DISTINCTIO XXXIII.

De nominibus substantialibus et proprietatibus in comparatione secundum convenientiam et differentiam ad essentiam et personas.

A. Utrum proprietates personarum sint ipsæ personæ vel Deus, id est, divina essentia ?

Post supradicta interius considerari atque subtiliter inquiri oportet, Utrum proprietates personarum quibus ipsæ personæ determinantur, sint ipsæ personæ, et sint Deus, in est, divina essentia : an ita sint in personis, ut non sint personæ, ac per hoc nec divina essentia ? Quod enim in personis sint proprietates, nemo inficiari audet, cum aperte clamet auctoritas, quod in personis est proprietas, et in essentia unitas. Superius quoque multis Sanctorum testimoniis adstruximus personas per proprietates distingui atque determinari : ipsasque proprietates, tres scilicet, propriis expressimus vocabulis. Cum ergo proprietates ipsæ ab æterno fuerint, quibus ipsæ persone determinantur et differunt, quomodo essent, si in eis non essent ? et quomodo in eis essent, et ipsæ personæ non essent, quin ibi esset multiplicitas ? Quocirca sicut proprietates esse in personis, ita et eas personas ' esse confitemur : sicut supra auctoritate Hieronymi (ut non pigeat revocare ad mentem) protestati sumus, in expositione fidei ita dicentis : Sabellii hæresim declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus. Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est, personas, vel ut Græci exprimunt, vnóstraesù, hoc est, subsistententias confitemur 2. Ecce aperte dicit personas proprietatibus distingui, et ipsas proprietates esse personas : cujus hic verba perstringimus, quia supra latius posuimus.

<--- Page Split --->

B. Quod proprietates sint divina essentia.

Cumque de simplicitate deitatis supra dissereremus auctoritatibus Sanctorum, scilicet Augustini, Hilarii, Isidori, necnon et Boetii, evidenter monstravimus Deum hoc esse omnino quod in se habet : excepto quod Pater habet Filium, nec est Filius : et Filius habet Patrem, nec est Pater : et sic esse in natura trium, ut qui habet hoc sit quod habet : et totum quod ibi est, unum esse, unam vitam esse : quæ modo non iteramus, ne fastidium lectori ingeramus. Si ergo proprietates ibi sunt, singula earum est id in quo est, et unum, eademque vita singulæ sunt. Fateamur ergo et proprietates esse in tribus personis, et ipsas esse personas atque divinam essentiam.

DIVISIO TEXTUS.

« Post supradicta interius considerari atque subtiliter, etc. »

Hic comparat Magister notiones et personas ad essentiam in qua sunt. Et dividitur in duas partes : in quarum prima ostendit Magister notiones peridentitatem esse in personis et essentia. In secunda autem ostendit personas per identitatem essentiae comparari ad essentiam, et hoc in sequenti distinctione XXXIV, ibi, A, « Prædictis est adjiciendum, etc. »

Hæc distinctio dividitur in duas partes : in quarum prima Magister ostendit notiones esse personas in quibus sunt, et notiones etiam esse essentiam divinam. In secunda inducit hæreticorum quorumdam rationem in oppositum, et solvit, ibi, D, « Hoc autem aliqui negant, etc. »

In prima parte facit tria : quorum primum est, quod probat proprietates in

personis esse, et esse personas. Secundo, ostendit hoc idem ex natura simplicitatis divinæ, ibi, B, « Cumque de simplicitate, etc. » Tertio, concludit ex illis, quod etiam proprietates sunt essentia divina, ibi, C, « Quod enim proprietas etiam divina natura sit, etc. »

ARTICULUS I.

An liceat proprietates abstracto nomine significari, ut paternitas ?

Incidit autem hic primo quæstio, Utrum liceat proprietates abstracto nomine significari, ut paternitas, et hujusmodi ?

Videtur autem quod sic : quia

  1. Quod significatur in genere abstracto modo, etiam in specie sic potest significari : dicitur autem in præfatione Trinitatis : « Et in personis proprietas, » cum proprietas sit nomen rem suam dicens in abstracto : ergo hoc licet in speciali-

<--- Page Split --->

bus notionibus fieri, ut dicatur paternitas, filiatio, et hujusmodi.

  1. Item, In divinis proprietates sunt per modum accidentium in inferioribus : talia autem abstracte significantur : ergo et in divinis abstracte significari possunt.

  2. Præterea, Quædam conveniunt eis secundum quod per se intelliguntur, ut distinguere, et relativa facere, et hujusmodi : ergo in hoc modo sine hypostasibus in quibus sunt, significari possunt : cum ergo sine hypostasibus significatæ, non possint significari nisi abstractive, videtur quod liceat nobis abstracto modo loqui de proprietatibus.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. In inferioribus id quod non prædicatur denominative, sed secundum substantiam, non habet abstractum, ut homo, et animal, et rationale, et hujusmodi : sed id quod prædicatur denominative tantum, ut album, albedo, et hujusmodi : sed in divinis nihil prædicatur secundum denominationem et accidens : ergo nihil licet ibi significare modo abstracto.

  2. Item, Abstracto modo significatum dicitur modo simpliciori, quam quod sumitur concrete : nihil autem in divinis est simplicius unum, quam aliud : ergo unum non debet significari ut abstractum, et alterum ut concretum.

  3. Item, Abstractum notat compositionem fuisse in concreto a quo abstractum est : sed in divinis nihil compositum est : ergo nihil abstrahere licet.

Solutio. Solutio. Dicendum videtur, quod secundum rem nihil abstractum est in divinis. Duplex enim necessitas cogit nos abstracto modo et in essentialibus et notionalibus aliquid significare. In essentialibus, sicut quando dicimus, essentia, sapientia, deitas, divinitas, substantia, et hujusmodi. In notionalibus, ut quando dicimus paternitas, filiatio, relatio, proprietas, et hujusmodi. Una autem illarum necessitatum præcipua est modus attribuendi : quia cum dicimus, Pater

refertur ad Filium, et refertur ad Spiritum sanctum : nisi diceremus relationem aliquid esse, oporteret quod eodem modo Pater se haberet ad Filium et Spiritum sanctum : et hoc non est verum. Et similiter cum dicitur, hypostatis distinguitur, et proprietas distinguit, attribuimus hypostasi quod non attribuimus proprietati : hæc enim ratio aliquo modo cogit significare proprietatem, quo non significatur persona : et hoc non potest esse nisi abstrahendo.

Alia ratio est instantia hæreticorum in disputatione : quia compellunt nos discernere in nominum intentionibus : et cum noster intellectus sit materialis, et non valeat accipere simplex nisi per modum compositionis, sicut consuevit in inferioribus, accipit eodem modo in superioribus, non dicens quidem rem compositam, sed discernens inter ea quæ sunt eadem res, secundum modos attribuendi et supponendi : quia bene concederem hoc, quod nisi esset aliquid in quo fundaretur noster intellectus significans unum sine alio, quod ipse esset cassus et vanus : fundatur autem in diversis attributis, quæ referuntur ad hypostasim et proprietatem, ut dictum est.

Dico ergo ad primum, quod in divinis totum esse est ab esse essentiae : et licet non sit accidens in divinis, tamen proprietas in hoc quod est in alio, non per se ens, significatur ut potens intelligi sine illo : et ideo abstrahitur. Sic autem non est in substantialibus : quia ab illis est esse substantiale : et ideo abstrahi ut denominativa non possunt : quia abstractis eis, subjectum non remaneret.

