DISTINCTIO XXX.

De his quæ proprie et temporaliter dicuntur de Deo.

A. De his quæ temporaliter de Deo dicuntur et relative secundum accidens, quod non Deo sed creaturis accidit.

Sunt enim quædam quæ ex tempore de Deo dicuntur, eique temporaliter conveniunt sine sui mutatione et relative dicuntur secundum accidens, non quod accidit Deo, sed quod accidit creaturis : ut creator, dominus, refugium, datum, vel donatum, et hujusmodi. De his Augustinus in libro de Trinitate ait : Creator relative dicitur ad creaturam, sicut dominus ad servum 1. Item, Non aliquem moveat, quod Spiritus sanctus cum sit coæternus Patri et Filio, dicitur tamen aliquid ex tempore : veluti hoc ipsum quod donatum diximus. Nam sempiternus Spiritus sanctus est donum, temporaliter autem donatum. Et si dominus non dicitur, nisi cum habere incipit servum, etiam ista appellatio relativa ex tempore, est Deo. Non enim sempiterna ereatura est, cujus ille dominus est : ergo dominum esse non sempiternum habet, ne cogamur etiam creaturam sempiternam dicere, quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famularetur. Sicut autem non potest esse servus qui non habet dominum, sic nec dominus qui non habet servum.

illis relativis, quæ ex tempore Deo conveniunt.

Dividitur autem hæc pars in duas partes : in quarum prima determinat de his quæ temporaliter Deo conveniunt. In secunda autem solvit quæstionem quam distinct. XVIII, cap. ult. distulit, Utrum Spiritus sanctus cum temporaliter datus dicitur, ipse referatur ad seipsum : et hæc incipit in ultimo capitulo istius di-

DIVISIO TEXTUS.

« Sunt enim quædam quæ ex tempore de Deo dicuntur, eique temporaliter conveniunt, etc. »

Hic incipit pars illa in qua agit de

<--- Page Split --->

stinctionis, ibi, C, « Hic potest solvi quaestio superius proposita, etc. »

In prima parte determinant quatuor secundum quatuor capitula quae hic introducuntur : quorum primum est, quod quaedam temporaliter Deo conveniunt. Secundum autem est solutio objectionis, utrum sit dominus temporis ex tempore, ibi, B, « Sed hic aliquis dicet, etc » In tertio solvit quaestionem, Utrum secundum hoc quod aliquid dicitur temporaliter de Deo, aliquid accidat Deo? ibi, B, § 2 : « Quomodo ergo obtinebimus, etc.» In quarto specificat de quibusdam temporaliter Deo convenientibus, ut refugium, salus, pater, dominus, et hujusmodi, secundum quae noster dicitur, ut supra determinatum est : et haec incipit ibi, in medio cap. B, § 3 : « Qualiter etiam refugium nostrum dicitur ? etc. »

ARTICULUS I.

compositus, quia accidens non inest nisi composito. Secundo, quod ipse est mutatus per accidens. Tertio, quod aliquid est in ipso, quod non est ipse. Quarto, quod ipse non est primum : quia primum est omnino immobile : et multa alia quae facile est ex hoc concludere.

Si forte propter hoc dicatur, quod prædicantur per accidens, secundum quod accidens per aliud conveniens est : illud aliud aut erit inferius, aut superius : sicut video, quod habere tres angulos æquos duobus rectis accidit figuræ, et accidit isosceli : isosceli quidem, quia non convenit ei gratia sui, sed gratia superioris quod est triangulus rectilineus : figuræ autem, quia convenit gratia inferioris : et quodcumque dicetur, absurdum erit : quia genus et species et hujusmodi non sunt in Deo. Nec poteris dicere, quod gratia unius attributi conveniat, et non gratia alterius : quia gratia essentiae convenit ei creare.

An aliquid dicatur de Deo temporaliter ?

Incidit autem hic primo quaestio, An aliquid temporaliter dicatur de Deo, aut non ?

Videtur enim, quod non :

  1. Omnis enim prædication aut per se, aut per accidens est : prædicatum autem per accidens est duobus modis, scilicet aut quia natura prædicati accidens est, aut quia gratia alterius convenit, sicut figuræ convenit habere tres angulos æquales duobus rectis, vel isosceli. Si ergo temporale prædicatur de Deo : aut prædicatur per se : et tunc semper convenit : quia quæcumque per se conveniunt, semper conveniunt : ergo ista prædicantur ab æterno : ergo quod etiam ex tempore tantum prædicatur, ab æterno prædicatur, quod falsum est. Si autem prædicantur per accidens : aut primo modo, et tunc accidens est in Deo, et ex hoc sequuntur multa inconvenientia, scilicet primo, quod est

  2. Si forte propter hoc velles dicere, quod prædicatur per causam. CONTRA : Alia est prædication cum dicitur, dies est sol lucens super terram : et alia cum dicitur, sol lucendo facit diem : quia cum dicitur sol lucens super terram, ibi non sequitur : ergo sol est dies : cum autem dicitur, sol lucendo facit diem, prædicatur actus solis. Similiter cum dicitur, Deus est creator, prædicari videtur hic quod non est nisi in Deo, et actus ejus proprius alteri nulli conveniens : ergo non prædicatur secundum causam.

