DISTINCTIO XXXIV.

De comparatione personae sine rei naturam, vel de comparatione personarum ad essentiam.

A. Opinio quorumdam non idem esse personam et essentiam vel naturam dicentium, et eamdem essentiam non posse esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum.

Prædictis autem adjiciendum est, quod quidam perversi sensus homines in tantum prosiluerunt insaniam, ut dicerent non idem esse naturam Dei et personam sive hypostasism : dicentes eamdem essentiam non posse esse Patrem et Filium sine personarum confusione. Si enim, inquiunt, ea essentia qua ' Pater est, est Filius, idem sibi Pater est et Filius. Si hanc rem dicis esse Patrem, aliam quære quam dicas esse Filium. Si vero aliam non quæsieris, sed eamdem dixeris, idem genuit et genitus est. Propter hæc et hujusmodi, inter naturam et personam dividunt, ita ut non recipiant unam deitatis naturam et simplicem esse tres personas.

Idque testimonio Hilarii defendere nituntur : qui in libro VII de Trinitate quaerens, utrum Apostolus spiritum Dei nominans et spiritum Christi, idem significaverit utroque verbo, inquit : Ita, Gentium prædicator volens naturæ unitatem in Patre et Filio docere, ait : Spiritus Dei in vobis est. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus...... Si autem spiritus ejus qui suscitavit Jesum, etc. 1. Spirituales omnes sumus, si in nobis est Dei spiritus : sed et hic spiritus Dei est, et spiritus Christi. Et cum Christi spiritus in nobis est, ejus spiritus in nobis est qui suscitavit Christum. Et cum ejus qui suscitavit Christum in nobis est spiritus, et spiritus in nobis est Christi : nec tamen non Dei est spiritus qui in nobis est. Discerne ergo, o hæretice, spiritum Christi a spiritu Dei, et excitati a mortuis spiritum Christi a spiritu Dei Christum a mortuis excitantis : cum qui habitat in nobis spiritus Christi, spiritus Dei sit, et spiritus Christi a mortuis excitati, spiritus Dei tantum sit Christum a mortuis excitantis. Et quæro nunc, in

<--- Page Split --->

spiritu Dei utrum naturam aut ' rem naturae significatam existimes ? Non est enim idem natura quod res naturae : sicut non idem est homo et quod hominis est, nec idem est ignis et quod ipsius ignis est : et secundum hoc non est idem Deus et quod Dei est. Hujus dicti occasione praefati haeretici dogmatizaverunt non idem esse personam et naturam Dei, asserentes naturam Dei non esse tres personas, intelligentes in his praemissis verbis Hilarii per rem naturae personam, et nomine naturae divinam naturam. Et ideo dicunt Hilarium interrogasse haereticum, utrum per spiritum Dei putaret significatam esse naturam, an rem naturae : ut sic ostenderet distinguendum esse inter naturam et rem naturae, id est, personam.

B. Hic docet quomodo eis obviat ipsius Scripturae circumstantia, et qualiter praedicta intelligi debeant : et quod Spiritus sanctus est res unius naturae Patris, et Filii, et est ipsa natura.

Hoc quidam dicunt, non intelligentes pia diligentia Scripturae circumstantiam : qua considerata percipi potest quomodo praemissa dixerit Hilarius. Subsequenter enim in eadem serie ostendit in spiritu Dei aliquando significari Patrem : ut cum dicitur, Spiritus Domini super me ». Aliquando significari Filium : ut cum dicitur, In spiritu Dei ejicio daemonia 3, naturae suae potestate se daemones ejicere demonstrans. Aliquando Spiritum sanctum : ut ibi, Effundam de spiritu meo super omnem carnem 4. Quod dicit consummatum fuisse, cum Apostoli Spiritu sancto misso, omnibus linguis locuti sunt 5. Deinde quare hanc distinctionem fecerit, et quod in superioribus per verba Apostoli idem Spiritus sanctus significatus sit, et quod ipse sit res unius naturae Patris et Filii, aperte ostendit, inquiens ita : Haec idcirco sunt demonstrata, ut quacumque parte haeretica falsitas se contulisset, finibus veritatis concluderetur. Habitat enim in nobis Christus, quo habitante habitat Deus : et cum habitat in nobis spiritus Christi, non aliud habitat quam spiritus Dei. Quod si per Spiritum sanctum Christus in nobis intelligitur esse, hunc tamen ita spiritum Dei ut spiritum Christi esse noscendum est : et cum per naturam Dei natura ipsa habitat in nobis, indifferens natura Filii creditur esse a Patre, cum Spiritus sanctus qui est

<--- Page Split --->

spiritus Christi et spiritus Dei, res naturae demonstretur unius. Quæro nunc ergo, quomodo non ex natura unum sunt ? A Patre procedit spiritus veritatis, a Filio mittitur, et a Filio accipit. Sed omnia quæ habet Pater, Filii sunt 1. Idcirco qui ab eo accipit, Dei spiritus est, et idem spiritus Christi est. Res naturae Filii est, sed et eadem res naturae Patris est, et Dei excitantis Christum a mortuis spiritus est : et idem spiritus Christi est a mortuis excitati. In aliquo differt Christi et Dei natura, ne eadem sit, si præstari potest, ut spiritus qui Dei est, non sit etiam Christi. Est ergo in nobis spiritus Dei, et est in nobis spiritus Christi : et cum spiritus Christi inest, inest spiritus Dei. Ita cum quod Dei est, et Christi est : et quod Christi est, Dei est : non potest quid aliud diversum Christus esse, quam Deus est. Deus igitur Christus est unus cum Deo spiritus : secundum illud, Ego et Pater unum sumus 2. In quo docet veritas unitatem esse naturae, non solitudinem unionis.

