DISTINCTIO XXVII.
De proprietatibus personarum, secundum quod diversis nominibus exprimuntur per vocabula magis usitata.
A. An easdem proprietates assignent Augustinus et Hilarius ? et, An istæ sint quæ dicuntur paternitas, filiatio, et processio ?
Hic quæri potest, Utrum proprietates quas Hilarius supra assignavit, scilicet quod Pater semper est Pater, et Filius semper est Filius : sint illæ eædem proprietates quas Augustinus superius distinxit, dicens proprium esse Patris, quod genuit Filium : et proprium Filii, quod genitus est a Patre : et proprium Spiritus sancti, quod ab utroque procedit ? Ac deinde, utrum et istæ sint illæ quæ dicuntur paternitas, filiatio, processio ? Videtur quod non sint eædem proprietates quas ponit Hilarius, et illæ quas ponit Augustinus. Si enim eædem sunt, idem est ergo Patri esse Patrem, et genuisse Filium, quod utique quidam concedunt. Si autem hoc est, cui ergo convenit ut sit Pater, ei convenit genuisse Filium. Natura ergo divina si Pater est, genuit Filium : si vero non genuit, Pater non est. Sed quis audeat dicere, aut quod ipsa genuit Filium, aut quod ipsa Pater non sit? Si autem ipsa Pater est, nec Filium genuit : non est ergo idem dicere aliquid esse Patrem, et gignere Filium. Et ita non videtur ' una eademque esse proprietas.
DIVISIO TEXTUS.
« Hic quæri potest, Utrum proprietaetes quas Hilarius, etc. »
Hic incipit ' pars illa in qua Magister determinat de ejsdem tribus proprietati-
bus personalibus, de quibus habitum est, prout significantur aliis nominibus.
Et dividitur in quatuor partes : in quarum prima tangit Magister alia verba in quibus significantur eædem proprietates sub alio modo significandi. In secunda tangit, qualiter istæ proprietates distinguunt personas inaccessibiliter, ibi, D, « Illæ enim proprietates singulæ
<--- Page Split --->
singulis, etc. » In tertia tangit, qualiter aliis nominibus significantur quaedam personae cum eisdem relationibus, praecipue persona Filii, ibi, E, « Hic non est praetermittendum, quod sicut Pater et Filius, etc. » In quarta tangit, qualiter nominibus essentialibus positis pro personalibus, etiam exprimuntur personae et proprietates eaedem, ibi, H, « Hic quaeritur, Cum dicitur Deus de Deo, etc. »
In prima harum sunt tria capitula : in quorum primo movet quaestionem. In secundo solvit, ibi, B, « Ad quod sine praejudicio, etc. » In tertio assignat rationem solutionis, ibi, C, « Nec tamen videtur nobis omnino idem esse, etc. »
prietas : ergo non idem significatur, ut videtur.
SED CONTRA videtur, quod hæc sit sed eo falsa, essentia est Pater, sicut hæc, essentia genuit : si enim essentia est Pater, non est Pater nisi Filii : ergo hæc est vera, essentia est Pater Filii : ergo sequitur ulterius, quod essentia genuit Filium, et quod essentia dicitur relative, et quod distinguitur : quæ omnia supra negata sunt : ergo videtur, quod probatio Magistri nihil valeat.
Item, Si aliae sunt istae proprietates quam illae, tunc, eadem ratione etiam aliae sunt, cum dicitur, Pater distinguitur a Filio, et refertur ad Filium, et producit Filium : ergo multae valde essent relationes : ergo videtur, quod sint penitus eaedem.
ARTICULUS I.
An idem sit genuisse Filium, et esse Patrem ?
Incidit autem hic quaestio primo de intentione Magistri, Utrum idem sit genuisse Filium, et esse Patrem ?
Et inducit unam rationem Magister in Littera, quod non sit idem : quia si esset idem, cui conveniret unum, conveniret et aliud : sed essentiae divinae convenit esse Patrem : ergo essentiae divinae convenit genuisse Filium, quod falsum est.
Ad idem potest objici sic : Non idem est si baptismus fiat in nomine genitoris et geniti, et in nomine Patris et Filii : si enim fiat in nomine genitoris et geniti et doni, non reputatur baptismus : sed si fiat in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, baptismus reputatur : ergo videtur, quod non idem significent.
Praeterea, Magister dicit in tertio capitulo istius partis, quod cum dicitur pater, significatur hypostasis cum proprietate (alias, paternitate) : cum autem dicitur genuit, non significatur nisi pro-
SOLUTIO. Dicendum ad hoc, quod sunt solut eadem re sub alio modo significandi. Iste autem modus significandi diversus est, propter tria : quorum primum et praecipuum est quod Magister tangit in Littera, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt nomina hypostasum et proprietatum : generari autem et generare sunt nomina proprietatum tantum. Secunda ratio est : quia cum pater significet proprietatem concretive, et generare concretive, diversus est modus concretionis : cum enim dicitur album, significatur subjectum cum albedine, eo quod ipsum est substantia nominis : cum autem dicitur albescere, significatur accidens inhærens sine subjecto : et hoc ideo est quia actus habet in se substantiam, sicut a qua sit : et licet sit in aliqua substantia secundum quod est accidens, tamen quia significatur ut actus, non significatur in ipso hujusmodi substantia in qua sit : et ideo significatur ut non claudens in suo significato subjectum et substantiam. Tertium est : quia generare et hujusmodi significant proprietates in genere, et non in specie : non enim sequitur si aliquid generat aliquid, quod sit pater ejus : nec si ali-
<--- Page Split --->
quid generatur, quod sit filius ejus, sicut habemus ab Augustino determinatum 1. His habitis, concedendae sunt rationes primo inductae.
object.1. Ad 10 autem quod contra objicitur, dicendum quod cum dicitur, essentia est Pater, duplex est locutio ex eo quod ly Pater potest teneri adjective, et sic est falsa, et in hoc sensu improbatur : vel substantive, et in hoc sensu conceditur a Magistro, hoc est, essentia est ille qui est Pater.
Ad aliud dicendum, quod non potest Adobject.2. multiplicatio fieri ultra tres proprietates personales : quia hujusmodi verba, distinguere, et referre, et hujusmodi, significant potius id quod consequitur ex proprietatibus, quam proprietates, et non specificant eas. Ergo cum genus nihil addat supra speciem, et non connumeretur ei, non dicuntur notiones speciales hujusmodi verba : tamen nota quod Porretani infinitas ponentes notiones, illas concesserunt objectiones.
