DISTINCTIO XXXII.
Movet et solvit dubitationem ortam ex appropriatione qua Spiritui sancto appropriatur concordia in fine praecedentis distinctionis, ibi, « Quod autem in Spiritu sancto. »
A. Utrum Pater vel Filius Spiritu sancto 1 diligat, cum diligere idem Deo sit quod esse ?
Hic oritur quaestio ex praedictis deducta. Dictum est enim supra, atque Sanctorum auctoritatibus ostensum, quod Spiritus sanctus est communio Patris et Filii, et amor quo Pater et Filius se invicem diligunt. Ideo quaeritur, Utrum Pater vel Filius per Spiritum sanctum diligat. Quod utique videtur oportere dici secundum auctoritates supra positas, quibus ostenditur Spiritum sanctum esse, quo genitus a gignente diligatur, genitoremque suum diligat. Sed e contra, si Pater vel Filius dicatur diligere per Spiritum sanctum, videtur esse per Spiritum sanctum : quia non est aliud Deo esse, et aliud diligere, sed idem : quia, ut ait Augustinus in libro XV de Trinitate : Quidquid secundum qualitates in illa simplici natura dici videtur, secundum essentiam est intelligendum, ut bonus, magnus, immortalis, sapiens, diligens, et hujusmodi 2. Ideoque si Pater vel Filius diligit per Spiritum sanctum, per ipsum Spiritum esse videtur : neque tantum essentia sua diligit, sed etiam dono.
B. Hæc quaestio insolubilis est, humanum superans sensum : in qua auctoritates sibi occurrunt.
Huic quaestioni, cum multitudinem 3 nimiae profunditatis contineat, id solum respondemus, quod Augustinus significare videtur, scilicet quod Pater et Filius se diligant, et unitatem servent, non solum essentia sua, sed
<--- Page Split --->
suo dono proprio : quod licet supra positum sit, iterare tamen non piget, quia sic expedit. Ait ergo Augustinus in libro VI de Trinitate, ita : Manifestum est, quod non aliquis duorum est quo uterque conjungitur, quo genitus a gignente diligatur, genitoremque suum diligat, sintque non participatione, sed essetia sua, neque dono superioris alicujus, sed suo proprio servantes unitatem pacis 1. Ecce hic dicit, quod essentia sua et dono suo servant unitatem. Idem in libro XV de Trinitate ait : In illa Trinitate quis audeat dicere Patrem nec se, nec Filium, nec Spiritum sanctum diligere, nisi per Spiritum sanctum 2 ? Hic aperte ostendit Patrem non tantum per Spiritum sanctum diligere : non autem simpliciter dicit Patrem non diligere per Spiritum sanctum.
DIVISIO TEXTUS.
« Hic oritur quaestio ex praedictis deducta, etc. »
Habito in praecedenti tractatu de proprietatibus, agitur hic de comparatione personarum ad invicem secundum proprietates illas, et de comparatione proprietatum ad personas et essentiam. Et ideo dividitur in partes duas : in quarum prima ostenditur comparatio personarum ad invicem secundum illas proprietates. In secunda autem quaeritur, qualiter proprietates se habeant ad personas, et ad essentiam : et haec incipit in sequenti distinctione XXXIII, ibi, A, « Post supradicta interius considerari, etc. »
terea diligenter investigari oportet etc. » Quia vero hoc non conceditur, ideo in tertia quaeritur, Utrum una tantum sapientia sit in divinis vel plures ? ibi, F, « Post haec quaeri solet a quibusdam, Utrum una tantum, etc. » In quarta autem, revertitur ad quaestionem primam, ostendens eam insolubilem esse, ibi, H, « Praeterea diligenter notandum est, etc. »
Ex his patet sententia.
ARTICULUS I.
An istae sunt verae, Pater diligit Filium Spiritu sancto, et Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto ?
Distinctio autem ista dividitur in quatuor partes : quia enim in praehabitis dictum est, quod Spiritus est connexio Patris et Filii, ideo quaeritur hic in prima parte, Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu sancto, vel per Spiritum. Quia autem hoc conceditur, videtur a simili esse concedendum, quod Pater sapit sapientia genita : et ideo in secunda parte quaeritur de hoc, ibi, C, « Prae-
Incidit autem quaestio de hac locutione : Pater diligit Filium Spiritu sancto, vel Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto : quae licet supra disputata sit 3, tamen propter diversitatem opinionum, hic tangenda est aliter quam supra.
Videtur autem esse vera : quia,
- In quadam epistola ad beatum Bernardum ita dicit Hugo de sancto Victore :
<--- Page Split --->
« Si Spiritus sanctus diceretur amor cordis tui, sicut Spiritus sanctus dicitur amor Patris et Filii, quis, quæso, posset negare te Spiritu sancto, hoc est, amore tuo diligere? » Ergo a simili (sicut etiam idem intendit) Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, qui est amor eorum.
Item, ibidem : « Si recte diligere diceris amore qui de te procedit, cur Pater et Filius non recte dicantur diligere amore qui ab eis procedit ? » Ergo Pater et Filius diligunt Spiritu sancto. Unde Magister Hugo subdit, ibidem : « Haec line soluta est illa quaestio, quam insolubilem putant, quam insolubilem dicunt et scribunt. » Et videtur hoc dicere propter Auctorem istius libri in ultimo capitulo istius distinctionis 1.
Item, ibidem : « Si Spiritus sanctus est amor utriusque, cur non Pater dicitur Spiritu sancto, hoc est, suo amore diligere ? cur etiam Filius non dicitur recte Spiritu sancto, hoc est, sua dilectione amare ? »
Item, ibidem : « Animus humanus amor non est, sed ab ipso amor procedit : et ideo seipso non diligit, sed amore qui a seipso procedit. Pater vero amor est, et Spiritus sanctus ejus amor est : et ideo Pater diligit seipso, diligit et Spiritu sancto : diligit seipso amore, diligt suo amore. »
Ad hoc sunt etiam auctoritates Augustini hic, et supra, distinctione X, inductæ, et auctoritates Hieronymi, quæ supra in Luttera jacent 2.
Hoc etiam videtur per rationem : quia omni amore aliquis diligit, et aliquid diligitur : sed Spiritus sanctus verissime est amor : ergo ipso aliquis diligit, et aliquid diligitur : non est autem amor, nisi Patris et Filii : ergo Spiritu sancto diligunt Pater et Filius.
Item, Sicut Magister Hugo dicit, quare timetur ista concedi : Pater et Fi-
lius diligunt se Spiritu sancto ? Si propter hoc quod sequitur, quod sint Spiritu sancto : hoc non sequitur : quia nec in inferioribus, nec in aliqua natura, diligens esse, vel dilectionem accipit ab ipso amore quo diligit : sed potius diligendo amor ab ipso procedit, et esse a diligente accipit : ergo videtur, quod propriissime concedi debeat.
