DISTINCTIO XXIV.
A. Quid significetur his nominibus, unus vel una, duo vel duæ, tres vel tria, trinus vel trinitas, plures vel pluralitas, distinctio vel distinctæ, cum his utimur de Deo loquentes.
Quid significetur per nomen numerale, cum loquimur de divinis ?
Hic diligenter inquiri oportet, cum in Trinitate non sit diversitas vel singularitas, nec multiplicitas vel solitudo, quid significetur his nominibus, scilicet unus vel una, duo vel duæ, tres vel tria, trinus vel trinitas, plures vel pluralitas, distinctæ vel distinctio : cum dicitur, unus Deus, duæ personæ, vel tres personæ, plures personæ, distinctæ sunt personæ : vel cum dicitur, distinctio personarum, pluralitas personarum, trinitas personarum, et hujusmodi. Videmur enim hoc dicentes, numerorum quantitates, et rerum multitudinem vel multiplicitatem in Deo ponere. Quid ergo ista ibi significent, ipso de quo loquimur aperiente, insinuare curemus.
DIVISIO TEXTUS.
« Hic diligenter inquiri oportet, etc. » Hic incipit Magister agere de terminis numeralibus. Et habet hæc pars duas distinctiones : in quarum prima determinat de nominibus numeralibus in se. In secunda de eo circa quod ponitur, quod est quasi numeratum in divinis : et hæc incipit in distinctione XXV, ibi, A, « Præterea considerandum est, etc. »
Prima pars subdividitur in tres : in quarum prima probat Magister, quod in talibus dictionibus numeralibus non po-
nitur quantitas in divinis. In secunda ostendit, quid significent verba notantia discretionem numeri, ut distinctus, di-cretus, ibi, G, « Cum autem dicimus, etc. » In tertia ostendit, quid sit quod quidam sancti dicunt Trinitatem esse multiplicem, ibi, K, « Hic non est prætermitendum, etc. »
In prima harum sunt sex particulae. In prima movet quaestionem. In secunda ostendit, quod talia non ponunt, sed removent, ibi, B, « Si diligenter, etc. » In tertia, subjicit exemplum de significatione unius, ibi, C, « Cum enim dicitur, unus Deus, etc. » In quarta, subjicit exemplum de significatione plurium, ibi, in principio cap. D, « Item, cum dicimus plures esse personas, etc. » In quin-
<--- Page Split --->
ta, subjicit exemplum de significatione trium, ibi, E, « Ita etiam cum dicimus tres esse personas, etc. » In sexta, subjicit exemplum de significatione duorum, ibi, F, « Similiter cum dicitur, duo sunt, Pater et Filius, etc. »
tione totum est majus qualibet parte : in Deo autem nihil tale est : ergo Deo hujusmodi numerus non competit. Si autem numerus in re numerata accipiatur, idem est esse in numero quod est esse in mensura suæ quantitatis discrete : hoc autem Deo iterum non convenit, ut probat Magister hic : ergo in Deo non est numerus.
ARTICULUS I.
SED CONTRA :
- Unitas est potentia omnis numerus : Deus autem, ut dicit Boetius absolutissime est unus, ita ut videatur esse primum unum : ergo in eo est potentia omnis numerus.
Hic ante Litteram oportet quaerere duo, scilicet an numerus sit in divinis ? Et, utrum univoce sit in divinis et in creaturis ?
CIRCA PRIMUM PROCEDITUR SIC :
Dicit Isidorus, quod numerus dicitur quasi nutus memeris, id est, divisionis : nulla autem divisio est in divinis, quia Pater est in Filio, et e converso : Spiritus sanctus in utroque, et e converso : ergo nullus numerus.
Item, Boetius in libro de Trinitate : « Hoc vere unum est quod nulli nititur, in quo nullus numerus. » Ettintelligit de divinis : ergo in divinis nullus est numerus.
Item, A quocumque removetur genus, et species : sed in Deo non est quantitas : ergo nec est species quantitatis quæ est numerus.
Item, Numerus, ut dicit Philosophus in X prima philosophiae, est multitudo mensurata per unum : sed Deus simpliciter immensus est : ergo in ipso nullus numerus est.
Item, Sive accipiamus numerum mathematice, sive secundum quod est in re numerata, videtur Deo non competere numerus : numerus enim mathematicus, sive quo numeramus, ut dicit Boetius in libro de Trinitate, fit iteratione ejusdem unitatis, sua aggregatione totum numerum constituentis : sed in illa aggrega-
Item, Philosophus in X primae philosophiae vult, quod simplicissimum in quolibet genere est primum unum mensurans omnia alia quæ sunt ejusdem generis : sed Deus simplicissimum est in genere substantiae : ergo ipse est primum unum quo omnia alia mensurantur.
Item, Philosophus, ibidem : In substantia necesse est ut similiter sit unum : hoc enim consimile est in omnibus. Et ibi dicit commentum hæc verba : Unum in substantius est quod est principium esse earum, et principium numeri earum quod existit in substantiis : et intendit, cum huic fuerit junctum quod declaratum est in libro Physicorum, scilicet quod primus motor sive prima causa est indivisibilis et impartibilis non habens magnitudinem penitus, hoc esse primum motorem absolutum ab omni materia : et declarabitur post, quod hoc non solum est principium tamquam motor, sed tamquam forma et finis : et tunc declarabitur, quod illud est unum de quo probatum est, quod est principium substantiae : sicut illud est declaratum quod est actus ultimus cui non admiscetur potentia omnino.
- Item, Philosophus, ibidem : Illud enim quod non dividitur, dicitur unum, secundum quod non dividitur : Deus autem maxime est indivisibilis : ergo maxime unus : ergo convenit ei esse unum :
<--- Page Split --->
et hoc potentia numerus, et mensura numeri est : ergo, etc.
- Præterea, Nos dicimus, quod est unus, Deuter. vi, 4 : Audi, Israel, etc. : et dicimus, quod est tres personæ, I Joan. v, 7 : Tres sunt qui testimonium dant in cælo. Ergo est in eo numerus potentia, et numerus actualis, ut videtur.
Solutio Solutio. Hic oportet distinguere, quod numerus multipliciter consideratur. Est enim numerus discretae quantitatis qui est aggregatio unitatum, ita quod facit in eo discretionem defectus continuationis inter unitatem et unitatem, ut dicit Philosophus : si enim esset continuatio inter unitatem et unitatem, sicut inter punctum et punctum in linea, non esset discreta quantitas. Et ex illa ratione videtur procedere Magister in Littera : quia sine dubio nulla talis discretio separans unum ab alio est vel potest esse in divinis, ubi Pater est in Filio, et Filius in Patre.