Ecce si hæc verba diligenter attendas, invenies 3 Spiritum sanctum rem naturae dici Patris et Filii : et ejusdem dici esse naturam Dei, ubi dicitur, per naturam Dei natura ipsa habitat in nobis, si per Spiritum sanctum Christus est in nobis. Itaque in Trinitate non ita distinguendum est inter naturam et rem naturae, sicut in rebus creatis : quia, ut ait Hilarius4, comparatio terrenorum ad Deum nulla est : et si qua comparationum exempla interdum afferuntur, nemo ea existimet absolute in se rationis perfectionem continere. Non enim humano sensu de Deo loquendum est.

C. Quod propter res creatas illud dixerit, non idem est natura et res naturae.

Ad naturam ergo rerum creatarum respiciens inquit : Non idem est natura quod res naturae, subjiciens exempla de ipsis creaturis. Inde ostendens erroris esse sub mensura creaturarum metiri Creatorem, addit : Et secundum hoc non idem est Deus, et quod Dei est. Ac si diceret : Si ad instar creaturarum de Creatore sentis, cogeris fateri quia non idem est Deus, et quod Dei est : quod dicere impium est, cum spiritus Dei Deus sit, et Dei Filius sit Deus.

<--- Page Split --->

Porretani, cui iste error imponitur, licet postea se correxerit, Utrum persona sit essentia ?

Videtur autem, quod non : quia

« Prædictis autem adjiciendum est, quod quidam perversi sensus homines, etc. »

Hic incipit secunda pars, in qua fit comparatio personæ ad essentiam, utrum scilicet sint idem vel diversa ?

Et dividitur in quatuor partes : in quarum prima ostendit Magister non esse diversitatem inter personam et naturam. In secunda autem ponit rationem qualiter potentia, sapientia, bonitas, appropriantur tribus personis, ibi, F, « Ex prædictis constat, etc. » In tertia autem ponit rationem hujus nominis oiiooioioi, ibi, I, « Hic non est prætermittendum, etc. » In quarta et ultima ponit rationem translative dictorum de Deo, et ponit epilogum istius tractatus de Trinitate.

Prima harum dividitur in duas. In prima, ostendit personam esse essentiam. In secunda, ponit rationem quare dicuntur tres personæ unius essentiae, et non unius Dei, ibi, E, « Hic considerandum est, cum Deus sit, etc. »

In prima parte sunt tria, scilicet quaestionis probatio, et ad eamdem solvendam erroris per auctoritatem Hilarii introduction, ibi, § 2 cap. A, « Idque testimonio Hilarii, etc. Tertio, ponitur ejusdem auctoritatis solutio, et veritatis ostensio, ibi, B, « Hoc quidam dicunt non intelligentes, etc. »

Et ex his patet sententia.

ARTICULUS I.

Utrum persona sit essentia, vel non, sicut dixit Gilbertus Porretanus ?

Incidit autem hic quaestio Gilberti

  1. In nulla natura affirmatio et negatio simul verificantur de eodem : si ergo persona est essentia, persona et essentia sunt idem in re : sed persona est incommunicabilis, essentia autem est communicabilis : ergo de eodem in re verum est dicere, quod ipsum est communicabile et non communicabile, et commune et non commune, et proprium et non proprium, et distinctum et non distinctum, et relatum et non relatum, et hujusmodi omnia : cum igitur hoc sit impossibile, videtur quod impossibile sit personam et essentiam omnino esse idem in re. Si forte dicas, quod secundum aliquid convenit ei unum, et secundum aliquid alterum : tunc sequitur, quod idem ibi sit unum et alterum, et sic non esset penitus idem.

  2. Item, In divinis remanent duo prædicamenta, quorum neutrum transit in alterum, scilicet substantia, et ad aliquid : nulla autem duo prædicamenta sunt nisi per hoc quod unum non est alterum : ergo ad aliquid non est substantia : persona est ad aliquid, quia Pater ad Filium : ergo Pater non est substantia divina.

  3. Item, Essentia in aliqua habitudine se habet ad personam : aut ergo ut idem omnino, aut ut aliquo modo differens. Si ut idem omnino : ergo Pater omnino idem est quod essentia, et Filius omnino idem est quod essentia : sed quaecumque uni et eidem omnino sunt eadem, ipsa inter se sunt eadem, ut dicit Philosophus : ergo Pater est Filius : et haec ratio videtur innui in Littera, quod scilicet ista induxit Gilbertum ad hoc quod hoc diceret.

