DISTINCTIO XX.

De trium personarum aequalitate quantum ad potestatem.

A. Ostenso quod aliqua personarum aliam non superat magnitudine, nunc ostendit quod alia non excedit 1 aliam potentia.

Nunc ostendere restat, quomodo aliqua harum personarum aliam non excellat potentia : ut sicut una et indifferens est magnitudo trium, ita una et indifferens monstretur potentia trium. Sciendum est ergo, quia non est potentior Pater Filio, nec Filius vel Pater Spiritu sancto, nec majorem potentiam habent duo vel tres simul, quam singulus eorum : quia nec plus potest Pater et Filius simul, quam solus Spiritus sanctus. Nec hi tres simul plus possunt, quam singulus eorum : quia omnipotentiam quam habet Pater, et Filius accepit nascendo, et Spiritus sanctus procedendo : quod Augustinus rationibus et auctoritatibus probabiliter adstruit in libro III contra Maximinum, qui dicebat Patrem meliorem a potentiorem Filio 2.

DIVISIO TEXTUS.

« Nunc ostendere restat, quomodo aliqua personarum, etc. »

In hac distinctione Magister ostendit aequalitatem trium personarum in potentia divina quae substantialis est. Et dividitur in tres partes : in quarum prima continente duo capitula, scilicet A et B, per auctoritates ostendit æquales esse personas.

In secunda continente quatuor capitula

contra haereticum ostendit quatuor modis Filium æqualem Patri. Et prima probatio est de ratione generationis : quia generans et genitus sunt æquales per potentiam naturae. Secunda est in secundo capitulo, scilicet D, per auctoritatem Joannis, xvi, 15 : Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Tertia est in tertio, scilicet E, per rationem, quod aliter impotens aut invidus fuisset. Quarta est in quarto, scilicet F, per similitudinem humanam.

In tertia parte respondet objectis haeretici in ultima parte distinctionis istius, ibi, G, « Sed forte dicis, eo ipso, etc. »

<--- Page Split --->

ARTICULUS I.

An potentia secundum omne genus causæ sit in Deo, vel secundum aliquod genus tantum ?

Hic autem ante Litteram incidunt tria dubitabilia quorum primum est, Si potentia secundum omne genus causæ sit in Deo, vel secundum aliquod genustantum?

Secundum est, Utrum potentia unius rationis sit ad potentiam creandi et processionis personarum ?

Tertiurn est, Utrum illae potentiae habent ordinem secundum rationem intelligentiae, et quae illarum sit prior ?

  1. Videtur autem, quod omnis potentia sit in Deo, per hoc quod omnis potentia nobilitatis est : ergo omne genus potentiae debet sibi attribui.

  2. Item, Constat, quod ipse est efficiens : sed tres in unum coincidunt, ut dicit Philosophus : ergo ipse etiam est formals, et finalis : ergo potentia causae formalis et finalis est in ipso : et hoc ipsum communiter dicitur, unde etiam versus dicitur :

Efficiens causa Deus est, formalis idea, Finalis bontas, materialis hyle.

  1. Item, dicitur, Apocal. LXXII, 13, quod ipse est a, et w, principium et finis1, Finis autem et forma sunt idem.

Sed de potentia causae materialis videtur eulam posse probari sic, et est objectio Alexandri cujusdam Græci, et David de Dinanto Latini :

  1. Quæcumque sunt, et nullo modo differunt, eadem sunt : Deus et materia

prima sunt, et nullo modo differunt : ergo eadem sunt 2. PROBATIO MINORIS (quia prima constat) : Simplicia omnino nullam habent differentiam : quia quod habet differentiam, compositum est : sed Deus et materia prima simplicia sunt : ergo nullam habent differentiam : ergo sunt idem : ergo Deus est potentia materialis omnum, sicut efficiens et aliae causæ.

  1. Item, Deus abstrahit ab omni ente quod trahitur in partem entis : sed omne actu ens tractum et determinatum est in partem entus : ergo abstrahit ab omni ente actu : ergo relinquitur tantum ens in potentia : ergo ens in potentia est primum. Primum autem est ante quod non est aliquid possibile intelligere : illud autem primum ante quod nihil possibile est intelligere, est Deus : ergo ens in potentia et Deus idem sunt : ens autem primo in potentia ponit materiam primam : ergo Deus et materia sunt idem.

