DISTINCTIO XIX.

De .Equalitate Personarum.

A. De proprietatibus et conditionibus quodammodo essentialibus et quodammodo personalibus trinitatis et unitatis.

Nunc postquam coæternitatem trium personarum pro modulo facultatis nostrae insinuavimus, jam de earumdem æqualitate aliquid eloqui superest. Fides enim Catholica sicut coæternas, ita et coæquales tres personas asserit. .Equalis est enim in omnibus Patri Filius, et Patri et Filio Spiritus sanctus. Quia (ut Augustinus in libro de Fide ad Petrum 1, breviter aperiens quomodo intelligatur æqualitas, docet) nullus horum alium aut præcedit æternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate : quia nec Filio, nec Spiritu sancto (quantum ad naturae divinae unitatem pertinet) aut anterior, aut major est Pater, nec Filius Spiritu sancto. .Eternum quippe et sine initio est, quod Filius de natura Patris exstitit : et æternum ac sine initio est, quod Spiritus sanctus de natura Patris Filiique procedit. Ob hoc ergo tres unum recte credimus, et dicimus Deum : quia una prorsus æternitas, una immensitas, una naturaliter est trium personarum divinitas. Ecce breviter assignavit Augustinus in quo trium personarum consistat æqualitas, scilicet quia alia aliam non excellit, aut æternitate, aut magnitudine, aut potestate.

D IVISIO TEXTUS.

« Nunc postquam coæternitatem trium personarum, etc. »

Hic incipit secunda pars istius tractatus de Trinitate, in qua Magister agit de

æqualitate personarum. Ad distinctionem enim personarum in divinis, sicut supra dictum est 2, exigebatur, quod remaneret æqualitas essentiae in natura sub qua distinguuntur, et æqualitas prædicationis : et de his Magister determinat usque ad XXVI distinctionem.

Dividitur autem in tres partes : in quarum prima agit de his in quibus attenditur

<--- Page Split --->

æqualitas personarum. In secunda autem de diversitate nominum substantialiter et personaliter dictorum, ut accipiantur notionalia et personalia, de quibus intendit : et hæc incipit distinctione XXII, ibi, « Post prædicta disserendum nobis videtur de nominum diversitate, etc. » In tertia agit de dictionibus numeralibus quæ adjungi habent et essentialibus et personalibus et notionalibus : et hæc incpit distinctione XXIV, ibi, « Huc diligenter inquiri oportet, cum in Trinitate, etc. »

ARTICULUS I.

An in divinis possit esse æqualitas ?

Hic incidit dubium ante Litteram. Si æqualitas est in divinis ? Et si est, tunc quæritur, Cum etiam in divinis sit identitas et similitudo, quare Magister non facit specialem tractatum de illis ?

Prima harum duas habet partes, scilicet illam quæ est de his in quibus personæ attenditur æqualitas, et illam quæ occasionatur ex ista, scilicet quid sit dictum, cum dicitur, solus Pater, cum æqualitas ponat pluralitatem : et de aliis significationibus dictionum exclusivarum quæ incipit distinctione XXI, ibi, « Hic oritur quæstio trahens originem ex prædictis. »

Harum anterior adhuc scinditur in duas : in quarum prima venando in quibus attendatur æqualitas, probat tres personas æquales esse in magnitudine. In secunda, probat æquales esse in potentia, distinctione XX, ibi, « Nunc ostendere restat, quomodo aliqua harum personarum, etc. »

Hæc distinctio dividitur in tres partes : in quarum prima ostendit in quibus est æqualitas. In secunda, ostendit qualiter æquales sunt magnitudine, ibi, C, « Nunc igitur superest ostendere, etc. » In tertia, repetit ut quædam addat, ibi, R, « Sciendum est ergo tantam æqualitatem esse in Trinitate, etc. »

Prima harum habet tria capitula : in quorum primo venatur ea in quibus est æqualitas. In secundo ostendit, quod realiter ab essentia non differunt, ibi, B, « Cum enumerentur ista quasi diversa, etc. » In tertio dicit, quod de æqualitate æternitatis jam habitum est : unde restat dicere de magnitudine, ibi, in fine cap. B, « Quod autem æternitate, etc. »

Ad primum proceditur sic :

  1. A quocumque removetur causa et causatum, unitas quantitatis dimensivæ causa æqualitatis est : et hæc non est in divinis : ergo videtur, quod nec æqualitas.

  2. Item, A quocumque removetur genus, et species : sed genus æqualitatis est proportio, et hæc non est in divinis : ergo nec æqualitas. PROBATIO MINORIS. Proportio enim est commensuralitas quantitatum : et hæc non convenit divinis.

  3. Item, Æqualia sunt, sicut in Geometricis dicitur, quæ sibi supposita se non excedunt, nec exceduntur : una autem persona alii non supponitur, nec dignitate, nec applicatione : ergo non convenit eis æquales esse.

  4. Si forte dicas, quod illæ rationes locum habent in his quæ mole magna sunt : sed æqualitas personarum altenditur in quantitate virtutis. CONTRA : Infinito nihil est æquale : sed virtus cujuslibet personarum est infinita : ergo non habet rationem æqualitatis.

  5. Item, Quod omnino unum et idem est, non est æquale, quia æquale ponit plura : virtus autem personarum omnino una et eadem est : ergo videtur, quod non habeat rationem æqualitatis.

  6. Alia via iterum objicitur in contrarium : quod enim omnino simplex est, nullam habet quantitatem : quod autem nullam habet quantitatem, nullam habet æqualitatem : ergo cum in divinis sit

<--- Page Split --->

omnimoda simplicitas, nulla videtur esse aequalitas.

Solutio. Solutio. Dico, quod in divinis est aequalitas : et bene concedo, quod in divinis non potest esse quantitas dimensiva, quam Augustinus vocat quantitatem molis : sed est ibi quantitas virtutis.

Ad 1. UNDE dicendum ad primum, quod causa aequalitatis quae est identitas virtutis in rebus, non tollitur a divinis : et ideo potest in eis esse aequalitas.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod proportio est diversorum in substantia : et ideo removetur a divinis. Supra 1 ostensum est, quod si genus aliquod removetur a divinis, non oportet quod propter hoc removeatur species : quia species quandoque non ratione generis transsumitur ad divina, sed ratione differentiae quam addit supra genus : et sic est hic. Probatio. Aequalitas enim est proportio aliquorum ad invicem secundum unam quantitatem : et ratione ejus quod est habere unam quantitatem virtutis transsumitur ad divina, et non ratione antecedentis quod est proportio diversorum.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod illa diffinitio datur de aequalibus in quantitate dmensiva, quam considerat geometer : sed aequalitas in virtute aliqua est tantum posse sicut ille, et haec competit m divinis.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod cum dicitur virtus Patris esse infinita, non intelligitur infinita, quia sic virtus sua excederet ipsum : sed intelligitur infinita, eo quod non finitur extrinseco aliquo : et hujus ratio supra est explanata 2 : et hoc modo infinitum quod sibi finitissimum est, habet aequale, licet non habeat aequale extra suam essentiam : unde sic virtus Filii aequatur virtuti Patris, et e converso. Quidam autem hoc aliter solvunt dicentes, quod infinitum infinito est aequale. Unde et si virtus Patris infinita est, etiam virtus Filii est infinita : et sic

aequatur. Sed hoc nihil est : quia infinitum non participat rationem aequaltatis : quia sua quantitas nec in se nec ad aliud est certa : et ita non aequatur : quia impossibile est etiam intelligere aequari ab aliquo cujus quantitas semper accipitur. Unde prima solutio est verior.

Ad aliud dicendum, quod licet virtus divina omnino eadem sit, tamen haec virtus est plurium personarum, et habetur a pluribus personis, et gratia illarum habet comparationem, quia sunt plures qui in una virtute aequantur. Sed hoc verum est quod si una esset in se, et unius tantum in persona, tunc non posset assignari ratio aequalitatis.

Ad aliud dicendum, quod virtus divina in se nullam habet quantitatem : sed quantitas virtutis attenditur ad extra, scilicet penes objecta et actus. Dicimus enim, quod Achilles et Hercules aequalis sunt virtutis, quando unus tot vincere potest, quot alius : et quando unus omnem actum facere potest, quem potest facere alius : et sic dicimus in divinis, quod talis aequalitas non repugnat simplicitati : quidquid enim potest Pater, potest Filius et Spiritus sanctus, et e converso.

ARTICULUS II.

Cum in divinis sit similitudo et identitas, quare illa non tangit Magister sicut aequalitatem ?

Secundo quaeritur, Cum in divinis sit similitudo et identitas, quare Magister non tangit illa sicut tangit aequalitatem? 1. Videtur autem, quod de identitate tangere debeat, quia dicit Philosophus, quod unum in substantia causat idem : unum autem in quantitate causat aequale, et unum in qualitate causat simile :

<--- Page Split --->

sed dicit Boetius, et habitum est supra1, quod omnia prædicamenta relata in prædicationem divinam præter relationem, mutantur in substantiam : ergo videtur, quod ea quae dicunt quantitatem virtutis, et quae dicunt qualitatem, in divinis prædicant substantiam : ergo videtur, quod ex una virtute vel sapientia causatur idem, et non æquale vel simile.