  4. Item, Philosophus dicit, quod quantulamcumque differentiam attulerimus, ostendentes erimus quod non idem, ad minus ostendemus quod non omnino idem : sed dicimus essentiam communem re, proprium autem re dicimus esse

<--- Page Split --->

Patrem : ergo differentia realis invenitur : ergo non sunt omnino idem persona et essentia.

  1. Item, Communis animi conceptio est, differentes hypostases omnino idem sibi realiter non posse participare : quia, detur quod omnino idem : ergo conveniunt in eo quod est omnino idem : ergo cum hoc in omnibus sit, facit omnino idem : et sic non essent plures hypostases : ergo haec est vera, quod differentes hypostases omnino idem sibi non participabunt : habent autem naturam vel essentiam unam tres divinae hypostases : ergo essentia non est idem sibi.

  2. Item, Philosophus dicit, quod a prima substantia nulla omnino erit prædicatio : sed, sicut habitum est supra 1, persona est ut prima substantia : ergo non prædicatur de aliquo : ergo nec de essentia prædicabitur, ut dicatur, Essentia divina est Pater.

  3. Item, Sæpe habuimus, quod Pater divina essentia est, et quod est ibi constructio secundum causam formalem : ergo essentia divina se habet ad hypostasim, sicut forma ad formatum. Inter illa autem oppositio est causa et causati : cum igitur causa et causatum numquam sint idem, essentia et hypostatis numquam erunt idem. Hic autem inducit Gilbertus, vel potest inducere sophismata Præpositivi, quæ supra posuimus 2. Detur enim, quod essentia sit persona : tunc haec erit vera, essentia est Pater : Pater autem alicujus est Pater : et non nisi Filii : ergo essentia est Pater Filii : ergo genuit Filium.

Item, Aliquo est Pater : non nisi paternitate : ergo paternitas inest essentiae : ergo determinat eam.

1 contra. SED CONTRA objicitur secundum dicta beati Bernardi super Cantica.

  1. Dicit enim Gilbertus super librum Boetii de Trinitate : Deitate qua Deus est, non quae Deus est. Aut ergo aliquid ma-

jus est, aut æquale, aut minus Deo. Patet, quod non est majus. Si autem æquale. CONTRA : Æquale non facit sibi æquale : quia non est potens in ipsum : ergo hæc deitas non facit Deum. Si minus : ergo Deus degenerat, fiendo Deus per illud, quod iterum absurdum est : ergo deitas est ipse qui Deus est : ergo est hypostasis et persona.

  1. Item, Si non est idem : ergo persona est composita ex illo, et alio quodam : ergo non est simplex, quod hæreticum.

  2. Item, Omne compositum resolubile est in sua componentia ut priora se et simpliciora : ergo Deus esset resolubilis in alia priora se et simpliciora, et sic nec primum esset nec simplex, quod absurdum est.

  3. Item, Omne compositum esse suum habet ab alio vel ab aliis : ergo Deus esset jam factura alterius Dei prioris se, quod falsum est.

SOLUTIO. Patet cuilibet, quod ultimae 1 solutione rationes necessariae sunt, et prius inductae sophisticae : et hoc postea videns Gilbertus correxit dictum suum, in quo etiam, ut dicetur, prius sensum sanum habuit, licet incauta verba protulerit.

Dicendum ergo et credendum simpliciter, quod propter finem simplicitatis Dei, non differunt in eo esse et quod est, et essentia et persona re : differunt tamen in modo supponendi et attribuendi.

Si autem quæras, Unde hoc fiat, cum omnino idem sit re, quod diversa attribuuntur ? Dicendum, quod illa simplicitas privat compositionem per hoc quod tollit diversitatem ab eis quæ sibi in eodem uniuntur : et si illa diversa remanerent, tunc facerent compositionem sicut forma et materia in compositione : sed licet sic tollat compositionem, tamen veritatem uniuscujusque eorum non tollit, sicut supra diximus de attributis 3. Licet enim sapientia Dei sit idem cum sub-

<--- Page Split --->

stantia propter simplicitatem, tamen sapientia Dei verissime sapientia est : aliter enim non aliquid esset in Dei sapientia, quod non esset in Dei essentia. Ita et haec simplicitas personae non tollit veritatem hypostasis, nec veritatem naturae : et ideo remanet illa communicabilis.

Et per hoc patet solutio ad PRIMUM : quia licet persona et essentia sint idem, tamen utrumque retinet ea quae sunt de ratione sua propria : et ita contradictoria non referuntur ad idem in ratione illa qua realiter ratio est, quia realiter incommunicabile convenit personae, et realiter communicabile convenit naturae, et sic de aliis.

