DISTINCTIO XXV.

Quid significatur cum dicitur pluraliter, tres personae, vel duae personae.

A. Quid significatur hoc nomine, persona.

Præterea considerandum est, cum hoc nomen, persona (ut prædictum est) secundum substantiam dicatur, quæ sit intelligentia dicti cum pluraliter profertur, tres personæ, vel duæ personæ : et cum dicitur, Alia est persona Patris, alia est persona Filii, alia est persona Spiritus sancti. Si enim in his locutionibus personæ vocabulum essentiae intelligentiam facit, plures essentias confiteri videbimur, et ita plures deos. Si vero essentiae significationem ibi non tenet, alia est hujus nominis ratio cum dicitur, Pater est persona, vel Filius est persona : et alia cum dicitur, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personæ : et cum dicitur, Alia est persona Patris, alia Filii, et hujusmodi.

B. Quod videtur secundum essentiam dici, Alia est persona Patris, alia Filii, sive tres personæ, ut cum dicitur, Pater est persona, Filius est persona.

Persona enim, ut supra ait Augustinus, ad se dicitur : et idem est Deo esse personam quod esse : sicut idem est ei esse, quod Deum esse. Unde manifeste colligitur, quod essentiam divinam prædicamus dicentes, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona, id est, essentia divina : et omnino unum et idem significatur nomine personæ, id est, essentia divina, cum dicitur, Pater est persona, et Filius est persona : quod significatur nomine Dei, cum dicitur, Pater est Deus, Filius est Deus. Ita etiam idem significatur cum dicitur, Deus est Deus, et Deus est persona. Utroque enim nomine essentia divina intelligitur, quia utrumque secundum substantiam dicitur. Cum vero dicitur, Pater et Filius

<--- Page Split --->

et Spiritus sanctus sunt tres personae, quid nomine personae significamus? an essentiam ? hoc enim videtur, si supra posita verba Augustini diligenter scrutemur. Supra enim divit, quod ideo tres personas dicimus, quia id quod persona est, commune est tribus. Et item, quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona, ideo tres personae dicuntur. Videtur ergo eamdem tenere significationem hoc nomen, persona, cum dicitur, tres personae, quam habet cum dicitur, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona. Quia, ut ostendit Augustinus, hoc dicitur, id est, tres personae, propter illud, quia id quod persona est, commune est eis. Id ergo quod commune est eis, id est, Patri et Filio et Spiritui sancto, videtur significari nomine personae, cum dicitur, tres personae.

C. Aliter etiam videtur esse ostendi, quod secundum essentiam dicatur etiam cum pluraliter profertur.

Aliter etiam videtur posse ostendi, quod ibi nomine personae significetur essentia, cum dicitur, tres personae. Ut enim supra dixit Augustinus : Ea necessitate dicimus tres personas, ut responderemus quaerentibus quid tres vel quid tria? Cum ergo quaeritur, quid tres, vel quid tria, convenienter respondetur cum dicitur, tres personae. At cum quaeritur, Quid tres, vel quid tria, per quid de essentia quaeritur: Non enim invenitur quid illi tres sint nisi essentia. Si ergo quaestioni recte respondemus, oportet ut respondendo essentiam significemus : alioquin non ostendemus quid tres sint. Si vero respondentes, essentiam significamus, ipsam essentiam personae nomine intelligimus, cum dicitur, tres personae.

DIVISIO TEXTUS.

« Præterea considerandum est, cum hoc nomen, persona, etc. »

Hic incipit secunda pars in qua Magister accedit ad considerationem personae qua numeratur dictionibus numeralibus. Et ita dividitur ista distinctio in duas partes : in quarum prima ponit rationes et

opiniones dicentium personam in singulari et plurali semper substantiam significare. In secunda vero ponit suam opinionem, quod in plurali ex tempore responsionis fidelium ad quaestionem, quid tres? non significaverit essentiam, sed substantiam quam dicunt Græci δηόστασιν, ibi, E, « Sciendum est igitur, quod hoc nomen, persona, etc. »

In prima parte ponit quatuor capitula, in quorum primo movet quaestionem. In secundo, ponit rationem supra positam

<--- Page Split --->

ab auctoritatibus supra positus, ibi, B, « Persona enim, ut supra ait Augustinus, etc. » In tertio, ponit rationem ex natura dictionis interrogative sumptam, ibi, C, « Aliter etiam potest ostendi, etc. » In quarto, ponit opnionem has rationes sequentium, ibi, D, « Quibusdam videtur, quod nomine personæ, etc. »

ARTICULUS I.

Quid sit persona secundum diffinitionem ?

Incidunt autem duæ quæstiones ante Littera, scilicet quid sit persona secundum diffinitionem ? Et, Utrum univocetur in divinis personis et creatis ?

AD PRIMUM ponitur diffinitio Boetii in libro de Duabus naturis in una persona Christi : Persona est rationalis naturae individua substantia. Ala diffinitio est Richardi in quarto libro suo de Trinitate, sic, Personam dicimus aliquem solum a caeteris omnibus singulari proprietate discretum. Item, infra, ibidem : Persona divina est divinae naturae incommunicabilis existentia. Item, infra, ibidem : Persona est existens per se solum juxta singularem rationalis naturae existentiae modum. Alia datur a Magistris, haec scilicet, Persona est hypostasis distincta proprietate ad dignitatem pertinente.

Objicitur autem contra primam : quia

  1. Magister dicit, quod illa Boetii descriptio personæ, non convenit divinis personis 1.

  2. Hoc etiam per rationem ostenditur sic : Quidquid non est rationalis naturae, non est persona : Deus non est rationalis naturae : ergo non est persona. PRIMA patet per se. SECUNDA probatur per hoc quod rationale est differentia divisiva animalis : Deus autem animal non est, quia corpus non est : ergo rationalis non est.