  1. Item, Magis sunt unum quae idem sunt, quam ea quae sunt æqualia : sed personarum in divina natura et attributis ejus maxima est unitas, ut dicit Bernardus in libro V de Consideratione : ergo videtur, quod ipsarum sit identitas in ipsa, et non æqualitas.

  2. Item, Quæ omnino eadem sunt, sunt æqualia, et non convertitur : ergo videtur, quod magis competat personis uniri unione identitatis, quam æqualitatis.

  3. Item, Tres personæ proprietatibus distinguuntur, et substantia conveniunt. sed convenientia substantiæ facit idem : ergo videtur, quod in his quæ in Littera tangit, causatur identitas, et non æqualtas.

Ulterius quaeritur, Quare non agat hic de similitudine trium personarum, cum videatur similitudo magis proprie convenire personis, quam æqualitas?

  1. Quia quaedam sunt in divinis, ut dicit Damascenus, quae prædicant substantiam : quaedam autem quae id quod assequitur, ut justus, et bonus : cum igitur trium personarum sit una justitia, et una bonitas, erit trium personarum una similitudo : et ita determinanda est similitudo trium personarum.

  2. Item, Ea quae substantiam assequuntur, habent inter se differentiam : quaedam enim sunt quae quoad aliquas suas species conveniunt spiritualibus substantiis, quaedam autem corporalibus tantum conveniunt : sicut qualitas quoad dispositionem, et habitum, et naturalem

potentiam et impotentiam, spiritualibus convenit proprie : quantitas autem, continua præcipue cui convenit ratio magnitudinis, non convenit nisi corporalibus : ergo videtur, quod qualitas magis vicina sit divinæ prædicationi, quam quantitas : ergo etiam unitas qualitatis magis proprie est in divinis, quam unitas quantitatis : sed unitas qualitatis facit simile, unitas autem quantitatis causat æquale : ergo in divinis magis est determinanda similitudo personarum, quam æqualitas.

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate SOLUTIO. Solutio. unum in substantia facit idem, et unum in quantitate facit æquale, et unum in qualitate facit simile, sicut dicit Philosophus in V Metaphysicae. Sed de eodem non erat hoc determinandum : quia idem cum eo cui est idem, non dicit distinctionem personæ. Hic autem non determinatur nisi de his quæ dicunt personarum distinctarum unitatem. Unde etiam supra probatum est1, quod Filius Patri nec est idem Deus, nec est alius Deus, sed bene est æqualis : quia ly idem vult habere identitatem personæ, aliud autem diversitatem essentiae : cum autem in tota ista parte libri Magister determinet de distinctione personarum, non debuit tangere de identitate principali tractatu, tangit tamen hic de incidenti, qualiter una persona est in alia per identitatem essentiae. Similitudo autem parum nimis dicit in divinis : quia non sequitur, ut dicit Augustinus, si aliqua duo sunt similia, quod continuo sint æqualia : sed e converso si sunt æqualia quantitate virtutis, sequitur quod sint similia, quia quantitas virtutis est etiam secundum posse eorum quæ secundum suum nomen qualitatem significant, ut posse sapientiae, et posse bonitatis, et hujusmodi : et ideo æqualitas maxime competit distinctioni personarum divinarum.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod licet in divinis quantum ad rem omnia præ-

<--- Page Split --->

dicamenta prædicent substantiam vel relationem, non tamen quoad modum sugnificandi : quia quædam prædicant per modum qualitatis, et quædam per modum quantitatis virtualis. Si vero quæritur, Quid subst huic modo ? hoc est expositum supra 1.

ARTICULUS III.

Penes quid sumitur æqualitas in divinis ?

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod illa quæ sunt eadem, magis sunt unum quam æqualia : tamen non ita competit identitas distinctis personis in quantum distnctae sunt, sicut jam dictum est : et ideo hoc non determinatur.

Ad aliud dicendum, quod haec est falsa. quod omnino eadem sunt æqualia : quia non habent distinctionem quæ exgitur ad æqualitatem : et ideo illa ratio non procedit.

Ad 1. Ad 11 quod ulterius quæritur, dicendum quod similitudo non sufficit distnctioni personarum, sicut prius dictum est : quia licet de se habeat distinctionem similium, eo quod dicat Boetius, quod similitudo est rerum differentium eadem qualitas : non tamen dicit, quod una persona tantum habeat quantum altera, sicut exigitur in personis divinis.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod licet quantitas per se sit corporalium, tamen non sic transsumitur in divina, sed potius pro quantitate virtuali, ut ante dictum est : et ideo suum unum æquat distinclas personas : unum autem qualitatis non æquat unam alii : et ideo magis convenit quantitas quam qualitas : sed tantum trahitur ex illa ratione, quod qualitas transsumitur in divina in pluribus speciebus, quam quantitas. Unde dicendum et melius, quod licet quis in suis speciebus melius possit transsumi in divina, quam quantitas in suis : nihil tamen prohibet unum quod est in quantitate, magis competere quam unum quod est in qualitate : eo quod unum quantitatis æquat personas, unum autem qualitatis non æquat, ut prius dictum est.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, A, « Nullus horum alium aut præcedit æternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate, etc. » In his enim vult, quod æqualitas consistat.

Sed objiciatur,

  1. Cum sit accipere æqualitatem penes quamlibet speciem quantitatis : et ipse unum ponit quod respondet quantitati extrinsecus adjacenti, ut æternitatem quæ respondet tempori : aliud autem ponit quod respondet quantitati continuæ secundum suas species, quæ est magnitudo : tertium autem ponit quod respondet quantitati virtuali, quod est potentia : videtur, quod lliquid debeat respondere etiam loco et numero, ut esset perfecta æqualitas inter eos.

  2. Item, Augustinus dicit, quod in his quæ non mole magna sunt, idem est majus esse et melius esse : ergo videtur, quod penes id quod est magnitudo, non notetur æqualitas, sed potius similitudo : quia bonum et melius ducent comparationem in qualitate, et non in quantitate. Si forte dicas, quod magnum et parvum sunt qualitates circa quantitatem dictæ : hoc nihil est : quia penes illas qualitates non attenditur ratio æqualitatis, sed potius penes subjectum ipsarum.

  3. Item, Cum Augustinus dicat, quod in divinis non est qualitas molis, sed virtutis, videtur idem magnitudo quod potentia : et sic non sunt nisi duo, in quibus attenditur æqualitas, et non tria, ut enumerat in Littera.

<--- Page Split --->

Solutio. Dicendum, quod tria in quibus attenditur æqualitas, omnia dicunt quantitatem virtualem, eo quod alia quantitas simplicitati divinae naturae non competit. Hæc autem virtus est considerata penes triplicem ambitum, scilicet durationis, et loci, et operis : quibus tribus omne quod limitatur, limitatur. Duratione enim stante tota simul tres personæ includunt præsenti nunc omne tempus et ævum, et quidquid est in ævo et tempore : ambitu autem loci includunt omnem locum, et quidquid est in ipso, nec includuntur : ambitu autem potentiae omnem virtutem operantem, sive secundum naturam, sive secundum propositum liberi arbitrii, sive etiam supra naturam, nec includuntur. Cum ergo his tribus modis includat Deus omne quod est, nec includatur, in his tribus perfecta accipitur quantitas virtualis conveniens naturae divinae : et cum in hoc modo inclusionis conveniant tres persona, est hæc quantitas unum in eis, et causans æqualitatem.

Quod ut melius intelligatur, ostendamus Deum omnibus his modis omne creatum includere, et ipsum non includi, sed excedere. Dicit Anselmus, quod sicut in nunc præsenti, quod est substantia temporis, est omnis locus, et omne quod in loco est : ita in æterno est omne tempus, et omne quod in tempore est. Constat autem, quod adhuc plus est in ipso : quia est in eo quod non habuit principium, et non habebit finem : ergo æternitas est mensura includens totum tempus, et totum ævum eadem ratione, et excellens utrumque et quantum ad mensurata, et quantum ad durationem : quantum ad mensurata quidem, quia mensurat æternum, sicut dicit Philosophus, « Quod est æternum æterno, hoc « est æviternum ævìterno, et tempus « temporali. » Similiter constat, quod Deus est ubique essentialiter, potentialiter, præsentialiter : ergo est in omnibus per essentiam, et per potentiam continendi et operandi, et per præsentiam

notitiae : ergo in loco et locato. Est autem insuper in se qui in infinitum excedit omne quod est. Ergo sua magnitudo ambit omne quod est, et non includitur in omne quod est : sed adhuc remanet extra infinitus : et hoc iterum convenit omnibus personis : hæc igitur est magnitudo.

