DISTINCTIO XXXI.
De significatione relativorum quae communiter et aeternaliter de Deo dicuntur, ut similis, et aequalis.
A. Quomodo dicatur Filius æqualis Patri? an secundum substantiam, an secundum relationem : ita et similis ?
Præterea considerari oportet, cum tres personæ coæquales sibi sint, utrum relative hoc dicatur, an secundum substantiam : et si relative, utrum secundum relationem, an secundum essentiam consideranda sit æqualitas ? Deinde, quid sit ipsa æqualitas ? Ad quod dicimus quia sicut simile nihil sibi est, similitudo enim (ut ait Hilarius) sibiipsi non est : ita et æquale aliquid sibi non dicitur : ac per hoc sicut simile, ita et æquale relative dicitur. Dicitur ergo relative Filius æqualis Patri, et utrique Spiritus sanctus. Est tamen æqualis Patri Filius, et utrique Spiritus sanctus, propter summam simplicitatem essentiae et unitatem. Æqualis est ergo Filius Patri secundum substantiam 1, non secundum relationem. Unde Augustinus in libro V de Trinitate 2 ait : Quærimus 3 secundum quid æqualis sit Patri Filius ? non secundum hoc quod ad Patrem dicitur Filius, æqualis est Patri. Restat ergo ut secundum id æqualis sit, quod ad se dicitur. Quidquid autem ad se dicitur, secundum substantiam dicitur. Restat ergo ut secundum substantiam sit æqualis. Eadem ergo est utriusque substantia. Item, in libro VI : Satis est videre nullo modo Filium æqualem esse Patri, si in aliquo, scilicet quod pertineat ad significandam ejus substantiam, inæqualis invenitur. In omnibus ergo æqualis est Patri Filius, et est ejusdem substantiae. Æqualis est etiam Spiritus sanctus Patri et Filio, et in omnibus æqualis propter summam simplicitatem illius substantiae 4. Ex his perspicuum fit, quod secundum substantiam Filius est æqualis Patri, et utrique Spiritus sanctus, et appellatio tantum relativa est. Æqualitas ergo Patris et Filii non est relatio vel notio, sed naturalis unitas et identitas.
<--- Page Split --->
Videtur autem non debere hic poni.
Omnia enim ista nomina essentialia sunt : ergo inter essentialia deberent determinari.
Præterea, De æqualitate supra habitum est 1 : ergo superflue videtur hic repeti.
« Præterea considerari oportet, cum tres personæ, etc. »
Hic incipit pars illa, in qua Magister tangit non propria, sed appropriata. Et continetur tota in ista distinctione, quæ dividitur in tres partes : in quarum prima Magister tangit quid significent hujusmodi dictiones, similis, æqualis, penes quas quædam appropriata sumuntur. In secunda tangit tria appropriata personis secundum assignationem Hilarii, ibi, C, « Non est igitur hic prætermittendum, quod vir illustris, etc. » In tertia tangit appropriata secundum assignationem Augustini, ibi, G, « Illud etiam sciri oportet, etc. »
Ipse autem Magister in Littera dividit primam partem in duas: in quarum prima quærit, Utrum similis, æqualis, et hujusmodi, relative vel secundum essentiam dicantur ? In secunda autem determinat quid significet similitudo, et æqualitas, ibi, B, « Hoc idem etiam dicimus de similitudine, etc. »
Et per hoc patet sententia.
ARTICULUS I.
An Magister hic bene determinat de appropriatis ?
- Item, Æqualis et similis non ponuntur hic inter appropriata : ergo videtur, quod non debet de eis agi in tractatu isto, qui est de appropriatis.
SOLUTIO. Appropriata rationem trahunt ex propriis : sicut per accidens rationem ab eo trahit quod est per se : et sicut illud quod est propter alterum, trahit rationem cognitionis ab eo quod est propter se : et ideo immediate ponendus est tractatus de appropriatis post tractatum propriorum.
AD ARGUMENTUM autem dicendum, quod non sunt ita essentialia quin per rationes suorum nominum accessum et vicinitatem ponant ad propria, et ideo cum eis conjunguntur.
Ad aliud dicendum, quod similitudo et æqualitas dupliciter accipiuntur, scilicet secundum id in quo est æqualitas et similitudo : et hoc est essentia, sicut supra dictum est : et secundum nominis rationem quæ magis accedit ad rationem unius personæ, quam alterius : sicut infra dicet, quod æqualitas est in Filio et similitudo. Et dicunt quidam Sancti, quod secundum aliquid est in Filio, et secundum aliquid in Spiritu sancto : et hoc modo sumitur hic in tractatu appropriatorum.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia primo modo egit de eis supra, et secundo modo agit de eis hic.
Incidunt autem hic duæ quæstiones ante Litteram : quarum una est, Quare Magister ponit hic tractatum de appropriatis ?
Secundo, Secundum quid attenditur ratio appropriationis ?
<--- Page Split --->
ista sint appropriata, videtur quod non existentibus propriis, adhuc maneant appropriata.
- Item, Hæc appropriata non sunt a nobis appropriata : non enim hæc appropriatio fit quoad nostrum intellectum tantum, sed etiam in ipsis significatis istorum importatur ratio appropriationis : quia aliter unum non appropriaretur magis uni quam alteri : ergo cum semper fuerint in Deo hujusmodi appropriata, etiam non existentibus propriis, adhuc remanerent, ut videtur.
Penes quid attenditur ratio in appropriatis ? et, Utrum non existente proprio, possit esse aliquid appropriatum ?
Deinde quæritur, Secundum quem modum fiat appropriatio ?
Videtur enim, quod nulla sit.
Æternitas enim, imago et usus sunt essentialia æqualiter pertinentia ad unum, et ad alium : ergo non fit appropriatio aliqua circa illa.
Item, Quæcumque conveniunt secundum proprietatem, non dicuntur de omnibus : ista autem dicuntur de omnibus : ergo non appropriantur.
Item, Appropriatum est alicui, quod semper convenit ei et non alii, sed ista conveniunt omnibus : et similiter unitas, æqualitas, et concordia : ergo non sunt appropriata.
Item, Videtur, quod per contrarium propria debent recipere appropriata : sicut dicit Augustinus, quod potentia Patri, quia seniores deficiunt, ne credatur deficere : sapientia Filio, quia minores stulti sunt, ne credatur Filius esse insipiens : bonitas Spiritui sancto, ne credatur esse spiritus iræ : ergo videtur, quod æternitas convenit non Patri, sed ei qui est a principio, et imago ei qui minus convenit, et usus ei qui minus est ad usum : et sic videntur omnia appropriata male assignari.
Item quæritur, Si non existente proprio, sit vel possit esse aliquid appropriatum ?
Videtur, quod sic : quia
- Adhuc erit Deus æternus, et unus, et sapiens, et potens, et bonus : ergo cum
SED CONTRA :
Proprium cadit in ratione appropriati : ergo non existente proprio, non erit appropriatum.
Præterea, Si appropriatum est quod accedit ad rationem proprii, oportet præsupponere rationem illam secundum quam est accessus : hæc autem est ratio proprii : erga oportet semper proprium supponere ante appropriatum.
SOLUTIO. Dicendum, quod dupliciter s contingit accipere appropriatum, scilicet secundum materiam, et hoc est secundum id quod est appropriatum : et secundum formam, id est, secundum rationem appropriati in quantum hujusmodi. Primo modo dico, quod est sine intellectu proprii. Secundo autem modo numquam : quia appropriatum nihil aliud est, quam secundum rei et nominis convenientiam accessum aliquem habere magis ad proprium unius personæ, quam alterius : et ideo dicit Magister infra, quod æternitas dicit notionem Patris quæ est innascibilitas : non quia res æternitatis soli Patri convenit, sed quia secundum convenientiam rationis accedit ad Patrem, sicut infra patebit cum de singulis quæretur. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod non est idem proprium et appropriatum : sicut non est idem imago et ad imaginem : et non est idem propter se et propter alterum : præpositio enim notat ejus quod remotum est, accessum quemdam : unde remotio
<--- Page Split --->
notat, quod non sunt vere propria : sed accessus notat, quod per aliquam rationem non rei, sed proprietatis rei conveniunt cum proprio unius personæ plus quam cum proprio alterius.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod secundum rei naturam commune quidem est, sed gratia proprietatis est convenientia cum proprio : sicut æternitas communis quidem est tribus : tamen quia æternum est sine principio principium aliorum, per hoc convenit cum eo qui est principium non de principio plus quam cum eo qui est principium de principio.