Ad ALIUD dicendum, quod non remanent ibi modi prædicandi per hoc quod relatio est accidens, quia quoad hoc transit in substantiam : sed per hoc quod ad alterum est, et hoc est proprium personae, non impediente simplicitate : quia simplicitas veritatem naturae non tollit, sed tantum diversitatem communicabilis et incommunicabilis quae sunt in eodem.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc argumentum teneret, si essent idem omnino : ita quod unum virtute suae naturae et identitate rationis esset idem cum altero : sed haec retinent rationes diversas, eo quod vere incommunicabile est unum, et vere communicabile est alterum : et ideo cum ratione ejus quod incommunicabile est, Pater opponatur Filio relative : et simihiter Filius ratione ejus quod est incommunicabile, opponatur Patri relative : non sequitur, quod unus sit alius, sed tantum quod sit idem sibi in substantia. Et huic aliquod simile imaginari possumus in puncto et unitate : ponamus enim punctum per id quod est, uniri unitati per id quod est : et tamen retinere utrumque proprietatem naturae suae : dicimus, quod punctum cum unitate omnino idem est in substantia et essentia : et tamen opponetur ei in rela-

tione ad continuum : quia unitas habet relationem ad discretum : et tunc sequitur, quod habens relationem ad continuum, omnino idem sit in substantia habenti relationem ad discretum secundum quod hujusmodi. Simile tamen illud deficit, sicut omnia similia terrena.

Ad ALIUD dicendum, quod vim faciendo in differentia, vera est propositio : sed per hoc quod essentia est communis, ponitur potius convenientia quam differentia : sicut si probamus animal esse genus, et esse genus hominis, per hoc magis probamus quod sit homo, quam quod differat ab homine : et si esset simplex, probaremus per hoc quod est commune ad hominem, etiam quod esset idem homini : unde naturam esse communicabilem non ponit causam differentiae, sed potius unitatis et convenientiae cum omnibus personis in quibus est.

Ad ALIUD dicendum, quod non est communis animi conceptio, nisi in natura in qua quo est differt a quod est : et in illa necesse est multiplicari quo est secundum esse, secundum quod multiplicantur hypostases sive quod est : sed in divinis non est ita : ergo non oportet ibi illud concipere. Ad id per quod probat, patet solutio per ante dicta : quia licet simplicitas faciat identitatem personae et essentiae : non tamen tollit veritatem utriusque : et ideo quoad rationem personae quae realis est, eo quod est verae proprietatis et hypostasis, adhuc illae hypostases sunt plures.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc nihil est : quia a prima substantia non erit prædicatio secundum coordinationem prædicabilium in genere : et hoc intendit Philosophus dicere : sed quod ipsa de nullo vere prædicetur, non intendit : in divinis autem etiam de communi potest prædicari, sicut supra ubi hæc quæstio tractata est, ostendimus 1.

Ad ALIA jam sæpius supra solutum est 2.

<--- Page Split --->

D. Quod non aliud est Deus et quæ sua sunt, ita ut insint : alia enim sunt quæ insunt, alia quæ non insunt.

Non ergo secundum corporales modos (ut in eadem subdit ' serie) accipienda sunt hæc quæ de Deo dicuntur : ubi evacuans opinionem eorum qui ita putant aliud Deum esse, et aliud quod Dei est : aliudque naturam Dei, et rem naturæ, ut est in creaturis, aperte docet non aliud esse Deum, et aliud quod Dei est : aliudque naturam Dei, et quæ sua sunt, ita ut insint illi, sic dicens : Homo aut aliquid ei simile cum alicubi erit, alibi non erit : quia id quod est, illic continetur ubi fuerit in forma, ut non ubique sit qui insistens alicubi sit 2. Deus autem immensæ virtutis, vivens potestas, quæ nusquam non adsit, nec desit usquam : quæ se omnem per sua edocet, et sua non aliud quam se esse significat : ut ubi sua insint, ipse esse per sua intelligatur. Non autem corporali modo cum alicubi sit, non etiam ubique esse credatur, cum per sua in omnibus esse non desinat. Non autem aliud sunt quam quod ipse est, quæ sua sunt. Et hæc propter naturæ intelligentiam dicta sunt. His verbis aperte significatur, si tamen intelligis, hæreticæ, quia divina natura non aliud est ab his quæ sua sunt, ita ut insint : et per illa in omnibus suis est quæ non insunt. Sua enim sunt etiam quæ non insunt, id est, omnes creaturæ : et sua sunt quæ insunt, ut tres personæ, quæ sunt ejusdem naturæ et eadem natura : sicut supra Augustini testimonio firmavimus dicentis, tres personas esse ejusdem essentiae vel eamdem essentiam, sed non ex eadem essentia : ne aliud intelligatur essentia, aliud persona. Non tamen diffitemur aliquam distinctionem habendam fore secundum intelligentiae rationem, cum dicitur hypostasis, et cum dicitur essentia : quia ibi significatur quod est commune tribus, hic vero non. Est tamen hypostasis essentia, et e converso. Fateamur ergo unum atque idem esse tres personas secundum essentiam, differentes autem proprietatibus. Unde Augustinus 3 super locum prætaxatum Psalmi ait : Quæris quid sit Pater ? Respondentur, Deus. Quæris quid sit Filius? Respondentur, Deus. Quæris quid sit Pater et Filius ? Respondentur, Deus. De singulis interrogatus, Deum responde. De utroque interrogatus, non

