DISTINCTIO XXIX.
De his quae proprie et aeternaliter dicuntur de Deo secundum relationem seu proprietatem non personalem, quae est communis spiratio significata per hoc nomen, principium.
A. De principio quod relative dicitur, et multiplicem notat relationem.
Est praeterea aliud nomen, multiplicem notans relationem, scilicet principium. Dicitur enim principium semper ad aliquid : et dicitur Pater principium, et Filius principium, et Spiritus sanctus principium : sed differenter. Nam Pater dicitur principium ad Filium. et ad Spiritum sanctum. Unde Augustinus in libro IV de Trinitate 1 ait : Pater est principium totius divinitatis, vel si melius dicitur, deitatis : quia ipse a nullo est. Non enim habet de quo sit vel de quo procedat, sed ab eo et Filius est genitus, et Spiritus sanctus procedit. Non ergo dicitur principium totius deitatis, quod vel sui, vel divinae essentiae principium sit : sed quia principium est Filii, et Spiritus sancti, in quibus singulis tota divinitas est. Filius ad Spiritum sanctum dicitur principium. Spiritus vero sanctus non dicitur principium nisi ad creaturas, ad quas Pater etiam dicitur principium, et Filius, et Trinitas ipsa simul, et singula personarum principium dicitur creaturarum. Pater ergo principium est sine principio : Filius principium de principio : Spiritus sanctus principium de utroque, id est, de Patre et Filio.
spiratione quae nec proprietas personae, nec personalis est, sed notio et relatio.
Dividitur autem distinctio ista in tres partes : in quarum prima ostendit communitatem hujus nominis, principium. In secunda, qualiter Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti, ibi, C, « Deinde in eodem libro continue ostendit, etc. » In tertia quaerit, Utrum sint una notione
« Est praeterea aliud nomen, multiplicem notans relationem, etc. » Hic determinat Magister de communi
<--- Page Split --->
principium, vel diversa ? ibi, D, « Unum autem principium sunt Pater et Filius, etc. »
Prima habet tria capitula : in quorum primo dicit, quod tripliciter dicitur principium, ut patet in Littera. In secundo ostendit quod personaliter dicitur ab æterno, essentialiter vero ad creaturam dicitur ex tempore, ibi, B, « Et Pater ab æterno principium est Filii, etc » In tertio determinat, ex quo sensu omnia dicuntur esse a Deo sicut a principio, ibi in medio cap. B, « Cum ergo omnia audivimus esse ex Deo, etc.»
ARTICULUS I.
An principium sit univocum in triplici ratione sua, scilicet notionali. personali, et essentiali? et, An Pater dicatur principium Filii, et Pater et Filius principium Spiritus sancti univoce ?
Hic autem ante Litteram sunt duo quaerenda : quorum primum est, Utrum principium sit univocum in triplici sua ratione ?
Secundum, Utrum prius per intellectum sit essentialiter dictum vel personaliter ?
AD PRIMUM PROCEDITUR SIC :
Æternum et temporale non univocantur in uno : sed in Littera habemus, quod principium creaturarum ex tempore est, personarum autem ab æterno : ergo in uno non univocantur : ergo principium notionaliter, et personaliter, et essentialiter dictum, non sunt univoca.
Item, Principium ad creaturas et ad personas dictum, non fundatur super respectum eumdem, vel unius rationis : quia unus est essentiae, et alter non nisi personae : ergo principium quod causatur a talibus non est unius rationis.
Item, Si essent unius rationis, opor-
teret quod in aliquo unirentur ad unam naturam existentem in eis : et hoc non est verum, quia essentia non est principium Spiritus sancti, cum tamen essentia sit principium creaturarum.
- Item, Diversi actus per rationem sunt creare, et spirare, et generare : ergo videtur, quod principio in una ratione non conveniant : quia ratio principii sumitur ab hujusmodi actibus.
ULTERIUS quæritur gratia primæ partis, Quæs scilicet quod dicitur Pater principium Filii, et Pater et Filius principium Spiritus sancti, utrum dicatur univoc?
Et videtur, quod non : quia
Generare et spirare non sunt actus univoci : ergo nec ratio principii quæ sumitur ab hujusmodi actibus.
Item, Principium Filii et principium quod est Filius, impossibile est quod sint ejusdem rationis in divinis : quia principium Filii numquam potest esse Filius, sed ipse est principium Spiritus sancti : ergo non sunt ejusdem rationis.
Item, Eamdem notionem non nominant : ergo ejusdem rationis non sunt, ut videtur.
SED CONTRA :
Basilius dicit, quod accipere Filio cum omni creatura est commune, habere autem per essentiam proprium : sed quod accipit, causat rationem principii : ergo ratio principii Filii et creaturae est secundum commune aliquid : ergo univocum. Eadem ratione erit etiam univocum principium, quo Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti.