Ad aliud dicendum, quod non fit appropriatio simpliciter per contrarium : sed explanatio appropriationis quandoque fit per contrarium per accidens, et ad exclusionem erroris : et hoc innuit Augustinus in ipsis verbis, et infra habebitur.
Ad aliud dicendum, quod non existente proprio non esset appropriatum secundum rationem appropriati : licet forte esset adhuc in ratione attributi essentialis, ut patet ex distinctione prius posita.
Et per hoc patet solutio ad ultimum.
ARTICULUS III.
Utrum similitudo et æqualitas dicuntur relative, vel ad se?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera : « Sicut simile, ita et æquale relative dicitur. »
- Hoc enim non videtur, cum simultudo, ut dicit in Littera, nihil aliud sit quam indifferens essentia in tribus. Indifferens autem essentia ad se dicitur :
ergo videtur, quod similitudo et æqualitas ad se dicantur.
- Praeterea, Si dicunt relationem ista, quam relationem dicunt? Si aliquam de personalibus, oporteret quod illi soli personæ convenirent : et hoc non est verum, ut supra habitum est, et hic habetur, quod una est similitudo et æqualitas trium.
Solutio. Supra t de hoc plura quaesita sunt. Et dicendum sicut ibi, quod ista nomina, similis, et æqualis, dicuntur relative, connotando essentiam quando sumuntur concretive : et notant in suis suppositis relationes indeterminatas suorum relativorum : et hoc patet cum exponuntur. Similes enim sunt personæ distinctæ, eamdem habentes essentiam secundum attributa qualitatem dicentia secundum modum intelligendi : ut sapientia, bonitas, et hujusmodi. Æquales autem sunt personæ distinctæ, eamdem habentes essentiam secundum rationem quantitatis virtualis, ut potentia, virtus, et esse ubique, et hujusmodi. Cum autem significantur abstracte, tunc significant essentiam prædicto modo consideratam, et connotant personas oblique: similitudo enim est indifferens essentia secundum attributa qualitatem dicentia in tribus, et æqualitas indifferens essentia secundum attributa quantitatis in tribus : et per hoc patet de facili solutio ad omnia quæ quæri possunt.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur indifferens essentia, duo dicuntur, scilicet essentia quæ non dicit relationem, et indifferens quod supponit relatas ad invicem personas, in quibus essentia indifferens est.
Ad aliud dicendum, quod dicunt relationem indeterminate : et per hoc exigunt distincta supposita quæ ad invicem referuntur.
<--- Page Split --->
B. Hic quæritur quomodo dicatur similis, et quid sit similitudo ?
Hoc idem etiam dicimus de simili et similitudine. Cum enim dicitur Filius similis Patri, relative quidem dicitur : sed similis est Patri propter unitatem essentiae. Est ergo appellatio tantum relativa, similitudo vero indifferens essentia. Unde quibusdam non indocte videtur nomine æqualitatis vel similitudinis non aliquid poni, sed removeri : ut ea ratione dicatur Filius æqualis Patri, quia nec major est eo, nec minor : et hoc propter unitatem essentiae. Ita et similis dicitur, quia nec diversus, nec alienus, nec in aliquo dissimilis : et hoc propter essentiae simplicitatem. Non ergo secundum quod Filius est genitus a Patre, æqualis vel inæqualis est Patri, nec similis vel dissimilis, sed æqualis et similis secundum substantiam.
ARTICULUS IV.
An nomen similitudinis aliquid in divinis ponat ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Unde quibusdam non indocte videtur nomine æqualitatis vel similitudinis non aliquid poni, etc. »
Hoc enim videtur expresse falsum : quia si similitudo est indifferens essentia, tunc ponit essentiam indifferentem : et hoc est aliquid ponere.
Item, In inferioribus hæc nomina aliquid ponunt : ergo cum in superioribus ponant substantiam, in inferioribus qualitatem, vel quantitatem : et substantia verius sit ens quam qualitas, vel quantitas : ergo videtur quod verius ponant in superioribus quam in inferioribus.
Præterea, Si dicas, quod dicunt negationem : quia sic exponitur, Filius
est æqualis Patri, quia nec major, nec minor : tunc eadem ratione omne prædicatum quod de aliquo dicitur per essentiam vel per accidens, nihil ponit, quia sequuntur ex illo remotiones oppositorum prædicatorum et disparatorum ab eodem subjecto : ut cum dicitur, homo est animal, sequitur, ergo non est lapis : et cum dicitur, homo est albus : ergo non est niger : et hoc est falsum : ergo oportet, quod aliquid ponant.
Item, Notum est per se, quod negatio non est primo in intellectu : ergo illa negatio qua dicitur, Filius nec major, nec minor est, in aliqua affirmatione fundatur priori : ergo in illa affirmatione aliquid ponunt.
Item, Videtur esse idem similitudo et æqualitas in divinis : quia utrumque exponitur pro indifferenti essentia in tribus : ergo cum eadem sint quæ sunt unius diffinitionis, erunt idem similitudo et æqualitas.
Præterea, dixit Augustinus1, quod ad æqualitatem pertinet quæstio qua quæritur, quare, qualis, vel quantus sit ?
<--- Page Split --->
ad originem vero quis, de quo sit : ergo ad idem pertinet quale et quantum in divinis : sed quale indifferens causat similitudinem : ergo in divinis idem sunt similitudo et æqualitas.
- Item, Videtur, quod hæc duo idem sint quod identitas : quia unum in substantia facit idem : omne autem quod de se dicit qualitatem vel quantitatem in inferioribus, vertitur in divinis in prædicationem substantiæ, ut dicit Boetius : ergo illa prædicant substantiam, et sic faciunt in divinis identitatem, et non similitudinem, vel æqualitatem.
Solutio. Dicendum, quod ponunt in divinis, et positive habent exponi. Et illa quæ dicit Magister in Littera, sunt negationes consequentes opposita comparationis quæ est secundum majus et minus : et non intendit Magister di cere, nisi quod non ponunt aliquid diversum a substantia, sicut faciunt in inferioribus : sicut enim dicitur in primo Euclidis : Æquale est, quod suppositum alicui, non excedit, nec exceditur. Et ista expositio per negationem accidit æquali in quantum est primum in genere proportionum, eo quod sicut docet Boetius, omnis inæqualitas oritur ab æqualitate, et reducitur ad ipsam : quia æquale accipitur penes unum in proportionibus quantitatis, et ita est de simili in comparatione qualium : licet proprie in illis non sint signabiles species comparationis, quemadmodum significantur species proportionum in quantitate. Et per hoc patet solutio ad quatuor prima : ostensum enim est quid intendit Magister in Littera, et unde venit negatio consequens magis in his quam in aliis.
Ad 1D autem quod ulterius videtur probare, quod in divinis similitudo sit æqualitas, et e converso : dicendum, quod licet indifferens essentia causet utrumque, non tamen considerata est in utroque secundum eumdem modum interro-
gandi : quia in similitudine consideratur secundum indifferentiam attributorum sapientiæ, et bonitatis, et aliorum, quæ secundum modum dicendi dicunt qualitatem. In æqualitate autem consideratur secundum attributa dicentia quantitatem virtualem in æternitate durationis, et magnitudine existendi ubique, et potestate operandi.
Ad aliud dicendum, quod qualis non simpliciter, sed secundum aliquid consideratum, pertinet ad quæstionem de qualitate, secundum quod attributum dicens qualitatem est virtus ordinata ad actum, sicut scientia virtute sua facit considerare, et secundum potestatem scire est facultas considerandi bene vel male : et quoad hoc facit æqualitatem, sed in se facit similitudinem.