  2. Item, Quidquid necesse est præsupponere ante omne fieri, et post omne corrumpi, ipsum est sine principio et fine : potentiam materialem necesse est præsupponere ante omne fieri, et post omne corrumpi : ergo potentia materialis est sine principio et sine fine. Prima patet per se. Secunda probatur per hoc quod in omni fieri necesse est aliquod præsupponere subjectum, et post omne corrumpi necesse est relinquere id in quod corrumpuntur quæ corrumpuntur, et hoc est potentia materialis : ergo est sine principio et fine : et nihil est sine principio et fine nisi Deus : ergo in Deo est potentia materialis sicut potentia causarum aliarum.

SED CONTRA :

  1. Philosophus dicit, quod efficiens Sed contra. numquam est factum : ergo universaliter efficiens non est universaliter factum : universaliter efficiens Deus est, quia ipse agit quidquid fit : universaliter autem

<--- Page Split --->

factum est materia . ergo Deus et materia vel potentia materialis non sunt idem.

2 Item, Philosophus : Primum regit res praeterquam quod commisceatur cum eis : sed materia commisceatur cum omnibus : ergo materia non est Deus, nec potentia materialis potentia divina.

  1. Item, Nihil est adeo imperfectum sicut id quod perficitur omnibus advenientibus sibi materia prima perficitur omnibus advenientibus sibi : ergo ipsa est imperfectissima.

Item, Nihil est adeo perfectum sicut id quod omnibus largitur, et nihil recippit : primum efficiens omnibus largitur, et nihil recipit : ergo Deus est maxime perfectus. Inde sic : Perfectissimum et imperfectissimum maxime distant : Deus est summe perfectum, materia prima summe imperfectum secundum naturam : ergo maxime distant et differunt.

Solutio.

Solutio. Dicendum, quod in Deo est potentia universaliter efficientis causae et substantiam materiae, et formas in ea. In natura autem non est potentia efficiendi nisi formam, et similiter in arte. Poten- tia autem causae formalis intelligitur duo- bus modis : est enim forma intrinseca dans esse, et existens pars ejus cui dat : et haec non est Deus. Est etiam formalis extra, et exemplar formale est ad exem- platum, ut ligneum sotular se habet ad calceum : et sic Deus est causa formalis per ideam. Potentia autem finalis est ipse : quia propter ipsum sunt, fiunt, et constant omnia, ipsum appetunt secun- dum quod possunt. Potentia autem cau- sae materialis nullo modo, sicut necessa- rro probatum est, convenit ei.

d 1.

Ad in quod objicitur, dicendum quod multa differunt quae seipsis differunt, et est instantia ad argumentum, homo et asinusdifferuntrationali et irrationali : ra- tionale autem et irrationale differunt non per differentiam quam ut partem sui claudunt in se, sed seipsis, aliter enim

oporteret in infinitum abire in differentis.

Ad aliud dicendum, quod ens increatum non abstrahitur ab ente ut simplicus a minus simplici . et hoc probatum est supra 1 : sed abstrahitur ut commune proportonis quod vere et proprie est in Deo et simplicter, in creatura autem receptum et concretum habitudnibus. Simulter ens in potentia non ponitur per ens quod est primum principum formale entis : quod patet ex hoc quod ens quod est primum in intellectu abstrahente, dividitur per potentiam, et actum. Unde etiamsi prima ratio non impediret, tamen falsum supponitur in objectione.

Ad aliud dicendum, quod materia non praesupponitur ante omne fieri, nisi fieri stricte accipiatur pro motu, vel mutatione quae est cum motu. Si autem fieri sumatur generaliter ad creari, non praesupponitur materia : illud enim fieri cum non dicat nisi nunc primo existere creatum ante quod nihil fuit de creato, non exigit subjectum : et illo fieri ducitur materia in esse. Similiter licet materia nunquam habitura sit finem, tamen posset in nihil decidere, si manus Omni potentis non contineret.

ARTICULUS II.

Utrum potentia operandi in Filio univoca sit cum potentia generandi et spurandi?

Secundo quaeritur, Utrum potentia operandi in Deo univoca sit cum poten- tia generandi et spirandi?

Videtur quod sic : quia utraque est in Deo : et quae sunt in Deo, sunt unus na- turae simplicis ergo unius rationis secun- dum naturam : ergo potentia operandi, et illa qua procedunt personae, sunt uni- voce in Deo.