Ad aliud dicendum, quod nihil est ibi simplicius abstractum, quam concretum : nec ideo fit abstractio, sed potius ut significatur habere diversam ab eo a quo abstrahitur, suppositionem : et hoc quoad modum intelligendi, qui in re non ponit nisi tantum quantum dictum est, scilicet supponendo diversimode cum diversis adjunctis.

Ad aliud dicendum, quod non notatur

<--- Page Split --->

compositio fuisse, sed potius alio modo significabile : quia in divinis, ut jam dictum est, non separatur unum ab alio tamquam ens unius naturæ ab ente alterius naturæ, ut accidens a subjecto : sed fit ad indicium diversæ attributionis, scilicet quod aliquid dicitur de uno, quod non dicitur de alio, et e converso.

ARTICULUS II.

personam, ut supra probatum est. SED CONTRA : Forma aut est substantialis, aut accidentalis. Non substantialis : quia illa non est in subjecto secundum quod subjectum : quia subjectum, ut dicit Philosophus, est ens in se completum, occasio alteri existendi in eo : sed potius est in materia ut actus et perfectio ipsius : sic autem non est proprietas in persona. Si autem est ut forma accidentalis : tunc erit secundum intellectum post hypostasim, et non ante : hoc autem reprobatum est.

An notio sit aliquid in persona, et an sit ipsa persona ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, in medio cap. A, « Quomodo essent, si in eis non essent ? et quomodo in eis essent, si ipsa personae non essent ? etc. »

Si propter hoc diceretur, ut Praepositivus dicebat, quod proprietas non est in persona, sed est persona. Contra videtur esse quod in Littera hic dicitur, quod in personis sint proprietates, nemo inficiari audeat, cum aperte clamet auctoritas : « Et in personis proprietas, et in essentia unitas 1. »

Ex hoc enim videntur haberi duo, scilicet quod notio sit aliquid in persona, et quod sit ipsa persona.

CONTRA PRIMUM autem videtur sic objiciendum :

  1. Proprietas relationis causatur ex motu : in divinis autem personis non est motus : ergo in divinis personis non est relatio.

  2. Præterea, Per quem modum dicendi indicatur proprietas esse in persona, vel hypostasi ? Constat, quod non nisi sicut accidens in subjecto, secundum rationem intelligendi.

1. SED CONTRA :

Subjectum secundum rationem intelligendi est ante accidens vel proprietatem : quia cadit in diffinitione ejus, ut dicit Philosophus in VII primae Philosophiae : supra autem probatum est, quod proprietas personalis secundum modum intelligendi est ante hypostasisim : ergo non est in persona sicut proprietas in subjecto.

CONTRA aliam partem, scilicet quod proprietas sit persona, objicitur sic :

  1. Si proprietas est persona : tunc quælibet proprietas quæ est in persona, prædicatur de illa : cum igitur communis spiratio sit relatio quædam, ipsa prædicatur de persona : igitur et communis spiratio est persona. Aut igitur est per sona ens ab alia, aut non ens ab alia. Si primo modo : tunc ipsa non est Pater, quod falsum est. Si secundo modo : tunc ipsa non est Filius, quod iterum falsum est : ergo videtur, quod aliqua notio sit persona : et eadem ratio est de omnibus : ergo nulla notio est persona, ut videtur.

  2. Item, In inferioribus simplicissima distinguuntur seipsis : cum ergo personæ divinæ sunt simplicissimæ, videtur quod seipsis distinguantur : et ex hoc concluditur, quod non tantum notiones non sunt personæ, sed quod notiones nihil sunt omnino.

Præterea videtur, quod sit in ea sicut forma in subjecto : quia forma dat esse : et similiter proprietas personalis facit

  1. Et hoc concessit Præpositivus, et dicebat quod non erant notiones nisi in modo loquendi : ut cum dicitur, rogo clemen-

<--- Page Split --->

tiam tuam, id est, rogo te clementem : ita dicebat, adoretur in personis proprietas, id est, persona quae proprie est Pater, vel Filius, vel Spiritus sanctus. Sed contra hoc sunt quaedam rationes jam in parte tactae, et supra solutae 1 : quia ex hoc videtur sequi, quod cum Pater sit simplex persona, et nulla proprietas sit in ipso, quod eodem modo se habeat ad Filium et ad Spiritum sanctum : et idem erit dictum, Pater generat, et Pater spirat. Sed ad hoc dicebat, quod idem est, sed differunt connotata : dicebat enim, quod Pater licet significet solam personam, tamen connotat aliquid, scilicet existentiam Filii : et similiter donator. Sed quia hujusmodi positio abolita est, et videtur non concordare verbis Sanctorum, ideo ipsi non videtur esse consentiendum.

proprietas est in eo cujus est proprietas, cui confert esse distinctum : et ideo partim est ut forma, partim ut proprietas, et partim ut idem alio modo significatum : ut forma, quia confert esse personale : ut proprietas, quia distinguit : ut idem alio modo significatum, quia ipsa est persona, et tamen ut ratio distinctionis ejus a balia persona ejusdem naturae : et ideo iste modus dicendi in, ad unum modum perfecte non potest reduci : quia terrenorum comparatio ad Deum, ut dicit Hilarius, nulla est : sed ex multis oportet colligere id quod est in uno : et cum multa collecta fuerint, non adhuc perfecte repræsentabunt.

Et per hoc patet solutio ad totum quod objicitur de prima parte.

Solutio.

Solutio igitur erit, quod dicemus proprietates esse in personis, et personas, sicut Magister hic dicit : in personis autem, ut diversas ab ipsis in modo intelligendi et attribuendi : ipsas autem personas, ut idem in re existentes cum eis, sicut et cum essentia : quia quidquid est in Deo, Deus est.

Ad 1.

Ad PRIMUM igitur dicendum, quod aliter est de relationibus quae sunt secundum existendi modum et ordinem naturae, et de illis quae sunt accidentales : quia primae in divinis sunt ante rem, ut plene satis notatum est supra 2, et illae non causantur a motu et mutatione nisi per accidens : quia si mutatio in inferioribus posset abstrahi a modo existendi quo unus ab alio est, ab ipso modo existendi sine motu causarentur : et ideo hoc accidit, quod a motu causentur. In divinis ergo, ubi non est motus, causantur a solo modo existendi, vel potius faciunt distinguendo existendi modum, ut supra habitum est, in quantum sunt proprietates personales.

Ad 2.

Ad ALIUD dicendum, quod modus dicendi in, reducitur ad illum modum quo

Ad in quod objicitur de secunda parte, dicendum quod proprietas est persona : et hoc est propter simplicitatem quae exigit hoc, quod quidquid est in persona, sit ipsa persona : sicut quidquid est in Deo, Deus est, ut dicit Magister in Littera.

Ad in autem quod contra objicitur, dicendum quod communis spiratio est persona ens ab alia, quia est Filius : et est persona non ens ab alia, quia est Pater : et hoc non est inconveniens.

Si autem ex hoc aliquis objiceret : ergo est ens ab alio, et non ens ab alio : ergo affirmatio et negatio verificantur de eodem. Dicendum secundum Doctores, quod haec est duplex, spiratio est ens ab alio, ex eo quod ly ens potest teneri adjective, et ut ad suum substantivum referri ad hoc quod dico spiratio : et sic est falsa utraque, scilicet, spiratio est ens ab alio, et spiratio est non ens ab alio : et non distant per affirmationem et negationem, cum ambe sint affirmativa : et significatur in affirmativa, quod spiratio sit procedens ab alio, et hoc non contingit, ut infra probabitur : quia licet proprietas sit persona, non tamen supposita persona,

<--- Page Split --->

supponitur proprietas. In negativa autem significatur spiratio ut distincta proprietate innascibilitatis : et hoc iterum non convenit : quia proprietas distinguit, et non distinguitur, Si autem ly ens est substantivum : tunc affirmativa vera est, haec scilicet, spiratio est ens ab alio, id est, ille qui est ab alio, quia est Filius : et negativa est similiter vera, spiratio est non ens ab alio, id est, ille qui non est ab alio, quia est Pater qui non est ab alio : et non opponuntur per affirmationem et negationem, ut patet per se.

