DISTINCTIO XXVIII.
De his quae proprie et aeternaliter dicuntur de Deo secundum relationem, seu proprietatem non personalem, quae est innascibilitas.
A. Quod non tantum tres prædictæ proprietates sunt in personis, sed etiam quæ aliis significantur nominibus, ut ingenitus.
Præterea considerari oportet, quod non tantum tres prædictæ proprietates sive notiones in personis sunt, verum etiam alicæ, quæ aliis notantur nominibus. Nam etiam hoc nomen, ingenitus, relative dicitur de Patre tantum: et aliam designat notionem quam Pater vel genitor. Non est enim idem esse Patrem et esse ingenitum, id est, non ea notione Pater dicitur quia 1 ingenitus. Pater enim (ut prædictum est) dicitur secundum proprietatem generationis, ingenitus autem secundum proprietatem innascibilitatis. Differt ergo Pater a Filio auctoritate generationis, differt etiam proprietate innascibilitatis, id est, quia ingenitus. Unde Augustinus distinguens inter proprietatem qua Pater dicitur, et illam qua dicitur ingenitus in libro VI de Trinitate 2 sic ait: Non est hoc dicere ingenitum, quod est Patrem dicere: quia etsi Filium non genuisset, nihil prohiberet dicere eum ingenitum. Et si signat 3 quisque Filium, non ex eo ipse est ingenitus: quia geniti homines gignunt alios. Non ergo ideo dicitur Pater, quia ingenitus. Ideo cum de Deo Patre utrumque dicatur, alia notio est qua intelligitur genitor, alia qua ingenitus. Genitor enim dicitur ad genitum, id est, Filium. Cum vero ingenitus dicitur, non quid sit, sed quid non sit ostenditur. Hoc exemplis planum faciendum est. Quod dicitur ingenitus, hic ostenditur quod non sit filius: sed genitus et ingenitus commode dicuntur 4, filius autem latine dicitur: sed ut dicatur infilius non admittit loquendi consuetudo, nihil tamen intellectui demitur si dicatur non filius:
<--- Page Split --->
quemadmodum etiam si dicatur non genitus, pro eo quod dicitur ingenitus, nihil aliud dicitur. Ideo non est in rebus considerandum quid vel sinat, vel non sinat dici usus sermonis nostri, sed quis rerum ipsarum intellectus eluceat. Non ergo jam tantum dicamus ingenitum, sed etiam non genitum, quod tantum valet. Numquid ergo aliud dicimus, quam non filium? Negativa porro particula non id efficit, ut quod sine illa relative dicitur, eadem proposita ' substantialiter dicatur, sed id tantum negatur quod sine illa aiebatur: sicut in aliis praedicamentis cum dicimus, homo est, substantiam designamus. Qui ergo dicit, non homo est, non aliud genus praedicamenti enuntiât, sed tantum illud negat. Sicut ergo secundum substantiam aio, homo est: sic secundum substantiam nego, cum dico, non homo est. At si tantum valet quod dicitur genitus, quantum valet quod dicitur filius: tantumdem ergo valet quod dicitur non genitus, quantum valet quod dicitur non filius. Relative autem negamus dicendo, non genitus. Ingenitus porro quid est, nisi non genitus? Non ergo receditur a relativo praedicamento, cum ingenitus dicitur. Sicut enim genitus non ad se dicitur, sed quod ex genitore sit: ita cum dicitur ingenitus, non ad se dicitur, sed quod ex genitore non sit ostenditur: utrumque tamen relative dicitur. Quod autem relative pronuntiatur, non indicat substantiam. Quamvis ergo diversum sit genitus et ingenitus, non tamen indicat diversam substantiam: quia sicut filius ad patrem, et non filius ad non patrem refertur: ita genitus ad genitorem, et non genitus ad non genitorem referatur necesse est. Ecce evidenter ostendit quod ingenitus relative dicitur, et de solo Patre accipitur. Alia notio est qua dicitur ingenitus, alia qua Pater. Atque tantum valet cum dicitur ingenitus, quantum, non genitus, vel non filius.
B. An sicut solus Pater dicitur ingenitus, dici debeat non genitus, vel non filius ?
Ideo solet quæri, Utrum sicut solus Pater dicitur ingenitus, ita ipse solus debeat dici non genitus, vel non filius: ut nec etiam Spiritus sanctus possit dici non filius, vel non genitus? Quibusdam videtur quod Pater solus debeat dici non genitus, vel non filius: Spiritus vero sanctus sicut non dicitur ingenitus, ita (inquiunt) non est dicendus non genitus, vel non filius. Debet quidem dici et credi Spiritus sanctus non esse genitus, vel
<--- Page Split --->
non esse filius : sed non debet dici esse non genitus, vel non filius. Aliis autem videtur, quod cum Spiritus sanctus non possit dici ingenitus, potest tamen dici non genitus, vel non filius. Quod autem Augustinus supra ait, tantum valere cum dicitur ingenitus, quantum cum dicitur non genitus vel non filius, etymologiam nominis ostendendo eum hoc dixisse dicunt, non rationem 1 prædicationis.
DIVISIO TEXTUS.
« Præterea considerari oportet, etc. » Hic Magister incipit tractare de proprietatibus personarum non personalium, quæ sunt duæ, scilicet innascibilitas, quæ est unius personæ : et ideo de illa agit primo in hac distinctione : et de communi principio, scilicet spiratione activa, quo Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti, quæ est proprietas duarum personarum : et de hac agit in secunda parte, ibi, « Est præterea aliud nomen, etc., » in distinctione sequenti.
Ista autem distinctio dividitur in quatuor partes : in quarum prima Magister investigat rationem innascibilitatis. In secunda, inducit Ambrosium arguentem novitatem nominis, cum in Scripturis non legatur, ibi, D, « Illud autem tacere non oportet, etc. » In tertia quaerit, Utrum eodem intellectu dici possit Pater non esse Filius, quo dicitur aliud esse ingenitum et aliud genitum? ibi, E, « Præterea quaeri solet etc. » In quarta et ultima quaerit, Utrum solus Filius dicatur nata sapientia sicut solus dicitur imago et verbum? ibi, F, « Sciendum quoque est, quod sicut solus Filius, etc. »
est quod non genitus, sive non filius. In secunda quaeritur, Utrum solus Pater dicitur non genitus, sicut solus Pater dicitur ingenitus ? ibi, B, « Ideo solet quaeri, etc. » In tertia, determinatur nomen notionis qua Pater dicitur ingenitus, ibi, C, « Si autem vis scire, etc. »
Nota autem hic, quod supra, Dist. XIII, cap. E, « Nunc considerandum est, cum Spiritus sanctus non sit genitus, etc., » determinatæ sunt quæstiones tres de innascibilitate, quæ adduci possunt hic, scilicet quot modis dicatur, et qualiter est notio solius Patris, et qualiter convenit Patri et Filio et etiam essentiae divinae. Quod ergo ibi determinatum est 2, hic supponatur.
ARTICULUS I.
An si ingenitum sit notio, plures sint notiones quam quinque ?
Incidunt autem hic duæ aliæ quæstiones ante Litteram, scilicet, Si ingenitum sit notio, utrum sint eadem ratione plures notiones, quam quinque ?
Et secundo, An ingenitum posset esse notio, etsi non sint plures notiones, quam quinque ?
Prima harum subdividitur in tres. In prima probatur, quod ingenitus est in prædicamento relationis, et quod idem
Ad PRIMUM proceditur sic :
- Si tam negatio quam affirmatio faciunt notionem, cum quælibet persona possit
<--- Page Split --->
innotescere quatuor modis, videbuntur esse duodecim notiones trium personarum. PROBATIO. Convenit enim Patri non esse ab alio per generationem, et non esse ab alio per spirationem. Similiter Filio convenit non esse ab alio per spirationem, et esse ab alio per generationem : a quo alius per spirationem, et non a quo alius per generationem. Similiter Spiritui sancto convenit esse ab alio per spirationem, et non esse ab alio per generationem : a quo non est alius per spirationem, et a quo non alius per generationem. Ergo videtur, quod notiones sint duodecim, si non esse ab alio per generationem vel spirationem est notio Patris.
