DISTINCTIO XXVI.
De his quae proprie et aeternaliter dicuntur de Deo secundum relationem sive proprietatem personalem, secundum quod ipsis personis assignantur.
A. De proprietatibus personarum, sed prus de hoc nomine hypostasis 1.
Nunc de proprietatibus personarum, quas frequenter in hoc tractatu commemoravimus, aliquid loqui nos oportet. Sed primum audiamus quid de hoc nomine hypostasis Hieronymus dicit : Ait enim sub hoc nomine venenum latere : sed hoc dicit secundum quod haeretici eo utebantur ut simplices seducerent, scilicet pro persona et pro essentia : ut sive diceretur una tantum hypostasis, sive tres, minus peritos ad inconveniens deduce-
<--- Page Split --->
rent, cum non erat hoc nomen ita apud Catholicos vulgatum, nec ita ejus significatio determinata ut modo. Et ideo Hieronymus dicit hoc nomine non utendum fore sine distinctione vel expositione, tunc scilicet quando cum haereticis contendebatur, ita scribens de Fide Catholica ad Damasum Papam : Ab Arianorum præsule, hypostasion novellum nomen a me homine Romano exigitur. Interrogamus, quid tres hypostases arbitrentur intelligi ? Tres personas subsistentes aiunt. Respondemus nos ita credere. Non sufficit eis sensus : ipsum nomen efflagitant : quia nescio quid veneni in syllabis latet. Clamamus, Si quis tres hypostases, id est, tres subsistentes personas non confitetur, anathema sit. Si quis autem hypostasim cvsiav intelligens, non tribus personis unam hypostasim indicit, alienus a Christo est : qui scilicet tres hypostases dicens, sub nomine pietatis tres naturas conatur asserere. Sufficiat nobis dicere unam substantiam et tres personas perfectas æquales : taceamus tres 1 hypostases, si placet. Nomen hoc non bonæ suspicionis est, cum in eodem verbo sensus dissentiunt. Aut si rectum putatis, tres hypostases cum interpretationibus suis debere nos dicere, non negamus. Sed mihi credite, venenum sub melle latet. Transfigurat enim se Angelus Satanæ in Angelum lucis. His verbis non negat utendum esse nomine hypostasis, sed haereticos eo prave usos ostendit : contra quos cautela opus erat in distinctione significationis : alioquin sibi contradiceret, qui supra tres hypostases confitetur
DIVISIO TEXTUS.
« Nunc de proprietatibus personarum, quas frequenter, etc. »
Hic incipit pars illa quae est de proprietatibus distinguentibus personas.
Et dividitur in tres partes. In prima determinat Magister de proprietatibus omnibus sive propriis, sive appropriatis, sive ab aeterno, sive ex tempore Deo convenientibus. In secunda, deterruinat de comparatione personarum ad invicem secundum hujusmodi proprietates : et haec incipit infra, Dist. XXXII, ibi, A, « Hic oritur quaestio ex prædictis dedu-
cta. » In tertia, agit de comparatione proprietatum ad essentiam et personam, ibi, Dist. XXXIII, A, « Post supradicta interius considerari atque inquiri oportet, etc. »
Prima harum adhuc subdivitur in tres. Sunt enim proprietates appropriatæ ab æterno personis convenientes : et de his agit primo. Sunt etiam proprietates appropriatæ ex tempore Deo convenientes : et de his agit secundo, infra, Dist. XXX, ibi, A, « Sunt enim quædam quæ ex tempore de Deo, etc. » Sunt etiam proprietates personis appropriatæ non proprie, tamen ab æterno convenientes : de quibus agit tertio, ibi, Dist. XXXI, A, « Præterea considerari oportet, cum tres personæ coæquales sibi sint, etc. »
Harum prior subdividitur adhuc in
<--- Page Split --->
tres : in quarum prima determinat tres proprietates personales in communi. In secunda determinat proprietatem Patris quæ est personæ non personalis : et hæc incipit in Distinct. XXVIII, ibi, A, « Præterea considerari oportet, quod non tantum tres, etc. » Tertio, determinat proprietatem personæ non personalem, quæ est communiter Patris et Filii, sed non Spiritus sancti : et hæc incipit, infra, Distinct. XXIX, ibi, A, « Est præterea aliud nomen, nuutplicem notans relationem, etc. »
Adhuc prior istarum subdividitur in duas. In prima determinat de tribus proprietatibus personalibus prout propriis nominibus significantur. In secunda prout significantur aliis nominibus, ibi, Dist. XXVII, A, « Hic quæri potest, Utrum proprietates quas Hilarius posuit, etc. »
Distinctio autem ista dividitur in duas partes : in quarum prima determinat de nomine hypostasis, eo quod proprietates ad hypostasism referuntur. In secunda, determinat de proprietatibus, ibi, B, « Jam de proprietatibus personarum, etc. »
ARTICULUS I.
Quid sit hypostasis ?
Hic quæritur, Quid sit hypostasis, et utrum sit in divinis eadem ratione qua in inferioribus, et quomodo se habeat ad essentiam, et etiam qualiter se habeat ad personam, et utrum ipsa per intellectum remaneat, abstracta personalitate a persona vel non ?
AD PRIMUM proceditur sic :
- Hic in Littera dicit Hieronymus, quod hypostasis, secundum quod dicimus
tres hypostases, est subsistens persona perfecta : hoc enim colligitur ex Littera.
Hoc etiam videtur dicere Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi sic : « Longe significantius naturae rationalis individuam substantiam δποστά- σεως nomine vocantes. » Ergo secundum usum Græcorum δπόστασις est individua substantia rationalis naturae : ergo idem quod persona. Sed contra : Hypostasis cadit in diffinitione personæ : quia supra est posita diffinitio personæ, quod est hypostasis distincta proprietate ad dignitatem pertinente.
Præterea objicitur fortius, Hypostasis aut quid absolutum dicit in divinis, aut respectivum. Si absolutum : ergo dicit essentiam : sed hæc non distinguitur : ergo hypostasis non distinguitur, quod falsum est : quia etiam secundum Sanctos et Magistros hypostasis distinguitur proprietate. Si autem dicit relationem. Contra : Relatio in divinis est distinguens : ergo hypostasis est distinguens, non distincta, quod iterum est falsum, ut dicit Magister infra 1, quia Pater non dicit tantum proprietatem, sed hypostasim distinctam proprietate : ergo videtur, quod hypostasis nullo modo possit aliquid significare in divinis.
Si forte dicas, quod dicit substantiam primam : unde etiam idem est δπόστασις apud Græcos, et substantia prima apud Latinos, ut dicit Boetius. Contra : Illa substantia prima est ens absolutum : in nullo autem absoluto distinguuntur Pater et Filius : ergo in hypostasi non distinguuntur, quod est contra Sanctos.
Item, Si in aliquo substantiali distinguerentur, aliquid substantialiter esset in uno, quod non esset in alio, quod hæresis est.
Item, Magis separantur in inferioribus, quæ separantur per totam hypostasim, quam illa quæ per quo est tantum, vel per quod est tantum separantur. Prao-
<--- Page Split --->
BATIO. Sit, quod aliqui uniantur in quo est, et non in quod est : isti separantur in parte sua essentia, et non in toto. Sit etiam, quod aliqui uniantur in quod est, et non in quo est : isti etiam non separantur nisi in parte sua essentia. Sed qui separatas habent hypostases, in toto separantur. Ergo videtur, quod si alia est hypostasis Patris et Filii in divinis, quod haec sit major alietas, quam si essent alii in natura sola : et hoc argumentum procedit, si hypostasis dicit substantiam individuam : ergo videtur, quod Pater et Filius non distinguantur in hypostasibus, nisi hypostasis dicat proprietatem solam.
Solutio. Solutio. Difficile est hic vitare inconveniens. Potest tamen dici, quod dupliciter potest considerari nomen hypostasis, scilicet secundum id quod est hypostasis, et secundum quod significatur per nomen. Et si consideratur secundum id quod est hypostasis, tunc verum est quod idem est quod persona. Si autem consideretur secundum quod significatur per nomen, tunc dicit distinctum non determinans rationem distinctionis : persona autem dicit distinctum determinando rationem distinctionis in communi : Pater autem et Filius dicunt distinctum determinando rationem distinctionis in specie.
Ad 1. DICENDUM igitur ad primum, quod Hieronymus hic attendit rem, et non nominis rationem.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod Boetius loquitur de usu nominis apud Graecos, cujus usus ratio assignata est supra distinctione praecedenti 1.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod hypostasis cadit in diffinitione personæ : non quod minus sit secundum rem, sed quia minus dicit secundum modum significandi per nomen.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod hypostasis dicit suppositum relative : et ideo hypostasis relativum est et ad alterum : et ideo
in hypostasibus personæ non unum, sed potius in essentia. Et si quæratur ratio hujus, dico sine præjudicio, quod in divinis aliter est quam in inferioribus : quia in inferioribus relatio est accidens, et utriusque naturam servat : et secundum quod est relatio, est ad alterum : secundum autem quod est accidens, sic est in relativo tantum. In divinis autem relatio est relatio, et non accidens, sed potius substantia : et ideo ibi non est accidens relativum, sed ipsum suppositum relativi realiter seipso relativum : et tamen substantia ens per seipsam, hoc modo quo substantiam dicimus suppositum. Hoc autem modo substantiam accipiendo, scilicet pro supposito perfecto, quod quis est, vel aliquis : in divinis personæ non communicant in substantia, sed distinguuntur : et suppositum hoc modo est ad aliquid, et substantia in se perfecta : et hæc non repugnant in divinis, ut jam ostensum est. Unde bene concedo, quod in omnibus quæ simpliciter absoluta sunt, conveniunt personæ, et sunt unum : ex hoc tamen non sequitur, quod in hujusmodi substantia quæ suppositum est, sint unum : quia non video qualiter ex hoc non sequitur hæresis Sabellii.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod id quod dicit hypostasis, dicit per modum substantiæ primæ non determinans proprietatem distinguentem ex nomine suo : sed hæc substantia est substantia relativi, licet non dicat eam per modum relativi vel relationis : et non est secundum modum intelligendi substantia quæ communis est tribus, licet realiter sit illa : et ideo illa substantia distinguitur.
Et quod objicitur, quod idem secundum modum intelligendi non potest esse distinguens et distinctum. Dicendum, quod hoc verum est : tamen idem re potest esse distinguens, et distinctum, et non distinctum : quia essentia et persona et relatio sunt idem re, et relatio est distin-
<--- Page Split --->
guens, et persona distincta, et essentia non distincta.
Ad aliud dicendum, quod si in aliquo substantiali simpliciter absoluto distinguerentur personae, tunc verum esset quod non in omnibus essent unum : sed substantiale quod est hypostasis, non est simpliciter absolutum : est enim relatum per modum absoluti dictum, et ideo non potest illud impedire unitatem personarum in essentia.
Ad aliud dicendum, quod in inferioribus secus est quam in superioribus : quia hypostases in inferioribus differunt per materiam et formam et per substantiam compositam : hypostases autem in superioribus distinguuntur per existentiae modum, ut supra dictum est : et ille modus existentiae significatur ut relatio, et ut in relativo : et secundum quod significatur ut relatio, sic causat in divinis notiones : secundum autem quod significatur in relativo, sic est distinctivus hypostasum.
Si autem quaeras, Unde venit distinctio hypostasum in quibus sunt relationes, utrum scilicet illae habeant distinctionem aliam, quam per relationes, infra in hac quaestione determinabitur.
ARTICULUS II.
Utrum hypostasis sit in divinis eadem ratione qua in inferioribus ? et, An verius sit in inferioribus quam superioribus ?
Secundo quaeritur, Utrum in divinis sit eadem ratione qua in inferioribus? Videtur autem quod non : quia in inferioribus licet hypostasis distinctio cognoscatur proprietatibus quae in alia non inveniuntur, non tamen causatur ab illis, sed potius ab hac materia et hac forma, secundum quod dicitur, Per quod unum
movetur, est materia unum : materia autem et forma sunt principia substantiae : et hoc aliquid est substantia composita. In divinis autem non sic causatur distincrio hypostasum : quia dicit Damascenus quod in omnibus idem sunt tres personae, praeter ingenerationem, et generationem, et processionem : et Augustinus dicit, quod in omnibus idem sunt, praeter id quod ad alterum est. Ergo distinctio in superioribus causatur a proprietatibus.