Ad aliud dicendum, quod licet simplicissima sint distincta, per se tamen nihil prohibet in eis esse rationes distinguendi: sicut in omni simplici praeter primum, aliud est simplicitas, et aliud ipsum sim-

plex : et sic licet personae divinae simplicissimae sint, tamen nihil prohibet secundum modum intelligendi et attribuendi accipere rationem distinctionis earum, et illa est notio, quia notio ut distinguens significata, intelligitur ut ratio persona potius, quam intelligatur ut res aliqua.

Ad nq quod ulterius objicitur de opiAt object.3. nione Praepositivi, et aliorum quorumdam, videtur concedendum. Contra Augustinum enim expresse est, quod Pater non significet nisi hypostasism, sed Filium connotet : sicut creator non significat nisi essentiam, sed connotat effectum : quia supra habuimus, quod ista nomina, Pater et Filius, non significant tantum hypostases, sed etiam proprietates 1.

C. Auctoritate adstruit, quod proprietas sit natura.

Quod enim proprietas etiam divina natura sit, ostendit Hilarius dicens nativitatem Filii esse naturam. Unde in libro VII de Trinitate ait: Utriusque natura non differt: unum sunt Pater et Filius. Habet ergo hoc sacramenti nativitas, ut complectatur in se et nomen et naturam et potestatem: quia nativitas non potest non esse ea natura, unde nascatur filius. Idem, in libro VI: Nativitas proprietas est, veritas est. Idem, in libro VII dicit, quod naturae nativitas sit intelligenda esse in natura Dei. Supra enim dixit, quod proprium Patris est, quod semper Pater est: et proprium Filii est, quod semper Filius est: significans, quod proprietas Patris est Pater, et proprietas Filii est Filius. His aliisque pluribus auctoritatibus aperte significari videtur, quod proprietas Filii Filius sit, sic et Deus: ita et proprietas Spiritus sancti.

<--- Page Split --->

ARTICULUS III.

An proprietates sunt essentia divina ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Quod enim proprietas etiam divina natura sit, etc. »

Et quaeruntur hic duo : quorum primum est, Utrum proprietates sint essentia divina ?

Secundum est, Utrum essentialia adjectiva quocumque modo dicta, dicantur de notionibus, vel non ?

AD PRIMUM proceditur sic :

  1. Quidquid est in Deo, Deus est : sed proprietas est in Deo : ergo Deus est : ergo proprietas est divina essentia.

  2. Item, Si non esset divina essentia, et tamen aliquo modo esset in divina essentia, tunc faceret compositionem diversorum : et hoc non convenit simplicissimo : ergo oportet, quod sit divina essentia.

  3. Item, Omnis modus prædicandi per accidens in divinis mutatur in substantialem, etiam in relatione, ut supra habitum est : quia licet relatio in eo quod relatio, modum prædicandi proprium retineat, tamen relatio ut accidens non manet in divinis : cum igitur in comparatione ad essentiam et personam proprietas non habeat comparationem nisi accidentis, ex illa parte accipit prædicationnem substantiæ, et ita proprietas erit substantia.

  4. Item, Si proprietas non esset Deus, nec Deus esset proprietas per simplicem conversam : ergo esset melius, vel pejus eo : sed melius non, quia nihil est melius Deo : nec pejus, quia nihil pejus Deo potest esse in ipso.

  5. Item, Si non esset Deus, non dice-

retur adorari ut Deus : quod est contra canticum Ecclesiæ, cum dicit : « Et in « personis proprietas, et in essentia uni- « tas, et in majestate adoretur æquali- « tas 1. » Ergo relinquitur, quod proprietates sint essentia divina.

SED CONTRA :

  1. Distinguere et non distinguere sunt contradictorie opposita : ergo non conveniunt ei quod penitus est idem secundum rem. : sed unum convenit notioni, alterum essentiae : ergo essentia et notio non sunt penitus idem secundum rem.

  2. Item, Si essentia est proprietas : aut in eo quod est essentia, aut per aliud. Si in eo quod est essentia : ergo quidquid convenit proprietati, convenit et essentiae, quod falsum est. Si per aliud detur illud : Si dicas, quod in eo quod est persona. CONTRA : In sequenti distinctione probabitur, quod persona non est aliud ab essentia.

  3. Præterea, Secundum hoc videretur persona immediator essentiae quam proprietas : et sic persona secundum intellectum esset ante proprietatem, quod supra est improbatum.

SOLUTIO. Dicendum absque dubio, quod proprietas est natura divina et essentia, sicut probant rationes primo inducte.

Ad in autem quod objicitur primo in A' contrarium, dicendum quod distinguere et non distinguere opponuntur contradictorie secundum modum, sed non quod exigant rem diversam, sed sufficit ei diversus modus significandi : et ille modus realiter significatur, ut cum dicitur, proprietas distinguit, essentia non distinguitur in divinis, ut saepe supra dictum est.

Ad aliud dicendum, quod essentia est A' proprietas, non in quantum essentia, sed in quantum est simplicissima : et bene tamen concedo, quod non est ponere mediatum et immediatum in divinis, nisi secundum modum intelligendi : et tunc secundum illum modum licet propinquior

<--- Page Split --->

sit persona essentiae quam proprietas, non tamen ex hoc contingit, quod essentia est proprietas, quia ipsa est persona : sed potius ex hoc quod est simplicissima, ut dicit in Littera.

sect. 3. Ad hoc autem quod objicitur, quod si convenit gratia alterius, quod convenit per accidens, dicendum quod non sequitur : quia non dicimus, quod conveniat per aliud, sed potius per idem alio modo significatum : et tale per aliud est in divinis dictum aliud per modum supponendi et attribuendi, et non aliud secundum rem.

ARTICULUS IV.

Utrum in divinis essentialia quocumque modo significata, prædicentur de notionibus ?

Secundo quaeritur, Utrum essentialia quocumque modo significata, prædiceentur de notionibus?

Videtur autem, quod non : quia non dicimus, quod paternitas creat : cum tamen dicamus, quod paternitas est essentia divina. Item, Non dicimus, Paternitas est sapiens. Item, Non dicimus, non distinguit : nec dicimus, Paternitas est incarnata : nec dicimus, Paternitas est trina : cum omnia hujusmodi dicant adjectiva essentialia.

contra. SED CONTRA :

  1. Video quod notionalia quaedam, ut paternitas, dicuntur immensa, increata, et hujusmodi : et haec adjectiva sunt essentialia : ergo adjectiva essentialia dicuntur de notionibus.

  2. Item, Sicut se habent adjectiva notionalia ad notiones, sic essentialia ad essentiam : ergo secundum transmutatam proportionem, sicut notiones ad essentiam, sic essentialia ad notionalia : sed notiones prædicantur de essentia, et

e converso : ergo essentialia de notionalibus.