B. Responsio, ubi ostendit easdem esse proprietates.
Ad quod sine præjudicio aliorum dicimus, quod eadem proprietates notavit uterque, licet diversis verbis. Quod enim Hilarius ait, ita intelligi debet, Proprium Patris est quod semper Pater est, id est, proprietas Patris est, qua semper Pater est. Semper vero Pater est, quia semper genuit Filium. Ita et proprium Filii est, quod semper Filius est, id est, proprietas Filii est, qua semper Filius est. Filius vero semper est, quia semper genitus est. Ergo proprietas qua Pater pater est, est quia semper genuit : et hæc eadem dicitur paternitas, vel generatio. Et proprietas qua Filius semper est filius, est quia semper genitus est a Patre : et hæc eadem dicitur filiatio, vel genitura, vel nativitas, vel origo, vel nascibilitas. Sic et proprietas qua Spiritus sanctus est Spiritus sanctus vel donum, est quia procedit ab utroque : et hæc eadem dicitur processio. In præmissis ergo locutionibus eædem significatæ sunt proprietates.
C. Quomodo non est omnino idem dicere, esse patrem, et genuisse vel habere filium, ita et de aliis ?
Nec tamen videtur nobis omnino esse idem dicere aliquid esse Patrem, et genuisse Filium : vel aliquid esse Filium, et habere Patrem : vel esse Spiritum sanctum, et procedere ab utroque : alioquin Pater non esset no-
<--- Page Split --->
men hypostasis, id est, personæ, sed proprietatis tantum : similiter Filius, et Spiritus sanctus : et ita non per tria nomina significarentur tres personæ. Ideoque dicimus, quia Patris nomen non tantum relationem notat, sed etiam hypostasim, id est, subsistentiam significat : ita et Filius, et Spiritus sanctus. Relationum vero vocabula, scilicet paternitas, filiatio, processio : vel gignere, gigni, procedere, ipsas tantum relationes, non hypostases significant, sive habere Filium et habere Patrem : ut verbi gratia, cum dicimus, Deus est Pater, nomine Patris et relationem notamus, et divinam hypostasim significamus : ut sit intelligentia talis, Deus vel divina essentia est Pater, id est, ille qui genuit, id est, hypostasis quæ habet Filium. Similiter, Deus est Filius, id est, hypostasis genita, vel habens Patrem. Ita etiam, Deus est Spiritus sanctus, id est, hypostasis procedens ab utroque, sive ille qui procedit. Cum vero nomina relationum ponimus in prædicatis, notiones ipsas tantum significamus, non hypostases : ut cum dicimus, Deus genuit, id est, habet Filium : et Deus genitus est, id est, habet Patrem. Et tunc oportet intelligi in subjectis hypostases tantum, non essentiam, quæ illis proprietatibus determinantur.
ARTICULUS II.
Utrum Pater est Pater, quia genuit, vel genuit quia est Pater ? et, An proprietates determinent personas, et unde venit determinatum ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit in secundo capitulo B, « Semper Pater est, quia semper genuit Filium, etc. »
Videtur enim ex hoc, quod sit Pater, quia genuit : ergo secundum rationem intelligendi, prius est generare quam esse Patrem.
Sed contra.
- Non generat nisi persona distincta : non enim sunt actus nisi particularium distinctorum : ergo generans est persona distincta : non autem distinguitur nisi paternitate : ergo Pater est ante generationem secundum modum intelligendi :
et ita non Pater est, quia genuit : sed potius genuit, quia Pater est.
- Item, Separemus per intellectum proprietatem a personis : aut igitur aliquid remanet, aut nihil. Si nihil : tunc habeo propositum, quod proprietates faciunt personas : et sic genuit, quia est Pater. Si aliquid : aut illud est essentia sola, aut aliquid aliud. Si essentia sola : ergo proprietas adveniens determinat essentiam, et ponitur circa eam, quod supra est improbatum, et iterum infra improbabitur. Si aliquid aliud : aut hoc est distinctum in personis, aut non. Si distinctum : ergo in divinis aliquid est distinctum ante distinguens secundum rationem : quia nihil distinguit nisi proprietas, et illam posuimus non esse. Si illud non est distinctum : ergo est essentia : quia nihil est indistinctum in personis nisi essentia, et ex illo sequitur, ut prius, quod circa essentiam ponuntur notiones, et quod determinant eam, quod falsum est.
<--- Page Split --->
Item, In secunda parte hujus distinctionis dicit Magister, quod proprietates determinant personas : et quaeritur, Unde veniat determinatum? Bene enim videmus unde veniat indeterminatum in personis, scilicet essentiam : et bene videmus unde veniat determinans, quia hoc est proprietas. Tertium autem quod est determinatum, cum illud manere non possit sublata proprietate, quaeritur, unde veniat? Non enim potest dici, quod hoc secundum modum intelligendi sit proprietas : quia tunc idem esset secundum intellectum determinans, et determinatum, quod esse non potest.
quam in inferioribus : quia in inferioribus relationes sunt tantum relationes, et ex mutationibus innascuntur. In divinis autem non tantum sunt relationes, sed etiam proprietates, et etiam habent actum quemdam similem differentiae constitutivae in hoc quod constituunt personas : et ideo in superioribus relationes sunt ante actus notionales secundum intellectum, ut probant objectiones : et Augustini dictum quod hic dicit, referendum est ad relationes secundum quod relationes tantum sunt : quia verum est, quod Pater non refertur ad Filium in quantum persona constituta in seipso, sed potius quia genuit ipsum.
Item, Objiciunt quidam : Aut generat quia Pater, aut quia Deus, aut quia Deus Pater, aut quia innascibilis, aut quia principium spirativum : non enim pluribus modis potest considerari. Si generaret, quia Deus : cum ergo Filius sit Deus, et ipse generaret, quod falsum est. Si generaret, quia Pater : hoc est contra Anselmum in libro de Processione Spiritus sancti : quia dicit, quod ridiculum est dicere, quod propter relationem Patris tota essentia divina sit in Filio. Unde Anselmus ibidem dicit, quod generat, quia Deus : et spirat, quia Deus. Si quia Deus Pater : hoc esse non potest, cum gratia neutrius conveniat ei, ut jam probatum est.