Item, Cum dicitur, dies est, etc., possum inferre : ergo dies est a sole lucente super terram : si ergo est similis prædicatio, cum dicitur, Deus est creator, videtur quod possum inferre : ergo creator est a Deo : et hcc falsum est : ergo illa non prædicantur de Deo per causam.

  1. Item etiam, secundum grammaticum verbalia nomina in or desinentia, significant habitudinem substantiae agentis ad actum : cum ergo creare proprius actus sit Dei, qui nec etiam ab aliqua creatura communicari potest, non prædi-

<--- Page Split --->

catur per causam tantum de Deo creator, sed potius per essentiam.

  1. Item, Quod per causam prædicatur, significat id quod non convenit eidem de quo prædicatur per essentiam suam : ut si dico sic, digestio est completio a naturali et proprio calore ex contrajacentibus passionibus, non possum inferre, quod naturalis calor sit digestio : ergo si similiter prædicatio esset per causam, non possemus inferre, quod Deus esset creator.

  2. Item, In aliis efficientibus omnibus video, quod non est prædicatio secundum causam, sed potius per inhaerentiam, quando dicuntur de eis quæ actum proprium illius causæ denotant : ergo et hic prædicatio per identitatem secundum inhaerentiam : cum ergo sic non possunt convenire, patet quod nihil videtur ex tempore de Deo dici.

  3. Item, Quod prædicatur de aliquo, aut est convertibile cum subjecto, aut de ratione subjecti, aut conveniens per accidens : ista igitur si de Deo prædicantur, aut convertibiliter prædicantur, et hoc falsum est, cum non ab æterno conveniant : aut ut entia de ratione subjecti, id est, Dei de quo prædicantur, et hoc iterum falsum est, quia sic essent priora : et hoc falsum est, quia posteriora sunt, ex quo non conveniunt ab æterno : aut per accidens, et hoc iterum falsum est, cum nihil accidat Deo.

Si propter hoc dicatur, quod nihil ex tempore Deo convenit. CONTRA hoc est totum quod habetur in Littera.

Solutio.

SOLUTIO. Dicendum, quod multa ex tempore Deo conveniunt, ut dicitur in Littera : nec prædicantur uno modo : sed quædam prædicantur per causam, ut salus, quod exponendum est secundum Augustinum, id est, ab ipso est salus mea 1 : et sic etiam dicitur spes mea, et patientia mea. Quædam autem, sicut dicit Damascenus, dicuntur, quæ prædicant ha-

bitudinem ad ea a quibus distinguuntur, sicut creator, pastor, pater, et hujusmodi : ex quo enim auctoritas dicit nobis quid prædicant hujusmodi, quia habitudinem ad ea a quibus distinguuntur, et hic habemus quoniam secundum relationem de Deo dicuntur, non possumus negare quin prædicentur de eo, et non secundum causam. Et hoc absurdum videtur mihi, quod dicatur eodem modo Deus creator noster, et salus nostra, vel spes nostra.

Ad hoc ergo quod primo objicitur, dicendum quod hujusmodi prædicatum quantum ad id quod prædicat, est de per se convenientibus, id est, substantialiter, quia prædicat substantiam Dei : quantum autem ad modum significandi vel prædicandi, prædicat eam ut habentem se ad aliud quod eduxit in esse, et hic non ponitur in ipsa substantia Dei, sed potius in dependentia rei quam eduxit in esse ad ipsam : quia enim hujusmodi dependentiam non est intelligere a nostro intellectu, nisi intelligamus etiam habitudinem Dei ad creaturam, ideo secundum intellectum nominamus essentiam in habitudine illa. Si quæris, an aliquid respondet in re? dicendum quod sic, verissima scilicet actio illa, qua eduxit creaturam in esse : quæ licet sit substantia illa, non tamen eodem modo significatur : et ille modus significandi importatur in nomine.

Ad hoc autem quod quæritur, Utrum sit prædicatum per se conveniens, etc. Dico, quod illud convenit per se, quod ipse sit creator : quia convenit ei soli : non tamen oportet, quod semper conveniat : et hoc ideo est, quia nominat causam agentem per intellectum et voluntatem : et ideo licet illi soli conveniat, et gratia suæ essentiae et omnipotentiae, non tamen oportet quod conveniat semper.