Solutio. Dicendum, quod quatuor moSolutio. dis possunt se habere essentialia adjectiva, quibus de notione non prædicantur, scilicet si sunt essentialia per modum essentiæ, si sunt essentialia appropriata personæ, si sunt essentialia cointellecta persona, et quarto, si sunt essentialia per modum actus divini. Essentialia per modum essentiae sunt, ut non distingui, relationem non significare, et hujusmodi. Essentialia attributa personis, sunt ea quæ concretive dicuntur : quia illa significant essentiam in personis, ut sapiens, potens, et hujusmodi. Unde stultum est dicere, quod paternitas sapiens est. Essentialia autem cointellecta persona, sunt ut trinus, incarnatus : et ideo non dicimus, paternitas est trina, id est, trium una : sicut dicimus, essentia est trina, id est, trium. Essentialia autem per modum actus, sunt ut creat, gubernat, et hujusmodi : quia nihil est dictu, paternitas creat, vel gubernat mundum. Alia autem omnia possunt dici, et præcipue negativa, ut immensa, increata, et hujusmodi.

Et per hoc patet solutio ad omnia objecta præter ultimum.

Et ad object. 2. Et ad object. 2. Et ad object. 2. Et ad object. 2.

Et ad object. 2. Et ad object. 2. Et ad object. 1. Et ad object. 2. Et ad object. 2. Et ad object. 2. Et ad object.

<--- Page Split --->

aliquis homo est : ergo aliquod animal est : et non valet e converso. Proportio ergo hujusmodi non tenet in his quae simpliciter diversa sunt, ita quod unum non sit pars alterius.

tionem quamdam habent : et inde venit conditio prima.

Similiter,supposita persona,non supponitur notio: et inde trahitur tertia : quia tunc convenit aliquid uni, quod non alii.

Item, notio significatur in abstracto, et ut ens in alio : et ideo non conveniunt ei ea quæ ut per se existens personaliter dicunt, ut sapiens, bonus, et hujusmodi : et inde trahitur tertia. Notionis etiam non est agere, sed personæ : et inde venit quarta exceptionis ratio.

S1 AUTEM quæritur de illis quatuor conditionibus, quare faciunt exceptionem in adjectivis substantialibus ?

Dicendum, quod licet essentia sit proprietas, tamen modi significandi opposi-

D. Quidam negant, scilicet proprietates esse personas et divinam naturam, et quare ?

Hoc autem aliqui negant, dicentes quidem proprietates in personis esse, sed non esse personas ipsas : quia ita dicunt esse in personis vel in essentia divina, ut non sint interius, sicut ea sunt quæ secundum substantiam dicuntur de Deo, ut bonitas, justitia : sed extrinsecus affixæ sunt : atque ita esse rationibus probare contendunt. Si enim, inquiunt, proprietates sunt personæ, non eis personæ determinantur. Contra quod dicimus, quia etiam seipsis personæ differunt, sicut supra Hieronymus loquens de Patre et Filio et Spiritu sancto dicit : Substantia unum sunt, sed personis ac nominibus distinguuntur. Sed iterum addunt, Si proprietates ipsæ divina essentia sunt, cum essentia non differant tres personæ, nec proprietates 1 differunt. Quomodo enim differt Pater a Filio, eo quod divina essentia est, cum in essentia unum sunt ?

E. Responsio ad praemissa auctoritate nitens.

Horum doctrinis novis et humanis commentis, verbo Hilarii respondeo : Immensum est quod exigitur et incomprehensibile : extra significantiam est sermonis, extra sensus intentionem : non enuntiatur, non attingitur, non

<--- Page Split --->

tenetur : verborum significantiam rei ipsius natura consumit : sensus contemplationem imperspicabile lumen obcecat, intelligentiae capacitatem quod fine nullo continetur excedit. Mihi ergo in sensu labes est, in intelligentia stupor est : in sermone vero non jam infirmitatem, sed silentium confitebor : periculosum nimis est de rebus tantis ac tam reconditis aliquid ultra præscriptum coeleste proferre, ut ultra præfinitionem Dei sermo de Deo sit. Forma fidei certa est. Non ergo aliquid addendum est, sed motus constituendus audaciae : quidquid ultra quaeritur, non intelligitur.

ARTICULUS V.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Extrinsecus affixæ sunt : atque ita esse rationibus probare, etc. »

Hic enim ponuntur quatuor rationes haereticorum, ut Magister dicit : quarum duæ ponuntur in isto capitulo, et in sequenti capitulo ponitur responsio. Tertia autem ponitur in illo capitulo, ibi, F, « Cæterum haereticorum, etc. » et respondetur ei in illo, ibi, G, « Quorum audaciae resistentes, etc. » Quarta ponitur in illo, ibi, H, « Sed forte quæras, Cum hæ proprietates, etc. » Et in eodem ponitur responsio. Postea, his quatuor auctoritatem adhibent, ibi, I, « Verumtamen nondum desistunt, etc. » Et ponitur responsio, ibi, sub finem ejusdem capitis : « Nos autem aliter ista intelligenda, etc. »

Et in hoc est finis istius distinctionis.

Utrum relationes divinae sunt assistentes, sicut dixit Gilbertus Porretanus ?

Quia vero iste error dicitur fuisse Gilberti Porretani, quem tamen, sicut dicit sanctus Bernardus, in concilio Remensi retractavit et damnavit, consiliis Episcoporum humiliter acquiescens 1 : ideo diligentius considerandae sunt istae rationes.

D u æ ergoquæsuntinistocapitulo , suntfundatæsuperhocquodrelationessiveproprietatesindivinisnonprædi - cantaliquidquodinsit , sedquodextrin - secusincomparationeadalterumsitaffixum : ethocprobaturduabusrationi - busducentibusadimpossibile .

Prima est hæc : Detur, quod propriætas insit personæ : cum igitur nihil insit personæ nisi quod est idem omnino ipsi personæ secundum rem, ipsa proprietas erit idem omnino cum persona secundum rem : quidquid autem omnino idem est determinato, non determinat illud, sed determinatur cum ipso : ergo proprietas non determinat personam, sed determinatur cum ipsa. Et hæc est ratio prima. Sed proprietas determinat perso-

<--- Page Split --->

nam : ergo non est idem cum persona : cum igitur nihil insit personae, nisi quod est ipsa persona, quia aliter esset composita, non potest proprietas inesse personae : ergo adhaeret tantum ut extrinsecus affixa.

Secunda ratio est etiam ducens ad impossibile, et fundatur super hoc quod non est idem principium uniendi et distinguendi : sed essentia est quo uniuntur personae divinae : proprietas autem est essentia, ut tu dicis : ergo proprietas est quo uniuntur personae : ergo non erit proprietas distinguens, quod falsum est : ergo proprietas non est essentia, sed affixa extrinsecus. Nec potest dici, quod hic est accidens : quia nihil est ibi extraneum alteri, nec aliquo modo differens secundum rem. Ex hoc patet super quid fundantur rationes istae Gilberti.

Si autem forte velles dicere, quod fundamentum istud falsum est, scilicet quod sint relationes distinguentes affixa tantuin. CONTRA hoc potest objici per hunc modum primo : quia Boetius hoc dicit, quod relationes sunt affixa, et nihil praedicant in relativo : ergo per locum ab auctoritate ita est. Praeterea, probatur auctoritas hoc modo : Quidquid nulla mutatione subjecti potest advenire sub-jecto, et removeri ab ipso, ex comparatione alterius ad ipsum : ipsum nihil est in subjecto, sed assistit ei in comparatione ad alterum : taliter advenit relatio subjecto : ergo assistit in comparatione ad alterum, et non praedicat aliquid in subjecto. PROBATUR autem prima sic : Detur, quod aliquid adveniat subjecto quod insit ei sine sui mutatione : ergo subjectum illud habet quod ante non habuit : ergo aliter se habet informis, quam prius, subjecto manente actu ente : ergo est alteratum : positum autem erat quod non mutaretur. SECUNDA autem probatur sic : Eodem modo se habente homine, efficitur ei aliquis modo dexter, modo sinister : et ista dicuntur relationes, ergo, etc.