Item, Omne posse non est posse nisi per suum posse et in suo, et nusuper suum posse eduxit omne esse et posse, et in se manet respectu sui infinitum : ergo etiam in virtuali potestate includit omne quod est, et non includitur : et hoc est quod intendebamus. Penes ergo hunc triplicem ambitum accipiuntur tria in quibus consideratur æqualitas divinarum personarum.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod magnitudo respondet loco, hoc modo quo Deus suo ambitu locat, id est, continet, et salvat, et ambit omne quod est, et non includitur illo : et non sumitur hic magnitudo ab his quae intrinsecus mensurant substantiam, ut linea, superficies, et solidum : quia illa de sua ratione dicunt quantitatem molis, et ideo divinis aptari non possunt : sed locus dicit continentiam quae est nobilitatis, et ideo penes proprietatem continentiae divinis potest aptari : numerus autem in pluribus est, et ideo singulorum ad singulos penes numerum non potest attendi æqualitas, de qua hic intenditur : sed potius penes numerum attenditur æqualitas plurum ad plures.

Ad ALIUD dicendum, quod Augustinus intelligit ex consequenti, et non principaliter : quia in veritate quantitas virtualis secundum rationem differt a bonitate sua : sed ad majorem quantitatem virtutis sequitur in spiritualibus semper major bonitas : et ideo penes principale virtutis attenditur æqualitas, et non similitudo.

Ad ALIUD dicendum, quod magnitudo sumitur hic pro magnitudine virtutis : sed non est una ratione dicta virtus : et ideo potentia sumitur hic stricte, scilicet se-

<--- Page Split --->

cundum quod dicit ambitum omnis operis, quod potest demonstrare perfectionem potentiae operantis : omne enim id potest Deus, et potest amplius : magnitudo autem refertur ad alium ambitum, qui est quasi secundum rationem locantis includentis omnia, et non inclusi in omnibus nec in aliquo.

ARTICULUS IV.

An aequalias conveniat tribus personis, ita ut quælibet dicatur aequalis alteri ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Nec Filio, nec Spiritu sancto... aut anterior, aut major est Pater, nec Filius Spiritu sancto. »

Ex hoc enim videtur, quod multa sit aequalias inter personas. Sed contra :

  1. Hoc videbitur adversari eis quæ postea dicentur, quod in Patre est unitas, in Filio aequalias, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque connexio : ergo videtur, quod Pater non sit aequalis Filio, sed potius e converso.

  2. Item, Æqualis de suo intellectu videtur sibi præponere alium : ut cum dicitur, Iste est æqualis, intelligitur cui sit æqualis : Pater autem de suo intellectu non præponit sibi alium : ergo videtur, quod æqualitas non conveniat Patri.

  3. Item, Videtur etiam, quod non conveniat Spiritui sancto : quia Spiritus sanctus non procedit, ut videtur, per actum naturae, sed potius voluntatis, quia procedit ut amor, diligere autem dicit actum voluntatis : quæ autem sic procedunt, non procedunt ut æqualia ei a quo procedunt : ergo videtur, quod Spiritui sancto ex ratione processionis non competat æqualitas, sed soli Filio qui procedit per actum naturae qui est generatio.

  4. Item, Non sequitur, iste est amor illius : ergo est æqualis illi : sed bene se-

quitur, iste est filius illius : ergo est æqualis illi, nisi natura defecerit : cum ergo in divinis non deficiat, videtur quod solus Filius de ratione sui habeat æqualitatem, et non Pater nec Spiritus sanctus.

  1. Item, Dionysius, « In æque poten- « tibus possibile est æqualia et similia « inter se esse et converti : in causanti- « bus autem et causatis non recipimus « reciprocationem : » cum ergo Pater sit principum Fili et Spiritus sancti, videtur quod secundum rationem Dionysii Filius non sit æqualis Patri, nec Spiritus sanctus æqualis Filio vel Patri.

Sed contra :

  1. Sicut prius habitum est, unum in quantitate est æqualitas : unde æqualitas nihil aliud est quam rerum distinctarum una quantitas : cum ergo triplex ambitus virtutis unus sit in tribus personis, ut prius probatum est, videtur quod omnes tres personæ sibi invicem sint æquales.

  2. Item, Athanasius in Symbolo, « Tres « personæ coæternæ sibi sunt, et coæ- « quales. »

Solutio. Dicimus, quod æquales sibi sunt tres personæ, sicut ultimo probatum est.

Ad id quod primo objicitur, dicendum quod in Filio est æqualitas secundum quamdam rationem appropriati, non proprii : et illam rationem tangit quædam objectionum, scilicet, quod quantum est de ratione processionis, emanat a Patre in æquali natura. Et quia æquate de ratione sua semper supponit unum cui sit æquate : et ista ratio etiam in quadam alba objectione est tacta : sed licet Filio per aliquem modum sit appropriabile, non tamen est proprium, ita quod aliis non conveniat.

Ad aliud dicendum, quod non præponit unum, sed supponit unum propter distinctionem quæ significatur in vocabulo : et ideo convenit omnibus personis, sed non uni personæ : imo uni in

<--- Page Split --->

comparatione ad aliam in qua est eadem quantitas virtualis.

Ad aliud dicendum, quod licet processus voluntatis non importet æquale de ratione emanationis in genere, tamen prout est in divinis importat : quia in divinis non potest esse emanans nisi per omnia æqualis : tamen illam rationem quæ ponitur in objiciendo, attenderunt qui Filio appropriaverunt.

Ad aliud dicendum, quod amor ut amor non est æqualis amanti, nec verbum ut verbum æquale dicenti : sed amor ut in divinis, et verbum ut Dei verbum, de necessitate habent æqualitatem cum dicente et amante, ut dictum est.

Ad ultimum dicendum, quod Dionysius loquitur de comparatione creatorum ad creantem : quia illorum Deus est causa : et non possunt ei æquiparari : sed personæ sunt æquipotentes, et non est una causa alterius, sed principium : et ideo æquales sibi invicem esse possunt.

ARTICULUS V.

Quid significent ista nomina, æqualitas et æqualis, similitudo et similis : et utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus possunt dici una æqualitas ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Ecce breviter assignavit Augustinus in quo trium personarum consistit æqualitas, etc. »

Dubium enim potest esse quid significent ista nomina, æqualitas et æqualis, et similitudo et similis?

Videtur enim, quod notiones : quia 1. Quæcumque in divinis notant discretionem, significant ea quibus fit illa discretio , sed ista in divinis significant illa quibus fit illa discretio : hæc autem sunt notiones : ergo ista significant notiones.

  1. Item, Hilarius dicit, quod similitu-

do non sibi est : ergo nec æqualitas sibi est : ergo ista significant personas quæ in pluralitate et relatione consistunt.

  1. Item, Essentialia prædicantur singularter de pluribus in summa : ista autem de pluribus in summa prædicantur pluraliter : dicimus enim quod Pater et Filius et Spiritus sanctus non sunt unus æqualis, sed plures æquales : ergo ista non significant essentiam, ut videtur.

Sed contra :

  1. Tres personæ non sunt unum in personalitate, quia personalitas unius non est personalitas alterius : et unum requiritur ad æquale esse : ergo non sunt æquales in personalitate : ergo necesse est si sunt æquales, quod sint æquales in essentia et essentialibus.

  2. Item, Notionibus sunt personæ inæquales, quia Pater habet tres, Filius duas, Spiritus sanctus unam : ergo si sunt æquales, hoc erit in essentia et essentialibus.

  3. Item, 'Triplex ambitus virtualis quantitatis qui supra determinatus est, convenit personæ gratia essentiae, et non gratia alicujus personæ determinatæ : ergo videtur, quod æqualis et similis dicunt essentiam, et non notionem, vel personam.

Ulterius quæritur, Utrum possit dici, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt una æqualitas ?

Et videtur quod sic : quia sunt una essentia quæ est æqualitas trium : ergo videtur, quod sint una æqualitas.

Solutio. Dicendum, quod ista nomina æqualis, similis, et similitudo, et æqualitas, in suo intellectu claudunt duo, scilicet distinctas personas, et unitatem essentiae : sed quando ut concreta accipiuntur, tunc significant personas in recto, et essentiam in obliquo : et quando accipiuntur ut abstracta, fit e converso, quod scilicet significant essentiam in recto et personas in obliquo : sed tamen retinent semper utrumque : et per

<--- Page Split --->

hoc patet solutio fere ad omnia objecta. Quod autem ita sit, ut dictum est, patet si exponanturdictiones illa: æquales enim sunt personæ unam habentes quantitatem, et similes personæ unam habentes qualitatem : et patet, quod in hac expositione personæ sunt in recto, et essentia in obliquo. Si autem abstracta sumantur, contingit e contrario : quia æqualitas est distinctarum personarum eadem quantitas, et similitudo est rerum differentium vel personarum eadem qualitas : ubi essentia est in recto, et personæ in obliquo.

non debet concedi, quod tres sint una æqualitas : qua licet ibi significetur essentia in recto, tamen etiam personæ significantur : et non valet, Sunt id in quo est æqualitas, sicut essentia, et virtus : ergo sunt æqualitas : et incidit locus sophisticus accidentis propter diversum modum significandi in æqualitate, et eo in quo notatur illa æqualitas, sive hoc sit vultus, sive essentia.