  3. Item, Cum dicitur, rationalis naturæ, sumitur natura in aliqua communutate : hæc autem communitas contrahitur in persona per hoc quod aliquid addit : ergo persona in addttone se habet ad naturam : ergo est composita, quod falsum est, cum in divinis ejusdem simplicitatis sit persona et natura.

  4. Præterea, Cum dicitur, substantia, essentia, persona, natura : quare non duxt personam esse substantam undivduam rationalis essentiae vel substantiae, sicut naturae ?

Si forte dicas, quod persona est ejusdem simplicitatis cum natura, et nihil addit : quia non dicitur ut ens de essentia diffiniti quod in diffinitione cadit oblique, sicut cum dicitur simum vel smitas nasi curvitas, et claudum curvitas cruris, non dicitur nisi unum : quia id quod oblique cadit ibi, non est de essentia ejus. Si, inquam, sic dicas. CONTRA :

  1. Aliter est in diffinitione substantiæ, et aliter in diffinitione accidentis, ut dicit Philosophus in VII prima Philosophiae, quia in diffinitione substantiæ non recipitur accidens, sed in diffinitione accidentis necesse est recipere subjectum, aut determinatum, sicut in propria passione : aut indeterminatum, sicut in alius. Cum ergo diffinitur persona, aut diffinitur sicut substantia supposita : sicut dicit Boetius expresse, quod persona nominat substantiam suppositam : aut diffinitur ut accidens commune, vel proprium : quia non est dare medium. Si primo modo diffinitur : ergo nihil ponitur in diffinitione ejus quod non sit de essentia ejus aliquo modo : et rationalis naturae ponitur in ejus diffinitione : ergo aliquo modo est de essentia ejus. Si autem diffinitur ut accidens : tunc subjecti mentio debet fieri in diffinitione, quod iterum falsum est.

  2. Item, Commentator, ibidem, dicit, quod ea quæ sic cadunt oblique in diffin-

<--- Page Split --->

tione accidentium, sunt loco differentiarum specificantium accidens : et ea quae in recto, sunt loco generum : et hoc patet : cum enim simitas dicitur curvitas nasi, per ly curvitas non differt simum a claudo, quia utrumque curvitas est, sed per ly nasi : ergo id quod cadit in obliquo in talbus diffinitionibus, est subjectum circa quod est per se essentia accidentis diffiniti. Si ergo simile est quod adductum est pro simili, rationabilis naturae notabit subjectum circa quod est persona, quod falsum est.

  1. Item, Aut rationalis natura est de substantia cujuslibet persona, aut non. Si est de substantia : tunc videtur objec tio procedere. Si non : tunc accidentaliter se habet ad illam, quod iterum falsum est.

  2. Item, Boetius quaerendo diffinitionem persona, dividit substantiam per rationalem et irrationalem, et universalem et particularem : ergo ly rationalis natura in diffinitione contrahit, sicut differentia constituens : et sic erit de intellectu persona.

Item, Si persona est substantia individua, tres persona sunt tres substantiae individua : quia multiplicato diffinito, multiplicabitur et diffinitio necessario : si ergo persona dicit essentiam : ergo tres persona erunt tres individua essentia, etc., quod est haeresis.

Item, Si dicat hypostasism : tunc videtur superfluere id quod additur, individua substantia. Ad hoc etiam potest adduci quod Boetius venando hanc diffinitionem, dividit substantiam in universalem et particularem, et contrahit per hoc quod addit individua, eo quod substantia universalis non est persona : ergo videtur, quod substantia stet in loco ejus quod est ut secunda substantia : haec autem non est hypostasis : ergo substantia non est idem quod hypostasis.

Item, Boetius dicit, quod Graeci non vocant oiocraav, nisi individuum rationalis naturae : ergo hypostasis idem est cum persona : et si substantia esset idem quod hypostasis, caderet idem in diffinitione suiipsius.

  1. Item, Rationalis natura praeducatur in recto de qualibet persona : Socrates enim est rationalis natura, et Gabriel est rationalis natura, et pater est rationalis natura : aut ergo praedicatur ut accidens, aut ut substantia : non ut accidens sicut patet cuilibet : ergo ut substantiale praedicatum : ergo est de intellectu et ratione subjecti : et hoc putabam neminem dubitare : ergo videtur sequi ratio prima, quia persona videtur esse majoris compositionis quam natura rationalis.

Si forte dicas, quod substantia signifiQuest. 3. cat essentiam, sed supponit personam : et hoc quod dico individua, additur ei ad explanationem suppositi, quod est in illo implicite : sicut cum dicitur, Deus Pater generat, ly Deus significat essentiam, et supponit personam Patris propter ly generat : quia soli Patri convenit : et tamen non superflue additur ly Pater : quia explicat suppositum, quod implicite fuit in ly Deus. Si, inquam, sic dicas. CONTRA :

Ulterius quaeritur de hoc quod dicit substantia : aut enim substantia sumitur ibi pro essentia, aut pro hypostasi. Si pro essentia : ergo essentia est individua : sed individuum notat distinctionem, quam ponit, circa substantiam : ergo haec distinctio ponitur circa essentiam : ergo essentia distinguitur, quod falsum est.

  1. Secundum hoc enim ly substantia supponit personam indeterminate, et significat essentiam : et tunc quaero, Quid facit ipsum sic supponere ? cum enim dicitur Deus absolute, non supponit personam, sed significat et supponit essentiam : sed potest trahi ex adjuncto notionali propter modum significandi, quia significat concretive ad supponendum pro persona.

  2. Si dicas, quod ly individua cogit

<--- Page Split --->

supponere : tunc objicitur sicut prius, quod in se stabit pro substantia communi quae est essentia, et ly individuum non coarctat ipsum nisi rem suam ponendo circa ipsum : ergo distincto ponitur circa essentiam divinam.

