DISTINCTIO XXI.

Qualiter dictiones exclusivae capiantur in divinis ?

A. Quæritur, quomodo posset dici solus Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus sanctus, cum sint inseparabiles?

Hic oritur quaestio trahens originem ex praedictis. Dictum est enim supra, quod tantus est solus Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus sanctus, quantum simul illi tres : et quod duæ vel tre spersonæ simul non sunt majus aliquid, quam una persona sola. Ideo quærit Augustinus in libro VI de Trinitate, Quomodo hæc sane dici possint, cum nec Pater sit solus, nec Filius, nec Spiritus sanctus : sed semper et inseparabiliter et Filius cum Patre, et Pater cum Filio, et Spiritus sanctus cum utroque. Inseparabiles enim sunt hæ tres personæ 1. Ad quod ita respondet Augustinus in eodem : Solum Deum Patrem dicimus, non quia separatur a Filio vel a Spiritu sancto : sed hoc dicentes significamus, quia illi simul cum eo non sunt Pater. Solus enim Pater, Pater est : quod non dicitur quia ipse sit solus, id est, sine Filio vel Spiritu sancto, sed per hoc Filius vel Spiritus sanctus a paternitatis consortio excluduntur. Ita et cum dicitur, solus Filius Filius est, vel solus Spiritus sanctus est Spiritus sanctus, non dividitur Filius a Patre, vel Spiritus sanctus ab utroque, sed a consortio filialis proprietatis excluduntur Pater et Spiritus sanctus, et a consortio processibilis proprietatis Pater et Filius. Cum ergo dicitur, Tantus est solus Pater quantum simul illi tres, per hoc quod dicitur solus, non separatur Pater ab aliis : sed hic est sensus, Solus Pater, id est, Pater qui ita Pater est, quod nec Filius nec Spiritus sanctus, tantus est, etc. Similiter intellige cum dicitur, Solus est Filius, vel solus est Spiritus sanctus. Solus ergo Pater dicitur, ut ait Augustinus in eodem, quia non nisi ipse ibi Pater est : et solus Filius, quia non nisi ipse ibi Filius est : et solus Spiritus, quia non nisi ipse ibi Spiritus sanctus est.

<--- Page Split --->

Videtur autem, quod non :

  1. Supra enim 1, in verbis Hilarii dicitur quod solitarius non est nobis Deus confitendus : ergo solitudo non convenit divinis : cum ergo dictiones exclusivae implicent solitudinem circa ea quibus adjunguntur, videtur quod dictiones illae non competant divinis.

« Hic oritur quaestio trahens originem ex prædictis, etc. »

Hic incipit pars illa quae occasionatur ex præcedenti : cum enim habitum sit quod in communitate essentiae tres personae distinctae sunt, videtur non posse multiplicari solitudo circa aliquam illarum : et ideo in hac parte quaeritur, Qualiter dictiones exclusivae ponantur circa subjectum vel prædicatum in divinis, sive circa personas, sive etiam circa terminos essentiales ?

Et dividitur ista distinctio in tres partes : in quarum prima Magister tangit, qualiter dictiones exclusivae adjunguntur propositioni ex utraque parte habent terminos personales, ut cum dicitur, solus Pater est Pater. In secunda autem tangit, qualiter adjunguntur propositionibus ex altera parte habentibus terminos personales, ex altera autem terminos essentiales, ut solus Pater est Deus, vel Pater est solus Deus, vel Trintas est solus Deus : et haec incipit ibi, B, « Post haec quaeritur, Utrum sicut dicitur, solus Pater est Pater, etc. » In tertia autem objicit contra determinata, et solvit, ibi, C, « Sed iterum quaeritur quomodo ipsam Trinitatem dicimus solum Deum, etc. »

ARTICULUS I.

An dictiones exclusivae possunt poni in divinis ?

Incidit autem hic quaestio ante Litteram, Utrum dictiones exclusivae possunt poni in divinis ?