Nota ergo, quod ista sunt relativa intrinsecus, quando proferuntur pluraliter : extrinsecus sunt relativa, quando proferuntur singulariter, et exiguin determinationem extra, ut, Isti sunt æquales, relativum est intrinsecus claudens in se ea quæ referuntur ad se, et determinantur a seipsis intrinsecus : cum autem dicitur, Filius est æqualis, oportet addere, Patri et Spiritui sancto, vel ambobus : sunt tamen ita relativa quod consignificant etiam essentiam in obliquo, ut dictum est.

Ad 1, 2 et 3. DICENDUM ergo ad primas rationes, quod omnia quæ concludunt, non contungunt ex hoc quod tantum significent notiones vel personas, sed qua significant personas in recto.

Ad oljecf. Ad illa autem quæ in contrarium sunt, non cogunt plus nisi quod essentia in illis nominibus dicatur in obliquo.

Ad quest. Ad aliud dicendum, quod meo judicio

B. Quod æternitas et magnitudo et potestas in Deo sunt unum, licet ponantur quasi diversa.

Cumque enumerentur ista quasi diversa, in Deo tamen unum et idem sunt, scilicet essentia divina simplex et incommutabilis. Unde Augustinus in libro VII de Trinitate 1. Non alio magnus, alio Deus est : sed eo magnus, quo Deus : quia non est illi aliud magnum esse, aliud Deum esse. Eadem quippe ejus magnitudo est, quæ virtus : et eadem essentia, quæ magnitudo. Ita etiam et potentia Dei, et essentia divina est. Unde Augustinus in libro VII Confessionum : Voluntas et potentia Dei Deus ipse est. Æternitas quoque Dei essentia divina est 2. Quod Augustinus ostendit super illum locum Psalmi : In generatione et generationem anni tui 3. Est generatio generationum quæ non transit, collecta de omnibus generationi-

<--- Page Split --->

bus, id est, sanctis. In illa erunt anni Dei qui non transeunt, id est, æternitas Dei. Non enim sunt aliud anni Dei, aliud ipse: sed anni Dei, æternitas Dei est: æternitas vero ipsa Dei substantia est, nihil habens mutabile. Inconcusse ergo teneamus, quod unum et idem est, scilicet essentia divina, Dei æternitas, potentia, magnitudo: et tamen consuevit Scriptura hæc et his similia quasi distincte ponere. In his ergo verbis trium personarum æqualitatem breviter complexus est Augustinus. Quia alius alium nec æternitate, nec magnitudine, nec potentia superat.

Quod autem æternitate aliqua trium personarum aliam non excedat supra ostensum est, ubi coæternitas trium personarum insinuata est.

ARTICULUS VI.

Utrum in æternitate sunt anni a generatione in generationem ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit: « In generatione et generationem anni tui. »

  1. Æternitas enim indivisibilis est: ergo videtur, quod sibi non competant ann: annus enim est reversio solis ad aliquod punctum zodiaci, in quo figitur motus ejus, sicut in Ariete, vel alio loco: ergo videtur, quod hujusmodi mensura æternitati non competat: ergo male dicit.

  2. Præterea, Quid est quod dicit, In generatione et generationem ? Si enim per hoc vult dicere Deum non transire in transitu successionis generationum : hoc parum esse videtur : quia etiam terra, ut dicit Ecclesiastes, in æternum stat, dum generatio præterit, et generatio advenit 1.

  3. Similiter, Si generatio et generatio sunt inquietæ, et non stant, quamdiu Deus voluerit, usque scilicet ad generationem quæ colligitur ex omnibus generationibus, et hæc dicitur quæ est generatio Sanctorum, necesse est quod ha-

beat in omni successione generationum inquietum movens: hoc autem non potest esse per naturam nisi motus corporum cœlestuum: ergo videtur, quod anni motus illius etiam sint in generatione generationum: et ideo non competit soli Deo, ut videtur.

Sed contra : Sed contra : Sed contra : Sed contra : Sed contra : Sed contra : Sed contra : Sed contra

SOLUTIO. Sicut supra dictum est *, anni Dei dicuntur æternitas sua non distinguibilis in se, sed ad mensuras inferores : et vocatur annus Dei æternitas excedens revolutiones annorum: quotcumque enim revolutiones annorum accipiantur æternitas infinites excedit eas ante et post : quia infinites tantum est duratio æternitatis ante et post : unde non sequitur, quod æternitas in se dividatur vel distinguatur. Et per hoc patet solutio ad primum

Ad aliud dicendum, quod generatio generationum dicitur numerus electorum ex omni generatione collectus. ut hic dicit Augustinus: sed in illa successione non stat terra, ita quod non sit mutabilis secundum dispositionem et

<--- Page Split --->

partem : modo enim per circularem generationem elementorum et mixtionem in elementis transmutatur terra secundum partem, et non secundum totum : in fine autem mundi alterabitur in suis qualitatibus activis et passivis, et causatis ex illis : sed verum est quod in æternum stabit secundum substantiam : dicit enim Augustinus, quod praeterit figura hujus mundi, sed non substantia.

cœeli et ipsum cœelum stabunt, dum durat generationis successio : sed tamen ad tempus referuntur : cœelum enim refertur ad nunc tenporis, sicut ad mensuram : et ipse motus secundum partes suas est in tempore, sicut in numero : tempus autem in ipso, sicut in causa, et in cœelo, sicut in subjecto : sed Deus nec mutatur, ut terra, nec ad tempus refertur ut cœelum et motus.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod motus

C. Hic de magnitudine, quod ea aliqua personarum aliam non excedit.

Nunc igitur superest ostendere, quod magnitudine vel potentia alius alium non excedat : et prius de magnitudine videamus.

DIVISIO TEXTUS.

DEINDE sumenda est pars illa in qua ostendit æqualitatem personarum secundum magnitudinem : quæ dividitur in duas partes, in quarum prima ostendit, quod propter æqualitatem una persona est in alia : et hæc incipit ibi, C, « Nunc igitur superest ostendere, etc. » In secunda autem probat, quod propter æqualitatem a Deo removetur ratio par-

tis et universalis et materiae et contemperationis, ibi, F, « Sed jam nunc ad propositum redeamus, cœptogue insistamus, etc. »

In prima sunt tria capitula: in quorum primo non est nisi transitus a dictis ad dicenda. In secundo, ostenditur æqualitas magnitudinis esse in essentia, ibi, D, « Sciendum est igitur, etc. » In tertio, ex consequenti ex hoc ostenditur, quod unaquæque personarum est in alia, ibi, E, « Et inde est, quod Pater dicitur, etc. »

D. Quod non est major una persona alia, nec majus aliquid duæ quam una, nec tres vel duæ quam una.

Sciendum est ergo quia Pater non est major Filio, nec Pater vel Filius major Spiritu sancto, nec majus aliquid duæ personæ simul sunt quam una, nec tres simul majus aliquid quam duæ : nec major est essentia in tribus quam in duabus, nec in duabus quam in una : quia tota est in sin-

<--- Page Split --->

gulis. Unde Joannes Damascenus ait : Confitemur deitatis naturam omnem perfecte esse in singula suarum hypostaseon, id est, personarum : omnem in Patre, omnem in Filio, omnem in Spiritus sancto. Ideoque perfectus Deus Pater, perfectus Deus Filius, perfectus Deus Spiritus sanctus'.

ARTICULUS VII.

Utrum tres personæ sint aliquid majus quam duæ, et duæ quam una ?

Dubium est hic quod dicit in quarto capitulo D, ibi, « Nec majus aliquid duæ personæ simul sunt, quam una, etc. »

  1. Instantiam enim hoc videtur habere in omnibus discretis et collectivis : unum enim est pars duorum : et omnis pars minor est toto : ergo videtur, quod duæ personæ sint aliquid majus quam una, et tres quam duæ.

  2. Similiter habebimus infra 2, quod hoc nomen, Trinitas, collective significat personas : cum ergo quilibet de populo sit pars populi, videtur quod una persona sit minus aliquid quam tota Trinitas.

  3. Item, Persona una aliquo modo se habet ad Trinitatem, aut ut idem, aut ut æquale, aut ut majus, aut ut minus. Non ut idem : qua aliter oporteret, quod supposita illa persona supponeretur Trinitas, quod esse non potest. Nec ut majus, nec ut æquale, ut videtur, quia æqualia quæ sunt unius essentiae, convertuntur super se : non autem convertitur prædication de Trinitate ad aliquam personarum ; ergo videtur, quod se habeat ut minus : ergo non est tantum una persona, quantum duæ vel tres.