  1. Præterea, Non est idem modus significandi in ly Deus,et in substantia : non enim concedimus, quod substanta generat, licet concedamus quod Deus Deum generat : ergo non habet ita proprie stare pro persona sicut ly Deus : et ita videtur illa solutio non posse stare.

ULTERIUS quæritur , Q u i d prædicatindividuta ? Autenimdicitsolamne - gationem , utquidamdicunt , autpositi - vedicitaliquid . Sidicitnegationemso - l a m : cumigiturnegatiosolanihlcon - stituat , etnhilcoarctet , videturnecconstituipersonaperillud , necetiamcoarctarisubstantia . Siautemdicitali - quidposituve , scilicetindividuationemperaliquiddistunguens , tuncexaddi - tuonesehabetadsubstantiam : etitapersonaeritcomposita .

Alias autem diffinitiones disputare non oportet : quia dubia earum patebunt ex solutione istorum.

Solutio.

Dico igitur sine præjudicio, consentiendo quibusdam ante me, quod si inspiciatur proprietas rei quæ est persona, persona magis proprie est in divinis quam in creaturis. Si autem respiciatur usus nominis quod est persona, dico quod secundum illam diffinitionem Boetii non competit divinis, nisi exponatur sic, ut substantia sit existentia, ut dicit Ruchardus, ut supra est explanatum, et individuum dicat distinctum proprietate, et natura rationalis pro intellectuali divina ponatur. Et hoc modo respondeo ad objecta.

Ad i. Ad PRIMUM dicendum, quod Magister respicit usum eorum nominum quae po-

nuntur in diffinitione personæ, et non rem quæ est persona.

Ad ALIUD dicendum, quod rationale dicitur communiter, et proprie. Communiter prout per prius et posterius est in divina, angelica, et humana natura : et tunc rationalis natura discretiva veri et falsi, et boni et mali : proprie autem sumitur prout dicit Isaac, quod ratio incipit in umbra intelligentiae, quia intelligentia accipit in intellectu deiformi. Ratio autem inquirens, et studens, et discursitans (ut dicit Dionysus) habet acceptiones propter majorem sui obtenebrationem, et ideo cadit in diffinitione hominis : et est differentia divisiva animalis. Verum est tamen, quod Gregorius in Homilia Epiphanie vocat Angelum animal ratonale : sed hoc alibi expeditum est 1, quod dicitur animal non a natura animalis, sed potius a vi animalis, ut videtur velle Dionysius quia vim habet discretivam sesuibilium et rationalium.

Ad ALIUD dicendum, quod in veritate Ad quæst.1 Ad 1. ounnino simplex, nullam potest habere diffinitionem : sed est simplex, ut simplex : et est simplex, ut non simplex : simplex ut simplex, sicut ens, et essentia, et hujusmodi, in quorum diffinitone nihil potest poni quod non esset posterius illis secundum intellectum, et de quo ipsa non prædicarentur sine conversione. Simplex autem ut non simplex, est quod re quidem simplex est, sed tamen secundum modum intelligendi habet aliquid prius : et tale est persona, et cætera quæ in Deo diffinimus. Unde bene concedo, quod natura rationalis est de intellectu personæ, sicut ens de essentia ejus.

Si autem quæratur, Quare ponitur in obliquo ? Dicendum, quod ut dicit Dionysius, persona nominat substantiam suppositam, et illa in creaturis diversitatem aliquam rei habet ad na-

<--- Page Split --->

turam cujus est, sive sub qua est. In divinis autem est diversitas secundum modum intelligendi, non secundum rem : et istam diversitatem importat obliquus qui transitivus est.

Ad aliuD dicendum, quod natura ponit respectum ad rem naturae : quia res naturae est dupliciter : naturae scilicet ut subjecta rei, et ut constituta per ipsam. Persona autem res naturae est, substantia vero et essentia non important talem respectum : et haec congrue ponuntur in diffinitone.

Ad aliuD bene concedo, quod non est simile de diffinitione accidentis : quia accidentis nulla est diffinitio nisi secundum quid : sed persona non sic diffinitur, sed potius natura rationalis aliquid est personae vel re, ut in inferioribus : vel modo intelligendi, ut in superioribus.

Ad 1D quod ulterius quaeritur de substantia, quid significet ? Dicendum, quod substantia dicitur quatuor modis. Quandoque enim dicitur substantia divisa contra accidens : et secundum hoc nominat naturam primi praedicamenti, vel rem quae communis est prime substantiae est secundae salvatam in utraque : haec autem substantia nihil aliud est quam ens per se existens, gratia ejus quod est per se existere divisum contra accidens, quod est ens in alio existens, sicut acipit Aristoteles substantiam in prima philosophia in libro IX, in principio, ubi dicit : Dictum est de ente cui attribuuntur alia entis praedicamenta, ubi dictum est de substantia : dicuntur enim multa entia secundum quod recipiunt diffinitionem substantiae, ut qualitas, et quantitas, et alia quae dicuntur hoc modo. Secundo et tertio dicitur substantia per partes divisive istius, scilicet prima, et secunda, secundum quod primam dicimus ab actu substandi secundae et accidenti : secundam autem ab actu substandi prime et accidenti, quod etiam subsistere convenit ei gratia prime in qua habet esse, et non gratia suis pius : ut pa-

tet, cum dicitur, homo albus, ly albus refertur ad hominem gratia suppositi quod est substantia prima, et non gratia significati quod est secunda. Quarto modo dicitur substantia quid uniuscujusque praedicamenti : et hanc vocant quidam substantiam logicam : sicut dicit Aristoteles : Si quis cubitali magnitudine posita dixerit, quod positum est, bicubitalem magnitudinem vel quantitatem esse, quid est dicit, et quantum dicit, et quantum significat : et si albedine posita dixerit, quod positum est, colorem esse, quid est dicit, et qualitatem significat. Possumus ergo dicere, quod substantia significet substantiam in communi,vel quod ponatur pro hypostasi. Si primo modo dicere volumus : tunc dicemus, quod licet substantiam significet, non tamen supponit eam, sed supponit pro hypostasi.