Item in prima littera primi capituli habemus 1, quod « differt Pater a Filio « auctoritate generationis, differt etiam « proprietate innascibilitatis. » Ex hoc concludo duas conclusiones : quarum prima est, quod per se facere differre personam a persona est ratio quare ponatur in divinis notio et proprietas : cum ergo differat Pater a Spiritu sancto, quia non est ab alio per spirationem, oportet quod etiam inspirabilitas sit notio Patris respectu Spiritus sancti. Secunda est, quia cum in divinis non sit differentia nisi penes oppositionem relationis, si differt Pater a Filio innascibilitate, in Filio est relatio opposita respondens illi quae est innascibilitas : et sic Filius habet tres notiones, scilicet innascibilitatem, filiationem, et spirationem activam. Si forte dicas, quod in Filio sequitur una-ad aliam : quia sequitur : est Filius : ergo est natus, sed non convertitur : genus autem cum specie in eodem non facit numerum. Hoc nihil est : quia aliquid innotescit per modum nati, quod non innotescit per modum filii, sicut innuit Augustinus in libro III istus voluminis 2. Cum ergo hoc sit notio in divinis, quod innotescere facit, erit notio Filii nascibilitas.
Item, Relationes in divinis sunt rationes vel proprietates distinguentes personam a persona : ergo quae tales dicunt oppositiones, et possunt convenire Trinitati, illa sunt proprietates : sed non esse ab alio, et esse ab alio, talem habent oppositionem in divinis : ergo faciunt duas proprietates.
Item, Esse ab alio per generationem, et non esse ab alio per generationem, iterum talem faciunt oppositionem : ergo illa etiam faciunt duas : et sic erunt quatuor.
Item, Esse ab alio per spirationem, et non esse ab alio per spirationem faciunt etiam duas : et sic erunt sex ad minus. Si dicas, quod superiori negato, negatur etiam inferius : et ita non esse ab alio, negat etiam non esse ab alio per spirationem, et non esse ab alio per generationem : et sic illa non faciunt notiones. Hoc nihil videtur esse : quia secundum hoc non esse ab alio erit notio Patris : et hoc a nullo ponitur, sed potius innascibilitas ponitur sibi notio. Constat autem, quod una specie emanationis negata ab aliquo, non necessario negatur alia : unde cum innascibilis vel ingenitus neget tantum esse ab alio per generationem, oportet Patrem adhuc alio modo innotescere, quo ipse etiam ab alio non est per spirationem.
Praeterea, Secundum hanc responsionem licet superiori negato, negetur inferius : non tantum superiori posito ponitur inferius : ergo videtur, quod in aliis personis debent esse notiones affirmativae, scilicet esse ab alio : et sic Filio et Spiritui sancto convenit una notio in communi.
Item, Dicit Boetius, quod sola relatio multiplicat trinitatem, essentia autem continet unitatem : ergo inter quae oppositio relationis non est, illa erunt idem, vel in eodem : sed esse ab alio per generationem, et esse ab alio per spirationem, nullam habent oppositionis relationem :
<--- Page Split --->
ergo conveniunt eidem : et sic Filius qui est ab alio per generationem, est etiam ab alio per spirationem : et similiter Spiritus sanctus : ergo plures sunt notiones.
- Item, Una notio est in qua Pater convenit cum Filio, licet Filius sit a Patre : ergo alia notio debet esse in qua Pater convenit cum Spiritu sancto et alia in qua Filius cum Spiritu sancto : aliter enim non viderentur esse sufficienter distincti : distinguitur enim Pater solus a Filio solo, et Filius solus a Spiritu sancto solo, et Pater et Filius simul a Spiritu sancto solo : ergo et Pater et Spiritus sanctus simul a Filio solo, et Filius et Spiritus sanctus simul a Patre solo : et sic videtur, quod multæ debeant esse notiones, si aliae sunt notiones quam personales, ut Magister dicit hic.
Solutio. Solutio. Dicendum, ut supra suppositum est, quod notiones non sunt nisi quinque, et relationes quatuor, et proprietates personae quatuor, et proprietates personales tres, sicut supra probatum est. Persona enim ut persona, non innotescit nisi per illud quod sonat naturæ dignitatem : aliter enim innotescit res naturae, et aliter innotescit individuum, et aliter innotescit persona. Res enim naturae ut res naturae per actum et rationem naturae habet dignosci, secundum quod dicimus, quod res naturae est, quae actu naturae producitur, hoc est, actu quo communicatur natura hypostasibus sive suppositis suis : et ille actus in divinis est duplex, scilicet generare, et spirare : sed per utrumque actum innotescit res naturae dupliciter : quia res naturae est genita, et res naturae est generans : et res naturae est spirata, et res naturae est spirans : tamen non sunt quatuor res naturae divinae, quia spirantem esse non habent oppositionem ad generantem esse, nec ad genitum esse : et ideo necessario generans et genitus sunt unum principium spirandi. Individuum autem proprie non est in divinis, sed innotescit per individuan-
tia. Persona autem non convenit nisi rei naturae dignioris : et ideo persona ut persona, non innotescit nisi proprietate dignitatis vel habitudine.
Dicimus ergo ad primum, quod non esse ab alio per generationem, non ponit absolutam dignitatem secundum ordinem naturae qui est in divinis : et ad hoc intelligendum, notandum quod in omni natura in qua ponitur ordo naturae quo alter sit ex altero, et non alter prior altero, necesse est ponere principium illius ordinis. Non dico initium : quia initium magis respicit durationis principium quam ordinem naturae. Ergo si principium necesse est ponere, oportet quod illud principium aliqua notione innotescat : principium autem cum non habeat prius, non potest innotescere per affirmationem priorem se : ergo necesse est, quod innotescat per negationem : ergo innotescat per non esse ab alio secundum ordinem naturae. Utrum autem nihil ponat, vel aliquid ponat, non esse ab alio, in 'sequentia articulo quaestionis determinabitur. Ergo patet, quod quacumque speciali negatione posita, non innotescat principium totius divinitatis secundum ordinem naturae hoc modo ut principium : et sic patet, quod non esse ab alio per generationem, et non esse ab alio per spirationem, non sunt notiones Patris, nec possunt esse. Illud autem idem principium, quod est principium hujus ordinis naturae, oportet quod innotescat : non dico ex parte posteriori, quia non est ibi prius et posterius, sed ex parte illa qua alter est ex ipso : et hoc secundum genus non ponit dignitatem, sed quandoque indignitatem : sed in specie ponit dignitatem in actu in quo natura communicatur, sicut est generatio, et sicut est spiratio : ergo ab illa parte erunt notiones Patris, paternitas, et spiratio activa. Sed supposito eodem ordine naturae, id quod est a principio secundum generalem modum essendi ab alio, non innotescit ut persona, sed in speciali modo in quo virtute specificae
<--- Page Split --->
differentiæ ostenditur sibi dari natura dignior : et illi actus sunt generatio, et spiratio : ergo esse ab alio per generationem, et esse ab alio per spirationem sunt notiones Filii et Spiritus sancti : sicut in inferioribus esse ab homine non communicat naturam dignam ad constituendam personam, quia ab homine est quandoque res indigna : sed esse ab homine per generationem hominis naturam communicantem. Non esse autem ab alio per generationem, et non esse ab alio per spirationem (sicut jam probatum est) non constituunt, nec innotescere faciunt aliquam naturae dignitatem. Et sic patet quare non duodecim, sed tantum quinque esse possunt notiones personæ ut personæ.
Ad aliud dicendum, quod differentia distinctionis non simpliciter facit notionem personæ, sed differentia distinctionis personæ ut personæ. Principium autem non de principio per modum personæ potest innotescere tribus modis, scilicet ad ante per negationem : et bene concedo, quod ingenitus non dicit ibi negationem emanationis specialis, sed generalis non esse ab alio : cujus ratio supra determinata est 1 : et sic cessat prima quaestio. Alio modo innotescit respectu eorum quibus est principium, et una notione ad unum, et alia ad alium, secundum quod sunt duo actus communicationis naturae dignæ, scilicet generatio, et spiratio : et hoc supra determinatum est.
cit. Et ideo nascibilitas non est notio : et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod non esse ab alio idem est quod esse ingenitum, ut supra probatum est 2 : et ideo illæ sex revertuntur ad quinque : quia non esse ab alio per generationem, non ponit rationem principii in ordine naturae : nec etiam non esse ab alio per spirationem : sed non esse ab alio simpliciter. Et ideo non possunt esse notiones alicujus : non enim dicunt rationem principii in ordine naturae, nec rationem acceptionis naturæ dignæ, quemadmodum generatio et spiratio.