Si forte dicas, quod bene probatur ex

hoc quod non insint, sed non quod assistant ut affixa extrinsecus. CONTRA : Quidquid nullo modo est de intrinsecis essentialiter, vel accidentaliter, et tamen accipitur in aliquo, alio accepto in alio, illud necesse est esse assistens extrinsecus : relatio nullo modo est de intrinsecis essentialiter, vel accidentaliter, et tamen accipitur in isto, alio quodam accepto in alio : ergo est affixa, vel assistens, vel adhaerens extrinsecus. PROBATIO prime. Prima pars prime jam supra probata est, scilicet quod relatio quantum est de natura sua, nullo modo est de intrinsecis essentialiter, vel accidentaliter : quia si una esset de intrinsecis, omnes essent. SECUNDA autem pars probatur per hanc regulam relativorum, quod non contingit unum relativorum diffinite accipere sine reliquo : ergo relatio semper accipitur inesse isti, aliquo modo extrinsecus accepto : ergo nihil ponit in isto, sed potius in alio comparationem illius ad istum, et in isto comparationem istius ad alterum. Secunda constat per antecedentia.

Si forte velles dicere, quod ista relatio secundum hoc non sufficit distinctioni personarum, quia sic in se nihil essent personae : iterum potest objici de Gilberto sic : Quidquid non distinguitur per aliquid absolutum, sed per id quod ad alterum est, tantum illi sufficit distinctio relativorum : personae divinae sic distinguuntur : ergo sufficit eis distinctio relativorum. Prima est per se nota. Secunda autem saepius habita est supra ah Augustino.

Hæc ergo quantum existimare possum, sunt quæ magis movebant Gilbertum in prima ratione hic inducta.

In secunda autem ratione videtur supponere duas propositiones, sine quibus nihil valet ratio, scilicet quod non idem sit omnino uniens et distingcens, sed differunt in aliquo : et quod id quod dicitur secundum intellectum solum, non sit causa distinctionis rei. Et primam propositionem vult habere pro per se nota :

<--- Page Split --->

quia si tu velles eam improbare, sicut quidam modernorum laboraverunt, de facili ostenditur absurditas : ferunt etenim tria nobis exempla, quorum primum est, quod differentiae quae in se diversae sunt, uniuntur tamen in indivisibili potentia generis : et hoc statim patet nihil esse tribus rationibus : quia licet genus in natura simplicis universalis indivisibile sit, tamen potestate divisibile est : essentia autem quae unit personas, nullo modo divisibilis est. Secunda ratio est, quod differentiae non sunt unum in genere, nisi potentia entes, actu autem non : personae autem sunt secundum actum existentes in una essentia. Tertia ratio est, quia differentiae advenientes generi, dividunt ipsum secundum esse : personae autem advenientes essentiae, non dividunt ipsam secundum esse : ergo nihil est quod dicis.

Ideo alii dicunt, quod unio ista est sicut uniuntur radii diversarum stellarum in eodem puncto terræ vel aeris : vel lineæ terminatæ ad idem punctum. Sed hoc nihil est : quia terminari ad idem punctum non confert unum esse lineis, nec etiam radiis.

Item, Alii quaerunt subtiliare, et dicunt impossibilia sic : Ponamus unam lineam dividi in duas : istæ duæ lineæ simul sunt : ergo ultima habent simul : ergo in eodem : ergo terminantur ad idem punctum : ergo uniuntur in illo : et tamen sunt distinctæ. Vel, si diceres quod una terminatur ad aliud punctum quam alia : ergo punctum contiguum et continuum et consequenter esset puncto, quod est reprobatum in principio sexti Physicorum : sed hoc absurdum est. Ex hoc enim sequuntur multa inconvenientia : Detur enim lineam sic dividi : ergo duæ lineæ egrediuntur ab eodem puncto in eamdem partem protractæ, quæ sunt diversæ : et hoc est contra quartamdecimam propositionem primi Euclidis. Ponamus enim, quod illæ duæ lineæ antequam ad aliud punctum protrahantur, secent lineam tertiam : ergo cum simul sint, nullam fa-

cientes latitudinem, angulos circa se positos facient rectos, aut æquales duobus rectis : ergo duæ lineæ illæ a puncto uno protractæ, duos circa se angulos rectos, aut duobus rectis æquales facientes, sunt diversæ : et hujus contrarium dicit Theorema : Si duæ rectæ linea a puncto unius lineæ quam secant, in diversas partes exierint, quæ duos circa se angulos aut rectos aut duobus rectis æquales fecerint : illæ duæ lineæ sunt sibi invicem directe conjunctæ, et linea una : et gratia exempli sit linea divisa A B, secta autem c D.

Item, Gilbertus hoc alio modo destruere posset sic : Linea prædicto modo dividatur, et tamen ad eadem puncta concurrat : et protrahatur a puncto primo ejus alia linea in continuum, et a puncto illius protrahatur alia divisa, sicut prima ad terminum prioris lineæ divisæ : ita ut claudatur triangulus : ergo secundum hoc a puncto unius lineæ non divisæ quæ sit E F, ad idem punctum A protrahi possunt quatuor lineæ rectæ : quod est impossibile : quia sic linea esset in linea, et indivisibile in indivisibili.

Præterea, Secundum naturam etiam probatur: quia sicut inter duo puncta est linea, ita inter quaslibet duas lineas est superficies: ergo inter lineas illas conterminales divisas esset superficies: et due lineæ rectæ continebunt superficiem, quod est contra ultimam propositionem primi Euclidis, quæ hæc est: Duas lineas rectas superficiem nullam concludere.

Si autem quaeratur, Quomodo ergo solvitur impossibile per quod probatur? Dicendum est secundum eum, quod linea ex parte illa quæ est terminus, non est simul: quia terminus cum termino numquam est simul, eo quod simul esse est ultima habere in eodem: linea autem terminus est superficiei, non per hoc quod terminatur ad punctum, sed secundum hoc quod est indivisibilis secundum latitudinem: unde non potest esse in longitudine simul cum alia linea: sed ex parte illa qua est terminata, habet

<--- Page Split --->

ultimum : et ideo potest esse simul cum alia : quia duæ lineæ terminantur ad idem punctum, et sunt simul in illo : et ideo patet, quod falsum assumpsit quando dixit : Si dividatur linea, quod illæ duæ lineæ essent simul per longitudinem : quia hoc est impossibile : sed potius non erunt simul, sed intercipient superficiem finitam si sunt cum tertia, vel infinitam si in se accipiantur. His habitis, patet super quid sustentatus est Gilbertus in positione prima.

Secunda positio sua est hæc : Quod dicitur secundum intellectum solum, non est causa differentiæ in re. Et ex hoc vult habere, quod si proprietas et essentia differunt in modo intelligendi solum, quod personæ distinctæ non erunt nisi secundum intellectum : et hoc est hæresis Sabelli i. PROBARI autem potest per hunc modum : quia illa differentia quæ est secundum modum intelligendi solum, aut potest poni in re aliquo modo, aut non. Si non, habeo propositum : quia nihil facit realiter differre. Si autem potest poni, ponatur, et tunc erit differentia realis, et habetur propositum Gilberti, quia proprietates realiter differunt a divina essentia.