Item, in Littera videtur dici, quod potius ipse est Deus Pater, quia generat, quam e converso generat, quia Deus Pater est. Si autem quia innascibilis : hoc non videtur : quia sic non comparatur ad Filium, sed potius adfprincipium ante se per privationem. Si autem quia est principium spirativum : tunc potius spirat, quam generet.
Praeterea, Cum idem principium sit Filius, et Filius generaret. Ergo videtur, quod nullo modo conveniat ei generare.
Solutio. Dicendum sine praejudicio, sicut etiam supra diximus in quaestione de hypostasi, quod in divinis aliter est
Ad hoc quod ulterius quaeritur, Si seA d object.2. parentur notiones sive proprietates, utrum aliquid remaneat, vel nihil? Dicendum meo judicio, quia nihil manet nisi essentia forte quae commune est in personis, non ut determinatum a proprietatibus.
Et quod ulterius quaeritur, Unde veAd quest. 1. nit id quod distinguitur ex quo non manet ? Dicendum, ut supra, quod distinguens secundum quod distinguens, non est nisi in distincto : et distinctum secundum quod distinctum, non est nisi in distinguente. In divinis autem non accipiuntur proprietates ut entia quaedam, sed tantum secundum actum distinguendi : nec hypostases ut entes quidam absolute per substantiam divisi, sed tantum ut per ad aliquid divisi : quod tamen in divinis non est accidens secundum rem, sed substantiale : et ideo uno posito, ponitur utrumque : et altero sublato, aufertur utrumque : et ita patet solutio ad totum quod de hoc est quaesitum.
Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Ad quest. 2. generat quia Pater, etc. Dico, quod generat quia Deus Pater : et Anselmus cum dicit, quod generat quia Deus, non tangit nisi partem causae : quia virtus generandi est a natura in Patre, sed actus et proprietas est Patris.
<--- Page Split --->
Ad m quod contra objicitur, jam patet solutio : quia ostensum est, quod quia Pater, generat : et non quia generat, est Pater. Sunt tamen quidam qui dicunt, quod generat, quia innascibilis, quia sic quaerit socium cui communicet
delicias suas. Sed illi, salva pace eorum, non intelligunt quaestionem : quia cum quaeritur, Utrum quia Pater, vel e converso, quaeritur de ratione generantis, ut est generans, et non quare generet.
D. Quod proprietates determinant hypostases, non substantiam, id est, naturam.
Illæ enim proprietates singulæ singulis proprie conveniunt personis : et per eas personæ determinantur, et a se invicem differunt, sed a se non secedunt. Unde Joannes Damascenus : Non differunt ab invicem hypostases secundum substantiam, sed secundum characteristica idiomata, id est, determinativas proprietates 1. Characteristica vero, id est, determinativa, sunt hypostaseon et non naturæ : etenim hypostases determinant. Item, esse quidem intemporaliter et æternaliter dicimus divinam Verbi hypostasim, simplicem, omnia habentem quæ hatet Pater, ut ejus μχουσαιν, id est, consubstantialem : nativitatis modo et habitudine a paternali hypostasi differentem, numquam vero a paternali hypostasi secedentem. Idem apertius exprimens personales proprietates, in eodem ait : Differentiam hypostaseon, id est, personarum in tribus proprietatibus, id est, paternali, et filiali, et processibili recognoscimus. Indecessibiles autem ipsas hypostases et indistabiles invicem et unitas quidem inconfusibiliter : tres enim sunt etsi unitæ : divisas autem indistanter. Etenim singula perfecta est hypostasis, et propriam proprietatem, scilicet existentiae modum proprium possidet : sed unitæ sunt substantia, et non distant neque secedunt a paternali hypostasi.
Ecce hic habes distinctas tres illas proprietates, quæ supra diversis significatæ sunt modis.
ctionis, ibi, « Illæ enim proprietate singulæ singulis, etc. »
Expositio textus.
DEINDE quaeritur de hoc quod dicit Magister in secunda parte istius distin-
Hoc enim videtur falsum : quia incommunicabile non habet determinari, sed potius commune et universale : ergo videtur, quod cum nihil sit commune nisi essentia, quod illa habeat distingui et derterminari.
4 S. JOANNES DAMASCENUS, Lib. III de Fide
orthodoxa, cap. 8.
<--- Page Split --->
Ad hoc dicendum, quod est commune ut universale, et hoc habet determinari et distingui secundum quod contrahitur ad hoc vel ad illud : est etiam commune re tota, id est, quod totum
convenit singulis suis suppositis, et hoc non habet determinari, sed est potius hypostasis, quae non est commune nisi ratione, ut supra probatum est.
E. Quod sunt alia nomina personarum easdem proprietates notantia, scilicet genitus, genitor, verbum, imago.
Hic non est prætermittendum, quod sicut Pater et Filius et Spiritus sanctus nomina personarum sunt, et proprietates personales designant, ita etiam sunt et alia nomina personarum, id est, quæ ipsas personas significant, et earum proprietates denotant, et easdem quas et nomina prædicta. Unde et relative dicuntur, scilicet genitor, genitus, verbum, imago. Unde Augustinus in libro V de Trinitate ait : Videndum est, inquit, hoc significari cum dicitur genitus, quod significatur cum dicitur filius. Ideo enim filius, quia genitus : et quia filius, utique genitus. Sicut autem filius ad patrem, sic genitus ad genitorem refertur : et sicut Pater ad Filium, ita genitor ad genitum 1. Idem, in libro VI de Trinitate : Verbum quidem solus Filius accipitur, non simul Pater et Filius, tamquam ambo sint unum verbum. Sic enim verbum dicitur, quomodo imago, non autem Pater etFilius simul ambo imago : sed Filius solus est imago Patris, quemadmodum et Filius 2. Idem, in libro VII de Trinitate : Verbum secundum quod sapientia est et essentia, hoc est quod Pater : secundum quod verbum, non hoc est quod Pater, quia verbum non est Pater, et verbum relative dicitur, sicut Filius 3. Idem, in eodem : Sicut Filius ad Patrem refertur, ita et verbum ad eum cujus est verbum refertur, cum dicitur verbum. Et propterea non eo verbum, quo sapientia dicitur : quia verbum non ad se dicitur, sed tantum relative dicitur ad eum cujus est verbum, sicut filius ad patrem. Eo quippe est Flius, quo verbum : et eo est verbum, quo Filius : sapientia vero, quo essentia, et ideo quia Pater et Filius sunt una essentia et una sapientia. Item, in eodem : Non est Pater ipse verbum, sicut nec filius, nec imago. Quid autem absurdius quam imaginem ad se dici? Idem, in libro V de Tri-
<--- Page Split --->
nitate : Dicitur relative filius, relative etiam dicitur verbum et imago : et in omnibus his vocabulis ad Patrem refertur, nihil autem horum Pater dicitur'.