Et si dicas, quod timetur propter simile : quia sequitur, quod esset sapiens sapientia genita : hoc nihil est : quia hoc constat, quod sapientia secundum modum intelligendi non procedit a sapiente, sed in sapientem a re de qua est sapientia : dilectio autem omnis a diligente procedit, sicut etiam supra est ostensum 3 : ergo trepidatur timore, ubi non est timor 4, ut videtur.
- Item, Spiritus sanctus est amor et dilectio non tantum proprie, ut dicit Augustinus, sed etiam appropriate. Accipiamus ergo secundum quod ipse est charitas vel amor proprie : quæro, si hæc charitas sit perfecta, vel non ? Constat, quod sic : ergo elicit actum perfectissimum diligendi : non nisi in eo cujus est charitas : ergo Spiritus sanctus in Patre et - Filio dilectionis actum elicit : sicut ergo tu diligis dilectione virtutem, ita videtur, quod Pater et Filius diligunt dilectione quæ est Spiritus sanctus.
Si forte dicas, quod duplex est charitas in divinis, scilicet essentialis, et personalis. Essentialis facit diligere in Patre et Filio, personalis autem non. CONTRA : Non est imperfectior personalis, quam essentialis : cum igitur perfectio dilectionis sit in hoc quod elicit actum, potest personalis illum actum elicere, sicut essentialis, ut videtur.
- Item, In imagine sicut notitia distinguitur a mente, ita amor ab utraque : et tamen possum dicere, mens notitia quam gignit, novit : et amore qui ab ea
<--- Page Split --->
procedit, diligit : ergo videtur quod similiter debeat concedi in divinis.
- Item, Pater in verbo suo personali dicit Filium, et dicit omnia, ut dicit Anselmus : ergo videtur, quod sicut verbo dicit omnia, ita possit concedi, Pater et Filius diligunt Spiritu sancto.
Si forte dicas, quod cum dicitur, Pa ter dicit verbo suo omnia, ly verbum connotat effectum in creatura, ratione cujus ipsum potest esse principium dicendi: sed cum dicitur, Pater diligit, nihil connotatur : et ideo non potest apponi Spiritu sancto, quia notaretur auctoritas et ratio principii respectu suiipsius. CONTRA : Secundum hoc enim haec erit vera, Pater et Filius diligunt nos Spiritu sancto : et cum illud diligere sit esse, sicut et illud quo se invicem diligunt, videtur sequi idem inconveniens ex illo et ex isto : ergo videtur, quod proprie et ab aeterno vera sit illa, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.
SED CONTRA :
SI PROPTER hoc dicatur, quod vera est, sunt multæ rationes in oppositum, quarum una est in Littera, scilicet quod
Diligere est esse : si ergo diligit Spiritu sancto, ipse est, vel ipsi sunt Spiritu sancto : et hoc est absurdum.
Item, Diligere est velle bonum, et unum est velle trium, et unum bonum trium: ergo una dilectio trium: illa autem non est a Spiritu sancto: ergo non potest dici, quod diligant se Spiritu sancto.
Item, Bonitas attribuitur Spiritui sancto: ergo cum Pater et Filius non sint boni bonitate Spiritus sancti, videtur quod a simili non diligant etiam dilectione quae est Spiritus sanctus.
Item, In nulla alia notione denominatur una persona a proprietate alterius: cum autem dicitur, Pater et Filius diligunt, etc., ly diligunt determinat Patrem et Filium, cum sit notio Spiritus sancti: ergo videtur, quod falso : necesse est ergo, quod stet essentialiter ly diligunt.
SOLUTIO. Dicendum, quod hic sunt solutio multae opiniones, sicut colligitur ex scriptis Doctorum. Sunt quidam qui dicunt omnes hujusmodi locutiones esse falsas, et in suo simili retractatas. Unde sicut Pater non est sapiens sapientia quam genuit, ita non diligit dilectione quae ab ipso procedit. Secundi dicunt, quod est vera, sed non propria, et reducunt ad proprietatem : Pater et Filius diligunt, etc., id est, dilectione quae est essentialiter dicta, sed appropriabilis est Spiritui sancto. Unde ablativus, Spiritu sancto, secundum ipsos stat ibi ut proprium, ratione cujus fit appropriatio : sicut impropria est ista, Pater cognoscit Filio, quia cognoscit cognitione quae appropriabilis est Filio.
Contra has duas opiniones objicitur sic, quod non tantum Augustinus, sed et alii Auctores non tantum ponunt hoc quod Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, sed etiam multi Philosophi probant : et Augustinus rationem inducit quae hic habetur in Littera, et supra 1.
Praeterea, Si secundum appropriationem conveniret tantum Spiritui sancto dilectio qua se diligunt Pater et Filius, tunc non deberet removeri a Patre et Filio : dicit autem hic, « quod non aliquis duorum est dilectio qua uterque conjungitur : » et similiter, quod « suo proprio dono servant unitatem, sicut in vinculo pacis : » ergo quia istae opiniones directe Sanctorum verbis contrariantur, ideo plures et doctiores istas opiniones non tenent.
Sunt autem tertii qui sequuntur Simonem Tornacensem, qui dicunt quod est vera et propria : sed cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, ablativus construitur in designatione signi, ut sit sensus, Pater et Filius diligunt se : et hujus signum est, quod unus Spiritus ab eis communiter procedit. CONTRA hos autem iterum objicitur : Cum dicitur, isti duo amici diligunt se amore qui ab
<--- Page Split --->
eis procedit, construitur ablativus amore formaliter, et in habitudine causæ formalis : ergo a simili et hic cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, vel amore qui est Spiritus sanctus, construitur in habitudine quasi causæ formalis.
Ad hoc autem illi dicunt, quod non est simile in inferioribus et in divinis : quia in amore -creato secundum intellectum duo sunt, scilicet quod amor est, et quod est forma voluntatis non per se existens. Quantum ad primum procedit amor in amatum, et quoad hoc tenet similitudo. Quoad secundum habet habitudinem formæ ad amantem, et quoad hoc non habet similitudinem, quia Spiritus sanctus non informat Patrem et Filium : sed est persona in se et secundum se una et distincta. Sic autem solvunt objectionem supra factam, scilicet quod omni amore aliquis diligit et aliquid diligitur : et si Spiritus sanctus est amor, quod Pater et Filius diligunt Spiritu sancto. Dicunt enim, quod intelligitur de amore qui est forma amantis, et amor procedens, sed non de amore distincto 'personaliter ab amante : unde dicunt, quod Spiritu sancto Pater nihil diligit formaliter. Sic etiam solvunt ad aliud, scilicet quod charitas si sit perfecta, elicit actum diligendi in eo cujus dicitur esse charitas vel dilectio. Dicunt enim, quod hoc est verum de charitate quæ est perfecta ut forma, non de illa quæ est perfecta ut persona, hac enim non diligit Pater et Filius, nisi ut signo dilectionis, et non formaliter : et sic ergo patet qualiter salvatur opinio Tornacensis.