<--- Page Split --->

I contra Sed contra . Potentia difiinitur per actum . et actus non sunt unus rationis . ergo nec potentiae.

solutio. Solutio. Supra determinatum est hoc, quod potentia considerata in radice potentiae quae est essentia, unus rationis est : sed considerata ut est conjunctum actui, est alterius rationis.

ARTICULUS III

secundum radicem in qua est . et sic una et eadem est potentia generandi, spurandi, et creandi . sed ad aliud est in Patre, et ad aliud in Filio est et Spiritu sancto potentia generandi et spurandi, sicut dictum est supra 3 . una autem et eadem in tribus personis. Si autem consideratur ad actum determinata, sic est alia et alia potentia . et potentia generandi et spirandi secundum rationem intelligendi est ante potentiam creandi, sicut probatum est in objectione . et per hoc patet solutio ad totum.

An un Deo prior sit potentia spurandi quam potentia operandi ?

ARTICULUS IV.

Sed tunc tertio quaeritur, Quae sit prior in Deo ?

Videtur autem, quod potentia operandi : quia illa est essentialis . et essentia secundum rationem est ante personam : ergo potentia essentialis ante potentiam personalem.

Sed contra : Anselmus dicit, quod processio personarum est causa processionis creaturarum : sicut etiam patet in illo versu : Ipse dixit, et facta sunt . ipse mandavit, et creata sunt 1 : et illo, Verbo Domini cœli firmati sunt, etc. 2. Quod exponens Augustinus, dicit : Verbum genuit in quo erat ut fieret : cum ergo causa sit ante causatum, videtur quod potentia qua procedunt personae, sit ante potentiam creandi et operandi. Idem accipitur, Joan. 1, 3 : Omnia per ipsum facta sunt : ergo necesse est Verbum et potentiam processionis Verbi omnibus praesupponere.

An solus Spiritus sanctus potest tantum quantum Pater et Filius ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera in parte prima, ubi dicit, quod « nec plus potest Pater et Filius sinuit, quam solus Spiritus sanctus. »

Si enim solus Spiritus sanctus potest tantum, quantum Pater et Filius : non ergo Pater potest tantum, quantum Pater et Filius, quod falsum est

Ad hoc dicendum, quod haec est duplex, solus Spiritus sanctus potest tantum, quantum Pater et Filius : ex eo quod dicto exclusiva, scilicet ly solus potest sistere in subjecto, et sic vera est locutio sub hoc sensu, solus Spiritus sanctus, etc., id est, ille qui solus est Spiritus sanctus, ita quod alius non est Spiritus sanctus, potest tantum, etc. Si autem sit circa subjectum in comparatione ad praedicatum, tunc excludit alias personas a paticipatione praedicat, et sic falsa est, et sic procedit objectio facta in contrarium.

Solutio. Ad hoc eodem modo solvendum est sicut immediate ante, quod potentia consideratur dupliciter, scilicet

4 Cf. Supra, Dst. VII.

<--- Page Split --->

B. Quod non potest minus Filius quam Pater.

Nihil, inquit 1, Patre minus habet ille qui dicit, Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt 2 : nam si minus habet in potestate aliquid quam Pater, non sunt ejus omnia quæ habet Pater : sed ejus sunt omnia quæ habet Pater. Tantam ergo habet potestatem Filius, quantam Pater : æqualis ergo est Patri. Non enim potest qui accepit inæqualis esse ei qui dedit. Tu autem hoc de potentia sapis, quod potens sit Filius, sed potentior Pater : ut secundum doctrinam vestram potens potentem potuerit generare vel gignere, et non omnipotens omnipotentem. Habet ergo Pater omnipotentiam quam non habet Filius : et si hoc est, falsum est quod ait Filius, Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt.

C. Hoc verum fatebatur hæreticus, ex quo progrediebatur ad falsa.

Sed, inquis, Pater a nemine potentiam accepit, Filius autem a Patre. Fatemur et nos Filium accepisse potentiam ab illo de quo natus est potens : Patri vero potentiam nullus dedit, quia nullus eum genuit. Gignendo enim dedit Pater potentiam Filio, sicut omnia quæ habet in substantia sua gignendo dedit ei quem genuit de substantia 3.