Ad aliud dicendum, quod omnia illa attributa sunt substantia : sed secundum hoc non accipitur ratio distinguendi inter attributa, ut supra probatum est4 : sed potius penes modum intelligendi : sic enim in inferioribus dicit Philosophus, quod si quis bicubitali magnitudine posita, dixerit quod positum est esse quantum, quid est dicit, et quantum quid significat : ita etiam in superioribus cum dicitur, Deus substantia, Deus sapiens, dicitur quidem quid in utroque, non tamen significatur in modo intelligendi : et ideo gratia quorumdam attributorum dicuntur personæ unum, et gratia quorumdam similes, et gratia quorumdam æquales : et puto, quod non debent dici idem : quia supra habitum est2, quod Pater et Filius non sunt idem Deus : et hoc ideo, quia idem est habens in se articulum, qui determinat suppositum quod est persona : et ideo cum non sint idem suppositum, non erunt idem Deus : habet etiam in se unitatem substantiæ, et gratia hujus bene posset dici : sed non potest dici, quod sunt alius, vel diversus Deus.
<--- Page Split --->
Et ex hoc patet etiam ulterius solutio quaestionis, qua posset quæri, quare unum in substantialibus attributis in divinis personis non facit idem, sicut unum in qualitativis facit simile, et in quantitativis facit æquale ? Sunt tamen qui distinguunt istam, Pater et Filius sunt idem Deus, ex eo quod ly idem potest esse masculinum et substantivum, et sic falsa : vel neutrum et quasi adjectivum,
et sic vera : sed hæc distinctio non habet artem, nec rationem : quia idem nec voce, nec significatione adjectivum est, sed significativum et discretivum substantiae.
Præterea, Si esset neutri generis, incongrue adderetur cum hoc nomine, Deus, quod est masculinum : sicut incongrue dicitur, Pater et Filius sunt istud Deus.
C. De sententia sancti Hilarii, qua in Trinitate personarum propria ostendit.
Non est igitur hic prætermittendum, quod vir illustris Hilarius proprietates personarum assignans, dicit in Patre esse æternitatem, speciem in imagine, usum in munere : quæ tantæ difficultatis sunt verba, ut in eorum intelligentia atque explanatione vehementer laboraverit Augustinus, ut ipse ostendit in libro VI de Trinitate,1, ita dicens : Quidan cum vellet brevissime singularum in Trinitate personarum insinuare propria : Æternitas est, inquit, in Patre, species in imagine, usus in munere. Et quia non mediocris auctoritatis in {tractatione Scripturarum et assertione fidei vir exstitit (hæc enim Hilarius in libris suis2 posuit), horum verborum, id est, Patris, et imaginis, et muneris, æternitatis, speciei, et usus, abditam scrutatus inintelligentiam, quantum valeo, non eum secutum arbitor in æternitatis vocabulo, nisi quod Pater non habet Patrem de quo sit : Filius autem de Patre est, ut sit, atque ut illi coæternus sit. Imago enim si perfecte implet illud cujus imago est, ipsa coæquatur ei, non illud imagini suæ : in qua imagine speciem nominavit. Credo propter pulchritudinem, ubi tanta est congruentia et prima æqualitas, et prima similitudo nulla in re dissidens, et nullo modo inæqualis, et nulla ex parte dissimilis : sed ad identitatem respondens ei cujus imago est : ubi est prima et summa vita, cui non est aliud vivere, et aliud esse : sed idem et primus ac summus intellectus, cui non est aliud vivere et aliud intelligere, sed idem hoc est unum tamquam verbum perfectum, cui non desit aliquid : et ars quædam omnipotentis et
<--- Page Split --->
sapientis Dei, plena omnium rationum viventium et incommutabilium : et omnes unum in ea, sicut ipsa unum de uno, cum quo unum : ibi novit omnia Deus quæ fecit per ipsam.
D. Hic de Spiritu sancto quare usus dicatur ?
Est autem ineffabilis quidam complexus Patris et imaginis, qui non est sine perfruitione, sine charitate, sine gaudio. Illa ergo dilectio, delectatio, felicitas, vel beatitudo (si tamen aliqua humana voce digne dicitur) usus ab illo appellata est breviter, et est in Trinitate Spiritus sanctus non genitus, sed genitoris genitique suavitas, ingeniti largitate atque ubertate profundens' omnes creaturas pro captu earum. Itaque illa tria et a se invicem determinari videntur, et in se infinita sunt. Qui videt hoc vel ex parte, vel per speculum in ænigmate, gaudeat cognoscens Deum, et gratias agat. Qui vero non videt, tendat per pietatem fidei ad videndum, non per cæcitatem ad calumniandum : quoniam unus est Deus, sed tamen Trinitas 2. Ecce habes qualiter verba Hilarii præmissa accipienda sint, licet tantæ sint profunditatis, ut etiam adhibita expositione vix aliquatenus ea intelligere valeat humanus sensus: cum et ipsa eorum explanatio, quam hic Augustinus edidit, plurimum in se habeat difficultatis et ambiguitatis.
E. Quod secundum hanc expositionem non distinguuntur ibi proprietates personarum tres.
Non enim secundum præmissam expositionem distinguuntur hic tres illæ proprietates superius assignatæ, sed ipsæ hypostases distinctæ ab invicem monstrantur. Æternitatis tamen nomine eadem videtur designata proprietas, quam notat hoc nomen, ingentius. Sed videamus quid sit quod ait: « Imago si perfecte implet illud cujus imago est, ipsa coæquatur ei, non illud suæ imagini. » Videtur enim dicere, quod Filius qui est imago Patris, Patri coæquatur, non Pater Filio : cum et Filius dicatur æqualis Patri in
<--- Page Split --->
Scriptura, et Pater Filio : sed Filius hoc habet a Patre ut sit ei æqualis, Pater autem non habet a Filio : et tamen Filius plene ac perfecte æqualis est Patri, id est, imago ei cujus est imago.
F. Quare dicatur Hilarius propria personarum assignasse in verbis prædictus, cum ibi non sint expressæ proprietates ?
Propria ergo personarum in prædictis verbis assignasse dicitur Hilarius, quia relativa nomina personarum posuit, scilicet Patris, imaginis, et muneris, quæ relative dicuntur de personis,et proprietates notant quibus distinguuntur personæ. Ita enim dicitur Spiritus sanctus munus relative, sicut donum. Verumtamen ipsas proprietates aliis tribus nominibus non significavit, juxta prædictam Augustini expositionem, nisi solo nomine æternitatis, quo non ipsam paternitatem, sed eam voluit intelligi notionem qua dicitur ingenitus.
ARTICULUS V.
- Item, Supra 1 probata est coæternitas personarum æqualiter : et ibidem, quod si Pater est æternus, quod etiam Filius est æternus : ergo non debet specialiter referri ad Patrem.
Quare æternitas appropriatur Patri ?
Deinde quæritur de secunda parte ubi dicit, ibi, C, « Non est igitur hic prætermittendum, quod vir illustris, etc. »
Et quæruntur tria : quorum primum, Quare æternitas attribuitur Patri ?
Secundo, Quare imago Filio ?
Et tertio, Quare usus Spiritui sancto ?
AD PRIMUM proceditur sic :
Quodcumque nomen æqualiter dicitur de tribus, non attribuitur specialiter alicui : sed dicimus in symbolo Athanasii : « Æternus Pater, æternus Filius, æternus Spiritus sanctus : » ergo æternitas non attribuitur specialiter alicui.
Item, Coæternitas secundum modum intelligendi dicit spatium non intersectum, ut dicit Isaac, quod est mensura extrinsecus adjacens esse duranti sine variatione et termino. Sic etiam dicit Dionysius, quod æternitas est antiquum et invariabile et universale in metiendo : hoc autem æqualiter omnibus convenit : ergo non specialiter attribuitur Patri.
Item, Si accipiamus secundum diffinitionem Boetii, quod æternitas est interminabilis vitæ possessio tota simul : iterum æqualiter convenit tribus : ergo male attribuitur uni, scilicet Patri.