Ad hoc autem quaeritur, Quid cogat eam stare pro hypostasi ? Dicendum, quod de se potest stare pro utroque, scilicet pro natura communi quae est ut secunda : et hypostasi quae est ut prima substantia, et per adjunctum individui stabit pro hypostasi, licet significet substantiam : et hoc videtur esse de intentione Boetii, quia hoc modo venatur diffinitionem.

Ad hoc autem quod ulterius objicitur, Ad cusest 3 quod secundum hoc essentia erit individua : dicendum, quod non : quia adjectivum duo facit circa substantivum cui adjungitur : restringit enim ipsum, et ponit rem suam circa ipsum : ut patet, cum dicitur, homo albus : dicimus enim, quod homo habet significatum et suppositum : et non oportet, quod adjectivum ponat implicationem circa utrumque, sed circa illud cujus primo est accidens, et hoc est suppositum : et per consequens non restringitur ly homo in significato, sed potius in suppositis. Ita dico hic, quod substantia significat substantiam in communi, et adjectivum respicit ipsam secundum id cui convenit per se distinctio quae importatur per ly individua : et

<--- Page Split --->

ideo ponit distinctionem in supposito : et ideo patet etiam, quare non superfluit ly individua : non enim haberet substantia quo traheretur ad substandum pro supposito incommunicabili, nisi adderetur individua.

Ad hoc autem quod probatur, quod substantia de se dicat suppositum, et individuum explicet : bene concedo, quod mihi non videtur verum, sicut probat objectio.

Ad hoc autem quod objicitur, quod multiplicato diffinito, etc. RESPONDEO, quod nescio quid prohibeat, quin hoc sensu possumus dicere tres substantias individuas rationalis naturae : quia substantia stat pro supposito : et hoc bene cadit in pluralitatem, eo quod distinctio (ut jam habitum est) non ponitur circa essentiam quae est substantiae significatum. Si autem velinus dicere, quod substantia significat hypostasism, ut quidam Magistri dicunt : tunc dicemus, quod non superfluit additio individui : quia licet hypostasis sit suppositum distinctum, non tamen rationem distinctionis importat in nomine : et haec ratio distinctionis significatur, cum dicitur individua. sicut cum dicitur, Deus Pater generat, ly Deus dicit suppositum verbi quod importat actum notionalem Patris : nec superflue additur Pater, quia dicit rationem qua suppositum refertur ad talem actum, qui Patris proprietate signilicatur, cum dicitur, Deus Pater.

nes dantur per comparationem ad id quod individuat personam. Et prima dicit hoc in communi secundum quod competit Deo, Angelo, et homini. Secunda autem divinae tantum. Tertia videtur corrigere diffinitionem Boetii, quod melus dicatur exstentia quam substantia. Quarta dicit subjectum personae, et proprietatem in communi. Magistrorum autem diffinito datur per comparationem ad mores vel civilia, juxta cujus similitudinem transsumitur nomen generaliter ad individua rationalis naturae.

ARTICULUS II.

An persona univoce sit in divinis et in creaturis ?

Secundo quaeritur, Utrum univoce sit in Deo et in creatura ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Dicit Richardus, quod in Deo distinguuntur personae proprietate originis tantum : in Angelis autem proprietatibus naturalibus, non originis : in hominibus autem utroque modo. Ergo videtur, quod persona in triplici ratione conveniat triplici naturae rationali.

  2. Item, Nihil est univocum Deo et creaturae, ut supra saepe probatum est : persona convenit Deo et creaturae : ergo non univoce,

Ad quest. 4. Ad hoc quod ulterius quaeritur de ly individua, sine praejudicio dico, quod positive intelligitur : negotio enim consequens positionem relinquit positivum ante se.

Ad io quod contra objicitur, dicendum quod ratione affirmationis non exprimitur separatio ejus a substantia communi, sed ratione negationis : et ideo nominatur a negatione, cum dicitur substantia individua, ut idem sit quod substantia communicabilis.

Aliæ autem diffinitiones Richardi om-

Sed contra videtur quod univoce : Nised contihil enim prohibet quantumcumque distantia eadem ratione communi participare negationem, ut Deum et lapidem non ambulare : sed perfectivum personae consistit in negatione, scilicet individuum quod ultimum est, et personæ completivum : ergo videtur, quod univoce conveniat.

Ulterius si concedatur, quod conveniat per prius et posterius, quaeritur, Cui conveniat per prius? Videtur, quod prius

<--- Page Split --->

conveniat creaturae : quia in illa omnia secundum proprietatem inveniuntur qua ponuntur in diffinitione persona : sed non est sic in Deo qui omnino simplex est : ergo per prius convenit homini.

tantum existere solum per se secundum modum rationalis naturae : et ideo verius est persona in divinus, ubi non dividitur ab alia, sed distinguitur, quam in inferioribus.

Solutio. Dico sine præjudicio, quod convenit per prius et posterius : et res quidem per prius est in Deo quam in inferioribus, secundum usum autem nominis per prius est in inferioribus.

Ad primum ergo dicendum, quod persona in quantum abstrahit ab hoc et illo modo, ad distinctionem persona divinae sub natura eadem remanente, refertur distinctio personalis in inferioribus : quia sicut dictum est supra, quod distincti sunt unum natura vel diversi in natura, nihil facit hoc ad rationem persona, sed

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod nihil est omnino univocum, nec etiam est simpliciter æquivocum id quod invenitur in creatura et in Creatore.