D. Quæstio Augustini, qua arctat hæreticum.

Sed quæritur, Utrum ei tantam quanta ipsi est, potentiam Pater Filio dederit, an minorem ? Si tantam, non solum potentem, sed etiam omnipotentem genuisse omnipotens intelligitur : si vero minorem, quomodo omnia quæ habet Pater, Filii sunt ? Si Patris omnipotentia Filii non est, non

<--- Page Split --->

omnia procul dubio quæ habet Pater, Filii sunt. At omnia quæ habet Pater, Filii sunt : omnipotentia ergo Patris etiam est Filii : non est ergo Pater potentior Filio 4.

ARTICULUS V.

An Pater, Filius, et Spiritus sanctus sunt in potentia æquales ?

tentiæ, personaliter habere ab alio et essentialiter, est impotentiæ : ergo habere ab alio personaliter et non essentialiter, partim erit potentiæ, et partim impotentiæ : et hoc convenit Filio, et Spiritui sancto : ergo potentiæ eorum permixtæ sunt impotentia, et ita non æque potentes Patri : ergo non sunt æquales in potentia.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda parte, ibi, B, « Potens potentem potuerit generare vel gignere, et non omnipotens omnipotentem. »

Videtur enim, quod teneat ratio haeretici :

  1. Aut enim posse gignere Filium est aliquid posse, aut non. Si non : tunc non tenet ratio Augustini contra haereticum facta, cum dicit, Aut potuit gignere æquale, et noluit : aut voluit, et non potuit : aut potuit, sed non voluit. Si voluit, et non potuit, ergo impotens fuit : si enim posse gignere non est aliquid posse, si hoc non potuit Pater, non sequitur quod impotens fuerit : sed hoc sequitur, ut dicit infra : ergo posse gignere est aliquid posse : et hoc non potest Filius : ergo Pater potest quod non potest Filius, et sic non sunt æquales in potentia.

  2. Item, Est habere a se essentialiter, et personaliter : et est habere ab alio essentialiter, et personaliter : et duo media, scilicet habere ab alio personaliter, et non essentialiter : et habere ab alio essentialiter, et non personaliter : sed ille ultimus modus esse non potest, quoniam quæcumque essentia est ab alio, omnes personæ illius ab alio sunt : sed video, quod non habere ab alio essentialiter et personaliter, est summae po-

  3. Item, Pater operatur per Filium, et non e converso : ergo aliquid secundum potentiam potest Pater, quod non potest Filius, nec Spiritus sanctus : ergo non sunt æquales.

  4. Item, Nihil receptum ab aliquo est æque potens danti : sed potentia Filii et Spiritus sancti est accepta, Patris autem dans : ergo non est æque nobiliter in Filio et in Spiritu sancto sicut in Patre.

  5. Praeterea, Propter aliquid speciale Patri attribuitur potentia, et non Filio, nec Spiritui sancto : ergo videtur, quod sibi potentia secundum aliquid plus conveniat quam aliis duobus.

  6. Item, Ratio principii est ratio potentiæ : sed majorem rationem principii habet principium non de principio, quam principium de principio, vel quam non principium personæ, sed de utroque principio : sed principium convent Patri : ergo Patris potentia non est æqualis potentæ Filii et Spiritus sancti, et sic videtur procedere objectio hæretici.

SED CONTRA :

  1. Genitus, nisi natura degeneret, vel deficiat generans, in omnia similia naturæ producitur cum generante : cum ergo potentia sit de præcipuis naturae, necessario in similem producitur potentiam Filius cum Patre.

  2. Item, Quorum una est natura et

<--- Page Split --->

eadem numero, illorum est una potentia illius naturae : trium personarum est una natura et eadem numero : ergo ipsarum est potestas una vel potentia.

  1. Item, Quæcumque ita se habent, quod omne opus eorum est indivisibiltter omnium illorum, est potentia operans una numero : ita se habent tres personæ in omni opere suo : ergo ipsarum est una potentia numero : ergo est æqualis.

  2. Item, Detur, quod major sit Patris. CONTRA : Filii potentia est infinita et Spiritus sancti, quod patere potest in actu creandi : qui educendo aliquid de nihilo, quæ infinite distant, probatur esse infinitus : Filius autem creat et Spiritus sanctus : sed infinito nihil est majus : ergo Patris potentia non est major potentia Filiu : et datum fuit, quod esset major.