Item, Multitudo et paucitas suppositorum non faciunt terminum æquivocum : sed principium creaturarum convenit tribus, principium autem Spiritus sancti duobus, et principium Filii uni : ergo videtur, quod non differant nisi penes plura et pauciora supposita : ergo non est principium æquivocum in significationibus illis.
Item, Species cum genere non facit æquivocationem : cum igitur principium
<--- Page Split --->
dicatur communiter, et specificetur generando, spirando, creando, non habebit æquivocationem in speciebus illis.
- Item, Gratia principii notionalis objicitur, quod relatio non erit æquivoca, ut videtur, dummodo illud univocum sit super quod fundatur : principium autem quo Pater est principium Filii, fundatur super actum naturae quo Filius accipit essentiam a Patre, et eodem modo accipit Spiritus sanctus essentiam totam sicut Filius : ergo principium videtur dici univoce.
acceptione communi per analogiam dicatm.
Ad aliud dicendum, quod ratio illa procedit de ratione principii a speciali modo accipiendi dicto, et illud non est univocum.
Ad m quod ulterius quaeritur, dicendum quod illae rationes inducte omnes procedunt de principio a specie dicto, et non a communi in genere, vel proportione : et verum est, quod illud non est unius rationis ad Filium et ad Spiritum sanctum.
Solutio. Dicendum, quod principium dupliciter potest accipi, scilicet a communi ratione accipiendi ab alio : et hoc commune est æterno principio, et temporali per prius et per posterius, ut innuit Basilius : et illud est univocum ad generationem et spirationem, univocatione non generis, vel speciei, sed proportionis : hæc autem proportio fundatur super hoc commune, quod sicut Filius ab alio et non a se habet essentiam, ita nec Spiritus sanctus, et e converso. Si autem accipiatur ratio principii a speciali modo accipiendi, scilicet per generationem, spirationem, creationem, tunc in tribus rationibus dicetur de tribus : et per hoc jam patet solutio ad totum.
Ad ea autem qua in contrarium objiciuntur, dicendum quod Basilius non attendit accipere nisi in communitate analogiae, et non in communitate univocationis.
Ad aliud dicendum, quod non est tantum multitudo et paucitas suppositorum, sed etiam alia et alia ratione dici de illis, secundum quod sumitur ab actu speciali ratio ipsius principii.
Ad aliud jam patet solutio per dicta in principio solutionis istius.
Ad ultimum dicendum, quod licet uterque accipiat, non tamen accipiunt eadem ratione, nec eodem actu : et super illo fundatur relatio principaliter, et non super naturam, sicut supponit objectio.
Ad primum autem dicendum, quod licet nihil sit univocum temporali et æterno, tamen aliquid est analogum analogia superius saepe determinata : et hoc est æquivocum in hoc quod potest inducere locum sophisticum, qui est æquivocatio : sed non est æquivocum per casum et fortunam, sed secundum prius et posterius dictum : et hoc innuit Basilii dictum dicentis quod accipere Filio cum omni creatura est commune, habere autem per naturam proprium est, qui solus ex natura est Patris.
Ad aliud dicendum, quod respectus in communi analogiae est unus, ut jam dictum est, quo determinatur accipere hoc et illud in communi.
Ad aliud dicendum, quod uniuntur in
ARTICULUS II.
Utrum secundum rationem intelligendi principium secundum essentiam dictum, sit ante principium notionaliter dictum, vel e converso ?
Secundo quaeritur, Utrum secundum rationem intelligentiae principium secundum essentiam dictum, sit ante principium dictum notionaliter, vel e converso?
Et videtur, quod essentialiter dictum sit ante : quia
<--- Page Split --->
- Secundum rationem intelligentiae essentia est ante personam : ergo dictum essentialiter est ante dictum personaliter. PRIMA probatur per id quod supra habitum est, quod persona est ab essentia quasi formaliter, et non e converso.
Deus est principium creaturarum, et hoc est principium secundum quid et non actu : et ita procedunt rationes primae. Si autem accipiatur in vera ratione principii, sumetur ab actu : et sic procedunt rationes factae in contrarium.
Item, In omni natura in qua est ordo naturae, natura est ante illum ordinem secundum rationem intelligentiae : sed principium creationis est naturae, et principium notionale est ordinis naturae : ergo principium creaturarum est ante principium personaliter dictum.
Item, Absolutum est ante respectivum : quia, ut supra dictum est ab Augustino, omne relativum est etiam aliquid aliud, et aliter nec relativum esset, quia oporteret aliter quod relatio in nihilo fundaretur : ergo cum principium creaturarum sit de dictis absolute, quia de essentia, et principium personaliter dictum sit de respectivis, erit principium essentialiter dictum ad creaturas ante personaliter dictum ad personam Filii et Spiritus sancti.