Ad aliud dicendum, quod ly individua non est simpliciter negatio, sicut non ambulare, in Deo et in lapide : et ideo non est simile : et tamen quidam concedunt conclusionem propter argumentum.

Ad 10 quod ulterius quaeritur, patet Ad quest, solutio per ante dicta.

D. Opinio quorumdam qui putant essentiam significari nomine persona, cum dicimus tres personas.

Quibusdam videtur, quod nomine persona significetur essentia, cum dicitur, tres persona : propterea quia Augustinus dicit ideo dici tres personas, quia commune est eis id quod est persona ' : ut sit talis intelligentia, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres persona, id est, sunt tres id habentes commune quod est persona, id est, tres sunt quorum quisque est persona, id est, essentia. Sed quomodo juxta hanc intelligentiam dicetur, Alia est persona Patris, alia Filii? Et hoc etiam ita volunt intelligere, scilicet, alius est Pater, et alius est Filius, id tamen commune habentes quod est persona. Et hoc confirmant auctoritate Augustini qui in libro VII de Trinitate ait : Tres autem personas, ejusdem essentiae, vel tres personas unam essentiam dicimus : tres autem personas ex eadem essentia non dicimus : quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona est 2. Hac auctoritate et praemissis conantur asserere, in praedictis locutionibus nomen persona essentiam significare. Sed quid respondebunt ad id quod ipse Augustinus in libro de Fide ad Petrum dicit, scilicet quod alius est Pater

<--- Page Split --->

in persona sive personaliter, alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus Sanctus 1 ? Quomodo enim alius personaliter Pater, alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus sanctus, si in esse personam omnino conveniunt, id est, si persona essentiae tantum intelligentiam facit ? Ideo nobis videtur aliter hoc posse dici congruentius juxta catholicorum Doctorum auctoritates.

Expositio Textus.

Deinde quæritur de hoc quod dicit in quarto capitulo primæ partis, ibi, D, « Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personæ, id est, sunt tres id habentes commune quod est persona, etc. »

Isti dicebant, quod persona non significat nisi essentiam, et supponit eamdem, et connotat distinctionem quandoque unam, quandoque plures. Unam, sicut cum dicitur, Pater est forma, id est, per se unum : ibi enim per ly unum suppo-

nitur et significatur essentia : et per ly per se connotatur distinctio. Plures autem distinctiones, ut cum dicitur, Pater et Filius sunt personæ, id est, unum sunt, et ad invicem distincti.

Sed videtur, quod ex ista opinione sequatur hæresis sic : Hæc persona est Pater : hic secundum istos non fit demonstratio nisi essentiae : et essentia Patris est essentia Filii : ergo persona Patris est persona Filii, quod falsum est et hæresis : et ideo huc opinioni non est adhærendum. Sed secundum supra dicta, dicendum quod persona significat substantiam suppositam cum proprietate, ut dicit Donysius.

E. Quod hoc nomen, persona, tripliciter in Trinitate accipitur : et hæc est utilis et Catholica doctrina de persona et personis.

Sciendum est igitur, quod hoc nomen, persona, multiplicem intelligentiam facit, non unam tantum. Et, ut Hilarius ait in libro IV de Trinitate : Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi : quia non sermon res, sed rei sermo subjectus est. Discernentes ergo dicendi causas hujus nominis, scilicet persona, significatione distinguimus dicentes, quod hoc nomen, scilicet persona, proprie secundum substantiam dicitur, et essentiam significat, sicut supra ostendit Augustinus1, cum dicitur: Deus est persona, Pater est persona. Quadam tamen necessitate (ut supra dixit Augustinus) translatum est hoc nomen, ut pluraliter diceretur tres personæ, cum quæreretur, quid tres, vel quid tria, ubi non significat essentiam, id est,

<--- Page Split --->

naturam divinam quæ communis est tribus personis, sed subsistentias vel hypostases secundum Græcos. Græci quippe (ut supra dixit Augustinus) aliter accipiunt substantiam, id est, hypostasim, aliter nos. Nos enim substantiam dicimus essentiam sive naturam. Personas autem dicimus sicut illi dicunt substantias, id est, hypostases. Si ergo nos ita accipimus personas, ut illi accipiunt substantias, vel hypostases : at illi aliter accipiunt hypostases quam nos substantiam : aliter ergo nos accipimus personas quam substantiam. Cum ergo dicimus tres personas, non ibi persone nomine essentiam significamus. Quid ergo dicimus? Dicimus, quia tres persone sunt, id est, tres substantiae, scilicet tres entes : pro quo Græci dicunt tres hypostases.

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS III.

DEINDE accipe secundam partem distinctionis quae incipit ibi, E, « Sciendum est ergo, quod hoc nomen, etc. »

Hæc enim pars dividitur in tres : in quarum prima tangit Magister significatum hujus nominis, persona, secundum suam opinionem. In secunda autem expositiones auctoritatum in quibus ponuntur dictiones numerales, vel distnctionem notantes cum hoc nomine, persona, secundum istam opinionem, ibi, I, « Nunc inspiciamus, Utrum secundum eamdem rationem, etc. » In tertia probat, quod persona in divinis facit triplicem intelligentiam, ibi, L, in fine : « Ez prædictis colligitur, etc. »

In prima harum sunt quatuor captula, in quorum primo ponit opinionem, quod significat substantiam et hypostasim. In secundo adhibet probationem, ibi, F, « Et hic sensus adjuvatur, etc. » In tertio respondet quaestioni haereticorum factae per quid res, secundum opinionem illam, ibi, G, « Ad hoc autem quod uU dicunt, etc, » In quarto excusat quod dixerat tres res, ibi, H, « Non autem te moveat, etc. »

An in divinis sit alia communitas quam naturae sive essentiae divinae ?