  1. Item, Supra 2, in Ambrosii verbis dicitur, quod Pater per intellectum semper est in Filio, et Filius in Patre, et Spiritus sanctus in utroque : si ergo dictio excludens Filium a Patre, apponatur alicui personarum, erit implicatio falsi, et sic locutio falsa : hoc autem facit dictico exclusiva : ergo videtur quod in divinis dictiones illae non conipetant.

  2. Item, Dictio exclusiva alicui adjuncta excludit alia quæ non sunt illud : omnus autem exclusio est respectu alicujus quod participatur ab illo circa quod notatur exclusio : nihil autem habet Pater quod non habet Filius et Spiritus sanctus : ergo videtur, quod numquam possit dictio notans exclusionem poni circa aliquam personarum in divinis.

  3. Item, In Littera dicit Augustinus, quod haec est vera, « solus Pater est Pater, » et quod non notatur solitudo circa Patrem, sed alii a consortio paternitatis excluduntur. Quæratur ergo, Utrum similiter possit dici, Pater est solus Pater? Et videtur, quod sic : quia expositivæ ejus sunt veræ, scilicet Pater est Pater, et non alius quam Pater est Pater . ergo Pater est solus Pater. CONTRA : Pater est solus Pater : ergo Pater est Pater solus : ergo non est cum Filio et Spiritu sancto, quod falsum est.

  4. Item, Hæc non est vera, non solus Pater est Pater. Probatio. Pater est Pater cum Filo existens et cum Spiritu sancto : ergo non solus Pater est Pater : ergo ejus contradictoria est falsa, hæc scilicet, solus Pater est Pater : quam tamen in Littera concedit Augustinus.

  5. Item. Quæritur juxta hoc, Utrum

<--- Page Split --->

hæc sit vera, Pater est Pater? Videtur, quod sic : quia Pater est Pater, et non est aliud a Patre, essentia enim non est aliud a Patre : ergo Pater est tantum Pater.

Sed contra. Sed contra : Dicit Augustinus, quod esse Patrem non est esse Deum : ergo Pater non est Deus, quod falsum est : ergo et hæc, Pater est tantum Pater. Et eadem objectio est de hac, Filius est tantum Filius : et de hac, Spiritus sanctus est tantum Spiritus sanctus.

Solutio. Dicendum, quod secundum quod innuit Augustinus hic et Magister, dictio exclusiva potest poni circa divina, et præcipue in subjecto, et circa nomen personæ quod est quasi singulare in divinis, ut Pater, et Filius, et Spiritus sanctus : cum enim secundum Aristoteles, idem est solus quod est non cum alio : ly non cum alio dicit privationem associationis : et ideo proprie non convenit termino in sua suppositione et significatione importante associationem sicut facit omnis terminus communis, ut homo, asinus, et hujusmodi : unde non proprie dicitur, solus asinus, vel solus homo. nisi prius adjungatur termino communi qui debet esse subjectum hujus dictionis, solus, quod trahat ipsum ab associatione communitatis quam importat, ut dicatur, unus solus homo : sed dictioni singulari proprie adjungitur, ut cum dicitur, solus Plato, vel solus Pater : quamdam enim similitudinem cum propriis in divinis habent nomina determinatarum personarum : et ideo potest adjungi dictio exclusiva ut dicatur, solus Pater vel solus Filius. Sed tunc quantum pertinet ad præcedens capitulum, si sequatur prædicatum personale ut dicatur, solus Pater est Pater, dicendum quod locutio est triplex : et in duobus sensibus est vera, et in tertio est falsa. Hæc enim dictio, solus, cum sit adjectivum potest facere simpliciter implicationem suæ formæ circa subjectum quod est suum subjectum : et tunc notabit solitudinem

circa subjectum, et sic falsa est locutio, ut probatum est per verba Hilarii : quia Pater nec solitarius est, nec singularis est confitendus. Potest etiam dictio exclusiva sistere in subjecto, et privare associatioñem respectu formæ in subjecto : et tunc sensus est, solus Pater est Pater, id est, ille qui est Pater ita quod alus cum eo non est Pater, est Pater. Vel potest apponi subjecto in comparatione ad prædicatum, scilicet ut excludat alios a participatione prædicati : et quia prædicatum et forma subjecti idem sunt in locutione in qua idem de se prædicatur, erit ista locutio in utroque sensu vera : sed secundus sensus est quem Augustinus ponit in Littera : et per istam distinctionem jam fere patet solutio ad totum quod objectum est.