Quidam tamen dicunt, quod convenit per accidens, et distinguunt duplex per accidens, scilicet quod accidens est in-

<--- Page Split --->

hærens, et quod gratia alterius convenit quod est extraneum, quia non propter se inest : et ita dicunt, quod convenit Deo esse creatorem gratia connotati in creatura, et non gratia sui. Sed hoc ego non audeo dicere, quod Deo aliquid conveniat non gratia sui : quia potius connotato convenit esse gratia essentiae divinae, quam e converso. Unde primo modo dicendum videtur mihi, quod significant hujusmodi verba essentiam divinam cum habitudine in modo significandi cui subest actus agentis primi : qui licet sit idem in substantia cum Deo, tamen est aliud in modo significandi, et convenit ei gratia potentiae agentis. Nec tamen sequitur, quod conveniat ab æterno : quia illam habitudinem quam cum essentia importat, non finit noster intellectus sine creatura ad quam se habet. Unde licet ipsum uno modo se habeat ab æterno, et non modo creet quantum ad se, tamen creatura modo creatur, et ante non creatur : et hoc contingit propter sapientiam prædestinantem et præordinantem exitum creaturarum in esse. Unde non sequitur, quod semper conveniat : quia aliter est in voluntariis, et aliter in his quae agunt præter intentionem et voluntatem per naturam solam.

conversionem quoad soli : quia soli Deo convenit esse creatorem. Si autem quæritur, Quare non semper ? Dicendum, quod opus Dei est voluntas Dei secundum actum producentem volitum : et illa quidem ab æterno est, ut tunc producatur, licet non ab æterno producatur res : et cum hoc nomen creator nominet ipsum producentem actum, ideo non convenit ab æterno, et nihil addit nisi habitudinem ad effectum, quæ quidem habitudo Dei est in intellectu nostro, fundata super virtutem agentem vel actum : et ideo intellectus non est cassus. Unde non valet, prædicat essentiam Dei : ergo convenit ab æterno : quia non prædicat essentiam absolute, sed in habitudine causæ agentis secundum actum, ut dictum est.

ARTICULUS II.

Utrum ista nomina, creator, dominus, rex, etc., prædicent in Deo aliquod accidens ?

2 et 3. Id autem quod dicitur, quod prædicantur hujusmodi secundum causam, licet quidam hoc dicant, tamen non videtur hoc mihi rationabile : et ideo concedo ea quæ inducta sunt ad hoc improbandum. 4. Ad aliud dicendum, quod licet in aliis efficientibus prædicetur inhaerent er id quod denotat actum causæ, non tamen ita est in causa prima : quia illius actus est sua substantia, licet illo modo non significatur, sed in habitudine ad effectum : quæ habitudo non dicit mutationem in causa, sed in effectu, ut infra patebit : et in causa nihil notat, quia notat actum qui personæ convenit, ut creare, quod non convenit alicui creato.

et 6. Ad aliud dicendum, quod non prædicatur secundum conversionem quoad semper, sed prædicatur bene secundum

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Relative dicuntur secundum accidens, non quod accidit Deo, sed quod accidit creaturis, etc. »

Videtur enim, quod prædicent accidens quod accidit Deo : quia

  1. Accidens est, ut dicit Philosophus, quod contingit eidem inesse et non inesse : sed esse creatorem contingit Deum esse et non esse : ergo videtur, quod ista Deo conveniant per accidens.

  2. Item, Cum dicitur creator vel dominus, istud accidens habitudinis causæ, vel suppositionis dominii est in aliquo : aut in Deo, aut in creatura. Si in Deo, habeo propositum, quod aliquod accidens est in Deo. Si in creatura : sed cuicumque convenit habitudo quam importat hoc nomen creator et quam importat ly dominus, illi convenit creatorem

<--- Page Split --->

et dominum esse : ergo creatura est creator et dominus creaturæ, quod falsum est : ergo videtur, quod necesse sit quod ponatur esse in creatore.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Simplex forma subjectum esse non potest : Deus autem simplex forma est : ergo non potest esse subjectum : ergo in ipso non est accidens.

  2. Item, Accidens non convenit nisi composito : ergo si accidens est in Deo, ipse est compositus : et sequuntur ex hoc omnia absurda, quæ etiam in primo articulo istius distinctionis conclusa sunt.

Deo essentiam tali modo significatam, non tamen ponit aliquid novum : quædam enim relativa sunt, quorum adventui et recessioni sufficit mutatio alterius extremorum, ut supra diximus : et si illa nominantur ab habitudine qua se habent ad sua correlativa, relatio nihil ponit in eis nisi habitudinem in ratione sola existentem : tamen plus adhuc est hic, quia actus divinus : qui licet sit essentia, ut dictum est, tamen non eodem modo significatur, sicut etiam prædestinatione quæ non est nisi de futuris propter habitudinem importatam per præpositionem.

Solutio.