Sed quarta opinio est Antisiodorensis, et concedit omnes illas objectiones, dicens quod ablativus construitur in habitudine causæ quasi formalis. Et contra illius opinionem sic objicitur :
- Omne quod est quasi forma, est quiescens in eo cujus est forma vel quasi forma, et non habet esse distinctum per seipsum : ergo si Spiritus sanctus ad
Patrem et Filium diligentem se habet quasi forma, ipse est quiescens vel quasi quiescens in Patre et Filio, et non habet esse distinctum per semetipsum : hoc autem falsum et hæreticum est, quia Spiritus sanctus est persona distincta ens per seipsam.
Item, Si est quasi forma, tunc est quasi perfectio diligentis Patris et diligentis Filii : ergo diligendi actum Pater et Filius habent a Spiritu sancto : sicut actus consequens formam, habetur a forma cujus est ille actus : et hoc iterum impossibile est, cum nihil habeant a Spiritu sancto Pater et Filius.
Item, Forma secundum rationem est ante actum illum cujus ipsa est principium : ergo amor est ante diligere amore : sed hoc falsum est, quia diligendo procedit amor qui est Spiritus sanctus, sicut generando procedit Filius : ergo videtur impossibile, quod construatur in habitudine quasi causæ formalis.
Ad hoc autem, salvando illam opinionem, potest dici, quod est forma interior, et forma exterior. Interior sicut illa quæ confert esse si est substantialis, vel quæ confert bene esse vel aliquo modo esse si est accidentalis. Exterior autem duplex est, scilicet continens et terminans rem, ut locus : et ad quam fit res ut paradigma sive exemplar. Et nullo illorum modorum dicitur ille ablativus construi in habitudine quasi causæ formalis, sed est quasi forma quæ habet actum formæ, et cadit ab actu causæ : cum enim dico, causa formalis, duo dico, scilicet causalitatem, et hæc habet influentiam super illud quod est causatum : et dico insuper formam, et hæc habet multos actus, scilicet dare esse, dare rationem, terminare, unire : et hoc ultimo actu Spiritus sanctus est quasi forma Patris et Filii, scilicet quia unit Patrem et Filium, non effective (hoc enim impossibile est), sed sicut id in quo uniuntur, et hoc importatur per ablativum.
Et per hoc patet solutio ad omnia illa objecta : quia illa accipiuntur ex par-
<--- Page Split --->
te formæ secundum quod actus habet alios, et secundum quod causa est, et non ab actu illo tantum qui est unire in aliquo.
Sed sunt alii qui hæc omnia concedunt, et inducunt quintam opinionem, scilicet quod in veritate cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, construitur ablativus in ratione effectus, et non formæ, vel signi : et hæc videtur esse opinio Magistri Hugonis de sancto Victore in epistola de processione Spiritus sancti ad beatum Bernardum, ubi sic dicit : « Quod Pater diligere dicitur Spiritu sancto, non sic intelligitur, quod Spiritus sanctus auctor et origo existat dilectionis quæ Pater est, et pro arbitrio amat quod amat : sed quod Pater eam dilectionem qua Filius diligitur, et Spiritus sanctus est, spiret et illius auctor et origo existat. Dicitur ergo Pater Spiritu sancto diligere : non quod per eum dilectionem habeat, sed quod exhibeat : non quod ab eo amorem accipiat, sed quod ipse impendat. » Et inducit Magister Hugo hoc quod hic dicunt Hilarius et Augustinus, quod Pater operatur per Filium : non quod a Filio aliquid accipiat, sed quod auctor et origo sit potentiae operantis in Filio.
Sed contra esse videtur, quod cum dicitur, Pater operatur per Filium, vel Filio, notatur effectus in creatura in quam transit opus : cum autem dicitur, Pater diligit Filium Spiritu sancto, vel e converso, non notatur aliquis effectus quo transeat dilectio, sed potius transire significatur in Filium, vel e converso in Patrem, cum dicitur Filius diligere Patrem Spiritu sancto. Sed ad hoc dicunt illi, qui tenent hanc opinionem, quod licet in hac locutione, Pater diligit Filium Spiritu sancto, ly Filium sit materia dilectionis in locutione, non tamen sic est in re, sed potius ly Filium sicut et ly Pater dicit substantiam vel personam a qua egreditur actus : et ideo in re ly
Spiritu sancto est terminus illius actus : eo quod duplex sit communicabilitas superioris naturae, ut supra dictum est, scilicet per generationem, et spirationem quae importatur per dilectionem : et ideo sicut cum dicitur, Pater dicit verbo, notatur per verbo non ratio dicti ex parte dicendi, sed potius quasi effectus actus : Ita cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, notatur materia verbi quasi effectus per ly Spiritu sancto.
Sed quia iste loquendi modus extraneissimus est, ideo puto, quod sicut supra dictum est 1, quod ablativus construitur in habitudine existentis de principio quod habet actum quasi formæ in uniendo, et hæc opinio tunc sexta est, et complectitur duas, scilicet quartam et quintam. Et est simile cum dicitur, Pater dicit omnia verbo : ly verbo enim dicit existens a principio per actum dicendi, id est, quasi effectum dictionis : et insuper dicit rationem eorum quæ dicuntur in verbo, quæ tamen non dicuntur in verbo, nisi dictione verbi. Ita hic dicendum est, quod Pater et Filius diligunt se, ita quod ly se teneatur retransitive : tunc enim considerando verbum in quantum notionale est, principatum est id quod supponitur in re ablativi, et est quasi effectus Patris et Filii diligentium. Quia autem considerandus est etiam modus processionis, quia procedit ut vere amor connectens, ideo tunc accusativus se efficitur materia verbi in quam transit. Et hoc supra est explanatum 2, et alia omnia, scilicet quid dicat verbum, utrum essentiam, vel notionem : et si notionem, quam notionem : et si dicat spirationem, quare loco ejus non potest poni hoc verbum spirat, ut diceretur, Pater et Filius spirant Spiritum sanctum Spiritu sancto : et cætera plurima quæ supra tacta sunt.
SECUNDUM hanc igitur opinionem quæ magis concordat Sanctis, dicendum ad primum, quod bene concedimus omnes
<--- Page Split --->
illas rationes quæ probant eam quæ sine dubio a Sanctis ponitur, et probatur, et exponitur, ut patet ex verbis Magistri Hugonis. Sed tamen cavendum est ne nimis eliciatur ex rationibus illis. Cum enim objicitur, quod omni eo quod vere amor est, aliquis aliquid diligit, Dicendum, quod illo sicut forma quiescente in subjecto, non oportet, sed sicut effectu habente actum quasi formæ, bene convenit in divinis.
Ad 6 et 7. Ad aliud dicendum, quod non est concedendum, quod amor qui est Spiritus, eliciat actum dilectionis in Patre : illa enim propositio non tenet, nisi in his quorum natura ad actum in seipsa est perfecta, quia illa indigent habitu perficiente actum : sed non est ita in divinis : et ideo amor personalis producitur actu dilectionis notionalis Patris et Filii, et secundum rationem intelligendi non elicit actum illum, sed emanat actu illo.
dictæ, licet non habeat rationem principii ex parte dicentis. Non tamen omnino simile est in dilectione, sicut etiam tactum est objiciendo in contrarium.