Dicendum enim ad primum, quod Hilarius accipit dictionem exclusivam secundum quod notat implicationem solitudinis, et sic non accipit Augustinus.

Ad aliud dicendum, quod licet unum relativorum intelligatur in alio : non tamen sic intelligitur in ipso, quod participet eamdem formam relationis cum ipso ut ad quod determinatur : duo enim sunt in relativis : unum gratia relationis, et alterum gratia oppositionis : gratia relationis unum intelligitur in alio, gratia oppositionis unum excluditur a forma alterius : et ideo dictio exclusiva non excludens primum, sed notans secundum, scilicet quod cum alio participet formam, bene potest poni in divinis, et non notabit solitudinem.

Ad aliud dicendum, quod participatio in divinis large accipitur, scilicet pro habere aliquid quocumque modo, et sic aliquid participat una persona quod non participat alia : quia habet suam proprietatem qua Pater est Pater, et Filius filiationem.

Ad aliud dicendum, quod hæc concedi potest sicut et prima, Pater est solus Pater, hoc est, sub eadem distinctione, et tunc non valet : ergo Pater est Pater solus : quia quando dictio exclusiva se-

<--- Page Split --->

quitur suum subjectum vel prædicatur de ipso, potest notare solitudinem prædicatam de illo : et quia in prædicato gratia fornæ magis venit, inclinatur ad illum sensum, ut cum dicitur, hono currit solus, vel Socrates currit solus, notatur quod currit solitarius etiamsi alii currant : unde cum Pater non sit solitarius, non est dicendum quod Pater sit Pater solus : sicut non dicimus, Pater est Pater solitarius, vel singularis.

solute vera, Pater est tantum Pater : si enim aliquid cum dictione exclusiva prædicatur de aliquo subjecto, non excluduntur ab eo ea quae in illo prædicato éssentialiter significantur, ut cum dictur, Socrates est tantum homo, non sequitur : ergo non est animal : sed sequitur, quod ipse nihil aliud est quam homo. Ita hic non sequitur, Pater est tantum Pater, ergo non est Deus, vel essentia divina.

Ad aliud dicendum, quod haec, Non solus Pater est Pater, non est vera nisi in illo sensu in quo ly solus notat implicationem solitudinis circa Patrem, et in hoc sensu ejus contradictoria est supra negata.

Ad aliud dicendum, quod haec est ab-

Ad objectum autem in contrarium, dicendum quod Augustinus loquitur de ratione nominis, et non de ratione rei : sic enim verum est, quod non sapiens est eo quo bonus est : et tamen secundum rem idem sunt sapientia et bonitas in Deo.

Ad obje

B. Utrum possit dici, solus Pater est Deus, solus Filius est Deus, vel solus Spiritus sanctus est Deus, vel Pater est solus Deus, vel Filius est solus Deus, vel Spiritus sanctus est solus Deus?

Post haec quaeritur, Utrum sicut dicitur, solus Pater est Pater, vel solus Filius est Filius ista possit dici, solus Pater est Deus, vel solus Filius est Deus, ita et de Spiritu sancto : aut Pater est solus Deus, Filius est solus Deus? Ad quod dicimus, quia Pater et Filius et Spiritus sanctus dicitur, et est unus Deus : et haec Trinitas simul proprie dicitur esse solus Deus, sicut solus sapiens, solus potens. Sed non videtur debere dici a nobis, ver bis nostris utentibus, nisi ubi sermo auctoritatis occurrit, solus Pater est Deus, vel Pater est solus Deus, ita de Filio et de Spiritu sancto dicimus. Unde Augustinus in libro VII de Trinitate ait : Quoniam ostendimus quomodo posset dici solus Pater, vel solus Filius, consideranda est illa sententia qua dicitur, Non esse solum Patrem Deum verum solum, sed Patrem et Filium et Spiritum sanctum 1. Ecce habes, quia non solus Pater dicendus est esse verus Deus. Item, in eodem : Si quis interrogat, Utrum Pater solus sit Deus ? quomodo respondebimus non esse, nisi forte dicamus ita esse quidem Patrem Deum, sed non eum esse solum Deum. Esse autem