SOLUTIO. Dicendum, quod ista nomina non prædicant accidens propria prædicatione, sed ex consequenti : dictum est enim supra, quod prædicant essentiam in habitudine ad effectum in creatura : unde illa habitudo addita consequenter ducit in effectum. Et hoc est accidens quod consequenter ex relatione eorum intelligitur, scilicet dependentia creaturæ a Deo secundum exitum in esse : vel secundum suppositionem, ut dominus : vel secundum regnum, ut rex : hæc enim dependentia est in effectu, et non in Deo, licet significetur in habitudine quadam ad id quod dependet ad ipsum : et ideo variatio creaturæ ex non esse in esse adducit nomen : et ideo dicit Magister, quod nominat accidens, quia accidit creaturæ, et non Deo.

ARTICULUS III.

An prædicta nomina significant essentiam aut aliquid aliud?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Ista appellatio relativa ex tempore, est Deo. »

Adhuc quæritur hic, quid hujusmodi nomina significant ? Aut enim significant essentiam, aut ad aliquid. Si essentiam solam : ergo ab æterno conveniunt sibi. Si ad aliquid, cum non conveniant hæc ab æterno, ut relationes personarum, aliquid advenit Deo.

AD PRIMUM dicendum, quod illud non convenit Deo inesse, vel non inesse : quia implicatur ibi quod insit ut accidens : sed contingit ipsum significari in habitudine ad id quod aliquando est, et aliquando non est, propter dependentiam creati ad ipsum, et propter actum quo educit in esse : et ex hoc non ipse mutatur qui ab æterno se habet eodem modo : sed potius id quod habet se ad ipsum ad quod ipsum est, ut ad se dependens, tali nomine nominatur.

AD ALIUD dicendum, quod ista habitudo est in intellectu nostro, et ponit in

Item, Hæc regula vera est quam dant Doctores : Omnes nomen significans effectum in creatura, significat essentiam divinam : ergo videtur, quod essentiam significant, et nihil amplius.

SOLUTIO. Dicendum, quod hic Doctores tribus modis diversificantur. Quidam dicunt, quod in nomine duo sunt, scilicet cui imponitur, et a quo imponitur : et hujusmodi nomina quoad id cui imponuntur, significant essentiam : sed quoad id a quo imponuntur, significant habitudinem ad ea a quibus distinguitur Deus, vel essentia divina : et ideo gratia illius

<--- Page Split --->

non dicuntur ab aeterno. Sed contra hos objicitur : quia a quo imponitur hoc nomen creator, est actus creantis : et ille non convenit nisi creanti Deo : et si creator sonat in habitum vel potestatem, et non in actum, facilius habetur propositum : quia potestas et hujusmodi habitus non convenit nisi Deo. Ideo volunt quidam emendare solutionem istorum : et dicunt, quod hujusmodi nomina et quoad id cui imponuntur, et quoad id a quo imponuntur, significant essentiam divinam, sed propter connotatum non conveniunt ab aeterno : et hoc derisibile est, quod creator, rex, et hujusmodi, imponantur ab essentia divina, cum haec nomina omnino aliud innuant, ut Damascenus dicit, quod significant habitudi-

nem eorum a quibus distinguitur essentia et Deus. Et ideo placet mihi sententia Damasceni, quod significant essentiam sub tali habitudine ad inferiora : quae habitudo fundatur in habitudine rei ad ipsam, et in actu quo educit vel regit ea. Unde creatio tenet se ex parte creaturae : sed actus creantis est in Deo, et est idem ipsi, quia est voluntas ejus ut tunc fiat : et in tali habitudine imponitur nomen : et ideo licet significet essentiam, non tamen convenit ab aeterno, quia talis habitudo ut habitudo non fuit ab aeterno, licet fuerit essentia sic se habens ab aeterno : et ideo bene conceditur, quod dicunt ad aliquid talia nomina quoad id a quoi mponuntur.

B. Oppositio quod non ex tempore sit dominus, quia est Dominus 1 temporis quod non est ex tempore.

Sed hic aliquis dicet, quod non ex tempore competit Deo haec appellatio qua dicitur Dominus rerum 2, quia non est tantum dominus rerum quae ex tempore coeperunt, sed etiam illius rei quae non coepit ex tempore, id est, ipsius temporis, quod non coepit ex tempore, quia non erat ante tempus quam inciperet : et ideo non coepit esse dominus ex tempore. Ad quod dici potest, quia licet non coeperit ex tempore dominus esse temporis, coepit tamen esse dominus temporis quia non semper fuit tempus : et ipsius hominis ex tempore coepit esse dominus. De hoc Augustinus in eodem libro 3 continue ita ait : Quisquis exstiterit qui aeternum Deum solum dicat, tempora vero non esse aeterna propter varietatem et mutabilitatem, sed tamen ipsa tempora non in tempore esse coepisse, quia non erat tempus antequam tempora inciperent : et ideo non in tempore accidere Deo ut dominus esset, quia ipsorum temporum dominus erat, quae utique non in tempore esse coeperunt : quid respondebit de homine qui in tempore factus est ? cujus utique dominus non erat antequam esset. Certe ut dominus hominis esset, ex

<--- Page Split --->

tempore accidit Deo : et ut omnis amoveatur controversia, certe ut tuus dominus esset vel meus, qui modo esse cœpimus, ex tempore habuit.