Sed contra : Omnis proprietas secunsed contra. dum intellectum est consequens subjectum cujus est proprietas : relationes in divinis sunt proprietates hypostasum : ergo secundum intellectum consequuntur eas : ergo hypostases secundum intellectum distinctae sunt ante proprietates. Prima probatur ex dicto Boetii in commento super Porphyrium, qui dicit, quod licet proprietas semper sequatur subjectum : tamen quia non est de constituentibus esse, est de generatione accidentium : sed verum est, quod est accidens fluens de principiis speciei, et ideo semper et ubique sequitur speciem. Secunda autem supponitur a sanctis.
Ulterius quaeritur, Utrum verius sit hypostasis in superioribus, vel in inferioribus ?
Videtur, quod in inferioribus : quia ubi verior est distinctio, ibi verior salvatur ratio hypostasis, dummodo sit in rationali natura : sed verior est distinctio per substantiam quam per proprietatem : ergo verior est ratio hypostasis in inferioribus, quam in superioribus.
Contra : Ad Ephes. III, 15 : Ex quo omsed contra. nis paternitas in caelis et in terra nominatur. Ergo inde huc venit nomen hypostasis et personae : ergo verius est ibi : et hoc supra ostensum est in quaestione de generatione Filii 1.
Solutio. Dico sine praejudicio, quod Solutio. hypostasis ab alio habet distinctionem
<--- Page Split --->
in superioribus, et ab alio in inferioribus, sicut probat objectio : q uia in superioribus non est distinctio nisi in proprietatibus, et non essentia quae significabilis sit ut quo est, nec etiam ut quod est : tres enim sunt una essentia, et tres sunt unus Deus: sed verum est, quod tres non sunt unus quis, vel unus aliquis : quia quis et aliquis dicunt supposita.
Ad object. Ad id autem quod contra objicitur, dico quod licet proprietas secundum se, secundum intellectum sit post id cujus est proprietas : tamen in divinis non est ita : et hoc contingit ideo, quia in divinis non est proprietas tantum in ratione proprietatis, imo habet aliquo modo actum differentiae constitutivae respectu personae : est enim proprietas constituens personam : non dico, quod sit differentia, sed quoad hoc habet actum similem sibi, et ideo per intellectum est ante ; et ideo distinctio hypostasis secundum modum intelligendi, est ante omnem generationem, ut causa ante causatum. Motus autem localis in isto vel illo quod habet motum processivum, est post generationem istius vel illius.
Videtur autem, quod essentia sit de intellectu ejus :
Prædicatum enimessentialeestdeintellectusubjecti , sicutanimaldeintel - lectuhominis , ethomodeintellectuhu - jushominis : s e d c u m dicitur , hæchypostasisestDeus , v e l essentiadivi - n a , estprædicatioessentialisetinrecto : ergohæcestdeintellectuhypostasis .
Præterea, 'TpòsTxaïç dicitur ab ipso òpo quod est sub, et òfòçç, quod est positio : ergo est alicui suppositum : est autem eadem ratio subjecti et suppositi, quantum ad ly òpo sub : ergo hypostasis dicit id quod positum est sub natura communi : ergo natura communis est in ipso : ergo se habet ad naturam, sicut id in quo natura est et intelligitur.
Item, Philosophus dicit, quod dicens unum quodammodo dicit multa : quia dicit ea quae per intellectum sunt in illo actu : superiora autem actu sunt in inferioribus, et inferiora potentia in superioribus : cum ergo hypostasis sit incommunicabile, in ipso autem actu intelligitur natura communis, et eaedem rationes sunt de persona : ergo videtur, quod tam hypostasis quam persona hoc modo significent commune.
Ad quest. Ad id quod ulterius quaeritur, facile est respondere : quia res verius est in superioribus, nomen autem verius salvatur in inferioribus : sicut etiam diximus de persona.
Ad object. Ad object. Ad object. Ad object. Ad object. Ad object. Ad object. Ad object.
ARTICULUS III.
Quomodo hypostasis se habet ad essentiam ?
Tertio quaeritur, Quomodo hypostasise habet ad essentiam ?
Sed contra :
Omne inferius in quo actualiter intelligitur suum superius, ex additione se habet ad suum superius, et est majoris compositionis quam illud : hypostasis et persona non se habent ex additione ad superius : ergo non sunt majoris compositionis quam illud : ergo non se habent ut inferius incommunicabile ad essentiam.
Item, Si hypostasis aliquid adderet : aut hoc esset idem ei cui additur, aut diversum. Si idem : ergo non adderetur, quia idem non additur sibi. Si diversum : tunc necessario induceret compositionem, quod est hæresis, quia nihil compositum est in Deo. Si forte dicas, sicut communiter dicitur, quod additum est idem re, sed diversum in modo intelligendi. Contra : Huic modo
<--- Page Split --->
intelligendi, aut aliquid respondet in re, aut nihil. Si nihil : tunc est cassus et vanus, ut dicit Boetius. Si autem aliquid respondet in re, tunc sequitur idem quod prius. Si dicas, quod non est cassus et vanus, quia ad esse non refertur : sicut dicit Philosophus, quod abstrahentium non est mendacium, quia non refertur ad esse : et sic dicit, quod non est mendacium demonstrando lineam esse monopcdalem, quae non est monopedalis. Hoc nihil est : iste enim non est intellectus Philosophi : nec enim hoc umquam intellexit aliquis Philosophus, quod intellectus rei qui nullo modo potest referri ad rem, non sit cassus et vanus : licet enim demonstratio qua demonstro quod rectum tangit sphæram, non possit referri ad esse rei quantæ quæ lignca est vel plumbea : tamen refero ad rem quæ est natura quantitatis : et licet demonstrarem de linea non monopedali, quod sit monopedalis, tamen refero ad rem quæ est linea intellecta per istam quam protraxi in continuo : iste autem modus intelligendi nullo modo potest ad rem de qua est, referri. Si forte dicas, ut quidam dicunt, quod iste est modus intelligendi pro nomen : hoc nihil est : quia de communi significatione nominis non quæritur hic, sed potius de re divina quæ significatur in nomine.
Ad hoc autem quod quæritur, Utrum Ad quæst. aliquid addat ? Videtur mihi quod non addat re, sed modo intelligendi, qui modus intelligendi realiter significatur, cum dicitur, hypostasis est distincta, vel hypostasis est incommunicabilis. Unde dicendum, quod licet non omni modo ad rem retorqueri possit, tamen retorquetur ad rem aliquo modo. Et hoc ut intelligi possit, notanda est sententia antiquorum Doctorum de hoc, quia aliquid addi alii, duobus modis cognoscitur, scilicet quia facit compositionem, vel quia convenit ei quod alii non convenit, et in inferioribus est utroque modo : hoc enim et hoc faciunt compositionem, et huic convenit incommunicabile esse et distinctum in individuantibus, quod non convenit homini secundum se : in divinis autem alterum tantum est, quia additum non inducit compositionem, eo quod realiter est idem, sed inducit diversam suppositionem, ut dicunt antiqui et bene, ut mihi videtur : quia supposito uno non supponitur alterum, eo quod aliquid convenit uni quod non alii : convenit enim hypostasi distingui, et generare, et esse numerabilem numero tali, qualis est in divinis : quorum nullum convenit essentiae. Et hujus inventionis auctor fuit Præpositivus.
Per hoc ergo patet solutio ad totum.
Quæst.
Si forte propter hoc dicatur, quod nihil addit essentiae. CONTRA : Quæcumque omnino sunt idem, quidquid dicitur de uno, dicitur etiam de altero : sed de essentia dicitur, quod unum est re : ergo de hypostasi dicetur idem.
ARTICULUS IV.
Qualiter se habet hypostasis ad personam ?
Solutio.
SOLUTIO. Dicendum sine præjudicio, quod in hypostasi significatur essentia, ut natura communis significatur et dicitur in suo inferiori : non quod in divinis sit universale et particulare, sed quia est ibi communicabile, sicut probant rationes primo inductæ.
Quarto quæritur, Qualiter se habeat hypostasis ad personam ?
Videtur autem, quod sicut distinguibile ad distinctum : quia
Supra positam diffinitio claudit in se distinctionem, cum dicitur, Persona est individua substantia rationalis naturae :
<--- Page Split --->
hypostasis autem non claudit in se factam distinctionem.
- Præterea, Magister dicit sæpe, quod proprietates sunt in hypostasibus : non autem sunt in ipsis nisi sicut in distinctis : ergo hypostases sine proprietatibus sunt distinguibiles.
Sed contra :
In divinis nihil est in posse : ergo idem est ibi distinguibile et distinctum : ergo idem est hypostasis et persona.
Item, Damascenus dicit, quod in omnibus idem sunt præter ingenerationem, et generationem, et processionem : ergo quidquid est ante hoc, est de unitate essentiae : ergo si hypostasis est ante hoc, est de unitate essentiae : sed hoc falsum est : ergo hypostasis habet intellectum proprietatis : ergo idem est quod persona.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod in divinis nihil est in potentia sicut probat objectio : et ideo hypostasis secundum rem est persona : et bene concedo ulterius, quod supposita hypostasi supponitur persona : quia hypostasi convenit quidquid convenit personae, scilicet distinguì, generari, generare, procedere, et omnia hujusmodi.
Verum est tamen quod aliter significatur per nomen hypostasis, et aliter per nomen personae. Et ad hoc intelligendum, notandum quod in inferioribus sunt quatuor, scilicet res naturae, subjectum, suppositum, individuum, quibus etiam in natura rationali adjicitur quintum quod est persona : et rem naturae intelligimus compositum ex materia et forma, vel quod est et quo est, in natura et sub natura communi, et hoc est hoc aliquid in natura. Suppositum autem addit rei naturae respectum ad naturam communem, cui supponitur ut incommunicabile. Subjectum autem, ut
dicit Philosophus, est ens in se completum, occasio alteri existendi in eo : et hoc habet respectum ad accidens, licet non sit in intellectu sui nominis habitus accidentis : et hoc vocatur ab Aristotele substantia, et a Graecis δπόστασις. Individuum autem est habens accidentia individuantia. Persona autem in rationali natura dicit incommunicabile secundum modum, præter solum intellectum compositionis, qui in divinis non est. A Sanctis autem inveniuntur posita quatuor, scilicet res naturae quam ponit Hilarius, et suppositum, et hypostasim, et personam : individuum enim et singulare non proprie sunt in divinis. Et res naturae erit in divinis hic, quis, vel aliquis in natura divina : suppositum autem per habitudinem ad naturam communem : hypostasis autem per habitudinem ad proprietatem : sed persona hypostasis distincta proprietate.
Ad hoc ergo quod objicitur primo, dicendum quod non sequitur ex hoc quod sint distinguibiles : sed sequitur ex hoc quod important in nomine habitudinem distincti ad distinguens, quam habitudinem non importat nomen personae, sed potius importat ipsum distinctum secundum quod est distinctum : sicut cum dico, hoc cœlum est cœlum, ly hoc cœlum importat habitudinem materiae ad formam, ut dicit Philosophus : non tamen sequitur, quod materia illa umquam fuerit sine forma secundum naturam.
Ad id quod contra objicitur, jam responsum est.
Ad aliud dicendum, quod (ut dictum est) distinctum in divinis meo judicio secundum intellectum est post distinguens : ideo non procedit illa objectio : et tamen non habet in se intellectum proprietatis, sed potius habitudinis ad proprietatem distinguentem.
<--- Page Split --->
ARTICULUS V.
An per intellectum remaneat hypostasis subtracta proprietate ?
Quinto quaeritur, Utrum per intellectum remaneat hypostasis subtracta proprietate ?
Videtur autem quod sic :
Pater enim ab eodem habet quod est quis, et quod est Pater : aut non ab eodem. Si ab eodem : sed Filius etiam est quis : ergo ab eodem habet quo Pater : quis enim et quis in eo quod hujusmodi, non habent differentiam : sed Pater paternitate habet quod est quis : ergo et Filius, quod falsum est : ergo non ab eodem habet : ergo separata per intellectum paternitate a Patre, adhuc est Pater quis, et Filius quis et Spiritus sanctus similiter : sed non est quis, nisi hypostasis : ergo hypostases remanent abstracta personalitate.