Aliter accipitur numerus ex parte rei numeratae : quia illa secundum quod accipit rationem unius quod potentia est numerus, ita accipit rationem numeri : accipit autem rationem unius a forma, non secundum quod forma est, sed secundum quod terminat id cui dat esse : sunt enim tres actus formae sive ejus quo res est id quod est. Primus est dare esse. Secundus autem dare rationem naturae. Et tertius est terminare : et ab isto ultimo actu forma est ratio unius : quia per hoc efficitur in se indivisa, et ab aliis divisa : et haec est ejus diffinitio : et hoc intendit Philosophus, quando dixit, quod id quod non dividitur, dicitur unum secundum quod non dividitur. Hoc modo bene dicimus, quod haec res est una, haec res et illa sunt duae : et hoc modo bene dicimus, quod Deus est unus : sed non possumus personaliter hoc modo dicere, quod Pater est unus, et Pater et Filius sunt duo, cum non sint a se invicem per esse et formam divisi : hoc modo iterum
bene dicit Magster, quod in personis non est numerus.
Tertio modo dicimus numerum, id quod exit per sinilitudinem numerans potentiam unius : et hoc dupliciter, scilicet secundum materiam, et secundum formam. Secundum materiam : sicut dicimus decem ulnas esse numerum quantutatis panni, quia ulna decies iteratur in panni quantitate : et hoc modo dicimus lineam esse decem partes aliquotas. Secundum formam autem, praecipue in exemplari : sicut dicimus ea quae facta sunt, et sunt, et fient, esse numerum exemplarium divinorum : et hoc unum dicitur mensura per modum principii ad esse, et per modum forma exemplaris. ut prima causa est unum numerans causata, non quod iteretur in illis, vel quod sua iteratio sit quantitas illorum, ut quidam male intellexerunt, sed quod uniuscujusque forma per relationem ad ipsum et exemplar sit unum, et omnes forma exemplares faciunt multitudinem. Hoc modo dicimus solum Deum unum, qui est principium et exemplar totius multitudinis creaturarum : et hoc unum non est potentia multa sui iteratione, sed potentia effectuum et exemplatorum multorum : et haec est intentio Philosophi in auctoritate supra posita, et intentio Commentatoris. Et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Theologia totam thearchiam sicut omnium causam laudat unius nominatione. Et unus Deus Pater, et unus Dominus Jesus Christus, et unus et idem Spiritus propter excedentem totius divinitatis simplicitatem, in qua omnia singulariter congregata sunt et superunita, et praesunt supersubstantialiter. Propter quod et omnia ad ipsam juste revertuntur et reponuntur, a qua, et ex qua, et per quam, et in qua, et ad quam, omnia sunt, et coordinata sunt, et manent, et continentur et adimplentur et convertuntur '. » Hoc autem modo etiam dicit Al-
<--- Page Split --->
gazel in sua Metaphysica, in tertia divisione entis, sic : Primo modo dicitur unum verissime illud unum singulare significatum, in quo non est multitudo, nec impotentia, nec etiam in effectu, ut essentia Creatoris : quoniam Deus non dividitur in effectu, nec est receptibilis divisionis . expers igitur est multitudinis in esse et potentia et effectu, cujus nomen excelsum est : ipse igitur vere unus est
Quarto modo dicitur numerus ex parte rei numeratae secundum quid et non simplicter, scilicet causata pluralitas a distinguente quocumque modo : sicut etiam dicimus punctum continuans in medio esse duo, eo quod ut duobus utimur uno, scilicet in ratione finis et principi, et dicimus centrum in circulo esse multum in ratione linearum exeuntium ab ipso ad circumferentiam : et hoc modo dicimus personam unam distinctam sua proprietate originis, et duas personas plures distinctas tali originis proprietate : et hoc modo solo numerus postive cadit in divinis : et in hac numeri consideratone diminutus est Magister : quia iste numerus non est simpliciter numerus, sed secundum quid, quem effective facit proprietas distinguens et determinans : numeratum autem illo numero persona est, sicut diximus supra 1.
DICENDUM ergo ad primum, quod secundum illam Isidori rationem, numerus non cadit in personis, nisi divisio large accipatur pro distinctio : et unus tunc non dicit distinctionem sensus vel oculi ad rem demonstratam, sed potius distinctionem intellectus.
AD ALIUD dicendum, quod Boctius loquitur de uno secundum rationem nominis : quia illud est unum quod est indvisum in se, et divisum ab alio : præcipue autem indivisum est quod nec actu nec potentia divisibile est, nec capax multitudinis : et huic adhuc additur tertia conditio, quod est maxime unum indivisibile
potentia ct actu, et cujus natura non est alud in ipso quam natura unitatis. Et additur quarta quae adhuc magis facit unum, scilicet quod non sit iterabile ut nec divisione sui nec aggregatione capax sit multitudinis : et istis quatuor conditionibus in unum conjunctis nihil est unum nisi solus Deus. Primo enim modo est unum, quod unam habet formam se terminantem. Secundo modo unum est punctum : sed alud est in eo natura puncti, aliud natura unitatis : quia punctum est substantia habens positionem in continuo, cum sit in ratione primi et ultimi et medii. Tertio modo est unum unitas ipsa : qua unitas seipsa est una indivisibilis potentia et actu : sed aggregabilis est alii in constitutione numeri. Quarto autem modo est Deus indivisibilis potentia et actu, non aliam habens unitatis naturam quam seipsum, et non aggregabilis alii ad multitudinem constituendam : sed si est principium multitudinis, hoc erit effective et exemplariter, ut dictum est : et ita intelligit Boetius. Hoc autem modo non quaerimus numerum in personis.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur hoc argumentum : et ratio assignata est supra 2, quia quandoque species refertur in divina non propter naturam genceris quae est in ipsa, sed propter naturam differentiae quam addit supra genus. Unde Augustinus dicit, quod est sine quantitate magnus, etc. Et similiter dico, quod personae numerantur : et tamen non ponitur quantitas numeri circa ipsas, quia numerantur quodam numero, et non numero qui simpliciter numerus est.
Ad aliud dicendum, quod secundum illam rationem numeri, numerus non cadit in divinis, ut prius est habitum.
Ad aliud dicendum, quod in numero qui ponit quantitatem circa numeratum, verum est hoc quod totum est majus sua parte : sed numerus personarum nullam ponit quantitatem : et ideo ibi non se-
<--- Page Split --->
quitur, quod duo sint majores uno, vel tres majus aliquid vel aliquid plus quam unus : et hoc etiam supra probatum est, scilicet distinctione XVIII.
ARTICULUS II.
Ad object. 1. Ad ea quae objiciuntur ad alteram partem, dicendum ad primum, quod Deus est verissime unum essentialiter : sed non convenit ei potentia esse numerum, nisi effective et formaliter, ut dictum est.
Utrum univoce sit numerus in divinis et in creatis, et utrum Deus sit magis unus quam ipsa unitas ?