Quomodo ergo obtinemus nihil secundum accidens dici Deum, nisi quia ipsius naturae nihil accidit quo mutetur : ut ea sint accidentia relativa, quae cum aliqua mutatione rerum de quibus dicuntur, accidunt : sicut amicus relative dicitur. Non enim amicus esse incipit, nisi cum amare cceperit. Fit ergo aliqua mutatio voluntatis, ut amicus dicatur. Nummus vero cum dicitur pretium, relative dicitur : nec tamen mutatus est cum esse cceperit pretium, nec cum dicitur pignus, et hujusmodi. Si ergo nummus potest nulla sui mutatione toties dici relative, ut neque cum incipit dici, neque cum desinit, aliquid in ejus natura vel forma qua nummus est, mutationis fiat : quanto facilius de illa incommutabili Dei substantia debemus accipere, quod ita dicatur relative aliquid ad creaturam, ut quamvis temporaliter incipiat dici, non tamen ipsi substantiae Dei accidisse intelligatur, sed illi creaturae ad quam dicitur.

Qualiter etiam refugium nostrum dicitur? Refugium enim nostrum dicitur Deus relative, ad nos enim refertur : et tunc refugium nostrum fit, cum ad eum refugimus. Numquid tunc fit i aliquid in ejus natura, quod antequam refugeremus ad eum, non erat ? In nobis ergo fit aliqua mutatio, qui ad eum refugiendo efficimur meliores : in illo autem nulla. Sic et pater noster esse incipit, cum per ejus gratiam regeneramur, qui dedit nobis potestatem filios Dei fieri 2. Substantia ergo nostra mutatur in melius, cum filii ejus efficimur. Similiter et ille pater noster esse incipit, sed nulla sui commutatione substantiae. Quod 3 ergo temporaliter dici incipit Deus, quod antea non dicebatur, manifestum est relative dici : non tamen secundum accidens Dei, quod aliquid ei acciderit : sed plane secundum accidens ejus, ad quod dici aliquid Deus incipit relative.

Ex his aperte ostenditur, quod quaedam de Deo temporaliter dicuntur relative ad creaturas sine mutatione deitatis, sed non sine mutatione creaturae : et ita accidens est in creatura non in creatore : et appellatio qua creatura dicitur relative, ad creatorem relativa est, et relationem notat quae est in ipsa creatura. Appellatio vero illa qua creator relative dicitur ad creaturam, relativa quidem est, sed nullam notat relationem quae fit in creatore.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IV.

An tempus potest dici incepisse ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in secunda parte, ibi, B, « Non cæpit ex tempore esse dominus temporis. »

Ex hoc videtur tempus cœpisse : et hoc videtur esse contra quosdam philosophos. Dicit enim Philosophus in VIII Physicorum, quod Plato genuit tempus solus, et dicit ipsum cœpisse cum cœlo : et dicit hoc reprehendendo Platonem. Et si dicatur, quod ipse dicit falsum, quid respondebitur rationibus ejus sic ?

  1. Quidquid semper accipitur in principio sui et fine secundum substantiam, ipsum numquam incipit, nec desinit : tempus vel tempora semper accipitur in principio sui et fine secundum substantiam : ergo ipsum numquam incipit, nec desinit. PRIMA patet per se : quia res incipiens non accipitur in fine suo, res autem desinens non accipitur in sui principio. SECUNDA probatur ex hoc, quod de tempore nihil est accipere nisi nunc quod est substantia ejus : et illud est principium, et finis : secundum præteritum quidem finis, et secundum futurum principium : ergo ante quodlibet nunc fuit tempus, et post quodlibet nunc erit tempus.

  2. Item, Si cœpit : aut cœpit in seipso, aut in alio. Si in seipso : ergo fuit antequam inciperet. Si in alio : ergo fuit in illo, quod iterum absurdum est.

  3. Item, Aut cœpit in divisibili, aut in indivisibili. Si in divisibili : ergo cum ante illud fuerit pars divisibilis, et ipsum non, ante principium temporis, scilicet tempus incipiens, fuit tempus, quod falsum est. Si cœpit in indivisibili : ergo tempus divisibile fuit in indivisibili quod

non potest intelligi. Si autem dicas, quod temporis inceptio fuit inceptio ipsius nunc. CONTRA : Aut enim cœpit in se, aut in alio. Si in alio : tunc fuit in alio : et hoc aut est temporis, aut æternitatis, quia ævum ante tempus non fuit. Si temporis : tunc tempus fuit ante primum tempus. Si æternitatis : ergo tempus fuit in æternitate sicut mensurante inceptionem ejus : et hoc falsum est, quia æternitas nihil variabile mensurat : ergo videtur, quod nullo modo cœperit tempus.