Incidit autem hic dubium de hoc quod dicit in primo capitulo, ibi, E, in fine : « Cum ergo dicimus tres personas, etc., ubi non significat essentiam, id est, naturam divinam quae communus est tribus personis, sed subsistentas.

Hoc enim videtur falsum :

  1. Non enim est communitas in divinis nisi naturae : persona autem est communis : ergo significat naturam.

  2. Præterea, Persona est communis, et natura est communis : aut eadem communitate, aut alia : non alia, quia nihil alud in divinis commune est tribus : ergo eadem : ergo significat essentiam. Si forte dicas, quod est commune re, et est commune ratione : et persona est commune ratione, et essentia re. CONTRA : Aut uU rationi aliquid subest, aut nihil. Si nihil : tunc est cassa et vana. Si aliquid : aut illud est natura, aut aliud : et inde procedatur, ut prus.

PRÆTEREA, Magister videtur innuere,

<--- Page Split --->

quod persona significat in plurali aliud, et aliud in singulari : et hoc est impossibile, quia plurale non nisi geminat suum singulare, et non variat significatum.

in habitudine suppositi ad naturam, et in ly Deus ut in communi natura secundum rem : et hoc determinatum est supra : et ideo in uno cadit pluralitas, in alio non.

Solutio.

Solutio. Dicendum secundum supra dicta, quod nulla est communitas in divinis nisi essentiae : sed ex illa significantur multae ex consequentia, sicut distunguendo supra notatum est 1 : et bene concedo, quod illae communitates sequentes sint communitates rationis.

Ad illud autem quod contra objicitur, dicendum quod rationi respondet aliquid in re : quia realiter significatur, cum dicitur, tres personae sunt unus Deus : aliter enim dicitur communitas substantiae per ly Deus, et aliter per ly sunt, et aliter per ly isti vel personae : et licet sit una communitas naturae in omnibus importata, non tamen sub eodem modo significandi : quia in ly personae importatur ut in suppositis, et in ly sunt

Ad in quod quaeritur de opinione Magistri, dicendum quod ipse non est illius opinionis, sed potius, quod persona significet substantiam subjectam, sicut supra probavit : sed intendit, quod licet significet eam, non tamen supponit eam, eo quod in intellectu suo claudat incommunicabile importatum per ly individuum, quod cadit in ejus diffinitione : et illud ponit circa suppositum, et non circa significatum, ut dictum est in quaestione de diffinitione personae : et ideo intendit dicere, quod in plurali numerum ponit circa suppositum, et non circa significatum : suppositum enim suum significatur per subsistentiam, vel hypostases, sicut dictum est supra in quaestione de quatuor nominibus.

F. Ostendit verba Augustini convenire huic sententiae.

Et hic sensus adjuvatur ex verbis Augustini praemissis, si interius intelligatur 2. Quia enim Pater est persona, id est, essentia, et Filius est persona, et Spiritus sanctus persona, ideo dicuntur tres personae, id est, tres subsistentiae, tres entes. Non enim possunt dici tres subsistentiae, vel entes, nisi singulus eorum esset persona, id est, essentia. Quia ergo eis commune est id quod est persona, id est, essentia, ideo recte dicuntur tres personae, id est, subsistentiae vel subsistentes : ut sicut essentia quae est eis communis vere ac proprie est : ita illi tres vere ac proprie subsistentiae vel entes intelligantur. Ideoque Augustinus 3 causa s dictorum discernens, dicit tres personas esse unam essentiam vel ejusdem essentiae, non ex eadem essentia : ne aliud intelligatur ibi esse persona, aliud essentia : tres enim

<--- Page Split --->

personae, id est, subsistentiae, una sunt essentia et unius essentiae, non autem sunt una persona vel unius personae, licet persona secundum substantiam dicatur aliquando : nam si hoc diceretur, confusio fieret in personis.

ARTICULUS IV.

ARTICULUS V.

An in divinis potest admitti, quod sint tres entes ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, « Tres entes, etc. »

Dicit enim Anselmus in Monologio, quod essentia, esse, et ens, differunt, sicut lux, et lucere, et lucens : ergo ens non est nisi essentia ens : sed tres sunt una essentia : ergo sunt unum : non ergo tres entes.

Quare bene dicitur, ejusdem essentiae, et non ejusdem Dei : quare quaelibet persona, et non quilibet Deus : et cur non potest dici tres personae ex eadem essentia ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secundo capitulo F, circa finem : « Augustnus... dicit tres personas esse unam essentiam vel ejusdem essentiae, non ex eadem essentia, etc. »

Quæritur enim ratio hujus.

Solutio. Entes potest teneri participialiter : et sic conceditur, tres entes, hoc est, tres qui sunt : quia sic in se claudit rem sui verbi cum hoc nomine qui : et sic intelligit Magister. Si autem nominaliter sumeretur, tunc haberet calumniam. Sed tunc adhuc dicendum est, quod potest sumi secundum modum significandi, quia dicit concretive : et tunc refertur iterum ad personas : ita scilicet, quod ly tres sit substantivum, et ly entes sit activum. Si autem sumatur absolute pro essentia, et sit substantivum, falsa erit locutio : licet quidam dicat, quod ens generale est, et potest referri ad personam, et ad naturam æqualiter : et tunc non erit eadem ratio de omnipotentes, vel æterni, vel alio : sed tamen ars dirigendi se in talibus locutionibus notata est supra 1.

  1. Similiter quare dicimus, ejusdem essentiae, et non ejusdem Dei esse tres personas : cum idem dicat ly Dei, et essentia ?

  2. Item, Bene dicimus, quælubet persona, licet persona significet substantiam : non tamen dicitur, quilibet Deus : et quæritur ratio hujus.

Solutio. Dicendum, quod cum dicitur, ex eadem essentia, præpositio ex importat causam, et præcipue materialem : et cum essentia non sic se habeat ad personas, ideo non recipitur illa.