Adoljest . 2. Ad aliud dicendum, quod duplex est mensura : una scilicet certificans quantitatem : et illa incipit vel ab indivisibili simpliciter, vel ab indivisibili secundum placitum, eo quod illud est quantitatis certae. Ab indivisibili simpliciter : sicut unitas est indivisibile, et sua iteratio certificat discretam quantitatem. Ab indivisibili secundum placitum : sicut in ponderibus vel liquidis vel siccis vel continuis dicitur certificans ratione sui marca una, modius, palmus, et alia hujusmodi, in quibus ponimus primam quantitatem notam. Alia est mensura naturae alicujus generis, et haec fit per relationem omnium illorum quae sunt in genere illo : ideo addit quod illam naturam habet simplicissime, et est causa esse naturae illius in aliis : et sic motus mensurantur primo motu, et numeri uno numero et non unitate, et creaturae Creatore, et omnes substantiae una prima substantia : et magis est una substantia quae magis accedit ad primam substantiam, et minus una quae magis distat. Et hoc modo dicit Philosophus, quod intelligentia est una, et non dividitur participando multitudnem bonitatum primae causae, sed magis unitur : quia participando plures bonitates magis accedit ad unum : et hoc modo dicit Dionysius, quod radius divnus ut vivifica virtus nos replet, et convertit ad aggregantis Patris unitatem et deficam supersimplicitatem.
Adobjert . 3. Ad aliud dicendum, quod bene concedimus, quod Deus maxime unus est, et hoc modo quo diximus.
Adobjert . 4. Ad aliud patet solutio per ante dicta.
Secundo quaeritur, Utrum univoce sit numerus in divinis et in creatis ?
Videtur, quod non : quia
Nihil univoce convenit Deo et creaturae : ergo nec numerus.
Item, Dictum est, quod Deus est unus unitate quae quadruplici conditione unitatis constituitur : sed nulla creatura est sic una : ergo non est una ratio sua unitatis, et inferiorum : ergo nec numerus.
Sed contra :
Quaecumque dicuntur secundum magis et minus, sunt comparabilia : Deus et creatura dicuntur unum secundum magis et minus : Deus enim dicitur magis unus, et creatura minus : ergo sunt comparabilia. Inde sic : Quaecumque sunt comparabilia, sunt univoca, ut dicit Philosophus : Creator et creatura in uno comparabilia sunt : ergo sunt in eodem univoca : ergo unum dicitur univoce de Creatore et de creaturis : ergo et numerus.
Item, Bene sequitur, hoc est, et illud est : et hoc non est illud, nec pars illus, nec totum ejus : ergo sunt duo : sed Deus est, et lapis est : et Deus non est lapis, nec totum, nec pars ejus : ergo Deus et lapis sunt duo : nulla autem connumerantur nisi in eo in quo sunt univoca : non enim dicimus asinum, et hominem esse duos homines, sed duo animalia, quia sunt univocata in animali : et lapis et animal sunt dua substantiae, vel duo corpora, et sic de aliis : ergo Deus et creatura sunt univoca in numero.
<--- Page Split --->
SED ADHUC contra obicitur :
Cum unum sit pars duorum, videtur ex hoc sequi Deum esse partem istius numeri, quod falsum est, quia nullius pars est Deus.
Item, Cum omnes unitates in numero sunt in potentia ad ultimam, cujus adjectio complet speciem numeri, sequitur quod unitas Dei esset in potentia ad aliam unitatem, qua complet binarium, vel ternarium, vel quaternarium, et sic de aliis, quæ possunt connumerari Deo : et hoc abusio est : ergo Deus non potest connumerari creaturæ.
Cuest.
JUXTA hoc ulterius quæritur, Utrum Deus sit magis unus quam ipsa unitas?
Et videtur quod non : quia
In unitate nihil est nisi unitas, et sic ipsa est simplicissima : ergo Deus non est magis unus quam unitas.
Item, Si non esset unitas simplicissima, tunc esset secundum naturam aliquid ante unitatem : et hoc falsum est : ergo ipsa est primum : ergo Deus etiam non potest intelligi, ut videtur, magis esse unus quam ipsa unitas.
Sed contra.
In omni eo quod est citra primum, est hoc et hoc, ut dicit Boetius : unitas est citra primum : ergo est hoc et hoc.
Item, Philosophus in libro Fontis vitæ : Primum quod recipit a primo, est recipiendo duo : quia recipiens et receptum : ergo cum unitas creata recipiat esse suum a primo, ipsa erit duo, et non unum.
Item, Omnia creantur in numero, pondere et mensura : ergo et unitas est in numero quodam essentialiter constituente ipsam.
Sed hic iterum videtur esse repugnanta intellectuum, quod unitas sit indivisa, et quod sit numerus vel duo vel tria.
bant primæ rationes : sed dicitur æquivoce, non quidem æquivoce per casum et fortunam, ut canis, et asinus, vas, et animal : sed æquivocatione analogiæ ad unum et non secundum quod ens est analogum ad substantiam et accidens, vel sanum ad animal et urinam, vel medicum ad artificem et clysterem : sed secundum analogiam causati et exemplati ad causam et exemplar ut prius est determinatum.
Ad in autem quod contra objicitur, Adobject.1. dicendum quod si velimus vim facere, non est comparatio inter Creatorem et creaturam : quia secundum comparationis naturam, quæ comparantur secundum magis et minus, susceptibilia æqualitatis sunt : et ideo abusiva est comparatio, quando dicimus Deus est magis unus quam creatura, et tantum valet : Deus est magis unus, quantum Deus est primo et per se ut causa et exemplar unum : et creatura minus una, id est, ab illo et ad illum exemplata et relata, est unum. Sunt tamen qui dicunt, æquivoca analoga esse comparabilia : sed hoc non posset sustineri, si qui contra disputarent : quia analogia in creatura et Creatore non est secundum analogiam determinatam in creaturis, quæ tangitur a Philosopho in III primæ philosophiæ.
Ad aliud dicendum, quod non simpliAd object.2. citer connumerari potest Creator creaturæ : quia non connumerantur ad constituendam aliquam speciem numeri, nisi unitates univocæ : et ideo abusiva est comparatio, cum dicitur, Deus et lapis sunt duo : et resolvitur in has, Deus est unus, et ab ipso est lapis unus, qui non est ipse : et per hoc patet solutio ad sequentia. Vel dicatur, ut quidam dicunt, quod numerus accipitur large secundum vulgi considerationem pro aggregatione constituente unum numerum : et sic Deus potest connumerari, sed non proprie.
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod numerus non dicitur univoco, nec etiam unitas de Creatore et creatura, sicut pro-
Ad in quod ulterius quæritur, dicenAd quest. dum quod Deus est magis unus unitate
<--- Page Split --->
creata : et bene concedo, quod in unitate est hoc et hoc. PROBATIO. Unitas enim est et est principium discretionis, et constat per se quod non ab eodem habet esse, et principium discretionis esse : unde Boetius, Omne quod est, alio esse participat ut sit, alio vero participat ut hoc sit.