Hoc considerantes quidam modernorum, dicunt tam peritum virum non errasse : et inducunt rationes quibus probant quod licet diversa opinari in divinis. Sed quia hæresis hæc ab ore auctoris sui in concilio Remensi damnata est : ideo contra objicitur sic : Relatio aut est aliquid in relativo, aut nihil. Si dicat, quod aliquid : ergo in omni relativo est aliquid, quod vere relativum est : quia loquor de illis relationibus quæ secundum esse ad aliud sunt in utroque relativorum : ergo habetur propositum, quod relatio inest, non adest. Si autem dicas, quod nihil. CONTRA : aut est aliquid, aut nihil. Si nihil : ergo nec absolutum, nec respectivum : ergo personæ distinctæ proprietatibus, nullo sunt distinctæ. Si ali-

quid esse dicas : aut erit substantia, aut accidens : non substantia : ergo accidens : ergo inhaeret alicui, ut subjecto, et sic oportet ponere quod insit : et cum in divinis nihil insit secundum accidens, oportet ponere quod in divinis substantia et essentia sit quantum ad hoc quod habet de natura accidentis, et habeat alium modum prædicandi quoad hoc quod addit super accidens respectum : et hoc est contra Gilbertum. De hoc supra multum est disputatum 1 : et ideo illud sufficiat.

SOLUTIO. Plane potest responderi objectis Gilberti : dicendo ad primum, quod hoc est falsum, quod relationes in divinis non prædicent aliquid quod insit, sed quod sit affixum in comparatione ad alterum : nisi vis fiat in hoc quod est inesse, quia præpositio notat diversitatem : sed nos accipimus inesse per modum intelligendi, et non per diversitatem rei : est enim in relatione considerare naturam accidentis, et secundum illam non ponit respectum nisi ad substantiam quæ est subjectum generum aliorum : et quoad hoc relatio, sicut alia genera, mutat modum prædicandi : et sic ipsa proprietas est persona in qua est, et per consequens essentia in qua est ipsa persona. Est etiam in eadem considerare quod ad alterum est : et sic retinet modum prædicandi proprium : et est quidem tunc per id quod est substantia, sed non prædicat neque significat substantiam : quia, ut dicit Augustinus, et habitum est supra 2, quod significat substantiam, non dicitur relative ad alterum : et hoc attendens solum Boetius, dicit affixam esse extrinsecus.

Ad aliud dicendum, quod proprietas est idem cum persona quam determinat quantum ad comparationem subjecti, et ejus quod inest, ut dictum est jam : quia autem proprietas in re habuit plus quam inesse, quia habuit ad alterum esse quod faciebat ipsam esse relationem, et hoc re-

<--- Page Split --->

tinet realiter in divinis : ideo supposita persona, non supponitur proprietas : et ideo distinguitur proprietas, et distinguitur hypostasis sive persona. Et si objicias : ergo composita est persona, jam patet nihil esse quod dicis : quia non componitur in eo quod ad alterum est, sed in eo quod inest : sed ex illa parte qua inest, convertitur modus suus praedicandi in substantiam, et efficitur idem illi : et ideo non inducit compositionem : cum tamen realiter significetur esse in persona, cum dicitur, Pater sua proprietate distinguitur a Filio : et est notabilis illa consideratio valde, quod nihil facit cum alio compositionem, nisi per hoc quod est inesse, et non per hoc quod est ad aliud esse. Et ideo dicentes relationes in substantiam converti quantum ad inesse, et permanere quantum ad aliud esse, veritate rei salvant relationes : et tamen nullam inducunt compositionem : et hoc ignoravit Gilbertus, non considerans nisi secundum, et non primum.

Ad aliud dicendum, quod relationes non sunt tantum affixæ, ut dictum est, sed entes ipsa substantia.

Ad dictum autem Boetii jam responsum est.

Ad aliud dicendum, quod multa sunt genera relationum ut supra habitum est: sed relationes quae sunt in divinis secundum modum existendi faciunt ipsum distinctum : et ideo ibi habent etiam solidius esse, quam in inferioribus, ut supra est ostensum 1.

Ad in autem quod ulterius objicitur, dicendum, quod relatio accipitur, altero quodam quod extra est, accepto : sed relatio per id quod est accidens et in divinis substantia, non sic accipitur : et ideo

insufficienter consideratur per hoc natura relationis.

Ad aliud dicendum, quod personæ distinguuntur eo quod ad alterum est : ita tamen, quod etiam hypostasis quæ substantia est, ad alterum sit : hæc enim duo non repugnant in divinis, ut habitum est supra in quæstione de hypostasi, in principio distinctionis XXVI.

Ad in quod ulterius objicitur de suppositionibus, dicendum quod uniens et distinguens sunt idem secundum rem quæ est substantia, et non sunt idem in modo prædicandi quem habet relatio ex illa parte qua non comparatur ad substantiam, sed ad extra, ut dictum est : et ideo patet ex hoc solutio omnium eorum quæ objecta sunt de prima suppositione.

Ad similia autem inducta bene concedo, quod nihil valent : nec enim ostendunt qualiter proprietates et personæ uni antur in uno, nec qualiter sint unum.

Ad in quod objicitur de secunda suppositione, dicendum quod differentia ista non est ita intellecta quin in re significabilis sit : sed non est significabilis hoc modo quo non facit differentiam : per id autem quod est inesse, nullam facit differentiam, ut jam habitum est : ergo ex parte illa realiter non significatur : sed ex parte illa qua ad alterum est relative, possum dicere, quod essentia realiter ad alterum non est, et persona realiter ad alterum est : ergo intellectus fundatus in illo, et aliquid attribuens uni quod non convenit alteri, non erit cassus et vanus.

Et sic patet solutio ad totam difficultatem quæ objicitur ex positionibus Pictaviensis.

<--- Page Split --->

F. Quomodo improbi hæretici insistant alia addentes ?

Caeterum hæreticorum improbitas instinctu diabolicæ fraudulentiæ excitata, nondum quiescit : sed in tanta rerum quaestione addit : Si paternitas et filiatio in Deo sive in divina essentia sunt, eadem ergo res sibi Pater et Filius1. Nam in quo paternitas est, pater est : et in quo filiatio est, filius est. Si ergo una eademque res habet in se paternitatem et filiationem, ipsa generat et generatur : quod dicentes in Sabellianam hæresim pertrahuntur, extendentes Patrem in Filium, cum ipsum sibi Filium proponant et Patrem. Si vero negaverint in una Dei essentia paternitatem esse et filiationem, quomodo ergo dicunt esse Deum ? His atque aliis argumentorum aculeis utuntur in suæ opinionis assertionem, ut veritatis formam dissecent.

ARTICULUS VI.

  1. Item, Quo modo dicendi in dicerentur inesse ? non sicut in subjecto, quia sic facerent compositionem : nec alio, ut videtur : ergo non insunt.

Qualiter proprietates sunt in essentia ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in illo capitulo : « Caeterum hæreticorum improbitas, etc. »

  1. In quo ponitur alia ratio Gilberti, quod si proprietas est in essentia, et omnis proprietas est in una eademque essentia, et in quocumque est proprietas illud denominat : ergo eadem res est Pater et Filius et Spiritus sanctus.

Ratione ergo hujus argumentationis quaeritur, Qualiter proprietates sint in essentia ?