Item, Omne quod cadit in diffininitione alterius, potest remanere illo separato ab eo quod addit id in cujus diffinitione cadit : hypostasis cadit in diffinitione personae : ergo separato illo quod addit persona, adhuc remanet hypostasis : sed non addit nisi proprietatem : ergo separata proprietate, adhuc remanet hypostasis.
Item, Cum dico distinguens et distinctum, duo dico : sed duorum quodlibet unum separabile est a reliquo, quod non est in ratione ejus : distinguens autem non est in ratione distincti secundum id quod est, licet forte sit in ratione ejus secundum quod distinctum est : cum ergo hypostasis dicat distinctum secundum id quod est, videtur per intellectum remanere si proprietates separentur.
SED CONTRA :
- Personae non habent numerum nisi factum per relationes : ergo remotis relationibus non remanet nisi unitas : non
ergo hypostasis, quia hypostasis numeratur in divinis. PRIMA probatur per Boetium, qui dicit, quod essentia continiet unitatem, sola autem relatio multiplicat trinitatem. Et per Anselmum in libro de Processione Spiritus sancti, qui dicit, quod tres in omnibus ibi idem sunt, ubi non distinguit oppositionis relatio : et ergo conclusio sequitur.
- Item, Nullus intellectus aliquid distinguit in natura aliqua, nisi habeat principium aliquod diversitatis, vel divisionis, vel distinctionis : sed in divinis non est principium distinctionis nisi oppositionis relatio : ergo cessante illo principio, nihil distinguitur in divinis. Si forte dicas, quod remanet hypostasis seipsa distincta ab alia : hoc est haeresis Arii apertissima : quia tunc essent tres substantiae divisae per id quod substantiae sunt, et per hoc tres dii essent. Si autem dicas, quod remanet hypostasis, sed non potest numerari, sed remanet in ratione alicujus unius. CONTRA : Illud unum, aut idem numero erit in omnibus personis, aut diversum. Si idem : tunc tres essent una hypostasis, quod falsum est. Si diversum : ergo proprietas essentialiter dividit ipsum, sicut fit divisio in inferioribus, quod falsum est.
SOLUTIO. Sine præjudicio loquendo dico, quod non potest abstrahi proprietas personalis a persona, ita quod aliquid remaneat : nec natura enim manet, nec hypostasis : et hoc sic probatur : Abstractio non potest esse nisi duobus modis, scilicet universalis a particulari, vel formæ a materia in qua est, vel ab eo in quo est ut in materia. Si primo modo loquamur de abstractione, tunc commune abstrahitur ab incommunicabili, et non e converso : quia abstractum simplicius est quam id a quo fit abstractio, et etiam non potest abstrahi aliquid ab alio in quo est per potentiam tantum, sed in quo est per actum : unde cum superiora sint in inferioribus actu, et sint simpliciora eis, abstrahuntur ab eis, et
<--- Page Split --->
non e converso : et ideo individuatione vel singularitate abstracta ab hoc homine, nihil remanet de isto homine. Et hoc modo non potest fieri abstractio naturae communis a personis divinis : quia nihil simplicius est natura quam persona, nec est universalis ad illam, sed ut idem, nisi forte velis large loqui de abstractione, ut dicas eam abstrahi : quia sine personis intelligi potest, ut Judæi et Pagani eam intelligunt. Si autem loquamur de abstractione forma e a subjecto in quo est, iterum non potest hæc fieri in divinis : quia proprietates in divinis non habent ante se subjectum vel suppositum, sed potius ipsæ sunt suppositum, ut paternitas et Pater, et sic de aliis : licet enim supposito Patre supponatur paternitas, tamen proprietas proprie loquendo nihil est in Patre, ita quod ly in notet diversitatem proprietatis ad substantiam ejusdem. Sed hoc verum est, quod aliquid convenit proprietati, quod non hypostasi, scilicet distinguere : et aliquid convenit hypostasi quod non convenit proprietati, scilicet distinctum esse : unde proprietates secundum quod per se significantur, non significantur ut res, sed potius ut rationes personarum : personæ autem secundum quod in se significantur ut res : paternitas enim in divinis potius est ratio Patris quam res : et hoc dico, ut sumuntur vocabulis abstractivis : cum ergo per intellectum (ut probat objectio) proprietas sit ante hypostasim, ut distinguens eam, et suum esse est esse distinctum, et nihil aliud, oportet quod remota proprietate, nihil remaneat de hypostasi. Sed non est ita in inferioribus : quia esse in hypostasibus inferioribus non est esse distincti tantum, imo est esse cujusdam naturae et substantiæ in se subsistentis, non inindigentis proprietate ad hoc quod sit, sed ad hoc ut cognoscatur. Sic autem non est in divinis : quia si hypostasis haberet ab aliquo esse hypostasis, et ab alio esse distincti, oporteret quod in esse hypostasis per substantiam absolute di-
ctam una personarum distingueretur ab alia, sicut in inferioribus : et hoc fuit hæresis Arii. Unde oportet dicere, quod ab eodem habet esse hypostasis et esse distincti.
DICENDUM ergo ad primum, quod ab eodem habet Pater quod est Pater, et quod est quis. Et si dicas, quod Filius est quis, dico quod ly quis non est eis commune per intentionem unam, sed potius per proportionem habitudinis unam ad diversa : quia Pater est quis habitudine hypostasis ad suam proprietatem, et Filius est quis habitudine sua hypostasis ad suam proprietatem : et hæ habitudines faciunt commune proportionis, vel proportionabilitatis, quæ adhuc minor communitas est.
Ad aliud dicendum, quod hypostasis cadit in intellectu personæ, non ut diversum in re, ut dictum est, sed ut idem non eodem modo significatum per nomen : et ideo illa objectio non procedit.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, distinguens et distinctum, secundum rationem intelligendi duo dicuntur, nec tamen unum separabile est a reliquo : quia distinctum non habet esse distincti nisi a distinguente : et hoc jam dictum est : quia hoc est suum esse secundum hypostasim, licet non sit suum esse secundum naturam : quia in natura non numeratur, nec numerabilis est hypostasis : unde hypostasis ut hypostasis est in divinis, et distincti esse, licet in nomine habitudinem ad distinguens importet, et non distinctionem.
Si autem objicias, quod non intellecta paternitate, adhuc Pater est quis, quia innascibilis : hoc nihil est quia infra ostendetur, quod innascibilitas non est proprietas personalis, sed personæ potius : et non est quis in aliqua natura nisi a distinguente personalitatem, id est, personalitatem faciendo. Unde Pater tunc esset innascibilis, sicut natura divina est innascibilis, et non a proprie-
<--- Page Split --->
tate distinguente ab alia persona ejusdem naturae, sed potius sicut attributo naturae suae distinguente ab aliis rebus quae non sunt secum in eadem essentia.
Rationes autem adductae in contrarium, videntur mihi necessariae : licet quidam in hoc articulo aliter dicant, ut patet inspicienti scripta eorum.
B. De proprietatibus personarum, et de nominibus earum relativis.
Jam de proprietatibus personarum videamus (quae etiam notiones sive relationes in Scriptura plerumque dicuntur) in illa sancta Trinitate, quae ideo a nobis repetitur, ut cordi nostro tenacius infigatur. Ait Augustinus in libro de Fide ad Petrum : Aliud est genuisse, quam natum esse : aliudque est procedere, quam genuisse, vel natum esse. Unde manifestum est, quod alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. Et est proprium solius Patris, non quia non est natus ipse, sed quia unum Filium genuerit, propriumque solius Filii, non quia ipse non genuit, sed quia de Patris essentia natus est : proprium vero Spiritus sancti est, non quia nec natus est ipse, nec genuit, sed quia solus de Patre Filioque procedit 1. Ecce breviter assignavit tres proprietates trium personarum : quarum una non est alia. Hoc enim significavit cum dixit, Aliud est genuisse, quam natum esse : aliudque procedere, id est, alia proprietas sive notio est generatio, alia nativitas, alia processio, quae aliis nominibus dicuntur paternitas, filiatio. Has proprietates designant nomina personarum, scilicet Pater, Filius, et Spiritus sanctus : quae relativa sunt, et ad se invicem dicuntur, quia notant relationes quae non sunt Deo accidentales, sed in ipsis personis ab aeterno sunt immutabiliter : ut non modo appellationes sint relative, sed etiam relationes sive notiones in rebus ipsis, scilicet in personis sint.
DIVISIO TEXTUS.
« Jam de proprietatibus personarum videamus, etc. »
Ista pars in qua Magister agit de proprietatibus, dividitur in quatuor partes :
in quarum prima ostendit Magister tres proprietates personales tribus personis inesse. In secunda ostendit proprietates illas non inesse per accidens, ibi, C, « Quocirca sciendum est, non omne quod, etc. » In tertia ostendit Magister secundum quem sensum filiatio et processio sive donum dicuntur esse personales proprietates Filii et Spiritus san-
<--- Page Split --->
cti, ibi, D, « Hic quæritur, Quomodo dicatur proprium nato Deo, etc. » In quarta determinat quædam dubia circa hoc, ibi G, « Hic quæri potest, Utrum Pater, vel Filius. »
Ex hoc patet sententia, quia Littera explicabitur in disputatione.
ARTICULUS VI.
An in divinis sit relatio ?
Hic autem incidunt tria quærenda, quorum primum est de relationibus. Secundum, de notione. Tertium, de proprietate.
Circa relationem incidunt hic duo dubitabilia ante Litteram, scilicet utrum sit in divinis relatio? Et secundum, Utrum ipsa sola multiplicet Trinitatem ?
Ad PRIMUM proceditur sic :
Relatio aut dicit aliquis ens, aut rationem solam. Si dicit aliquid ens in divinis : aut illud est idem quod substantia, et nihil amplius : aut est aliquid plus. Si est sola substantia : ergo idem est esse relativum quod est esse substantiam : ergo ad distinctionem relativi sequitur distinctio substantiæ, quod est hæresis Arii. Si autem est aliquid plus, et in illo plus distinguuntur personæ : ergo persona majoris compositionis est quam substantia, quod iterum est hæresis. Si autem est relatio solum ens in ratione : tunc tantum secundum rationem differunt, quæ relatione distinguuntur. Personæ divinæ sola relatione distinguuntur. Ergo non distinguuntur nisi secundum rationem, quod est hæresis Sabellii.
Item, Duo sunt in relatione si res esse ponatur. Unum est quod est acci-
dens : et aliud est quod est respectus. Aut ergo quoad neutrum, aut quoad alterum. Si quoad utrumque manet in divinis, aut quoad neutrum, aut quoad alterum. Si quoad utrumque : sed omne accidens exigit subjectum : ergo oportet ponere subjectum esse in divinis, quod supra improbatum est 1. Si quoad neutrum : tunc non erit in divinis nisi ratio, et ex hoc sequitur hæresis Sabellii ut prius. Si quantum ad alterum : aut quoad accidens, aut quoad respectum. Si quoad accidens, sequitur iterum quod compositio sit in divinis. Si quoad respectum : sed hoc modo (ut dicit Boetius) est assistens : ergo in divinis sunt relationes assistentes extrinsecus : et sic relationes non erunt Deus : ergo videtur, quod relationes non sunt in divinis.
Item, In inferioribus videmus, quod per se simplicissima seipsis distinguuntur et denominantur : sicut unitas seipsa est una, et differt a puncto : cum igitur in infinitum simplicior sit quælibet persona quam unitas, videtur quod seipsa referatur ad aliam, et non per relationem.
Item, Relationes licet non sint proprie termini motus, tamen non innascuntur nisi per motum, non enim est pater nisi qui genuit de sua substantia : in Deo autem nec in personis est motus aliquis : ergo videtur, quod nec relationes.
Item, Plus distat Deus a creatura, quam una persona ab alia : sed seipso sine relatione reali distinguitur a creatura : ergo videtur, quod etiam seipsa una persona distinguatur ab alia.