SOLUTIO. Dicendum, quod tres personæ omnino æquales sunt in potentia.

Et dicendum, quod posse generare Filium aliquid est posse, et est ad aliquod posse, sicut supra explanatum est 1. Si enim potentia sumatur per comparatonem ad id in quo radicatur, tunc est aliquid posse, et est una in tribus personus, licet non ad idem in omnibus tribus. Si autem sumatur secundum conjunctionem ad actum, tunc non est aliquod posse, sed ad aliquid posse, et sic inest tantum Patri. Hæreticus autem negavit hoc inesse Filio secundum utrumque modum simul : et ideo procedit ratio Augustini, quod hoc esset impotentie, scilicet non habere naturam fecundam quæ est in Patre. quia sic est aliquid posse.

alio personaliter, non essentialiter non est medium inter illa extrema : quia extrema illa sine proportione distant, et ideo medium non habent : sed potius habere ab alio personaliter et non essentialter, dicit auctoritatem principii in uno, et subauctoritatem in alio, et æqualitatem in habito vel eo quod habetur ab ambobus.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Pater operatur per Filium, præpostio non notat causam instrumentalem, sed tantum auctoritatem in Patre secundum rationem originis, et ideo sunt in opere æquales.

Ad aliud dicendum, quod illa propositio vera est in recipientibus in diversitate naturae, sicut corpus a spirituali natura, et elementum a cœlo, et hujusmodi. In his autem quæ sunt agentia univoce et secundum eamdem naturam, etiam in creaturis falsa est, nisi intelligatur quod quoad hoc non est æque nobile : quia receptum ut est receptum est in potentia, et ipostea fit in actu, et tunc falsa est in Deo, quia Filius non est accipiens in potentia, et postea mutatus ad actum.

Ad aliud dicendum, quod potentia attribuitur Patri propter principii rationem, quæ est in ipso totius divinitatis : principium autem de se ponit potentiam : hujusmodi autem ratio principii non facit Patrem potentiorem, sed auctorem, ut saepus dictum est.

Ad aliud dicendum, quod illa ratio principi, licet approprietur ei potentia, non tamen proprie dicit potentiam, sed originis proprietatem : et ideo non tollit æqualitatem in potentia a Filio et Spiritu sancto.

Ad 2.

Ad aliud dicendum, quod habere ab

1 Cf. Supra, Dist VII.

<--- Page Split --->

E. Aliter probat Filium æqualem Patri.

Item, alio modo probat Filium æqualem Patri contra Maximinum 1, ita dicens : Tu dicis, quod Pater genuit Filium minorem seipso, in quo et Patri derogas : qui si filium unicum minorem genuit, aut non potuit, aut non voluit gignere æqualem. Si dicis quia non voluit, eum invidum esse dixisti. Si autem non potuit, ubi est omnipotentia Dei Patris ? Prorsus ad hunc articulum res colligitur, ut Deus Pater æqualem sibi gignere Filium, aut non potuerit, aut noluerit. Si non potuit, infirmus : si noluit, invidus invenitur. Sed utrumque hoc falsum est : Patri ergo Filius verus æqualis est. Genuit ergo Pater sibi æqualem Filium, et ab utroque procedit utrique æqualis Spiritus sanctus. Si enim formam suam (ut ait Augustinus contra eumdem 2) Pater in unico Filio plenam gignere potuit, nec tamen plenam genuit, sed minorem, cogimini Patrem invidum dicere. Plenum ergo Deum, et æqualem sibi genuit Filium.

F. Per simile ostendit, quod non minorem Pater Filium genuit.

Hoc autem per similitudinem humanam ita esse demonstrat, inquiens : Homo pater si potuisset, æqualem filium genuisset. Quis ergo audeat dicere quod hoc Omnipotens non potuit ? Addo etiam, si posset homo, majorem melioremque seipso gigneret filium. Sed majus vel melius Deo quidquam esse non potest. Deus ergo cur non æqualem (ut ais) Filium genuit : cui nec anni necessarii fuerunt, per quos adimpleretur æqualitas, nec omnipotentia defuit ? An forte noluit : ergo (quod absit) invidit. Sed non invidit : æqualem ergo genuit Filium. Credamus ergo Filium ei esse æqualem.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VI.

Utrum Deus voluit, sed non potuit : aut potuit, sed non voluit creaturas facere meliores ?