Ad aliud dicendum, quod innascibilitas secundum quod soli Patri convenit, et non Spiritui sancto, est idem quod non esse ab alio, hoc modo quo non esse ab alio facit innotescere principium totius divinitatis.
Ad aliud patet solutio per dicta, et similiter ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod licet generari et spirari non opponantur relative, tamen spiratus et genitus relative opponuntur : quia hoc bene concedo secundum supra dicta 3, quod Græci errant, et ideo qualiter ipsi Spiritum sanctum a Filio distinguant, non laboro hic determinare : quia videtur mihi impossibile esse quod unus non sit alius, si inter eos non est oppositio relationis, sicut supra est determinatum : et ideo Pater et Filius sunt unum in spirando, et Spiritus sanctus distinguitur ab utroque.
Ad aliud dicendum, quod non potest esse notio in qua Pater conveniat cum Spiritu sancto, et alia in qua Filius conveniat cum Spiritu sancto : quia illa in qua Pater communicaret Spiritui sancto, notaretur ordo naturae, et sic oporteret a Patre et Spiritu sancto esse quemdam quartum, quod supra improbatum est, et sic fieret multitudo in infinitum : et similiter alium oporteret esse
Ad aliud quaestionem patet jam solutio : quia nascibilitas, vel esse ab alio, de se non dicit notionem personæ ut personæ : quia non omne quod nascitur de aliquo, accipit naturam dignitatis ab eo : nec omne quod est ab aliquo, accipit naturam dignitatis : sed omne quod naturaliter filius est, naturam dignitatis generantis accipit. Sic etiam vis spirativa nihil nisi sibi simile in natura produ-
<--- Page Split --->
secundum illam notionem in qua conveniret Filius cum Spiritu sancto : et sic duo essent procedentes a Spiritu sancto.
Præterea, Illa in qua Pater conveniret cum Spiritu sancto non haberet oppositionem ad Filium : ergo in illa conveniret cum eis et Filius : ergo illa notio jam conveniret tribus, et sic esset communis tribus : et nihil est eis commune nisi essentia : ergo illa notio jam diceretur secundum essentiam de ipsis : et ideo illa argumentatio non procedit. Unde patet, quod innascibilitas est notio, et quod non sint nisi quinque notiones.
ARTICULUS II.
An inmascibilitas sit notio Patris ?
Secundo quæritur, Utrum innascibilitas sit notio Patris ?
Videtur autem quod non : aut enim innascibilitas exponitur negative, aut privative. Si negative. CONTRA : Negatio de se nihil certificat : ergo negatio non potest esse notio : quia notio est quæ facit innotescere. Si autem exponatur privative, sequitur multiplex inconveniens : quorum unum est, quod privatio dicit imperfectionem : et secundum hoc persona dignitatis innotescere per imperfectionem, quod est inconveniens. Secundum est, quia privatio relinquit aptitudinem : et sic Pater innascibilis aptus esset ad nascendum, non autem natus esset, quod iterum falsum est. Tertium est, quia opposita privative habent fieri circa idem : ergo nascibilis et innascibilis habent fieri circa personam eamdem secundum naturæ ordinem : sed nascibilitas convenit Filio : ergo et innascibilitas haberet fieri circa Filium, et non circa Patrem : ergo videtur, quod innascibilitas non sit notio Patris.
Si forte dicas, quod negotio facit innotescere, ut dicit Rabbi Moyses Ægypttius in libro qui dicitur Dux neutrorum : præcipue in divinis. Et Augustinus confirmat dictum suum, dicens quod si non potes cognoscere quid est Deus, non parum tamen perfectisi in cognitione si cognoscas quid non est. CONTRA : Secundum hoc una negatio non sufficienter notificat. Si enim dicam, Deus non est elementum, relinquendo quod Deus sit aliquid, non facit hæc negatio secundum doctrinam illius Philosophi notitiam. Dei : quia adhuc multa alia sunt, quæ non sunt elementum, et etiam non sunt Deus : ergo oportet addere plures negationes restringentes : quanto enim universalius est quod negatur, tanto negatio est minus communis : et quanto particularius est quod negatur, tanto negatio est magis communis : non enim Socrates de pluribus verificatur, quam non homo, vel non animal. Ergo videtur, quod etiam hic oportet addere plures negationes, antequam sufficiens notitia principii ordinis naturæ habeatur.
ULTERIUS quæritur quod magis tangit propositum, Cum notio principii non de principio sit non esse ab alio absolute, sicut probatum est in quæstione præcedenti, quare non dicitur generali nomine Patris notio esse non ens ab alio, sed speciali quod est ingenitus, quod sonat idem quod non ens ab alio per generationem? Si forte dicas, quod generatio et spiratio ordinata sunt, et secundum ordinem naturæ generatio est ante spirationem, et negato priore, negatur secundum, sed non convertitur : hoc nihil est : quia hoc supra est improbatum 1, ubi ostensum est, quod Spritus sanctus non processit Filio jam nato, nec non nato : quia utrumque æternum est, et neutrum ponit ordinem prioris ad aliud, nec etiam ordinem causæ : ergo per hoc quod dicitur Pater ingenitus,
<--- Page Split --->
non intelligitur improc essibilis, vel alio modo non ens ab alio.
Si forte dicas, quod generatio est ad esse, et spiratio ad bene esse, et emanatione secundum esse negata, negatur emanatio secundum bene esse : hoc etiam haereticum et falsum est : quia spiratio in divinis accipit Spiritus sancti substantiam, et esse, et bene esse ' et idem est ibi bene esse, quod esse. Falsum autem est, quia nihil prohibet me non esse ab aliquo per esse, et tamen bene esse meum dependere ab ipso : sicut a rege potest esse bene esse meum, cum tamen ego non sim filius regis. Ergo videtur, quod haec solutio non conveniat.
Solutio. Solutio. Solutio. Solutio. Solutio. Ininacabilitas est notio principii non existentis de principio. Unde intelligendum, quod est negatio fundata super ens : aliter enim est negatio de primis, et aliter de posterioribus : sicut si dicam, homo non est animal, homo non est asinus : negatio sequens causatur ab oppositione vel disparatione praedicati et subjecti : quae disparatio causatur ab oppositis differentiis constituentibus praedicatum et subjectum : et ideo illa negatio habet aliquid prius se in quo fundatur, quod non est omnino idem cum illis de quibus est negatio, sed est prius eis. Cum autem dico primum quod ante se nihil habet, negatio fundatur super naturam primi, quae non est prius primo, quia prius primo nihil est, sed est ipsum primum : et ideo non potest exponi per affirmationem, sicut alia negatio. Si enim quaeram et dicam sic : homo non est asinus, tu dices, quod verum est. Si quaeram ulterius. Quare hoc? tu dices, quia ipse est animal rationale, et rationale animal et irrationale a se per oppositas differentias removentur : et sic causas negationem per affir-
mationem quae prior est quam negatio, et prior est negatis. Si autem dicam primum ante quod nihil est, tu dices quod hoc verum est. Si autem quaeram, Quare hoc est verum ? tu dicis, quia primum est primum : et ponis quidem affirmationem quae prior est negatione, sed non ponis affirmationem priorem eo de quo fuit negatio, quia negatio fuit de primo : ergo illud per affirmationem innotescere non potest : et ita innotescit per negationem, ut dicit hic Augustinus.
Dico ergo, quod innascibilitas non privative, sed negative habet exponi : sed est duplex, scilicet in genere, et extra genus. Si ergo negatio negat totum quod est in genere principii, tunc innascibile idem erit quod non ens ab alio principio secundum naturae ordinem. Si autem tantum negaret quod est in suo opposito in genere, tunc supra dictum est, quod conveniret etiam Spiritui sancto secundum verba Hieronymi a Magistro posita ibi, et a nobis exposita.
Quod autem objicitur, quod negatio non facit aliquid innotescere : dicendum quod hoc verum est per se, et de negatione extra genus : talis autem negatio non est quae cadit in ratione primi, et principii.