<--- Page Split --->

Deos, sed Deum responde. Non sic in hominibus. Tanta enim est ibi substantiae unitas, ut aequalitatem admittat, pluralitatem non admittat. Si ergo tibi dictum fuerit, cum dicis Filium Dei esse quod Pater est, profecto Filius Pater est. Responde, secundum substantiam tibi dixi hoc esse Filium quod Pater est, et non secundum id quod ad aliud dicitur. Ad se enim dicitur Deus, ad Patrem dicitur Filius. Rursumque Pater ad se dicitur Deus, ad Filium dicitur Pater. Quod Pater ad Filium dicitur, non est Filius: quod dicitur Filius ad Patrem, non est Pater. Quod dicitur Pater ad se, et Filius ad se, hoc est Pater et Filius, id est, Deus.

ARTICULUS II.

Utrum persona differat a natura secundum intelligentiae rationem ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa medium : « Non tamen diffitemur aliquam distinctionem habendam fore per intelligentiae rationem. etc. »

Aut enim aliquid subest huic intelligentiae rationi, aut nihil. Si nihil : tunc erit cassa et vana. Si aliquid tunc est differentia secundum rem, et non secundum rationem tantum.

solutio.

Ad hoc dicendum, quod aliquid re-

spondet in re. Unde notandum, quod in inferioribus cum natura communis est in supposito, dupliciter significatur secundum rem, scilicet ut diversa quando dicitur, natura est simplex, et Socrates est compositus : et significatur ut aliquid sibi conveniens quod non convenit Socrati, ut cum dicitur, quod praedicatur de pluribus, Socrates autem de uno vel de nullo. In divinis autem natura non potest significari ut diversa a persona, quia idem est : tamen realiter aliquid convenit ei, quod non convenit personae, et e converso : et ideo dicunt Doctores, quod supposita natura, non supponitur persona, et super illud fundatur intelligentiae ratio.

Et nota, quod ab hoc loco trahitur illud multum vulgatum, quod distinguitur secundum intelligentiae rationem.

E. Utrum ita possit dici, unus Deus trium personarum, vel tres personae unius Dei : ut dicitur, una essentia trium personarum, et tres personae unius essentiae ?

Hic considerandum est, cum Deus sit divina essentia, et ita dicatur unus Deus esse tres personae, sicut una essentia dicitur tres personae : utrum ita valeat sane dici, unus Deus trium personarum, vel tres personae unius Dei : sicut dicitur, una essentia trium personarum, et tres personae unius essentiae ? In hic locutionibus Scripturae usus nobis aemulandus videtur, ubi frequenter reperitur ita dictum, Una est essentia trium persona-

<--- Page Split --->

rum, et tres sunt personæ unius essentiae : nusquam autem occurrit legisse, unum Deum trium personarum, vel tres personæ unius Dei. Quod ideo puto sanctos Doctores vitasse, ne ita forte acciperetur in divinis personis, ut accipitur cum de creaturis simile quid dicitur. Dicitur enim Deus Abraham, Isaac, et Jacob : et Deus omnis creaturæ. Quod utique dicitur propter principium creationis, vel gratiae privilegium, et creaturæ subjectionem vel servitutem. Cum ergo in Trinitate nihil sit creatum vel serviens vel subjectum, non admisit fides in Trinitate talem locutionis modum. Ita etiam e converso non dicitur de Dei essentia, quod ipsa sit essentia Abraham, Isaac, et Jacob, vel alicujus creaturæ : ne Creatoris vel 1 creaturæ naturam confundere videamur.

ARTICULUS III.

Utrum liceat dicere, tres personæ sunt unius essentiae : et tres personæ sunt essentiae, sicut unius essentiae, et una essentia trium personarum ?

est trium personarum, vel essentia trium personarum : sicut dicitur, tres personæ unius essentiae ?

Videtur, quod sic : quia sicut est comparare personam ad naturam, ita e converso naturam ad personam : et sic unum potest dici in eadem habitudine in qua dicitur reliquum.

ITEM, Videtur quod nullum illorum possit dici : quia obliqui transitivi sunt et diversitatem notant : et cum non sit diversitas aliqua inter essentiam et personam, videtur quod non debeat fieri comparatio illa nisi in recto, ut dicatur, tres personæ sunt una essentia.

est. 1. Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Hic considerandum est, cum Deus sit divina essentia etc. »

Cum enim dicitur, tres personæ sunt unius essentiae, videtur notari indivisibilitas esse naturæ in tribus personis : cum igitur Deus et deitas idem sint in divinis, videtur quod eadem ratione possit dici, quod sit unius Dei : et hoc negat in Littera.

est. 2. ITEM, Potestne dici, tres personæ sunt essentiae, sicut unius essentiae ?