SOLUTIO. Dico ultimæ rationi consentiendo, quod temporis inceptio fuit in indivisibili suo quod est nunc.

Ad hoc autem quod objicitur, quod tunc fuit in indivisibili : dicendum, quod non sequitur, cum sit successivum : sed sequitur, quod continue fuit post hoc, et ex hoc unum est : quia continuatio ejus cœpit ex illo : licet enim tempus non sit in nunc, tamen bene continuatur ad nunc et ex nunc, sicut linea ex puncto et ad punctum.

Ad PRIMUM autem quod videtur probare quod tempus non inceperit esse : dicendum, quod Philosophus loquitur de tempore quod adjacet primo mobili : quia hoc est passio motus circularis : et ideo in illo non est accipere aliquid, quod non est principium et finis : sed in illo quod adjacet mutationi rectæ, est accipere nunc quod est principium et non finis : et sic ponimus nos tempora incepisse : et illi non est contrarium dictum Philosophi. Qualiter autem tempus dicatur multipliciter, supra est notatum 1.

Ad ALIUD dicendum, quod cœpit in nunc suo, ut jam patuit, eo quod accipimus ipsum adjacere motui vel mutationi quasi rectæ : et licet ævum sit simplicius tempore, tamen ævum incepit ex tempore, quia exitus ævi in esse temporalis et variabilis est secundum rationem.

<--- Page Split --->

ARTICULUS V.

Cum hæc nomina, servus, creatura, et similia, dicant respectum realem, utrum in creatore aliquis realis respectus eis respondeat ?

Item, Secundum hoc oppositi respectus secundum idem sunt in eodem, quod magis impossibile est : quia opposita actu ut opposita, nullo modo sunt vel possunt esse in eodem. Si secundo modo, sequitur idem : et præterea habetur propositum, quod aliquis respectus ex tempore est in Deo. Ergo relinquitur, quod tertio modo sit : et sic respectui creaturæ in creatore aliquid respondet secundum rem.

Deinde quæritur de hoc quod dicit in tertia particula, ibi in § 2 cap. B, « Quomodo igitur obtinebimus nihil secundum accidens dici Deum, etc. »

Hic enim ad intellectum omnium quæ dicta sunt, quærendum est, cum hujusmodi nomina, servus, et creatura, dicant respectum realem : utrum aliquis realis respectus respondeat eis in creatore, vel nihil ?

Videtur enim, quod respondeat.

  1. Dicit enim Philosophus in Prædicamentis et in V primæ Philosophiæ, quod relativa sunt duorum modorum : quædam enim sunt ad aliquid, quibus hoc ipsum esse quod sunt ad aliud sunt : quædam autem dicuntur ad aliquid, et quandoque non sunt ita ad aliquid, ut utrumque sit ad alterum : sed unum est ad alterum, et non e converso nisi secundum dici, ut unum et multum, et scientia et scitum, et mensura et mensuratum, et hujusmodi. Illa quæ sunt ad aliquid primo modo, in utroque relativorum ponunt respectum realem : et ideo dicuntur ad convertentiam, et posita se ponunt, et perempta se perimunt æqualiter. Cum igitur sint talia, dominus servus, rex rectum, creator creatura, videtur quod in utroque hujusmodi respectus significetur.

  2. Item, Aut uterque respectus ponitur in creatura, cum dicitur, creator creatura, aut uterque in Deo, aut alter in Deo, et alter in creatura. Si primo modo : tunc videtur, quod creatura duplici respectu se habeat ad idem, quod est impossibile.

  3. Item, Quorum neutrum est intelligibile sive altero, uno eorum posito in uno, necesse est alterum poni in altero, si sunt opposita : sic autem se habent omnia relativa dicta ad convertentiam : ergo si respectus creaturæ ponitur in creatura, necesse est respectum creatoris poni in Deo.

  4. Item, Numquid non agit Deus verius quam aliqua creatura, ut dicit Augustinus ? quod enim ad actionis prædicamentum pertinet, sibi soli proprium est : ergo ipsum agentem contingit significare sub respectu ad actum.

  5. Item, Deus creat hanc rem : omnis autem actio est in actu, ut in materia : ergo videtur, quod res subjacens actui et sustinens actum, habeat respectum realem, et eadem ratione agens.

SED CONTRA :

  1. Omnes hujusmodi relationes ad convertentiam dictæ, et non semper convenientes, ex mutatione causantur : Deus autem immutabilis est : ergo in ipso non dicunt relationes reales hujusmodi nomina.

  2. Item, Omnis talis relatio est accidens : ergo inhærendo facit compositionem : et hoc iterum Deo non convenit : ergo relationem realem hujusmodi nomina non dicunt.

  3. Item, Omnis talis relatio dependentiam facit in relativo : sed absurdum est, quod Deus ad creaturam dependeat : ergo relationem in ipso non dicit.