SOLUTIO. Dicendum, quod tantum et solutio quantum dicunt hic æqualitatem in eo quod est quantitas, et non in numero notionum vel personarum : qui tamen non est simpliciter numerus, ut infra ostendetur : in numero enim notionum quem faciunt notiones, duæ personæ sunt plures una, et tres plures quam duæ vel una : sed non sunt aliquid plus, vel majus : et est processus in primo argumento a discreto ad continuum : unde incidit fallacia figurae dictionis.

Ad ALIUD dicendum, quod Trinitas non est collectivum : quia forma collectionis simpliciter est plures, et secundum quid una : Trinitas autem unit personas simpliciter in una natura : sed dicitur quasi collectivum, eo quod in se colligit omnes personas, non ut partes, sed ut unum in natura, quæ non est totum ad illas, sed idem unicuique earum : quod non est in toto quantitativo vel integrali.

Ad ALIUD dicendum, quod una persona se habet ad Trinitatem duobus modis : quia duo dicit Trinitas, scilicet collectionem personarum, et unionem. Quoad collectorum discretionem se habet una persona ut in pauciori discretione notionalì, quam collectio trium : ad unionem autem se habet ut æquale et idem : quia est idem essentiae unitati et æqualis per essentiam omnibus tribus simul. Unde meo judicio ad tales non est danda responsio sine hujusmodi distinctione.

<--- Page Split --->

E. Quomodo dicitur esse Deus Pater in Filio, et Filius in Patre, et Spiritus sanctus in utroque, et singulus in singulis.

Et inde est quod Pater dicitur esse in Filio, et Filius in Patre, et Spiritus sanctus in utroque, et singulus in singulis. Unde Ambrosius in libro de Fide ad Petrum : Propter unitatem naturalem totus Pater in Filio et Spiritu sancto est, totus quoque Spiritus sanctus in Patre et Filio est. Nullus horum extra quemlibet ipsorum est, propter divinae naturae unitatem 1. Ecce hic aperit aliquatenus : non enim plene potest tantum ab homine reserari arcanum : ex qua intelligentia dicatur singula personarum tota esse in aliis. Unde etiam Hilarius ista interius perquirens in libro III de Trinitale ait : Affert plerisque obscuritatem sermo Domini cum dicit, Ego in Patre, et Pater in me est 2 : nec immerito. Natura enim intelligentiae humanæ rationem dicti hujus non capit : nec exemplum aliquod rebus divinis comparatio humana præstabit. Sed quod non intelligibile est homini, Deo possibile est. Cognoscendum itaque atque intelligendum est quid sit illud, Ego in Patre, et Pater in me est : si tamen comprehendere hoc ita ut est valebimus : ut quod natura rerum pati non posse æstimatur, id divinæ veritatis ratio consequatur. Patrem ergo in Filio, et Filium in Patre esse, plenitudo in utroque divinitatis perfecta est, quia plenitudo divinitatis est in Filio : quod in Patre est, hoc et in Filio est : quod in ingenito est, hoc in genito, alter ab altero, et uterque unum. Is scilicet qui est nihil habens quod non sit etiam in eo a quo est, non duo unus, sed alius in alio : quia non aliud in utroque ut unum sint in fide nostra : uterque non unus, nec eumdem utrumque : nec aliud confitemur, quia Deum ex Deo natum, nec eumdem nativitas, nec aliud esse permittit. Eamdem ergo in utroque et virtutis similitudinem, et deitatis plenitudinem confitemur : quia veritas dicit, Ego in Patre, et Pater in me est. Omnia enim Filius accepit a Patre. Nam si partem ejusdem qui genuit accepit, neuter ergo perfectus est : deesset enim ei unde decessit : nec plenitudo in eo erit, qui ex portione constiterit. Neuter ergo perfectus est, si plenitudinem suam et qui genuit amittit : nec qui natus est consequitur. Fateamur ergo quod Pater est in Filio, et Filius in Patre, et Deus in Deo, ut idem Hilarius ait in libro VII

<--- Page Split --->

de Trinitate, non per duplicem convenientium generum conjunctionem, nec per insitam capacioris substantiae naturam : sed per naturae unitam similitudinem, per nativitatem viventis ex vivente natura : dum res non differt, dum naturam Dei non degenerat nativitas, dum non aliud aliquid ex Deo quam Deus nascitur : dum nihil in his novum est, nihil alienum, nihil separabile. Ecce his verbis, prout humana permittit infirmitas, aperitur ex quo sensu Christus dixerit se esse in Patre, et Patrem in se. Ex eodem etiam sensu intelligitur Spiritus sanctus esse in utroque, et singula personarum in singulis : quia scilicet in singulis est eadem plenitudo divinitatis, et unita similitudo naturae : quia non est major divina natura in aliqua harum personarum, sed unius et indifferentis naturae sunt hae tres personae. Ideoque altera in altera esse dicitur, ut praedictum est. Unde Ambrosius praedictorum verborum sententiam nobis aperiens super epistolam Apostoli, II ad Corinth. v, 19, ait : Per hoc intelligitur Pater esse in Filio, et Filius in Patre, quia una est eorum substantia. Ibi enim est unitas, ubi nulla diversitas. Ecce tribus illustrium virorum testimoniis, scilicet Augustini, Hilarii, atque Ambrosii, in idem concurrentibus revelatione Spiritus sancti in eis loquentis, pie credere volentibus ostenditur (tamen quasi per speculum et in ænigmate 1) qualiter accipiendum sit, cum dicitur Pater in Filio esse, vel Filius in Patre, vel Spiritus sanctus in utroque.

ARTICULUS VIII.

Utrum Pater potest dici esse in Filio, et una persona in alia?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Et inde est, quod Pater dicitur esse in Filio, etc. »

Videtur enim, quod secundum nullam modum dicendi in alio ista convenant.

  1. Dicit enim Philosophus in IV Physicorum : Accipiendum est quot modis aliquid in alio dicitur esse. Uno quidem igitur modo sicut digiti in manu, et omnino partes in toto. Alio vero, sicut totum in suis partibus : non enim est praeter partes totum. Alio, scut homo in animali, et omnino species in

genere. Alio, ut genus in specie : et om nino in speciei ratione, pars speciei. Praeterea, ut sanitas in calidus, atque frigidis, et omnino forma in materia. Praeterea, ut res Graecorum in rege, et omnino in primo movente. Insuper, ut in bono, atque omnino in fine : hoc autem est id gratia cujus caetera sunt, atque fiunt. Omnium autem maxime proprium est sicut in vase et omnino in loco. Ex hoc accipitur, quod modo essendi aliquid in alio dicitur his octo modus enumeratis vel novem si ultimus in duos dividatur : quia est locus sicut vas, et etiam locus non sicut vas, sed immobilis qui simpliciter est locus. Constat autem, quod nullo illorum modorum una persona est in alia : ergo videtur, quod simpliciter una non sit in alia.

  1. Item, Cum dicitur, Pater est in Fi-

<--- Page Split --->

lio, præpositio cum sit transitiva, necessario importat aliquam distinctionem : non autem est distinctio nisi secundum relationem originis : ergo videtur, quod notet auctoritatem Patris ad Filium : cum autem dicitur e converso, Filius est in Patre, eadem ratione notabit distinctionem, et non sub eadem ratione qua primo : ergo videtur, quod non eadem ratione Pater est in Filio, et Filius in Patre, et eadem ratio est de Spiritu sancto.

  1. Item,Quorum est unum ad alterum, ut distinctum apud distinctum, neutrum illorum est in altero : sed Verbum ab aeterno erat apud Deum, ut distinctum apud distinctum : ergo videtur, quod numquam fuerit in Patre, nec Pater in ipso, et sic nihil est quod hic dicitur.

  2. Item, Duplicem habitudinem videtur importare ly in quando dicitur Pater esse in Filio, scilicet unitatem essentiae quae tangitur hic ab Hilario et Augustino et Ambrosio,et etiam existentiae relativorum quam tangit Damascenus: unum enim relativorum est in alio per intellectum : ergo videtur, quod semel posita æquivoce secundum duas habitudines sumatur.

  3. Item,Tres illustres Doctores' exponunt hoc de unitate essentiae : et quæro, In qua habitudine sumatur ibi ly in, et dicamus, Pater est in essentia divina, et Filius est in eadem essentia ? Aut enim est sicut in toto quod infra notatur, aut est sicut in forma, vel sicut in loco : constat autem, quod nullo modo : ergo ly in non notat habitudinem essentiae, et sic male exponitur.

Soluto.

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate sicut dictum est in objiciendo, præpositio notat duplicem habitudinem, scilicet originis, vel relationis, et identitatis essentiae, et quoad illam quae est relationis, non eodem modo dicitur esse Pater in Filio, et Filius in Patre, et de Spiritu sancto similiter est.