Item, Quæritur de solutione quam ponunt quidam, quod significet essentiam quæ communis est tribus : sed connotat notionem Patris, et ideo attribuitur Patri. Et hoc volunt habere ex
<--- Page Split --->
verbis Magistri infra, ubi dicit, quod eamdem notionem dicit quam dicit ingenitus.
d contra.
ARTICULUS VI.
Quidquid dicit essentiam et connotat notionem unius personæ, propter hoc quod significat utrumque, non potest dici de omnibus : sicut mittitur, et procedit temporaliter, et hujusmodi : ergo si æternitas in intellectu suo claudit notionem Patris, non dicetur de aliis personis, quod sint æternæ.
Item, Non possum dicere, quod Filius sit essentia divina, et ingenitus : cum ergo tantum valeat æternitas, quantum essentia et ingenitus, non potero dicere, quod Filius sit æternitas vel æternus.
Solutio. Dicendum, quod æternitas non est proprium Patris, nec per se, nec per connotationem notionis suæ : sed est appropriatum, eo quod in sua ratione plus accedit ad Patris proprium quod est innascibilitas, quam ad proprium alterius personæ : et hoc sic patet : Æternitas est interminabilis vitæ possessio. Quod autem est interminabile, est principium non de principio : quod licet essentialiter conveniat omnibus personis, tamen secundum aliquam rationem principium habet Filius, et principium habet Spiritus sanctus : sed Pater secundum nullum modum : ergo ratio æternitatis plus accedit ad proprium Patris, quam alterius.
Et per hoc patet solutio ad omnia objecta. Errant enim qui dicunt ipsam connotare notionem Patris : quia dictio connotat illud quod claudit in suo intellectu cum principali significato : et per hunc modum non distinguuntur attributa personarum, ut dictum est.
Quare imago appropriatur Filio ? et, Quare Filius dicatur species Patris ?
Secundo quaeritur de imagine quae appropriatur Filio : et quia supra 1 satis aperte ostensa est ratio, quare imago proprie convenit Filio, ex illa etiam satis potest elici quare imago essentialiter dicta, appropriatur eidem : quia scilicet rationem habet accedentem ad id quod proprium est Filio.
Hic autem relinquitur quaestio de duabus diffinitionibus imaginis, quæ tanguntur in notula Hilarii, quæ assignatur hic in quibusdam libris : quarum prima hæc est :
Imago est ejus rei ad quam imaginatur species indifferens : sed species indifferens est Patris : ergo imago est Patris : non ergo Filii, Filius enim est indifferens species Patris.
Item, Quid dicit ly imaginatur ? Si actum imitandi, sicut dicitur communiter : ergo imago est rei quam imitatur imago : hoc autem est prototypus, ut dicit Damascenus, vel exemplar, ut dicitur communiter. Ergo videtur, quod proprium Patris debeat poni exemplar, et non æternitas in isto ternario quem ponit Hilarius : quia aliter non responderet sibi.
Item, Quare Filius dicitur species? Species enim aut sumitur ut in logicis, aut sicut in naturalibus, aut sicut in2spiritualibus. Si primo modo : tunc species est prædicatum de pluribus differentibus numero : et hoc non convenit Filio. Si autem secundo modo : tunc species est forma dans esse et rationem : et hoc iterum Filio non convenit. Si tertio modo : tunc Filius esset ratio secundum quam
<--- Page Split --->
formaliter cognosceret Pater, et sic esset sapiens sapientia genita : quod iterum falsum est, ut probabitur in sequenti distinctione. Si dicas, quod vocatur hic species speciositas, ut videtur dicere Augustinus in Littera. Contra : Speciositas imaginis est potius a superlinitis imagini, ut est venustas coloris in commensuratione partium in membris et colore, quam in ipsa imaginis figura : cum igitur ista sint bonitatis et gratiae quae imagini spirituali superinducuntur a Spiritu sancto, videtur quod speciositas magis convenit Spiritui sancto, quam Filio.
- Praeterea, Totum quod ponitur in diffinitione ista, convenit Spiritui sancto : est enim Spiritus sanctus indifferens species Patris et Filii : ergo est imago, et sibi species debet appropriari.
Quæst. 1.
ULTERIUS quaeritur de secunda diffinitione : Imago est rei ad rem coæquandam imaginata et indiscreta similitudo.
Cum enim imago quandoque sit minor, et quandoque major, ut patet in statuis idolorum et sanctorum, non videtur esse rei ad rem coæquandam.
Praeterea, Cum discretio sit in omnibus illis in quibus est imago et exemplar, non enim sibi imago est, videtur quod male dicat indiscreta.
Item, Imago cum sit ad rem coæquandam, potius videtur esse æqualitas, quam similitudo.
Quæst. 2.
ULTERIUS quaeritur, Qua ratione ei qui sic est imago, appropriatur species ? Non enim est speciositas nisi ex substantia : et ita videtur una esse species trium, sicut una est essentia trium.
gillo. Alia autem datur de imagine, secundum quod est ad exemplar in quod ducit : ducit enim in illud per hoc quod est imaginata et æquata sibi similitudo.
AD PRIMUM autem dicendum, quod cum dicitur, « Imago est ejus rei, etc., » construitur ly imago cum ly ejus rei, in habitudine efficientis et termini simul : quia imago est ab illa re, et ad illam demonstrandam : et ideo non sequitur, quod sit illa res : quia non est ibi constructio in habitudine subjecti ad formam : sicut cum dicitur, imago statuæ vel æris.
Ad aliud dicendum, quod ly imaginatur, dicit actum imitandi : et tamen Patri non attribuitur ratio exemplaris, quia non convenit : sed ratio principii ad imaginem. Imago enim non necessario fit ab exemplari primo efficienter, sicut idolum Petri vel Æsculapii fit ab artifice : sed imago in divinis est ab eo cujus est imago. sicut a principio : et quia ratio principii non importatur in exemplari, sed in æternitate, ut prius habitum est : ideo attribuitur Patri æternitas.
Si autem objiciatur, quod ratio principii etiam diminuta est, quia non importat imitationem : sicut exemplar dicens imitationem, non dicit principium : et ita neutrum convenit Patri per comparationem ad imaginem. Dicendum, quod non est verum : ratio enim principii importatur per æternitatem, et modus principiandi per imaginem, eo quod imago non habet absolutum intellectum, sed respectivum : et ideo ex imagine intelligitur exemplar, sed non intelligitur principium : ut ergo utrumque intelligatur in Patre, exprimitur æternitas in Patre, et cointelligitur exemplar in imagine.
Solutio. Dicendum, quod duæ diffinitiones quas tangit in Littera, diversificantur in eo quod una est imaginis secundum quod est ab exemplari : sic enim habet indifferentem speciem cum illo : sicut cera cum figura sigilli, ex hoc quod secundum impressionem est a si-
Ad aliud dicendum, quod species quæ appropriatur Filio (ut Augustinus dicit) est idem quod speciositas : et secundum rationem convenientiæ non est nisi in Filio : et hoc propter rationem suæ emanationis quæ est generatio : quia ipse accipit speciem et formam Patris, ut
<--- Page Split --->
formam naturae et substantiae. Spiritus autem sanctus accipit essentiam procedendo quomodo donum, quod de sua ratione non dicit formam, et speciem ejus a quo procedit : et ideo licet id quod est species sit in tribus, tamen ratio speciei et speciositas dicit magis accessum et convenientiam ad proprium Filii, quam alicujus aliorum.
Ad 4. Ad ALIUD patet solutio per dicta.
quest. 1. Ad ID quod objicitur de secunda diffiAd 1. nitione, dicendum quod in statuis pro tanto non est perfecta repræsentatio, quod non est proportionata quantitas : hic autem diffinitur imago implesn et repræsentans perfecte id cujus est "imago.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod non intelligitur hic de indiscretione personæ, sed potius de indiscretione convenientiae in eo in quo est imago : si enim in illa convenientia discerneretur, tunc disconveniret, et non esset imago.
Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod imago dicit qualitatem circa quantitatem dictam : et ideo potius dicitur similitudo quam æqualitas, ut ratione ejus quod est quantitas, æquet : et ratione ejus quod ponit circa quantitatem, assimilet.
quod convenit ei per effectum : quia bene facit uti caeteris donis : hoc nihil est : cum enim appropriatum Patris et Filii conveniat eis ab æterno, non respondebit directe appropriatum Spiritus sancti, nisi etiam ab æterno conveniat.