Videtur autem, quod non insint : quia 2. In quocumque sunt ipsæ, illud determinant et distinguunt : sed essentia nec distinguitur, nec determinatur : ergo proprietates non sunt in ea.

SOLUTIO. Leve est solvere secundum quaer determinata sunt. Dicendum ergo ad primum, quod extrahitur de Littera, quod non sit denominatio, nisi ubi salvatur accidentis natura. Illa autem non salvatur in divinis : quinimo vertuntur in substantiam in comparatione illa qua habent in inferioribus naturam accidentis.

Ad aliud dicendum, quod non determinant nisi per hoc quod habent : oppositionem autem non habent, nisi per hoc quod ad alterum sunt : et cum illa comparatione non referantur ad essentiam, sed ad extra, patet quod non determinant essentiam, sed personam quae comparatur ad illam personam quae distinguitur ab ipsa.

Ad aliud dicendum, quod modus dicendi in est secundum rationem solam :

<--- Page Split --->

quia re est idem, sed ratione nominis est substantia autem secundum rationem nout existens in alio, et non per seipsum : minis est e converso.

G. Responsio contra hanc eorum oppositionem, ubi traditur proprietates non penitus ita esse in Dei essentia, sicut in hypostasibus dicuntur.

Quorum audaciae resistentes atque ignorantiae providentes, audebimus aliquid super hoc loqui. Paternitas et filiatio non ita esse omnino in divina substantia dicuntur, sicut in ipsis hypostatibus : in quibus ita sunt, quod eas determinant, utait Joannes Damascenus1: Characteristica idiomata sunt, id est determinativae proprietates hypostaseos et non naturae : etenim hypostasim determinant, et non naturam. Ideoque licet paternitas et filiatio sint in divina essentia, cum eam non determinent, non ideo potest dici, quod divina essentia et generet et generetur, vel quod eadem res sibi sit Pater et Filius. Ita enim proprietas determinat personam, ut hac proprietate hypostasis sit generans, et illa alia hypostasis sit genita : et ita non idem generat et generatur, sed alter alterum.

H. Quæritur, Quomodo proprietates possunt esse in natura, ut tamen eam non determinent ?

Sed forte quaeres, Cum hæ proprietates non possunt esse in personis quin eas determinent, quomodo in divina essentia esse possint, ita ut eam non determinent? Respondeo tibi et hic cum Hilario 2 : Ego nescio, non requiro, sed consolabor me tamen : Archangeli nesciunt, Angeli non audierunt, sæcula non tenent, Propheta non sensit, Apostolus non interrogavit, Filius ipse non edidit. Cesset ergo dolor querelarum : non putet homo sua intelligentia generationis sacramentum posse consequi. Absolute tamen intelligendus est Pater et Filius et Spiritus sanctus. Stat in hoc fine ingentia verborum. Est Filius a Patre, qui est unigenitus ab ingenito, progenies a parente, unus ab uno : non natura deitatis alia et alia, quia ambo

<--- Page Split --->

unum. Hoc credendo incipe, percurre, persiste : et si non perventurum sciam, tamen gratulabor profecturum. Qui enim pie infinita prosequitur, etsi non contingat, aliquando tamen proficiet prodeundo. Sed ne te inferas in illud secretum et arcanum inopinabilis nativitatis, ne te immergas, summam intelligentiae comprehendere præsumens : sed intellige incomprehensibilia esse. His aliisque multis evidenter ostenditur nobis nullatenus licere majestatem perscrutari, jus ponere potestati 1, modum circumscribere infinito.

ARTICULUS VII.

Utrum notionalia secundum modum intelligendi vicinius se habeant ad hypostases sive personas, quam ad ipsam essentiam ? et, Utrum ratione hujus vicinitatis personalia adjectiva dicamtur de notionibus ?

immediate secundum intellectum : ergo quod convenit uni, convenit alii.

SED CONTRA :

  1. Pater generat et spirat : ergo si personalia de notionalibus dicuntur, paternitas generat, et spirat, quod nihil est dictu.

  2. Item, Persona distinguitur : ergo notio distinguitur.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister in sequenti capitulo, ubi solvit istam rationem, ibi, G, « Non ita esse omnino in divina substantia dicuntur, sicut in ipsis hypostasibus, etc. »

Ex hoc enim videtur relinqui, quod notionalia secundum modum intelligendi vicinius se habeant ad hypostases sive personas, quam ad ipsam essentiam.

Quæratur, Utrum ratione hujus affinitatis personalia adjectiva dicantur de notionibus ?

Videtur autem, quod sic : quia.

  1. Quædam essentialia dicuntur de notionibus, quæ magis distant ab eis, ut prius probatum est : ergo videtur, quod multo magis dicuntur de eis personalia.

  2. Item Utrumque, scilicet persona et notio, est incommunicabile : ergo quod dicitur de uno, dicitur etiam de alio.

  3. Item, Persona et notio sunt idem

SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod personalia non dicuntur de notionibus : quia personalia adjectiva ut hujusmodi, aut conveniunt personæ in se, ut distinctum esse : et tunc non possunt convenire notioni propter oppositum modum significandi, quia notio significatur ut ratio distinguens, non ut res distincta ens per seipsam : aut personalia sunt quibus persona emanat a persona, ut generat, spirat, quæ significant actum personalem : vel adjective dicuntur de personis, ut sunt generans, spirans, secundum quod adjective tenentur illa participia : et tunc non possunt convenire notionibus : quia notio non significatur ut agens, sed potius ut ratio agentis actu illo : actus enim hypostasum sunt et individuorum : et tali modo non significatur notio. Si autem sunt adjectiva notionaliter significata, iterum non conveniunt : quia tunc dicunt rationem, qualiter una persona exit ab alia.

<--- Page Split --->

Una paternitas non est Pater, si ly Pater teneatur adjective : quia sequitur, quod genuisset Filium : nec filiatio est Filius eadem ratione, sicut supra dictum est 1, quod hæc est falsa, essentia est Pater, si adjective teneatur : prædicatur tamen persona de proprietate, quando nomen personæ substantive tenetur, sicut et prædicatur de essentia : et sicut hæc est vera, essentia est Pater, hoc est, essentia est ille qui est Pater : ita hæc est vera, paternitas est Pater, hoc est, paternitas est ille qui est Pater : sed non prædicatur persona nisi de sua notione, ut prius habitum est.

Ad m quod contra objicitur, dicendum quod essentialia prædicantur de eis propter identitatem subjecti, et ejus quod significatur in eo : sed personalia non dicunt habitudinem subjecti, sed potius habitudinem distincti, et agentis : et ideo illa non prædicantur : sed personæ prædicantur, quæ eamdem habitudinem subjecti important.

Ad aliud dicendum, quod licet conveniant in hoc quod utrumque est incommunicabile, tamen in ratione incommunicabilitatis differunt : sicut Socrates et individantia Socratis incommunicabilia sunt : unum ut id quod est incommunicabile, reliquum ut faciens ipsam incommunicabilitatem in eo : et ideo non oportet ut conveniens uni, conveniat et alteri.

Ad aliud dicendum, quod immediata sunt persona et proprietas secundum rem, sed secundum modum significandi non : et ideo realiter de se prædicantur : sed non oportet, quod quidquid convenit uni, conveniat et alteri : sed verum est, quod quidquid convenit uni per hoc quod habet comparationem ad ipsum ut ad subjectum tantum, hoc convenit etiam alteri : hoc autem non est referri, distingui, generari, et hujusmodi.

ARTICULUS VIII.