AD PRIMUM dicendum, quod nullo illo-

rum modorum sumitur hic in : quia Philosophus ibi non tangit modos quibus aliquid est in aliquo, nisi quae aliquam habent similitudinem cum illo modo, quo aliquid est in alio sicut in loco, quia de illo solo ibi intendit : posset tamen licet remote reduci ad illum quo causatum est in causa : quia licet causa in divinis non sit, est tamen ibi potentia principii.

Ad aliud patet jam solutio per ante dicta.

Ad aliud dicendum, quod ly apud notat distinctionem perfecti et æqualis secundum modum significandi : quia in rebus corporalibus dictum notat vicinitatem lateralem et illa vicinitas ponit æqualitatem : tamen in divinis non removet quin distinctorum unus possit esse in alio, tum per intellectum principii et existentis de principio, tum etiam per unitatem essentiae : sed in corporalibus quae non possunt esse unius essentiae si distincta sunt, verum est quod sequitur conclusio illius rationis.

Ad aliud dicendum, quod licet persona et essentia differant secundum modum significandi, tamen realiter idem sunt : et ideo etiam distinctio personalis, et unitas essentialis uno termino significari quandoque possunt : et non est signum æquivocum, quia unum accipitur in alio, sicut etiam supra explanatum est.

Ad aliud dicendum, quod non proprie dicitur, Pater est in essentia divina : sed posset dici, Filius est in natura vel essentia Patris, vel e converso : ubi notaretur aliqua distinctio, non quidem essentiae ad personam, sed personae ad personam, quae secum est unum in essentia. Si tamen concedatur, tunc dicendum, quod præpositioni sufficit transitio in modo significandi, non in re : et ille modus significandi erit, quod Pater est in essentia, sicut quis in quo est, et essentia in Patre sicut quo est in quis : et quia indifferentia est in divinis inter quis

Vide in textu, cap. E.

<--- Page Split --->

est et quo est, ideo præpositio exponitur per rei identitatem, et hoc non potest ad aliquem modorum Philosophi reduci : quia nec ipse omnes posuit, sed eos qui habebant similitudinem cum ultimo, de quo intendedat, ut dictum est.

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Natura intelligentiae humanæ rationem hujus dicti non capit, etc. »

Hoc enim videtur falsum : quia supra t data sunt similia, vestigium, et imago ad hoc repræsentandum.

Ad hoc dicendum, quod nullum simile repræsentat sufficienter, et hoc intendit Hilarius.

ARTICULUS IX.

An Filius addat aliquid super id quod accepit a Patre ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Nam si partem ejusdem qui genuit accepit, neuter ergo perfectus, etc. »

Hoc enim videtur falsum : quia aut Filius aliquid addit super id quod accipit a Patre, aut nihil. Si addit, non totum Pater habet quod habet Filius, quod hæreticum est. Si nihil addit : aut ergo totum et idem habet, aut non totum, et aliud. Si primo modo : ergo Pater et Filius sunt in toto idem, quod falsum est, cum supra negatum sit, quod etiam non sunt idem Deus 2. Si autem non totum et aliud accipit, tunc non est æqualis et in essentia eadem cum Patre, quod iterum absurdum est : ergo videtur, quod ille sermo qui hic dicitur, sit falsus.

Si forte dicas, quod Filius addit proprietatem quæ non est aliquid, sed ad aliquid. CONTRA : Si illam addit Filius, non addit nisi ei quod accipit a Patre :

essentiam autem accipit : ergo addit essentiæ : ergo proprietas determinat essentiam, quod falsum est : quia sic essentia divina Filii non esset Patris essentia, sicut nec persona Filii est Patris persona : ergo videtur, quod nec addat aliquid, nec ad aliquid, et ita remanet penitus idem.

SOLUTIO. Dicendum, quod Filius nihil addit omnino ei quod accipit a Patre, nec tamen sequitur, quod Filius simpliciter sit idem Patri : sed sequitur, quod Filius in accepto sit idem Patri, et hoc verum est absolute.

Si autem quæris, In quo ergo distinguuntur Pater et Filius ?

Dicendum, quod in eo quod ille est accipiens per generationem, ille autem dans : et hæc non distinguunt acceptum ab eo a quo accipit, sed potius accipientem a dante : et ideo patet, quod quia tantum accipit quantus est, ideo sequitur quod accipiens et dans sint æquales : quia vero ille dans, iste accipiens, ideo sequitur quod non sunt idem, sed alius et alius : et per hoc patet solutio.

ARTICULUS X.

An omne quod nascitur, nascitur ex duplici genere, scilicet masculo et fæmina?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Non per duplicem convenientium generum conjunctionem, etc. »

Non enim omne quod generatur, generatur insitive vel per duplicem convenientium generum conjunctionem.

Et AD hoc dicendum, quod Hilarius loquitur hic de generatione vivi, sicut

1 Cf. Supra, Dist. III.

2 Cf. Supra, Dist. IV.

<--- Page Split --->

patet in ipso textu. Vivum autem aut est sensibile, aut vegetabile. In sensibili autem in omni eo quod est perfectum, id est, quod ex se habet producere tale alterum quale est ipsum, necesse est quod sit duplex genus commixtum, scilicet masculus et femina: quia in omni animali, ut dicit Philosophus, est mas et femina nisi in anguilla in qua numquam mas et femina apparuit: et ideo etiam piscatores dicunt, quod anguillae de superfluitate aliorum piscium generantur. Quædam etiam sunt imperfecta quae non possunt producere tale alterum, qualia sunt ipsa, quae nascuntur ex putrefactione. Vegetabile autem vivum per insitivam virtutem convalescit, id est, per vim insitam sibi: et ideo una planta inseritur in alia: quia sicut dicit Philosophus, planta ubique impraegnat et impraegnatur, et istos duos modos hic removet Hilarius in generatione divina, in qua vivum nascitur in vivum.

« Dum naturam Dei non degenerat nativilas, etc. »

In quo enim degenerat natura ?

Et ad hoc dicendum, quod degenerat multus de causis : quarum una et præcipua est, quod generatio est de superfluitate alimenti, in quo originata est virtus formativa ex virtute generativa quae est in Patre, sicut notatum est supra 1 : et ideo generatio nostra quae est de assumptione alimenti, utilis est in assumptione alieni, et sic degener efficitur, quod non convenit divinae. Similiter etiam non idem in ecelo movet ad generationem omnium : quia cœlum in constellatione non eodem modo se habet, sed continuo mutando situm et proportiones adspectuum, movet aliter et aliter. Tertium est, quod non eodem modo mobilis et commiscibilis est materia. Et illa omnia intendit removere a divina generatione. Qualiter autem nostra sit nova et novum accipiens. supra expeditum est 2.

ARTICULUS XI.

Unde contingit aliquid degenerare, et quae sint causae ejus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit :

F. Ad id quod cœperat redit, scilicet ut ostendat quod magnitudine alius alium superat.

Sed jam nunc ad propositum redeamus, cœptoque insistamus, ostendentes quod magnitudine nulla trium personarum aliam superat : quia nulla major aliis, nec majus aliquid sunt duæ quam una, nec tres quam duæ, nec major Deus quam singuli horum, quia singulus horum perfectus est : nec est a quo crescat illa perfectio.

<--- Page Split --->

sint totum ad duos et ad unum : et sic videtur, quod una persona sit pars Trinitatus, et similiter duæ.

  1. Item, In Littera sæpe dicitur tota essentia, tota Trinitas : ergo videtur, quod sit totum, et sic in divinis est ratio partis et ratio totius.

« Sed jam nunc ad propositum redeamus, etc. »

Hic incipit ostendere æqualitatem magnitudinis trium personarum per remotonem partis generis, speciei, materiae, et contemplationis a divinis, et hoc facit in prima parte hujus partis. In secunda, objicit contra, ibi, N, « His autem vudetur adversari, etc. » In tertia, solvit, ibi, O, « Hæc autem, quæ huc dicuntur, etc. »

Penes prima autem quinque, sunt in prima parte quinque capitula. Et primum illorum est, quod divina essentia non dicitur de personis ut totum integrale cujus partes constituentes sunt personæ.

ARTICULUS XII.

An essentia prædicetur de personis sicut quoddam totum ?

Et circa hoc accidit hic dubium. Primum, Utrum essentia prædicetur de personis ut quoddam totum ?

Videtur autem quod sic :

  1. Essentia enim divina prædicatur de tribus et de singulis eorum : ergo videtur quod sit totum ad illas, et personæ sint partes.

  2. Item, Quidquid removetur ab aliquo et non differt ab illo genere vel specie vel numero, videtur esse pars illius : sed quælibet persona removetur a Trinitate, non differens ab ea genere, vel specie, vel numero : ergo quælibet personarum est pars Trinitatis.