Ad m quod ulterius quaeritur, Quare dicitur innascibilitas, et non existentia ab alio ? potest dici si placet, quod licet generatio et processio non habeant ordinem prioris et posterioris, vel immediati et mediati, ut supra probatum est, tamen habent ordinem naturae, quo procedens sit ex genito : et hoc patet in imagine : quia amor non procedit a mente, nisi supposita notitia, quae ametur, et amet : et ideo dicit Richardus quod amor in alterum tendit. Et Gregorius quod charitas minus quam inter duos esse non pottest 4. Et ideo sublata generatione secundum principium, aufertur etiam spiratio :
<--- Page Split --->
et ideo non ens ab alio per generationem, cum tollit principium generativum, tollit etiam principium spirativum, quia non spiraret amorem, nisi cum eo quem genuit : non autem est e converso : et hoc est valde contra Græcos. Ex hoc enim necessario concluditur, quod Spiritus sanctus est a Filio, et quod Filius habet hoc a Patre, sicut Pater si ab alio esset spiratus, necessario oporteret quod ille alius alium genuisset cum quo Patrem spiraret.
Et per hoc patet solutio ad totum : quia licet spiratio et generatio non habeant ordinem prioris et posterioris, causa, vel natura, vel dignitate, vel tempore, tamen habent ordinem naturæ, qui est in divinis, ut scilicet genitus sit principium spirati : et ita spiratus secundum hunc ordinem ponit genitum spirantem : si ergo Pater esset spiratus, oporteret alium genitum esse a patre alio. Cum ergo per oppositum ingenitum neget esse spiratum eumdem, et non e converso : hæc est ratio quare dicitur imascibilis, et non inspirabilis.
Si autem quaeratur, Quare non dicit generali nomine improcceissibilis, ut utrumque simpliciter tollatur ? Dicendum, quod Pater est principium non de principio secundum ordinem naturae : et ideo in sua notione oportet exprimere rationem hujus ordinis, secundum quam sit non de principio : non autem ratio hujus ordinis exprimitur nomine generali, sed speciali : ergo negatio debuit esse in speciali, quod tamen secundum ordinem naturae est principium alterius actus, sicut genitus spirati.
Si autem quaeritur, Utrum Pater posset spirare Spiritum sine Filio ? hoc supra solutum est 1.
ARTICULUS III.
Utrum innascibilità et paternitas sint una notio, vel duæ ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, « Aliam designat notionem quam Pagenitor.ter vel » Hoc enim falsum videtur : quia
Innascibilitas in Patre idem videtur quod paternitas : proprietas enim aut constituit personam, aut persona innotescit per ipsam : sed sufficienter innotescit et constituitur persona Patris a proprietate quae est paternitas : ergo innascibilitas aut eadem est in Patre, aut superfluit.
Item, In divinis non distinguit nisi relationis oppositio : non autem est relationis oppositio inter paternitatem et innascibilitatem : ergo sunt eadem notio secundum rem.
Item, Nihil videtur dicere innascibilitas nisi comparationem quamdam Patris ad privationem principii ante : comparatio autem talis nihil addit nisi negationem : ergo cum negatio nihil faciat differre, videtur quod non dicat aliam notionem quam paternitas.
Item In divinis non est numerus nisi ex hypostasi : ergo proprietates non numerantur nisi ex numero hypostasis : ergo omnes proprietates ejusdem personae sunt una secundum quod sunt in ipsa : ergo innascibilitas in Patre non differt a paternitate in Patre.
Item, In Filio nascibilitas non est alia proprietas a filiatione : ergo videtur, quod nec in Patre innascibilitas sit alia a paternitate.
SOLUTIO. Dicendum, quod alia est nosto tio in Patre innascibilitas, et paternitas
<--- Page Split --->
alia : quia distinctio notionum est secundum modum innotescendi personam ut personam, hoc est, secundum rationem dignitatis : sicut autem supra dictum est, in ordine naturae oportet principium esse non de principio : et illud innotescit in omni re qua est principium non de principio : erit ergo unus modus innotescendi ipsum ex parte illa qua non est de principio, et alius ex parte illa qua est principium, et unus modus non est alius. Ex parte illa qua innotescit ut non de principio, est innascibilitas notio. Ex parte altera innotescit secundum rationes quibus est principium totius divinitatis : hoc autem est generando, et spirando : et ideo erunt duae notiones Patris, una paternitas, et alia communis spiratio.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod innascibilitas non superfluit : quia paternitate sufficienter innotescit Pater in ratione principii : non tamen ipse sufficienter innotescit in quantum est non de principio : et hoc convenit ei personaliter, et pertinet ad dignitatem personae, secundum quod in ordine naturae ipse Pater ponitur principium non de principio.
Ad ALIUD dicendum, quod realiter non distinguit in divinis nisi relationis oppositio, id est, quod distinctio faciat rem per se entem et subsistentem : et sic non distinguitur notio a notione, sed potius secundum modum supponendi et attribuendi, ut superius dictum est.
Ad ALIUD dicendum, quod non dicit comparationem paternitatis, sed ejus qui est Pater secundum illam rationem qua est principium non de principio : unde illa ratio ex falsis procedit.
Ad ALIUD dicendum, quod non est numerus rerum distinctarum in divinis, nisi personarum tantum : nec notio in divinis habet esse distinctum extra personas, et numeratur secundum rationes innotescendi et attribuendi. Tamen bene dico, quod relatio et notio est res in divinis, licet non numeretur extra personam :
sed diversitas ejus innotescit secundum diversitatem modi significandi in attribuendo, ut superius dictum est.
Ad ALIUD dicendum, quod nascibilitas secundum idem in ratione facit innotescere Filium, secundum quod facit eum innotescere filiatio, secundum scilicet quod est de principio in ordine naturae : et ideo non est diversa notio in Filio nascibilitas et filiatio : sed non secundum idem facit innotescere Patrem innascibilitas et paternitas, secundum quod in ordine naturae est principium non de principio : et ideo in Patre est alio modo notio innascibilitas, et paternitas : sicut et in Filio alia notio est filiatio, et communis spiratio : quia non secundum unam rationem innotescit Filius per eas, secundum quod refertur ad ordinem naturae, ut principium de principio.
ARTICULUS IV.
Utrum non intellecta paternitate Pater esset quis, quia ingenitus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, « Non est hoc dicere ingenitum, quod est Patrem dicere, etc. »
Ergo videtur, quod non intellecta paternitate, adhuc Pater esset quis, quia ingenitus : ergo hoc est falsum quod superius videtur probari', quod abstracta personalitate a persona, non remanet hypostasis.
Si forte dicas, quod ita est in Patre, sed non est ita in aliis. CONTRA : Quia eadem ratione non est idem dicere Filium, et spirantem : ergo non intellecta filiatione, adhuc Filius erit quis, et ita remanet hypostasis Filii.
Item, Hoc probatur alia ratione. Bene conceditur, Iste est genitus : ergo est ab alio : sed non convertitur : ergo
<--- Page Split --->
esse ab alio per intellectum, est prius quam generari : ergo potest intelligi sine illo : ergo non intellecta filiatione, adhuc intelligitur ens ab alio : hoc autem non convenit nisi hypostasi : ergo abstracta personalitate intelligitur hypostasis, quod supra negatum est.
- Item, Augustinus dicit, et habetur in Littera, quod aliud est Patrem esse, et aliud est esse Patrem : non enim eadem est, est Pater, et Pater est : et est Filius, et Filius est : sed eodem Pater est quo Filius est, quia Pater est essentia : et Filius eodem est, quia in divinis quidquid est, essentia est : ergo videtur, quod esse hypostasis secundum intellectum dependet ab essentia : et non intellecta notione, adhuc essentia est : ergo cum hypostasis esse sit ab essentia, hypostasis in divinis potest esse non existente notione.
naturae : ordinem enim naturae non habet Pater ad Filium nisi paternitatis ratione. Unde sic non intellecta paternitate verum est, quod remanet hypostasis Patris, et non Filii : quia ordo naturae destruitur quo alter sit ex altero. Alio modo est proprietas constituens personam in esse personali : et cum negatio non constituat, intellectus innascibilitatis non constituet Patrem : et hoc modo non intellecta paternitate, non erit Pater quis : et tollitur hypostasis, proprietate sublata.
