DISTINCTIO XXIII.

De substantialibus nominibus divinis in speciali.

A. De hoc nomine quod est persona, quod cum secundum substantiam dicatur, tamen pluraliter non singulariter in summa accipiut.

Prædictis adjiciendum est, quod cum omnia nomina quæ secundum substantiam de Deo dicuntur, singulariter et non pluraliter de omnibus in summa dicantur personis, ut supra ostensum est. Est tamen unum nomen, scilicet persona, quod secundum substantiam dicitur de singulis personis, et pluraliter non singulariter in summa accipitur. Dicimus enim, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona, et hoc secundum substantiam dicitur : nec tamen dicitur, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt una persona, sed tres personæ. Hoc ergo nomen excipitur a prædicta regula nominum, quæ secundum substantiam de Deo dicuntur : quia cum hoc ad se dicatur, et secundum substantiam, pluraliter tamen, non singulariter in summa accipitur.

B. Auctoritas quod persona ad se dicatur et secundum substantiam.

Quod autem persona secundum substantiam dicatur, Augustinus ostendit in libro VII de Trinitate, dicens : Non est aliud Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem 1. Item, In hac Trinitate cum dicimus personam Patris, non aliud dicimus quam substantiam Patris. Quocirca ut substantia Patris ipse Pater est, non quo Pater est, sed quo est : ita et persona Patris, non aliud quam ipse Pater est. Ad se quippe dicitur persona, non ad Filium vel Spiritum sanctum : sicut ad se Deus dicitur,

<--- Page Split --->

et magnus, et bonus, et justus, et hujusmodi. Et quemadmodum hoc illi est esse, quod Deum esse, quod magnum esse, quod bonum esse : ita hoc est illi esse, quod personam esse 1. Ecce expresse habes, quod persona secundum substantiam dicitur : ut cum dicitur, Pater est persona, hic sit sensus : Pater est divina essentia. Similiter cum dicitur, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona, id est, essentia divina.

ARTICULUS I.

DIVISIO TEXTUS.

Utrum in duvinis sit vel possit esse persona ?

« Prædictis adjiciendum est, quod cum omnia nomina, etc. »

Hic agitur de hoc nomine, persona, quod excipitur a regula quae est in praecedenti distinctione data de nominibus substantialibus.

Dividitur autem ista pars in tres partes, secundum quod tria considerantur in hoc nomine, persona, scilicet significatum, de quo quaeritur primo, Utrum significet substantiam, vel proprietatem ? Consideratur etiam in eo communitas praedicationis : et de illa quaeritur in secunda parte, ibi, C, « Ideo oritur hic quaestio difficilis, etc. » Consideratur etiam in hoc nomine, persona, discretio singularitatis : et de hac quaeritur in tertia, Utrum scilicet diversitas et singularitas sint in divinis, ibi, I, « Jam sufficienter, ut puto, etc. »

In prima harum partium sunt duo capitula : in quorum primo excipitur nomen personae a generalitate regulae praehabitae. In secundo autem probatur, quod substantiam significat, ibi, B, « Quod autem persona secundum substantiam dicatur, etc. »

Et quia circa istum tractatum major difficultas libri consistit, ideo ante Litteram quaeruntur hic duo, scilicet si persona est in divinis, vel potest esse ? Secundo, dato quod sic, utrum significet substantiam vel proprietatem ? Hoc enim oporteret scire ante diffinitionem personae.

Videtur autem persona non esse in divinis :

  1. In inferioribus enim videmus nihil tanta compositionis sicut persona est : ergo nihil tantum repugnat maximae simplicitati : sed maxima simplicitas est in divinis : ergo nulla potest ibi esse personalitas. Quod autem persona maximam dicat compositionem, sic probatur : Hoc aliquid in rationali natura est ultimum compositionis naturalis, in quo sunt omnium praecedentum compositiones: compositio enim elementi ex forma et materia determinata contrarietate, et compositio mixti, et compositio complexionati, et compositio heterogenii in membris dissimilibus organicis, et compositio cor poris et animae vegetabilis et sensibilis et rationalis ponitur in eo quod est hoc aliquid in natura rationali. Alia autem est compositio accidentium naturalium et individuantium et personam facientium : et haec triplex etiam supponitu

<--- Page Split --->

in persona : ergo persona claudit in se omne genus compositionis, et substantialis, et accidentalis : et sic constat propositio prima.

  1. Item, Non est persona quae non subsistat naturae communi et proprietati distinguenti : nihil autem subsistit sic nisi subjectum : ergo quod non est subjectum nec substat naturae, non est persona. Dicit autem Boetius, quod in divinis subjectum esse non potest, cum sit forma simplex : ergo nec persona ibi esse potest.

  2. Item, Id quod est maxima divisionis secundum naturam, maxime repugnat unitati simplicissimae : sed persona est maxima divisionis secundum naturam : ergo pluralitas personarum maxime repugnat unitati simplicissimae. Prima constat. SECUNDA probatur per hoc quod in natura non est nisi potentia et actus, et compositum ex utroque : quae autem in potentia plura sunt, non sunt plura nisi secundum quid : sed forma in eadem natura secundum rationem ad minus est una : compositum autem a composito differt per formam naturalem et materiam naturalem : ergo utraque dividitur ab eo : ergo pluralitas illius maxime repugnat primae simplicitati.

  3. Item, Per se unum non est ab alio distinctum si non habet distinctionem substantiae a qua est omnis numerus personarum : substantia autem in divinis non numeratur : ergo non admittit personarum pluralitatem : ergo in divinis ad minus non est hoc modo persona, quo ponimus ibi personas.

  4. Item, Hoc videtur per Augustinum1, et ponitur hic in Littera, ubi dicit, quod non ideo fuit responsum tres personae haereticis quaerentibus quid tres, ut illud diceretur : sed ne taceretur : ergo videtur, quod persona non debet dici esse in divinis.

  5. Item, Anselmus in Monologio : « Li-

cet possum dicere Trinitatem propter Patrem et Filium et Spiritum sanctum qui sunt tres, non tamen possum proferre uno nomine propter quid tres, velut si dicerem, propter tres personas : sicut dicerem unitatem propter unam substantiam : non enim putandae sunt tres personae, quia omnes personae sic subsistunt separatae ab invicem, ut tot sit necesse esse substantias, quot sunt personae 2. » Item, ibidem : « In summa essentia sicut non sunt plures substantiae, sic non sunt plures personae. » Ex his accipitur, quod persona non competit divinis.

SED CONTRA :

  1. Richardus de sancto Victore in libro suo de Trinitate dicit : « Timentes ubi non est timor, recte timenter personas secundum substantiam dici, si persona tantum esse substantiale significaret, nec aliquid consignificaret 3: « ergo videtur quod persona sit in divinis : et quod qui timent dicere, timent ubi non est timor.

  2. Item, In Littera, habemus, quod convenientius dicuntur tres personae, cum quaeritur, quid tres? quam aliquid aliud.

  3. Item, Persona dicit naturae rem distinctam, et persona magis significatur per quis, quam per quid : quia quid quaerit de natura indistincta, quis autem de distincta : sed in divinis sunt plures aliqui distincti : ergo cum divina natura sit natura intellectualis, ibi sunt aliqui distincti naturae rationalis : ergo a differendo sunt in divinis personae.

  4. Item, Persona est per se una : sed per se unus est Pater, et per se unus Filius, et per se unus est Spiritus sanctus : ergo sunt ibi plures personae : ergo, etc.

  5. Item,Richardus : « Triplex distinctio personalis invenitur, scilicet proprietate sola, origine sola, proprietate simul et origine. In Angelis proprietate sola, in

<--- Page Split --->

Deo origine sola, in homine autem proprietate simul et origine : » ergo in divinis est persona.

  1. Item, Ultimum et perfectissimum rationalis naturae est persona : ergo personalitas ultima dicit perfectionis rationem : quduqid autem perfectionis est, Deo attribui debet : ergo rato personalitatis Deo attribui debet, et maxime, ut videtur.

  2. Item, Supra probatum est divinam naturam communicabilem esse : communio autem natura intellectualis etiam intelligi non potest nisi intelligatur communicans eam : omne autem communicans naturam intellectualem est persona : ergo in divinis sunt persona.

est ut in subjecto : existit autem quod per se est distinctum ex origine, hoc est, ex modo originis, scilicet quia ex originis ratione distinguitur ab eo quod ab ipso est, vel a quo ipsum est : unde proprie loquendo in angelica natura personae sunt subsistentia tantum : quia una earum non distinguitur ab alia per hoc quod una sit ex alia, vel alia ex ipsa: sed proprietatibus quibus subsistunt et substant, personalis distinctio eorum invenitur in eis. In divinis autem propre loquendo persona sunt existentiae : quia distinguuntur modo originis vel relatione quae non est in distincto ut in subjecto, sed potius (ut dicunt Augustinus et Boetius) praedicat id quod ad alterum est, et non quod ad se est secundum originis modum quo alter est ex altero. In humanis autem accipitur distinctio secundum utraque, scilicet substare collationi proprietatum individuantium, et secundum originis modum quo persona a persona educitur: et ideo substantes vel subsistentes essentiae vocantur. Sed alii Doctores sacrae Scripturae subsistentias large accipiunt pro qualiter cumque per se existentibus hypostasisibus: et ideo personas divinas subsistentes vel subsistentias vocant.