ARTICULUS III.
Secundum quam rationem sumatur principium, cum dicitur, Pater est principium sine principio : aut essentialiter, aut notionaliter ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, in fine cap. A, « Pater ergo principium est sine principio, etc. »
- Quaeritur, Secundum quam rationem sumatur principium, cum dicitur, Pater est principium sine principio : aut essentialiter, aut notionaliter ? Si essentialiter : ergo in eadem ratione sumetur, cum dicitur, Filius est principium de principio : et sic habebit principium essentiale : ergo aut sic quod ipse sit ab essentia, sive sic quod sua essentia habeat initium sicut creatura : et utrumque haereticum est : ergo non sumitur principium essentialiter. Si autem sumitur personaliter : ergo eodem modo sumetur, cum dicitur, quod Spiritus sanctus est principium de utroque principio : et hoc iterum falsum est, quia Spiritus sanctus nullius personae est principium. Si autem dicas, quod aliter sumitur, quando dicitur de Patre, quod ipse est principium non de principio : et aliter de Filio, cum dicitur, quod ipse est principium de principio : et aliter de Spiritu sancto, quando dicitur, quod ipse est principium de utroque principio : hoc nihil est : quia cum ista sit assignatio divisionis cujusdam, nulla erit divisio nisi principium in una ratione accipiatur.
Sed contra SED CONTRA :
Ab aeterno Pater est principium Filii, et Spiritus sancti, ex tempore autem est principium creaturarum : et aeternum est ante temporale : ergo principium dictum notionaliter, est ante principium dictum essentialiter.
Item, Anselmus vult, quod processio personarum causa sit processionis creaturarum : et hoc etiam innuit Augustinus, cum illud, Dixit Deus, fiat hoc vel illud, sic exponit, id est, verbum genuit in quo erat ut fieret.
Soluto.
SOLUTIO. Ad hoc facile est solvere : quia sinilis quaestio supra habita est de potentia generandi, et de potentia creandi. Et dicendum, quod principium dictum notionaliter, est ante principium dictum essentialiter ad creaturam simpliciter, sed secundum quid est e converso : quia si sumatur principium ab habitudine sola, vel ab eo in quo est habitudo, scilicet essentia, tunc ab aeterno
<--- Page Split --->
- Item, Cum Pater dicitur principium non de principio : aut eodem modo sumitur principium negatum et affirmatum, aut non. Si eodem modo : ergo sicut ipse est non de principio generando et spirando, ita erit principium et Filii et Spiritus sancti, quia dictione semel posita non est utendum æquivocæ : et hoc falsum est. Si autem diversis modis : tunc sine arte loquitur.
Eodem penitus modo objicitur de ista, Filius est principium de principio : et ista, Spiritus sanctus est principium de utroque principio.
Solutio. Solutio autem ad hoc est levis, si prædicta in duabus quæstionibus prioribus advertantur. Et dicendum est, quod principium accipiatur in communi ratione
analogiae. Unde cum dicitur, Pater est principium sine principio, accipitur sine principio in communi quocumque modo, et principium esse in communi quocumque modo : et similiter de Filio : sufficit enim veritati propositionis, quod uno modo verificetur de ipso : sicut si uno modo homo est albus, ipse est albus. Ita uno modo ens a principio, est de principio et non sine principio : et uno modo ens principium est principium : sed non sic est in negativis : et ideo non valet argumentatio quam quidam faciunt, Filius uno modo non est de principio, quia non est de principio creando, et alio modo est de principio generando : ergo tantum dici potest non de principio sicut de principio.
Et per hoc patet solutio ad totum.
B. Quod ab æterno Pater est principium, et Filius sed Spiritus sanctus non : imo cæpit esse principium.
Et Pater ab æterno principium est Filii, et Pater et Filius principium Spiritus sancti : quia Filius est a Patre, et Spiritus sanctus ab utroque. Spiritus vero sanctus non ab æterno principium est, sed esse cœpit, quia non dicitur principium nisi ad creaturas. Cum ergo creaturæ esse cœperunt, et Spiritus sanctus esse cœpit principium earum : ita etiam Pater et Filius esse cœpit cum Spiritu sancto, unum principium creaturarum, quia creaturæ esse cœperunt a Patre et Filio et Spiritu sancto : et dicuntur hi tres, non tria, sed unum principium omnium creaturarum, quia uno eodemque modo principium rerum sunt. Non enim aliter sunt res a Patre, et aliter a Filio, sed penitus eodem modo. Ideo Apostolus intelligens hanc Trinitatem esse unum principium rerum ait : Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia'.