<--- Page Split --->

solum Deum dicamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Ecce et hic habes, quia Pater non debet dici solus Deus : atque hoc ' solum in parte subjecti tantum accipere quidam volunt : in parte vero praedicati si sit, concedunt quod Pater est solus Deus. Sed ex verbis Augustini videtur ostendi, quod proprie solus Deus dici debeat tota Trinitas. Et haec Trinitas (ut ait Augustinus contra Maximinum) intelligitur cum Apostolus dicit, Beatus et solus potens 2. Et ibi, Soli sapienti Deo 3. Et ibi, Regi... invisibili, soli Deo 4. Non enim de solo Patre haec accipienda sunt, ut contendebat Maximinus, et alii haeretici, sed de Trinitate. Sicut et illud, Solus habet immortalitatem 5 : quia secundum rectam fidem, ipsa Trinitas est unus solus Deus, beatus, potens, sapiens, invisibilis. Unde Augustinus in eodem : Cum unus Deus sit Trinitas, haec sit nobis solutio quaestiuois, ut intelligamus solum Deum sapientem, solum potentem, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, qui est unus et solus Deus.

C. Quomodo dicitur Trinitas solus Deus, cum ipsa sit cum spiritibus et animabus sanctis ?

Sed iterum quaeritur, Quomodo ipsam Trinitatem dicimus solum Deum, cum sit cum spiritibus et animabus sanctis ? Ad quod respondet Augustinus in libro VI de Trinitate, ita dicens : Trinitatem dicimus Deum solum, quamvis semper sit cum spiritibus et animabus sanctis : sed solum dicimus, quia non aliud quam ipsa Trinitas Deus est. Non enim illi cum illa Deus sint, vel aliqua alia : sed ipsa Trinitas tantum, non illi vel alia Deus est ».

ARTICULUS II.

An ista sit vera, quod solus Pater est Deus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, B, « Post haec quaeritur, Utrum sicut dici-

tur, etc. » Hic enim Magister negat hanc, solus Pater est Deus.

  1. Videtur autem, quod sit vera : ejus enim expositivae videntur verae, scilicet Pater est Deus, et qui non est alius quam Pater est Deus : ergo solus Pater est Deus.

  2. Item, Si haec est falsa, solus Pater est Deus : ergo ejus contradictoria erit vera, scilicet non solus Pater est Deus :

<--- Page Split --->

ergo plures Patres sunt Deus, vel Pater non est Deus : quia si illa est vera, non solus Pater est Deus, gratia alterius illarum verificatur, scilicet quia aut plures patres sunt Deus, vel Pater non est Deus : negatio enim non potest respicere prædicatum removendo à subjecto, nisi gratia implicationis, vel gratia prædicati.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod haec, solus Pater est Deus, est duplex, scilicet ex eo, quod negatio potest sistere in subjecto, vel in comparatione ad prædicatum. Si feratur ad subjectum in comparatione ad prædicatum, falsa est locutio : quia sic excludit alias personas a participatione prædicati. Si autem sistat in subjecto absolute, adhuc est duplex scilicet ex eo quod potest notare implicationem solitudinis circa Patrem, et sic iterum falsa est : vel potest notare exclusionem aliarum personarum a participatione formæ subjecti, et sic vera est, et hoc modo probatur.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS III.

An ista sit vera, Pater est solus Deus, et ista, Pater est unus solus Deus ?

ergo idem est, Pater est solus Deus, quod Pater est solitarius Deus : haec autem est falsa, ut supra determinavit Hilarius : ergo et haec est falsa, Pater est solus Deus.