- Præterea, In Littera dicit Augustinus, quod dilectio Patris et Filii, sive delectatio, vel felicitas, sive beatitudo, vocata est usus ab Hilario : hæc autem ab æterno conveniunt : ergo et usus.
SOLUTIO. Leve est hic solvere : quia uti dupliciter superius est diffinitum, scilicet ad uti via, et uti patriæ. Uti enim via est id quod in usum venerit, ad aliud referre quo fruendum est. Uti autem patriæ quod cadit in diffinitione frui, sicut supra dixit Augustinus, quod frui est uti cum gaudio, non adhuc spei, sed jam rei : et secundum hoc utuntur se Pater et Filius : et usus in ratione ad amorem appropinquat et delectationem qua est Spiritus sanctus : quia talem usum non facit nisi amor et delectatio.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS VIII.
quest 2. Ad ID quod ulterius quaeritur, Quare species Filio sive imagini attribuitur, jam in præhabitis solutum est.
Utrum Filius bene dicatur ars Patri ?
ARTICULUS VII.
Quare usus attribuitur muneri sive Spiritui sancto ?
Tertio quaeritur, Quare usus attribuitur muneri ?
- Usus enim est quod in facultatem voluntatis assumitur, ad aliud referre : munus autem sive donum Spiritus sancti non refertur ad aliud : ergo videtur, quod non convenit ei usus. Si dicas,
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, in fine cap. C, « Ars quaedam omnipotentis et sapientis Dei plena omnium rationum viventium, etc. »
Quidquid enim aliquis cognoscit, arte sua cognoscit : si ergo Filius est ars Patris, Pater cognoscit Filio.
Item, In Littera dicit : « Novit omnia Deus quæ ipse fecit per artem ipsam : ergo Pater est sapiens Filio quem genuit, ut videtur.
SOLUTIO. Iste rationes bene concluderent si ars et intellectus et sapientia proprie dicerentur de Filiq, et non appro-
<--- Page Split --->
priate. Unde verum est, quod Pater omnia cognoscit in arte sua et in intellectu suo : non tamen sequitur, quod cognoscat Filio : quia una est ars trium, et unus intellectus trium, sicut una essentia trium : sed intellectus et ars et sapientia
convenientiam et accessum dicunt ad Filium, secundum quod ipse verbum, magis quam ad Patrem vel Spiritum sanctum : et ideo Filio plus quam aliis appropriatur.
G. Quod earumdem personarum distinctionem notat Augustinus aliis verbis sine expressione trium personarum ?
Illud etiam sciri oportet, quod earumdem trium personarum distinctionem Augustinus ostendere volens sine expressione illarum trium proprietatum superius commemoratarum, in libro I de Doctrina Christiana sic ait : In Patre est unitas, in Filio æqualitas, in Spiritu sancto unitatis æqualitatisque concordia. Et hæc tria unum omnia propter Patrem, æqualia omnia propter Filium, connexa omnia propter Spiritum sanctum. Itaque Pater et Filius et Spiritus sanctus et singulus quisque horum Deus est, et simul omnes unus Deus : et singulus quisque horum plena substantia est, et simul omnes una substantia Pater nec Filius est, nec Spiritus sanctus : et Filius nec Pater est, nec Spiritus sanctus : Spiritus sanctus nec Pater est, nec Filius : sed Pater tantum Pater, et Filius tantum Filius, et Spiritus sanctus tantum Spiritus sanctus. Eadem tribus æternitas, eadem incommutabilitas, eadem majestas, eadem potestas. In his verbis aperte insinuatur personarum trium distinctio.
H. Quare Patri attribuatur unitas, et Filio æqualitas ?
Sed plurimos movet, quod Patri attribuit unitatem, Filio æqualitatem. Cum enim unitas dicatur secundum substantiam, non tantum in Patre est, sed etiam in Filio et in Spiritu sancto : et æqualitas una est Patris et Filii et Spiritus sancti. Cur ergo Patri attribuitur unitas, et Filio æqualitas ? Forte eadem ratione attribuitur Patri unitas secundum Augustinum, qua supra eidem æternitas secundum Hilarium : quia videlicet Pater ita est ut ab alio non sit : et quia Filium genuit unum secum Deum, et Spiritus sanctus ab eo procedit unus cum eo Deus. Unitas ergo in Patre esse dicitur, quia nec est aliquid aliud à quo sit. Non enim abalio est, nec ab eo aliquis
<--- Page Split --->
vel aliquid est ab æterno, quod unum cum eo non sit : Filius enim et Spiritus sanctus unum sunt cum Patre. Unde veritas ait : Ego et Pater unum sumus 1.
ARTICULUS IX.
Quare Patri attribuitur unitas ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit in tertia parte, ibi, G, « Illud etiam sciri oportet, quod earumdem, etc. »
Et quæruntur tria : quorum primum est, Quare Patri attribuitur unitas ?
Secundum, Quare Filio æqualitas ?
Tertium, Quare Spiritui sancto æqualitatis et unitatis connexio ?
AD PRIMUM proceditur sic :
Innuit enim Dionysius in libro de Divinis nominibus 2, unum dici sex modis. Dicit enim sic de uno : Unum est omnium inexpressibiliter causa : nihil enim existentium est non participans uno. Et per hoc innuit unum quod est principium entium, et convertitur cum ente, secundum quod dicimus, quod unum et ens sunt principia transcendentia omne genus. Et subjungit iterum de unitate, dicens : Omnis numerus unitate participat : et per hoc videtur innuere unitatem quæ est principium numeri, quia unitas est potentia omnis numerus. Deinde per ordinem ponit quatuor modos alios, sic dicens : Neque enim est multitudo non participans uno : sed ea quæ sunt multa partibus, sunt unum toto : et quæ sunt multa accidentibus, sunt unum subjecto : et quæ sunt multa numero et virtutibus, sunt unum specie : et quæ sunt multa speciebus, sunt unum genere. His ergo sex modis dicitur unum : ita quod unum
aliquo modo semper dicitur forma. Alium modum septimum ponit unius qui est secundum causam efficientem, sic dicens : Quæ sunt multa processibus, sunt unum principio. Alium iterum, scilicet octavum ponit modum secundum universalem omnium causam, sic dicens : Non est quod omnium est causa unum multorum unum : sed ante omne unum et multitudinem, determinans. Ad hos ergo modos reducuntur modi unius : ita quod sex accipiantur a forma, et duo a causa efficiente in genere vel universali, quæ est causa prima. Constat autem, quod unitas non convenit Deo nisi ultimo modo. Cum igitur ille modus conveniat æqualiter tribus personis, non dicit specialiter appropriatum Patris.
PRÆTEREA, Ulterius quæritur de diviQuæstunca. sione Dionysii, Quare non ponit unum penes materiam, sicut ipse ponit penes efficientem et formam ?
Item, Efficiens non causat unum, nec multum in re : quia ipse est extra rem : ergo videtur, quod penes efficientem nihil dicatur unum.
Item, Philosophus ponit unum perfectum : et hoc non tangit hic.
Item, Ponitur unum per accidens tribus modis, scilicet accidens et subjectum : vel duo accidentia in subjecto, sicut grammaticum et album in Socrate sunt unum : vel duo accidentia in accidente tertio, sicut musicum et album in veniente sunt unum : et hoc non tangitur hic.
SOLUTIO. Dicendum, quod de uno et solutio, unitate non est hic intentio principalis :
<--- Page Split --->
sed quantum hic sufficit ad intelligendum, quare unitas attribuitur Patri, notandum quod unitas de se habet tria, quando proprie accipitur, scilicet indivisibilitatem, et privationem, et rationem principii. Est enim unitas et indivisibilis, et est prima, et est principium numeri : et in his tribus notiones Patris vicinantur ei : quia duplex est divisio, scilicet in se, et ex alio exire per divisionem : in se, sicut quantum dividitur : exire ab alio per divisionem, sicut causatum dividitur a causa : et secundum rationem approximandi Patri non convenit in se dividi, nec alicui personæ : sed quodammodo Filius et Spiritus sanctus exeunt a Patre, non per divisionem, sed per distinctionnem. Pater autem non est ex alio : et ideo per hoc quod non est de principio, ponit convenientiam ad rationem unius.