AoALUDdicendum , quodlicetspiratiositnotioFilii , tamennonestpersonalisproprietasejus : etideospiratiosecun - dumrationemintelligendipræsupponitsibifiliationem , utestproprietasperso - nalis : nonenimpotestspirarenisiper - sonaconstituta : ethocfitperfiliatio - n e m .
- Item, Absolutum est in omnibus ante respectivum : supra autem habitum est saepe, quod persona absolutum est : ergo et hypostasis : quia cum duo sint de intellectu personae, scilicet hypostasis et proprietas, esse absoluti non potest habere persona a proprietate : ergo relinquitur, quod habeat ab hypostasi : ergo hypostasis est absolutum : ergo per intellectum est ante respectivum.
AdALUDdicendum , quodhocsequiturinhisinquibusuniversaleabstrahituraparticulari , etsimpliciusaminussimpli - c i : ettamensecundumesseestecon - verso . Undecumdicitur , isteestgeni - t u s : ergoestabalio : intellectusnosternonsistitursuperesseabalio , sedtransitusqueadgenerationem , eoquodillade - terminatefigitintellectum : nonenimsumiturresinuniversalinisiinpoten - t i a : undeintellectusquærensnaturamreietesse , nonquiescitinuniversali : etideosecundumessepersonæ , esseabalio , estpostesseabaliopergeneratio - n e m , etpostesseabalioperspiratio - n e m : etsecundumremestidem , etnonsimpliciusillis : quiaabstractiotalisindivinisfierinonpotest , utsupraproba - tumest : etsiessetindivinis , nonessetnisisecundumrationem , etsecundumesseesseteconverso .
Solutio . Adhucpersistimusinhocquodnonintellectaproprietate , nonin - telligaturnecremanethypostasis : quianonvidemus , qualiterdeclineturhæresisArii , velhæresisSabellii , siperintelle - ctumponiturhypostasisanteproprieta - t e m : ethocsuprasatisprobatumest 1 .
UNDEDICIMUSadprimum , quodnonintellectapalernitate , e t c . , quodhocpot - estesseduobusmodis : estenimpater - nitasrelatio , etproprietaspersonalis : etpotestnonintelligipaternitasutrelatioest , quiapotestintelliginongenitusnonhabensFilium : etsicverumestquoddicitAugustinus . Seddestruiturordo
AdALUDdicendum , quodbenevide - turmihiesseconcedendum , quodhy - postasishabethabitudinemadessen - t i a m , ethabitudinemadproprietatem : etabhabitudineadessentiamhabetesse ,
<--- Page Split --->
et similiter proprietas : quia omne esse in divinis, est essentiae, et ab essentia : sed tamen numerum et esse hypostasis, id est, quod hypostasis est hypostasis, ex parte post habet a proprietate : quia per numerum et per esse hypostasis ut hypostasis pendet a proprietate.
Ad aliud dicendum, quod hypostasis non est absolutum, ut supra probatum est 1 : quia si ponatur absolutum, sequitur haeresis Sabellii, vel Arii inevitabiliter, ut mihi videtur : sed respectivum dicitur duobus modis, scilicet ut ratio respectus, et sic respectivum est notio, et relatio sive proprietas : et ut id quod dicitur ad aliquid, et hoc est suppositum relationis, quod est hypostasis. Et si quaeratur, Unde veniat hoc suppositum, ex quo non manet sublata relatione ? Respondendum est, quia ponitur posita relatione ut est distinguens : aliter enim relatio in divinis non ponitur. Tamen argumentum non valet : quia multiplex est relatio, ut supra dictum est, scilicet simplex, et composita. Et simplex est secundum originem : et quaedam illarum nascuntur ex mutatione, ut causa et causatum, et pater et filius in inferioribus : et haec praponunt sibi secundum intellectum supposita sua. Quaedam sunt ad esse suppositi constituendo ipsum, quibus positis ponitur suppositum : et ideo quidam dicunt non male, ut videtur mihi, quod proprietates istae secum ferunt supposita : et ideo istae relationes sunt secundum rationem intelligendi ante supposita sua.
ARTICULUS V.
An genitum et ingenitum dicant ens in eodem genere prædicamenti ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Negativa porro particula non id efficit, ut quod sine illa relative dicitur, etc. »
Hoc enim videtur falsum : cum enim non habeat ordinem ad prædicamentum nisi per coordinationem prædicabilium, si negatur ab eo coordinatio prædicabilium, negatur ab eo (ut videtur) prædicamentum : sed coordinatio prædicabilium negatur ab eo, quia negatur ab eo prædicatum proprium prædicamenti, sicut est genitum, vel subjectum proprium genus alicujus : ergo videtur, quod genitum et ingenitum non dicant ens in eodem genere prædicamenti.
Item, Quidquid est in prædicamento, est in ipso sicut generalissimum, vel sicut subalternum, vel sicut specialissimum, vel sicut individuum. Ingenitum autem nihil talium dicit, quia nihil horum perficit per negationem : ergo falsum videtur esse, quod genitum et ingenitum sint in eodem genere.
Item, Nihil uno et eodem modo ordinem habet ad diversa genera : sed ingenitum dicitur de relatione, et non relatione : ergo ingenitum non dicit ens in prædicamento determinato.
Item, Relatio et non relatio non differunt nisi per negativam particulam quae apponitur alteri : ergo per rationem Augustini hic positam, sunt in eodem genere : quidquid autem est in genere, de illo prædicatur generalissimum : ergo de non relatione prædicatur genus relationis : ergo non relatio
<--- Page Split --->
est relatio, quod est impossibile : ergo falsum est quod hic dicit Augustinus.
- Item, Secundum hoc essent duo generalissima in quolibet prædicamento : non enim minoris communitatis est non relatio, quam relatio : et hoc iterum ridiculosum videtur, et contra auctoritatem artis prædicamentorum.
Si forte dicas, quod hoc verum est, quod nomen prædicamenti negetur, cum dicitur substantia non substantia, relatio non relatio, qualitas non qualitas, et hujusmodi. Contra : Quia negatio quanto adjungitur ad minus commune, tanto est communior : si ergo negatio magis communis secundum ambitum prædicationis, facit ipsum cum affirmatione non posse manere in eodem prædicamento, multo magis facit hoc negatio minus communis, ut videtur.
Solutio.
Solutio vere una est ad omnia haec argumenta : quia cum dicitur non genitus, vel non substantia, vel quælibet alia negatio, potest considerari negatio gratia negationis : et sic cum negatio sit non ens, non cadit in aliquod genus, nec ordinatur ad genus aliquod. Vel potest considerari ratione rei negatae : et sic negatio necessario ordinatur ad affirmationem præcedentem ipsam secundum intellectum, ut diximus in primo articulo quæstionis 1, et sic non substantia reducitur ad substantiam, ut ad genus, et non relatio ad relationem ut ad genus : sicut enim non cognoscitur privatio nisi per habitum, et divisio per compositionem : ita negatio hoc modo intelligitur per affirmationem. Unde dicit Philosophus, quod in non esse intelligitur esse, et omnino in affirmatione negatio : et hoc modo dicit, quod rectum est judex sui et obliqui : recto enim cognoscimus et ipsum et obliquum.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod gratia rei negatae relinquitur ordo, licet non gratia negationis.
Ad aliud dicendum, quod illa propositio est falsa, sed vera est de directe ordinatis in prædicamento : sunt enim quædam in prædicamento ut prædicata et subjecta ejusdem prædicamenti, et quædam sunt in ipso secundum reductionem : et hoc dupliciter, scilicet sicut principia, ut materia et forma ad substantiam, et punctum et unitas ad quantitatem, et hujusmodi. Quædam autem sunt reducta, sicut de quibus habetur judicium per illa : et sic privationes et negationes reducuntur ad genus : quia per habitum generis cognoscuntur.
Ad aliud dicendum, quod ratio illa procedit ex parte negationis, et non ex parte rei negatae.
Ad aliud dicendum, quod non oportet, quod genus prædicamenti prædicetur de his quæ quocumque modo sunt in prædicamento per reductionem ad illud, sed tantum de directe contentis in eo.
Per idem patet etiam solutio ad sequens : quia non facit generalissimum, sed reducitur ad idem quod est habitus affirmationis.
ARTICULUS VI.