F. Breviter summam colligit intelligentiae prædictorum.
Aperte ostensum est, quod sicut Filius vel genitus relative dicitur ad Patrem, ita verbum et imago : et quod eo dicitur verbum sive imago quo Filius, id est, eadem proprietate sive notione dicitur verbum et imago qua Filius : sed non eo quo verbum, dicitur sapientia vel'essentia, quia non notione qua dicitur verbum, dicitur sapientia. Nam sapientia dicitur secundum essentiam, non secundum relationem.
G. Generalis regula eorum quæ ad se, et eorum quæ relative dicuntur : quidquid enim ad se, simul ambo dicuntur : sed non ita in prædictis relativis.
Et est hic advertenda quædam generalis regula eorum quæ ad se, et eorum quæ relative dicuntur de Patre et Filio. Quicquid enim ad se dicitur (ut ait Augustinus in libro VI de Trinitate) non dicitur alter sine altero, id est, quidquid dicuntur quod substantiam eorum ostendat, ambo simul dicuntur. Ergo nec Pater est Deus sine Filio, nec Filius sine Patre, sed ambo simul Deus : sed non ambo simul Pater, non ambo simul Filius vel verbum, vel imago.
ARTICULUS III.
Quid sit verbum?
Deinde quaeritur de tertia parte distinctionis, ibi, E, « Hic non est prætermi-
tendum, etc., » ubi dicit, quod verbum, et imago, et genitor, et hujusmodi, easdem dicunt hypostases et notiones, quas dicunt Pater et Filius et Spiritus sanctus. Sed quia de genitore satis dictum est supra 2, et de imagine infra habebitur tractatus, quaerantur hic de verbo quinque, scilicet, Quid sit verbum, et, Quæ conveniant verbo? Quid sit summo spiritui dicere ? Utrum sit verbum essentiale sicut
<--- Page Split --->
dicere quandoque? et, Ad cujus verbi similitudinem in inferioribus dicatur ?
CIRCA PRIMUM proceditur sic :
Dicit Augustinus in libro X de Trinitate : « Verbum quod nunc discernere et insinuare intendimus, est cum amore notitia1.» Ergo verbum est notitia amata : sed notitia non dicitur personaliter : ergo videtur, quod nec verbum : hoc est contra ea quae hic determinantur.
Item, Augustinus, in libro LXXXIII Quaestionum dicit, quod Graece λογος et verbum et rationem Latine significat : sed hoc loco, In principio erat Verbum», melius interpretamur ut significetur non solum respectus ad Patrem, sed etiam ad illa quae per Verbum facta sunt operativa potentia. Cum ergo operativa potentia sit essentialis,^et non tantum personalis, videtur quod verbum non semper sit Filius.
Præterea, Verbum dicitur expressio conceptus in corde dicentis, id est, per intellectum intuentiis : et hoc nons emper est notitia amata, sicut ibidem, in libro IX de Trinitate3 dicit Augustinus : ergo videtur, quod male diffinitur per notitiam amatam. Dicit enim Augustinus quod quorumdam notitiam improbamus.
Item, Verbum est de re de qua est, et manifestivum illius : cum ergo dicens se manifestet, non videtur idem dicere distinctionem personalem : et ita non convenit Filio.
Item, Quare est hoc, quod Filius natus exprimitur in canone per Verbum : cum Filius magis dicat distinctionem et personalem perfectionem in natura communi, quam Verbum ?
bum a mente, sicut Filius a Patre, sicut dicitur in Psalmo xliv, 2 : Eructavit cor meum verbum bonum. Et quia non perfecte est æqualitas, ut dicit Augustinus, nisi cum mens dicit se, et tunc semper est notitia cum amore : quia tantam dicit se, quanta est : et tantam se amat, quanta est : et ideo tunc semper verbum est cum amore.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod notitia dicitur dupliciter, scilicet ars sive sapientia, et hæc essentialiter convenit tribus : sed appropriatur Filio. Notitia etiam dicitur dicentis, ut procedens a dicente quæ est ut manifestativa dicentis, et non ut habita ab ipso dicente ut forma rei scibilis : et hæc dicitur personaliter, quia illud est verbum quod relative dicitur : et de hac Augustinus intendit.
Ad ALIUD dicendum, quod Augustinus in libro LXXXIII Quaestionum accipit verbum secundum quod notat effectum in creatura, et per consequens significat essentialiter et personaliter, vel essentiam in persona : et ideo non est ad propositum : quia Augustinus intendit, quod in Evangelio significat utroque modo, scilicet personaliter cum dicitur, In principio erat Verbum : essentialiter autem connotando notionem, cum dicitur, Omnia per ipsum, scilicet Verbum, facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est4.
Ad ALIUD patet solutio per ante dicta. Ad ALIUD dicendum, quod dicens non manifestat se nisi eo quod procedit ab ipso : et ipse processus dicit distinctionem personalem. In hoc enim, ut dicit Damascenus, abundat Dei verbum a nostro verbo, sicut Dei spiritus a nostro spiritu.
Ad ALIUD respondendum est per verbum Chrysostomi in secunda homilia super Joannem, ubi dicit sic : « Verbum vocavit Evangelista : quia enim debet do-
Solutio. Dicendum, quod Augustinus diffinit verbum secundum quod manifestatur in imagine in qua procedit ver-
- 4 Joan. i, 3.
<--- Page Split --->
cere, quod hoc Verbum unigenitus est Filius Dei : ut non passibilem quis existimet generationem, praeveniens Verbi nuncupatione omnem destruit perniciosam suspicionem, et esse ex eo Filium ostendens et impassibiliter. »
Ex hoc colligitur, quod Sancti volunt verbum esse id quod immaterialiter procedit a dicente, manifestans complete dicentem, in eo quod in se non habet plus nec minus quam dicens.
ARTICULUS IV.
Quæ sunt quæ a Sanctis attribuunt verbo, et penes quid accipiuntur ?
Secundo quaeritur, Quæ conveniant verbo ?