SOLUTIO. Absque dubio et hesitatione concedendum est, quod in divinis sunt plures communicantes naturam divinam intellectualem : et quia tales communicantes necessario distincti sunt, ideo necesse est concedere, quod sunt persona in divinis, et quod ratio personalitatis conveniat eis, licet non omni eadem ratione qua invenitur personalitas in natura humana et angelica, ut patebit in sequentibus.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod compositio maxima accidit persona ex natura qua communicat cum aliis in genere forma et materia : ideo enim oportet multis eam trahi ad perfectionem cui soli convenit ratio personalitatis. Si illam autem perfectionem in primo inveniret, non oporteret tot compositionibus eam trahi ad illud : unde si natura elementi esset intellectualis, non oporteret fieri compositionem, quia hoc elementum habens naturam clementi communius esset persona : et hoc patet, quia in Angelis personalitas non requirit hujusmodi compositionem, et in divinis non requirit aliquam compositionem.

Ad ALIUD dicendum, quod secundum Richardum, differentia est inter subsistere et existere : subsistit enim quod per se distinctum est propietate quae in ipso

Ad ALIUD dicendum, quod licet persona in creata natura intellectuali sit maxima divisionis inter ea quae sunt eadem, quia est majoris divisionis quam forma secundum se : hoc tamen accidit ei, scilicet in quantum est in hac natura : constitutio enim persona est ex eo quod sit per se unum secundum quemcumque existentiae modum in natura intellectuali, et ideo hoc argumentum non procedit.

Ad ALIUD dicendum, quod habere substantiam divisam in personis accidit ex naturae formalis ignobilitate, cum natura forma creatae in pluribus divisa per esse remaneat ratione una, et sic nititur ad unitatem, in pluribus ostenditur satis : quoniam si posset, etiam secundum esse et secundum id quod est, maneret una : sed quia non plene simplex est, ideo ac-

<--- Page Split --->

cìdteihujusmodidivisioinpersonisethypostasibusinquibusest . Indivinisauteminquibusestplenasimplicitas , existentiæmodussecundumorigineminducitrationemalietatisetpersonalita - t i s : ettanensubstantiaidquodest , m a - netindivisa : etbeneconcedimus , e t n - fraprobabimusinsequentidstinctione , quodnonsimpliciternumerusestindi - vinis , etquodpersonarumvelnotionumnumerusnonestsimpliciternumerus : ethocideo , quianullomodoponimusindivinissubstantiamnumerari , nequese - cundumse , nequesecundumquodestinpersona .

Adaluddicendum, quod Augustinus non intendit, quod non debet dici tres personæ : sed quia non dicitur ea ratione qua dicitur in inferioribus, ubi per substantiam formæ et materiæ, sive quod est et quo est, personæ ab invicem dividuntur.

Adaluddicendum eodem modo, quod Anselmus nihil aliud intendit, nisi quod modus existentiae in divinis non sic fact personam sicut in humanis.

ARTICULUS II.

Utrum persona in divinus significet substantiam, vel proprietatem ?

Secundo quaeritur, Quid significet persona ?

Videtur quod substantiam : et quia circa hunc articulum fere consistit tota difficultas hujus tractatus, sumantur argumenta, quotquot elici possunt ex Littera.

Elciunturautemsex , quunqueexse - cundocaptuloistusdistinctionis , a v e r - bisAugustiniextracta .

Primum quod dicit : « Non est aliud Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem. »

Secundum est quod dicit : « In hac Trinitate cum dicimus personam Patris, non aliud dicimus quam substantiam Patris. »

Tertium est quod dicit : « Ad se quippe dicitur persona, non ad Filium vel Spiritum sanctum : sicut ad se Deus dicitur, et magnus, et bonus, et justus. »

Quartum est quod dicit : « Quemadmodum hoc illi est esse, quod Deum esse, quod magnum esse, quod bonum esse : ua hoc est illi esse, quod personam esse. »

Quintum est ex verbis Magistri, ubi dicit : « Cum dicitur, Pater est persona, hic sit sensus : Pater est essentia divina. »

Sextum est in tertio capitulo C istius distinctionis, ubi dicit : « Volumus vel unum aliquod vc abulum servare huic significationi, cua intelligitur Trinitas, ne omnino taceamus interrogati quid tres essent, cum tres esse fateamur. »

  1. Cum igitur ad quid non respondeatur congrue nisi substantia, videtur quod hoc nomen, persona, substantiam significet. Et hoc Augustinus dicit in multis locis 1.

  2. Item, Anselmusin Monologio : « Quot sunt personæ, tot sunt substantiæ individuæ 2. » Ergo persona significat substantiam, licet proprietatem cum substantia consignificet : et auctoritas est supra habita.

  3. Item, Magister Hugo de sancto Victore : « Unum solum nomen substantiale est, quod de sungulis singulariter dicitur : in summa tamen non singulariter, sed pluraliter pronuntiatur, cum tamen ad substantiam dicatur : et hoc est persona 3. »

  4. Item, hoc accipitur a diffinitione personæ quam dat Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, sic : « Persona est rationalis naturae substantia

<--- Page Split --->

individua : » cum enim in diffinitione personæ substantia cadat in recto, oportet quod persona sit in genere substantia.

  1. Item, per rationem Boetii qua venatur personæ diffinitionem : quia persona aut est in genere accidentium, aut substantiæ : non accidentum : ergo substantiæ. Item, in genere substantiæ sunt primæ et secundæ : et prima (alias, persona) non dicit secundam, quia sic in una natura non esset nisi persona in specie : ergo primam : et non cujuscumque substantiæ, sed rationalis : ergo persona est prima substantia in natura rationali.

  2. Item, Sive persona dicatur per se sonans, secundum vocabuli etymologiam, sive per se una secundum vocabuli compositionem, non convenit nisi substantiæ : quia nihil est per se unum, nisi hoc aliquid in substantia : forma autem de se communis est, materia autem in potentia : ergo per se ens unum non est nisi hoc aliquid in substantia : accidentia enim per se non sonant, nec per se unum sunt : ergo, etc.

  3. Item, Quidquid perfectionis est, Deo debet attribui : sed perfectionis summæ est, quod illa quæ naturam in inferioribus communicant, per se unum sint et per se subsistant : ergo hoc magis convenit superioribus : ergo persona divinæ per se subsistunt : ergo sunt substantiæ, vel subsistentiæ : ergo persona in divinis significat substantiam.

Sed contra. 1. IN CONTRARIUM est quod dicit Boetius 1 sic, quod si personæ divisæ sint, substantia vero indivisa, necesse est vocabulum quod ex personis originem capit, id ad substantiam non pertinere : cum ergo nullum vocabulum ita trahat originem ab ipsis personis sicut persona, videtur quod non pertineat ad substantiam.

  1. Item, Boetius : Essentia continet unitatem, relatio autem sola multiplicat

Trinitatem : cum ergo hoc nomen persona, pluraliter de tribus dicatur, et multiplicetur, videtur quod ad solam pertineat relationem.

  1. Item, Augustinus 2 : « Cum Pater et Filius et Spiritus sanctus dicuntur tres personæ, nullæ moles aut intervalla cogitentur, nulla distantia quantulæcumque dissimilitudinis, ut ibi intelligatur aliud alio vel paulominus, quocumque modo minus esse aliud alio potest, ut neque personarum sit confusio, nec talis distncti o qua sit impar aliquid. Quod si intellectu capi non potest, fide teneatur, donec illucescat in cordibus nostris, qui ait per Prophetam, Nisi credideritis, non intelligetis 3. » Ex hoc accipitur, quod nihil quantulumcumque de substantialibus est in uno, quod non sit in alio : cum igitur personalitas unus non sit in alio, videtur quod persona substantiam non significet.

  2. Item, In nulla natura idem potest esse principium incommunicabilitatis et communicabilitatis : sed in divinis (ut dicit Richardus) persona est principium incommunicabilitatis, substantia autem communicabilitatis : ergo persona non significat substantiam.

  3. Item, Proprietas est quæ facit in divinis numerum, ut habitum est ante, et iterum habebitur in sequenti distinctione : sed facit numerum personarum : ergo persona est id quod constituitur proprietate : hoc autem non est substantia, quia proprietates substantiam non determinant : ergo videtur, quod persona non dicat substantiam.

  4. Item, In quocumque prædicamento continetur inferius alicujus generis secundum sui nataram, in eòdem cadit et genus illud secundum naturam : sed sub persona sicut sub communi intentione sumimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et hæc sunt in ad aliquid secundum sui naturam : ergo et persona

<--- Page Split --->

quæ communis est secundum rationem ad illa.

  1. Item, Cum dicitur persona, hoc vocabulum ab aliquo imponitur : dicitur autem quasi per se una : per se autem sonat singularitatem : ergo videtur, quod a singularitate naturae rationalis imponitur : singularitas autem in divinis non est nisi a proprietate : ergo videtur, quod significet proprietatem.

Item, Richardus dicit, quod idem est persona quod existens per se solum secundum quemdam modum singularis existentiae naturae rationalis : ergo videtur significare singularitatem notionum.

Superhocutmagiseluceatquæsitum , accpiendæsuntoctoopiniones , quæhicdiversificanturperDoctores , utinveniturinscriptiseorum .

Sunt enim qui dicunt, quod hoc nomen, persona, secundum diversa tempora diversas accipit significationes, ut infra habebitur in Littera : dicunt enim, quod ante quaestionem haereticorum non significabat nisi substantiam divinam distinctam ab aliis essentiiis, sicut hic homo, et hic angelus distinguitur ab aliis : et tunc dicebatur, quod Pater et Filius sunt una persona, sicut una substantia, et una essentia. Post quaestionem autem haereticorum fuit institutum hoc nomen, persona, ut in plurali significaret proprietatem sive relativa, in singulari autem substantiam : et ideo cum dicitur, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt personæ, significat relativa : cum autem dicitur, Pater est persona, significat substantiam. Tertiam autem institutionem accepit ab usu modernorum, secundum quorum usum a tempore Boetii tantum relativum significat, et in singulari, et in plurali.