Cum vero audimus omnia esse ex Deo, ut ait Augustinus in libro de Natura boni 2, omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quae na-
<--- Page Split --->
turalia sunt. Non enim ex ipso sunt peccata quae naturam non servant, sed vitiant, quae ex voluntate peccantium nascuntur. Omnium ergo quae naturaliter sunt, unum principium est Pater cum Filio et Spiritu sancto : et hoc esse coepit. Ab aeterno autem Pater principium est Filii generatione, et Pater et Filius unum principium Spiritus sancti. Unde Augustinus in libro V de Trinitate ita ait : Dicitur relative Pater, idemque relative dicitur principium. Sed Pater ad Filium dicitur, principium vero ad omnia quae ab ipso sunt. Et principium dicitur Filius. Cum enim diceretur ei, Tu quis es ? Respondit, Principium, qui et loquor vobis 1. Sed numquid Patris principium est ? imo creatorem se voluit ostendere, cum se dixit esse principium : sicut et Pater principium est creaturae, quia ab illo sunt omnia. Cum vero dicimus et Patrem principium, et Filium principium, non duo principia creaturae dicimus : quia Pater et Filius simul ad creaturam unum principium est, sicut unus creator. Si autem quidquid in se manet et gignit vel operatur aliquid, principium est ejus rei quam gignit, vel ejus quam operatur, non possumus negare etiam Spiritum sanctum recte dici principium, quia non eum separamus ab appellatione creatoris : quia scriptum est de illo, quod operetur : et utique in se manens operatur 2. Non enim in aliquid eorum quae operatur ipse, mutatur et vertitur. Unum ergo principium ad creaturam cum Patre et Filio est Spiritus sanctus, non duo vel tria principia 3. Ecce aperte ostendit Augustinus Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse unum principium rerum creatarum, id est, uno eodemque modo esse principium : et illum modum satis aperuit : quia scilicet operantur omnia, et quia similiter operantur hi tres, ideo unum principium esse dicuntur.
ARTICULUS IV.
An Pater et Filius sint unum principium Spiritus sancti, vel plura ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Pater et Filius principium sunt Spiritus sancti, etc. »
Aut igitur sunt unum principium,
aut plura. Si plura principia : hoc negatur in Littera capitulo ultimo et penultimo istius distinctionis. Si autem unum sunt principium.
CONTRA :
- Quaecumque numerantur, accipiunt numerum a suppositis : sed Pater et Filius dicuntur plura supposita, ergo cum ly principium ponatur in suppositis illis, necessario accipit pluralitatem : et sic Pater et Filius sunt plura principia Spiritus sancti.
<--- Page Split --->
Item, Si sunt unum principium : aut unum quod est Pater, aut unum quod non est Pater. Si unum quod est Pater : ergo Pater et Filius sunt Pater, quod falsum est. Si unum quod non est Pater: ergo Pater non est principium Spiritus sancti, quod iterum falsum est : ergo in illo sunt unum Spiritus sancti principium.
Item, Aut principium dicit essentiam, aut notionem, aut personam. Si essentiam : ergo conveniret etiam Spiritui sancto, quod falsum est. Si notionem. CONTRA : Proprietas una numero non convenit distinctis suppositis : Pater autem et Filius sunt distincta supposita : ergo non determinantur notione una. Si personam : tunc Pater et Filius erunt persona una, quod iterum falsum est : ergo nullo modo Pater et Filius sunt principium unum.
Praeterea, Si unum sunt principium, quid unit eos in ratione principii ? nihil enim uniens est personas in divinis nisi essentia : ergo videtur, quod spirant Spiritum sanctum, in quantum sunt unum in essentia : et hoc expresse dicit Anselmus. Sed cum unum essentia cum eis sit Spiritus sanctus, sequitur ex hoc quod ipse spiret Spiritum sanctum : et hoc falsum est.
Patre et Filio, et unum sunt in essentia. Et haec opinio non est multum irrationabilis, licet quidam reprobent eam ex hoc quod non videtur bene esse intellecta in expositione, qua hic exposita est.
Alii dicunt, quod ly unum dicit hic unitatem convenientiae, et non unitatem essentiae, vel personae, vel notionis : et ideo sensus est, Pater et Filius sunt unum principium, hoc est, sunt uno principium : ut sumatur unum quasi adverbialiter. Et hoc nihil est : quia unitas convenientiae non facit notionem unam numero : constat autem, quod una notio numero est qua Pater et Filius spirant Spiritum sanctum, sicut in tractatu de Spiritu sancto est ostensum.
Alii dicunt, quod unum notat tantum signum unionis in amore, ut sit sensus, Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, hoc est, Spiritus sanctus signum est, quod sit ab eis in quantum unum sunt : quia sicut ab eodem in quantum idem, non est nisi unum : ita unum in quantum unum, non est a diversis in quantum diversa sunt : et hanc introduxit Simon Tornacensis.