Deinde quæritur de processu Augustini quem ponit, ibi, E, « Aut non potuit, etc. »

Videtur enim instantia esse : quia aut voluit, et potuit me meliorem facere : aut voluit, sed non potuit : aut potuit, et non voluit. Si primo modo : ergo ego optimus factus sum, et eadem est ratio de qualibet creatura. Si voluit, sed non potuit : ergo impotens. Si potuit, et non voluit : ergo invidus fuit.

SOLUTIO . Dicendumquodinferiorna - turaequariDeononpotest , etestopusvoluntatisejus , etnonnaturæ : genera - tioautemetprocessiosuntineademessentia : etideoæqualitatemparticiparepossuntFiliusetSpiritussanctus : undeinillanaturasequitur , etnonininfe - riori .

Si autem obiicias, quod secundum hoc ad minus omnes creaturas debuit facere in optimo in ea nobilitate cujus perceptibiles erant. Dicendum quod non sequitur: quia inferior natura respicit suum principium quod est voluntas et sapientia ordinans: et ideo exit in gradibus competentibus decori universi: superior autem natura huic non subjacet, et ideo necesse est, quod emanationes ejus sint secundum æquales personas.

G. Opinionem hæretici ponit, ut destruat.

Sed forte dicis : Eo ipso Pater est major Filio, quia de nullo genitus, genuit tamen æqualem. Ad quod cito respondebo : imo ideo non est Pater major Filio, quia æqualem sibi genuit. Originis enim quæstio ista est, Quis de quo sit? æqualitatis autem, Qualis aut quantus sit : quod est dicere, Ad originem pertinet quæstio qua quæritur, Quis de quo sit: ad æqualitatem vcro illa qua quæritur, Qualis aut quantus quis sit? Nec cum dicitur Filius a Patre genitus, ostenditur inæqualitas substantiæ, sed ordo naturæ, non quo alter prior esset altero, sed quo alter est ex altero. Non ergo secundum hoc quod Pater genuit, et Filius genitus est, vel Spiritus sanctus ab utroque procedit, æqualitas vel inæqualitas ibi existit: quia non secundum hoc alia persona alii æqualis vel inæqualis dicitur 1.

Ecce æqualitas Trinitatis, et una eademque substantia, quantum breviter potuimus, demonstrata est in superioribus : qualiter scilicet aliqua trium personarum quamlibet aliam nec æternitate, nec magnitudine, nec potentia excellat.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VII.

est ibi aggregatio sine ordine, aut cum ordine. Si sine ordine : ergo est ibi aggregatio confusa, quod inconveniens est. Si autem cum ordine : ergo est ibi prior et posterior persona : ergo prius et posterius.

An in divinis sit ordo ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo G, « Æqualitatis autem, Qualis et quantus sit, etc. »

Hoc enim non videtur: quia qualis potius dicit similitudinem, quam æqualitatem : quia sicut in præcedenti distinctione habitum est, unum in qualitate facit similitudinem.

Solutio.

Ad hoc dicendum, quod in Deo non est nisi quantitas virtutis, et illa bene radicatur in eo quod secundum modum significandi dicit qualitatem : dicit enim Augustinus, quod in his quæ non mole, sed virtute magna sunt, idem est majus esse quod est melius esse.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Nec cum dicitur Filius a Patre genitus, ostenditur inæqualitas substantiae, sed ordo naturae, etc. »

Videtur enim ex hoc quod ordo sit in divinis 1 : quod etiam ratione probari potest :

  1. Item, Supra saepe habuimus, quod Spiritus sanctus est tertia in Trinitate persona : non autem dicitur de Patre, quod sit tertia, vel secunda persona, sed prima : ergo est ibi primus, secundus, tertius : sed ista nomina ordinabilia sunt : ergo est ibi ordo secundum prius et posterius.

SED CONTRA : Si est ibi prius et posteSed contra rius, hoc erit secundum aliquem modum prioris. Constat autem, quod prius tempore vel duratione non est in divinis personis, nec prius dignitate : ergo est ibi prius causa. vel intellectu : prius autem natural intelligentia, simplicius est quam quod posterius est : ergo Pater esset jam simplicior Filio, et Filius aliquid adderet Patri, quod falsum est, et hæresis. Si autem esset ibi prius natura, eodem modo quo prius natura est prius causa : tunc sequitur cum causatum sit majoris concretionis vel compositionis quam causa vel posterius ipsa, quod esset Filius compositior Patre vel posterior in esse, quod totum absurdum est : ergo non est in divinis prius et posterius : ergo nec ordo, cum omnis ordo dicat prius et posterius.