An personalia adjectiva vicinius aliquo modo se habent ad notiones quæ conveniunt cum ipsis, quam ad alias ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, G, « Ideoque licet paternitas et filiatio sint in divina essentia, etc. »

  1. Potest enim dubium esse, Utrum personalia adjectiva vicinius aliquo modo se habeant ad notiones quæ conveniunt cum ipsis secundum rationem, ut generatio ad paternitatem, quam ad filiationem vel spirationem ? tunc enim videtur, quod illa personalia talibus notionibus possunt convenire.

  2. Item, Paternitas, et hoc verbum, generat, dicunt idem, ut omnes Doctores tradunt : ergo cum idem prædicetur de se, videtur quod possum dicere, paternitas generat.

Item, Paternitas est Pater : Pater generat : ergo paternitas generat, videtur quod procedit ex immediatis : quia proprietas immediata est personæ, et actus notionalis immediatus est personæ : ergo persona potest esse medium concludendi actum notionalem de notione.

  1. Item, Cum dicitur, generat, nihil est de intellectu verbi nisi suppositum et actus : suppositum potest prædicari de notione, actus autem est idem cum notione : ergo ex neutra parte impeditur : ergo possum dicere, quod paternitas generat, ut videtur.

SED CONTRA :

  1. Si paternitas generat, ideo quia ipsa est Pater : tunc multo magis essentia generat, quia ipsa est Pater, et ab ipsa habet Pater virtutem generandi, hoc modo quo dicitur causa sine qua non, quia nisi essentia divina esset, virtutem

<--- Page Split --->

generandi non haberet : sed hoc falsum est : ergo et illud.

  1. Præterea, Generatio est actus naturæ et substantiæ, ut dicit Damascenus et Hilarius : notio autem non dicit ut substantiam, sed ut in alio ens.

Solutio. Dicendum ad primum, quod nullus actus distinctivus personæ convenit notioni, nec aliquod adjectivum quocumque modo significatum, dummodo sit adjectivum personale, ut prius habitum est : et vicinitas rationis illius non potest hoc causare, quia illa non est causa identitatis, sed potius habitudo subjecti ad hoc quod inest, ut prius dictum est : quia in illa habitudine simplicitas causat identitatem : illam autem

non habet notio ad actum, sed potius notio dicit rationem secundum quam talis actus convenit personæ agenti, ut paternitas est ratio quare Pater generat.

Ad aliud dicendum, quod licet sit idem re, non tamen significatur ut idem : et ideo non est idem attribuendo et supponendo.

Ad aliud dicendum, quod licet generat non dicat plus in re dicta, dicit tamen plus in modo dicendi : quia dicit suppositum, non ut ens per se tantum, sed ut substantiam a qua egreditur actus, et in illa comparatione non convenit notioni omnino. Similiter dicit notionem ut actum, et non ut dispositionem quiescentem in agente, ut sit ratio actus : et ideo iterum ex parte illa non omnino convenit.

I. Quibus auctoritatibus opinionem suam, scilicet quod proprietas Patris vel Filii non sit Deus, muniant.

Verumtamen nondum desistunt impatientiæ spiritu agitati, sed opinionem suam etiam Sanctorum auctoritatibus munire conantur : quibus ostendere volunt proprietatem qua Pater est Pater, et proprietatem qua Filius est Filius, non esse Deum : ad hoc inducentes verba Augustini super illum locum Psalmi, Et non est substantia 1, ita dicentis : Deus enim quædam substantia est. Unde etiam in fide Catholica sic ædificamur, ut dicamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse substantiæ. Quid est unius substantiæ ? Quidquid est Pater quod Deus est, hoc est Filius, hoc est Spiritus sanctus. Cum autem Pater est, non illud est quod vel quo est. Pater enim non ad se, sed ad Filium dicitur : ad se autem Deus dicitur. Eo igitur quod vel quo Deus est, substantia est. Et quia ejusdem substantiæ est Filius, procul dubio et Filius est Deus. At vero quod Pater est, quia non substantiæ est, sed refertur ad Filium, non sic dicimus Filium Patrem esse, sicut dicimus Filium Deum esse. Ex his verbis significari dicunt, quod proprietas Patris vel proprietas Filii non sit Deus vel essentia divina. Cum enim dicit, eo quod Deus est, substantia est : sed quod Pater est, substantia

<--- Page Split --->

non est : aperte, inquiunt, ostendit id esse substantiam, quo Deus est : id vero quo Pater est, non esse substantiam. Item, cum ait : Pater non illud est quod est, ostendit eum non esse Patrem eo quod substantia est. Non enim simpliciter dixit, Pater non est illud quod est : sed ait, cum Pater est, non est illud quod est, significans quo Pater est non esse illud quo est, id est, essentiam. Hæc illi ita exponentes sua commenta simplicibus et incautis vera videri faciunt.

Nos autem aliter fore ista intelligenda dicimus. Dicens enim, Eo quod Deus est, substantia est : sed quod Pater est, substantia non est : hoc intelligi voluit, quia essentia Deus est, et deitate substantia est. Eo enim substantia est, quo Deus est : et e converso, cujus ea est deitas quæ est substantia, et substantia quæ deitas : sed quod Pater est, non est substantia, id est, non quo Pater est eo substantia est, quia proprietate generationis Pater est, qua substantia non est. Ipsam tamen proprietatem substantiam esse non negavit. Ita etiam illud intelligendum est quod ait, Cum Pater est, non illud est quod est, id est, non illo Pater est quod vel quo ipse est, id est, essentia, sed notione.

K. Alii etiam verbis Augustini utuntur ut asserant quod dicunt, scilicet proprietates personarum non esse Dei substantiam.

Item, illis verbis Augustini vehementer insistunt superius positis, scilicet quod verbum secundum quod sapientia est et essentia, hoc est quod Pater: secundum quod verbum non hoc est quod Pater. Si, inquiunt, verbum non est hoc quod Pater, secundum hoc quod est verbum : id ergo quo verbum est, non est illud quod Pater est : proprietas ergo qua verbum est, non est quod Pater est : non est igitur divina essentia. Ad quod dicimus, quia licet secundum quod verbum, non sit hoc quod Pater est, ea tamen proprietas quæ ' verbum est, est id quod Pater est, id est, divina essentia, sed non est hypostasis Patris.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IX.

Quomodo accipiantur hæc verba Augustini, Non quo Pater est, substantia est.

Deinde nota circa ultimam solutionem qua magister solvit auctoritatem Augustini ab eis inductam, hanc scilicet, « Non quo Pater est, substantia est : non quo verbum est, substantia est. »

Fundatur enim objectio Pictaviensis, et solutio Magistri supra duplicitatem illius propositionis. Quo enim dicit causam quasi formalem, ut dicit Augustinus.

Cum igitur dicitur : « Non quo Pater est, substantia est, » potest esse negatio causae quasi formalis : et sic est vera propositio, et tenet intellectus Magistri qui est verus, et est Augustini. Vel, potest esse negatio sub causalitate, ut causalitas sit negationis, ut dicunt sophistae : et sic falsa est propositio, et patrocinatur Pictaviensis. Et primo modo sensus est, Non quo Pater est, Deus est, id est, paternitas non est causa quasi formalis qua Pater est Deus, sed deitas : et hoc verum est secundum intelligendi rationem. Secundo modo sensus est, Quo Pater est, hoc est causa quod non est Deus : quia tunc separatio cadit inter id quo Pater est et Deus : et sic paternitas non esset Deus, ut dixit Gilbertus.

<--- Page Split --->