Quarti dicunt, quod unum principium est nomen ad hoc specialiter inventum, ut ipso exprimatur modus existentiae Spiritus sancti a Patre et Filio : et ideo non requirit numerum pluralem propter distinctionem suppositorum : quia est inventum ut ipso exprimatur modus existentiae Spiritus sancti a Patre et Filio : et ideo non requirit numerum pluralem propter distinctionem suppositorum, quia est inventum ad hoc quod dicat unitatem notionis in duobus suppositis. Sed si ab istis quaeratur ratio inventionis hujus nominis potius quam alterius, tunc oportet eos redire ad quaestionem : et ideo inter omnes ista opinio minus probabilis est.
Quinti dicunt, et hoc mihi magis placet, quod dicit unitatem notionis in duobus suppositis unitis in natura, et in vi spirativa vel principiativa Spiritus sancti.
Et secundo m hanc respondentum est
<--- Page Split --->
ad primum, quod ly principium determinat personam Patris et Filii, non in eo quod distinctae sunt, eo quod ratio distinctionis earum non est ratio quare sit ab eis Spiritus sanctus: quia paternitas dicit rationem communem qua Filius est a Patre, et filiatio dicit rationem quare se habet Filius ad Patrem: sed in eo determinatur a principio quod est in eis vis spirativa: et quia in illo unum sunt Pater et Filius, ideo non potest trahere numerum principium denotans illud a pluralitate suppositorum. Et est simile, sicut si ponamus Paulum et Joannem esse unum in essentia, et diversos in personis, at esse aliquid ab eis in quantum unum: illud enim non pluraliter prædicabitur de ipsis: quia licet conveniat suppositis illorum facere illud et non essentiae, ratio tamen illius non sumitur a ratione distinctionis eorum. Et ita est hic: quia Patri et Filio convenit spirare Spiritum sanctum, et actus ipse quod spirant non est nisi suppositorum: tamen quia ratio actus non sumitur a ratione distinctionis eorum, ideo non oportet quod illud nomen quod notat rationem illius habitudinis, accipiat pluralitatem a pluralitate suppositorum.
Ad aliud dicendum, quod dicit unitatem notionis. Ad objectum contra, dicendum quod una notio non convenit distinctis ut distincta sunt, sed in quantum sunt unum in vi spirativa, et illa est una numero in eis: potentia enim spirandi dicit naturam in Patre et Filio ut virtute cujus habent quod spirant, et principium dicit rationem actus: sicut etiam potentia generandi et Pater, ut supra diximus.
ARTICULUS V.
Utrum sicut Pater et Filius et Spirí- tus sanctus dicuntur unus creator, ita Pater et Filius possunt dici unus spirator ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda parte distinctionis, ibi, « Ad creaturam unum principium est, sicut unus creator. »
- A simili enim videtur. quod etiam Pater et Filius ad Spiritum sanctum sunt unus spirator.
Ad aliud dicendum, quod sunt unum principium quod divisim est Pater, et quod est Filius: quia ratio principii non est a distinctione Patris et Filii. Et si ulterius inferat: ergo Pater est Filius: dicendum, quod hoc non valet: sed sequitur: ergo Pater et Filius sunt unum principium, vel Pater et Filius sunt in eadem ratione principium, vel Pater est principium in eadem ratione in qua Filius, et e converso. Cum enim dicitur principium quod est Pater, articulare notat implicationem et determinationem suppositi, et suppositum Patris non est suppositum Filii. Sed cum dicitur unum principium, non notatur nisi unitas rationis actus in eis, secundum quam procedit ab eis Spiritus sanctus, sine hujusmodi determinatione istius vel illius suppositi in quo distincta sunt.
Item, Unum sunt in spirando: ergo unus spirator.
Item, Non dicuntur unum principium nisi gratia spirationis: ergo videtur, quod potius sint unus spirator quam unum principium.
Item, Principium dicit ordinem ad actum et rationem actus: ergo si dicuntur sicut et spirator: ergo sicut dicuntur unum principium, ita debent dici unus spirator.
Item, Actus spirandi est in eis unus: ergo cum spirator nomen verbale sit, denotans exercitium illius actus, ipsi sunt et dicentur spirator unus.
SED CONTRA :
Sunt duo qui spirant: ergo duo sunt spiratores: non autem sequitur, sunt duo qui sunt principium: ergo duo sunt principia.