Ad hoc autem quod contra hoc posset objici, quod unum convertitur cum ente, infra solvetur, quia hoc non impedit : quia non quaeritur hic de uno, sed de unitate quae cum ante nullo modo convertitur, licet unum convertatur. Hoc etiam modo concedo, quod reclipt ut duo ens ipsa unitas : et hoc modo concedo, quod habet modum, speciem, et ordinem, ut determinatum est supra 1.
Ad 10 quod contra objicitur, dicendum 2 21 3. quod non est repugnantia intellectuum : quia ratio unitatis et pluralitatis non ponuntur circa idem secundum eamdem rationem : dicitur enim unitas a ratione indivisibilis in natura discreta permanentis in partibus, sed dicitur duo vel numerus in ratione causati et constituti in specie creaturae. Differt enim unitas a puncto, et natura illius differentiae est in unitate : et iterum est in ea natura recipiens illam differentiam, sicut potentia recipit actum : ergo est hoc et hoc. Et per hoc patet solutio ad duo sequentia : non enim est simpliciter simplex unitas, nec simpliciter primum, sed simplex et primum in natura discreti habentis permanentiam in partibus.
B. Magis ilia dicuntur ad excludendum ea quae non sunt in Deo, quam ad ponendum aliqua.
Si diligenter praemissis auctoritatem verbis intendimus, ut dictorum intellingeniam capiamus, magis videtur horum verborum usus introductus ratione removendi atque excludendi a simplicitate deitatis quae ibi non sunt, quam ponendi aliqua.
ARTICULUS III.
An unitas vel unum aliquid ponat vel nihil, et quomodo opponitur multo ? et quomodo differunt unum quod convertitur cum ente, et unum quod est principium numeri ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in capitulo B prime partis, ibi, « Magis
videtur horum verborum usus introductus ratione removendi, etc. »
Hic videtur haberi ex Littera, quod unitas nihil ponit : et hoc etiam videntur quidam probare sic :
- Unum est indivisum in se, et divisum ab aliis : gratia prime partis constat, quod non addit supra ens nisi quamdam negationem : et similiter gratia secunde partis, quia dividitur unumquodque ab aliis per hoc quod ipsum non est aliud : cum igitur negationes nihil ponant, videtur unum nec in Deo nec in creaturis aliquid ponere.
<--- Page Split --->
Item, In auctoritate supra posita in primo dubio hujus distinctionis, in secunda acceptione numeri, id quod non dividitur secundum quod non dividitur, dicitur unum : ergo ratio non divisionis est ratio unius : ergo ratio sua consistit in negatione vol privatione : ergo nihil ponit.
Item, Commentator ibidem dicit, quod unum et multum ut privato et habutus opponuntur, et quod unum est privatio divisionis quae facit multum : ergo cum privato nihil ponat nisi subjectum, videtur quod unum nihil ponat.
Item, Commentum dicit, quod ens et unum sunt synonyma : ergo unum nihil addit super ens : ergo unum hoc nihil addit supra ens hoc : ergo nihil relinquit positive.
Item, Id quod ex additione se habet cum aliquo, non convertitur cum illo, sed trahitur in minus : unum convertitur cum ente, ut dicit Philosophus - ergo non ex additione se habet ad illud : ergo nihil ponitur per unum, cum dicitur, haec res est una.
Item, Quidqud ex additione se habet ad ens, non est primum principium ad similitudinem entis : unum autem est primum principium ad similitudinem entis : ergo non ex additione se habet ad ens : ergo verificatur dictum Magistri, quod non tantum in Deo, sed in nulla creatura etiam aliquid ponit, ut videtur.
Si forte diceres, quod unum non est primum : hoc est contra Aristotelem in prima philosophia in multis locis. Et si forte hoc non reputas inconveniens, erit contra Dionysium in libro de Diviuis nominibus, ubi sic dicit de uno : Omnium est unum inexpressibiliter causa : nihil enim existentium est non participans uno 1. Et hoc est contra Boetum in libro de Duabus naturis in una persona Christ, ubi dicit : Quod non est unum, omnino nihil est : et sic probatum est, quod unum est primum sicut ens.
SED CONTRA :
I. Si unum dicit privationem : et habitus est ante privalionem . ergo multitudo est ante unum, quod falsum est : qua unum est ante omnia multa, sicut dicit Dionysus. Si dicas, quod in vertate multitudo est ante unum, unde Aristoteles in X Metaphysicae dicit : Et scitur unum quod non dividitur, per unum quod dividitur : multitudo enim est magis sensibilis : et quod dividitur est magis sensibile quam id quod non dividitur : ergo sermo de multo est ante sermonem de indivisibili quoad sensum. CONTRA : Iste enim perversus est mettelectus verbi Philosophi : si enim quoad sensum accipitur unum de multis, sicut intelligibile a sensibili abstrahtur, non ex hoc sequitur quod multa sint ante unum, nisi sicut particulare singulare est ante intelligibile universale. Habitus autem per naturam praecedit privatonem. Et ideo illud dictum non obviat rationi inducte.
Praeterea, Quid respondebitur ad rationes Avicennae in prima philosophia sic objicientis : Privatio nulla constituit suum habitum : omnis multitudo constituitur per unum : ergo unum non est privatio respectu multi.
Item, Omnia posteriора secundum naturam, virtutem habent ab eo quod est prus secundum naturam : multitudo virtutem non habet nisi ab unitate : ergo unitas est prior per naturam : ergo non habet se ad multum sicut privatio ad habitum.
Item, Nulla privatio essentiae per id quod est, salvatur in suo habitu : unitas per id quod est, salvatur in multo : ergo, etc.
Item, Nulla privatio est pars habitus essentialis : unitas et unum semper est pars multi : ergo ut prius.
Item, Nulla privatio iterata inducit habitum, sed magis privat : unum iteratum inducit multum . ergo etiam ut prius :
<--- Page Split --->
et aliae rationes infinitae possunt induci ad hoc.
Item, Unum reducitur ad formam, privatio autem ad materiam : ergo unum et multum non se habent ut privatio et habitus.
Item, Nihil eidem opponitur duobus generibus oppositonis : dicit autem Phillosophus, quod unum et multum opponuntur relative : ergo non opponuntur ut privatio et habitus.
Item, Quorumcumque oppositorum utrumque ponitur ens in specie illorum, non est oppositio ut privatio et habitus : unum et multum utrumque ponitur ens in specie : ergo ut prius. PRIMA patet per diffinitionem habitus et privationis. SECUNDA probatur per hoc quod dicit Philosophus, quod unum est mensura multi, et opponitur ei sicut ens enti.