  3. Item, Duo sunt plures uno : ergo sunt totum ad unum, et similiter tres ad duos et ad unum : ergo videtur, quod

  4. Item, Detur quod Pater sit tota deitas et totus Deus : aut ergo Filius est illud idem, aut aliud : non aliud : ergo idem : sed quæcumque uni et eidem sunt eadem penitus secundum rem, ipsa sunt eadem secundum rem : sed Pater et Filius uni et eidem detati vel essentæ sunt idem secundum rem : ergo ipsi sunt idem secundum rem : sed quæcumque vel quicumque sunt idem secundum rem, nulla re distinguuntur : ergo Pater et Filius nulla re distinguntur : et venit super nos hæresis Sabellii qui in sols nominibus posuit Trinitatem : ergo videtur, quod Pater non sit tota essentia divina : ergo est pars.

  5. Item, Alia via videtur probari, quod totum et pars sint in Trinitate : in nulla enim natura ita est, quod res naturae fiat ex natura sola : si enim sola natura faceret rem naturae, cum ipsa uno modo habeat se, non faceret rem naturae nisi uno modo : hoc autem falsum est etiam in divinis, quia res naturae divinae sunt tres : ergo videtur, quod natura sit in persona cum aliquo alio : ergo videtur natura esse pars essentialis personæ.

  6. Item, Boetius : Omne quod est, participat esse ut sit, et participat alio aliquo ut hoc sit : sed Pater est hic : ergo participat duobus, scilicet esse ut sit, et paternitate ut hic vel ille sit, et sic iterum redit quod essentialis pars Patris vel alterius personæ est essentia divina.

  7. Item, Hoc videtur, quia saepius habuimus, quod Augustinus dicit, quod Pater non eo est, quo Pater est : quia essentia est, et paternitate Pater est : ergo videtur essentia pars essentialis Patris esse.

<--- Page Split --->

Soluto.

SOLUTIO. Dicendum, quod nulla ratio totius et nulla ratio partis est in divinis : et hoc ideo est, quia omne totum ex suis partibus compositum est, et hoc dico si vere totum est : pars autem imperfecta est ad suum totum': et neutrum illorum competit divinis : quia simplicitas repugnat primo, perfectio autem repugnat secundo.

Ad 1.

DICENDUM ergo ad primum, quod essentia divina prædicatur conversim de persona. Hæc enim est vera, Pater est essentia divina,et essentia divina est Pater. Si autem sic objiciatur : Pater est quidquid est essentia divina, adhuc vera est : et si procedatur ulterius,Essentia divina est Filius : ergo Pater est Filius : satis patet, quod mutatur quid in ad aliquid. Unde non sequitur argumentum. Unde quidquid est essentia divina est Pater, et e converso. Si autem fiat hoc argumentum de hoc nomine, Trinitas, sic : Pater est aliquid Trinitatis, et non tota Trinitas : ergo est pars Trinitatis. Dicendum, quod hæc est falsa, Pater est aliquid Trinitatis : quia ly aliquid notat partitionem. Si autem sic proponatur : Pater est aliquis Trinitatis, tunc est vera. Si postea procedatur ulterius sic : Est aliquis Trinitatis, et non tota Trinitas : ergo est pars Trinitatis : jam supra solutum est : quia quod Pater non est tota Trinitas, hoc non impedit unitas Trinitatis, sed pluralitas personarum significata in hoc nomine, Trinitas : unde ex hoc non sequitur, quod Pater sit pars : sed sequtur, quod Pater non est tot, quot sunt tres simul uniti in una essentia, sicut diximus supra.

Ad 2.

Ad ALIUD dicendum, quod hæc propositio, Quidquid removetur ab aliquo, etc., intelligitur sic, quod illud sit in ipso sicut habens esse actu in illo et non in se : sicut pes in Socrate, vel alia pars in suo toto. Sic autem personæ non habent se in Trinitate : quia in Trinitate non habent esse in potentia : nec Trinitas est in eis, sicut totum in partibus : sed potius personæ significantur in hoc nomi-

ne, Trinitas, sicut simul sumptæ : et ideo quælibet una per se sumpta removetur a Trinitate, et Trinitas ab ea : et illius causa jam dicta est.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc est verum, quod duo sunt plures uno : et sic bene concedo, quod duo personæ numero quem faciunt relationes, sunt plures una : sed tamen una non est pars duarum, nec unitas illa est pars binarii alicujus. Et hoc patet sic : In inferioribus est forma substantialis uniuscujusque, cujus actus est rem in se terminare et separare ab aliis in quibus non est eadem forma numero per actum : ergo forma illius, scilicet actum qui est in se terminare et ab aliis dividere, facit ipsam rem esse unam, et est unitas ejus : et ideo quia illæ unitates quæ sunt in duabus rebus et consequuntur formas substantiales, non sunt una, nec unum : ideo sequitur, quod unitas istius et unitas illius aggregatæ, faciunt binarium, et tres ternarium, et sic deinceps, secundum quod Philosophus dicit, quod numerum cognoscimus divisione continuì. In divinis autem essentia non dividit, sed potius unit personas : et ideo unitas personæ ut persona, non est essentia, sed notio vel relatio distinguit in divinis, et facit hæc notio vel illa unitatem personæ, facit enim personam in existere et distinctam ab alia : et ideo hæc persona et illa sunt duæ personæ numero notionum : sed quia notio non dividit personam a persona essentialiter, ideo non simpliciter facit pluralitatem : ergo nec simpliciter facit binarium : unde licet in divinis sint duæ personæ, non tamen binarius : et licet ibi sit pluralitas personarum, non tamen multitudo : et ideo non puto esse concedendum, quod unum in divinis sit pars duorum etiam discreta, sicut unitas est pars binarii vel ternarii : sed bene concedo, quod una persona est non tot sicut duæ vel tres, et duæ non tot sicut tres, nec ita pauci sicut una : quia numerus quem facit notio in divinis, non est

<--- Page Split --->

simpliciter numerus : et hoc infra magis determinabitur.

Ad aliud dicendum, quod sancti vocant totum idem quod perfectum : sicut Philosophus dicit in III Physicorum : totum autem et perfectum idem dico.

Ad aliud dicendum, quod Pater est tota deitas et totus Deus, et Filius similiter : sed quod postea subinfertur, Quæcumque uni et eidem sunt eadem, etc., intelligendum est, quod hoc verum est secundum quod sunt idem illi : non autem est ibi prædication vel comparatio personarum ad essentiam nisi in ratione absoluti de absoluto : quidquid enim comparatur ad essentiam in divinis, comparatur ut absolutum ad absolutum : relativum enim non est ad alterum nisi ad id cui opponitur, et ideo ad essentiam comparatum non est ad alterum : unde ex illa propositione non sequitur, quod Pater et Filius sint idem, sed quod in omnibus absolutis sint idem, et in his in quibus ad se invicem referuntur, habent distinctionem.

Ad aliud dicendum, quod essentia divina non est pars Patris, ut dicit alterius personæ : et verum est, quod essentia nihil sibi additum habet in Patre quo constituat personam : quia jam dictum

est, quod nihil comparatur essentiae in divinis nisi penes identitatem absolutam propter ultimam sui simplicitatem : sed licet paternitas ab essentia in Patre non differat re, tamen differt modo signifificandi : qui licet in comparatione ad essentiam sit modus et non res, est tamen res in comparatione ad oppositam personam : et ideo personæ non differunt modo nominum tantum. Sed si ab utraque parte esset: modus, scilicet a parte essentiae, et a parte personæ, tunc tantummodo differentia nominum differrent personæ, ut dixit Sabellius.

Ad aliud dicendum, quod etiam secundum Philosophos, primum nullo nisi ente participat, et nec illo participat ut partem ejus capiat, sicut disputatum est supra 1 : sed ad hoc quod aliquis sit pater, sufficit habere aliquid differens ab esse in modo significandi, qui modus sit res non connumerabilis essentiae, sed in comparatione ad aliam personam quae est res ejusdem naturae.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus intendit, quod non eo est quo Pater est, et est Pater secundum modum significandi qui sit res respectiva, licet non sit res diversa a natura.