<--- Page Split --->
Solutio . Dicendum, quod Pater et Filius non sunt unus spirans, nec unus spirator, sed duo spirantes et duo spiratores. Et hujus causa est : quia participium et verba et nomina verbalia omnia accipiunt modum significandi ab actu verbali, vel cum tempore vel sine tempore significato, et quantumcumque essentialia sint aliqua, quando significantur in modo actus cum tempore, accipiunt pluralitatem a suppositis, ut patet cum dicitur : Ego et Pater unum sumus 1, ubi verbum substantivum significans essentiam cadit in pluralitatem : quia non potest intelligi quomodo a tribus suppositis egrediatur actus unus cum tempore significatus ut in verbo significatur vel participio. Et ideo dicimus, quod Pater et Filius sunt plures qui spirant, et plures spirantes, et plures spiratores. Sed verum est quod haec ultima minus habet de proprietate quam primae duae :
tamen quia spirator nomen verbale est, ideo etiam prædicatum de diversis suppositis agitur in pluralitate.
DICENDUMergoadprimum , quodnonestsimile : quiacreatordicitactumes - sentiævelsubstantiæ , etnonsuppositiquodestpersona , hocmodoaccipiendipersonamquofidesdistinguitpersonas : sedspiratordicitactumpersonalem .
ADSECUNDUM patet solutio p e r a n t e dicta .
ADALUDdicendum , quodprincipiumdicitordinemadactumperhocquoddicitrationemactusquæestnotio : sedspiratordicitexercitiumactusillius .
ADULTIMUMdicendum , quodlicetactusunussit , nontamensignificaturutunus , quandoreferturadplurasupposita : ethocfitinverboetparticipioplus : etinnomineverbalietiamfit , licetminusperhocquodabstrahaturatempore .
C. Hic ostendit quomodo Pater sit principium Filii, et ipse et Filius principium Spiritus sancti.
Deinde in eodem libro continue ostendit, quomodo Pater dicatur principium ad Filium, et ad Spiritum sanctum ipse et Filius, dicens ideo esse Patrem principium Filii, quia genuit eum: et Patrem et Filium esse principium Spiritus sancti, quia Spiritus sanctus procedit vel datur ab utroque : ait enim ita: Si gignens ad id quod gignitur principium est, Pater ad Filium principium est, quia genuit eum. Utrum autem et ad Spiritum sanctum principium sit Pater, quia dictum est, de Patri procedit, non parva quaestio est. Quod si ita est, non jam principium ejus tantum erit rei quam gignit vel facit, sed et ejus quam dat, et quae procedit ab ipso. Si ergo quod datur vel quod procedit, principium habet a quo datur vel procedit, fatendum est Patrem vel Filium unum principium esse Spiritus sancti, non duo principia. Sed sicut Pater et Filius ad creaturam relative unus creator et
<--- Page Split --->
unus dominus dicitur, sic relative ad Spiritum sanctum unum principium. Ad creaturam vero Pater et Filius et Spiritus sanctus unum principium sunt, sicut unus creator et unus dominus1 . Ecce habes quod Pater principium Filii dicitur, quia genuit eum. Qua ergo notione est Pater, ea principium Filii dicitur, id est, generatione : secundum quam etiam dicitur auctor Filii. Unde Hilarius in libro IV de Trinitate ita ait : Ipso quo Pater dicitur, ejus quem genuit auctor ostenditur : id nomen habens quod neque ex alio profectum intelligatur, et ex quo is qui genitus est substitisse doceatur. Novit Ecclesia unum innascibilem Deum : novit unigenitum Dei Filium. Confitetur Patrem ab origine liberum : confitetur et Filii originem ab initio, non ipsum ab initio, sed ab initiabili : non per seipsum, sed ab eo qui a nemine est, natum ab aeterno, nativitatem scilicet ex paterna aeternitate sumentem. Edita est hic fidei professio, sed professionis ratio nondum exposita est : et ideo quaerenda, scilicet quomodo intelligendum sit quod ait, Filii originem esse ab initio, et non ipsum esse ab initio, sed ab initiabili. Hoc utique subdens determinavit quomodo acceperit initium, inquiens originem Filii esse ab initio : ac si diceret, Non ita intelligas originem Filii esse ab initio, quasi ipse Filius habeat initium : sed quia ipse est ab initiabili, id est, a Patre a quo sunt omnia. Nam licet Filius sit principium de principio, non est tamen concedendum quod Filius habeat principium. Cumque Filius sit principium de principio, et Pater principium non de principio, non est principium de principio principium sine principio : sicut Filius non est pater, neque tamen duo principia, sed unum : sicut Pater et Filius non duo creatores, sed unus creator.
ARTICULUS VI.
An Pater et Filius sint idem principium Spiritus sancti ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in tertia parte, ibi in medio cap. C, « Relative ad Spiritum sanctum unum principium sunt. »
Quaeritur enim hic juxta hoc, Utrum Pater et Filius sint idem principium Spiritus sancti ?