Sunt secundi qui dicunt, quod hoc nomen, persona, aliam habet significationem cura per se ponitur, et aliam cum adjuncto termino numerali vel disjunctivo vel partitivo : ut cum dicitur, tres personæ, alia persona, distincta persona,

significat notionaliter relativum et id quod ad alterum est.

Sunt tertii qui dicunt, quod significat absolute substantiam, non quæ est natura vel essentia divina, sed quæ est hypostasis. Dicunt enim, quod sicut essentia essentiam, et homo hominem, ita persona personam significat : et per personam intelligunt substantiam distinctam, secundum quod substantia dicitur a substando proprietati.

Sunt quarti, qui dicunt, quod persona est nomen æquivocum, et quandoque significat essentiam, quandoque personam, quandoque proprietatem.

Item, quinti sunt qui dicunt, quod persona significat substantiam, et proprietaetem : sed substantiam in recto, adhibentes rationem sui dicti : quia dicitur persona quasi per se una : et ly una dicit ibi substantiam, quæ cadit ibi in recto : et ly per se dicit proprietatem, quæ quasi innuitur oblique.

Sunt sexti qui dicunt e converso, quod persona significat proprietatem in recto, et substantiam in obliquo in divinis : et hoc probant per diffinitionem Boetii, qui dicit, quod persona est individua substantia rationalis naturae, in qua rationalis naturae cadit in obliquo : et hæc opinio fere omnium est, et auctor ejus est Antisiodorensis. Immediate autem hanc defendit Simon Tornacensis.

Septimi sunt qui dicunt, quod persona significat substantiam primam, distinctam proprietate incommunicabil : alter enim significatur substantia, cum dicitur, substantia : et aliter, cum dicitur, homo : et aliter cum dicitur, Socrates. Primo enim modo significatur in communitate generis. Secundo modo, cum specialitate speciei. Tertio modo, cum singularitate socratelatis sive individui. Et hæc opinio esse videtur Richardi de sancto Victore, et a quibusdam etiam modernorum defenditur.

OCTAVA est, quod persona significationom habet substantiæ et proprietatis :

<--- Page Split --->

sed circa substantiam illam quam importat, nec ponit proprietatem, nec numerum quem facit proprietas : et hæc opinio inter omnes quasi mediam viam tenet, et hæc mihi magis videtur esse vera : et ideo amplius explanetur. Cum dicitur, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus, significatur aliter substantia per ly Deus, quod est prædicatum : et aliter per hoc verbum, est, cum dicitur, isti tres sunt unus Deus : cum enim dicitur, isti. etc., pronomen significat substantiam, quæ supponitur et distinguitar : ly sunt autem importat eamdem per respectum ad naturam, et ly Deus importat eamdem ut communem. Unde dico, quod persona significat substantiam, ut significatur per ly isti, et per ly sunt, et non ut significatur per ly Deus : et ideo quia non potest intelligi tres esse, nisi talis substantia cadat in significatum plurale, necesse est hoc nomen, persona, cadere in pluralitatem, quando de omnibus dicitur in summa. Hæc autem substantia sic supposita non tantum importatur in intellectu personæ, sed etiam proprietas constituens personas indeterminate et in ratione communi.

Et quod ita sit, probatur per tres Auctores, et per simile. Dicit enim Augustinus in principio libri VII de Trinitate: « Omnis essentia quæ relative dicitur, est etiam aliquid excepto relativo, sicut homo dominus, et homo servus, et equus jumentum, et nummus artha : et si non esset homo, id est, aliqua substantia, non esset qui relative diceretur : et si non esset equus quædam essentia, non esset quod jumentum relative diceretur. Quapropter si et pater non est aliquid ad seipsum, non est omnino qui relative dicatur ad alterum vel ad aliquid. » Ex hoc accipitur, quod persona hæc et illa dat intellectum substantiae suppositæ, et etiam intellectum proprietatis : ergo et persona quæ dicit in communi substantiam suppositam, in intellectu suo claudit utrumque, scilicet personam, et proprictatem. Secundus auctor est Boetus

in libro de Duabus naturis in una persona Christi, qui venatur diffinitionem personæ ex substantia supposita, et proprietate distinguente, et concludit eam sic, quod persona est individua substantia rationalis naturae. Tertius est Richardus in suo libro de Trinitate, dicens : « Persona significat substantiale esse ex aliqua singulari proprietate. Ideo ergo fidenter fatemur personas in divinitate secundum substantiam dictas, et substantiam significare, et plures ibi esse personas, non plures substantias : quia sunt ibi plures habentes unum et indifferens esse ex differenti proprietate. Unitas itaque ibi est juxta modum essendi, pluralitas juxta modum existendi : unitas essentiae, quia unum et indifferens esse : plures personae, quia plures exstentiae. »

Per exemplum etiam hoc probatur : qua in inferioribus persona significat substantiam suppositam naturae communi : supponitur autem naturae communi per individuationem quam habet ex materia et accidentibus propriis : sed ex sui ignobilitate est, quod divditur per materam in qua est, ita quod illa quæ est in isto, non est in illo : et sic in duobus esignobilis, scilicet quia dividitur, et quia componitur cum eo quod individuat eam, duplici compositione, scilicet essentiali cum materia, et accidentali cum accidentibus ndvviduantibus. Si ergo demus Deo quod nobilitatis est, et auferamus quod est ignobilitatis, significabit persona in divinis substantiam suppositam : non tamen divisam, nec compositam in eo in quo supponitur, sive in quo est : et ideo unitas personarum remanet semper in substantia, et numerus penes modum existentiae ab alio, sicut dixit Richardus. Quod autem hoc verum sit, scilicet quod nihil absolutum in persona significatum numeratur, accipitur ab Augustino in fine libri VII de Trinitate, ubi sic dicit : « Aut si placet propter disputandi necessitatem, etiam exceptis nominibus relativis, pluralem numerum admittere, ut uno nomine respondeatur, cum quaeritur,

<--- Page Split --->

quid trfa, et dicere tres substantias aut tres personas, nullae moles aut intervalla cogitentur, nulla distantia quantulæcumque dissinilitudinis, ut ibi intelligatur aliud alio vel paulominus, quocumque modo minus esse aliud alio potest, ut neque personarum sit confusio, nec talis distinctio qua sit impar aliquid. » Ex hoc accipitur, quod pluralitas personarum vel substantiarum, non potest referri ad aliquid absolutum significatum in hoc nomine, persona, quia tunc aliquid de substantia esset in una persona quod non esset in alia : et sic imparitas ad minus esset, quod duæ haberent plus de essentia quam una sola, quod hæreticum est dicere : et ideo hic caute loquendum est, scilicet ut persona significet substantiam suppositam cum singulari proprietate in qua secundum existentiae modum admittatur numerus, et non numeretur substantia separata : et cum dicitur, duæ sunt personæ, vel tres sunt personæ, vel plures sunt personæ, refertur numerus ad personam secundum existentiae proprietatem, et non secundum multitudinem substantiae significatae.

His HABITIS, dicendum est ad primum Ad arg. 1. argumentum, quod dicit Augustinus : Non est aliud Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem, quod hoc verum est : et loquitur de supposita substantia quæ non est alia, nec aliudj habet esse supposita cum proprietate singularis existentiae, et significata ut natura communis, sed habet alium significandi modum, et ratione illius modi cadit in pluralitatem, et non hoc nomen, Deus.

Ad arg. 2. Ad aliud dicendum, quod cum dicimus personam Patris, dicitur substantia supposita quae est, quis est in Trinitate, in qua proprie loquendo non est quod est : cum autem dicimus substantiam Patris, dicimus quo : et ut Augustinus notet indifferentiam quis est et quo] est in di-

vinis, ideo dicit, quod non aliud dicimus uno et alio, licet dicamus diverso modo significandi.

Ad aliud dicendum, quod persona dicitur ad se ratione substantiae significatæ : sed tamen hoc non est totum significatum hujus dictionis, persona, sicut patet ex prædictis.

Ad aliud et sequens et iterum sequens patet solutio ex prædictis.

Ad m quod objicitur de Anselmo, dicendum, quod non intendit Anselmus dicere, quod non significat substantiam, sed quod in divinis non ea ratione dicitur quod substantia numeretur, sicut fit in inferioribus : et quod faciat compositionem proprietatis personalis cum substantia supposita quam importat.

Ad m quod objicitur de Richardo et Hugone patet solutio : quia hoc de plano conceditur.

Ad m quod objicitur de diffinitione Boetii, dicendum quod large sumitur substantia individua pro incommunicabili quocumque modo, sive secundum substantiam sit incommunicabile, sive secundum existentiae proprietatem solam : sic enim competit divinis : Pater enim cum Filio omnia habet communia nisi existentiae suæ proprietatem : et sic est etiam in aliis personis divinis.

Ad m quod objicitur de venatione diffinitionis bene conceditur.

Ad aliud dicendum, quod ut dicit Boetius, et etiam Magister 1, Persona dicitur a per se sonando secundum etymlogiam : vel dicitur per se una, 1ut dicit Simon Tornacensis, et ly per se notat existentiae proprietatem in divinis Una autem non dicit essentiae unitatem meo judicio, ut ille dicebat, sed potius unitatem personæ quæ consequitur ex proprietatis distinctione, ut supra diximus 2, et iterum n sequenti distinctione determinabitur. Persona enim per se est una sua proprietate personali.