  4. Item, Omne tale relativum determinari convenit extra : sed absurdum est, quod dicamus Deum determinari

<--- Page Split --->

posse a creatura, etiam quoad ad aliquid.

  1. Item Dionysius dicit, quod in causativis et causatis non recipimus reciprocationem : ergo ad se invicem non dicuntur, ut videtur,

Solutio. Ad hoc dico, ut prius, quod talia nomina nominant essentiam divinam sub habitudine ad creaturam, quae habitudo in Deo non ponit nisi actum, qui est idem cum voluntate et substantia agentis : et dependentia quae additur, est in nostro intellectu, et non in Deo. Et hoc fit ideo, quia noster intellectus accipit dependentiam realem in creatura, quam ut dependentiam realem non potest intelligere, nisi etiam ponat habitudinem in causa, quae non erit omnino frustra, quia fulcitur actu causae, licet non dicat accidens in Deo : et gratia illius habitudinis nomina habent sua connotata in creatura.

DICENDUM ergo ad primum, quod in veritate hujusmodi relativa dicuntur ad convertentiam, non quod in utroque sit relatio realis, sed quia est secundum modum intelligendi prædictum.

Ad aliud dicendum, quod realiter in Deo ponitur respectus gratia actus, licet non realiter dicat accidens in eo, sed aliquid esse ab ipso quod pendet ab ipsum secundum rem, et non e converso nisi secundum modum intelligendi.

Ad aliud dicendum, quod ponimus respectum per modum intelligendi in Deo, qui tamen nihil adveniens dicit, et in modo intelligendi est secundum quod aliquid se habet ad Deum agentem sic vel sic.

Ad aliud dicendum, quod Deus agit sine mutatione sui per se, et per accidens : et ideo realiter non innascitur significatum propter alterius habitudinem ad ipsum, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Deus creat, non est accidens secundum rem medians inter agentem etactum, sed potius ipsa nova rei existen-

tia sine fieri aliquo creato dicitur : et ideo licet verbum denotans actum, materiam habeat in locutione et subjectum, ut cum dicitur, anima creatur, tamen secundum rem nullum habet omnino, quia nihil est ibi fieri : actus autem secundum quod est in agente, nihil aliud est quam voluntas secundum actum existendi rem modo, quae voluntas ab aeterno se habet secundum unum modum.

Ad id autem quod objicitur contra, dicendum quod talia relativa non semper quaerunt mutationem et realem respectum in utroque relativorum, ut patet in duplo et dimidio. Sint enim duo bicubita : et alterum mutetur in abscissione unius cubiti, jam factum est dimidium, et erit subduplum, et alterum duplum, sine mutatione sui : cum tamen duplum et subduplum dicantur ad convertentiam, et ita possumus dicere de creatore et creatura : et illae relationes quae sic notant habitudinem secundum intellectum tantum, ex eo quod aliquid sese habet ad aliquid non mutatum, a Gilberto Porretano dicebantur assistentes, et nihil prædicare in eo de quo dicebantur. Tamen possumus dicere, quod fulcitur intellectus ponens eas in Deo actu creantis, et gubernantis, et regentis.

Ad aliud dicendum, quod non omnis Ad object.2. talis relatio est accidens inhaerens, ut dictum est : nec etiam in creatura est hoc verum, ut patuit in exemplo dupli et dimidii.

Ad aliud dicendum, quod creator de Ad object.3. se non habet dependentiam, sed potius tali nomine significatur alterius dependentia ad ipsum : ut rex relativum est, et tamen significat quod dependent alii realiter ad ipsum, et similiter dominus.

Ad ultimum dicendum, quod deterAd object.4. minari secundum nomen, est determinatio qua indiget noster intellectus, non res nominata : quia noster intellectus imponit nomen sub hujusmodi habitudine.

<--- Page Split --->

notent effectum in creatura, non conveniunt ab aeterno, sed conveniunt in aeternum.

ARTICULUS VI.

Utrum hæc nomina, dominus, rex, etc., conveniant Deo ab æterno ?

ARTICULUS VII.

Deinde quæritur de hoc quod dicit in ultima parte istius partis, ibi, in § 3 cap. B, « Sic et pater noster esse incipit, etc. »

  1. Videtur enim, quod talia nomina possint convenire ab aeterno : dicitur enim dominus, ut dicit Ambrosius, potestate coercendi subditam creaturam : et hoc convenit ab aeterno.

  2. Item quæritur, Quare non distinguitur in hujusmodi, quod significent in actu et habitu, sicut in aliis, ut est donum, et hujusmodi ? Ab aeterno enim Deus habet aptitudinem creandi, et habitum donandi : ergo videtur, quod in aliquo sensu ab aeterno conveniant.

  3. Præterea, Hæc conveniunt in æternum, sicut ipse dicit, Exod. ii, 13: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob :... hoc nomen mihi est in æternum. Et quare non ita conveniunt ab aeterno sicut in æternum ?