Ad aliud dicendum, quod essentia significat naturam per modum formæ : et ideo licet sit idem in re cum personis, tamen differt in modo intelligendi, sicut quis est a quo est : et ista diversitas in modo significandi importatur in obliquo, cum dicitur, tres personæ unius essentiae : Deus autem non dicit ut quo est,

<--- Page Split --->

sed potius deitatem nominat in eo qui habet eam : et ideo dicit, ut quis est in communi : et ideo non talis diversitas in nomine in modo significandi importatur.

divinis : et ideo dictio distributiva invenit ibi materiam suae distributionis. Deus autem nominat substantiam concretive,et non suppositum, nisi forte ex adjuncto termino notionali : et ideo non sinit sibi conjungi signum distributivum.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod persona dicit suppositum : et illud plurificatur in

G. Objectioni illorum hic respondet, qua nituntur probare personas secundum essentiam accipi : quia respondemus quaerentibus quid tres, vel quid tria.

Ad hoc autem quod illi dicunt, cum quaeritur, quid tres vel tria, de essentia quaeritur, quia non invenitur quid illi tres sint nisi essentia : per hoc volentes nos inducere ut nomine personae essentiam intelligamus, cum respondemus tres personas. Ita dicimus, Indubitabiliter verum est, quia non invenitur unum aliquid quod illi tres sint, nisi essentia. Unum enim sunt illi tres, id est, essentia divina. Unde Veritas ait, Ego et Pater unum sumus 1. Verumtamen cum quaeritur, quid tres vel quid tria, non de essentia quaeritur, nec ibi quid ad essentiam refertur. Sed cum fides Catholica tres esse profit eretur, sicut Joannes in epistola canonica ait : Tres sunt qui testimonium dant in coelo 2, quaerebatur quid illi tres essent, id est, an essent tres res, et quae tres res, et quo nomine illae tres res significarentur. Et ideo loquendi necessitate inventum est hoc nomen, persona, ad respondendum, et dictum est, tres personae.

ARTICULUS VI.

Quæritur de hæc quæstione, Quid tria. et quid tres res ?

Deinde quaeritur de tertio capitulo, G, ibi, « Ad hoc autem quod illi dicunt, etc. »

supponebantur cum suis proprietatibus in verbo Joannis, cum dicebat, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus : ergo de illis non quaerebatur : cum igitur nihil amplius sit in personis, nisi essentia, videtur, quod essentia quaerebatur. Sed contra : Hæc etiam certa supponebatur in verbo Joannis, cum dixit, Et hi tres unum sunt : ergo videtur, quod nihil poterat quaeri, et sic quaestio inutilis fuit.

Videtur enim, quod nihil quaerebatur nisi essentia : quia hypostases certe

SOLUTIO. Sine præjudicio dico, quod

1 Joan. x, 30.

2 I Joan. v, 7.

<--- Page Split --->

quæstio inutilis fuit : quia tota fides exprimebatur in verbo Joannis, ut probat objectio. Tamen notandum, quod ly quid quandoque quærit diffinitionem vel partem diffinitionis : et quandoque quærit partem subjectivam naturae vel essentiae communis : ut cum dicitur, quid est homo ? respondetur animal rationale, vel animal. Vel cum quæritur, quid natat in mari ? respondetur piscis. Primo enim

modo redditur essentia, et secundo pars subjectiva : et hoc modo poterat quærere, quid subjective essent tres, id est, quod responderetur aliquod substantivum quod diceretur in communi de eis, in quantum plures sunt : et quia pèrsona significat substantiam subjectam, ut supra patuit ex verbis Boetii, ideo fideles admiserunt quæstionem, et responderunt quod essent tres personæ.

H. Quid tres res, et quid una res hic dicitur ?

Non autem te moveat quod diximus tres res. Non enim hoc dicentes diversarum rerum numerum ponimus in Trinitate, sed ita tres res dicimus, ut easdem esse unam quamdam summam rem confiteamur. Unde Augustinus in libro I de Doctrina Christiana sic ait : Res quibus fruendum est, nos beatos faciunt : res ergo quibus fruendum est, sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus. Eademque Trinitas una quaedam summa res est, communisque fruentibus ea, si tamen res, et non rerum omnium causa sit. Non enim facile potest inveniri nomen quod tantae excellentiae conveniat : nisi quod melius dicitur Trinitas haec unus Deus. Sicut ergo tres res dicuntur, et hae sunt una res : ita tres subsistentiae dicuntur, et hae sunt una essentia '. Ecce ostensum est quae sit intelligentia hujus nominis, persona, cum dicimus tres personas.

est, in quibus ratione consideratur quod unum est, re autem quod est divisum.

ARTICULUS VII.

An possumus concedere tres esse substantias, vel tres hypostases, sicut tres personas ?

Deinde quaeritur de quarto capitulo H, ubi dicit : « Non autem te moveat, quod diximus tres res. »

Dicit enim Damascenus quod tres personae re conveniunt, et ratione distinguuntur : et in inferioribus e converso

SOLUTIO. Hoc supra in prima distinsitione est solutum : non enim vult dicere, quod sola ratione distinguantur personae : sed rationem vocat relationem, eo quod in ratione comparationis cujusdam consistit natura relationis : nec intendit, quod natura inferiorum tantum sit ratione una, sed quod secundum quid est una re, et simpliciter pluralitas quaedam, quia secundum esse naturae : ideo dicit, quod unum est ratione.

<--- Page Split --->

I. Ex quo sensu dicatur, Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti?

Nunc inspiciamus, Utrum secundum eamdem rationem et causam dicatur, Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti? Quod utique sane intelligi potest : ut sit sensus talis, Alia est subsistentia vel hypostasis Patris, alia subsistentia Filii, alia subsistentia Spiritus sancti. Et alia subsistentia Pater, alia Filius, alia Spiritus sanctus.