Item, Secundum Magistrum videtur hic, quod opponuntur sicut duæ privationes : quia dicit, quod nec unum aliquid ponit in divinis, nec etiam plura vel plures.
Solutio. Dicendum, quod intentio Magistri est removere quantitatem numeri a divinis, et non numerum, nec quamcumque rationem numeri, sed tantum positionem quantitatis numeralis. Et ad hoc intelligendum prænotare oportet, qualiter principium numeri, unitas scilicet ponatur in quælibet re : quia quælibet res connumerabilis est alii per hoc quod unitas est in ipsa : quia aggregatione constituit numerum.
Dico igitur, quod omne quod est unum, est unum a forma : est autem forma esse et ratio rei. Et iterum terminatione ejus a forma, ut dictum est prius in solutione primi dubii hujus distinctionis. Et ab hoc ultimo actu res dicitur una. Est autem unum illud dupliciter considerare, scilicet ut est constitutum ab actu formæ, et ut est mensura ejus quod dicitur forma unum. Et primo modo consideratum convertitur cum forma, et forma terminans est unitas rei. Secundo autem modo,
cum nihil mensuretur nisi quantum potentia vel actu, est ipsa unitas principium numeri, et non convertitur cum ente, sed est consequens unumquodque ens : est enim quodlibet ens mensuratum unitate discernente ipsum ab alio ente cui est connumerabile : et hoc ultimo modo unum ponit principium quantitatis discretae in re quae dicitur unum : et hoc modo non est in Deo. Alio autem modo dicimus quoad nos, et non secundum naturam, quod numerum cognoscimus divisione unius : et quia divisio privat unitatis rationem quoad indivisionem quam ponit unum, ideo dicimus, quod numerus est privatio unius.in eo in quo est numerus : et quia unum dicitur continuitate, æqualitate naturae, forma, et unitate respectus ad formam unam : sicut dicimus lineam unam continuitate, cognoscimus numerum privatione unius in linea per divisionem, ut dicit Philosophus quod numerum cognoscimus privatione continui. Dicimus æqualitate naturae unum, sicut dicimus unum Angelum, et multos Angelos privatione æqualitatis in potentiis naturae ad opus angelicum, sicut distinguimus quod differunt subtilitate essentiae, et perspicuitate intelligentiae, et per consequens participatione donorum, sicut dicit Magister in II Sententiarum, quod differunt gradu naturae, et ordine donorum : penes hanc enim inæqualitatem meo judicio multiplicantur non tantum ordines, sed etiam Angeli : et multitudo eorum sive numerus cognoscitur privatione hujus æqualitatis. Forma autem unum dicimus unum hominem, et dicimus multos privatione unitatis formaæ per esse diversorum et differentias. Sic dicimus Socratem et Platonem esse plures homines, et plura animalia. Per respectum autem ad unum dicimus univoca esse unum, ut hominem, et asinum in animali : et dicimus multa esse in quibus privatur hujusmodi unitas, sicut in æquivocis quæ respiciunt non ad unum, sed ad diversa : et in anagogicis quæ licet respiciunt ad unum, non tamen uno et
<--- Page Split --->
eodem respectu: et hoc modo considerando unum secundum formalem rationem, utrumque excludit alterum: et hoc consideravit Magister, quando dixit, quod talia notarent remotionem vel exclusionem: quia hus considerationibus minor numerus bene excludit majorem, et major minorem, per opposttonem formalem quam habent ad invicem, sicut infra patebit in solvendo.
Ad object 1, Ad in ergo quod primo quaeritur de oppositione quae est inter unum et multum : dicendum, quod super hoc diversificati sunt aliqui tribus modis.
- Quidam enim volunt dicere, quod habent oppositionem ut privatio et habitus : et quidam, quod ut contraria : et quidam, quod ut relativa : et omnes istae opiniones vera sunt secundum aliquid, et etiam quarta, quod nullam habent ex se oppostionem, quae est Avicennae. Commentator enim Metaphysicae Aristotelis videtur saepius dicere, quod opponuntur ut privatio et habitus : et hoc quidam referunt ad rationem unius quae est data per privationem : multi autem dicunt, quod ratio datur per habitum : et hoc nihil est : quia Philosophus purus magis quaerit de ipsa rei natura, quam de intentionibus nominum.
2 Præterea, Quod sic diffinitair vel exponatur unum, hoc accidit ei in quantum est primum. Prima enim cum non habeant priora se, necesse est exponere per negationem. Et nota, quod quidam dicunt, quod unum in substantia nominatur privativo nomine : in quantitate autem positivo, ut simile et aequale. Similiter et multitudo in substantia positive, et in alus privative, ut dissimule et inaequale. Et dant rationem, quod hoc accidit quia substantia est primum, et ideo ignotus nobis quam alia. Sed hoc nihil est : quia si unum in alus est notum, etiam multitudo nota est : et sic utrumque debet in alus prædicamentus nominarì nomine positivò.
- Præterea, Philosophus non dicit, quod unum sit unum substantiae, sed po-
tius quod idem sit unum in substantia : et hoc dicitur positive : qua est relativum, ut dicit Boetius Unde idem, simile, et aequale, dicunt unum relatum ad diversa : et multitudo omnium eorum privative nominatur, ut diversum, dissimile, et inaequale, quorum omnium expositio est per negationem.
Unde dicendum, quod est unum indivisible reductum ad materiam vel dispostionem materiae, et unum reductum ad naturam formae : sicut dicimus continuitate unum et forma unum : et cum dicimus continuatate unum, dicimus materra unum : quia continuitas disposto materiae est : quidquid autem continuatate est unum, potentia est multa : omnis autem potentia in genere privationis est, praecipue potentia materiae, quae est potentia continui : quod patet, quia continuum potentia passiva multum est, et non potentia activa. Unum ergo reductum ad materiae unitatem, oppositionem habet ad multum sicut privatio ad habitum : quia talis unitas susceptibilis est multitudinis : et haec est intentio Philosophi et commenti hoc dicentis. Unum autem quod reductum est ad formam, habet tres considerationes, scilicet secundum formalem rationem unius, et secundum id quod est, et secundum id quod est proximum, et consequens ipsum. Primo modo consideratum, habet oppositionem contrarietatis ad multum : quia utrumque ponitur in specie, et mutuo se expellunt ab eodem susceptibili : et hoc attendunt quidam dicentes in suis commentis super eumdem librum, quod unum et multum opponuntur contrarie. Si autem accipatur unum secundum id quod est, ipsum nullam habet oppostitonem ad multum, sed potius est principium multi, et salvatur substantialiter in ipso multo . et hoc attendit Avicenna dicens, quod non habet oppositonem : quia nec privatio facit habitum, nec salvatur in ipso : nec contrarium facit contraium, nec secundum naturam salvatur in ipso, nec relativum salvatur in relativo
<--- Page Split --->
ut pars, nec affirmatio et negatio possunt esse in tali oppositione. Si enim accipiatur unum secundum rationem proxime se consequentem, quae est ratio mensure, tunc unum quod est certum, est mensurans multum quod est incertum : ct sic opponuntur ut mensura et mensuratum : et hoc intendit Aristoteles in X primae philosophiae, et Commentator ibidem, et Avicenna in sua Metaphysica, dicentes, quod opponuntur relatve unum et multum. Sed distinguitur ibidem in relativvs, quod quaedam sunt quorum utrumque dependet ad alterum, et illorum utrumque ponit reliquum, ut pater et filius, et dominus et servus. Quaedam autem sunt quorum unum dependet ad alterum, et non e converso : et ideo ibi unum ponit alterum, et non e converso, ut scientia et scibile : et sic opponuntur relative unum et multum : quia multum ponit unum, et non convertitur. Unde Dionysius in libro de Divinis nominibus : Sine uno quidem non erit multitudo, sine multiduine vero erit unum : sicut et unitas ante omnem numerum et multiplicatum 1. Et ex ista distinctione fere patet solutio ad omnia quaesita.