Utrum inascibilità potest prædicari de paternitate ? et, Utrum paternitas est inascibilis ? et, An essentia est imascibilis ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : « Sicut filius ad patrem, et non filius ad non patrem refertur : ita genitus ad genitorem, et non genitus ad non genitorem referatur necesse est. »
- Videtur enim, quod licet paternitas non sit eadem notio, quæ est innascibilitas, ut dicit Augustinus hic, eo quod paternitate refertur Pater ad Filium, in-
<--- Page Split --->
concedendum, quia sic inhaerenter praenascibilis est Pater: et sic utraque est dicaretur innascibilis de utroque : vel concedenda. potest teneri substantive, hoc est, in-
C. Quæ sit proprietas secundum quam dicitur Pater ingenitus ?
Si autem vis scire quæ sit proprietas secundum quam dicitur Pater ingenitus, audi Hilarium ipsam vocantem innascibilitatem in libro IV de Trinitate, ita aientem : Est unus ab uno, scilicet ab ingenito genitus, proprietate videlicet in unoquoque et originis et innascibilitatis. Significata ergo in Scripturis personarum intelligentia, et distincto innascibilitatis nativitatisque sensu, solitarius Deus non est opinandus. Discretio ergo vel distinctio personarum in Scripturis posita est, in nullo autem naturae distinctio.
D. Ariani nitebantur probare alterius substantiae Patrem, alterius Filium, quia ille ingenitus, iste genitus : quibus respondens Ambrosius dixit se hoc nomen in Scripturis non legisse divinis.
Illud etiam taceri non oportet, quod Ariani ex eo probare nitebantur alterius substantiae esse Patrem, alterius Filium : quia ille ingenitus, et iste genitus dicitur : cum diversum sit esse ingenitum, et esse genitum. Unde Ambrosius eorum quaestioni respondens, dicit se in divinis Scripturis hoc nomen, scilicet ingenitus, non legisse, ita inquiens in libro IV de Spiritu sancto 1 : Cum dudum audierint quidam dicentibus nobis Filium Dei qui generatus est, Patri qui generavit, inaequalem esse non posse, quamvis ille generatus sit, iste generavit : quia essentia vel generatio est naturae : adversus quidem illam quaestionem vocem sibi arbitrantur acclusam : sed tergiversatione damnabili in eodem loco vestigium vertunt, ut putent mutationem fieri quaestionis mutatione sermonis, dicentes : Quomodo possunt esse ingenitus et genitus unius naturae atque substantiae ? Ergo ut respondeam mihi propositae quaestioni, primo omnium in divinis Scripturis ingenitus nusquam invenio, non legi, non audivi. Cujus ergo mutabili-
<--- Page Split --->
tatis sunt homines hujusmodi, ut nos dicant ea usurpare quæ non sunt scripta : cum ea quæ sunt scripta dicamus, et ipsi objiciant quod scriptum non sit ? Nonne ipsi sibi adversantur, et auctoritatem calumniæ suæ derogant ? Attende, lector, quoniam hoc nomine, ingenitus, nolebat uti Ambrosius propter hæreticos. Ita et nos subjicere ' quædam oportet propter calumniantium insidias, quæ catholicis ac piis lectoribus secure credi possunt. Sunt etenim quædam quæ non tantæ sunt religionis et auctoritatis, ut eis nos 2 oporteat semper confitendo ac recipiendo inservire, verum silentio alioquin 3 præteriri queunt : nec illius tamen sunt perversitatis, quin cum opportunum fuerit eis uti liberum habeamus.
ARTICULUS VII.
tatem : non autem dicit filiationem, quia ab origine est etiam Spiritus sanctus et habet originem : ergo videtur, quod sint plures notiones quam quinque.
Deinde quæritur de hoc quod dicit in verbis Hilarii, cap. C, « Proprietate videlicet in unoquoque originis et inmascibilitatis, etc. »
Ergo videtur, quod origo dicat proprie-
SOLUTIO. Origo simpliciter intelligitur solutio. secundum emanationem ad esse : talem autem originem dicit generatio secundum nominis rationem : et ideo pro generatione passiva Filii hic ponitur, licet secundum nomen aliquid communius dicat quam generatio.
E. An diversum sit esse Patrem et esse Filium ?
Præterea quæri solet, Cum supra dictum sit, quia aliud est dicere ingenitum, aliud Patrem, et quod diversum sit genitus et ingenitus : utrum similiter diversum sit esse Patrem et esse Filium, an idem ? Ad quod dicimus, quia ex eodem sensu quo dicitur diversum genitus et ingenitus, et quo dicitur non esse idem dicere genitum et ingenitum, potest dici non esse idem, sed diversum, esse Patrem, et esse Filium, vel esse Spiritum sanctum : quia non ea notione Pater est Pater, qua Filius est Filius, vel qua Spiritus sanctus est Spiritus sanctus. Ideoque ex hoc sensu concedimus, quod aliud est esse Patrem, et aliud est esse Filium : quia alia notio
<--- Page Split --->
est, qua Pater est Pater, alia qua Filius est Filius. Sed si transponas ut dicas, aliud est Patrem esse, aliud Filium esse, variatur intelligentia : et ideo non conceditur. Est enim sensus talis ac si dicatur, aliud est quo Pater est non quidem Pater, sed est, aliud quo Filius est, non quidem Filius, sed est : quod penitus falsum est. Eo enim Pater est, quo Pater Deus est, id est, per essentiam vel naturam. Ac Filius eo Deus est, quo Pater Deus est. Eo ergo Filius est, quo Pater est : et ita idem est Patrem esse quo Filium esse : sed non est idem esse Patrem, et esse Filium. Unde Augustinus in libro V de Trinitate ait : Quamvis diversum sit esse Patrem et esse Filium, non est tamen diversa substantia : quia non hoc secundum substantiam dicitur, sed secundum relativum : quod tamen relativum non est accidens, quia non est mutabile 1. Ecce diversum esse dicit esse Patrem et esse Filium, quod juxta rationem prædictam accipi oportet : quia scilicet alia notio est qua est Pater, alia qua est Filius. Non enim secundum essentiam Pater dicitur Pater, vel Filius Filius, sed secundum relationem.
ARTICULUS VIII.
An accidens possit separari a suo subjecto ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Quod tamen relativum non est accidens, quia non est mutabile, etc. »
Hoc autem non videtur sequi : quia multa sunt in inferioribus accidentia quae non mutantur, ut accidens inseparabile.
et licet quandoque sit separabile a propinquo et immediato, tamen separabile est a remoto : ut habere tres angulos æquales duobus rectis, licet non separetur a triangulo rectilineo, separatur tamen a figura vel triangulo simpliciter : quia triangulus qui habet unum latus arcuale, potest habere tres majores duobus rectis.
Aliter potest dici, et forte melius, quod accidens comparatur ad aliquid sicut ad subjectum tantum, et ab illo semper separari potest : comparatur etiam ad aliquid sicut ad subjectum et causam, et ad id quod cadit in diffinitione ipsius, et ab illo non separatur : sed hoc non est ex ratione subjecti, sed potius ex ratione esse et diffinitionis.
Solutio.
Ad hoc autem dicunt quidam, quod accidens dupliciter comparatur ad subjectum, scilicet propinquum et remotum :