Item, In inferioribus invenitur aliquando, quod relativum secundum suam substantiam est relativum. Creatura enim refertur ad Creatorem : aut seipsa, aut relatione quæ non est ipsa. Si primo modo : habetur propositum. Si secundo modo : ergo separata relatione a substantia creaturæ, jam non refertur ad Creatorem, quod videtur falsum : ergo
<--- Page Split --->
in ipsa substantia adhuc est relatio, aut eadem cum substantia, aut alia : et sic ibitur in infinitum : ergo necesse est, quod secundum substantiam referatur.
Item, Illa relatio qua creatura ad Creatorem refertur, est creatura : ergo et ipsa refertur : aut eadem relatione qua ipsa est, aut alia : et sic proceditur in infinitum, ut prius : ergo aliquid refertur substantialiter in inferioribus : ergo multo magis hoc convenit personis divinis propter majorem simplicitatem.
Item, Materia seipsa (ut quidam dicunt) refertur ad formam. Si enim dicas, quod mediante potentia refertur : illa potentia, aut est materia, aut forma, aut compositum, aut substantia, aut accidens. Constat quod non materia : quia sic materia esset materiae. Nec forma quia sic forma esset ante primam formam. Nec compositum, ut patet per se : quia primum compositum est a prima materia et prima forma. Nec subantia, ut patet per se : quia esset forma, vel materia, vel compositum : et hoc improbatur ut prius. Nec accidens : quia materia non est susceptibilis accidentis, nisi per formam substantialem, ut in multis locis probatur in Philosophia : accidentis enim adventus est motus subjecti ad subjectum : et ideo quod movetur secundum accidens, oportet quod sit actu ens : ergo ipsa materia per seipsam est potentia ad formam : aliter etiam forma non esset immediata materiae, et sic ex materia prima et forma prima non esset vere unum : qua» omnia cum inconvenientia sint, videtur quod seipsa materia referatur ad formam : ergo multo magis persona ad personam refertur propter majorem simplicitatem.
Sed contra. SED CONTRA hoc multipliciter opponitur sic :
- Pater habet se ad Filium aut seipso aut aliquo alio secundum modum intelligendi. Si aliquo alio : tunc habeo propositum : quia hoc erit relatio in Patre. Si seipso tantum : sed cum dicitur, Pater spirat Spiritum sanctum, ibi etiam
Pater seipso habet se ad Spiritum sanctum per eamdem rationem : ergo eodem modo Pater generat Filium, et spirat Spiritum sanctum : ergo Spiritus sanctus est Filius : quia eadem sunt secundum rationem, quae eodem modo sunt ab eodem : sed hoc est inconveniens : ergo oportet ponere relationes etiam praeter intellectum personarum in divinis.
Praeterea, Generatio est in divinis, et solum spiratio. Aut ergo ista eadem ratione referuntur ad hypostasis, aut diversa. Si eadem : ergo generatio est spiratio : quia illi actus idem sunt, supple, ad minus, qui eadem ratione referuntur ad agentem : sed hoc falsum est : ergo diversa ratione referuntur ad Patrem : ergo necesse est ponere diversas relationes istis actibus respondentes.
Item, Ut dicit Richardus, personae distinguuntur proprietate originis, et proprietate sola, et proprietate et origine : in Deo autem distinguuntur originis proprietate : originis autem proprietas est illa qua» determinat existentiae modum : sed illa non est nisi relatio originis : ergo in divinis necesse est ponere relationes, ut videtur.
SOLUTIO. Dico relationes esse in divinis, sicut probant ultimae rationes, et modo loquor de relationibus qua» sunt persona, et in personis secundum modum intelligendi : quia licet realiter loquendo relatio nihil sit in persona in divinis, tamen secundum modum intelligendi distinguens est in distincto, et supposita persona, relatio non supponitur : et sic ponimus in una persona plures relationes.
Ad in ergo quod primo objicitur, dicendum quod relatio dicit ens respectivum quod ad alterum est, et id est idem cum substantia : tamen non supponitur, supposita substantia : et ideo ad distinctionem ejus non sequitur distinctio substantiae : quod enim in inferioribus facit
<--- Page Split --->
diversitas rei, hoc in divinis facit diversitas supponendi. Et est instantia ad argumentum : persona est idem omnino cum natura : sed personæ sunt plures : ergo naturae plures : mutatur enim prædicamentum theologicum, et sic incidit fallacia figuræ dictionis, vel etiam accidentis : quia licet idem sint, non tamen quidquid convenit uni et alii.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod relatio in divinis non servat naturam accidentis, sicut Magister probat in sequenti parte istius lectionis : et hujus ratio dicta est supra 1 : quia non transsumitur in divina ratione generis, sed ratione differentiæ quam superaddit generationi : nec tamen sequitur, quod sit assistens : quia cum in inferioribus relatio habeat duo, scilicet accidentis naturam, et quod est ad alterum : in divinis vertitur in substantiam quoad naturam accidentis, sicut omnia alia quæ nominant accidens, et de Deo prædicantur : et ideo relatio quæ est in inferioribus inest relativo, et ad alterum referri facit, in divinis est relativum secundum substantiam, et facit ipsum referri ad aliud : et ideo non est extrinsecus assistens tantum.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod simplicissima distinguuntur distinctione essentiali sive substantiali : sed relatio non importat talem distinctionem in divinis, sed potius tres sunt unum in essentia. Unde si dicamus punctum a puncto differre in hoc quod unum est principium, et alterum finis, et unitatem ab unitate ejusdem generis in simplicissimo, ponemus adhuc distinctionem penes relationes. Ita est in divinis : quia, sicut in sequenti articulo patebit, nihil componitur ex hoc quod additur ei respectus relationis, sed adhuc manet simplex sicut prius, dummodo tantum respectus relationis addatur ei.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod relationes aliter sunt in divinis, et aliter in inferioribus : in divinis enim sunt ipsæ relatio-
nes existentiæ modi, sed in inferioribus causantur ex modis existentiæ : et hoc ideo est, quia relationes sunt distinguentes, et secundum intellectum ante relativa : et hoc patuit in præcedenti quætione de hypostasi : sed tamen adhuc in sequenti distinctione erit de hoc quæstio : et ideo non est substantiale relationi quod constituatur ex motu, sed accidit huic relationi vel illi.
Ad aliud dicendum, quod major differentia causat majorem distinctionem : et ideo essentialiter distinguitur Deus a creaturis : sed a supposito ejusdem naturæ divinæ non potest distingui suppositum ejusdem naturæ, nisi distinctione minima : et hæc non est essentialis, quia illa maxima est, sed potius distinction relationis : et ideo per relationem necesse est distingui.
Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod aliquid seipso refertur ad aliud, sicut Creator et ipsa relatio creata : sed non concedo hoc de substantia, vel alia creatura. Et ad objectum dicendum, quod si separetur relatio creaturæ ab ipsa substantia creaturæ, quod non erit jam creatura, nec referetur ad aliud : et hoc non est inconveniens secundum intellectum : dicit enim Boetius in libro de Hebdomadibus, quod ea quæ non separantur actu, bene seperantur intellectu : bene enim intelligitur lapis esse non creatus. Et si objicis, quod primo non intellecto, non intelligitur secundum : dicendum quod hoc verum est de primo ut primo et secundo ut secundo : et non est verum de secundo secundum id quod est : hoc enim bene intelligibile est sine dependentia ad primum.
Ad aliud dicendum, quod hoc non credo esse verum, quod materia seipsa secundum id quod est, referatur ad formam : quia non dico potentiam quæ privatio est, esse idem omnino cum materia : sed dico eam esse ordinem materiæ ad formam. Et si dicas : Aut est ma-
<--- Page Split --->
teria, aut forma, etc. Dicendum, quod hoc non valet : quia potentia est ens secundum quid, et non simpliciter : unde sicut motus, qui est exitus de potentia ad actum, diffinitur per potentiam ad actum, eo quod est existens in potentia et in actu : ita dico, quod potentia habet aliquid rationis materiae si referatur ad id cujus est, et aliquid formae si referatur ad id quod est. Et ideo etiam non sequitur, quod non immediate uniatur forma materiae : quia potentia non reducitur nisi ad esse materiae et formae. Licet autem omnia haec concederentur, adhuc non sequitur quod persona seipsa referretur ad personam aliam, propter causam jam dictam : quia seipsis possunt aliqua essentialiter distingui, sed non personaliter in eadem natura existentia : quia illa habent minorem distinctionem, quam essentialem.
ARTICULUS VII.
Utrum relatio sola multiplicet Trinitatem?
Secundo quaeritur, Utrum relatio sola multiplicet Trinitatem ?
Videtur, quod non : quia
Summae perfectionis sunt personae divinae : relatio autem inter entia non est summe perfectum ens, sed potius minus quolibet alio ente habens de ente : ergo videtur, quod relatio non debeat distinguere Trinitatem.
Item, Ens cujus esse est ad alterum, posterius est ente cujus esse est ad seipsum. PROBATIO. Dato quod nihil sit ad seipsum, nihil erit ad alterum : sed non convertitur : ergo ens in seipso prius est ente ad alterum : sed ente primo debet distingui primum omnium, si aliquo ente distinguitur : cum ergo personae sint in primo, videtur quod ente absoluto debeant distingui.
Item, Substantia non causatur ab ente quod ad ipsam reducitur ut ad subjectum, sed potius causat ipsum : sed relatio in divinis reducitur ad personam sicut cujus est : ergo non distinguit eam, nec facit secundum modum intelligendi in esse personali.
Item, Si relatio multiplicat Trinitatem, ut dicit Boetius, multiplicat eam per esse quod habet : non habet autem nis esse respectivum : ergo non dat ei nisi esse respectivum : per hoc autem non est substantialiter : ergo personae divinae non erunt substantialiter subsistentes, quod est haeresis Sabellii : ergo videtur, quod non sola relatione distinguatur Trinitas.
SED CONTRA :
- Entium aliud est substantia, aliud accidens : et substantia verius est quam accidens.
Item, Accidentium aliud est ens absolutum, et aliud ens respectivum : et respectivum minus est quam absolutum : quia innascitur et aufertur sine mutatione aliqua subjecti, sicut patet ex Boetio : puer enim qui nascitur, per annum secundum diversitatem sui incrementi, in multis faciet similitudinem, disparitatem, aequalitatem, inaequalitatem, quae ullo modo mutantur secundum illud genus mutationis : ergo relatio minime habet de ente : ergo sua multiplicatio maxime competit multiplicationi simplicissimi : hoc autem est Deus : ergo inter omnia praedicamenta nihil ita convenienter multiplicat Trinitatem sicut relatio.
Item, Avicenna in prima Philosophia dicit, quod relationis appositio nihil facit compositum.
Item, Detur aliquod simplex, sicut est Deus, illud habet relationem primi ad secunda, et relationem causae, et multas alias relationes.
Item, Hoc patet in unitate et puncto : quae licet simplicia sint, tamen sunt in eis diversae rationes relationum : ergo relatio nihil reddit compositum : ergo sua multiplicatio maxime competit simplicissimo.
<--- Page Split --->
- Item, Inter relationes quaedam sunt simpliciores aliis : quaedam enim immediatae sunt relativis, ut illae quae sunt secundum modum originis, ut causa refertur ad causatum, et e converso : sed non sic similis, et aequalis : quia illae fundantur super ens absolutum, sicut super qualitatem : et eodem modo differens sunt dissimilis, et inaequalis : ergo cum relationes originis super nihil fundentur, nisi super ipsum existens, simpliciores sunt aliis : ergo illae maxime competunt personis divinis propter summam simplicitatem.
Solutio. Et hoc est concedendum, quod in numero generum nihil ita competit sicut relatio, et in speciebus relationis nihil ita competit sicut relatio originis, qua alius est ab alio, et per hoc distinguitur ab eo.
DICENDUM ergo ad primum, quod quidquid est in divinis, est perfectissimum : cum enim praedicationes inferiorum in divina referimus, omnia imperfecta rejicimus : et ideo quod relatio est ens imperfectum, non refertur ad superiora, sed potius quod est non varians in essentia simplicissimum, et ipsum est perfectissimum in quantum est in divinis, licet imperfectum sit in se.