DICENDUM ergo ad primum, quod indivisio est ratio unius quod cum ente convertitur, sed non est ratio ejus secundum quod est principium discretae quantitatis : et illa indivisio non est absolute privatio, sed est negatio consequens actum forma, ut supra dictum est : et ideo non probatur per hoc unum esse privationem multu : hoc enim quod est esse privativum multi, non accedit cuilibet uni, ut dictum est, et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad ALIUD dicendum, quod ens et unum coincidunt in re nominata per utrumque, et quoad hoc sunt synonyma, sed non quoad nonnium illorum rationes : aliter enim esset nugatio, cum diceretur unum ens, utrumque conjungendo : ens enim
de se non dicit distinctionem : et ideo unum licet non addat naturam aliquam, tamen addit distinctionem quae est consequens ex actu forma : et ideo dicunt Doctores, quod convertuntur secundum supposita, et non secundum intentiones suas.
Ad ALIUD dicendum, quod unum addit Ad 4,5 et 6 super ens, sed nihil addit supra suppositum entis : et ideo ante intentionem unius est intentio entus, et simplicior est intentio entus quam unius : sed id quod est ens, et id quod est unum, convertuntur : et per hoc patet solutio ad sequens usque in finem.
ALIA autem quae objiciuntur in contrarium, concludunt necessario praeter primum : illud enim non sequitur, etiamsi detur, quod unum et ens opponantur aliquo modo ut privatio et habitus : quia privatio quae secundum naturam est post habitum, est illa quae nihil ponit nisi subjectum : sed etiam quando dicimus unum privationem multi, adhuc unum reducitur ad ens continuitate vel forma : et ideo non est absolute privatio, et ideo unum secundum naturam praeedit multa : et per hoc patet solutio ad totum.
Sunt quidam hic mirabilia dicentes, quae nescio si aliquis potest intelligere. Dicunt enim, quod unum et multum simpliciter opponuntur ut privatio et habitus, et quod Magister accipit unum pro unico, et quod unum nihil addat super ens etiam secundum intentionem, eo quod Aristoteles dicat, quod eadem est ratio rei et unius tantum rei : et ideo cum dicitur Deus, intelligitur unus Deus : et si additur unus, hoc fit gratia significantiae vel discretionis. Et haec omnia meo judicio non sunt vera . quia licet Deus sit unus Deus, tamen unitas non significatur in nomine, et ideo addi potest et debet. Alia autem supra probata sunt esse falsa.
<--- Page Split --->
C. Quid per unum significetur, cum dicitur, unus Deus ?
Cum enim dicitur, unus Deus, multitudo deorum excluditur, nec numeri quantitas in divinitate ponitur : tamquam diceretur, Deus est, nec multi sunt vel plures dii. Unde Ambrosius in libro de Trinitate ait : Cum unum dicimus Deum, unitas excludit numerum deorum : nec quantitatem in Deo ponit, quia nec numerus nec quantitas ibi est 1.
ARTICULUS IV.
Utrum termini numerales in divinis prædicent essentiam vel personam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Cum enim dicitur, unus Deus, multitudo deorum excluditur. »
Hic incidunt tres quaestiones, scilicet utrum termini numerales in divinis prædicent divinam essentiam vel personam ? Secunda, Utrum univoce prædicentur de essentia et persona et notione ? Tertia, Utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus aliquo modo possint dici unus ?
AD PRIMUM, proceditur sic :
Supra 1 habitum est pro regula, quod omne nonen non relative dictum, in Deo prædicaet essentiam : termini numerales non sunt relative dicti : ergo prædicant essentiam.
Item, Eadem est ratio rei et unius rei, et eadem prædatico essentæ et unius essentiae : ergo cum essentia prædicet naturam et substantiam, in divinis unum et duo et hujusmodi prædicabunt essentiam.
Item, Unum convertitur cum ente : ergo prædicaet hoc quod prædicaet ens in divinis : sed ens prædicaet substantiam : ergo et unus.
Item, Consignificatum non variat rationem significati, idem enim significat albus, alba, album : ergo etiam unum significat unus, una, unum : sed unum in divinis prædicaet substantiam : ergo unus et una.
SED CONTRA :
Quidquid essentiam significat, de tribus singulariter dicitur in summa et de uno : ergo si unus et plures vel duo vel tres essentiam prædicant, possumus dicere, Pater est duo, et Pater est plures, et Pater et Filius sunt unus : quæ cum falsa sint, patet quod ista non prædicent essentiam.
- Item, Boetius : Omnia prædicamenta in substantiae vertuntur prædicationem præter relationem : hujusmodi autem termini dicunt ens in prædicamento quantitatis : ergo in substantiæ vertuntur prædicationem,
SOLUTIO. Dicendum, quod in masculino non prædicant essentiam nisi ex adjuncto substantivo, circa quod ponunt rem suam, et accipiunt substantiam ab ipso : ut si dicam, Pater et Filius sunt unus Deus, vel aliud hujusmodi : et hoc
<--- Page Split --->
convenit ratone triplici, scilicet discretonis quam habent hujusmodi nomina in principali significato, et generis quod dicit discretionem personae, quia non est in rationali natura ens formatum nisi distinctum in persona : et ratione articuli inclusi in talibus nominibus. In neutro autem genere licet remanecant duo ex ills, scilicet discreto significati et articuli, tamen non habent tertum quod praecipue trahit ad personam : quia genus non accidit nomini nisi ex parte substantiae significatae et determinatae secundum modum ad minus : et ideo tunc praedicant essentiam.