Item, Unitas est prima : et primum est ante quod nihil : et ideo attribuitur Patii gratia innascibilitatis.
Item, Unitas est principium faciens numerum ex sua substantia iterata : et per hoc competit Patri gratia auctoritatis generandi et spirandi, qui de substantia sua non iterata, sed eadem manente, producit Filium et Spiritum sanctum : et per hoc patet, quod juxta secundum modum sumitur unitas quæ appropriatur Patri. Potest etiam sumi juxta primum modum : quia principium non de principio est, in quo omnia uniuntur quæ egrediuntur ex ipso : sicut est Pater, ut probatur in nota quæ hic ponitur, et incipit : « Si quis innascibilem, etc. »
Et per hoc patet solutio omnium quæ objecta sunt de hoc quod Patri non debet attribui unitas.
unum subjecto, non enim est accidens accidenti nisi subjecto : et licet materialiter possit variari hoc multis modis, tamen omnes reducuntur ad unum subjecto. Similiter unum continuitate reducitur ad unum toto : quia utrumque illorum multitudinem habet in potentia divisionis partium.
Quod autem objicitur de causis, dicendum quod licet res non sit una, vel multa ex causa efficiente : dico tamen, quod prima multitudo causatur a distinctione causæ efficientis et effectus : et ideo etiam in aliquibus non potest inveniri numerus, nisi per distinctionem causæ et causati, sicut in intelligentiis secundum eos qui ponunt intelligentias substantias separatas, et unam sub alia secundum ordines motorum sphærarum. Vel dicatur, quod est causa efficiens ut efficiens tantum, et est causa efficiens cum ratione exemplaris : et illa secunda aliquando est in qua uniuntur ea quæ sunt unius exemplaris : sed hoc non est intentio Dionysii, sed primum : quia unitas principii secundum eum minor est quam unitas generis.
Si autem quaeritur, Penes quid accipitur divisio ? Potest dici, quod unum dicitur simpliciter, et secundum quid : et si dicatur secundum quid, quod tunc erit unum per id quod est extra unum : et hoc est causa efficiens in genere, vel universalis : et sic accipiuntur duo modi, scilicet octavus, et septimus. Si autem dicitur simpliciter unum : aut per se, aut per accidens. Si per accidens : tunc est quartus modus. Si autem dicitur per se : aut a forma quæ dat esse, aut a forma quæ est unitas ipsa. Et si a' forma quæ est ipsa unitas secundum quod denominative prædicatur de numero, sic est modus secundus. Si autem a forma quæ dat esse : aut illa accipitur ut principium, aut ut determinans et distinguens in hoc ens vel illud. Si primo modo : tunc est unum conversum cum ente : et sic est modus primus. Si secundo modo : aut dat esse naturae : et sic est modus ter
<--- Page Split --->
tius : quia in illo comparatur forma totius ad partes materiales, quibus datur esse secundum naturam ab ipsa forma. Aut ut dat esse rationis : et hoc aut est totum esse, et sic est unum specie : aut est ut pars esse, et sic est unum genere.
Si autem quaeritur, Quare Dionysius, cum tangit unum specie, dicit quod sunt multa in Deo numero, aut virtute ? multitudo enim cujus unitas est species, non est differens virtute tantum, sed numero, ut videtur : quod patet etiam per speciei diffinitionem quam dat Porphyrius, quod species est, quod praedicatur de pluribus differentibus solo numero. Dicendum, quod magis simpliciter et absolute causatur a materiae divisione, ut supra diximus : sed multitudo in substantiis separatis et Angelis est per numerum ejus quod est, et numerus illius cognoscitur distinctione virtutum. Cum igitur in tria dividantur supercelestes essentiae, scilicet in substantiam, et virtutem, et operationem, cognoscimus nos numerum per operationem et virtutem in alia proportione potestatis se habentem ad substantiam in illo et in illo Angelo : et ideo ponit multitudinem virtutis cum multitudine materiali. Utrum autem Angeli differant specie, vel non, alia est quaestio.
Ad hoc quod objicitur de causa materiali et finali, dicendum quod finalis est consequens rem perfectam : et ideo unum non accipitur ab ipsa. In materiali autem unum et multum est in potentia. Cum igitur unum sequatur esse, sequitur formam ut dantem esse, et efficientem ut facientem esse.
ARTICULUS X.
Quare æqualitas attribuitur Filio, et etiam similitudo ?
Secundo quaeritur,
- Quare æqualitas attribuitur Filio, xxvi
cum supra determinatum sit quod convenit æqualiter tribus ?
Item, Si ego sum æqualis tibi, bene sequitur, quod tu etiam es æqualis mihi : ergo a simili Filius est æqualis Patri, et Pater est æqualis Filio.
Forte dices, sicut communiter dicitur, quod ratio æqualitatis incipit in secundo, et non in primo : quia omnis proportio et comparatio præponit sibi id ad quod est proportio et comparatio : et ideo cum Pater sit non ab alio, non excedit ratio æqualitatis ad rationem proprii Patris. CONTRA, quia secundum hoc et Spiritui sancto approprianda est æqualitas, sicut Filio.
Præterea, Falsum videris dicere : in geometricis enim sæpe facis demonstrationes supponentes, quod idem angulus est æqualis sibi : ergo æqualitas videtur esse in uno.
Præterea, Cum similitudo etiam incipiat in secundo, præponendo sibi eum cui est similis, quare non appropriatur Filio similitudo sicut æqualitas ?
SOLUTIO. Dicendum, quod æqualitas attribuitur Filio gratia imaginis, ad cujus notionem accedit propinqua ratio æqualitatis : sequitur enim, si est imago, quod est æqualis, et non convertitur.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod communis æqualitas determinata est supra, ratione ejus in quo est æqualitas : et hæc est indifferens essentia, et sic attribuitur tribus æqualiter. Si autem consideretur ratio nominis, vicinius se habet ad imaginem quam ad alterum.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc sequitur gratia ejus in quo est æqualitas, quod inest mihi, et tibi : sed tamen ratio æqualitatis incipit in eo in quo æqualitas est facta, non in illo in quo est primo tanta quantitas ; et ideo cum Filius indifferentem quantitatem virtualem habeat a Patre, Pater autem non ab alio, vicinius se habet æqualitas ad Filium, quam ad Patrem.
Ad ALIUD dicendum, quod solutio est
<--- Page Split --->
bona. Ad id quod contra objicitur, dicendum quod Spiritus sanctus est quidem æqualis, sed hic rationem æqualitatis non habet a ratione emanationis : quia nomine doni non necessario significatur aliquid æquale donatori, sicut nomine imaginis et filii significatur æquale per naturam.
tur Spiritui sancto æqualitatis et unitatis concordia vel connexio. Nexus enim est inter nexa : Spiritus autem sanctus secundum ordinem naturæ est ex Patre et Filo : et ideo in nominando exprimitur.
SOLUTIO. Sicut supra patuit, Spiritus sanctus est nexus procedens a Patre et Filio, per hoc quod est amor utriusque, id est, ab utroque : non enim amor procedit tantum ab amante, sed etiam unit amantem cum amato : et gratia illius unionis dicitur nexus ab Augustino.
AOOBECTUM contra , dicendum q u o d estnexus quasi v i vinciens , e t i l l e p o t - e s t super connexa , e t e s t inter e a q u æ connectt quasi medium : s e d nexus q u o Spiritus sanctus dicitur nexus , n o n v i s e d dulcedine q u æ emanat a b amantubus , dulciter nectut : e t i d e o p e r ordinem n a - t u r æ e s t a b utroque connexorum : e t i n nominatione personarum a b Ecclesia exprimiturpost utrumque .