<--- Page Split --->

Ad 7. Bene tamen concedo, quod substantiam significat eo modo quo dictum est.

Ad id autem quod objicitur in contrarium, ad duo prima quae sunt Boetii, dicendum quod Boetius non accipit in persona significatum principale, quod est substantia supposita absolute dicta : et hoc ideo, qua ibi non intendit loqui de significatione nominis, sed potius de pluralitate : et quia non cadit pluralitas ratione substantiae, sed ratione exstentue proprietatis quae relatio originis est, ideo dicit, quod non significat substantiam sed relationem.

Ad aliquid dicendum, quod Augustinus dicit hoc, ideo quod non retorqueatur pluralitas et numerus ad substantiam quae significatur in nomine, sed ad existentae modum.

Ad aliquid dicendum, quod hoc verum est, quod in nulla natura idem est principium communicabilitatis et incommunicabilitatis : sed in divina natura sufficit diversas modus intelligendi : et hoc ideo, quia in inferioribus quae composita sunt, diversum est quod est et quo est, et diversum est quis est et quo est : in divinis autem proprie loquendo non est quod est et quo est : sed ibi est verissime quis est et quo est, sed non sunt diversa in re, quia aliter esset ibi compositio universalis. Unde nobilitas simplicitatis divinae tollit diversitatem a quis est

et quo est sed non tollit veritatem, qua verissime est ibi quis est, et verissime est ibi quo est : et ideo ex modo intelligendi quis est, accipitur personalitas et incommunicabile : et ex modo intelligendi quo est, accipitur natura : et nihilominus quis est significat substantiam suppositam, licet consignificet cum ea proprietatem modi exstentiæ quo existit persona in divinis.

Ad aliquid dicendum, quod numerata Ad object. 5, est persona ratione proprietatis : unde numeratur ut constituta proprietate, et in substantia non : et hoc melius explicabitur in sequentibus istius distinctionis.

Ad aliquid dicendum, quod cum dicitur Ad object. 6. Pater, etiam significatur substantia cum singulari proprietate, ut expresse patuit per auctoritatem Augustini sumptam de libro VII de Trinitate, in principio libri : et ideo cadit in prædicamento substantiae theologico ratione substantiae, et in prædicamento relationis ratione consignificati cum substantia.

Ad aliquid dicendum, quod bene singuAd object. 7. laritas, large utendo vocabulo singularitatis, est ratione proprietatis : sed illud non est tota significatio vocabuli.

Opinionibus autem introductis in nullo volo contradicere : quia materia difficils est : et sequatur unusquisque quod ei magis placuerit.

C. Cur Pater et Filius et spiritus sanctus non dicantur una persona, ut una substantia, et unus Deus ?

Ideo oritur hic quaestio difficilis quidem, sed non inutilis, qua quaeritur, Cur non dicantur hi tres una persona, sicut una essentia, et unus Deus ? Quam quaestionem Augustinus diligenter tractat, atque congrue explicat in libro VII de Trinitate 1, ita dicens : Cur non hic 2 tria simul unam per-

<--- Page Split --->

sonam dicimus, sicut unam essentiam, et unum Deum, sed dicimus tres personas : cum tamen tres deos, aut tres essentias non dicamus ?

Quia volumus vel unum aliquod vocabulum servare huic significationi, qua intelligitur Trinitas, ne omnino taceamus interrogati quid tres essent, cum tres esse fateamur 1. Cum ergo quaeritur, quid tres (ut ait Augustinus in libro V de Trinitate) magna prorsus inopia humanum laborat eloquium : dictum est tamen tres personæ, non ut illud diceretur, sed ne taceretur omnino. Non enim rei ineffabilis eminentia hoc vocabulo explicari valet 2. Ecce ostendit qua necessitate dicatur pluraliter personæ : videlicet ut hoc uno nomine quaerentibus de tribus respondeamus.

ARTICULUS III.

DIVISIO TEXTUS.

Cur in divinis dicimus tres personas, non tres substantias ?

Deinde sumenda est secunda pars istius distinctionis ubi dicit : « Ideo oritur hic quaestio. »

In hac enim quaeritur communitas hujus nominis quod est persona.

Et dividitur in tres partes. In prima quaeritur ratio communitatis. In secunda, solvitur quaestio, quare eadem ratione communitatis non dicuntur tres dii, ibi, F, « Sed quaeritur, Cum dicamus Patrem et Filum, etc. » In tertia quaeritur, Quare non dicimus tres essentias, ibi G, « Verum et huc alia emergit quaestio, etc. »

Prima pars habet tria capitula : in quorum primo proponitur quaestio. In secundo, solvitur, ibi, « Quia volumus, etc. » In tertio, ratio necessitatis hujus locutionis explanatur universalis, et apud nos et apud Græcos, ibi, D, « Qua necessitate non solum Latinus, etc. »

Ex hoc patet sententia Litteræ.

Incidit autem quaestio super hoc quod dicit Augustinus, in primo capitulo, ibi, C, « Cur non hæctria simul unam personam dicimus, sicut unam essentiam, et unum Deum ? »

  1. Hic enim dicit Augustinus tria : et cum tria in neutro dicat substantiam, videtur substantia numerari et plurificari, cum dicitur, tres personæ.

  2. Item, Anselmus in Monologio dict, quod aptius dicantur tres esse substantiae 3 : ergo substantia numeratur. Item, Augustinus in fine libri VII de Trinitate dicit, quod dicuntur tres substantiae : ergo ut prius. Hoc idem habetur hic in Littera, et Damascenus et Chrysostomus dicunt sepi us. Item, Hilarius in libro de Synodo : « Sunt quidem per substantiam tria, per consonantiam autem unum : ergo videtur expresse, quod substantia numeretur per tria, et quod unum sint consensu. » Item, ibidem : « Tres substantas esse dixerunt, personas per substantias edocentes, non substantiam Patris

<--- Page Split --->

et Filii diversitate dissimilis essentiae separantes : « ergo videtur. quod diverse numero sint substantiae, et essentia una.

vel plures Socrates ratione grammaticae et musicae quae sunt in Socrate, quod falsum est : ergo numerus ponitur circa substantiam

  1. Item, Nihil individuatur et efficitur unum numero, nisi per substantiam : Pater est persona una in numero, et similiter Filius : ergo plures persona quae plures habent unitates, sunt plures substantiae numero. Probatio prime. Omne praedicamentum aliud a substantia, non dicit nisi formam accidentalem : hoc autem non efficitur unum numero, sed quod habet esse haec forma vel illa : non autem habet esse haec forma vel illa, nisi in quantum est in hoc subjecto vel illo : ergo nullum aliud praedicamentum habet individuum nisi substantiae solum : ergo probata est ista, quod omne unum numero unitate substantiae est unum, et plura numero pluralitate substantiae sunt plura : cum igitur Pater et Filius et Spiritus sanctus sint plures persona, videtur quod non nisi ratione substantiae numeratae sint plures.

  2. Item, Cum Pater plures habeat proprietates, quia innascibilitatem, et paternitatem, et spirationem activam, diceremus Patrem esse plures patres vel personas, quod falsum est : ergo numeratur substantia in nomine persona quando dicitur pluraliter.

Sed contra : Substantia est una numero in tribus : vel necessario aliquid habet unus quod non habet alius : et unus non est in alio, si substantia est diversa : et aliquid operatur unus quod non alius, et iterum non magis conveniunt tres personae in substantia quam tres homines : quae omnia abhorret fides Catholica : ergo oportet dicere, quod substantia non numeratur. Si forte dicas, quod substantia numeratur, sed non dividitur : hoc non est intelligibile : quia nihil numeratur, nisi quod distinguitur.

  1. Item, Nomini multa accidunt, scilicet genus, numerus, casus, et hujusmodi : sed accidentia omnia illa præter numerum dicunt modum, sed numerus vult habere proprium significatum quoad substantiam quam significat nomen unum vel plures, ut patet, cum dicitur, homo, et cum dicitur, homines, una est æqualitas quam significat nomen in utroque homine : sed substantia significata in eodem, non una : quia dicimus bene, Socrates est homo : et non dicimus, Socrates est homines : ergo videtur, quod omne nomen pluralis numeri diversitatem ponat in substantia quam significat : ergo cum dicitur, plures persona, erit substantia numerata in hoc nomine, persona.

  2. Item, Si ratione proprietatis nomen habet plurale, quodlibet singulare haberet plurale, qua uni multa accidunt, ut dicit Philosophus : et sic diceremus duos

Solutio. Dicimus sine praejudicio, quod istas quaestiones de persona, magis solvendas exspectamus in patria, quam in via possimus : sed tamen ne videamur præterire,

DICENDUM ad primum, quod communiter dicitur, quod tria ponitur ibi pro tres in masculino, eo quod hypostases numerantur, non autem substantiae. Quare autem masculinum attribuatur personis, et neutrum essentiae, supra est expeditum.

Ad aliud dicendum, quod in dicto Augustini et Anselmi et Hilarii ponitur substantia pro hypostasi, et sumitur ab actu substandi proprietati : sicut in sequenti capitulo determinabitur, cum quaeretur de quatuor nominibus graecis.