An Deus dicatur dominus temporis ex tempore ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, in § 4 cap. B, « Ex his aperte ostenditur, etc. »

  1. Videtur enim, quod etiam dominus temporis sit ex tempore : quia tempus est unum de coævis : ergo sicut est dominus aliorum ex tempore, ita etiam temporis : et hoc est contra supra dicta. 2. Item, Si cuilibet exitui creaturæ in esse respondet tempus, tunc etiam exitui temporis in esse respondet tempus : et sic temporis erit tempus : et hoc nihil est dictu. 3. Item, Videtur esse dominus temporis ex ævo : quia ita dicit Boetius in libro de Consolatione philosophiæ : « Qui tempus ab ævo ire jubes. »

SED CONTRA :

Ævum est creatum : ergo suum exitum in esse mensuravit tempus : ergo ævum est ex tempore, et non tempus ab ævo, ut videtur dicere Boetius.

SOLUTIO. Dicendum ad hoc meo judicio, sicut hic dicit Augustinus, quod hæc non conveniunt nisi ex tempore : quia non respiciunt habitum, sed actum : relationes enim in quantum hujusmodi, consequuntur actus, non aptitudines, ut patet : ex hoc enim non dicitur res subdupla ad alteram, quod potest esse subdupla. Et si quandoque invenitur quod dominus ab aeterno convenit, credo quod improprie sumitur. Creator autem cum hoc sit nomen agentis secundum actum, non nisi ex tempore convenit : et per hoc patet solutio ad prima duo.

Ad ALIUD dicendum, quod creatura bene manebit sine fine, licet non manserit sine principio : et ideo cum talia con-

SOLUTIO. Dicendum, quod temporis non est tempus, nec mensura mensuræ : et ideo licet tempus prout adjacet mutationi, sit coævum secundum rem, tamen est mensura aliorum : et sic est ante secundum rationem : quia exitus etiam ille non fuit in fieri umquam, sed in demonstratione creaturæ nunc primo, ante quod nunc de creatura nihil fuit.

Ad ALIUD dicendum, quod exitus temporis in esse non habuit mensuram : quia realiter non fuit ante tempus.

Ad ALIUD dicendum, quod ævum incepit in æviternis, scilicet in cœlo empyreo

<--- Page Split --->

et in angelis : et ideo secundum rationem est ex tempore exitum ejus in esse mensurare. Quod autem dicit Boetius, intelligendum est de tempore et ævo, prout jam sunt : quia sic ævum mensurat temporalia : et tempus vadit, id est, fluit ab ævo : et hoc notat ab ævo. Ved dicatur levius, ævum ponere pro æternitate,

et præpositionem notare ordinem et causam : ut sit sensus, « Qui tempus ab ævo ire jubes, » id est, post ævum : et creare exemplariter ab ipso : quia sicut dicit Philosophus, quod est æternum æterno, hoc est æviternum æviterno, et tempus temporali.

C. Hic solvitur quaestio qua quaerebatur, Utrum Spiritus sanctus dicatur datum relative 1 ad se, cum ipse det se ?

Hic potest solvi quaestio superius proposita, ubi quaerebatur, cum Spiritus sanctus datum dicatur vel donatum (quod autem datur, refertur et ad eum qui dat, et ad illum cui datur), et cum Spiritus sanctus det seipsum, utrum ad seipsum relative dicatur, cum dicitur dari vel donari ? Cui quaestioni respondentes, dicimus Spiritum sanctum dici datum vel donatum relative, et ad dantem, et ad illum cui datur. Dans autem sive donator, est Pater cum Filio et Spiritu sancto. Nec tamen dicimus Spiritum sanctum referri ad se, sed appellatio dati vel donati refertur et ad dantem et ad recipientem, quia non potest aliquid dici datum, nisi ab aliquo, et alicui detur. Cum autem Spiritus sanctus dari a se vel datus a se dicitur, relative quidem dicitur ad illum cui datur, et est appellatio relativa : et in illo cui datur mutatio fit, non in dante.

et tamen non refertur ad se : et concedit, quod appellatio dati refertur ad dantem : et ipse est dans : ergo refertur ad se, ut videtur.

ARTICULUS VIII.

An Spiritus sanctus referatur ad se, cum datum ad dantem refertur ?

Deinde quaeritur de ultima parte distinctionis, ibi, « Hic potest solvi quaestio superius proposita, etc. »

Videtur enim falsum dicere in Littera : concedit enim, quod datum refertur ad dantem, et quod Spiritus sanctus dat se,

SOLUTIO. Dicendum, quod referri seSOLUTIO cundum appellationem donum non simpliciter, sed ad dantem, est referri secundum quid : et bene concedit Magister, quod taliter secundum quid refertur Spiritus sanctus ad se : sed referri ad se, est simpliciter referri ad se : et hoc intendit negare in Littera, ut patet inspicienti diligenter.

<--- Page Split --->