Et accipiantur de hoc quatuor auctoritates, scilicet Hieronymi in Proæmio galeato, ubi dicit sic : « A6yoç Græce « multa significat : nam et verbum est, « et ratio, et supputatio, et causa unius- « cujusque rei, per quam singula sunt « quæ subsistunt : quæ universa recte « intelligimus in Christo 1. »
Item, Damnascenus dicit, quod « Ver- « bum Dei est subsistens in se, electi- « vum, et operativum, et omnipotens 2. »
Basilius autem dicit sic : « Filio Dei « attribuuntur sensus, sapientia, virtus, « lumen, verbum : sensus, quo omnia « cognoscuntur : sapientia, qua omnia « disponuntur : virtus, qua omnia per- « ficiuntur : lumen, quo omnia decla- « rantur : verbum, quo omnia enuntian- « tur. »
Dionysius in libro de Divinis nominibus, dicit, quod « Deus dicitur ver- « bum : quia sapientiæ et intellectus lar-
« gitor, ut omnium habens causas in se, « ut per omnia capiens et incedens, ut « omni simplicitate simplicior 3. » Cum igitur sunt tot diversitates Sanctorum circa attributa Filii, quæ omnia conveniunt ei secundum quod verbum, et non secundum quod Filius : quaeritur, penes quid accipiantur.
ITEM, Cum Filius eo dicatur Verbum, quo Filius, ut infra patebit, quaeritur, Utrum ipse dici possit verba plura, sicut bene dicitur rationes plures, et ideae plures?
Praeterea, Cum ratio dicatur hic ratio rei, et non ratio ratiocinantis actus, quia ille non convenit Deo, eo quod compositus sit ab uno procedens in alium, secundum quem modum convenit ei supputatio ? Illa enim videtur consistere in multiplicatione quadam actuali finita, et ita repugnat simplicitati verbi, ut videtur.
Praeterea, Quod sit causa uniuscujusque, hoc non videtur esse appropriatum Filio, sed potius Patri cui attribuitur potentia, cum omnis causa magis sonet potentiam quam verbum.
Item, Ea quæ dicit Damascenus non videntur esse propria, sed essentialia omnibus personis, vel nulli posse convenire : subsistere enim in se, et esse operativum, et omnipotens, non magis convenit uni quam alii, et sic non sunt propria Filii. Electivum autem esse, cum non sit electio nisi ignorati, ut idem Damascenus dicit, non videtur alicui competere : non enim eligitur nisi de quo ante fuit inquisitio et consilium : et consilium habetur de dubio vel ignorato.
Eodem modo omnia quæ dicit Dionysius videntur æqualitater omnibus convenire.
<--- Page Split --->
Solutio . Dicendum , quoddictumHie - ronymiexplanatmultiplicitatemnomi - nisapudusumGræcorum , licetomniaadFliiumpossuntretorqueri : ethocverumest , quodrevertunturadipsum , secundumquodipseestVerbum . E t d u - plexestconsideratioFiliiinquantumestVerbum , scilicetsecundumquodaccipi - turnotionalitertantum : velsecundumquodaccipiturnotionaliter , connotandoessentiamperrespectumadcreaturas , Primomododiciturverbum . Secundomodopotestaccipitribusmodis , scili - cetinrationefinisquiestformaexem - plaris , etsicdiciturratiorei . Secundomodo , inrationeformalisexemplaris , etsicdicitursupputatiopropterrespe - ctumexemplariumadnumerumpropor - tionisexistentiærerum . Tertiomodo , secundumcausamefficientemperfor - mamexemplarem , etsicdiciturcausaperquamsubsistuntres . Nechocestinconvenienis : quiaexemplarextraha - bethæctriainse , scilicetquodfinisest , etquodexemplar , etquodestoperati - v u m , inquantumestintellectuspratici : etsicsehabetexemplararcæinar - tificequifacitarcam .
Damascenusautem , utmihividetur , nonintenditassignareproprietatemVer - biinquantumestVerbum , sedeaquæostenduntineoperfectionempersonæincomparationeadnostrumverbum , quodestimperfectum , etaccidensintellectus . Hæcautemperfectioestinduobus , s c i - licetinsubstantia , etpotestate . Insub - stantiatangit , cumdicitsubsistensperse , sicutconvenitpersonæsubsistere . DicitenimBoetius , quodsubsistentiaestidquodinseetperseest , etnulloindigetadhocutsit . Inpotestateautemdupliciter , scilicetnaturali , etillaquæestadopusextra . Naturalisexprimiturperhocquoddicitelectivum , quasipotensexpropriaelectionevoluntatisablib - t u m . Adextraautemestpotestas , velanteopusindeterminatecompleta , etsicestomnipotens : velinopere , etsicestoperativum . Etbeneconcedo , quodhoc
convenitcuilibetpersonædivinæ , u t o s - tendensperfectionempersonaleminipsa .
HocautemquoddicitBasilius , a d F i - liumretorquetursecundumquodestVerbumconnotansrespectumadcreatu - r a s , eteffectumincreaturis : etideononconvenitabæternoFilio , nisisecundumhabitum , etnonsecundumactum . N o - tandumigitur , quodverbumestintelle - ctuspractici , secundumquodaBasilioaccipitur : etsichabetaliquidcongnitio - n i s , etaliquidoperis . Secundumautemquodhabetaliquidcongnitionis , illaestdupliciter , scilicetabsolute , autordinataadalium . Siadalium : tuncestverbumquofitenuntiatio : quiahocoperaturinnobis . Siabsolute : autestpermodumprincipiiadcognoscendum , etsicestlu - m e n , quoomnianobisdeclarantur . Autpermodumcogniti : ethocestduobusmodis , scilicetsimpliciter , velinordineadDeum : etprimomodoestsensus , secundomodosapientia : q u i a , utipsedicit , sapientiaconsistitinordine . S i a u - temhabetopus : tuncestpotentiaulti - mataquæsummaest .
DivisioautemDionysiiaccipiturtotasecundumquodverbumconnotatrespe - ctumadcreaturas , etconnotateffectumineis . Illeautemeffectusattendturdu - pliciter , scilicetsecundumactumpro - priumverbietimmediatum : velsecun - dumidcujusveldequoestverbum : p r o - priusenimactusverbiestdaresapien - tiametintellectumperaudituminte - riorem , sicutdicitPsalmuslxxxiv , 9 : AudiamquidloquaturinmeDominusDeus : etsicestsapientiæetintellectuslargitor . Siautemaccipiturpercompa - rationemadremdequaest : hoccon - tingittribusmodis , scilicetutincausa , utineffectu , utinproprietateprimæcausæregentiseffectum . Primomo - doestomniumhabensinsecausasexem - plares . Secundomodomniavidens . Tertiomodoestomnisimplicitatesim - plicius : q u i a , utdicitPhilosophus , omniaregitpenetrando , præterquamquodcommisceatureis .