Ad aliud dicendum, quod angulo uni ut uni non accidit æqualitas, sed potius ut refertur ad diversos quibus intelligitur addi, vel subtrahi : et gratia illorum diversorum dicitur æquale addi, vel subtrahi.
Ad 5. Ad ultimum dicendum, quod similitudo diminute dicit convenientiam. Quantumcumque enim conveniat cum altero, simile erit : sed non æquale erit, nisi conveniat in tanta quantitate virtutis : et per consequens oportet convenire in tota essentia.
ARTICULUS XI.
Utrum Spiritui sancto debeat attribui unitatis et æqualitatis concordia sive connexio ?
Deinde quæritur de hoc quod attribui-
- Quare Pater et Filius ducantur esse unum vel unus Deus, sed non unus ? quia res ejusdem naturæ recte possunt dici unum simpliciter esse, et cum adjectione : res vero diversæ naturæ non possunt dici unum, nisi dicatur quid unum.
Hic dici oportet, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus recte dicuntur esse unum, et unus Deus, sed non unus. Res enim duæ vel plures recte possunt dici unum esse, si sint unius egsentie, et earum una sit natura : unus autem vel una non potest dici de diversis rebus, nisi addatur quid unus vel una : quo addito, recte potest dici de rebus et unius et diversæ
<--- Page Split --->
substantiae. Unde Augustinus in libro VI de Trinitate 1 sic ait : Nescio utrum inveniatur in Scripturis dictum, unum sunt, quorum est diversa natura. Si autem et aliqua plura sunt ejusdem naturae et diversa sentiant, non sunt unum in quantum diversa sentiunt. Cum ergo sic dicitur unum, ut non addatur quid unum, et plura unum dicuntur eadem natura atque essentia : non dissidens neque dissentiens significatur. Unde Paulus et Apollo, qui et ambo homines erant, et idem sentiebant, unum esse dicuntur, cum dicitur : Qui autem plantat et qui rigat, unum sunt 2. Cum vero additur quid unum, potest significari aliquid ex pluribus unum factum, quamvis diversa natura : sicut anima et corpus non possunt utique dici unum (quid enim tam diversum ?) nisi addatur vel subintelligatur quid unum, scilicet unus homo. Unde Apostolus, Qui adhaeret, inquit, Domino, unus spiritus est 3. Non dixit, unus est vel unum sunt, sed addidit spiritus. Diversi sunt enim natura spiritus hominis et spiritus Dei : sed in haerendo fit spiritus hominis unus spiritus cum Deo, quia particeps fit veritatis et beatitudinis illius. Si ergo de his quae diversae substantiae sunt, recte dicitur quod sint unus spiritus : quanto magis qui unius substantiae sunt, recte dicuntur unus Deus esse ? Pater ergo et Filius unum sunt, utique secundum unitatem essentiae, et unus Deus : in quo et Ariana haeresis damnatur, quae Patrem et Filium et Spiritum sanctum (ut ait Augustinus in libro de Hæresibus 4) non vult esse unius ejusdemque substantiae atque naturae, vel ut ex expressius dicatur, essentiae : quae Graece dicitur εὔσαι : sed Filium esse creaturam. Nec non et Sabelliana, quae (ut ait Augustinus in eodem libro 5) dicebat Christum eumdem ipsum et Patrem et Spiritum sanctum esse : ut esset Trinitas nominum sine substantia personarum. Utramque pestem (ut ait Augustinus super Joannem) elidit veritas dicens, Ego et Pater unum sumus 6. Utrumque audi et adverte, et unum, et sumus : et a Charybdi et a Scylla liberaberis. Quod enim dixit unum, liberat te ab Ario : quod dixit sumus, liberat a Sabellio. Si unum, ergo non diversum : si sumus, ergo Pater et Filius. Sumus enim non diceret de uno : nec unum de diverso. Erubescant ergo Sabelliani, qui dicunt ipsum esse Patrem qui est Filius, confundentes personas : qui et dicti sunt Patripassiani, quia 7 dicunt Patrem fuisse passum. Ariani vero dicunt aliud Patrem
<--- Page Split --->
esse, aliud Filium, non unam substantiam, sed duas : Patrem majorem, Filium minorem. Noli hoc dicere tu, Catholice. In medio ergo naviga, utrumque periculosum littus ' devita : et dic, Pater pater est, et Filius filius est. Alius Pater, alius Filius : sed non aliud, imo hoc ipsum, quia unus Deus. Ecce responsum ' est quare unitas in Patre esse dicatur, cum tres illi unum sint.
K. Quare dicatur esse æqualitas in Filio, cum sit una æqualitas trium ?
Nunc videamus quare æqualitas dicatur esse in Filio, cum una et summa æqualitas sit trium. Hoc ideo forte dictum est, quia Filius genitus est a Patre æqualis gignenti, et dono quod ab utroque procedit : et ideo illa tria dicuntur esse æqualia propter Filium. Filius enim habet a Patre, ut sit ei æqualis et Spiritui sancto : et Spiritus sanctus ab utroque habet, ut sit æqualis utrique. Hoc autem sine assertionis supercilio et majoris intelligentiæ præjudicio dicimus, malentes in apertione tam clausorum sermonum peritiores audire, quam aliquid aliis influere.
L. Quare in Spiritu sancto dicatur esse utriusque concordia vel connexio ?
Quod autem in Spiritu sancto dicitur esse utriusque concordia, et per eum omnia connexa, facilior est intelligentia nobis praemissa ad mentem revocantibus. Supra enim secundum auctoritates Sanctorum dictum est, quod Spiritus sanctus amor est quo Pater diligit Filium, et Filius Patrem. Recte ergo Spiritus sanctus dicitur connexio vel concordia Patris et Filii, et per eum omnia connexa. Unde Augustinus in libro V de Trinitate : Communio quaedam consubstantialis Patris et Filii est amborum Spiritus sanctus 3. Idem, in libro VII de Trinitate : Spiritus sanctus est summa charitas, utrumque conjungens, nosque subjungens '.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XII.
An Pater et Filius dici possunt unus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera, ibi, I, « Hic dici oportet, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus recte dicuntur esse unum, etc. »
Videtur enim, quod unus absolute debeant dici : quia
Unus est unum essentiale, cum omne unum sit a forma : ergo Pater et Filius sunt unus, sicut una natura.
Item, Cum dico, unus Deus, si unus notat distinctionem, ut dicit Magister, tunc trahet hunc terminum, Deus, ad standum pro persona : et tunc erit pro qualibet persona locutio falsa : ergo videtur, quod Pater et Filius non sunt unus Deus.
Item, Plus differunt hoc album et hoc musicum in Socrate, quam Pater et Filius. PROBATIO. Differunt enim per albedinem et musicam, quae sunt entia absoluta : licet conveniant in subjecto. Pater autem et Filius non distinguuntur per aliquid absolutum : ergo cum possum dicere, hoc album et hoc musicum Socrate demonstrato, est unus, ita quod unus substantivetur, videtur quod multo magis possim dicere, Pater et Filius sunt unus : et hoc negat in Littera.
de negatione, cum dicitur nego, gas, significatur negatio ut concepta, quae non habet actum negationis : et ideo propositio in qua ponitur, est affirmativa : ut cum dicitur, nego mundum fuisse ab aeterno. Est autem negatio significata ut exercita, quae habet negationis actum, et ideo facit orationem negativam, quae significatur cum dicitur, ego non sum asinus, nemo est leo, nullus homo est lapis, et hujusmodi. Similiter in divinis quaedam nomina significant distinctionem implicite, ut termini numerales : quaedam autem ut conceptam, sicut distinctum, relatum, et hujusmodi : quaedam autem ut exercitam : ut cum dicitur generans, vel genitus, et hujusmodi. Et illa sola trahunt hunc terminum, Deus, et quosdam alios substantiam significantes ad standum pro persona : et ideo non possumus dicere, Pater est alius Deus quam Filius, vel distinctus Deus a Filio, sed unus Deus cum Filio, et Deus generans Deum Filium : cum enim alius et distinctus non significent nisi conceptum distinctionis, conceptum illum ponent circa formam significatam in hoc nomine, Deus : et ideo falsificatur locutio.
ARTICULUS XIII.