Ad id quod contra objicitur, dicendum Ad quod licet diligere sit esse, tamen alio modo significatur, scilicet ut actus notionalis : nec ablativus habet se ad verbum ex habitudine eadem qua se habet ad nominativum praecedentem et accusattivum sequentem : quia ad verbum se habet ut effectus, vel quasi effectus : ad extrema autem verbi quae significantur per respectum ad obliquum, se habet in habitudine nexus, ut prius dictum est : et ideo non sequitur, quod sint a Spiritu sancto : sed sequeretur, si ablativus construeretur in habitudine causæ efficientis cum verbo.
Ad aliud dicendum, quod una est voAd luntas : sed diligere notionale addit supra voluntatem actum notionalem personæ : unde hoc diligere non est idem quod velle alicui bonum.
Ad aliud dicendum, quod amor essentialis etiam non proprie elicit in Deo, sed est idem cum Deo. Quod autem amor personalis non etiam eliciat, non est ex imperfectione, sed potius ex perfectione, quia est persona distincta, et non forma perficiens potentiam operativam quæ est voluntas.
Ad 9. Ad aliud dicendum, quod non per omnia est simile de imagine : quia notitia et amor sunt accidentia : et ideo mens amat amore qui est forma et accidens. In divinis autem non sic est : sed quælibet persona est distincta, nullo indigens, licet unum omnes sint personæ in essentia.
Ad aliud dicendum, quod bonitas attriAd buitur Spiritui sancto : sed non est actus notionalis quo Spiritus sanctus significatur ut procedens et nectens : et hoc totum patet supra 1.
Ad aliud dicendum, quod hoc verbum, Ad diligit, non dicit denominationem a proprietate Spiritus sancti : sed potius, cum quinque modis significari possit dilectio, ut habitum est supra, dicit hic actum notionalem qui est respectu Spiritus sancti, et non denominat Patrem et Filium notio Spiritus sancti, sed potius dicit communem spirationem, sub alia tamen ratione dicenda.
Ad 10. Ad aliud dicendum, quod Pater dicit verbo, ut supra dictum est : quia consignificatum est creatura respectu cujus verbum est ratio dictionis ex parte rei
<--- Page Split --->
ARTICULUS II.
Quæ istarum sunt magis propriæ, Pater et Filius diligunt Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum, vel amore qui est Spiritus sanctus, vel amore qui procedit ab ipso ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A. « Si Pater vel Filius dicatur diligere per Spiritum sanctum, etc. »
Hic enim videtur concedere, quod Pater et Filius diligunt Spiritu sancto, et per Spiritum sanctum, et amore qui est Spiritus sanctus, et amore qui procedit ab ipsis. Et quaeritur, Quæ istarum sint magis et minus propriæ ?
st. 1. ITEM, Cum dicitur, Pater et Filius di- 2. ligunt se Spiritu sancto, et non potest dici, referuntur Spiritu sancto, vel spirant Spiritu sancto : quaeritur, Cum quibus verbis recipiatur ablativus solus, vel praepositio cum casuali ? Dicimus enim, quod Pater et Filius uniuntur et connectuntur Spiritu sancto, et hujusmodi.
t. 3. ITEM, Cum concedatur a Sanctis, quod Pater et Filius connectuntur et uniuntur Spiritu sancto, et hujusmodi : quaeritur, Utrum concedendum sit, quod Spiritus sanctus connectit et unit Patrem et Filium ? Hoc enim videtur concedi debere ex conversione passivarum in activas.
- Ad hoc sine præjudicio dici potest, quod ille ablativus quando per se ponitur, minus habet de improprietate, quam quando ponitur cum præpositione : quia præpositio aliquem modum causalitatis importat, cum supra satis probatum sit,
quod ablativus cadit in ratione causalitatis : tamen nullo modo conceditur, quod Pater et Filius diligunt se a Spiritu sancto : quia præpositio a causam notat ut principium quasi efficiens : sed hæc recipitur et ponitur in Littera, Pater et Filius diligunt se per Spiritum, licet minus propria sit quam hæc, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto : quia ly per quando adjungitur casuali, quod est distincti vel diversi suppositi a recto, qui ponitur in eadem locutione, ut dicit Præpositivus, notat rationem principii in re casualis, ut, Pater operatur per Filium, et similiter hæc, Diligunt per Spiritum sanctum. Sed hæc propriissima est, Pater et Filius diligunt se in Spiritu sancto : quia illa præpositio in notat unionem nexus, et convenientiam vinculi. Hæc autem magis propria, Diligunt se amore qui est Spiritus sanctus : quia amor dicit magis rem nectentis, quam Spiritus sanctus : et ideo hæc, Diligunt se amore procedente, est minus propria, quia ly procedente trahit amorem, ut dicat ut ab ipsis esse, et non ut uniens esse.
Ad aliud dicendum, quod ly diligunt Ad quest. 1. dicit quidem eamdem notionem quam spirant, sed dicit in alio modo significandi. Referuntur autem, dicit relationem ad alterum : et ideo non recipit determinationem ablativi, sicut ly diligunt : et hujus plena satis ratio habetur notata supra 1.
Ad aliud dicendum, quod omnia verba Ad quest. 2. notantia unionem in principali significandi modo, ut diligunt, connectuntur, uniuntur, delectantur, et hujusmodi, recipiunt determinationem ablativi, qui importat illam unionem : sed non alia, ut referuntur, et distinguuntur, et hujus ratio patet ex ante dictis 2.
Ad aliud dicendum meo judicio quod Ad quest, 3 activæ non sunt concedendæ : quia tunc
<--- Page Split --->
portaretur causalitas in subjecto verbi ablativi simpliciter, sed quodam modo, activi: sed passivae conceduntur, et scilicet per actum uniendi, ut dictum est. actio illius passionis non ponitur in re
C. Utrum Pater sit sapiens sapientia quam genuit, sicut diligit amore qui ab ipso procedit ?
Præterea diligenter investigari oportet, utrum Pater sapiens sit sapientia quam genuit, quæ tantum Filius est. Quod videtur a simili posse probari. Si enim Pater diligit amore qui ab ipso procedit, cur non et sapientia vel intelligentia quam ipse genuit, sapit, vel intelligit ? Hanc quæstionem urgere videtur, ut ait Augustinus in libro VI de Trinitate 1, quod scripsit Apostolus, dicens, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam 2. Ubi quæritur, Utrum ita sit Pater sapientiæ et virtutis suæ, ut hac sapientia sapiens sit quam genuit, et hac virtute potens quam genuit. Sed absit ut ita sit : quia si hoc est ibi esse quod sapere, non per illam sapientiam quam genuit sapiens dicitur Pater : alioquin non ipsa ab illo, sed ille ab ipsa est. Si enim sapientia quam genuit, causa est illi ut sapiens sit, etiam ut sit ipsa illi causa est : quod fieri non potest, nisi gignendo eum aut faciendo : sed nec genitricem, nec conditricem Patris ullo modo quisquam dixerit sapientiam. Quid enim est insanius ? Ergo Pater ipsa sapientia est, qua sapiens est. Filius vero dicitur sapientia Patris, et virtus Patris : non quia Pater per eum sit sapiens vel potens, sed quia Filius sapientia et virtus est de Patre sapientia et virtute. Ex his ergo patet, quod Pater non est sapiens sapientia genita, sed seipso sapientina ingeita.