<--- Page Split --->
Ad quest. Ad 1.
Ad aliud dicendum, quod Filius non potest dici verba plura : quia verbum est proprie dicentis verbum ut principaliter principii : sed ratio habet intentionem suam non ab eo a quo est, sed potius a parte ejus de quo est : et cum hoc multiplex sit, admittit pluralitatem. Tamen non proprie Filius dicitur esse rationes plures, sed habere rationes plures : et licet ipse sit hoc quod habet, tamen diversus modus est intelligendi.
processum verbi a dicente. Ergo videtur, quod hoc loqui non conveniat Patri dicenti et generanti verbum, proprius enim actus verbi est dare sapientiam : sed potius sumatur ad similitudinem locutionis exterioris.
- Praeterea, Summi spiritus non videtur esse excogitatio proprie : quia cogitatio est coagitatio, et habet quamdam collationem et compositionem : ergo non convenit ei.
Ad aliud dicendum, quod supputatio non habet multitudinem ex parte supputantis, sed ex parte creaturae : et ideo illa multiplicitas non impedit simplicitatem, sicut nec multiplicitas idearum.
Ad aliud dicendum, quod est causa per quam res subsistunt, et haec est formalis, quae convenit exemplari : et est causa per quam sunt, et haec efficiens quae attribuitur Patri.
Ad aliud dicendum, quod electivum non dicitur ab electione secundum quod est rei exquisitæ ex consilio, sed potius a libertate eligentis, scilicet quia facit et ponit hoc quod vult.
Ad aliud per divisionem patet responsio.
ARTICULUS V.
Si autem dicas, quod hoc loqui est videndo intueri, videtur quod hoc loqui conveniat ei etiam sine Filio. Ponamus enim non esse personas hoc modo quo distinguit eas Ecclesia, adhuc Deus videndo per intellectum intuetur se : ergo loquitur se secundum istas diffinitiones dicendi.
Si forte dicas, quod habet similitudinemad loqui nostrum exterius : sicut videtur velle Damascenus, quod verbum manifestatur in spiritu attracto, qui fit vehiculum ejus, et materia in qua formatur et figuratur. Contra hoc est quod dicitur in Glossa Bede super Joannem in principio, et in libro XV de Trinitate ab Augustino, qui volunt, quod qui potest videre verbum mentis, non solum ante vocem corpoream, sed etiam ante imagines vocum interius, quod ille potest perpendere aliquam similitudinem Verbi increati.
Quid est dicere summo spiritui ?
Tertio quaeritur, Quid sit dicere summo spiritui ?
- Dicit autem Anselmus, quod dicere in corde nihil aliud est quam cogitando intueri. Et Damascenus dicit, quod rationale dividitur in interius dispositum sermonem, et prolatum : et quod interius dispositus sermo est motus animae in excogitatione fiens sine aliqua enuntiatione 1. Hujusmodi autem loqui non dicit
Solutio. Secundum intentiones Sanctorum, dicere Dei est ad similitudinem dictionis interioris, et est cogitando vel videndo se intueri : sed tamen differt dicere ab intelligere se, et cognoscere se : intelligere enim se, non dicit nisi conversionem intellectus supra se : cognoscere se, est notitiam sui apud se tenere vel habere : dicere autem se, est manifestare se per aliquid procedens ab ipso, quod simile est sibi intelligenti se : sicut verbum nostrum manifestat nostrum conceptum.
<--- Page Split --->
Ad hoc autem quod objicitur de cogitatione, dicendum quod cogitatio proprie non est in Deo : sed ponitur cogitatio pro conversione sui supra se : non quod etiam ibi proprie sit conversio, quia etiam conversio dicit compositionem : sed quod cognoscatur videndo se ut ipse est.
Ad aliud dicendum, quod meo judicio, dicere est æquivocum ad esse naturale, et esse personale : non enim video, qualiter posset dici, quod Deus, non intellectis personis, non possit dicere se, et manifestare se : imo etiam videtur impotentia si non potest : sed hoc dicere erit essentiale, et non respondet ei verbum personaliter procedens ab ipso : dicere autem quod est manifestare se in verbo personali simili sibi, non convenit nisi Patri, et verbum non nisi Filio.
fecte manifestans dicentem in eo quod dicens. Si non : tunc erit impotentior nobis.
Item, In inferioribus nos possumus omnia dicere, ita quod quolibet verbo manifestamus conceptum nostrum : ergo hoc magis competit summo spiritui : ergo videtur, quod verbum non uno modo dicatur.
Item, Ponamus personas quas ponit fides non esse, quæro, An Deus adhuc dicat se, vel dicere possit ? Si dicit : aut perfecte potest manifestare se dictione quantum est de se : aut non. Et inde proceditur ut prius.
SED CONTRA :
Augustinus hic in Littera saepius dicit, quod eo dicitur Verbum quo Filius : sed esse Filium non convenit essentiae : ergo nec esse Verbum.
Item, Anselmus dicit, quod mirum quiddam et inexplicabile video, quod unusquisque dicit se, et quemlibet aliorum : et tamen non est nisi unum verbum.
ARTICULUS VI.
Utrum verbum quandoque dicatur essentialiter sicut dicere ?
Quarto quæritur id propter quod tota quaestio mota est, Utrum verbum quandoque essentialiter dicatur, sicut dicere ?
Videtur autem quod sic : quia
Dicit Anselmus quod Pater dicit se, et unumquemque aliorum : et Filius et Spiritus dicunt se, et unumquemque aliorum : aut ergo perfecte dicunt se, aut imperfecte. Si imperfecte : tunc sunt impotentes ad dicendum se. Si perfecte : cum perfectæ dictioni respondeat verbum, erit aliquod verbum dictum ab unoquoque eorum : hoc autem non erit nisi essentia, vel quæcumque persona : ergo verbum potest dici essentia, et quæcumque persona.