Ad aliud dicendum, quod pluralitas quae est simpliciter multitudo, non est in divinis, ut probatum est supra 1 : et cum non sit simpliciter pluralitas in divinis,

<--- Page Split --->

nominibus etiam personalibus non est significata simpliciter pluralitas, sed quadam tantum.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod nomen quod significat substantiam cum qualitate, et haec diversa, est nomen compositi : et ideo non est nomen quod digne nominet Deum : qua in Deo qualitas et substantia idem sunt : et ideo in inferioribus in quibus simpliciter plura sunt, est pluralitas in substantia quae dicit quod est : sed in Deo, in quo non differt quis est a quo est, non potest poni pluralitas in substantiali aliquo vel absoluto : sed tantum, ut dicit Richardus, ponitur in existentiae modo : et ideo quis ex parte modi existentiae plurificatur, non autem ex parte substantiae : et ideo etiam pluralitas consignificata in nomine divino, non est ejusdem rationis cum pluralitate nominis creati : unde cum dicitur, tres personae, sensus est, tres in existentie proprietate, et non in substantia vel aliquo essentiali distincti : in inferioribus autem tres personae sunt differentes per esse et substantiam, quae dicit id quod est.

libet proprietate potest accipi pluralitas, sed a proprietate originis secundum existentiae modum, quia de illis non multae conveniunt uni, nec uni duae secundum eumdem modum : ut Patri convenit non esse ab alio a quo alus, quod non convenit alii : Filio autem convenit esse ab alio per generationem, et Spuritui sancto esse ab aliis per spirationem : tales enim proprietates (ut dicit Anselmus) nec natura admittit inesse eidem, cum sint oppositae : nec ratio capit qualiter uni possint convenire : et ideo numerus talium sufficit hypostasibus divinis, praecipue cum (ut dicit Hilarius) proprietas sit persona subsistens et perfecta: quia in divinis nihil accidentale est : sed proprietas in persona, cujus est proprietas, est persona ipsa subsistens et perfecta, ut dicit Damascenus.

Ad aliud dicendum, quod licet plures proprietates sunt in persona Patris et Filii, tamen una sola est personalis, quae facit personam esse personam secundum modum intelligendi : et hoc infra determinabitur 1.

Ad 5.

Ad aliud dicendum, quod non a qua-

Ad 6.

D. Qua necessitate dictum sit, tres personae a Latinis : et a Graecis, tres hypostases, vel substantiae.

Qua necessitate non solum Latinus sermo, sed etiam Graecus eadem pene super hac re laborans nominum penuria coarctatur. Unde Augustinus quid a Graecis vel Latinis necessitate de ineffabili Trinitate dictum sit aperiens in libro VII de Trinitate 1 ait : Loquendi causa de ineffabilibus, ut fari aliquo modo possemus, dictum est a Graecis, una essentia, tres substantiae, id est, una usia 1, tres hypostases. Aliter enim Graeci accipiunt substantiam quam Latini. A Latinis autem dictum est, una essentia vel substantia, tres

<--- Page Split --->

personae : quia non aliter in sermone nostro, id est, Latino, essentia quam substantia solet intelligi. Et ut intelligatur saltem in ænigmate, placuit ita dici, ut cum quæreretur quid tria sint, aliquid diceretur : quæ tria, tria esse fides vera pronuntiat, cum et Patrem non dicit esse Filium, et Spiritum sauctum, scilicet donum Dei, nec Patrem dicit esse nec Filium. Cum ergo quæritur quid tria vel quid tres, conferimus nos ad inveniendum aliquod nomen, quo complectamur hæc tria. Neque occurrit animo : quia supereminentia divinitatis usitati eloquii facultatem excedit. Verius enim cogitatur Deus, quam dicitur : et verius est, quam cogitatur.

ARTICULUS IV.

Quid significent hæc nomina secundum Græcos, oùs'as, oùs'ws'as, ùnó'sas'as, et n'ós'as'onv : et hæc secundum Latinos, essentia, subsistentia, substantia, et persona ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in quarto capitulo, ibi, D, « Qua necessitale nan solum Latinus, etc. »

Hic enim incidit quaestio de quatuor vocabulis Græcorum et Latinorum, quæ sunt apud Græcos oùsía, oùs'ws'as, ùnó'sas'as et n'ós'as'onv : apud Latinos autem, Marcus Tullius posuit quatuor illis respondentia per ordinem, scilicet essentia, subsistentia, substantia, persona.

  1. Et videtur, quod male sumantur a Sanctis : quia dicit Boetius in commento libri Prædicamentorum, quod usia est compositum ex prima materia et prima forma : usiosis autem prima forma, et hypostasis prima materia : ergo videtur, quod usia non dicat essentiam simplexem et divinam, sicut videtur hic dicere Augustinus.

  2. Item Subsistentiam Augustinus et Hieronymus ponunt pro composito vel individuo : sed secundum Marcum Tullium idem est apud nos subsistentia quod apud Græcos usiosis : illa autem apud

Græcos sonat substantiam in genere vel specie significatam, ut dicit Boetius : ergo videtur, quod magis debeat poni subsistentia pro persona quæ communis est, quam pro persona quæ est singularis.

  1. Item, Dicit Boetius, quod Græci hypostasis non vocant nisi individua rationalis naturæ, et alia individua indignioris naturæ non vocant illo nomine : ergo videtur, quod idem sit substantia quod n'ós'as'onv vel persona : et sic non debent esse nisi tria vocabula, et non quatuor.

  2. Item, In nulla natura potest esse nisi unum subjectum primum, et unum prædicatum ultimum : sed dicit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi (unde hæc omnia trahuntur) quod persona non est nisi subjectum : ergo nullum aliorum potest subjectum nominare : ergo cum in natura non sit nisi quod est, ex parte cujus sumitur persona, et quo est ex parte cujus sumitur essentia, videtur quod duo alia superfluunt.

  3. Item, In natura creata non est nisi universale et particulare : ergo penes horum differentias non debent esse nisi duo nomina.

  4. Item, Cum inter illa quatuor sunt duo extrema, scilicet essentia, et persona : et duo media, scilicet subsistentia, et substantia : et substantia sit vicinor secundum intellectum essentiae : ergo non debet poni pro persona, sicut dicit

<--- Page Split --->

Augustinus, sed potius pro natura communi.

Solutio Solutio. Dicendum, quod secundum diversos Doctores, et rationes nominum istorum diversas, diversos est usus istorum vocabulorum : in philosophia enim hypostasis dicitur prima materia, et usiosis forma prima, et usia compositum : cujus acceptionis haec est ratio : quia omnis causalitas secundum quodlibet genus causae necessario reducitur ad causam primam in genere illo, ut dicit Philosophus in II prime philosophiae, ut omnis calefactio ad ignem : cum igitur supponi primo sit materiae prime, omne quod supponitur, gratia proprietatis materialis supponitur et substat : si ergo substantia, vel hypostasis (alias, usiosis) quod idem est, ab actu substandi primo sumatur, necessario sonabit a quo est prima ratio substandi, id est, materiam primam : subsistentia autem sonat id quod est in se subsistens nullo indigens, ut dicit Boetius. Forma autem non indiget materia, sed potius est quoddam divinum et optimum quod appetitur a materia, et non appetit : et ideo consideratione prehabita, subsistentia sive usiosis accipitur pro forma prima. Essentia autem est illa a qua est esse, et cujus actus est esse, ut dicit Boetius et Tullius : esse autem non est actus essentia nisi quae est in materia, et ideo illam compositum vocaverunt : et sic satis apparet modus acceptionis Philosophorum. Πρόσωπον autem potius est poeticum nomen, quam philosophicum, nisi forte Poeta philosophus dicatur : quia imitatur Philosophum, fabulam componendo ex miris, ut dicit Philosophus. Est autem πρόσωπον idem quod facies in larva, eo quod histriones in theatris differentem sexum, et proprietatem sonando sub larvis diversarum facierum vel Medeae, vel Simonis, vel alterius repraesentabant : et idcirco quia sonus in concavo

solido repercussus, reflectitur incipiens ab acuto, ideo etiam Latini πρόσωπον personam dicunt, circumflexa penultima : quod licet sit contra compositionem vocabuli, quod componitur a pro et sono, nas, quod habet primam brevem 1 : tamen quia ita est secundum proprietatem instrumenti per quod sonat, producitur, et in accentu circumflectitur : et quia etiam magnae dignitatis alicujus personae ita etiam repræsentari consueverunt, quibus non competit brevis syllaba : unde sicut alius Poeta de talibus magnatibus loquens, dixit olli pro illi : ita etiam hic persona producit et circumflectit penultimam, eo quod magnitudinem talium hoc modo magis exprimit. Ista igitur est acceptio istorum vocabulorum apud Philosophos.