Videtur autem, quod sic : quia
Unum in substantialibus facit idem : cum ergo principium Patri et Filio non conveniat accidentaliter, ut supra saepe probatur 2 , videtur quod cum Pater et Filius sint unum principium, quod sint idem principium Spiritus sancti.
Item, Unitas non multiplicata facit idem : sed hic non multiplicatur unitas principii in Patre et Filio : ergo facit idem : ergo sunt idem principium Spiritus sancti.
Item, Idem et diversum dividunt ens : aut igitur sunt idem principium, aut diversum : constat autem, quod non diversum : ergo idem.
<--- Page Split --->
contra. SED CONTRA :
Illa identitas aut erit substantialis, aut notionalis, aut personalis. Constat, quod non notionalis : quia si faceret identita- tem in personis distinctis, tunc etiam diversitas notionalis faceret diversitatem in eadem persona, et sic Pater esset di- versus a Patre tribus modis, et Filius esset diversus a se propter duas notio- nes quas habet : quorum utrumque fal- sum est. Si autem notat identitatem personalem : tunc principium poneret personas : et non possemus dicere, quod Pater et Filius essent unum principium, quod negatur in Littera : quia secundum hoc Pater et Filius essent eadem perso- na. Si autem notat identitatem essentiae, tunc etiam Spiritui sancto conveniret.
SOLUTIO. Dicendum, quod non conce- ditur a Magistris, quod Pater et Filius sint idem principium Spiritus sancti : quia hoc nomen idem propter articulum inclu- sum, discretivum est suppositi, et notaret identitatem suppositi in Patre et Filio.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod in substantialibus in quibus per omnia est unitas in supposito, et essentia, et no- tione, unitas illa causat idem, sed non in illis in quibus non per omnia est unitas.
AD ALIUD dicendum eodem modo, quod licet illa unitas non multiplicetur ratione notionis, tamen supponit plura in suppositis : et ideo non potest causa- re idem.
AD ALIUD dicendum, quod idem et diversum ens sequuntur, et dividunt ubi gratia ejusdem attribuuntur : sed hic non est ita : idem enim respicit supposi- tum, et ideo non convenit : et in hoc sensu bene esset diversum : sed diver- sum respicit essentiam proprie : et ideo iterum non convenit, ut habitum est supra ¹. Sed in inferioribus in quibus unitatem suppositi sequitur unitas essen- tiae, et e converso, et diversitatem essen- tiae diversitas suppositorum, et e con- verso, in respectu ejusdem possunt attri- bui : et ideo ibi dividunt ens.
D. Cum Pater et Filius sint unum principium Spiritus sancti, quaeritur an eadem notione ?
Unum autem principium sunt Pater et Filius, non tantum creaturarum, ut dictum est supra, sed etiam Spiritus sancti : ideo quaeri solet, Utrum eadem notione Pater sit principium Spiritus sancti, et Filius, an sit alia notio qua Pater dicatur principium Spiritus sancti, et alia qua Filius ? Ad quod dicimus, cum Pater dicatur principium Spiritus sancti, et Filius, quia Spiritus sanctus procedit vel datur ab utroque : nec aliter procedit vel da- tur a Patre quam a Filio : sane intelligi potest Patrem et Filium eadem re- latione vel notione principium dici Spiritus sancti. Si vero quaeritur, Quae sit illa notio quam ibi notat principium ? Nomen ejus non habemus : sed non est ipsa paternitas vel filiatio : imo notio quaedam quae Patris est et
<--- Page Split --->
Filii, quia 1 ab æterno Pater et Filius unum principium est Spiritus sancti. Donator autem (ut prædictum est) dicitur Pater vel Filius ex tempore, sicut Spiritus sanctus donum 2 vel donatum.
ARTICULUS VII.
ARTICULUS VIII.
Utrum notionis qua Pater et Filius dicuntur principium Spiritus sancti, non habeamus nomen proprium ?
An si principium dicit notionem, utrum possumus dicere principium de principio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultima parte ubi dicit : « Si vero quaeritur, Quæ sit illa notio quam ibi notat principium ? Nomen ejus non habemus, etc. »
Videtur, quod falsum dicat : quia vocamus eam communem spiritationem.
Præterea, Quare est hoc quod non est nomen proprium illius notionis, ut sunt aliarum nomina ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Non est ipsa paternitas vel filiatio : imo notio quædam quæ Patris est, etc. »
Hic quaeruntur duo, quorum primum est, Si principium dicit notionem, utrum possimus dicere principium de principio.
Secundum est, Quare Deus a quinque notionibus non dicatur quinus, et Pater a tribus notionibus non dicatur trinus, et Filius binus a duabus : sicut Deus dicitur trinus propter tres personas ?