Item, Aut Pater potest dicere Spiritum in eo quod Spiritus sanctus, aut non. Si sic : habeo propositum, quod Spiritus sanctus erit verbum Patris per-
SOLUTIO. Ad hoc prænotandum est Solutio. dictum Anselmi ante finem Monologi, ubi sic dicit : « Certe Pater et Filius et eorum Spiritus, non sunt tres dicentes, quamvis singulus quisque sit dicens : nec sunt plura quæ dicuntur, cum unusquisque seipsum et alios duos dicat. » Et infra : « Sicut ejus est scientia et intelligentia : ita enim est scire et intelligere, quod nihil aliud est quam dicere, id est, præsens intueri quod scit et intelligit : necesse est enim quod quemadmodum singulus Pater, et singulus Filius, et singulus eorum Spiritus est sciens et intelligens, et tamen simul hi tres non sunt plures intelligentes et scientes, sed unus sciens et unus intelligens : ita singulus quisque sit dicens, nec tamen omnes simul tres dicentes, sed unus dicens. » Hic liquide constat, quod cum hi tres dicuntur a semetipsis et a se invicem, non sunt plura quæ dicuntur. Quidnam ibi dicitur nisi eorum essentia ? Si
<--- Page Split --->
ergo illa una sola est, unum solum est quod dicitur.
Ex hoc patet, quod dicere dicitur essentialiter, et personaliter : et ideo dico sine praejudicio, quod verbum accipitur tribus modis. Uno modo, secundum quod convertitur cum dicto manifestante intellectum dicentis : et sic dicetur generaliter respectu cujuscumque dicentis. Alio modo, secundum quod addit super hoc processionem et distinctionem personalem a dicente : et sic dicere non convenit nisi Patri, et verbum esse non convenit nisi Filio : et sic accipitur proprie a Sanctis. Tertio modo, secundum quod addit super haec duo respectum ad creaturas : et sic significat personas, et notat essentiam. Et primo modo unusquisque dicit se, et quilibet alium. Secundo modo solus Pater dicit solum Filium. Tertio modo Deus dicit omnes creaturas, secundum quod dicitur, Dixit, et facta sunt 1, id est, verbum genuit in quo erant ut fierent.
cens : « Aliter enim dicuntur verba qua spatia temporum syllabis tenent sive pronuntientur, sive cogitentur : aliter omne quod notum est, verbum dicitur, animo impressum quamdiu de memoria proferri et diffiniri potest, quamvis res ipsa displiceat : aliter cum placet quod mente concipitur 2. » Ergo quadruplex est verbum, scilicet duplex cum syllabis, scilicet cogitatum, et pronuntiatum : et duplex animæ impressum placitæ rei, et non placitæ. Damascenus autem : « Verbum est naturalis intellectus motus secundum quem movetur, et intelligit, et cogitat, velut lux ejus et splendor. Verbum rursus est, quod internum et in mente promitur. Et rursus verbum est angelus intelligentiæ 3. » Super Joannem autem innuitur triplex verbum, scilicet cordis quod est in ipso conceptu antequam imagines vocum meditentur, et verbum quod habet imaginem vocis, et verbum vocis. Magistri distinguunt etiam triplex verbum, scilicet rei, vocis, et speciei vocis.
Ad object.1. Per hoc patet solutio ad ea quæ objiciuntur primo.
Ad object. 2. Ad ALIUD dicendum, quod unum solum est verbum : quia essentia divina non facit numerum cum aliquo quod sit in divinis : sed tamen non est uno modo dictum, sed tribus modis, ut jam patet.
ARTICULUS VII.
Ad cujus verbi similitudinem in inferioribus dicatur verbum in divinis ?
Quinto et ultimo quaeritur, Ad cujus verbi similitudinem dicatur?
Distinguit enim Augustinus in libro IX de Trinitate quadruplex verbum sic di-
Est etiam verbum intellectus speculativi, et intellectus practici.
Et quaeritur, Cum quo istorum verborum magis conveniat?
Ad hoc dicendum, quod fere omnes istæ divisiones referuntur ad idem : quod enim dicit Augustinus, verbum cum syllabis non pronuntiatum, hoc est idem ei quod Damascenus in secunda divisione ponit in corde enuntiatum, et quod in tertia divisione ponitur habere imaginem vocis, et in quarta dicitur esse speciei vocis, et non vocis, quando scilicet meditatur cor species vocum in quibus exprimit suam intentionem. Quod autem Augustinus vocat verbum enuntiatum, hoc est idem quod Damascenus in secunda divisione vocat angelum, id est, nuntium intelli-
1 Psal. XXXII, 9. 2 S. AUGUSTINUS, Lib. IX de Trinitate, cap. 10.
3 S. J. DAMASCENUS. Lib. I, cap. penultimo.
<--- Page Split --->
gentiæ, et quod in tertia divisione dicitur verbum vocis, et similiter in quarta. Quod autem Augustinus vocat verbum animo impressum, id est, notitiam pronuntiabilem sine specie vocis, et sine voce, id est, quod antequam vox proferatur, sit apud meditantem vel cogitantem, hoc est quod Damascenus in secunda divisione vocat motum, vel lucem intelligentiæ : et in tertia divisione dicitur verbum cordis, et in quarta dicitur verbum rei, quia nihil est plus in verbo illo quam res dicta : sic autem non est in aliis, ubi plus est quam res dicta : quia vel species vocis, vel vox ipsa. Sed verum est quod Augustinus hoc subdividit in notitiam placidam, et in notitiam non placidam : quod non faciunt alii.
Dicendum ergo, quod Verbum æternum tripliciter potest considerari, scilicet secundum processionem æternam, et sic maxime convenit cum verbo cordis : quod patet, quia de illo dicit Damascenus, ibidem : « Primum quidem verbum intellectus, naturale est germen, ex ipso semper naturaliter scaturiens. » Verbum autem in carne, hoc est verbum habens similitudinem cum verbo vocis : quia sicut illud habet plus quam res dicta, ita Filius plus quam Pater de carne assumpta, in qua manifestatus est nobis. Et hoc dicit Augustinus in libro XVI de Trinitate et super Joannem.
Id quæst.
Ad ultimum autem dicendum, quod verbum illuminat et operatur : et quantum ad actum illuminandi convenit cum verbo speculativo : unde, Eccli. 1, 5 : Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis. Sed quantum ad actum operativum magis convenit cum verbo intellectus practici. Quantum vero ad utrumque simul convenit cum verbo intelligentiæ extendente se de speculatione in praxim, id est, operationem.
ARTICULUS VIII.