An Paulus et Apollo, et qui plantat et qui rigat, possunt dici unum ?
SOLUTIO. Dicendum, quod non potest dici, Pater et Filius sunt unus : et ratio saepe dicta est, quia unus in masculino signat ens formatum, quod convenit rationi personae : in neutro autem ens informe, quod convenit essentiae : et ideo nec adjective nec substantive potest dici. Pater et Filius sunt unus : et per hoc patet solutio ad primum et secundum.
AD ALIUD dicendum, quod dupliciter significatur distinctio, scilicet ut concepta, et ut exercita : sicut Sophistae dicunt
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, in medio cap. I, « Paulus et Apollo, qui et ambo homines erant, et idem sentiebant, etc. »
- Non enim videtur sufficere ad hoc quod dicantur unum, quia homines sunt, et unum subjiciunt : quia talis unitas simpliciter relinquit pluralitatem : ergo non dicuntur simpliciter unum.
Item, Si dicas, quod uniuntur in indivisibili spiritu : hoc nihil est : quia hoc facit esse unum Spiritum, ut dicit in
<--- Page Split --->
Littera, et non absolute est unum. Hic autem dicitur simpliciter, quod qui plantat et qui rigat, unum sunt.
Præterea, Videtur esse convenientia etiam in placentia mali : numquid a tali placentia possumus illos dicere unum? Constat, quod non : ergo nec hic Paulus et Apollo sunt unum.
Item, Quandoque dissentiunt boni inter se, et uterque bene et meritorie movetur : ergo videtur, quod non a consensu possint dici unum.
ARTICULUS XIV.
Utrum positis duobus innascibilibus, sequeretur duos esse Deos ? et, An Filius caput omnium est, et caput Christi Deus ? et, An universæ creaturæ referantur ad Deum ?
Solutio. Ad 1.
SOLUTIO. Dicendum, quod Paulus et Apollo dicuntur unum in natura, natura quodammodo sumpta, et non simpliciter. Est enim natura ex qua pullulat pullulans primum, et sic fides in primis fundatoribus Ecclesiae fuit in ratione naturæ : et est adhuc in prædicantibus fidem, ut natura talis : et in illa natura uniti erant Paulus et Apollo : et iste intellectus accipitur ex Glossa ibidem : quia vult, quod fuerint unum natura in plantando et rigando : et bene concedo, quod illa solutio nulla est, quæ dicit illa esse unum quæ uniuntur in indivisibili primo per consensum et amorem : non enim sunt unum nisi quid addatur, scilicet unum, sicut spiritus unus, vel cor unum, et anima una, et hujusmodi.
Deinde quæritur de notulis hic ab Hilario positis : et primo de illa : « Si quis innascibilem, etc. »
Hæc enim inducitur ad hoc quod per eam probatur, quod innascibili proprie convenit unum esse.
Quod autem dicit, quod positis duobus innascibilibus, sequitur duos deos esse, videtur non sequi : quia relationes non distinguunt essentiam, sed personas tantum : cum autem dicuntur duo dii, hoc esset per divisionem essentiae.
Item, Innascibilitas est negatio potius quam affirmatio, ut supra habitum est 1 : ergo ex multitudine illius non sequitur multitudo deorum.
PRÆTEREAquæriturdehocquoddicitinhaceademnota , q u o d « caputom - niumestFilius , etcaputChristiDeus ? »
Ad n autem quod quæritur, Utrum consentientes in aliquo, possint dici unum, vel aliquid unum, ut spiritus, vel cor, et hujusmodi ? Dicendum, quod non. Consensus enim illorum in eo est quod non unit in aliquo, sed potius dividitur secundum quod habetur ab illis.
Ad aliud dicendum, quod bene possunt Sancti dissentire in volito, sed in forma et fine volendi non dissentiunt : quia quilibet vult hoc quod vult ex charitate, et propter Deum, etiam si diversa velint interdum, sicut et Angeli in cœlo.
Aut enim cum dicitur caput omnium Filius, intelligitur caput per naturæ conformitatem, aut per deitatem. Si primo modo : tunc Filius non est caput omnium.
Præterea, Tunc caput acciperetur æquivoce in verbo sequenti : quia per humanitatem Christus est caput omnium hominum, vel ad minus in humanitate : et hoc modo suum caput non est Deus Pater. Si autem intelligitur per deitatem, hoc modo Pater non videtur esse caput Filii : quia non est major ipso : caput autem dicit rationem altitudinis et gradus. Si dicas, quod non dicit gra-
<--- Page Split --->
dum, sed principium. CONTRA hoc est quod habetur in Littera in fine ejusdem notulae, ubi dicit, quod ad unum Deum omnia hoc gradu et hac confessione referuntur.
ULTERIUS quaeritur adhuc de hoc quod dicit in eadem nota : « Sic enim ad unum initiabilem, omnium initium per Filium universa referimus. »
Videtur enim, quod immediata relatio creaturae sit in duos, scilicet Filium, et Spiritum sanctum : quia illi ambo missi sunt ad reducendam rationalem creaturam, et sic immediata relatio duorum est in unum : ergo non salvatur ordo naturae : quia in nullo ordine duo ex æquo referuntur ad unum : quia contingeret, quod illa duo in se non haberent ordinem : et hoc esse non potest in aliquo in quo ponitur ordo naturae.
SOLUTIO. Dicendum, quod Hilarius subtiliter et bene locutus est hic. Sicut enim supra diximus, in omni ordine naturae est ponere principium illius ordinis, ex quo alii, et ipse non ex alio, et ex quo alius qui ex alio, et qui ex alio ex quo nullus : quia aliter non staret ordo naturae, et esset inordinatio : et ideo si duo innascibiles ponerentur, essent duo qui non ab alio ex quibus alii. Cum igitur illi non distinguerentur in proprietatibus, cum uterque esset principium non de principio, oporteret quod differrent per essentiam, et sic essent duo dii : et haec est intentio Hilarii.
DICENDUM ergo ad primum, quod notiones non dividunt: sed ordo naturae exigeret hoc, ut jam patuit. Per hoc etiam patet solutio ad sequens,
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod caput accipitur secundum deitatem utrobique, et non dicit gradum in Patre respectu Filii, sed principium tantum : sed ponit principium et gradum respectu naturae : et hunc gradum intelligit Hilarius.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum meo judicio, quod non est immediata relatio duorum in unum secundum ordinem naturae, et ideo constat errare Graecos : unde Spiritus missus convertit in se et in Filium, et Filius in se et in Patrem : et ibi cessat relatio ad alium. Sed tamen una conversio est in tres, secundum quod primum sumitur in ordine essentiarum : et sic non loquitur Hilarius, sed communiter secundum quod fit conversio tam in essentiam primam, quam in relationem personarum ad invicem. Persona enim quae est ab alia, refert in eam per naturae ordinem quod habet ab ea.
Alia notula Hilarii incipit infra, « Minus forte expresse videtur, etc. : » et illa deberet cadere in principio istius distinctionis in qua agitur de simili et æqualì. Est autem intentio Hilarii loqui contra hæreticos Sabellianos, qui etiam Patripassiani dicuntur, quia Patrem in Filio passum fuisse dicunt : et dicit, quod Sindeus primo dixerat, quod tres personæ tres erant per substantiam, et per consonantiam unum : et ideo Ariani dixerunt tres substantias, et non esse unum ens nisi in consonantia voluntatis : et dicit, quod hoc non fuit intentionis Patrum ut adstruerent hæresim, sed excluderent errorem Sabellii, qui numero notionum eludit, id est, falsificat numerum personarum, dicens eumdem in substantia et persona esse Patrem cum vellet, et cum vellet Filium, et cum vellet Spiritum sanctum. Unde intenderunt, quod acciperetur substantia ab actu substanti pro subsistentia et persona : et consonantia non diceret tantum conformitatem voluntatum, sed unitatem essentiae et connexionem, quæ est Spiritus sanctus : et ideo consonantia quæ importat utrumque, convenientius dicebatur, quam unitas essentiae, quæ tantum alterum importabat.
In aliis autem Littera est manifesta per se.
<--- Page Split --->