K. Quomodo hæc intelligantur, Alius in persona Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus?

Deinde quæritur, Utrum secundum eamdem rationem accipiatur, cum dicitur, Alius est Pater in persona, alius in persona Filius, alius in persona Spiritus sanctus : sive, Alius personaliter Pater, alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus sanctus? Ad quod dicimus, quia etsi possit eodem modo accipi, congruentius tamen ex ratione dicti alia variatur intelligentia, ut hic personæ nomine, proprietas personæ intelligatur : ut sit sensus talis, Alius est in persona vel personaliter Pater, id est, proprietate sua Pater alius est quam Filius : et Filius proprietate sua alius quam Pater. Paternali enim proprietate distinguitur hypostasis Patris ab hypostasi Filii : et hypostasis Filii filiali proprietate discernitur a Patre : et Spiritus sanctus ab utroque processibili proprietate distinguitur.

Expositio Textus.

« Nunc inspiciamus, etc. » Hæc secunda pars dividitur in tria capitula. In primo ostendit, qualiter dicitur, alia est persona Patris, alia Filii, etc. In secundo ostendit, qualiter dicatur, Alius est Pater in persona, ibi,K,« Deinde quæritur, etc. » In tertio explanat,

qualiter dicatur, Alia est persona Patris, etc., aliter quam fecerat in primo capitulo, ibi, L, « Hoc etiam modo sane, etc. »

Incidit autem hic quaestio, Utrum possimus dicere, tres sunt substantiae vel tres hypostases, sicut dicimus, tres personas?

Et videtur, quod non : quia substantia significat naturam, et hypostasis est idem. Item, una est substantia trium : ergo non tres.

<--- Page Split --->

Solutio . Adhocleveestresponderesecundumprædeterminata : quiasub - stantiapropterambiguitatemnominisapudLatinosnonrecupiturinplurali : apudGræcosautemvideturondortacisesse

loco personæ : et ideo dicuntur tres hypostases : etsi quandoque inveniatur sicut ab Augustino et Anselmo tres substantiæ, sumitur substantia ab actu substandi, et pro hypostasi.

L. Quomodo secundum hunc modum etiam in prædictis locutionibus potest accipi?

Hoc etiam modo sane potest accipi persona in præmissis locutionibus, cum dicitur, Alia persona Patris, alia Filii, id est, alia est proprietas qua Pater est Pater, alia qua Filius est Filius, alia qua Spiritus sanctus est Spiritus sanctus. Ita etiam nomine personæ quidam proprietates 1 intelligere volunt, cum dicuntur tres personæ : sed melius est ut subsistentias vel hypostases intelligamus, cum dicimus tres personas.

Ex prædictis colligitur, quod nomen personæ in Trinitate triplicem tenet rationem. Est enim ubi facit intelligentiam essentiae, et est ubi facit intelligentiam hypostasis, et est ubi facit intelligentiam proprietatis.

Expositio Textus.

Deinde nota circa ultmam partem distinctionis quae incipit ibi, L, circa finem : « Ex prædictis colligitur, etc., » tres ac-

ceptiones personæ sic accipi, quod persona significat substantiam subjectam cum proprietate : et ideo gratia significati accipitur prima significatio ejus, quæ est essentia : gratia suppositi vel subjecti accipitur secunda, quæ est hypostasis : gratia proprietatis tertia.

M. Auctoritatibus Sanctorum ostendit quod dixit.

Quod autem secundum substantiam dicatur, et essentiam aliquando significat, supra ex dictis Augustini aperte ostendimus. Quod vero pro hypostasi atque proprietate accipiatur, ex auctoritatibus Sanctorum ostendi oportet, ne conjecturis nostris aliquid ausi dicere videamur. De hoc Hiero-

<--- Page Split --->

nymus in Expositione fidei catholicæ ad Damasum ita ait : Non est prorsus aliquis in Trinitate gradus, nihilque quod inferius superiusve dici possit : sed tota divinitas sui perfectione æqualis est, ut exceptis vocabulis quæ proprietatem indicant personarum, quidquid de una persona dicitur, de tribus possit dignissime intelligi. Atque ut confutantes Arium, unam eamdemque Trinitatis dicinus esse essentiam vel substantiam, et Deum unum in tribus personis fatemur : ita etiam impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus : non ipsum sibi Patrem, non ipsum sibi Filium, non ipsum sibi Spiritum sanctum esse dicentes, sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse personam. Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est, personas : vel, ut Græci exprimunt hypostases, id est, subsistentias confitemur. Nec Pater Filii vel Spiritus sancti personam aliquando excludit, nec Filius vel Spiritus sanctus Patris nomen personamque recipit : sed Pater semper Pater, et Filius semper Filius, et Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus. Itaque substantia unum sunt, sed personis ac nominibus distinguuntur. Ecce hic aperte dicit Hieronymus proprietates esse personas, et personas esse subsistentias 1. Unde manifestum fit quod diximus, scilicet personæ nomine significari et hypostasism et proprietatem. Joannes etiam Damascenus personas dicit esse hypostases, et eas dicit entes, ita inquiens : In deitate unam naturam confitemur, et tres hypostases secundum veritatem entes, id est, personas.

dictum est, quod ordo est in divinis 2 : ergo gradus,

Et dicendum, quod non sequitur : quia gradus dicit distantiam per inferius et superius : ordo autem naturae non ponit quo alter prior altero, sed quo alter sit ex altero : et cave ne concedas in Trinitate esse gradus : quia hoc quidam concedunt ponentes extraneam significationem.

Expositio textus.

Deinde quæritur de hoc quod dicit Hieronymus : « Non est prorsus aliquis in Trinitate gradus, etc. » Hoc enim videtur falsum : quia supra

2 Cf, Supra, Dst. XX.

<--- Page Split --->