Videtur, quod sic : quia ibi fit comparatio formati secundum rationem intelligendi ad formam, sicut et in illa cum dicitur, tres personæ sunt unius essentiae.

est. 3. ITEM, Potestne dici, una essentia

SOLUTIO. Dicendum, quod bene potest Adiunt. 1. dici, tres personæ unius essentiae, ut constructio obliqui cum recto sit in designatione essentiae : vel melius ut ex propriis loquamur, in designatione simplicitatis essentiae in tribus. Nec tamen potest dici, unius Dei propter diversum modum significandi essentiae in hoc nomine, Deus, et in hoc nomine, essentia : quia in abstracto significatur ut natura quæ est forma alicujus, in concreto autem significatur ut stans per seipsam, et non ut forma alicujus : et ideo transitio obliqui non salvatur secundum rationem intelli-

<--- Page Split --->

gendi, cum dicitur tres personæ unius Dei : sicut etiam in inferioribus dicitur, tres personæ unius naturæ humanæ, non tamen dicitur unius hominis, nisi possessiva constructione.

Ad quest.2. Ad aliud dicendum, quod quando obliquus construitur in designatione essentiae, oportet esse duos genitivos, vel unum habentem vim duorum, ut mulier egregiae formae, vel vir sanguinum, vel homo turpitudinis : et ideo non bene dicitur, tres personae essentiae : quia non salvatur eadem habitudo constructionis.

Ad quest.3. Ad aliud dicendum, quod bene dicitur, una essentia trium personarum, et essentia trium personarum : sed non in toto salvatur eadem habitudo constructionis : cum enim dicitur, tres personæ unius essentiae, constructio obliqui duo importat, scilicet habitudinem formae ad

formatum, et designationem simplicitatis formae : cum autem dicitur, una essentia trium, vel essentia trium, non importatur nisi alterum : et ideo etiam sufficit unus rectus, ubi prius exigebantur duo obliqui, quorum unus importaret designationem, et alter formam : sicut grammatici dicunt de istis duabus, mulier egregiae formae, et egregia forma mulieris : quia variatur habitudo : et ideo mutando obliquum in rectum, et e converso, mutatur constructio, ut possum dicere, egregia forma mulieris et forma mulieris : et non tamen ita dicimus, mulier egregiae formae, et mulier formae.

Ad ultimum dicendum : quod notatur A1 per obliquum transitio secundum rationem intelligentiae, quae non ponit diversitatem personae et naturae, sed potius veritatem utriusque.

F. Quod licet potentia, sapientia, bonitas de Deo secundum substantiam dicantur in Scriptura, tamen solent haec nomina distincte ad personas interdum referri.

Ex prædictis constat, quod sicut essentia, ita potentia, sapientia, bonitas de Deo dicuntur secundum substantiam. Quæ autem secundum substantiam de Deo dicuntur, tribus personis pariter conveniunt. Una est ergo potentia, sapientia, bonitas Patris et Filii et Spiritus sancti : et hi tres eadem potentia, eadem sapientia, eadem bonitas. Unde aperitur in Trinitate summa esse perfectio. Si enim ibi deesset potentia, vel sapientia, vel bonitas, non esset summum bonum. Sed quia ibi est perfecta potentia, infinita sapientia, incomprehensibilis bonitas, recte dicitur et creditur summum bonum. Cumque unum et idem penitus sit in Deo potentia, sapientia, bonitas, in sacra tamen Scriptura frequenter solent hæc nomina distincte ad personas referri, ut Patri potentia, Filio sapientia, Spiritui sancto bonitas attribuatur : quod quare fiat, non est otiosum inquirere.

<--- Page Split --->

omnis ratio boni comprehendatur sub his tribus.

ARTICULUS IV.

Utrum potentia, sapientia, et bonitas faciant summum bonum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Ez prædictis constat, etc. »

Ibi enim dicit, quod potentia, sapientia, bonitas faciunt summum bonum : et hoc non videtur : quia summum bonum est, cui nihil deest quod habet boni rationem : non autem verum est, quod

SOLUTIO. Dicendum, quod in perfectione horum trium omne bonum continetur : omne enim bonum, aut est naturae, aut superadditum. Potentia autem perfecta et omnipotens numquam est nisi in natura perfecta et omnipotente. Superaddita autem, aut sunt secundum intellectum, et tunc reducuntur ad verum : aut secundum affectum, et tunc reducuntur ad bonum. Alia autem non simpliciter sunt bona, ut corporalia, et sensibilia : et ideo in horum trium perfectione constat summa beatitudo.

G. Quare id fiat, scilicet quod Patri potentia, Filio sapientia attribuatur ?

Id ergo sacri eloquii prudentia facere curavit, ne Dei immensitatem similitudine creaturae metiremur. Dixerat enim Scriptura sacra, quia Deus Pater est, et quia Deus Filius est : et audivit hoc homo qui hominem parem viderat, Deum Patrem non viderat : cogitare coepit ita esse in Creatore ut viderat esse in creaturis, a quibus haec nomina translata sunt ad Creatorem : in quibus pater est prior filio, filius est posterior patre : et ex antiquitate in patre defectus, ex posteritate in filio imperfectio sensus solet notari. Ideo occurrit Scriptura dicens Patrem potentem, ne videatur prior Filio, et ideo minus potens : et Filium sapientem, ne videatur posterior Patre, et ideo minus sapiens.