ARTICULUS III.
Utrum Pater sit sapiens sapientia genita? et, Utrum Pater novit se in Filio vel in verbo?
Deinde quæritur de hoc quod dicit in secunda parte, ibi, C, « Præterea diligenter investigari oportet, etc. »
Videtur enim, quod Pater sit sapiens sapientia genita.
- Supra 3 enim habita est probatio coæternitatis Patris et Filii per hoc verbum Apostoli, I ad Corinth. 1, 24 : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Numquam, inquit Augustinus fuit Deus Pater sine virtute, et sine sapientia : coæternus est ergo Patri Filius. Ex hoc accipitur, quod Filius est sapientia Patris : omnis autem sapiens sapit sapientia sua : ergo Pater est sapiens sapientia genita, cum Filius sit genitus.
<--- Page Split --->
Item, Supra 4 in verbis Augustini, ubi probat Trinitatem personarum, dicit, « Vidit quia absque sapientia non sit, qua- « si res fatua : » et ideo intellexit eum habere sapientiam, quæ ex ipso genita est. Ergo sapiens est Pater sapientia genita.
Item, Ante hanc lectionem imm ediate 2, in verbis Augustini ubi dicit : « Hoc est unum tamquam verbum per- « fectum, cui non desit aliquid : et ars « quædam omnipotentis et sapientis « Dei, plena omnium rationum viven- « tium et incommutabilium : et om- « nes unum in ea, sicut ipsa unum de « uno, cum quo unum : ibi novit omnia « Deus quæ fecit per ipsam. » Ergo Pater novit in Filio omnia quæ fecit : ergo novit per Filium, et sapiens est sapientia genita, ut videtur.
Item, Augustinus in libro XV de Trinitate : « Novit itaque Deus Pater omnia in seipso, novit et in verbo suo : sed in seipso tamquam seipsum, in verbo autem suo tamquam quod est de his omnibus quæ sunt in seipso. » Idem, ibidem : « Sciunt invicem Pater et Filius : sed ille gignendo. iste nascendo. Et omnia quæ in eorum essentia, et in eorum scientia, et in eorum sapientia, unusquisque eorum simul videt. » Ergo videtur, quod Pater scit sapientia genita : et sic habetur propositum.
SED CONTRA obiicit Magister in Littera.
Solutio. Dicendum, quod Pater non est sapiens sapientia genita, nec in sapientia genita. Cum enim dicitur, Pater est sapiens sapientia genita, per ablativos illos importatur habitudo formæ ad Patrem sapientem, et sic importatur esse: quia idem est esse sapientia, et esse essentia in divinis: et ideo illa falsa est. Similiter cum dicitur, Pater est sapiens in sapientia genita, ita quod determinatio in sapientia genita referatur ad participium sapiens, et non ad ly Pater, tunc notatur quod rationem suæ sapien-
tiae habeat in Filio : et hoc iterum non est verum : unde etiam illa falsa est. Cum autem dicitur, Pater scit omnia in Filio : et cum dicitur, Pater novit omnia in Filio, ita quod sub distributione non cadat Pater, sed Spiritus sanctus, et Filius, et creata, respectu quorum Filius est principium : videtur mihi, quod concedi potest : quia dupliciter aliquid noscitur in aliquo, scilicet sicut in habitu cognoscibilium, qui, inquam, habitus informat sapientem : et sic non conceditur. Alio modo habendo notitiam alicujus principii secundum omnem modum quo potest influere super ea quorum ipsum est principium, dicimus nos omnia noscere in principio illo ad quæ vel quorum ipsum est principium : et tamen non sequitur, quod aliquid accipiamus a principio illo. Probatio. Supponatur vera esse sententia Philosophorum, qui ponunt motores orbium, et sit primus motor influens super motorem cœli solis : motor autem solis influat super generata et corrupta omnia, et sufficienter : tunc erit verum, quod primus motor novit omnia, quæ sicut in principio sunt in motore solis in seipso, et omnia creata novit etiam in motore solis : et tamen nihil accipit ab eo, sed potius sic noscendo confert : omnis enim intelligentia, ut dicit Philosophus, novit id quod est intra eam, per hoc quod est causa ejus, non per hoc quod aliquid accipiat ab eo. Sic ergo dicimus Patrem omnia nosse in Filio, quorum Filius est sufficiens principium, per hoc quod genuit eum in ratione talis principii. Et hic est intellectus trium auctoritatum ultimo inductarum. Et hoc voluerunt dicere quidam antiqui Doctores istius villæ dicentes, quod hoc verbum Augustini, Pater novit omnia in verbo, de quibus est verbum : duplex est, ex eo quod hæc determinatio in verbo, determinat verbum novit, vel scit, ex parte scientis, et sic est falsa : vel ex parte
<--- Page Split --->
eorum de quibus est notitia, vel scientia, quae sunt materia actus verbi in quam transit, et sic est vera, quia scitorum Filius sufficiens principium est, non tamen scientie principium.
priata, concludit, quod non existente proprio, non erit aliquid appropriatum : ergo a destructione consequentis, posito appropriato ponetur proprium.
Per hoc etiam patet solutio ad totum.
Si autem quaeras, Utrum concedendum est, quod Pater novit se in Filio, vel in verbo ? Videtur enim, quod sic : quia in eo quod est manifestativum alicujus, noscitur id quod manifestatur in illo : sed verbum est manifestativum dicentis : ergo noscitur Pater dicens in verbo dicto : ergo videtur, ' quod Pater noverit in Filio.
ARTICULUS IV.
An Pater sit sapiens sapientia genita ? et, Utrum potest concedi, quod Pater sapit Filio, vel sapit per Filium : sicut conceditur, Pater novit in Filio ?
Ad hoc dicendum quod puto non esse concedendum. Licet enim Augustinus dicat, quod Pater generando Filium, se alterum dixit : tamen glossatur communiter, quod se alterum stat ibi pro simillimo sibi : Filius enim non potest esse ratio ut cognoscat Pater, licet sit ratio ut cognoscatur ab aliquo, sicut ipse dicit : Pater, manifestavi nomen tuum hominibus 1. Et per hoc solvitur objectum : quia verbum non manifestat sic ut det notitiam Patri, sed potius accipiendo ab ipso, manifestavit aliis. Est ergo considerandum in omnibus hujusmodi, quod respectu eorum quorum Filius sit principium, et sufficiens ratio cognoscendi, concedantur tales locutiones, Pater novit omnia in Filio, de quibus est verbum, et hujusmodi.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, in fine : « Ex his patet, quod Pater non est sapiens sapientia genita, etc. »
Hoc enim videtur falsum : quia notatur constructio causae formalis in ablativo : et Pater nullam habet causam.