<--- Page Split --->
F. Quomodo dicatur sapientia genita vel nata : an secundum relationem, an substantiam ?
Sciendum quoque est, quod sicut solus Filius dicitur verbum vel imago, ita etiam ipse solus dicitur sapientia nata vel genita. Et ideo quaeritur, Utrum hoc relative dicatur ? et si relative dicitur, an secundum eamdem relationem quae 1 dicitur verbum et imago ? De hoc Augustinus in libro VII de Trinitate ita ait : Id dici accipiamus cum dicitur verbum, ac si dicatur nata sapientia, ut sit Filius et imago. Et haec duo cum dicuntur, id est, nata sapientia : in uno eorum, eo quod est nata, et verbum et imago et Filius intelligatur. Et in his omnibus nominibus non ostendatur essentia, quia relative dicuntur. At in altero quod est sapientia etiam essentia demonstretur, quoniam et ad se dicitur : seipsa enim est sapiens, et hoc est ejus esse quod sapere : unde Pater et Filius simul una sapientia, quia una essentia 2. Cave, lector, qualiter hoc intelligas, quod hic dicit Augustinus. Videtur enim dicere, quod cum dicitur nata sapientia, ibi sapientia essentiam significet, et nata relationem notet. Quod si ita est, cogimur dicere essentiam divinam esse natam : quod superioribus repugnat. Sed ad hoc dicimus, quod in altero, id est, in eo quod nata est, eadem notio intelligatur, quae notatur cum dicitur verbum et imago. In altero vero scilicet sapientia, demonstratur essentia, id est, demonstratur quod Filius sit essentia, quia sapientia secundum essentiam dicitur. Et ideo cum dicitur nata sapientia, intelligatur quod ipse qui natus est, essentia est, ibi tamen sapientia non pro essentia, sed pro hypostasi facit intelligentiam : ut sicut quando dicitur verbum vel Filius, intelligitur hypostasis cum sua proprietate. Item, cum dicitur nata sapientia, idem intelligitur, id est, genita hypostasis. Ideo vigilanter ait idem esse intelligendum cum dicitur verbum, et cum dicitur nata sapientia, id est, eadem relatio, eademque hypostatis cui inest illa proprietas. Et ex hoc adjuvatur illud quod superius diximus, scilicet cum dicitur Pater vel Filius vel Spiritus sanctus, non tantum illae proprietates significantur, ut cum dicitur paternitas, filiatio : sed etiam hypostasis cum suis proprietatibus.
<--- Page Split --->
G. Quod imago aliquando dicitur secundum essentiam.
Illud etiam sciri oportet, quia cum supra dictum sit imaginem relative dici de Filio, sicut verbum vel Filius, interdum tamen reperitur secundum substantiam dici. Unde Augustinus in libro de Fide ad Petrum dicit, quod una est sanctæ Trinitatis essentialiter divinitas et imago, ad quam factus est homo 1. Hilarius etiam in libro V de Trinitate ait : Homo fit ad communem imaginem. Nomen non discrepat, natura non differt. Una est enim ad quam homo creatus est, species. Ex his verbis ostenditur, quod imago aliquando essentiae intelligentiam facit : et tunc ad se dicitur, et non relative.
ARTICULUS IX.
Utrum imago dicatur relative? et, Utrum solus Filius dicatur imago?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultima parte, ibi, F, « Sciendum quoque est, quod sicut solus Filius dicitur verbum et imago, etc. »
Ex hoc enim videtur, quod imago dicitur relative. Et hoc non videtur :
Imago enim, ut dicit Hilarius (et ponitur infra 2, est rei ad rem coæquandam et imaginandam indiscreta et unica similitudo : hoc autem videtur convenire tam Filio, quam Spiritui sancto : cum tamen Filius et Spiritus sanctus in nulla notione conveniant : ergo non potest dicere relationem.
Item, Damascenus dicit, quod Spiritus est imago Filii : ergo videtur, quod non dicat relationem.
Item, Duorum similium et duorum
æqualium utrumque est æquale alteri, et simile est alteri : cum ergo imago non ponat nisi similitudinem et æqualitatem, videtur tam ad unum, quam ad alium referri : et sic tam Pater est imago Filii, quam Filius Patris. Forte dices, quod Filius est imago, quia procedit ut natus : Spiritus autem sanctus non procedit ut natus, sed quomodo datus : quod autem datur ab aliquo, non habet similitudinis rationem ex hoc quod donum : sed quod nascitur, ex ipsa ratione processionis suæ habet rationem similitudinis. CONTRA : Supra habuimus, quod magnus est qui dat tale donum sicut ipse.
Præterea, Non licet nobis dicere, quod Spiritus sanctus non sit æqualis Patri : nec licet nobis dicere, quod Spiritus sanctus non sit similis Patri : cum ergo ex his duobus conficiatur imago, videtur quod non liceat nobis dicere, quod Spiritus sanctus non sit imago Patris et Filii.
- Item, Dicere, quod Filius ex ratione processionis habet quod sit imago, et non Spiritus sanctus : aut intelligitur secundum processionis intellectum gene-
<--- Page Split --->
rali nomine, aut specialiter in divinis. Si primo modo: hoc nihil est: quia sic non quaeritur de personis, quia eadem ratione posses dicere, quod Spiritus sanctus ratione processionis est accidens: quia quod procedit generaliter per modum amoris, est accidens, et non persona. Si autem attenditur processio in divinis : tunc nihil valet ratio: quia perfecta unitas et similitudo naturae communicatur Spiritui sancto spirando, sicut Filio generando.
Praeterea, Illa ratio non est nisi secundum rationem, cum nos rem et rei rationem quaeramus: ergo videtur, quod hoc nihil sit.
ductio imaginata in duos, ut duo sunt: sed mediata potest, scilicet quod primo ducat in unum, et per consequens in alium: unde Pater ut est alius a Filio in persona, non potest habere imaginem quae ex æquo ducat in suam personam, et in personam Filii : et ideo non potest Spiritus sanctus esse imago, qui secundum ordinem naturae refertur ex æquo ad utrumque: nec potest etiam habere duas imagines, etiamsi poneretur Spiritus sanctus ab eo solo procedere, ut dicunt Græci: quia illæ imagines secundum unam rationem assimilarentur, et sic in se nullam haberent distinctionem. Tertium est, quod perfecte impleat : et hoc convenit Filio et Spiritui sancto æqualiter, licet non eadem ratione : quia Filio ratione filiationis, quæ in sua ratione ponit impletionem istam per actum naturae, quia est generatio : Spiritui sancto autem convenit per spirationem quæ habet in sui ratione actum spirativum qui est actus amoris : et per hoc patet qualiter solus Filius imago dicatur.
DICENDUM ergo ad primum, quod imago secundum modum intelligendi plus ponit quam similitudinem et æqualitatem, ut dictum est: et per hoc patet etiam ad tertium.
Ad aliud dicendum, quod Damascenus non attendit in imagine nisi id in quo notatur impletio imaginis : et hoc est unitas substantiæ : et ideo vocat Spiritum sanctum imaginem.
Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet dicere, quod Filius ratione processionis habeat similitudinem naturae, et Spiritus sanctus habet eamdem, sed non cadit in ratione suæ processionis, quia non procedit ut natus, ut supra dictum est ex verbis Augustini.
Ad aliud dicendum, quod Richardus attendit signum imaginis : quia scilicet Filius est unus ab uno : et hujus signum est, quod ab ipso et a Patre est alius : et
1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1
Si propter hoc velis dicere quod supra diximus, quod imago ponit convenientiam cum exterioribus, scilicet figura, et colore : et ideo refertur ad Filium secundum proprietatem quae quasi extrinsecus adest in hoc quod a Filio alius est, sicut a Patre, non autem a Spiritu sancto, et illa est ratio Richardi. Contra : Secundum hoc apud Græcos non esset Filius imago Patris : quia illi non ponunt Spiritum sanctum a Filio procedere.
Solutio. Augustinus dicit in libro de Decem chordis, quod aliter est imago regis in filio, et aliter in solido aureo : quia in filio est per naturam, in solido aureo in extranea natura impressa : et vult distinguere inter hoc quod Filius Dei dicitur imago, et quod homo dicitur ad imaginem. Et ideo videtur mihi, quod ad intellectum imaginis tria concurrunt, scilicet primum quod sit in altero, quia nihil sibi imago est : et ideo cum Pater ad nihil ante se secundum ordinem naturae referatur, non potest dici imago : et ideo dicit Hilarius infra 1, quod Filius refertur ad innascibilem, et quod hoc modo dicitur Pater caput Filii. Secundum est, quod ducat in unum tantum : non potest enim esse immediata
<--- Page Split --->
tunc ratio sua attendit per signum illud secundum quod est de imaginis intellectu.
ARTICULUS X.
Utrum verbum et sapientia nata sint idem? et, Utrum in verbo semper intelligitur respectus ad creaturam? et, Quid addit dicere super intelligere?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, F, « Id dici accipiamus cum dicitur verbum, ac si dicatur nata sapientia, etc. »
Ergo videtur, quod verbum et sapientia nata sint idem.
CONTRA : Verbum ordinatum et perfectum non procedit nisi a sapiente secundum sapientiam : Filius autem verbum est cui nihil deest : ergo ipse procedit a sapientia : ergo procedendo a dicente accipit sapientiam a sapientia dicentis. Habuimus enim supra 1, quod bonus bonum genuit, et sapiens sapientem genuit : ergo videtur secundum ordinem naturae verbum sibi sapientiam præponere.