Utrum Filius dicitur imago Patris ? et, An Spiritus sanctus sit imago Filii ? et, Quid dicatur imago ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, in fine cap. E, « Dicitur relative filius, relative etiam dicitur verbum et imago, etc. »
Imago enim convenit toti Trinitati : ergo non dicitur relative.
Item, Eo dicitur verbum quo filius : ergo eadem est, ratio verbi, filii, et imaginis. Et hoc falsum est, cum Damascenus 1 dict, quod Filius est imago Patris, et Spiritus sanctus est imago Filii : et tota Trinitas dicatur imago.
Ad hoc dicendum, quod imago quandoque dicit repræsentationem principii operantis in diversitate essentiae : sicut imago imperatoris est in solido aureo, ut dicit Augustinus : et sic dicit essentiam unam in tribus personis. Quandoque autem dicitur imago principii in eadem essentia exprimentis se in simili secundum naturam, et illa imago in omnibus æquat id cujus est imago, et sic dicitur imago Patris solus Filius.
Ad PRIMUM dicendum, quod eadem ratione qua est relatio personalis, dicitur Filius verbum et imago, sed non eadem ratione nominis et modi significandi : dicitur enim filius in quantum est res naturæ per actum naturæ qui est generatio : verbum autem dicitur in quantum est manifestatio omnium interiorum Patris, quæ sunt intima cordis, et ideo eructari dicitur verbum ex corde : imago autem dicitur in repræsentatione quasi
thodoxa, cap. 18.
<--- Page Split --->
exteriorum : quia alius ab ipso, sicut ipse a Patre, ut dicit Richardus.
Ad aliud dicendum, quod Spiritus dicitur imago, non quia procedat ut imago, sed potius ut donum, sed secundum quod imago dicit similitudinem essen-
tialem secundum quam quilibet dicitur imago alterius. Damascenus autem non facit vim in hoc quod imago dicitur ab alio quasi exemplata, sed tantum in similitudine essentiali et aequalitate.
H. An secundum substantiam dicatur Deus de Deo, et hujusmodi ?
Hic quaeritur, Cum dicitur Deus de Deo, lumen de lumine,et hujusmodi, utrum dicantur secundum substantiam ? Nam secundum relationem constat ista non dici. Si vero secundum substantiam dicuntur simul ambo, scilicet Pater et Filius, possunt dici Deus de Deo, lumen de lumine, secundum praedictam regulam. Ad quod dicimus, quia licet Deus secundum substantiam dicatur et lumen, et sapientia, et hujusmodi, et numquam relative accipiantur : aliquando tamen pro relativis, id est, pro personis, sed non relative, accipiuntur : ut cum dicitur, Deus genuit Deum, alterum pro Patre, alterum pro Filio ponimus : similiter cum dicitur, Deus de Deo, lumen de lumine. In aliis quoque locutionibus saepe reperiuntur nomina essentiae ad significationem personarum deducta : ut cum dicitur, Deus natus, Deus mortuus, Deus passus, ubi Filius tantum significatur. Ita et de solo Filio intelligitur, cum dicitur, Deus de Deo, et hujusmodi. Unde Augustinus quaerens quomodo hujusmodi dicantur, in libro VII de Trinitate ait : Quomodo Deus de Deo, lumen de lumine dicitur? Non enim simul ambo Deus de Deo, sed solus Filius de Deo, scilicet Patre : nec ambo simul lumen de lumine, sed solus Filius de lumine Patre 1.
I. Quod tantum secundum nomen substantiae dicitur illud de illo, non secundum nomina personarum.
Et est sciendum, quod secundum nomina substantiae tantum dicitur illud de illo, licet ibi illa nomina substantiam non significent. Secundum vero eadem nomina personarum numquam dicitur illud de illo, sicut verbum de
<--- Page Split --->
verbo, vel filius de filio : quia hujusmodi nomina diversis personis convenire non possunt. Quod Augustinus licet obscure, in eodem libro ' ita dicit : Hoc solum de eis dici non potest illud de illo, quod simul ambo non sunt, id est, illo solo nomine non possumus uti ad ostendendum unum de uno, quod simul ambobus non convenit : sicut Verbum de verbo dici non potest, quia non simul ambo verbum, nec imago de imagine, nec filius de filio, quia non simul ambo filius vel imago. Et sicut nomina substantiae aliquando intelligentiam personarum distincte faciunt, ita etiam interdum totius Trinitatis simul. Unde Augustinus in eodem libro ait : In Patris nomine ipse Pater per se pronuntiatur : in Dei vero nomine, et ipse Pater, et Filius, et Spiritus sanctus : ut cum dicitur, Nemo bonus nisi solus Deus 2 : quia Trinitas est unus solus Deus 3.
ARTICULUS IX.
An solus Filius dicatur Deus de Deo ?
Deinde quaeritur de ultima parte ubi dicit: « Non enim simul ambo Deus de Deo, sed solus Filius Deus de Deo, scilicet Patre, etc. »
Secundum hoc enim videtur, quod Spiritus sanctus non sit Deus de Deo, quod falsum est : et contradicit Augustinus supra 4, ubi expresse dicit, quod Spiritus sanctus est Deus de Deo, et Filius est Deus de Deo.
Item, Cum dicitur, Spiritus sanctus est Deus de Deo, et Filius est Deus de
Deo : aut sunt idem Deus de Deo, aut alius Deus de Deo. Si idem : ergo Filius et Spiritus sanctus non sunt alius et alius. Si diversi : ergo non sunt unus Deus : quorum utrumque falsum est.
Ad hoc dicendum, quod Spiritus sansolutio. cus est Deus de Deo sicut et Filius : et Ad 1. ly solus non excludit nisi respectum Patris : et hujus ratio est, quia exclusio est oppositi : cum autem dicitur Deus de Deo, non significatur propria notio Filii, sed potius communis, quæ est esse ab alio : in hac autem non opponitur Spiritu sancto, sed Patri tantum : ergo non excluditur nisi Pater.
Ad aliud jam supra responsum est. Ad 1. quod nec idem, nec alius, sed idem in essentia, et distinctus in persona : et hujus ratio dicta est ibi 5.
1 S. AUGUSTINUS, Lib. VI de Trinitate, cap. 2. 2 Luc. XVIII, 49. 3 S. AUGUSTINUS, Lib. V de Trinitate, cap. 8.
4 Cf. Sententiarum, Dist. X. 5 Cf. Ibidem, Dist. IV.
<--- Page Split --->