  1. Item, Dictio exclusiva, solus, dicitur differre ab hac dictione tantum, quae etiam notat exclusionem in duobus, scilicet quod tantum potest adjungi termino communi, solus autem singulari : et quod tantum notat adæquationem prædicati cum subjecto, solus autem privationem associationis : ergo videtur, quod non possit haec recipi, Pater est solus Deus, nisi ly solus tantum valeat quantum solum adverbialiter sumptum, ut sit sensus, Pater est solus Deus, id est, solum Deus, hoc est, tantum Deus : sed haec est vera, Pater est tantum Deus : ergo et haec, Pater est solus Deus : et tamen Magister negat eam in Littera.

  2. Præterea, Magister in Littera videtur dicere, quod dictio exclusiva sit adjectivum prædicati, et exponit per modum illum quo est adjectivum subjecti sic, Pater est solus Deus, et non alius a Patre est Deus : sic enim patet, quod exclusio notatur fieri circa subjectum in comparatione ad prædicatum : ergo male exponit : quia Augustinus intendit, quod cadat in subjecto, ut patet in expositione, et ipse dicit quod in prædicato.

Deinde quæritur de ista quam ponit, ibidem, B, « Pater est solus Deus, etc. »

Et dicit in Littera, quod si solus sit in parte prædicati, quidam concedunt, quod Pater est solus Deus.

Hoc videtur inconveniens :

  1. Cum enim ly solus dicat associationis privationem, non videtur proprie poni circa terminum communem : ergo nihil est dictu, Pater est solus Deus : sicut nihil est dictu, Socrates est solus homo.

  2. Item, Si ly solus sit in prædicato, erit adjectivum hujus termini, Deus, et sic notabit similitudinem circa ipsum :

Ulterius quæritur de hac, Pater est unus solus Deus, utrum ly Deus teneatur essentialiter, vel personaliter ? Si essentialiter, tunc est sensus, unus solus Deus est qui est Pater : contra hoc quod dicit Hilarius, quod nobis solitarius Deus non est confitendus. Si autem personalter : tunc sensus est, una sola persona est quæ est Pater : et hoc quoque falsum est, quia plures personæ sunt.

Solutio. Ad hoc dicendum, quod cum dicitur, Pater est solus Deus, locutio est duplex ex eo quod ly solus potest esse adjectum subjecti : et tunc distinguendum

<--- Page Split --->

est, sicut ante immediate dictum est. Si autem sit adjectum prædicati : tunc absque dubio improprie et fere incongru re ponitur, eo quod adjungitur termino qui est locutio communis in divinis. Potest tamen dici propter Magistrum, quod potest teneri adverbialiter, et sic est vera : vel nonuinaliter, et tunc notabit solitudinem circa Deum, et tunc est falsa : licet enim confiteamur unum Deum, non tamen dicimus solum Deum : et licet dicamus unum solum Deum, non tamen dicimus solum Deum esse : et hujus ratio patet ex prædictis.

Ad 1. DICENDUM ergo ad primum, quod Magister accipit solus loco hujus dictionis tantum.

Ad 2. AD ALUD patet solutio per prædicta.

Ad 3. AD SEQUENS dicendum quod non proprie ponitur : sed, ut dictum est, adverbialiter.

Ad quod. Ad id quod ulterius quæritur, dicendum quod hæc est vera, Pater est unus solus Deus : et ly Deus tenetur essentialiter. Nec sequitur ex hoc : ergo solitarius est Deus : licet enim sit unus solus Deus, non tamen sequitur, quod sit solus Deus absolute : quia ly unus notat distinctionem circa formam Dei, et dictio exclusiva adveniens excludit plura a participatione illius formæ, quibus pluribus vel multis opponitur unitas importata per ly unus : cum autem dicitur solus absolute, notaretur solitudo : quia aliter congrue non adderetur ei ly solus, ut dictum est.

Ad 4. Ad id quod objicitur de expositione Magistri, dicendum quod in veritate Augustinus intendit, quod cadat in subjecto : sed Magister accipit sensum secundum ordinem verborum, et non secundum intentionem Augustini.

ARTICULUS IV.