H. Quare Spiritui sancto bonitas attribuatur ?

Dictus est etiam Spiritus sanctus Deus, et dictus est habere Spiritum Deus : et videbatur hoc quasi nomen inflationis et tumoris. Unde humana conscientia ad Deum pro rigore et crudelitate accedere metuit. Ideo Scriptura temperavit sermonem suum, Spiritum bonum nominans, ne crudelis putaretur qui mitis erat : non quod Pater solus sit potens vel magis potens, et Filius solus sapiens vel magis sapiens, et Spiritus sanctus

<--- Page Split --->

solus bonus vel magis bonus. Una est ergo potentia, sapientia, bonitas trium, sicut una essentia. Ideoque sicut dicitur Filius eμoovσioç, id est, consubstantialis Patri, ita et coomnipotens.

I. De hoc nomine, eμooovσiov, ubi in auctoritatem receptum sit, et quid significet ?

Hic non est prætermittendum quod Augustinus in libro III contra Maximinum 1 dicit de hoc nomine, eμovσiov, quo Latini tractatores frequenter utuntur : Pater, inquit, et Filius unius sunt ejusdemque substantiæ. Hoc est illud eμovσiov, quod in concilio Nicæno adversus haereticos Arianos a Catholicis patribus veritatis auctoritate firmatum est. Quod postea in Concilio Ariminensi, propter novitatem verbi minus quam oportuit intellectam 2 (quam tamen fides antiqua pepererat) multis paucorum fraude deceptis, hæretica impietas sub hæretico Imperatore Constantino labefactare tentavit. Sed post non longum tempus libertate fidei Catholicæ prævalente, postquam vis verbi sicut debuit intellecta est, eμovσiov illud Catholicæ fidei sanitate longe lateque distensum est et diffusum. Quid enim est eμovσiov, nisi unius ejusdemque substantiæ ? Quid est, inquam, eμovσiov, nisi Ego et Pater unum sumus 3 ? Non ergo inter profanas vocum novitates hoc vitandum est.

ARTICULUS V.

An appropriatio qua Deo attribuuntur appropriata, tantummodo fiat per nos et a nobis ?

Deinde quæritur de hoc quod dicitur, ibi, G, « Id ergo sacri eloquii prudentia facere curavit, etc. »

  1. Ex hoc enim videtur, quod appropriatio non fiat nisi per nos, et a nobis : sed hoc est inconveniens : quia si nos

non essemus, adhuc sapientia appropriaretur Filio : ergo videtur, quod non dicat verum, quod hoc fecit sacri eloquii prudentia.

  1. Item, Si non est alia ratio appropriationis nisi per connotatum ad creata : tunc æternitas et unitas supra Patri appropriari non debebatur : quia illa conveniunt ab æterno, et per connotatum non conveniunt.

  2. Item, I ad Corinth. 1, 24, dicitur, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Ergo Filio appropriatur virtus : virtus autem est ultimum potentiae : ergo potentia Filio appropriatur : non ergo Patri : cujus contrarium dicit in Littera.

<--- Page Split --->

ITEM, Quæritur de hoc quod dicunt quidam, quod appropriationes hujusmodi non fiunt a nobis : et duabus de causis, scilicet ad erroris evitationem, et veritatis expressionem : et dicunt, quod Patri attribuitur potentia ad erroris evitationem.

SED CONTRA : Si nulla accidit diversitas in modo intelligendi nisi erroris evitatio : tunc videtur, quod apud non errantes possumus dicere, quod Patri non attribuitur potentia, nec appropriatur : sed hoc falsum est : ergo aliquid est ex parte rei quare appropriatur.

SOLUTIO. Dicendum, quod appropriatio potest considerari dupliciter : secundum aptitudinem, et secundum actum. Secundum aptitudinem est ex parte rei, ut supra dictum est 1 : unum enim attributum viciniorem habet rationem uni personæ, quam alteri : et ideo illi est appropriabile. Secundum actum autem appropriatio fit a viris peritis in sacra Scriptura, diversis de causis, scilicet propter errorem evitandum, vel veritatem exprimendam, et propter hoc ut ostendatur magis ratio distinctionis in propriis : et duæ præcedentes causæ necesse est ut semper supponant tertiam : quia nisi sit unitas in re, non bene fieret appropriatio.

Et per hoc patet solutio ad duo prima : quia Magister supponit convenientiam majorem rationis potentiae ad proprium Patris, quam alterius personae.

Ad aliud dicendum, quod potentia triplici ratione attribuitur Patri : quarum duæ sunt ex parte proprii Patris, et una ex parte nostra. Una est, quia potentia principium est, ut dicit Philosophus. Potentia enim activa est principium transmutationis in aliud, secundum quod est aliud : principium autem secundum rationem primam magis accedit ad principium non de principio, quam ad principium de principio. Secunda ratio est, quia non est sapientia nisi præexistat potentia, et non est bonitas perfecta nisi præsupponat sapientiam et potentiam : sicut a Patre Filius, et ab utroque Spiritus sanctus. Tertia ratio est in Littera sumpta ex parte nostra : virtus enim licet sit in genere potentiae, tamen addit aliquid ratione cujus convenit Filio, scilicet ultimum potentiae : et quia Pater per Filium operatur mundum, et per Filium redemit mundum, ipse Filius est in quo maxima quæ fuerunt potentiae Patris, sunt expleta : et ideo sibi attribuitur virtus.