Magister Præpositivus ponit hic aliam acceptionem quae sumitur juxta traditionem Boetii in libro de Duabus naturis in una persona Christi, dicens, quod in prædicamento substantiae duo sunt consideranda, scilicet substantia subjecti, et substantia quæ est subjectum. Substantia subjecti est id quod est naturalis substantiæ, quod est prædicamentum : et hoc (ut dicit) accipitur nomine oὀσάς apud Græcos, et nomine essentiae apud Latinos. Substantia autem subjecta est in se subsistens nullo indigens : et illa est genera, et species substantiæ, quibus accidentia non accidunt, ut dicit Boetius, hoc est, accidentia naturae, ut· album, nigrum, et hujusmodi : et hæc vocatur subsistentia, et oὀσάσις : aut est substans accidentibus, et hæc est prima substantia quæ propriissime dicitur, hoc est, ὀπόστασις, et substantia apud nos. Persona autem et πρόσωπον refertur ad proprietatem quæ notat auctoritatem dignitatis in moribus, vel natura : et ista est non tam Præpositivi, quam Boetii, et Marci Tullii : sed usus istorum apud Augustinum et Hieronymum, qui concedunt tres esse subsistentias, et non

<--- Page Split --->

tres substantias, aliquantulum variatur. Et ideo notandum, quod in substantia, id est, in natura substantiae duo sunt, scilicet quo est, et id quod est. Quo est autem attenditur dupliciter, scilicet prout est in se simplex, non commiscibile alicui particularium : sicut cum dicitur, homo est species, et risibile : et hoc est proprium, et non commune, cum non possit prædicari de aliquo secundum intentionem illam : et hoc dicunt quidam esse essentiam. Accipitur etiam natura communis, ut prædicalis de singulis : et sic homo est appellativum nomen, si sic accipitur in natura hominis : et sic apud Boetium vocatur usiosis vel subsistentia, apud Augustinum autem et Hieronymum vocatur substantia vel usiosis : quia secundum illos substantia respondet usiosi et non hypostasi. Si autem consideratur natura secundum id quod est, dupliciter consideratur : aut per respectum quem ponit ad naturam cui subsistit, et tunc dicitur substantia apud Boetium, et ὀπόστασις, vel subsistentia secundum Augustinum et Hieronymum : aut per respectum ad proprietatem, et tunc dicitur secundum omnes persona et πρόσωπον. Sed hæc acceptio non videtur concordare Auctoribus qui dicunt essentiam rei dici et prædicari de eo cujus est essentia : et ideo dicendum, quod unum solum secundum intellectum Augustini et Hieronymi accipitur ex parte quo est, quod est essentia. Alia autem accipiuntur ex parte ejus quod est : et substantia quidem secundum eos ponit respectum ad quo est : propter quod etiam dubium facit intellectum apud Latinos, ut quandoque pro essentia, quandoque pro supposito ponatur : et ideo Latini concedere noluerunt tres substantias. Subsistentia autem secundum eos ponit respectum ad individuationem : licet in his duobus secundum Anselmum et alios sit e converso. Sed persona ponit specialem respectum ad distinctionem proprietatis pertinentis ad dignitatem moris vel naturae

Huicergo ultimæ opinioni consentientes, respondemus ad objecta : et patet jam solutio ad primum per hoc quod hæc aliter sumuntur apud Philosophos, quam apud usum Sanctorum.

Ad aliud dicendum quod Augustinus et Hieronymus aliter accipiunt subsistentiam, quam Tullius : et hujus ratio jam dicta est propter dubiam acceptionem verbi substantiae apud Latinos : quæ quandoque accipitur pro essentia et natura communi : et ideo etiam apud Latinos nominat naturam primi prædicamenti : sed Tullius accipit eam secundum quod dicitur ab actu substandi tantum.

St autem quaeras, Quare Sancti non ita acceperunt eam? Dicendum, quod Sancti expresserunt fidem simplicibus : et ideo nolebant uti dubiis verbis, ne simplices secundum errorem possent seduci, dum multiplicitatem nominis ignorarent.

Ad aliud dicendum, quod Græci accipiunt hypostasisin pro eo quod maxime est distinctum : et hoc non est nisi ultima compositione compositum. Ultima autem compositione compositum est quod est ex ultima materia et ex ultima forma secundum naturam. Ultima autem materia est corpus organizatum humanum, hoc enim est majoris compositionis, quam aliquod corpus quoad organizationem : et ultima forma in natura est anima rationalis . et ideo individuum rationalis naturae vocant hypostasisin. Et ex hoc patet ratio ejus quod dicitur in Littera, quod tres personas non vocant tria πρόσωπα, sed tres hypostases : quia secundum proprietatem linguæ eorum aptius sonat : sed apud nos non superfluit nomen personæ : quia id quod respondet hypostasi apud nos, est dubiæ significationis, id est, substantia.

Ad aliud dicendum, quod licet sit unum subjectum primum, et unum ultimum prædicatum, tamen subjectum est multis modis considerare : et ideo tot modis potest significari, ut dictum est.

<--- Page Split --->

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod particulare est subjectum tribus modis, et sic capti tria nomina secundum ultimam opinionem.

Ad 6. Ad aliud dicendum, quod illa objectio

procedit secundum intellectum Marcı Tullii, et Anselmi, et Boetii : sed propter dubietatem nominis substantiæ Augustinus et Hieronymus loco substantiæ usi sunt subsistentia.

E. Quid hoc nomine, tres, significetur ?

Pater ergo et Filius et Spiritus sanctus, quoniam tres sunt, quid tres sunt quaeramus, quid commune habeant. Non enim possunt dici tres Patres, quia tamen 1 Pater ibi Pater est : nec tres Filii, cum nec Pater ibi sit Filius, nec Spiritus sanctus : nec tres Spiritus sancti, quia Spiritus sanctus propria significatione, qua donum Dei dicitur, nec Pater est, nec Filius. Quid ergo tres ? Si tres personæ esse dicuntur, commune est eis id quod persona est. Certe enim quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona, ideo tres personæ dicuntur. Propterea ergo dicimus tres personas, quia commune est eis id quod persona est.

Ex prædictis aperte intelligi potest, qua necessitate dictum sit a Latinis tres personæ, cum persona secundum substantiam dicatur. Unde et tribus commune est id quod persona est, id est, hoc nomen persona.

ARTICULUS V.

An hoc nomen, persona, sit pluribus commune, scilicet Patri, Filio, et Spiritui sancto?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Si tres personæ esse dicuntur, commune est eis id quod persona est. »

Ex hoc enim habetur, quod persona est commune eis tribus.

Sed contra :

  1. Si est commune prædicatum de tribus : aut ut ens de ratione trium, aut ut non ens de ratione trium. Si ut non

ens de ratione trium, hoc est accidentale tribus, sicut album prædicatur de nive, et de cygno, et margarita. Si autem prædicatur communiter, ut ens de ratone trum, aut convertibiliter, aut non convertibiliter. Si convertibiliter : ergo persona convertitur cum Patre : ergo de quocumque prædicatur persona, et Pater : quod falsum est, quia de Filio prædicatur persona, non tamen Pater.

  1. Si autem prædicatur ut ens de ratione trum, et non convertitur, necessario erit genus, vel species : ergo in divinis est genus, vel species : quod supra improbatum est 2.

  2. Item, Quidquid una ratione prædicatur de pluribus, est abstractum et abstractum per intellectum : persona una

<--- Page Split --->

ratione prædicatur de tribus : ergo abstrahit ab omnibus et per intellectum est abstractum. Ququdid autem est abstrahens et abstractum per intellectum ab his de quibus prædicatur, est universale : ergo persona est universale : ergo universale est in divinis, quod negat Boetius.

  1. Item, Universale est quod est in multis et de multis : sed persona in divinis est in pluribus et de pluribus : ergo est universale ad illa.

duum ut illius substantiæ dispositioni et proprietas : ergo significat principalius substantiam affirmative, quam rationem dispositionis significet negative : et sic solutio illa nihil videtur valere.

Item, Boetius dicit, quod omnis persona significat substantiam ut subjectam et suppositam : hic autem intellectus non est negativus : ergo nihil est quod quidam dicunt, personam esse communem secundum negationem.

  1. Si forte dicas, quod est commune secundum solam rationem, et est commune secundum rem : et persona est commune secundum rationem solam, et non secundum rem. CONTRA : Commune secundum rem in divinus est commune secundum esse : et realem communitatem non habet aliquod universale, sed habet communitatem secundum rationem, cui respondet in re communitas personæ : quia licet esse habeat in isto, potest tamen esse in alio, et multipliciter secundum esse in his in quibus est : et hoc rectissime videtur convenire personæ : quia persona habet esse in Patre et Filio, et multipliciter secundum esse in illis : quia dicimus, quod tres sunt plures, et non una persona : ergo persona ut universale de tribus prædicatur. Si forte dicas, sicut fere omnes evadunt, quod persona est commune secundum negationem : et hæc negatio non causat universale : quia nulla sunt adeo distantia quin bene communicant in negatione : sicut Deus, et lapis conveniunt in non esse capram, vel in alio secundum negationem dicto : hoc nihil est : qua individuum non est talis negatio quæ nihil ponat, sed potius negatio consequens id quod per se est unum : ergo persona licet non ratione individuæ substantiæ, tamen ratione ejus super quod fundatur individuatio, causabit universale.