SOLUTIO. Hæc objectio vilis est : quia per hujusmodi constructionem non notatur modus causalitatis, nisi in modo intelligendi per nomen, et non in re.
Sed nota, quod hæc utilis est quaestio, Quare secundum Augustinum, in omni constructione quasi formali refertur esse? Quia illa constructio dicit relationem formæ ad subjectum tantum : et cum forma det esse aliquo modo simpliciter, vel secundum quid, in divinis semper accipitur esse simpliciter, quia omnis talis modus prædicandi convertitur in substantiam : sed in constructione quæ est causæ efficientis non sic est, quia illa quandoque habet prædicationem relativam.
SED QUÆRITUR, Utrum possit concedi, Pater sapit Filio, vel sapit a Filio, vel sapit per Filium : sicut conceditur, Pater novit in Filio ?
Et nota, quod quidam has locationes simpliciter negant : et dicunt retractatas in simili sibi, quando Augustinus retractavit hanc, Pater est sapiens sapientia genita. Sed præsumptio videtur sic imponere silentium verbis Sanctorum.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod Augustinus loquitur ibi de sapientia quae appropriate convenit Filio : hæc autem est ingenita, vel non genita, et essentialis : ista enim licet in eo quod est sapientia, non concludat Filium esse, tamen in eo quod est appro-
<--- Page Split --->
Ad hoc dicendum, quod non : quia spectu Patris : et cum Filius non sit prinnon est similis habitudo constructionis, cipium alicujus eorum quæ sunt in Pased potius importatur causa notitiæ retre, non est concedendum.
D. Utrum Filius sit sapiens sapientia genita, vel ingenita ?
Post hæc quæri solet a quibusdam, Utrum Filius sit sapiens sapientia genita, vel ingenita ? Si enim non est sapiens sapientia genita, nec seipso sapiens est. Si vero sapientia genita sapiens est, non videtur sapiens esse sapientia ingenita : et ita non videtur esse sapiens a Patre, cum a Patre habeat omnia. Ad quod dicimus, quia 1 una est sapientia Patris et Filii et Spiritus sancti, sicut una essentia : quia sapientia in illius naturæ simplicitate est essentia : et tamen Filius tantum est sapientia genita, et Pater tantum est sapientia ingenita : et sapientia genita est de sapientia ingenita, vel a sapientia ingenita. Et cum idem sit ibi esse quod sapientem esse, relinquitur ut sapientia genita sit sapiens de sapientia ingenita. Non ergo Filius dicitur sapientia Dei, tamquam ipse solus intelligens sit vel sapiens sibi et Patri et Spiritui sancto : quia, ut ait Augustinus in libro XV de Trinitate 2 : Si solus ibi Filius intelligit et sibi et Patri et Spiritui sancto, ad illam reditur absurditatem, ut Pater non sit sapiens de seipso, sed de Filio : nec sapientia sapientiam genuerit, sed ea sapientia Pater dicatur sapiens esse qua genuit. Ubi enim non est intelligentia, nec sapientia potest esse. Ideoque si Pater non intelligit ipse sibi, sed Filius intelligit Patri, profecto Filius Patrem sapientem facit. Et si hoc est Deo esse quod sapere, et ea illi est essentia quæ sapientia, non Filius a Patre, quod verum est, sed a Filio potius Pater habet essentiam, quod absurdissimum atque falsissimum est. Est ergo Deus Pater sapiens ea, quæ ipse est, sua sapientia : et Filius sapientia Patris, est sapiens de sapientia quæ est Pater, de quo est genitus Filius. Ita et Pater est intelligens ea, quæ ipse est, sua intelligentia. Non enim esset sapiens, qui non esset intelligens. Filius autem intelligentia Patris, de intelligentia genitus est, quæ est Pater : de qua et intelligens est. Proinde Pater est sapientia, et Filius sapientia, et uterque una est sapientia : et tamen solus Pater est ingenita sapientia, et Filius solus genita sapientia : nec tamen alia sapientia Pater, alia sapientia Filius, sed una eademque est : sicut Pater est Deus ingenitus, et Filius est Deus genitus : neque Deus
<--- Page Split --->
genitus est Deus ingenitus : non ideo tamen alius Deus est Pater, alius Deus Filius, sed unus Deus uterque, non autem unus. Alius est enim genitus, alius ingenitus, sed non alius Deus : imo uterque unum, sive unus Deus. Ita non est sapientia genita, sapientia ingenita : sed alia est sapientia genita, alia ingenita : non tamen est alia sapientia, sed una eademque sapientia.
Item, Ingenita est proprietas Patris : ergo non convenit Filio.
ARTICULUS V.
An Filius sit sapiens sapientia ingenita ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Post hæc quaeri solet a quibusdam, etc. »
Videtur enim, quod etiam Filius sit sapiens sapientia ingenita :
Est enim sapiens sapientia essentiali: et sapientia essentialis est sapientia ingenita : ergo est sapiens sapientia ingenita.
Item, Filius est essentia ingenita : et esse est sapere : ergo est sapiens sapientia ingenita.
Sed contra.
SED CONTRA :
Hilarius dicit : « Nihil nisi natum habet Filius : et geniti honoris admiratio in honore generantis est : » ergo non habet sapientiam ingenitam.
SOLUTIO. Dicendum, quod licet ingenitum multis modis dicatur : et uno modo conveniat essentiae, et essentialibus : tamen in usu Sanctorum accipitur pro proprietate Patris : et ideo supra habuimus, quod non convenit Spiritui sancto, nec etiam essentiae : et ideo non est concedendum, quod Filius sit sapiens sapientia ingenita. Sicut enim supra habitum est, sapientia licet nomen essentiale sit, tamen potest supponere personam ex adjuncto sibi notionaliter : et ideo sapientia ingenita est Pater, et sapientia genita est Filius.
A6 PRIMUM ergo dicendum, quod sapientia per se est essentialis : sed cum adjuncto est essentiale tractum ad supponendum pro persona.
Ad aliud patet solutio eodem modo dicendo ibi.