Sed contra. Sed contra hoc est quod dicitur, Eccli. 1, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Ergo verbum est fundens sapientiam : sed quidquid funditur ab aliquo, est posterius illo per intellectum : ergo sapientia est posterior verbo.
Quæst. 1. ULTERIUS hic quæritur, Utrum in verbo semper intelligatur respectus ad creaturam?
Hoc enim videtur, quia
Omnia per ipsum facta sunt 2 : ergo omnia fuerunt in ipso ab aeterno vita et lux : ergo cum vita et lux ponunt respectus ad creaturas, verbum etiam ponet eundem.
Item, Verbum est ars Patris : ars autem (ut dicit Augustinus) est plena rationum omnium viventium. Cum ergo illæ rationes ponant respectum ad creaturam, videtur quod et verbum in quo sunt rationes illæ.
Item, Anselmus dicit, quod eodem verbo dicit se Pater et omnem creaturam : ergo videtur, quod respectus creaturarum sit in verbo.
Item, Dixit et facta sunt 3. Super illud dicit Augustinus, id est, Verbum genuit in quo erant ut fierent. Et dicit super Genesim, quod non est credendum, quod Pater toties dixerit quoties ponitur, dixit Deus, in textu litteræ : quia unum solum verbum ille genuit, per quod omnia fecit. Sicut etiam dixit Job, XXXIII, 14 : Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
Sed contra : Cum dicitur, Pater dicit sed se, non ponitur respectus nisi ad Patrem tantum : cum ergo ibi generatio verbi exprimatur, videtur quod verbum non necessario ponat respectum ad creaturam.
ULTERIUS hic quæritur, quid dicere addat super intelligere ?
Et videtur, quod nihil. Dicit enim Anselmus, quod summo spiritui hoc est dicere, quod est cogitando intueri : hoc autem totum fit actu intellectus : ergo videtur, quod nihil addat : et sic idem est dicere et intelligere
Item, Si vis cogitativa Deo non convenit : hoc nihil est : quia tunc ponam ibi videndo, et tunc habeo propositum.
ITEM tunc quæro, Quid differens dicat ly videndo ad intueri? Si enim idem dicunt, tunc alterum superfluit in diffinitione dictionis quam ponit Anselmus. Si autem non idem dicunt : aut referuntur ad eamdem potentiam intellectivam, aut ad aliam. Si ad eamdem : tunc videtur,
<--- Page Split --->
quod unum actum dicant : et sic superfluit alterum. Hoc etiam videtur per nominis rationem : quia intuitus est idem quod visus : ergo idem est videndo intueri, quod est videndo videre : et ibi est abundantia hujus dictionis, intuitus, ut videtur. Si autem dicas, quod referuntur ad aliam potentiam : ergo dicere non est solius intellectus actus, nec est simplex actus, sed compositus.
ied contra. Si PROPTER hoc dicatur, quod idem est dicere quod intelligere.
CONTRA : Intelligere actus essentialis est : ergo et dicere, quod falsum est. Præterea, videtur quod dicere in divinis non conveniat intellectui : quia intellectus in imagine refertur ad Filium : cum ergo Filius verbum dicatur, oportet quod mens in divinis, quæ Patri attribuitur, dicat et non intellectus.
Solutio . Adprimumdicendumvide - t u r , quodverbumnonsemperponatre - spectumadcreaturas , sedquandoqueponitrespectumadsolumdicentem , s e - cundumquodtantumnotionalitersumi - turnonconsignificandoessentiamdivi - namperrespectumadcreaturam , u t s u - prainpræcedentidistinctionehabitumest . Undequandoquæritur , Utrumse - cundumintellectumpræponatsibisa - pientiam ? Distinguendumest , quodestduplexsapientia : æterna , etcreata : etconstat , quodipsamsapientiamcreatamfunditperrespectusadcreaturas , secun - dumquodestarsplenarationumom - niumviventium . Sapientiaautemæternaessentialisest . Etbeneputo , quodsecun - dumrationemintelligendiillaestante , hocmodoquodicimusessentialeantenotionaleetpersonaleindivinis , nonre , sedrationequadam .
Et per hoc patet solutio ad omnia objecta primi articuli.
Ad quest. 1. Ad id quod ulterius quæritur, patet
etiam solutio per distinctionem prius factam.
Ad id quod ulterius quæritur, dicenAd quest. 2. dum secundum quosdam, qui (ut puto) bene dicunt, quod dicere addit secundum rationem intelligendi super intelligere tria : quorum unum est, quod intelligere non dicit nisi assimilationem intelligibilis ad intelligentem, et ideo non habet nisi comparationem ad objectum quod est non ab ipso intelligente procedens, sed potius manens in ipso et unitum ei : sed dicere dicit comparationem ad objectum quod dictum est, et ad effectum quemdam quem efficit : et ille est verbum sive dictio quæ procedit a dicente. Secundum est, quod utrumque quidem, scilicet intelligere, et dicere, sonat manifestationem quamdam intellecti et dicti : sed est differentia in modo : quia intelligere manifestat sibi et intra, sed dicere manifestat quasi alii et extra : et ideo in dicere magis notatur distinctio personalis : unde dicimus, quod dicere notat actum notionalem, intelligere autem numquam, sed est semper essentiale. Tertium est, quod dicere notat etiam quandoque operativam potentiam ad ea quæ fiunt in verbo, sed intelligere numquam : et ideo non dicitur, Intellexit, et facta sunt : sed Dixit, et facta sunt 1.
Ad quest. 3. Ad quest. 3. Ad quest. 3. Ad quest. 3. Ad quest.
Ad quest. 3. Ad quest. 3. Ad quest. 3. Ad
<--- Page Split --->
igitur istam luninis dicit ly videndo : intueri autem est visum figere cum diligenti consideratione : et hoc competit assimilationi perfectae verbi ad dicentem, ut scilicet omnia sint in verbo, quae sunt in dicente, in tantum ut videatur se alterum dixisse, sicut dicit Anselmus in Monologio, et Augustinus in principio septimi de Trinitate, quod Pater dicens verbum, se alterum dixit : non enim perfecte se dixisset, si aliquid minus esset in verbo quam in ipso, non quod se personaliter genuit, sed quia dicendo genuerit simillimum sibi.
Ad object. Ad alud dicendum, quod licet in imagine ita sit, quod est mens, intellectus, et voluntas, tamen in divinis haec ita non sunt : quia Pater non est mens trium vel memoria, nec Filius intelligentia trium, nec Spiritus sanctus voluntas trium : sed ista sunt essentialia in divinis : et ideo dicere proprie convenit paterno intellectui, secundum quod dicere notionaliter sumitur.
ARTICULUS XI.
Utrum sicut dicitur, Verbum est idem quod nata sapientia : ita dici possit, quod Spiritus sanctus est procedens bonitas ?
ibidem, F, « Filius verbum est idem quod nata sapientia, etc. »
Eadem enim ratione videtur posse dici, quod Spiritus sanctus est procedens bonitas.
Item, Si ly nata dicit notionem, ut dicit Augustinus, et sapientia essentiam, sicut Pater est essentia quam habet Filius natus, ita videtur Pater esse sapiens sapientia nata vel genita, cum sapientia essentiam notat, ut dicit Augustinus : et hoc falsum est.
SOLUTIO. De hoc infra tractatus habetut in Littera 1 : et ideo hic breviter potest dici ad primum, quod non est eadem ratio de bonitate et de sapientia : quia bonitas non dicit nisi objectum charitatis, sed sapientia dicit aliquo modo secundum rationem nominis id quod est Verbum, ut est dicens Patrem, et omnia creata : et ideo sapientia magis potest recipere notionem Verbi, quam bonitas Spiritus sancti.
Ad alud dicendum, quod licet sapientia sit essentialis, tamen nata sapientia simul, est tractum ad notionale : sicut etiam Magister exponit in Littera, quod idem est nata sapientia et natus sapiens : et ideo Pater non potest dici sapiens sapientia genita : nec hoc sequitur : est sapiens sapientia quae est Filius : ergo sapiens est sapientia genita : quia mutatur quid in ad aliquid.
. Deinde quaeritur de hoc quod dicit,
<--- Page Split --->