Item, Cum dicitur, Persona est substantia individua, substantia cadit in recto in intellectu, et personæ indivi-

SOLUTIO. Dicendum sine præjudicio, quod duplex est communitas, scilicet esse, et rationis. Communitas autem in esse et essentia eadem numero, non potest inveniri nisi in divinis hypostasibus, et non in aliqua natura creata : quia omne creatum est compositum, et ideo idem numero secundum esse non potest esse in diversis subjectis et distinctis. Communitas autem rationis multiplex est : quædam enim est secundum naturam communem per eamdem rationem participatam a pluribus, quæ natura communis abstrahitur ab unoquoque illorum, et secundum esse in quolibet illorum compositionem habens cum eo quod contrahit eam ad hoc et ad illud : et illa natura facit universale, et secundum totum posse quod habet illa natura, non est in uno, licet sit in eo secundum esse : ideo hæc natura excedit quodlibet illorum, de quo prædicatur quoad posse : et quia est in eo secundum totum esse suum, ideo est ratio cujuslibet eorum de quo prædicatur, vel pars rationis ejus, vel simpliciter, ut in genere, vel specie, et differentia : vel secundum quid, sicut est in proprio, et accidente. Est etiam communitas resultans ex proportione aliquorum ad unum, quod convenit utrique, secundum tamen diversa : sicut est communitas proportionis regiminis navis et scholæ, ad gubernatorem et scholasticum : quod tamen regenti convenit naturae secundum artem gubernandi, et scholastico secundum artem docendi litteras : quia tamen similis est

<--- Page Split --->

habitudo, ideo respectus ad actum regiminis est eis communis. Et talis habitudo invenitur etiam in naturalibus : cum enim dicitur, Socrates est homo, Plato est homo : commune est Socrati et Platoni hoc ipsum quod dico homo : et hoc per rationem naturae universalis. Cum autem dico, isti sunt homines, supponuntur Socrates et Plato per nomen demonstrativum : et sic commune est eis, quod sint supposita hominis, et respectus suppositi et habitudo ad id quod secundum naturam commune est, determinatur per verbum sunt : et haec communitas suppositi nihil aliud est quan similis habitudo eorum ad naturam qua e communis est eis. Et quia in divinis persona significat substantiam, ut supra determinatum est, et significat eam ut suppositum, ideo tali communitate communis est persona tribus. Sed differentia est in hoc quod ratio suppositi in inferioribus est universalis per accidens : quia accidit Socrati et Platoni esse supposita per hoc quod homo secundum eamdem naturam prædicatur de eis. In divinis autem persona non est universale : quia re non est excedens subjectum de quo prædicatur, cum dicitur, Pater est persona : est enim idem in subjecto et prædicato, differens tamen secundum modum significandi : et similiter cum dicitur, Filius est persona : et si est abstrahens ab utroque, non est illa abstractio nisi secundum intellectum nostrum, et non secundum naturam rei : sicut et in omnibus nominibus divinis semper invenitur aliqua proprietas; ut supra determinatum est. Et hoc modo etiam dico de communitate relationis, vel distinctionis, vel incommunicabilitatis, nisi hoc addendo, quod cum dicitur, Pater et Filius relati sunt, et relativa, vel Pater et Filius sunt duo supposita, vel Pater et Filius sunt incommunicabiles, vel Pater et Filius sunt hypostases, vel Pater et Filius sunt personæ, vel Pater et Filius sunt Deus : quia prima harum communitatum sumitur per unum respectum

ad relationis actum, secunda per unum respectum ad proprietatis actum, tertia per unum respectum ad negationem consequentem ad actum proprietatis, quarta per unum respectum ad rationem suppositi ordinati ad proprietatem, quinta per unam rationem suppositi ordinati ad actum proprietatis pertinentis ad dignitatem : sexta autem per unum respectum suppositorum ad naturam : ideo solum illud prædicatum, scilicet Deus, dicit commune re et natura. Innuitur autem adhuc ab Augustino quod ipse dicit, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres res quibus fruendum est : et res secundum Hilarium dicit rem naturae, id est, cujus est generare, vel generari, vel procedere : quia isti actus demonstrant existentiae modum, ideo communitas hujus nominis, res, erit septima : et non ponit nisi unam habitudinem trium ad naturam tantum. Unde nulla istarum facit commune re nisi una, scilicet sexta : omnes autem aliae sunt communitates proportionis sive habitudinis ad unum in communi rationis, quod commune non est abstractum, ut simplicius a minus simplici : quia nihil est ibi simplicius alio : sed est ibi communis ratio secundum modum nostrae intelligentiae, quae in omnibus nominibus deficit a Deo.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod persona prædicatur de tribus : non ut ens de ratione trium, quia simplicissimi nulla est ratio diffinitiva : nec prædicatur per accidens, sed prædicatur ut idem subjecto de quo prædicatur, et excedens ipsum natura rei, sed secundum rationem tantum, cui nihil in re respondet nisi communitas naturae : quia enim natura communis est, idem consequitur similis proportio ipsorum ad illam ; et illa similis proportio fundatur realiter in proportionatis ad naturam et in natura : et nomen quod nominat illam communitatem, est commune tantum rationis secundum illam proportionem, non commune realiter quam dictum est.

AD ALIUD dicendum, quod licet non

<--- Page Split --->

excedat substantiam re et natura aliqua communi quam importat, tamen relinquit similem proportionem ad idem in alio: et ab illa similitudine imponuntur hujusmodi nomina relativa, persona, hypostasis, et res naturae, et incommunicabils, et hujusmodi: et ratione illius proportionis excedunt, licet non in re: et ideo secundum prædicationem non convertuntur cum suis subjectis.

Ad aliud dicendum, quod ad universale exigitur, quod abstrahat ab his de quibus prædicatur, ut natura communis abstrahit a suis inferioribus quae contrahunt ipsam per ea quibus componitur: sed hic non est ita, sed tantum similitudo proportionis est in istis nominibus importata: et commune abstractum non dicit naturam unam quae sit in utroque, sed commune quod est in ratione nostra

tantum fundata in similitudine proportionis vel habitudinis trium personarum ad unum.

Ad aliud dicendum, quod non dicitur persona de multis: qua tres non sunt multi, ut supra probatum est: et etiam si multi essent, non diceretur persona de eis ut universale, sicut jam dictum est: et ideo non procedit illa ratio.

Ad aliud dicendum, quod licet in universali non sit secundum esse communitas, est tamen communitas secundum naturam unam quae convenit omnibus: sæd in divinis non est ita: persona enim nullam unam naturam dicit quæ conveniat tribus, et contrahatur in illis ad hanc et illam personam: et ideo in illis est communitas secundum rationem proportionis tantum.

F. Quare non dicimus tres deos esse, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, ut dicimus tres personas: cum id quod Deus est sit eis commune, quia Pater est Deus, et Filius est Deus, et Spiritus sanctus est Deus?

Sed quæritur hic, Cum dicamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse tres personas, quia commune est eis quod persona est, id est, quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona : cur non dicamus similiter tres deos, cum et Pater sit Deus, et Filius sit Deus, et Spiritus sanctus sit Deus? Quia scilicet illud Scriptura contradicit : hoc autem, etsi non dicit, non tamen contradicit : unde Augustinus hanc movens quæstionem atque diffiniens in libro VII de Trinitate 1, ita ait : Si ideo dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse tres personas, quia commune est eis id quod persona est : cur non etiam tres deos dicimus? Certe, ut prædictum est, quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona, ideo tres personæ dicuntur. Quia ergo Pater est Deus, et Filius est Deus, et Spiritus sanctus Deus, cur non dicuntur tres dii ? Ecce proposuit hanc quæstionem : attende quod respondeat subdens : An ideo non dicuntur tres dii, quia Scriptura non dicit

<--- Page Split --->

tres deos? Sed nec tres personas alicubi Scripturae textus commemorat. An ideo licuit loquendi et disputandi necessitate tres personas dicere, non quia Scriptura dicit, sed quia Scriptura non contradicit? Si autem diceremus tres deos, contradiceret Scriptura dicens: Audi, Israel : Deus tuus, Deus unus est'. Ecce absolutio quaestionis, quare polius dicamus tres personas quam tres deos : quia scilicet illud non contradicit Scriptura.

G. Alia quaestio, Cur non dicimus tres essentias, ut tres personas, cum Scriptura non contradicat?

Verum et hic alia emergit quaestio, quam Augustinus 1 consequenter adnectit, dicens : Cur, inquit, et tres essentias non licet dicere : quod similiter Scriptura sicut non dicit, ita non contradicit ? At si dicis, quod propter unitatem Trinitatis non dicuntur tres essentiae, sed una essentia : quaero, cur non propter eamdem unitatem Trinitatis dicantur una persona, et non tres personae ? Ut enim est illis commune nomen essentiae, ita ut singulus quisque dicatur essentia : sic illis commune est personae vocabulum. Quid igitur restat, nisi ut fateamur loquendi necessitate a Graecis et Latinis parta haec vocabula adversus insidias vel errores haereticorum. Cumque conaretur humana inopia loquendo proferre ad hominum sensus, quod in secretario mentis de Deo tenet : sive propriam 2 fidem, sive per qualemcumque intelligentiam, timuit dicere tres essentias, ne intelligeretur in illa summa aequalitate ulla diversitas. Rursum non poterat dicere, non esse tria quaedam : quod quia dixit Sabellius, in haeresim lapsus est. Quaesivit ergo quid tria diceret, et dixit tres personas, sive tres substantias secundum Graecos.

<--- Page Split --->

impedire, quod persona non pluraliter dicatur de tribus.

ARTICULUS VI.

An in divinis sint tres substantiae sicut tres personae ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in sequenti parte, ibi, F, « Sed quaeritur hic, Cum dicamus Patrem, etc. »

  1. Videtur enim, quod possumus dicere tres substantias, et tres deos : quia substantiam significat persona : ergo quot sunt personae, tot sunt substantiae.

  2. Item, persona est individua substantia rationalis naturae : ergo tres personae sunt tres substantiae individua rationalis naturae.

  3. Item, Si communitas personae est causa quod dicitur pluraliter de tribus, ubi erit eadem causa, erit idem effectus : ergo debemus dicere plures deos. Nec Scriptura potest praestare impedimentum : quia Scriptura non contradicit alicubi.

  4. Item, Si diversitatis intelligentia impedit, quod non dicimus plures substantias vel plures essentias, cum in ratione personae in recto cadat substantia, videtur etiam diversitatis intelligentia

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate Ad 1, 3 et 4. Augustinus non dat totam causam quare non dicimus tres deos. Unde licet persona significet substantiam, tamen importat etiam proprietatem distinguentem propter quam recipit numerum pluralem, ut supra dictum est : Deus autem et essentia et substantia nullam de se important distinctionem. Et per hoc patet solutio ad primum, et ad duo ultima.