Ad 2 Ad aliud dicendum, quod hoc est verum, ubi esse ad alterum est ut natura accidentis : hoc autem non est in divinis, sicut prius habitum est : imo relatio in illa parte accipit substantiae praediationem.
Ad 3 Ad aliud dicendum, quod oportet concedere quod dicit Augustinus, quod in omnibus Pater et Filius sunt unum, praeter id quod ad alterum est : tamen illud esse ad alterum complectitur illud quod est esse verum suppositum, et veram esse personam : quia haec in divinis non repugnant.
ARTICULUS VIII.
Quid sit notio, et in quo differt a relatione?
Deinde quaeritur de notione, scilicet quid sit notio, et in quo differat a relatione ?
Dicit autem Boetius, quod notio est simplex conceptus mentis : talis autem non est nisi universale depuratum a materia et appenditiis materiae : ergo videtur, quod notio sit idem quod universale.
Item, Magister vult, quod notio sit qua persona cognoscitur : sed relatione cognoscitur persona : ergo videtur, quod relatio sit notio.
SED CONTRA :
Relativum est cujus esse est aliud se habere : ergo non diffinite est relatio unius personae : notio autem datur personae uni : ergo relatio non est notio.
Item, Aliqua est notio quae non est relatio, sicut ingenitus, quod negationem sonare videtur : ergo videtur, quod non omnis notio sit relatio in divinis.
Item, In inferioribus notio rei non abstrahitur ab eo quo res est id quod est : id enim quod est principium formale essendi rem, est etiam principium intelligendi eam : ergo videtur, quod notiones in divinis magis debeant sumi a parte essentiae, quam a parte personarum.
Solutio. Dicendum, quod relatio et Ad objec notio secundum nominum intentiones ert 1 et 3. differunt : quia, sicut probat objectio, notio est quo cognoscitur res : relatio autem quo refertur ad aliud. Sed tamen in divinis non accipitur omnino secundum diffinitionem Boetii : quia in divinis non est universale. Et praeterea a communi personarum non accipitur notio personarum, sed potius a proprio : et hoc
<--- Page Split --->
ideo fit, quia commune non est principium intelligendi proprium. Unde cum personæ in ratione personarum, cognoscantur propriis suis, oportuit accipere notiones facientes cognoscere ex parte propriorum, et non ex parte communis : et per hoc patet solutio ad primum, et ultimum.
Ad aliud dicendum, quod relatio et notio quandoque sunt idem in supposito, sed tamen secundum nominum intentiones non sunt idem : et ideo secundum supposita non convertuntur : quia ingeneratio non dicit relationem nisi large loquendo, prout dicit Augustinus infra 1, quod negatio est in eodem genere cum sua affirmatione : et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS IX.
Quæ sint veræ proprietates in divinis, et quomodo differant a relationibus et notionibus?
Deinde quæritur de proprietate.
Dicit enim Philosophus, quod proprium est quod convenit omni et soli et semper. Hic autem proprium non convenit omni: quia quod convenit Patri, non convenit Filio : ergo videtur, quod non sint veræ proprietates quæ hic assignantur.
Præterea, Dicit Boetius, quod proprium est de consequentibus speciem : supra autem probatum est in quæstione de hypostasi, quod proprietates personarum per intellectum sunt ante hypostases, licet realiter sint semper simul : ergo videtur, quod non sint proprietates, sed potius formæ substantiales.
Præterea, Videtur quod non omnes sunt proprietates : quia quædam sunt quæ conveniunt pluribus, ut principium, sive spiratio activa quæ convenit Patri
et Filio : ergo illa magis est commune quam proprium.
Item quæritur, In quo differant proprietates a relationibus, et notionibus ? Et videtur, quod in nullo.
In divinis enim non ponuntur a Doctoribus nisi tria, scilicet notio, persona, et essentia : ergo ad aliquod istorum reducitur omne quod est in divinis : sed proprietates non possunt reduci ad personas, nec ad essentiam : ergo reducuntur ad notiones : ergo videtur, quod idem sit proprietas et notio.
Item, Quædam sunt quæ inveniuntur in personis non constituentes ipsas personas, sicut innascibilitas non facit Patrem esse Patrem : cum ergo proprietates constituant numerum personarum, videtur quod hujusmodi non sint proprietates.
Solutio. Dicendum, quod intellectus proprietatis est uni soli convenire et semper : et ideo quidquid invenitur in persona quod uni soli convenit et semper, hoc est personæ proprietas. Et ex hoc patet, quod nulla proprietatum essentialis est : quia quod essentiale est, commune est, et omnibus convenit.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Philosophus assignat proprium speciei : et quia species est de multis et in multis, ideo necesse est, quod illud proprium omnibus suppositis speciei conveniat, et soli speciei, et semper, eo quod semper sequitur essentialia principia speciei : et sicut essentialia non relinquunt rem cujus sunt essentialia, ita nec illud quod immediate sequitur ex illis. Sed Sancti assignant proprium personarum, et non naturæ communis : et ideo non est necesse, quod ista propria omnibus conveniant.
Ad aliud dicendum, quod licet Philosophus in Topicis dicere videatur, quod proprium aliquando est de prioribus natura, tamen in veritate essentia proprii
Quæst.
Ad 1.
Ad 2.
<--- Page Split --->
semper est de posterioribus : quia si dicatur, homo est animal disciplinae perceptibile, id quod est ibi prius natura quam homo, magis facit ad proprii bonitatem quam ad essentiam ipsius : quia dicit Boetius, quod licet proprium semper comitetur subjectum et ubique, tamen quia non est de constituentibus ipsum, est de genere accidentium. Sed hoc modo non accipitur proprium in divinis: et est dissimilitudo in duobus : quia a Philosophis assignatur proprium naturae communis, quae est species, et non hypostasis incommunicabilis : in divinis autem assignatur proprium incommunicabilis, et non naturae communis. Alia dissimilitudo est, quod proprium in inferioribus non constituit id cujus est proprium, sed potius constituitur ab illo : in divinis autem secundum rationem intelligendi est e converso : et ideo non est ejusdem rationis in toto proprium Creatoris, et creaturae.
Ad aliud dicendum, quod in divinis non ponimus formas substantiales, duabus rationibus : quarum una est, quia forma componit : proprium autem non facit essentialem compositionem, quia non est de essentia : unde transsumptum nomen proprii in divina, non indicat compositionem essentialem. Alia ratio est, quia forma substantialis est forma partis quae est materia : proprium autem nomen perfecti : et ideo magis competit divinis nomen proprietatis, quam nomen forma.
proprietas est, et non relatio, nisi large sumendo relationem, sicut infra determinabitur.
Ad aliud dicendum, quod differentia est in proprietatibus : quia quaedam a Praepositivo dicuntur personales, quaedam proprietates personae tantum. Personales sunt illae, a quibus secundum rationem intelligendi constituuntur et denominantur personae, ut paternitas, filiatio, spiratio passiva. Proprietates autem personae sunt, quae inveniuntur in personis, ita quod uni soli conveniunt, ut innascibilitas in Patre.
Et ex his patet, quod proprietas personalis et proprietas personae se habent sicut superius et inferius : quia omnis proprietas personalis est etiam proprietas personae, sed non convertitur. Proprietas autem personae et relatio se habent sicut excedentia et excessa : quia quaedam relatio est proprietas personae, ut paternitas : et quaedam non, ut communis spiratio : et e converso quaedam proprietas personae etiam est relatio, ut filiatio : et quaedam non, ut innascibilitas.
Ulterius patet, quod proprietas personalis et relatio se habent sicut inferius et superius : quia omnis proprietas personalis est relatio, sed non convertitur : quia communis spiratio est relatio, non tamen proprietas personalis.
Item, Ulterius patet, quod tam proprietas personae quam personalis se habent ad notionem, ut superius et inferius : quia omnis proprietas, sive personae, sive personalis, est notio : sed non convertitur : quia communis spiratio est notio, et non proprietas. Relatio autem ad notionem sicut inferius ad suum superius se habet : quia omnis relatio est notio, et non convertitur, eo quod innascibilitas est notio, et non relatio, nisi large sumendo relationem, ut dictum est.
Item, Ulterius ex hoc patet secundum communiorem opinionem, quae fere ab omnibus defenditur hodie, quod quinque
<--- Page Split --->
sunt notiones, scilicet innascibilitas, paternitas, filiatio, communis spiratio activa, et spiratio passiva. Quatuor autem relationes : paternitas, filiatio, communis spiratio, et spiratio passiva. Quatuor etiam proprietates personae : innascibilitas, paternitas, filiatio, et spiratio passiva. Tres autem tantum proprietates personales, scilicet paternitas, filiatio, et spiratio passiva.
ARTICULUS X.
Utrum in divinis sint finitæ vel infinitæ relationes, et omnes assistentes ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit in Littera, cap. B, « Est proprium solius Patris, non quia non est natus ipse, etc. »
Hoc enim videtur falsum : quia infra 1 dicet quod innascibilitas est proprietas Patris, eo quod soli Patri convenit : ergo proprium est Patris, quod soli Patri convenit : ergo proprium est Patris, quia non est natus ipse : et hoc negat hic.
Item, Ex hoc quod hic dicit, videtur accipi, quod proprietates sunt tres, et non plures. Et si dicas, quod intelligitur de proprietatibus personalibus tantum, quas Magister hic et in sequenti distinctione tantum determinat, videtur saltem quod relationes sint infinitæ, sic : Quiquid sine omni mutatione personæ et per accidens innascitur et ex habitudine alterius ad ipsum, hoc multiplicatur secundum illas habitudines : relatio sic innascitur : ergo multiplicatur secundum habitudines aliorum ad ipsum. Prima supponitur a Boetio in libro de Trinitate, et ab Avicenna in prima philosophia. Inde procedo ulterius : Habitudines aliorum ad quodlibet entium sunt infinitæ,
et vadunt et veniunt continue : ergo infinitæ sunt relationes in quolibet ente : ergo multo magis in Deo qui se immediatius habet ad quodlibet ens, quam aliquod ens creatum ad aliud.
Item, Videntur etiam ab æterno relationes infinitæ in Deo fuisse : habitudo enim unius ad alterum facit relationem : sed secundum quodlibet attributum se habet unus ad alium ab æterno : propter quod dicuntur æquales, similes, idem, et hujusmodi : ergo cum hujusmodi attributa infinita sint, videntur hujusmodi habitudines esse infinitæ : et sic ab æterno multæ fuerunt relationes.
Item, Ab æterno fuerunt in Deo omnium rerum rationes, quæ non æqualiter possunt dici rationes nisi per respectum ad res creandas. Ergo illæ rationes ab æterno fuerunt in ipso et infinitæ : non ergo sunt tantum tres.
Si dicas, quod illæ non constituunt personas, sed istæ. CONTRA : Majoris diversitatis respectus est ad res diversas in hypostasi et natura, quam respectus ad res distinctas in hypostasi tantum et non natura : sed non distinguit personas respectus primus : ergo nec secundus.
PRÆTEREA, Videtur quod hujusmodi relationes infinitæ ab æterno existentes in Deo, fuerint assistentes, et non Deus : et sunt objeciones Gilberti Porretani, et Simonis Tornacensis.
Aut enim eo Pater Deus est quo Pater est, aut alio. Si eodem : sed essentia Deus est, qua etiam Filius est Deus : ergo Filius est Pater. Vel sic : Paternitate Pater est : ergo paternitate Deus est : et cum Filius sit Deus, Filius paternitate Deus est, quod est inconveniens. Si alio : ergo aliquid est in Deo quod non est Deus, sed aliud : et tunc habeo propositum, quod relatio Deo assistit, et nihil est in ipso.
Item, In Posterioribus, supponitur ista ut immediata : Substantia non est
<--- Page Split --->
quantitas : ergo a simili, et hæc, Substantia non est relatio, quia generalissimum in utraque gratia sui et non alterius removetur a generalissimo primo : ergo relationes etiam in divinis nihil prædicant in divinis.
Item, Hoc expresse dicit Boetius, quod relatio nihil prædìcat in eo cujus est relatio, sed assistit ei : et dìcit qualiter se habeat ad aliud : ergo videtur, quod relationes assistant, et non sint Deus.