Ad iLLuD ergo quod primo objicitur, ducentum quod talia nomina dicunt relationem : sunt enim consequentia actum proprietatis distungentis : relatio enim est multus modis in divinis, ut supra notatum est.
Ad aLLuD dicendum, quod in Deo hujusmodi nomina non dicunt quantitatem, nec sumuntur in specie quantitatis, ut prius dictum est.
Ad aLLuD dicendum, quod hoc verum est secundum quod unum convertitur cum ente : et bene concedo hoc quod illi
termini quando ponuntur cum adjuncto, praedicant naturam illius in divinis sed quando absolute ponuntur in masculino genere, substantivantur, vel adjective referuntur ad personas. Per hoc patet etiam soluto ad sequens.
Ad aLLuD dicendum, quod aliud est in albus, etc., quia unus et unum sunt ab actu formae generaliter acceptae in omni ente : album autem et hujusmodi dicunt speciem determinatam : et ideo termini numerales non æquivocantur secundum quod applicantur diversis : quia mensura non accipt rationem a mensuratis : quia aliter non esset idem numerus quo numeramus canes, et homines : sed accipit diversitatem a diversa ratione mensurandi, sicut modius, et ulna : sed quia numerus in omni quantitatis specie simplicior est, ideo non capit diversitatem rationis a numeratis, sed potest alicui appropriari in uno genere, cui non appropriatur in alio : et ideo absolute dicta unus, una, unum, unius rationis sunt : et tamen unus ad personam refertur, et unum ad essentiam, quando sumuntur absolute propter causam prus dictam.
Ad 3 et 4.
D. Quo sensu dicitur, unus est Pater, vel unus est Filius?
Similiter cum dicitur, unus est Pater, vel unus est Filius, et hujusmodi : ratio dicti haec est, quod non sunt multi patres, vel multi filii, ita et de similibus.
Item, cum dicimus plures esse personas, singularitatem atque solitudinem excludimus, nec diversitatem nec multiplicitatem ibi ponimus : quasi diceretur, Sine solitudine ac singularitate personas confitemur. Unde Hilarius in libro IV de Trinitate, sic ait : Dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 1. Quæro nunc an solum Deum sibi locutum existimes, an hunc sermonem ejus intelligas ad alterum exstitisse?
<--- Page Split --->
Si solum fuisse dicis, ipsius voce argueris, dicentis, Faciamus, et Nostram. Sustulit enim singularitatis ac solitudinis intelligentiam professio consortii : quia aliquod consortium esse non potest ipsi solitario, neque solitudo solitarii recipit Faciamus : nec alieno a se diceret, Nostram. Attende, lector, his verbis, et vide quia nomine consortii pluralitatem significavit : professio ergo consortii est professio pluralitatis, quam professus est dicens, Faciamus, et Nostram : pluraliter enim utrumque dicitur. Sed hac professione pluralitatis non diversitatem vel multitudinem posuit, sed solitudinem et singularitatem negavit. Sic ergo cum dicimus plures personas vel pluralitatem personarum, singularitatis et solitudinis intelligentiam excludimus.
E. Quid per ternarium significetur cum dicitur, tres personæ ?
Ita etiam cum dicimus tres personas, nomine ternarii non quantitatem numeri in Deo ponimus, vel aliquam diversitatem, sed intelligentiam non ad alium nisi ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum dirigendam significamus : ut sit hujus dicti intelligentia, Tres personæ sunt, vel tres sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, id est, nec tantum Pater, nec tantum Filius, nec tantum Pater et Filius in deitate sunt, sed etiam Spiritus sanctus, et non alius ab his. Similiter, non tantum est ibi hæc persona, vel illa, vel hæc et illa, sed hæc et illa, et non alia. Et hoc fore ' ita intelligendum Augustinus satis ostendit, ubi dicit, quod illo nomine non diversitatem intelligi voluit, sed singularitatem noluit.
ARTICULUS V.
Utrum unitas sive termini numerales univoce prædicentur de essentia, persona, et notione ?
Deinde quæritur, Utrum univoce dicilur unum de essentia et de persona? Videtur quod sic : quia 1. Non æquivoce simpliciter, sed per
prius et posterius dicitur de Creatore et creatura : sed inter essentiam et personam non est prius et posterius : ergo dicitur in utroque ex æquo : ergo univoce. 2. Item, Aut una est unitas essentiae et
personæ, aut duæ. Si duæ : ergo essentia et persona sunt duo, quod falsum est : ergo relinquitur, quod sit una.
SED CONTRA :
- Cum dicitur, Pater est unus,-sensus sed contra. est, id est, notione distinctus : cum autem dicitur, essentia una, sensus est, id est, in se indivisa, et ab aliis divisa : er-
<--- Page Split --->
go non una ratione dicitur essentia una, et persona una.
Item, Unum est indivisum in se, et divisum ab aliis : ergo si Pater est unus, ipse erit divisus ab aliis, quod falsum est : qua Filius est in Patre, et e converso.
Item, Unum et ens convertuntur : ergo eodem Pater est unus quo Pater est pater : ergo paternitate est unus : essentia autem divina non est una paternitate, sed seipsa : ergo non dicitur secundum unam rationem, sed æquivocę, ut videtur.
Solutio Ad hoc dicendum, quod una ratione, et non æquivocæ dicitur : est enim unitas abstrahens ab hoc uno et illo, et illa est unius rationis in quolibet uno : quia licet sit a diversis formis, tamen abstrahitur ab eis per unum actum secundum rationem qui est determinare, et finire, et distinguere : et ideo lapis est unus lapiditate sua, et lignum est unum non lapiditate : et tamen unum non dicitur æqu-
voce : quia sicut lapiditas distinguit lapidem, ita ligneitas lignum, et ideo unitas ab utroque est unius rationis : et ideo quoad hoc posset dici, quod unitas cum dicitur de essentia, dicit unitatem essentia : et cum dicitur de persona, duct unitatem persona : et licet essentia seipsa distinguatur, persona autem proprietate, tamen unitas non erit diversæ rationis. Si autem consideretur unitas secundum suppostum, tunc erit omnino unius ratonis, sed dicta per prius et posterus in essentia et persona.
Er SECUNDUM hoc dicendum ad primum, quod licet non sit prius et posterius secundum rem inter essentiam et personam, tamen est ibi prius et posterius secundum rationem intelligendi.
Ad ALIUD dicendum, quod est una unitas re, et non ratione intelligendi, si unitas accipitur in esse ejus quod est unum, et non abstracta ab ipso : et ideo aliquid convenit uni quod non convenit alii.