E. An Filius sit sapiens seipso vel per seipsum ?
Ex prædictis constat, quod Filius non est sapiens a se, neque de se, sed de Patre, et a Patre. Quæri autem solet, Utrum Filius sit sapiens seipso, vel per seipsum ? Quidam dicunt multiplicem hic fieri intelligentiam, et ideo distinguendum fore : ita ut cum dicis Filium esse sapientem seipso vel per seipsum, si sui natura et essentia sapientem intelligas, verus sit intellectus : si vero a seipso sapientem esse intelligas, falsitati subjectam habeas intelligentiam. Alii vero simpliciter et absque determinatione con-
<--- Page Split --->
cedunt hujusmodi locutiones, Filius est sapiens per se, sed non a se, vel de se : et Filius est Deus per se, et est per se, sed non a se, vel de se. Hoc confirmantes verbis Hilarii, qui Filium non a se, sed per se agere, in libro IX de Trinitate ait : Nature, inquit, cui contradicis, haeretice, haec unitas est, ut ita per se agat Filius, ne a se agat : et ita non a se agat. Intellige Filium agentem, et per eum Patrem agentem. Non a se agit, cum Pater in eo manere monstratur. Per se agit, cum secundum nativitatem Filii agit ipse quae placita sunt. Infirmus sit non a se agendo, nisi a Deo ipse agit : non sit vero in unitate naturae, si quae agit, et in quibus placet, non per se agit. Sicut ergo, inquiunt, Filius per se agit, sed non a se : ita et Filius debet dici sapiens per se, sed non a se. Sic et ipse per se Deus est, vel esse dicendus est (ut aiunt) sed non a se, vel de se.
ARTICULUS VI.
An Filius sit sapiens seipso, vel per seipsum ?
quod est per accidens : non autem per se sapiens, secundum quod ly per se opponitur ei quod est per alium ut principium sui. Sed nullo modo debet concedi, Filius a se est sapiens, vel a se operatur : quia a se non opponitur ei quod est per accidens. sed tantum ei quod est ab alio.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi : « Quaeri solet, Utrum Filius sit sapiens seipso, vel per seipsum ? etc. »
Videtur, quod nulla istarum debeat concedi : quia omnia quae habet Filius, habet a Patre, et per Patrem : ergo non per seipsum.
ARTICULUS VII.
Utrum possumus concedere, quod Filius operatur per Patrem, et una persona per aliam, et omne agens citra Deum est infirmum ?
SOLUTIO. Dicendum, quod rationabilis est distinctio quae datur in Littera. Id enim quod est per se, opponitur duobus modis, ut colligitur ex duabus considerationibus tertii libri Topicorum : dicit enim Philosophus, quod id quod est per se, magis est diligendum, quam id quod est per alterum. Et ex hoc accipitur, quod per se, et per alterum opponuntur. Dicit etiam idem, quod id quod est per se, magis est diligendum quam id quod est per accidens. Et ex hoc accipitur, quod per se opponitur ei quod est per accidens : et secundum hoc procedit ista distinctio, quod Filius per se sapiens est, secundum quod ly per se opponitur ci
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Infirmus sit non a se agendo, nisi a Deo ipse agit. »
Ex hoc enim videtur, quod omne quod non agit a Deo sicut idem essentia sibi, sit agens infirmum.
Praeterea, Cum dicitur : Pater agit vel operatur per Filium, consuevit dici quod ly per notat in Filio existere a principio illo quod per ipsum operatur : et hoc quidam vocant subauctoritatem. Et quaeritur ratio hujus.
Item, Tres æque immediate referuntur
<--- Page Split --->
ad opus : ergo videtur, quod nullus operatur per alium.
Item, Si sufficiens ratio est, quod Pater operetur per Filium, quia Filius est ab eo : tunc etiam eadem ratione possumus dicere, quod Pater et Filius operantur per Spiritum sanctum, quia Spiritus sanctus est ab utroque : et hoc non invenitur.
Item, Sicut praepositio in inferioribus quandoque notat subauctoritatem in casuali sibi adjuncto, ut cum dicitur, rex operatur per balivum : ita e converso quandoque notat auctoritatem, ut cum dicitur, balivus hoc operatur per regem, quia per se facere non potest : ergo videtur, quod in aliquo sensu etiam in divinis possumus concedere, quod Filius operatur per Patrem : et hoc non invenitur.
Solutio. Dicendum, quod Pater operatur per Filium, sicut dicit Magister Hugo de sancto Victore, sic dicens in epistola quadam ad Bernardum : « Procul dubio quod Filius agit, Pater agit, a quo accipit ut agat et agere possit. Quod autem per Filium operari dicitur, non sic intelligitur, quasi Filius sit auctor et origo potentiae quæ Pater est, et quæ vult operatur : sed quod Pater sit origo potentiae, quæ Filius est, et quæ pro beneplacito operatur. Sic ergo Pater operatur per Filium, quia ad ipsum ut ad principium refertur potentia et opus quo Filius operatur. »
DICENDUM ergo ad primum, quod bene conceditur, quod omne aliud agens a Deo, est agens infirmum, vel quia indiget instrumento et motu, ut motores cœelorum quos ponunt Philosophi, qui in-
fluere non possunt nisi per corpus, et per motum illius : vel quia etiam sunt in se deficientia, ut elementa, et elementata quæ generantur et corrumpuntur agendo in se invicem. Deus autem virtute sua stabilis manens agit omnia : et ideo ipse solus agens perfectum est.
Ad aliud dicendum, quod ly per notat causam motam ab alia causa, et praecipue in genere causæ efficientis, vel formæ, et non materiæ vel finis, ut percussio per baculum, et hujusmodi. Sol etiam facit per calorem, et universale per formam magis particularem : et ideo quia Filius per appropriationem est virtus et sapientia exemplaris factorum, magis convenit ei habitudo ejus præpositionis in opere trium, quam alteri.
Ad aliud dicendum, quod de Spiritu sancto non dicitur : quia licet potentiam operantem habeat a Patre et Filio, non tamen appropriatur ei, sed magis finis et bonum quod est contentivum operis in esse, et bono : et ideo magis operantur Pater et Filius in Spiritu sancto continendo opus suum, quam per Spiritum sanctum.
Ad aliud dicendum, quod numquam præpositio per notat auctoritatem in suo casuali, si est diversum a re nominativi præcedentis, nisi improprie. Unde cum dicitur, balivus facit per regem, resolvitur, id est, per regis potestatem quæ est in eo. Unde non notatur ibi relatio regis ad opus per hoc quod habeat a balivo, vel per seipsum, sed potius conjunc tio potestatis suæ cum balivo operante : et cum tales sint impropriæ, non extenduntur in prædicationes divinas, et ideo non recipitur hæc, Filius operatur per Patrem.
Post hæc a quibusdam solet quæri, Utrum una tantum sit sapientia Patris? Quod non esse nituntur probare hoc modo: Filius, inquiunt, est sa-
<--- Page Split --->
pientia Patris genita, qua Pater sapiens non est. Est igitur aliqua sapientia Patris, qua sapiens non est. Est autem et sapientia Patris ingenita, et ea Pater sapiens est. Est ergo quaedam sapientia Patris, qua sapiens est : et ipsa non est illa sapientia Patris, qua Pater sapiens non est. Non est ergo una tantum sapientia Patris. Item, sapientia ingenita est sapientia Patris, et sapientia genita est sapientia Patris : non est autem sapientia ingenita, sapientia genita. Non est igitur una tantum Patris sapientia. Haec et his similia, tamquam sophistica et a veritate longinqua, cunctisque in theologia peritis patentia abjicimus, responso indigna advertentes : id tamen adjicientes, quia una est tantum sapientia Patris, sed non uno modo dicitur. Nam sapientia Patris dicitur illa quam genuit, et sapientia Patris dicitur ea qua sapiens est. Diversa est ergo ratio dicti. Illa enim dicitur Patris, quia eam genuit : et ea dicitur sapientia Patris, quia ea sapit. Una est tamen sapientia Patris, quia sapientia genita est eadem sapientia, et ea qua sapiens est : sive ea qua sapiens est, intelligatur persona Patris, sive essentia Patris : quia persona Patris quae intelligitur cum dicitur sapientia ingenita, et persona Filii quae significatur cum dicitur sapientia genita, una eademque sapientia est : quae essentia divina intelligitur communis tribus personis.