Solutio
SOLUTIO. Dicendum, quod proprietatis nomen habere non potuit, quia non convenit uni soli. Similiter relationis nomen habere non potuit, quia relatio fundatur super unum suppositum : ista autem super duo : et cum omnis notio sit per modum formæ adhærentis, licet in re substantialis sit, ideo nomen proprietatis, ut est in duobus, cum omnis forma sit in uno, repugnabit impositioni nominum : et ideo ista in ambobus non est nominata.
Item, possumus dicere, quod sicut Spiritus sanctus, quia communis est Patri et Filio, habet proprium nomen quod est ambobus commune, ita etiam quia procedit ab utroque, processio notione communi debuit assignari.
AD PRIMUM PROCEDITUR SIC :
Supra 2 habitum est, quod non nisi nominibus essentialibus possumus dicere hoc de illo : sed possumus dicere principium de principio : ergo principium non significat notionem, ut hic expresse dicit Magister.
SOLUTIO. Dicendum, quod principium accipitur tribus modis, scilicet communiter ad essentiale et personale. Item, communiter ad processionem Filii et Spiritus sancti. Et specialiter ad processionem specialem Spiritus sancti. Et in solo primo modo potest dici principium de principio, et non in secundo : quia sic essentiale est quando communiter sumitur. Unde illa objectio non procedit.
<--- Page Split --->
Ulterius dicatur, quod principium dicitur respectu creaturae, et hoc est essentiale : et respectu persona, et hoc est notionale : et secundum primum dicitur hic principium de principio, et non secundo modo.
ARTICULUS IX.
Quare a quinario notionum Deus non dicitur quinus ?
Secundo quaeritur, Quare a quinario notionum Deus non dicatur quinus ?
Videtur, quod sic esse debeat : quia 1. Sicut se habet numerus personarum ad essentiam, ita numerus notionum ad personam : sed unitas essentiae non excludit quin dicatur Deus trinus propter tres personas : ergo unitas personae Patris non excludit quin persona Patris dicatur trina, et persona Filii bina, et Deus quinus.
Item, Quinque notiones sunt : ergo quinarius notionum est : et est etiam unitas essentiae. Cum igitur unitas essentie et ternarius personarum sufficiant ad rationem trini, unitas eadem cum quinario notionum sufficiet ad rationem quini.
Item, Bene sequitur, quinarius lapidum est : ergo quinque lapides sunt. Ergo similiter sequi videtur, quinarius notionum in divinis est : ergo quinque noti sunt : sed quinque noti sunt quinque personae : ergo quinque personae sunt in divinis.
Item, Nihil est numerabile in divinis, nisi quod consistit in pluralitate : sed id quod est absolutum, non consistit in pluralitate : ergo solum numeratur quod est ad alterum : hoc autem sola notio est : ergo solae notiones numerantur : ergo videtur, quod magis dici debeat quinus, quam trinus.
SOLUTIO. Dicendum, quod in nulla Solutio natura numerum simpliciter qui est suppositorum, facit proprietas ut proprietas est, nisi effective constituendo personas : et hoc non facit nisi proprietas personalis : et ideo tres proprietates in divinis tantum faciunt numerum : et tres hypostases sunt numeratae eo modo quo numerus potest esse in divinis.
Ad PRIMUM autem respondent quidam, quod innascibilitas et principium sunt quasi paternitatis partes, et sunt unum in Patre. Et hoc absurdum est, quod una notio sit alterius pars, cum numerus earum accipiatur a modis innotescendi, vel referendi, ut supra est habitum. Licet autem omnes quinque notiones in essentia unum sint quod est essentia, non tamen sunt una notio : unde hoc nihil est. Sed dicendum, quod distinctae sunt notiones : tamen non ab eis dicitur persona trina, vel bina : quia notio non facit numerum nisi sit personalis, et non numeratur, sed potius hypostasis : et ideo numerus notionis minus habet de ratione numeri, quam personarum.
Ad ALIUD dicendum, quod quinque notiones non faciunt quinque personas quas competit numerari sub essentia : quia notio non dicit existens per se perfectum, et in se distinctum, sicut persona, sed potius dicit existens in alio secundum modum, quo illud in quo est, innonescit : et tales multi modi possunt convenire uni supposito.
Ad ALIUD dicendum, quod non sequitur : sicut non sequitur, quinarius modorum innotescendi lapides est : ergo quinque lapides sunt. Nec sequitur, quinque sunt modi quibus iste innotescit vel refertur : ergo quinque noti sunt : quia multis modis potest unum et idem cognosci et referri.
Ad ULTIMUM dicendum, quod procedit ex falsis : quia hypostasis quae non est absolutum, enumeratur in divinis : et huic numerus attribuitur proprie, et non proprietati, vel notioni,
<--- Page Split --->