Ad 10 quod ulterius quæritur de cauAd 1 quest. sis appropriationis, quas ponunt quidam, jam patet responsio : quia supra ostensum est, quod vera causa appropriationis est, quod attributum hoc vel illud magis accedit ad proprium unius personæ, quam alterius. Alia autem quæ possent objici, supra distinctione XXXI tacta sunt.

K. De nominibus quæ translative et per similitudinem de Deo dicuntur.

Præterea sciendum est, quod in assignatione distinctionis nominum, inter alia quæ supra diligenter exsecuti sumus, quædam diximus translative et per similitudinem de Deo dici : ut speculum, splendor, character,

<--- Page Split --->

figura, et hujusmodi: de quibus pio lectori breviter trado quod sentio, ut scilicet ratione similitudinis considerata ex causis dicendi, dictorum intellingentiam assumat, sed Catholicam.

L. Nihil dignum excellentia ineffabilis Trinitatis se tradidisse dicit, ad alia transiturus.

De sacramento unitatis atque Trinitatis summae et ineffabilis multa jam diximus. Nihil tamen ejus ineffabilitate dignum tradidisse profitemur, sed potius ex nobis mirificatam ejus scientiam, nec potuisse nos ad illam.

ARTICULUS VI.

Utrum per translationem omnia nomina creaturarum possunt attribui Deo ? et e contra, An nomina Dei possint attribui creaturis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, K, « Praeterea sciendum est, quod in assignatione, etc. »

Ibi enim tangendo rationem translationis docet attendere similitudines :

  1. Cum autem omnis creatura sit vestigium, videtur per hoc ab omni creatura fieri translatio ad Deum, ut dicatur Deus nomine omnium creaturarum.

  2. Item, Dionysius dicit eum esse omninominabilem.

  3. Item, Dionysius : « In ipso oportet affirmare omnium positiones. » Ergo ab omnibus fit translatio in Deum. Sed hoc nihil esse videtur, ut dicatur Deus diabolus, lupus, bufo, et hujusmodi.

  4. Item, Videtur quod omnia nomina de Deo dicantur translative : quia non proprie univocum est, cum dicitur, Deus

est vita, et anima vita : ergo per translationem.

  1. Item quaeritur, Utrum a nobilioribus creaturis fiat translatio, ut dicatur Deus seraphin et cherubin ? Hoc non videtur : quia nusquam legitur in sacra Scriptura.

  2. Praeterea, Videtur etiam, quod translatio fiat e converso a Deo ad creaturas, sicut dicit Psalmus lxxxii, 6 : Ego dixi : Dii estis, etc.

SOLUTIO. Dicendum, quod ista quaestio ex maxima parte determinata est supra 1. Dicendum ergo; quod translatio fit ab omnibus quae naturam sine vitio et nocumento deformitatis servant et exprimunt : unde a diabolo non potest, quia est nomen naturae deformatae : et similiter a rana, et bufone, quia est nomen naturae cum proprietatibus deformitatis et nocumenti.

Et si obiicias, quod Deus dicitur significari per serpentem ? Dicendum quod serpens aliquid boni importat per astutiam et sapientiam : et etiam serpens in se habet medicinam veneni, ejus enim carnes contra venenum valent : sed non sic bufo, vel aliud vile immundum. Unde Augustinus dicit, quod vulpes num-

<--- Page Split --->

quam in bona significatione accipitur, quia exprimit astutiam deceptoriarn : sed lupus quandoque accipitur in bona significatione, ut Benjamin' lupus rapax dicitur esse 1.

  1. Et ex hoc patet solutio ad tria prima : quia verbum Dionysii de his intelligitur quae non deformitatem de se sonant.

Ad aliud dicendum, quod non omnia dicuntur translative : et ratio supra dicta est 2.

Ad aliud dicendum, quod a nobilioribus et ab inferioribus potest fieri translatio : sed non fit, ut dicit Dionysius, a nobilioribus, ne sit occasio erroris, scilicet

ne putentur illa nobilia per proprietatem convenire : et etiam quia non ita nota sunt nobis : translatio autem fit a magis notis, ct illa sunt sensibilia apud nos.

Ad aliud dicendum, quod translatio non est in his quae per prius et posterius participant idem : unde a Deo non fit translatio ad nos, sed potius id quod est in Deo prius, hoc est in nobis posterius simile illius, et proprie est in nobis : sed similitudo quae requiritur in translatione, est similitudo non secundum rem, sed secundum convenientiam proprietatum rei.

1 Genes. xlix, 27 : Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia.

2 Cf. I Sententiarum, Dist. XXI. Tom. XXV.

<--- Page Split --->