Item, Richardus'de sancto Victore dicit, quod relatio non tam genus est entis, quam ens in omni genere entium respersum : ergo videtur, quod ipsum sit magis ratio, quam natura aliqua : quia nihil in re est respersum in omni genere entis.
Item, Quidquid distinguitur per assistens extrinsecus tantum, illud non distinguitur ab alio seipso : personæ divinæ distinguuntur relatione assistente extrinsecus tantum suis hypostasibus, et seipsis : et hoc iterum vicinum est hæresi Sabellii.
Item, Illud assistens ab æterno Deo, aut est ens creatum, aut increatum. Si creatum : ergo creatum est ab æterno, quod est repugnantia intellectus, quia creatum oppositam rationem habet æterno. Si increatum : ergo est Deus, vel duo dii, vel etiam creati, vel infiniti erant, quod falsum est.
Si autem dicas, sicut dicunt quidam modernorum, quod relatio est medium entis, et non entis : eo quod ipsa est ratio rei, et non res : nec est etiam ratio rei absolute, sed est ratio comparationis rei ad aliam rem. CONTRA : Ista ratio aut aliquid ponit in re extra mentem ratiocinantis, aut nihil. Si aliquid ponit : tunc habeo propositum, quia tunc erit genus entis, et non ratio sola. Si nihil : ergo ratio ejus est cassa et vana : et quod magis difficile est, ex hoc sequitur, quod personæ divinæ quæ non nisi eo quod ad alterum est distinguuntur, non differunt nisi ratione sola, et non realiter distinguuntur : quod quia dixit Sabellius, condemnatus est pro hæretico.
SED CONTRA : 1. Augustinus supra dixit 1, quod si Deus non ea magnitudine est magnus quæ ipse est, sed participatione, quod major est sua magnitudo quam ipse : ergo a simili, si non ea paternitate Pater est quæ ipse est, paternitas sua major est quam ipse.
Item objicitur fortius : Aut Porretanus ponit relationem suam aliquid esse ens in divinis, aut nihil. Si aliquid : tunc oportet, quod sit substantia, vel accidens : si accidens, erit in aliquo subjecto, et illud erit compositum variatum per accidens : quæ onnia absurde de Deo intelliguntur. Si est substantia, tunc habeo propositum, quod non assistit, sed est substantia ipsum relativum. Si autem nihil est : ergo cum personæ non distinguantur nisi solo eo quod ad alterum est, ut dicit Augustinus et fides Catholica, personæ nullo distinguuntur : quod autem nullo distinguitur, omnino nihil est : ergo personæ omnino nihil sunt, nisi nomina sola, quod est hæresis Sabellii.
Præterea, In præfatione cantat Ecclesia : « Et in personis proprietas, et in « essentia unitas, et in majestate adore- « tur æqualitas 2. » Si ergo proprietas in personis adoranda est ut Deus, non erit assistens ut extrinsecus adhærens tantum.
SOLUTIO. Dicendum, quod opinio Porretanorum et falsa et hæretica est, et ab Alexandro Papa in concilio Remensi condemnata 3. Unde dicimus nec infinitas
1 Cf. I Sententiarum, Dist. XXI. Tom. XXV. 2 Præfatio de SS. Trinitate. 3 Videtur hic agi de concilio Romensi habito die XXIIa Martii anni 1148, sub Eugenio III, ubi damnati fuerunt errores Gilberti Porretani,
Pictaviensis Episc., de SS. Trinitate. Huic concilio præfuit S. Bernardus. In concilio Turonensi (1163) habito sub Alexandro III, renovatæ fuerunt condemnationes adversus Porretanos (Acta, apud Baron. 1163).
<--- Page Split --->
relationes ab æterno esse, nec etiam relationes assistere, nec relationes nihil esse : sed confitemur relationes quatuor ab æterno, et has Deum esse : et relationnes etiam in inferioribus aliquid esse, et inesse, et adesse : in superioribus autem nec adesse, nec inesse, proprie loquendo, sed esse ipsa relativa, ut supra determinatum est.
Ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sunt quaedam relationes secundum rem existentes in utroque relativorum in inferioribus, ut illae quae innascuntur mutatione utriusque, sicut omnes relationes originis, et hae relationes verissimum dicunt correspectum ad se invicem, et semper exigunt diversas hypostases in quibus sint, sicut pater et filius : numquam enim est pater in inferioribus nisi sui mutatione, nec umquam filius alterius mutatione sed propria. Sed quaedam aliae sunt dictae quidem semper ad convertentiam et ad se invicem, sed non innascuntur ex utriusque mutatione necessario, sed alterius tantum : et illae sunt quae non sunt simplices, sed fundantur super aliud ens quantitatis, vel qualitatis, vel aliud hujusmodi, sicut similis, aequalis, dexter, sinister, et hujusmodi. Et quaedam sunt relativa, quae nec utriusque relatione ad convertentiam dicuntur, nec utriusque mutatione innascuntur, ut scientia et scibile, et unum et multum, ut dicit Dionysius et Philosophus, ut Creator et creatura. Non enim sequitur, si scientia ad alterum est, quod et scibile secundum id quod est ad alterum sit : nec etiam sequitur, si mutatus est sciens, quod mutatum sit scibile. Unde quia primo modo dicta relatio verissimum habet esse relationis et simplicissimum solum, illa ablata mutatione a relativis, transsumitur in divina, ut prius diximus. Et si objicias mihi, quod in inferioribus omnis relatio fundatur in alio ente, cum sit accidens, et accidentis esse est inesse. RESPONDEO, quod non sic intelligo funda-
ri in alio ente, sed potius fundari in alio sicut in causa non in subjecto : sicut dicit Philosophus, quod unum in substantia facit idem, et unum in quantitate aequale, et unum in qualitate simile : cum tamen utrumque, scilicet et aequalitas et quantitas in uno fundentur subjecto quod est substantia : ita autem non substernitur aliquid in quo sit paternitas, vel filiatio, vel aliqua relatio originis : quia origo est secundum substantiam hypostasis : et ideo relatio talis immediatum habet ordinem ad hypostasim originantem vel originatam.
DICENDUM ergo ad primum, quod Magister Hugo non quaerit nisi personales proprietates tantum, quae sunt relationes, licet non sole.
Ad aliud dicendum, quod relationes quae realiter existunt in relativo, secundum originem non sunt infinite, ut jam patuit : sed relationes quae non surgunt ex origine, sed ex mutatione alterius, meo judicio non sunt relationes reales in utroque, sed in uno tantum, et in altero ratio correspectus et non res relationis : et haec ratio non est vana, quia fundatur in habitudine respectus realis in altero relativorum.
Ad aliud dicendum, quod habitudo unius ad alium secundum attributa, non est habitudo proprie, sed unitas distinctorum : et illa non importat aliam realem relationem, nisi distinctorum sub illo uno : et ideo cum non sit relatio distinguens nisi quadruplex, non erunt plures relationes quam quatuor ab æterno. Similiter et aequalis, et similis, ratione ejus in quo est similitudo et aequalitas, non dicunt relationem, sed rationem aequalium et similium, et tunc important easdem quatuor relationes distinguendo, sicut supra dictum est 1.
Ad aliud dicendum, quod respectus rationum æternarum est ratio, et non res diversa a Deo. Et si quaeras, In quo fuerit illa ratio ? Dico, quod ratio tribus modis
<--- Page Split --->
dicitur, scilicet in aptitudine rei de qua est : et sic est in potentia, et in ratione ratiocinantis creati, et in ratione Creatoris. Primo autem et ultimo modo ratio potuit esse ab aeterno : quia nihil aliud ponit quam Deum : medio vero modo non. Unde ex hoc nihil potest probari.
Ad aliuD dicendum, quod quoad quid, est major distinctio in relatione respiciente diversum esse in natura et hypostasi, quam ad distinctum in hypostasi tantum : et quoad quid, non est verum. Si enim major est distinctio quae fundatur super majorem, id est, magis distincta : sic verum est : sed non facit relatio, sed potius fit ex illa. Si autem dicatur major distinctio a magis distinguente relatione, non est verum : quia nulla ita distinguit, sicut illa quae est secundum originem : quia de illa dicit Anselmus, quod nec intellectus capit, nec ratio permittit, quod in eodem supposito oppositi rspectus esse possint.
in relativo in inferioribus, et est ipsum relativum in superioribus.
Ad aliud dicendum, quod Richardus non loquitur secundum quod est natura quaedam divisa contra alia entia, sed secundum suppositum suum et causam : causatur enim aliquo modo ab omnibus generibus entium : sed tamen est natura quaedam divisa contra omne ens.
ARTICULUS XI.
Quomodo et penes quid differant notiones in divinis ? et, An proprietates plures quae sunt in una persona, differant in illa?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Ecce breviter assignavit tres proprietates trium personarum, etc. »
Ex hoc enim videtur, quod notiones secundum proprietates differant.
Et quaeritur, Qua differentia ?
In divinis enim non est differentia, nisi quae est secundum originem, quod unum est ex alio : talis autem differentia non est in notionibus, quia una non est ex alia : paternitas enim numquam producit filiationem.
Praeterea, Haec est falsa, Paternitas generat, sed haec est vera, Paternitas distinguit : ergo videtur, quod non differant in divinis.
ULTERIUS quaeritur quod magis est difficile, Utrum proprietates plures quae sunt in una persona, differant in illa ?
Videtur quod sic : quia cum non sint nisi in persona illa, si in illa non haberent differentiam, simpliciter nullam haberent.
Praeterea, Haec est falsa, Innascibilitas in Patre est paternitas in Patre : ergo cum non fiat remotio vel negatio
Ad quaest.1. Al aliud dicendum, quod ea re Pater est, qua Deus est, sed non ea ratione et modo intelligendi : qui modus intelligendi in divinis non nihil est, sed potius realiter significabilis, cum supposita deitate non supponatur paternitas : ut cum realiter loquentes dicimus, paternitas distinguit, et deitas non distinguit : et tunc non procedit objectio, ut patet per se cuilibet.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod sicut supra habitum est 1, Deus sine quantitate magnus est, non tamen sine relatione relatus : secundum aliquid enim potest transferri relatio, secundum quod transferri non potest in divinam prædicationem quantitas : et hujus ratio ibi dicta est, et ibi quaeratur.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod Boetius intendit, quod nihil prædicat absolutum secundum, quod relatio : quia sic est habitudo quaedam ad alterum. Tamen secundum id quod est, aliquid prædicat
<--- Page Split --->
unius ab alia nisi ratione diversitatis, videtur quod illæ proprietates in persona in qua sunt, habeant diversitatem.
- Item, Quidquid in aliquo habet numerum, necesse est ut in eodem habeat distinctionem: sed dicimus, quod tres proprietates vel relationes vel notiones sunt in Patre, duæ notiones sunt in Filio : ergo in Patre et Filio notiones illæ distinguuntur.
propter personam, sed propter essentiae simplicitatem : a persona autem non habent distinctionem, nec etiam unitatem : quia seipsis distinguuntur, et in quantum referuntur ad actus notionales.
ARTICULUS XII.
An supposita persona supponitur notio ?
Sed contra
Sed contra : Sicut se habent personæ ad essentiam, ita notiones ad personam : sed personæ in essentia non distinguuntur, sed unum sunt : ergo notiones in persona non distinguuntur, sed unum sunt, ut videtur.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Notant relationes quæ non sunt Deo accidentales, sed in ipsis personis ab æterno sunt, etc. »
solutio.
Solutio. Dicendum, quod notiones distinguuntur seipsis : principia enim quibus distinguuntur res, ab invicem seipsis distinguuntur, ut homo et asinus differunt differentiis specificis, et ipsæ differentiæ non aliis differentiis, sed seipsis differunt.
Videtur enim, quod ex hoc sequatur, quod supposita persona supponatur notio : quæcumque enim penitus idem sunt in re, supposito uno, supponitur et alterum.
Præterea hoc dicit, quod notio est substantia, sed immediatius notio ordinatur ad hypostasisum quam ad essentiam : ergo videtur, quod propria et immediata sit ista notio in persona : sed persona generat : ergo et notio : et sic videtur, quod supposita persona supponatur notio.
Ad 1 et 2.