An ista sit vera, Trinitas est solus Deus ?

Deinde quæritur de hac quam ibidem ponit, B, « Trinitas simul proprie dicitur esse solus Deus, etc. »

Hæc enim videtur omnino falsa, vel incongrua : quia cum ly solus non possit esse adjectivum termini communis in prædicato positi, nec subjecti, quia non convenit cum subjecto in genere : videtur nihil esse dictu, Trinitas est solus Deus.

Si forte dicas, quod ly Deus non est omnino communis terminus sicut homo, eo quod non est communicabilis in divinitate essentiae : hoc nihil est : quia habet communitatem suppositorum : ly solus autem per rationem exclusionis quam importat, dicit privationem associationis in suppositis : et ita incongrue videtur ei addi.

Ad hoc dici potest, vel quod hæc dictio, solus, adverbialiter ponitur pro solum, vel tantum : vel quod refertur ad subjectum, non gratia generis, sed gratia contenti : sed hoc nihil esse videtur, cum supposita sint plura, et ly solus sit singularis numeri : et ideo stat ibi pro tantum.

Sed contra hanc solutionem objicitur sic, quod secundum hoc est hæc vera, Trinitas est tantum Deus. Quæro ergo, Utrum etiam hæc sit vera a conversa simplici, tantum Deus est Trinitas, vel solus Deus est Trinitas ? Videtur quod sic : quia Deus est Trinitas, et nihil quod non sit Deus est Trinitas : ergo solus Deus est Trinitas, vel tantum Deus est Trinitas.

Sed contra : Solus Deus est Trinitas : Sed contra. ergo Pater est Trinitas, et Filius est, etc., quia possum descendere in Deo. Etsi

<--- Page Split --->

dicas, quod immobilitatur per dictionem exclusivam : tunc sumo eandem sic, Deus est tantum Trinitas : ergo Pater est tantum Trinitas.

Solutio. Dicendum, quod cum dicitur, Deus est tantum Trinitas, vera est locutio : cum autem dicitur, solus Deus est Trinitas, ut ly solus ponatur pro ly tantum, iterum vera est, quia immobils est suppositio, et excludit a participatione prædicati ea quæ habent oppositionem vel alietatem ad formam subjecti : unde non excludit personas. Cum autem dictur, Deus est tantum Trinitas, potest locutio esse duplex, scilicet quod ly tantum notet adæquationem prædicati ad subjectum cum privatione excessus :

et ratione adæquationis quæ respicit subjectum gratia suæ formæ non potest fieri descensus in subjecto, ut dicatur, ergo Pater est tantum Trinitas. Vel potest secundum intellectum ly tantum facere exclusionem essentialem respectu aliorum quæ habent essentialem oppositionem ad prædicatum : et in hoc sensu est vera. Vel potest notare exclusionem respectu formæ prædicati : et sic falsa est locutio: quia tunc sequitur, Deus est tantum Trinitas : ergo Deus non est Pater, nec Filius : quia cum significatio istius nominis, Trinitas, sit quasi collectiva, excludet tunc personas singulares a subjecto per prædicationem.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Etsi de Patre solo prædica dicerentur, non tamen excluderetur Filius et Spiritus sanctus.

Verumtamen, ut ait Augustinus, etsi de solo Patre prædicta dicerentur, non tamen excluderetur Filius, vel Spiritus sanctus : quia hi tres unum sunt 1 : sicut in Apocalypsi de Filio legitur, quod habet nomen scriptum quod nemo scit nisi ipse 2 : non enim inde separatur Pater vel Spiritus sanctus. Et cum dicitur, Nemo novit Patrem nisi Filius 3, non inde separatur Pater vel Spiritus sanctus, quia inseparabiles sunt. Aliquando etiam nominantur Pater et Filius, et tacetur Spiritus sanctus : ut Veritas ad Patrem loquens ait : Ut cognoscant te,... et quem misisti, Jesum Christum 4, esse unum verum Deum. Cur ergo (inquit Augustinus 5) tacuit de Spiritu sancto ? quia consequens est ut ubicumque nominatur unus, sicut Pater et Filius, tanta pace uni adhærens intelligatur etiam ipsa pax, quamvis non commemoretur : uno ergo istorum nominato, etiam reliqui intelliguntur, quod in pluribus Scripturæ locis occurrit.