G. Quod in Trinitate est dilectio quæ est Trinitas : et tamen Spiritus sanctus est dilectio, quæ non est Trinitas : nec ideo duæ sunt dilectiones : ita et de sapientia.
Et sicut in Trinitate dilectio est, quæ est Pater, Filius, et Spiritus sancIus, quæ est ipsa essentia deitatis : et tamen Spiritus sanctus dilectio est, quæ non est Pater vel Filius : nec ideo duæ dilectiones sunt in Trinitate : quia dilectio quæ proprie Spiritus sanctus est, est dilectio quæ Trinitas est, non tamen ipsa Trinitas est : sicut Spiritus sanctus est essentia quæ Trinitas est, non tamen ipsa Trinitas est : ita in Trinitate sapientia est quæ est Pater et Filius et Spiritus sanctus, quæ est essentia divina : et tamen Filius est sapientia quæ non est Pater vel Spiritus sanctus. Nec ideo duæ sapientiæ ibi sunt : quia sapientia quæ proprie est Filius, est sapientia quæ est Trinitas, ipsa tamen non est Trinitas : sicut Filius ' est essentia quæ est trinitas, ipse tamen non est Trinitas.
<--- Page Split --->
H. Qua ratione Pater non dicitur sapiens ea sapientia quam genuit, eadem videtur debere dici quod non sit diligens Pater vel Filius dilectione quæ 1 ab utroque procedit.
Præterea diligenter notandum est, quod ea ratione qua Pater non dicitur sapiens ea sapientia quam genuit, videtur fore dicendum, quod Pater non diligat Filium, vel Filius Patrem ea dilectione quæ ab utroque procedit, scilicet quæ proprie Spiritus sanctus est. Sicut enim idem est Deo sapere quod esse, ita est ei idem diligere quod esse. Ideoque sicut negatur Pater esse sapiens sapientia quam genuit : qui si ea diceretur sapiens, non ipsa ab eo, sed ipse ab ea intelligeretur esse : ita videtur non debere concedi, quod Pater vel Filius diligat dilectione quæ tantum Spiritus sanctus est : qui si ea diligit Pater vel Filius, non Spiritus sanctus videtur esse a Patre et Filio, sed Pater et Filius a Spiritu sancto : quia idem est ibi diligere quod esse. At supra dictum est, atque auctoritate Augustini sancitum, quod in Trinitate tria sunt, unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio : et non est aliquis duorum quo genitus a gignente diligitur, et genitorem suum diligit. Quibus verbis aperte significatur Patrem Filium, et Filium Patrem diligere : ea scilicet dilectione quæ non est aliquis eorum, sed tantum Spiritus sanctus. Cum idem ergo sit ibi diligere quod esse, quomodo dicitur Pater vel Filius non esse ea dilectione qua alter alterum diligit, cum ideo Pater negetur sapere sapientia quam genuit, ne ea esse intelligatur ?
I. Quod et hæc quæstio inexplicabilis est, quæ 1 excellit infirmitatem hominis.
Difficilem mihi fateor hanc quæstionem, præcipue cum ex prædictis oriatur quæ similem videntur habere rationem : quod meæ intelligentiæ attendens infirmitas turbatur, cupiens magis ex dictis Sanctorum referre, quam afferre. Optimus enim lector est, inquit Hilarius in primo libro de Trinitate, qui dictorum intelligentiam exspectat ex dictis potius, quam imponat : et retulerit magis quam attulerit : neque cogatur 2 id videri dictis contineri,
<--- Page Split --->
quod ante lectionem præsumpserit intelligendum. Cum ergo de rebus Dei sermo est, concedamus Deo sui cognitionem, dictisque 1 ejus pia veneratione famulemur. Investiget ergo diligenter pius lector rationem dictorum, si forte dictorum aliquam valeat reperire causam : qua nota, ipsa præmissa quaestio aliquatenus explicari valeat. Ego autem hanc quaestionem non absolvens, sed errorem excludens, profiteor non esse dictum Patrem diligere Filium, vel Filium Patrem, ea dilectione quae ab utroque procedit : quae non est aliquis eorum, sed tantum Spiritus sanctus, tamquam ea dilectione Pater sit vel Filius. Sed sic ea Pater diligit Filium, et Filius Patrem, ut etiam Pater per se ea, quae ipse est, dilectione diligat, sic et Filius : non autem sic, ut Pater per se non diligat, sic et Filius : non autem sic, ut Pater per se non diligat, et Filius, sed per eam tantum. Quis haec in illa Trinitate (inquit Augustinus) opinari vel affirmare præsumat ? Eam tamen quaestionem lectorum diligentiae plenius dijudicandam atque absolvendam relinquimus, ad hoc minus sufficientes.
ARTICULUS VIII.
Utrum una tantum sit sapientia Patris ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, F, « Post hæc quaeri solet a quibusdam, etc. »
Videtur enim, quod non : quia
Eadem ratione qua Filius est sapiens sapientia genita, eadem etiam Spiritus sanctus est sapiens sapientia procedente, et sic est sapientia ingenita, et sapientia genita, et sapientia procedens, et sapientia essentialis.
Præterea, Dicitur sapientia de sapientia : ergo videtur, quod distinctio cadat inter sapientiam et sapientiam : et sic plures sunt sapientiæ.
SOLUTIO. Dicendum, quod sicut dicit Magister in Littera, objectiones istae patent omnibus, et non valent in divinis : quia hujusmodi nomina, sapientia, Deus, et alia quaedam significant quidem essentiam divinam, sed gratia adjuncti supponunt pro persona : et ideo distinctio cadit ibi gratia suppositi, et non gratia significati : et ideo sicut non sequitur, Deus de Deo : ergo diversi vel duo sunt dii : ita non sequitur, sapientia de sapientia : ergo duæ vel diversæ sunt sapientiæ : sed sequitur : ergo in divinis sunt duo vel plures qui sunt una sapientia, et unus Deus : et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad PRIMUM dicendum, quod Spiritus est sapientia : sed non conceditur, quod sit procedens sapientia : quia sapientia non est appropriabile amori, sed potius dicenti et verbo : sicut et in imagine refertur sapientia ad notitiam et mentem, et non ad voluntatem.
<--- Page Split --->