Ad 1D quod contra objicitur, dicendum quod distinctio secundum originem est duplex, scilicet ad id quod est ab origine vel origo, et ad id quod est originis ratio : et hoc secundo modo distinctio secundum originem retorquetur ad distinctionem notionum : et per hoc patet solutio etiam ad secundum.
- Item, Non est ita fides determinata in numero notionum sicut in numero personarum, et non condemnantur qui dicunt notiones in divinis nihil esse præter personas : ergo videtur, quod secundum fidem Catholicam notiones nihil sint præter personas : ergo supposita persona, supponitur notio.
Ad quest.
Ad 1D quod ulterius quaeritur, dicendum quod notiones non sunt nisi in personis, et in ipsis habent distinctionem.
Ad object.
Ad 1D quod contra objicitur, dicendum quod personæ non ita uniuntur in essentia, quod sint una persona, sed potius sunt una essentia : et ideo dicuntur unum, non unus. Ita etiam notiones non ita uniuntur in persona, quod efficiantur una notio : sed efficiuntur una persona, quæ tamen non componitur ex eis, sicut nec essentia ex personis. Sed verum est, quod notiones non dicuntur unum propter unitatem personæ in qua sunt : quia ly unum in neutro genere retorquetur ad essentiam : unde notiones non sunt unum
Sed contra : Quæcumque ita se habent, quod supposito uno, supponitur religuum, in illis quidquid attribuitur uni, attribuitur et alii : sed non sic est de notione, et persona : quia notio distinguit, et non distinguitur : persona autem distinguitur, et non distinguit : ergo supposita persona, non supponitur notio.
Quod concedimus : dicentes ad primum, quod licet persona et notio non differant re, differunt tamen in modo intelligendi :
Sed contra.
<--- Page Split --->
qui modus realiter significatur, cum dicitur, notio distinguit, persona distinguitar: unde nec sufficit ad hoc quod supposito uno supponatur et reliquum, identitas rei : sed oportet insuper etiam adesse hoc, quod quidquid convenit uni, conveniat et alteri.
Ad aliud dicendum, quod licet notio sit immediata personæ, et persona substantiæ, ita quod nullum est medium prædicatum quo personæ participent notionem vel essentiam, non tamen hoc sufficit ad hoc quod supposito uno, supponatur et reliquum : sed oportet unum immediatum esse ad actum et attributum alterius : sicut generare est actus personæ : et hoc non convenit notioni vel es-
sentiae. Et ideo cum sic proceditur : notio est persona : persona generat : ergo notio generat : incidit fallacia accidentis : eo quod sumitur extraneum, quod non convenit secundum 1ationem intelligendi.
Ad aliud dicendum, quod licet notiones aliqui dicant non esse, hoc referunt ad hoc secundum quod abstractive significantur : sed si dicerent nihil distinguere personas divinas, hoc non esset Catholicum : et ideo oportet, quod notiones aliquo modo ponantur vel implicite vel explicite : et tunc non omne quod convenit notioni, convenit personæ : et ita supposito uno, non supponitur reliquum.
C. Quod non omnia quae de Deo dicuntur, secundum substantiam dicuntur : quaedam enim secundum relationem dicuntur, nihil tamen secundum accidens.
Quocirca sciendum est, non omne quod dicitur de Deo, dici secundum substantiam : quia quaedam dicuntur secundum relationem, quae non est accidens, quia non est mutabilis. Unde Augustinus in libro V de Trinitate 1 ait : Nihil in Deo secundum accidens dicitur, quia nihil ei accidit. Nec tamen omne quod dicitur, secundum substantiam de Deo dicitur. In rebus creatis atque mutabilibus quod non secundum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur. In Deo autem nihil quidem secundum accidens dicitur, quia nihil in eo mutabile est aut amissibile. Nec tamen omne quod dicitur de Deo, secundum substantiam dicitur 2. Dicitur enim ad aliquid, sicut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, quod non est accidens : quia et ille semper est Pater, et ille semper est Filius, et ita semper : quia semper natus est Filius, nec ccepit umquam esse Filius. Quod si aliquando esse ccepisset, aut aliquando desineret esse Filius, secundum accidens diceretur. Et quia Pater non dicitur pater nisi ex eo quod est ei filius, et Filius non dicitur filius nisi ex eo quod habet patrem, non secundum substantiam haec dicuntur, sed ad invicem ista dicuntur : neque tamen secundum accidens, quia et quod dicitur Pater et quod dicitur Filius, et aeter-
<--- Page Split --->
num atque incommutabile est eis 1. Ecce aperte his verbis ostenditur, quadam dici de Deo secundum substantiam, quaedam secundum relationem, nihil tamen secundum accidens. Ostenditur etiam proprietas Patris esse, quod habet Filium : et proprietas Filii, quod habet Patrem. Ideoque cum dixit æternum et incommutabile esse quod Pater dicitur, et quod Filius dicitur, ita intelligi voluit, id est, proprietas qua Pater est Pater, et proprietas qua Filius est Filius, æterna est et incommutabilis : quia et Pater semper Pater, et Filius semper Filius. Unde et Hilarius proprietates personarum assignans in libro XII de Trinitate ait : Si semper Patri proprium est quod semper est Pater, necesse est semper Filio proprium esse quod semper est Filius. Ubi enim semper Pater est, semper et Filius est. Ergo qui non semper Pater est, non semper genuit. Item, in eodem : Nato Deo manifestum est proprium esse quod Filius est.
ARTICULUS XIII.
Utrum tantum tres sunt notiones in divinis ?
tur : ergo cognoscitur originis propriétate : seu originis proprietas in divinis non nisi triplex est, scilicet qui non ab alio, a quo alius per generationem, et qui ab alio per spirationem : ergo videtur, quod non sint nisi tres.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Ostenditur etiam proprietas Patris esse, quod habet Filium, etc. »
Hic enim incidit quaestio de numero notionum. Supra enim probatum est, quod sint finita, et in personis sunt, et non assistentes. Videtur autem, quod sint tantum tres, et est communis objectio :
Omnis enim notio est aliqua trium personarum : sed persona non multiplicantur nisi per tres : ergo nec notiones.
Item, Persona una ut persona, non potest cognosci nisi uno modo, sicut ipsa non nisi uno modo est : cum ergo notio sit ad persona cognitionem, videtur quod notiones non sint nisi tres.
Item, Originis proprietas in divinis facit personas : sed unumquodque cognoscitur eodem modo quo in esse secundum rationem intelligendi constitui-
Videtur autem, quod sint sex : quia 4. Ita dicit Anselmus in libro de Processione Spiritus sancti : « Porro sex sunt differentiae Patris et Filii ex his nascentes nominibus, scilicet habere patrem, non habere patrem, habere filium, non habere filium, habere Spiritum sanctum de se procedentem, non habere Spiritum sanctum de se procedentem : » cum igitur hic enumerentur sex, et insuper sit innascibilitas quae hic non tangitur, videtur quod septem sint notiones.
Item, Nos habemus notionem unam quaen non est ab alio : ergo habebimus aliam quaest ab alio, et a quo alius, et a quo nullus, et qui ab alio, a quo alius : ergo videtur, ad minus sunt sex notiones.
Item, Videtur quod non sunt nisi tres : quia innascibilitas est in uno : sed videtur, quod paternitas et filiatio sint una : eadem enim est via a Thebis ad
<--- Page Split --->
Athenas, quæ est de Athenis ad Thebas : ergo a simili, eadem in essentia est comparatio Patris ad Filium, et Filii ad Patrem : sed Patris ad Filium comparationem nominat paternitas, filiatio autem e converso : ergo eadem est paternitas et filiatio. Eadem ratione eadem est spiratio activa, et passiva : ergo non sunt nisi tres notiones.
- Item, Videtur quod non sint nisi duæ : quia negatio nihil facit cognosci : cum igitur innascibilitas sit negatio, videtur quod non sit notio : et paternitas et filiatio etspiratio activa et passiva sunt duæ : ut jam probatum est, videtur quod non sint nisi duæ.
Solutio . Adhocleveestrespondere , supponendoquodtriaexigunturadhocquodipsumsitnotiopersonæ . Personaenimestnomenpertinensaddignitatem ,sicutsupradeterminatumest : ergononcognosciturnisiproprietateaddignita - tempertinente .Dicoigiturquodopor - tetquodpertineataddignitatem , etillamdignitateminspecieexprimat , etquodsitprincipiumcognitionispersonæ : cumergononesseabaliononconveniatnisiunisoli ,patetquodhocquodinspeciedicit ,dicitetiamdignitatem :quianonesseabaliodignitasest , etdicitratio - nemcognoscendi : etideoinnascibilitasnotioetdignitasestPatris ,quiainor - dinenaturæduæpersonænonesseabaliononpossunt .Esseautemabalio ,nondeterminatinspecie , ' etingenere ,nondicitdignitatem : etideononestnotiosedconsequensnotionem .Simili - teraquoalius ,licetdicatveldicerevi - deaturquamdamdignitatem ,tamenquiainspecienondeterminat ,nondiffinitnotionemdignitatis : etideofnonestno - t i o .Sedesseabæliofpergenerationemestdignitatis :quodimportatnaturææqualitatemetcommunicationem ,etsimiliterfesseabalioperæspirationem :etideoilladicuntnotiones . ISimiliteraquoaliusfpergenerationem ,etaquoaliusperspirationemspecificantprinci -
pium cognoscendi, et ideo illa etiam dignitatem important. Notiones igitur sunt quinque tantum, scilicet qui non ab alio quod dicit innascibilitatem, a quo alius per generationem, et a quo alius per spirationem, et qui ab alio per generationem, et qui ab alio per spirationem.
Adprimumergodicendum , quodlicetquælibetnotiositaliquatriumperso - narum , nontamensequiturquodnonsintnisitres : quianonaccipiuntnume - rumapersonis , sedpotiusaseipsis , s e - cundumquodperipsaspersonædividun - turdiversimodeinessepersonali , e t d i - gnitatescognoscuntur .
Adaliuddicendum , quodoriginispro - prietasmultiplexest , secundumcompa - rationemadanteetpost , etnonesttan - tumsecundumnumerumeorumquæoriginanturillisproprietatibus .
Adaliuddicendum , quodAnselmusvocatdifferentias , distinctionespersona - r u m , peneseaquæcommunitervelpro - priepersonasconsequuntur : sicutnonhaberefiliumestcommunequoddam ,exquononcognoscituraliquadignitas :undeibinontienditprobarenumerumnotionum .
Adaliuddicendum , quodnonesseabaliodicitdignitatemetinspeciali ,esseautemabaliononsicdicit : etideononestestsimile .
Adaliuddicendum , quodilludargu - mentumquidamconcedunt . Sedaliterestdicendum , quodsicutinactioneetestidquodaccidensest , etestsecundumhocinagente : etestidquodestactio ,etsecundumhocestabagenteinpa - tiente : itainrelatione : undepaternitasestinPatre , etsecundumquodestadFlium , sicestadhucinPatrerespectuFilii , eteconversodefiliatione : etideorelatiosecundumidquodest , nonestnisiinrelativoquoddenominat , licetperrespectumcointelligatursuumcorrelati - v u m : etideorelatiosecundumidquodest , nonestinmedio . Undenonestsi - mileviaabAthenisadThebas : quiaillasecundumidquodest , inmedioest : s e d
<--- Page Split --->
est simile de comparatione Thebarum ad Athenas, et e couverso : quia termini viae licet ad se invicem comparentur, tamen differunt secundum id quod sunt : et idem est de paternitate et filiatione. De processione activa et passiva omnino eadem est ratio : et ideo differunt illae relationes.
Ad aliud dicendum, quod non est absolute negatio, sed ponit aliquid in Patre, ut infra patebit 1. Vel dicatur, quod negationes notum faciunt, sicut supra probatum est. Sed prima solutio verior est.