<--- Page Split --->

ARTICULUS V.

An dictio exclusiva addita Patri excludat Filium, etc.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo, ibi, « Verumtamen, ut ait Augustinus, etc. »

Hoc enim non videtur : cum enim Pater habeat alietatem ad Filium, videtur si ad Patrem dictio exclusiva ponatur, quod excludat Filium.

SED CONTRA : Magis sunt unum et idem Pater et Filius, quam Socrates et pes Socratis : cum autem dico, solus Socrates inest domo, non excluditur pes Socratis : ergo a simili propter majorem identitatem, cum dicitur, solus Pater est sapiens, non excluditur Filius.

SOLUTIO. Dicendum, quod omnes tales sunt duplices eadem distinctione quam supra diximus, scilicet quod dicrio exclusiva potest notare implicationem suae formae circa subjectum, vel addi ei notando privationem associationis : et hoc dupliciter, scilicet in comparatione ad formam subjecti, vel in participatione prædicati : et primo et ultimo sensu, falsa est locutio, in medio autem vera.

ly solus potest poni pro tantum, et tunc dicunt eam esse veram : vel ex eo quod potest notare adæquationem prædicati ad subjectum, et sic dicunt eam esse falsam : quia licet Pater sit Deus, non tamen ita est Deus, quin Deus etiam aliis conveniat : et ita videtur velle Magister in Littera, et in hoc sensu ly solus quasi venit per tantum, ita quod notet adæquationem : sed ille sensus improprius est valde. Et hoc est quod dicunt Sophistæ aliis verbis, quod dictio exclusiva posita in prædicato potest excludere a participatione formæ prædicati, vel a participatione subjecti : ut cum dicitur, iste solus currit, vel currit solus. Si autem excludat a participatione prædicati, sensus est, quod iste currit et nullus alius. Si autem a comparitipatione subjecti, sensus est, quod etsi currant, tamen nullus in eodem loco secum participat cursum : et quoad hunc sensum dictio exclusiva proprie sequitur terminum, a cujus participatione notat exclusionem : ut cum dicitur, solus abbas comedit, alius sensus est quam cum dü- citur, abbas comedit solus : et sic intendt Magister, quod ultimo modo accipiatur, ut sit sensus, Pater est solus Deus, vel est Deus solus : quia sic falsa est : et tamen vere et subtiliter considerando in omni sensu dictio exclusiva retorquetur ad subjectum, nisi ponatur pro tantum.

Ad ARGUMENTUM ergo quod factum est, quod non excluditur persona alia per dictionem exclusivam : dicendum, quod licet major identitas et minor diversitas sit inter Patrem et Filium, quam inter totum et partem : tamen illa distinctio quæ est inter Patrem et Filium, ponit alietatem personarum, gratia cujus potest esse exclusio : sed illa quæ est inter totum et partem non : et ideo ibi exclusio non fit partis a toto.

Et nota, quod quidam distinguunt hanc, Pater est solus Deus, ex eo quod

ARTICULUS VI.

An usta sut vera, Nemo novit Patrem nisi Filius ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Nemo novit Patrem, nisi Filius, etc. » Aut enim ly nisi excipit a ly nemo scundum quod pro creaturis sumitur, et sic nihil est quod dicit : aut secundum quod stat pro increato, et sic

<--- Page Split --->

iterum nihil dicit, quia ab uno non est exceptio.

Solutio. Et ad hoc dicendum, quod excipit ab eo secundum quod communiter stat pro utroque : et sic non excipitur Spiritus sanctus, eo quod eadem ratione prædi-

catum participat qua Filius : et hoc est quod intendit dicere in Littera : propter unitatem enim notitiae in tribus non potest supponi unus ad participandum essentiale prædicatum, nisi supponatur et alius, cum una sit essentia eorum.

<--- Page Split --->