  1. Causa enim ordine naturae est ante causatum : dicit autem Chrysostomus super epistolam ad Hebræos, et Damascenus 2, quod Pater est causa Filii : ergo ordine intelligentiae et naturae est ante Filium.

  2. Item, Secundum rationem intelligendi principium non de principio, est ante principium de principio : ergo videtur, quod in divinis sit prius et posterius secundum intellectum.

  3. Item, Cum dicitur, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae : aut

ULTERIUS quaeritur juxta hoc, Quid dicat ly ordo naturae ? Utrum personam, vel substantiam, vel notionem ? Si personam, tunc diceret aliquam personam, et tunc idem esset ordo naturae quod ordo personæ, quod non est verum, quia non verificatur de aliqua persona in speciali. Si dicit substantiam, tunc idem esset ordo naturae quod ordo substantiæ, quod iterum non est verum, quia in substantia nullus est ordo, nec ipsa ordinatur. Si autem dicit notionem, tunc aliquam di-

<--- Page Split --->

ceret, et hoc iterum inconveniens est, sicut patet discurrenti per singulas notiones. Si dicas, quod ly ordo non dicit ordinem ex parte ordinatorum, sed dicit rationem ordinis. CONTRA : Ratio ordinis sumitur ex ratione prioris et posterioris: et non est in divinis ratio prioris et posterioris, ut probatum est : ergo non est ibi ratio ordinis. Si autem dicas, quod ly ordo dicit ordinata ipsa, et ly natura dicit id in quo attenditur ratio ordinis : hoc iterum non videtur, quia in natura unum et non ordinatae sunt personae divinae : ergo videtur, quod impropriissime locutus sit Augustinus.

Solutio. Solutio. Ad hoc dicendum, quod in duvinis est ordo aliquo modo, non prius et posterius, sicut hoc supponitur in Littera : et ordo non est ordo simpliciter, sed ordo secundum quid. Cum enim ordo de se dicat duo, scilicet distinctionem, et prius et posterius, hic abstrahitur ab altero, scilicet a priori et posteriori, et remanet sibi distinctio tantum. Cum autem additur, naturae: cum natura sit, ut dicit Philosophus, ex quo pullulat pullulans, intelligitur alter distinctorum esse ex altero, et non alter prior altero. Unde dico, quod ly ordo naturae quasi in vi unius termini sunt sumenda . ut ex primo habeatur distunctio, ex secundo autem ratio exstendi alterum ex altero.

Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod m divinis non est causa : quia causa est ad cujus esse sequitur aliud : unde causa et causatum ponunt prus et posterius . sed Graeci utuntur hoc nomine, causa, pro eo quod nos utmur principio, quod dici minus quam causa.

Ad aliud dicendum, quod principium non de principio, non est ante principium de principio, sed simul, ut supra probatum est 1 : quia in principio non de principio intelligitur principium de principio : nec umquam etiam per intellectum praecedit. Et quae contra objici possunt, in distinctione IX supra sunt soluta et objec ta.

Ad aliud dicendum, quod non est in divinis pluralitas confusa : quia est ibi ordo naturae, et non ordo simpliciter : et ideo nec est ibi confusio, nec prius nec posterius.

Ad aliud dicendum, quod Ecclesia ordinante personas, unam pronuntiat prius, et aliam posterius, et hoc contingit propter defectum nostri materialis intellectus : et Ecclesia refert ordinem pronuntiationis ad ordinem naturae, et non ad prius et posterius secundum ordinem simpliciter.

Ad m quod ulterius quaeritur, dicendum quod ly ordo naturae supponit essentiam non secundum quod essentia, sed secundum quod natura, hoc est, secundum quod virtute ejus est potentia processionis unius personae de alia : licet enim essentia non generet, tamen Pater generat virtute essentiae ut est natura. Dicit ergo essentiam in persona non simpliciter, sed ut est natura praedicto modo accepta : et ideo non est idem ordo naturae et ordo substantiae vel essentiae propter diversum modum significandi.

Et per hoc etiam patet soluto omnium quae circa hoc objecta sunt.

<--- Page Split --->