D. Quare dicatur esse proprium unigeniti quod est Filius Dei, cum etiam homines sint 2 filii Dei ?
Hic quaeritur, Quomodo dicatur proprium nato Deo quod est Dei Filius, vel genitus ex Deo : cum etiam homines filii Dei dicantur et sint, secundum illud, Filii Excelsi omnes 3. Et ad Moysen de populo Israel Dominus ait : Filius meus primogenitus Israel 4. Sed magna est distantia. Homines enim filii Dei sunt factura, non nativitatis proprietate : Deus autem Filius originis proprietate Filius est, et veritate nativitatis, non factura vel adoptione : et illi quidem ante sunt, quam filii Dei sunt. Fiunt enim filii, non nascuntur filii Dei. Unde Hilarius solum Deum natum originis proprietate Dei Filium ostendens, inter ipsum et homines filios Dei evidentissime distinguit in libro XII de Trinitate ita dicens : Vero Patri solus qui ex eo nascitur, vere Filius est : et nos quidem filii Dei sumus sed per facturam. Fuimus aliquando filii iracundiae 5, sed filii Dei per adoptionem effecti sumus potius quam nascimur : et quia omne quod sit, antequam fiat non fuit, nos cum filii non fuissemus, efficimur. Ante enim filii non eramus, sed per gratiam facti sumus, non nati, neque generati, sed acquisiti. Acquisivit enim nos Deus sibi, et per hoc dicitur nos genuisse. Genuisse enim Deum filios, numquam cum proprietatis significatione cognoscimus dici. Ex adoptione enim homo factus est filius Dei, non ex generatione : neque ei proprietas est, sed nuncupatio : ac per id non vere filius est, quia nec proprie natus dicitur, nec semper fuit filius. Unigenitus autem Deus nec fuit aliquando non Filius, nec fuit aliquid antequam Filius, nec quidquam
<--- Page Split --->
ipse nisi Filius. Atque ita semper est Filius, nascibilitatis proprietate ac veritate Filius est solius qui genuit, et ille tantum qui genuit Pater ipsius est: quia sicut ille Filius origine, ita ille Pater generatione.
E. Quod homo dicitur filius Trinitatis, et Trinitas potest dici pater hominum.
Homo vero, qui filius Dei est factura, non tantum Patris, sed et Filii, et Spiritus sancti filius est, id est, totius Trinitatis : et Trinitas ipsa pater ejus dici potest. Unde Augustinus in libro V de Trinitate dicit : Non potest dici Trinitas Pater, nisi forte translative ad creaturam, propter adoptionem filiorum 1. Quod enim scriptum est, Audi, Israel, Dominus Deus noster, Dominus unus est, non utique excepto Filio aut Spiritu sancto oportet intelligi : quem unum Dominum Deum nostrum recte dicimus : etiam Patrem nostrum, per gratiam suam nos regenerantem. De hoc etiam Hilarius in libro VI de Trinitate ait : Omnibus per fidem Deus Pater est, quibus est Pater per eam fidem, qua Jesum Christum Dei Filium confitemur. Ecce ostensum est, quare proprium dicatur esse Dei nati, quod Filius est : quia scilicet ipse solus natus proprie dicitur. Unde Hilarius in libro III de Trinitate ait : Dominus dicens, Clarifica Filium tuum 2, non solo nomine contestatus 3 est se esse Filium, sed et proprietate. Nos filii Dei sumus, sed non talis hic Filius. Hic enim verus et proprius est Filius origine, non adoptione, veritate non nuncupatione, nativitate non creatione.
F. Quod Spiritus sanctus dicitur proprie donum Dei, quia proprietate est donum, ut Filius nativitate : et utroque modo dicitur relative, et secundum eamdem relationem.
Ita etiam de Spiritu sancto dicendum est, qui proprie dicitur donum Dei, cum tamen et alia plura sint dona Dei. Sed Spiritus sanctus ita proprietate immutabili et æterna donum est, sicut Filius proprietate est Filius. Eo enim dicitur donum, quo Spiritus sanctus : et utroque utique no-
<--- Page Split --->
mine relative dicitur, eademque relatione dicitur Spiritus sanctus et donum, licet ipsa relatio non ita appareat in hoc nomine, Spiritus sanctus, sicut in hoc nomine, donum. Unde Augustinus in libro de Trinitate ait : Spiritus sanctus qui non est Trinitas, sed in Trinitate intelligitur, in eo quod proprie dicitur Spiritus sanctus, relative dicitur, cum et ad Patrem et ad Filium refertur : quia Spiritus sanctus et Patris et Filii spiritus est. Sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine : apparet autem cum dicitur donum Dei. Donum enim est Patris et Filii, quia 2 a Patre procedit, et a Filio : ergo Spiritus sanctus, ineffabilis quædam Patris Filiique communio est. Et ideo fortasse sic appellatur, ut jam diximus, nec iterare piget, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire. Nam hoc ipse proprie dicitur, quod illi communiter : quia etiam Pater spiritus, et Filius spiritus, et Pater sanctus, et Filius sanctus. Ut ergo ex nomine quod utrique convenit, utriusque communio significetur, vocatur donum amborum Spiritus sanctus. Ecce habes quare Spiritus sanctus proprie dicatur donum, et quod relative dicitur, sive donum sive Spiritus sanctus : et quod nomen sibi proprium tenet, quod communiter Patri et Filio convenit, sed divisim. Et est sciendum, quod cum Pater vel Filius dicitur spiritus sive sanctus, neutrum relative dicitur, sed secundum substantiam.
G. An Pater, vel Filius, vel Trinitas ipsa possit dici Spiritus sanctus ?
Hic quæri potest, Utrum Pater, vel Filius, vel etiam ipsa Trinitas possit dici Spiritus sanctus, sicut disjunctim dicitur et spiritus et sanctus ? De hoc Augustinus in libro V de Trinitate 5 sic ait : Trinitas nullo modo potest dici Filius : Spiritus vero sanctus potest quidem universaliter dici, secundum id quod scriptum est, Quoniam Deus spiritus est 4. Itaque Pater et Filius et Spiritus sanctus, quoniam unus Deus est, et utique Deus sanctus est, et Deus spiritus est, potest appellari Trinitas et Spiritus sanctus. Sed tamen tunc Spiritus sanctus relative non dicetur 5 secundum essentiam : quia proprie Spiritus sanctus, qui non est Trinitas, sed in Trinitate, dicitur relative.
<--- Page Split --->
H. Quidam putant Spiritum sanctum non dici relative ad Patrem et Filium, quia non vicissim respondent sibi vocabula, sed falso.
Quidam tamen putant Spiritum sanctum vel donum, non dici relative ad Patrem vel ad Filium. Si enim, inquiunt, haec relative ad se dicuntur, suis invicem sibi respondent vocabulis : ut sicut dicitur Pater Filii Pater, et Filius Patris Filius : ita dicatur, Pater Spiritus sancti vel doni Pater, et Spiritus sanctus vel donum Patris spiritus vel donum. Sed non ita est in omnibus relativis. Non enim omnia quae relative dicuntur, suis ad se invicem respondent vocabulis. Unde Augustinus horum elidens 1 opinionem in quinto libro de Trinitate 2 : Non te moveat, inquit, quoniam diximus Spiritum sanctum non ipsam Trinitatem, sed eum qui est in Trinitate, relative dici, licet non ei respondeat vicissim vocabulum ejus ad quem refertur. Dicimus enim Spiritum sanctum Patris, sed non vicissim dicimus Patrem Spiritus sancti, ne filius ejus intelligatur Spiritus sanctus. Item, Dicimus Spiritum sanctum Filii, sed non dicimus Filium Spiritus sancti, ne pater ejus intelligatur Spiritus sanctus. Inmultis enim relativis hoc contingit, ut non inveniatur vocabulum quo sibi vicissim respondeant. Cum ergo dicimus donum Patris et Filii, non quidem possumus dicere Patrem doni aut Filium doni : sed ut haec vicissim respondeant, dicimus donum donatoris, et donatorem doni : quia hic potuit inveniri usitatum vocabulum, illic non potuit. Donum ergo donatoris, et donator doni cum dicimus, relative utrumque ad invicem dicimus : donator tamen non fuit Deus, nisi ex tempore, cum Spiritus sanctus sit donum, etiam 3 ab aeterno.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XIV.
An liceat in divinis sine peccato diversimode opinari et loqui de notionibus, cum quidam ponunt plures, quidam pauciores ? et, An falsa opinio faciat hæreticum ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Hic quæritur, quomodo dicatur proprium nato Deo, etc. »
Hic enim oportet duo determinare, scilicet qualiter ausus est aliquis in divinis notiones ponere, præcipue cum sibi, ut videtur, in materia fidei Doctores contradicant ? Et secundo, Quid exigitur ad gratuitam filiationem ?
AD PRIMUM proceditur sic :
Alius dicit nullam proprietatem sive notionem, alius ponit infinitas, alius quinque, alius tres : quaedam autem istarum contradictorie opponuntur, scilicet nullam esse notionem, et aliquam esse notionem : ergo altera erit falsa : mendacium autem, ut dicit Augustinus, quod est in doctrina fidei, maximum est omnium mendaciorum : ergo videtur, quod talis diversitas opinionum non possit esse sine peccato mortali.
Item, Supra 1 habitum est, quod nusquam periculosius erratur, quam in materia de Trinitate : cum ergo iste error sit in materia de Trinitate, videtur esse periculosissimus.
Si dicas, quod Scriptura non determinavit : et ideo opiniones circa hoc esse poterunt. Quæratur, Quid vocatur Scriptura ? Si canon Biblia scriptura vocatur : sicut non determinat quinque notiones, ita etiam non determinat tres esse personas : ergo etiam de hoc pos-
sunt esse diversæ opiniones : quod falsum est : quia hæreticus reputaretur, qui assereret non esse tres personas. Si autem canon Patrum dicitur scriptura, plane falsum videtur : quia infra habebimus, quod Augustinus nominat, et ponit notiones 2.
Ad hoc dicendum, quod propter diffisolutio. cultatem materiae non ex praesumptione, sed ex ratione hic diversa opinantes, excusantur : quia falsa opinio non facit hæreticum, sed potius praesumptio assertionis et defensionis, ut dicit Magister infra 3.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non At 1. contradicunt in re nullam dicentes esse notionem, et aliquas dicentes notiones esse : quia illi qui nullam dicunt, ponunt quod personæ seipsis distinguuntur, et ita implicite ponunt notiones, sed non distinctas a personis nisi secundum intentionem : quia impossibile est ponere distinguens et distinctum per intentionem esse idem. Illi autem qui ponunt notiones, non dicunt eas re differre a personis, sed suppositione et modo intelligendi. Nec est mendacium : quia non dicunt intentione fallendi, sed potius id opinantur quod verum esse credunt. Qui autem dicit, quod non est verum et putat esse verum, non mentitur, ut dicit Augustinus.
Ad ALIUD dicendum, quod numerus Ad 2. notionum refertur ad numerum personarum : et ideo non habet articulum symboli specialem, et ideo non est ibi tantum periculum, sicut in alio quod expresse a Patribus est determinatum.
Ad ALIUD dicendum, quod licet Augustinus nominet notiones et proprietates, non tamen ostendit qualiter distinguuntur a personis : et non determinat, utrum sint ut notiones, vel in noto per eas tantum, vel utrum ponendæ sint per se : et ideo circa illud possunt esse opiniones.
1 Cf. I Sententiarum, Dist. II. Tom. XXV. 2 Cf. Infra, Dist. XXVIII.
3 Cf. Infra, IV Sententiarum, in tractatu de Eucharìstia, Dist. XIII, cap. ultimo.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XV.
Quid exigatur ad gratuitam filiationem?
Deinde9 quæritur, Quid exigatur ad gratuitam filiationem in communi, quam Magister videtur hic tangere triplicem, scilicet factura sive creatione, et recreatione, et æterna generatione, etc.
Sed quia de hoc alibi 1 plurima dicta sunt ibi requirantur : quia ibi disputatum est de filiatione adoptionis, et filiatione per naturam et gratiam unionis, et factura. Hoc solum hic notandum est, quod licet aliae res sint factae ad exemplar quod habent in3 mente divina, non tamen Deus proprie dicitur pater earum, nec illae filii : quia filius est qui alio modo habet imaginem facientis, ut homo, et Angelus.
Quæ autem in sequenti parte dicuntur a Magistro, satis plana sunt per ea quæ tractata sunt de Spiritu sancto.
1 Vide III Sententiarum, Dist. X.
<--- Page Split --->