Ad sEcundum dicendum, quod persona est individua substantia quae est hypostasis. Cum enim in ratione personae sit triplex incommunicabilitas, scilicet universalis, partis, et assumptibilis : unde homo in communi non est persona, et anima quae est pars hominis non est persona, et natura humana in Christo non est persona : hypostasis non dicit incommunicabile nisi ad oppositionem ad naturam universalis : et aliae duae incommunicabilitates importantur per ly individua. Unde, sicut supra dictum est, circa substantiam quam significat persona, non ponitur numerus : quia, ut dicit Richardus, non refert ad rationem personae, utrum sint una substantia, vel plures, dummodo sub natura communi distinguantur secundum existentiae modum.

H. Sicut nos dicimus tres personas, ila Graeci tres substantias, quas dicunt hypostases, aliter accipientes substantiam quam nos.

Quod enim de personis secundum nostram, hoc de substantiis secundum consuetudinem Graecorum oportet intelligi. Sic enim illi dicunt tres substantias unam essentiam, id est, tres hypostases unam usiam, quamadmodum nos dicimus tres personas unam essentiam vel substantiam. Quamquam et illi si vellent, sicut dicunt tres substantias tres hypostases, possent dicere tres personas tria περόντα. Illud autem maluerunt dicere : quia fortasse secundum linguæ suæ consuetudinem aptius dicitur.

<--- Page Split --->

operationis, ut dicit Damascenus, et operatio Dei non repugnet pluralitati.

ARTICULUS VII.

An in divinis sint tres hypostases et una usua.

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Tres hypostases unam usiam, etc. »

  1. Hypostasis enim idem est quod substantia : substantæ autem non sunt tres.

  2. Præterea, Contrarietas videtur in Littera infra1,ubi Hieronymus dicit, quod non bonæ suspicionis est hoc nomen hypostasis.

  3. Præterea, In quo differt hypostasis a persona ? Si enim dicas, quod hypostasis dicit distinguibile non distinctum : hoc nihil est, quia in divinis idem est esse et posse. Præterea, In divinis potentia idem est quod actus. Item, Boetus expresse dicit, quod Græci non vocant δπόστασιν, nisi individuum rationalis naturæ : ergo nulla est differentia, ut videtur.

  4. Item, Cum hypostasis idem sonet quod substantia apud nos, et Deus dicat naturam et substantam et non ut essentiam, dicit enim Damascenus, quod dicit habentem deitatem : quare non dicimus tres deos, sicut tres hypostases et tres substantas ? Anselmus enim in capite penultimo Monologiì, et Augustinus in fine libri VIII de Trinitate, et habetur in Lutera, concedit tres posse dici substantias, dummodo sane intelligatur. Ergo videtur, quod magis possumus dicere tres deos, cum Deus sit nomen

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate apud Græcos hoc nomen δπόστασις aliud habet a modo significandi, et aliud ab usu : a modo enim significandi (quia imponitur ab actu substandi) habet quod pro substantia prima ponitur, hoc est, pro individuo primi prædicamenti. Apud nos autem est dubiæ significationis substantia, ut prius habitum est : et ideo non utimur substantia, sicut illi hypostasi. Ab usu autem Græcorum habet, quod non ponitur nisi pro singulari naturæ rationalis : et hoc modo iterum non habet usus noster : hujus tamen usus ratio supra assignata est : et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod in primis temporibus antequam determina retur significatio ejus a Patribus Catholicis, non erat bonæ suspicionis : sed postea determinatum est.

Ad aliud dicendum, quod hypostasis etsi dicat distinctum, secundum usum Græcorum, non tamen dicit rationem distinctionis in ipso nomine, et hanc rationem exprimit persona.

Ad aliud dicendum, quod Deus licet imponatur ab operatione, non tamen imponitur operationi, sed naturæ : sed etiam operatio illa a qua imponitur, non est communicabilis : a tribus enim operantibus virtute unius essentiae operatio non recipit pluralitatem in substantia operationis, sed forte in modo consignificandi, ut cum dicitur : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 2.

<--- Page Split --->

  1. Quod in Trinitate non est diversitas, nec singularitas, vel solitudo : sed unitas, et trinitas, et distinctio, et identitas.

Jam sufficienter, ut puto, responsum 1 est, qua necessitate dicamus tres personas, et quare non similiter tres deos vel essentias : quia scilicet in altero obviat Scriptura, in altero diversitatis intelligentia, quia ibi nulla penitus est diversitas, sicut nec singularitas vel solitudo : sed unitas, et Trinitas. Unde Augustinus in libro VII de Trinitate ait : Humana inopia quærens quid diceret tria, dixit tres personas vel substantias. Quibus nominibus non diversitatem voluit intelligi, sed singularitatem noluit : ut non solum ibi unitas intelligatur ex eo quod dicitur una essentia, sed Trinitas, ex eo quod dicuntur tres personæ 2. Hilarius quoque in libro VII de Trinitate ait : Dominus dicit, Qui videt me, videt et Patrem 3. Cum hoc dicitur, excluditur singularitas, atque unici, id est, solitarii intelligentia. Nam nec solitarium sermo significat, et indifferentem tamen naturam professio docet. Visus est enim in Filio Pater per naturae unitam similitudinem. Unum sunt enim natus et generans : unum sunt neque unus. Non itaque solitarius Filius est, nec singularis, nec dispar. Item, in eodem : Sicut in Patre et Filio credere duos deos impium est, ita Patrem et Filium singularem Deum prædicare, sacrilegum est. Nihil in his novum, nihil diversum, nihil alienum, nihil separabile est. De hoc etiam Augustinus in libro Quæstionum veteris ac novæ legis ait : Unus est Deus, sed non singularis 4. Item, Ambrosius in libro I de Trinitate 5 ait : Quod unius est substantiæ, separari non potest : etsi non sit singularitatis, sed unitatis Deus unus cum dicitur, nequaquam deitatis Trinitatem excludit : et ideo non quod singularitatis, sed quod unitatis est prædicatur.

Ecce ex prædictis ostenditur, quia nec singularis, nec diversus, nec unicus vel solitarius confitendus est Deus : quia singularitas vel solitudo per sonarum pluralitatem excludit, et diversitas unitatem essentiae tollit. Diversitas inducit separationem divinitatis, singularitas adimit distinctionem

<--- Page Split --->

Trinitatis. Ideo Ambrosius in libro I de Trinitate 1 ait : Non est diversa nec singularis æqualitas, nec juxta Sabellianos, Patrem Filiumque confundens, nec juxta Arianos, Patrem Filiumque secernens. Pater enim et Filius distinctionem habent, separationem vero non habent. Item, in eodem : Pater et Filius divinitate sunt unum, nec est ibi substantiæ differentia, nec ulla diversitas : alioquin quomodo unum Deum dicimus ? diversitas enim plures facit.

Constat ergo ex prædictis, quia in Trinitate nulla est diversitas : si tamen aliquando in Scriptura invenitur dictum, tres diversæ personæ, et hujusmodi, diversas dicit distinctas.

K. Quod non debet dici Deus multiplex.

Et sicut in Trinitate non est diversitas, ita nec multiplicitas : et ideo non est dicendus Deus multiplex, sed trinus et simplex. Unde Ambrosius in libro I de Trinitate 2 ait : Est in Patre et Filio non discrepans, sed una divinitas : nec confusum quod unum est, nec multiplex esse potest quod indifferens est. Multiplex itaque Deus non est.

tate : sed pluralitas est in divinis : ergo et diversitas.

ARTICULUS VIII.

An in divinis sit diversitas, singularitas et solutdo ?

« Jam sufficienter, ut puto, etc. »

Hic incipit ultima pars distinctionis, et habet duo capitula : in quorum primo probat in divinis non esse diversitatem, nec singularitatem, nec solitudinem. In secundo autem, quod Deus non est multiplex, ibi, K, « Et sicut in Trinitate, etc. »

  1. Item, Quæcunque sunt distincta, sunt diversa : divinæ personæ sunt dustinctæ : ergo diversæ.

  2. Item, Videtur ibi esse solitudo et singularitas : quia supra habitum est 3, quod possumus dicere, solus Pater, et solus Filius : ly solus autem notat singularitatem, et solitudinem : ergo est ibi singularitas, et solitudo.

  3. Videtur autem in divinis esse diversitas : quia pluralitas causatur a diversi-

SOLUTIO. Dicendum, quod diversitas solutio ad 1 et " procedit ad tenendum : identitas autem non est nisi a substantiali : et ideo diversitas non est nisi ubi est divisio per formas substantiales secundum esse diversas : divisio autem est per separationem mate-

<--- Page Split --->

riæ : differentia autem proprie est per naturalem formam, vel accidentalem, secundum quam differentia communiter accipitur : et ideo in divinis non est separatio, nec diversitas, ut dicitur, quia separatio dicit distantiam in loco vel natura : ad distinctionem autem sufficit, quod unus non sit alter per proprietatem relativam originis. Et per hoc patet soluto ad duo prima.

Ad alud dicendum, quod libet recipatur dictio exclusiva, non tamen se-

cundum quod est categorema et facit implicationem similitudinis, sed secundum quod est syncategorema et sistit in subjecto.

Et per hoc patet soluto ad totum : ita quod solitudo in divinis referatur ad sequestrationem in loco, singularitas autem ad privationem consortii, et individuationis per accidentia : quia sic a divinis ambo removentur.

Et hæc de hac distinctione.

<--- Page Split --->