Ad ALIA patet solutio per ante dicta. Ad object
F. Quid per duo, cum dicitur, duæ personæ, vel Pater et Filius duo sunt ?
Similiter cum dicitur, duo sunt, Pater et Filius, non dualitatis quantitatem ibi ponimus, sed hoc significamus, quod non est tantum Pater, nec tantum Filius, sed Pater et Filius, et hic non est ille : ita et de aliis hujusmodi. Ita etiam cum dicimus, Pater et Filius sunt duæ personæ, hoc significamus, quod non tantum Pater est persona, nec tantum Filius est persona, sed Pater est persona, et Filius est persona, et hæc non est illa.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VI.
Utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus aliquo modo possunt dici unus ?
Deinde quaeritur, Utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus sint unus ?
Videtur, quod sic : quia
Sunt unus aeternus, et ly aeternus non dirimit rationem unius : ergo divisim possum inferre : ergo Pater et Filius et Spiritus sunt unus.
Item, Si ratione substantivationis ejus quod est aeternus, tres sunt unus aeternus, quare non similiter ratione sub-stantivationis de ly unus, Pater et Filius sunt unus.
Solutio. Dicendum, quod non conce-
dendum est nisi cum adjuncto subjecto, a quo ly unus accipit substantiam quam probat de pluribus simul.
Ad PRIMUM autem dicendum, quod licet non dirimat, tamen determinat significatum ejus ad naturam in qua uniuntur Pater et Filius.
Ad ALIUD dicendum, quod ly unus dicit id quod est consequens essentiam et personam : et quodlibet distinctum, sive sit distinctum essentialitere sive personaliter : et ideo in masculino subjectum non importat aliquid speciale in quo intelligatur unio Patris et Filii : hoc autem non facit ly aeternus vel immensus.
Si autem dicatur, quod secundum hoc possemus concedere, tres sunt ens : dicendum, quod hoc quidam concedunt : sed ly ens magis dicit naturam quam ly unum : quia unum nominat per modum dispositionis applicabilis cuilbet, ens autem per modum subjecti et naturae.
Solutio.
G. Ex quo sensu dicitur in personis distinctio, vel personae distinctae ?
Cum autem dicimus, distinctæ sunt ' personæ, vel distinctio est in personis, confusionem atque permixtionem excludimus, et hanc non esse illam significamus. Cumque addimus, distinctæ sunt personæ proprietatibus sive differentes proprietatibus, aliam esse hanc personam, et aliam illam suis proprietatibus significamus. Et cum dicimus, aliam et aliam, non diversitatem vel alienationem ibi ponimus, sed confusionem Sabellianam excludimus.
H. Quomodo ibi accipiatur discretio ?
Ita et cum dicuntur discrete personæ, vel cum dicitur discretio in personis esse, eamdem intelligentiam facimus. Eodem enim modo ibi facipitur distinctio, quo discretio. Et congrue dicitur ibi esse discretio vel di-
<--- Page Split --->
stinctio, non diversitas vel divisio sive separatio. Unde Ambrosius in libro I de Trinitate : Non est ipse Pater qui Filius, sed inter Patrem et Filium expressa distinctio est.
I. Quomodo Trinitas ibi accipiatur ?
Cum vero dicitur, Trinitas, id significari videtur quod significatur cum dicitur, tres personæ : ut sicut non potest dici, Pater est tres personæ, vel Filius est tres personæ, ita non debet dici, Pater est Trinitas, vel Filius est Trinitas.
na sunt, si intelligatur quid est distingui et discerni.
ARTICULUS VII.
Quid sit distingui in divinis ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, G, « Cum autem dicimus, distinctæ sunt personæ, etc. »
Hic enim incipit pars secunda distinctionis, in qua tangit quid significent dictiones notionales, distinctus, discretus, trinitas. Et penes ista tria per ordinem sunt hic tria capitula : et hæc omnia pla-
Distinctio igitur in divinis est actus notionem consequens, in quantum est proprietas personalis : sic enim distinguitur una persona ab alia. Discretio autem est idem secundum ordinem et numerum personarum, qui est in divinis : discreta enim numerabilia sunt. Sed confusio est compositio eorum quae numerantur ad invicem, inordinata : et in divinis dicit acceptionem ejusdem sub diversis nominibus, ut dicebat Sabellius. Alienatio autem dicit scissuram per remotionem unius ab alio, ut dicebat Arius.
K. Hoc videtur contrarium esse prædictis.
Hic non est prætermittendum, quod cum supra dictum sit Deum nec singularem nec multiplicem esse confitendum, idque Sanctorum auctoritatibus sit confirmatum, in contrarium videtur sentire Isidorus, dicens : Distinguendum est inter trinitatem et unitatem. Est enim unitas simplex et singularis, trinitas vero multiplex et numerabilis : quia trinitas est trium unitas. Ecce unitatem dicit esse singularem, et trinitatem multiplicem et numerabilem. Sed ad hoc dicimus, quia singularem accepit sicut et alii accipiunt unum : multiplicem vero et numerabilem, sicut alii dicunt trinum.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VIII.
An bene dicatur Deus trinus et unus : et an trinitas sit trium unitas ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultima parte K: « Truntas vero multiplex est et numerabilis : quia trinitas est trium unitas. »
Contra enim videtur esse, quod Pater est trium unitas, quia est essentia quae est unitas trium : ergo Pater est trinitas.
Præterea, Cum dicatur trinitas numerabilis, quare non dicitur Deus esse tres, vel duo : cum omne numerabile secundum aliquam speciem numeri numerabile sit.
Item, Cum dicitur, Deus est trinus et unus : aut ly Deus supponit essentiam, aut personam. Si essentiam : ergo essentia est trina, quod falsum est. Si personam : ergo aliqua persona est trina et una, quod falsum est : ergo videtur non esse concedendum Deum esse trinum et unum.
SED CONTRA : In hymno cantatur, To-Sed contra. tius mundi machinam gubernat trinus et unus 1.
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod in argumento incidit fallacia accidentis : sicut si sic procedatur, Socrates est omne animal, quia animal est unum in quo uniuntur omnia animalia. Tamen quidam dicunt, quod cum dicitur, trinitas trium est unitas, etymologia nominis est : sed de hoc supra diximus, quia licet secundum nomen importet essentiam in recto, tamen secundum significationem rei e converso est : et ideo trinitas est tres uniti in una essentia.
Ad ALUD dicendum, quod Deus non est numerabilis : et si trinitas numerabilis dicatur, hoc intelligitur de numero quodam, scilicet notionum et personarum, et non simpliciter : nec iste numerus excludit simplicitatem vel unitatem essentiae, sed potius soltudinem et singularitatem.
Ad ALUD dicendum, quod haec est vera, Deus est trinus et unus : et ly Deus supponit essentiam in supposito in communi : et ideo gratia essentiae convenit ei unus, et gratia suppositorum trinum, supple, esse.
1 Ultmi versus hymni Iste Confessor : « St salus illi, decus atque virtus, Qui super coeli solo coruscans
Totius mundi seriem gubernat Trinus, et unus. »
<--- Page Split --->