G. Quod nulla personarum pars est in Trinitate.

Nec est aliqua trium personarum pars Dei vel divinae essentiae : quia singula harum verus et plenus Deus est, et tota et plena divina essentia est : et ideo nulla istarum in Trinitate pars est. Unde Augustinus in libro II contra Maximinum haereticum sic ait 2 : Putas Deum Patrem cum Filio et Spiritu sancto unum Deum esse non posse : times enim ne Pater sit pars unius Dei, qui constet ex tribus : noli hoc timere : nulla enim fit partium in deitatis unitate divisio : unus est Deus Pater et Filius et Spiritus san-

<--- Page Split --->

ctus, id est, ipsa Trinitas unus est Deus. Ergo, inquis, Deus Pater est pars Dei : Absit. Tres enim personæ sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, et hi tres quia unius substantiæ sunt, unum sunt, et summe unum sunt ubi nulla naturarum, nulla est diversitas voluntatum. Si enim natura unum essent, et consensione unum non essent, non summe unum essent. Si vero natura dispares essent, non summe unum essent. Hi ergo tres, quia unum sunt propter ineffabilem conjunctionem deitatis qua ineffabiliter copulantur, unus Deus est. Pars ergo Trinitatis esse non potest, quicumque unus est in tribus. In Trinitate ergo quæ Deus est, et Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est : et simul hi tres, unus Deus. Nec hujus Trinitatis tertia pars est unus, nec majus aliquid duo quam unus est ibi, nec majus aliquid sunt omnes quam singuli : quia spiritalis, non corporalis est magnitudo. Qui potest capere capiat 1, qui autem non potest, credat, et oret ut quod credit intelligat. Verum est enim quod per Prophetam dicitur : Nisi credideritis, non intelligetis 2. His verbis aperte ostendit indifferentem magnitudinem trium personarum. Item, in eodem : Tu nempe dixisti unum Deum non ex partibus esse compositum, et hoc de Patre tantum vis intelligi. Ille, inquis, virtus est ingenita, simplex : et tamen in hac simplici virtute multa videris commemorare, cum dicis : Deus Deum genuit, bonus bonum genuit, sapiens sapientem, clemens clementem, potens potentem. Numquid ergo bonitas, et sapientia, et clementia, et potenia tres partes sunt unius virtutis, quam simplicem esse dixisti ? Si dixeris, partes sunt : simplex ergo virtus ex partibus constat. Et simplex ista virtus, te diffiniente, unus est Deus : ergo Deum ex partibus compositum esse dicis. Non dico, inquis, non sunt partes. Si ergò in una persona Patris, et illa invenis quæ plura videntur, et partes non inveneris, quia una virtus simplex est : quanto magis Pater et Filius et Spiritus sanctus, et propter individuam deitatem unus Deus est, et propter uniuscujusque proprietatem tres personæ sunt, et propter singulorum perfectionem partes unius Dei non sunt ? Virtus est Pater, virtus est Filius, virtus est Spiritus sanctus. Hoc verum dicis : sed quod virtutem de virtute genitam, et virtutem de virtute procedentem, non vis eamdem habere naturam, hoc falsum dicis, hoc contra fidem rectam et Catholicam dicis 3. His verbis aperte docetur, quod tres personæ illæ non sunt partes Dei vel divinæ essentiae. Nullaque illarum Trinitatis pars dicenda est, nec una (alias, ulla) major aliis.

<--- Page Split --->

ARTICULUS XIII.

An fides præcedat intellectum, ita quod nihil intelligatur nisi prius credatur ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in hoc capite G, « Oret ut quod credit intellugat, etc. »

Ex hoc enim videtur sequi, quod fides præcedit intellectum.

SED CONTRA : Quia dicit Augustinus quod credere est cum assensu cogitare : assensus autem non est nisi intelligentis cui sit assentendum : ergo intellectus est ante fidem.

SOLVUNT ad hoc communiter, quod est intelligere quia est, et hic intellectus præcedit fidem : et est intelligere quod est res, vel qualiter est, et hic sequitur fidem.

Aliam solutionem super hoc notatam invenies supra 1.

H. Cum dicimus tres personas esse unam essentiam, nec ut genus de speciebus, nec ut speciem de individuis prædicamus : quia non est essentia genus, et persona species, vel essentia species, et persona individuum.

Hic adjiciendum est, quod tanta est æqualitas trium personarum atque indifferens magnitudo, quod cum dicamus tres personas unam esse essentiam vel substantiam, neque ut genus de speciebus, neque ut speciem de individuis prædicamus. Non enim essentia divina genus est, et tres personæ species : vel essentia divina species, et tres personæ individua. Quod Augustinus rationibus probabilibus atque irrefragabilibus aperte demonstrat in libro VII de Trinitate 2, dicens: Si essentia genus est, species autem persona (ut nonnulli sentiunt) oportet appellari tres substantias, ut appellantur tres personæ. Sicut cum sit animal genus et equus species, appellantur tres equi, iidemque tria animalia. Non enim ibi species pluraliter dicitur, et genus singulariter : ut si diceretur, tres equi sunt unum animal : sed sicut tres equi speciali nomine, ita tria animalia nomine generali dicuntur. Cum ergo tres personas unam fateamur esse essentiam, non tres esse essentias, cum tres equi tria animalia dicantur, non unum : patet nomine essentiae non significari genus, nec nomine personæ speciem.

<--- Page Split --->

I. Hic probat quod non dicitur ut species de individuis.

Si vero dicunt nomine personæ non speciem significari, sed aliquid singulare atque individuum, et nomine essentiae speciem intelligi : ut persona non dicatur sicut homo, sed quomodo dicitur hic homo : velut Abraham, Isaac, Jacob, vel quis alius qui etiam digito præsens demonstrari possit : sic quoque illos eadem ratio confutabit. Sicut enim dicuntur Abraham, Isaac, Jacob tria individua : ita tres homines, et tria animalia. Cur ergo Pater et Filius et Spiritus sanctus, si secundum genus et speciem et individuum ista disserimus, non ita dicuntur tres essentiae ut tres personæ ?

K. Alio modo probat idem.

Alio quoque modo idem probat Augustinus 1, scilicet quod essentia divina non est genus, nec personæ species : vel essentia non est species, nec personæ individua. Una, inquit, essentia non habet species, sicut unum animal non habet species. Pater ergo et Filius et Spiritus sanctus non sunt tres species unius essentiae : divina ergo essentia genus non est. Sed nec species est essentia divina, et personæ individua : sicut homo species est, individua autem Abraham, Isaac, et Jacob. Si enim essentia species est, ut homo : sicut non dicitur unus homo esse Abraham, Isaac, et Jacob : ita non dicitur una essentia esse tres personæ. Non itaque secundum genus et species ista dicimus.

L. Nec secundum materialem causam dicuntur tres personæ una essentia.

Notandum etiam, quod essentia divina non est materia trium personarum, ut Augustinus in eodem libro docet 2, tamquam secundum communem eamdemque materiam tres personæ dicantur esse una essentia : sicut

<--- Page Split --->

ex eodem auro si fierent tres statuae, diceremus tres statuas unum aurum. Non autem sic Trinitatem, id est, tres personas dicimus unam essentiam, et Deum unum, tamquam ex una materia tria quaedam subsistant. In statuis enim æqualibus, plus auri est tres simul quam singulæ : et minus auri est una, quam duæ. In illa vero essentia Trinitatis nullo modo est ita. Non ergo secundum materialem causam tres personas unam dicimus esse substantiam vel essentiam, sicut tres statuæ dicuntur unum aurum.

M. Nec ita dicuntur tres personæ una essentia, ut tres homines una natura, vel unius naturæ.

Hisquoque addendum est, quod tres personas non ita dicimus esse unam essentiam, ut Augustinus in eodem ait 1, vel unius essentiae : sicut dicimus aliquos tres homines ejusdem sexus, et ejusdem temperationis corporis, ejusdemque animi, unam esse naturam vel unius naturæ. Nam in his rebus non tantum est unus homo, quantum tres homines simul: et plus aliquid sunt homines duo, quam unus homo, sicut in statuis esse diximus: at in Deo non est ita. Non enim major essentia est Pater et Filius simul, quam solus Pater vel solus Filius: sed tres simul illæ personæ æquales sunt singulis. Ex præmissis patet, quod tres personæ dicuntur divina essentia : nec secundum materialem causam, ut tres statuæ unum aurum: nec secundum complexionis similitudinem, ut tres homines unius naturæ: nec ut genus prædicatur de speciebus, vel ut species de individuis, id est, continens de contentis, majus de minoribus.

N. Quæ videntur adversari prædictis.

His autem videntur adversari, quæ quidam sacræ Scripturæ Tractatores catholici in suis scriptis tradiderunt. In quibus significari videtur, quod essentia divina sit quoddam commune et universale, velut species: tres vero personæ sint tria particularia, tria individua numero differentia. Unde Joannes Damascenus inter Doctores Græcorum maximus, in libro

<--- Page Split --->

quem de Trinitate scripsit ' , quem et Papa Eugenius transferri fecit, ait : Communia et universalia prædicantur de subjectis sibiipsis particularibus. Commune ergo substantia est, particulare vero hypostasis, id est, persona. Particulare autem dicitur, non quod partem naturæ habet : sed particulare numero, ut atomus, id est, individuum : numero enim et non natura differe videntur hypostases. Item, in eodem : Substantia significat communem et circumplectivam speciem homoideon, id est, similium specie, hypostaseon, id est, personarum, ut puta Deus, homo. Hypostasis autem individuum demonstrat, scilicet Patrem, Filium, et Spiritum sanctum, Petrum, Paulum, et hujusmodi 2. Ecce aperte dicit substantiam esse universale, hypostasim vero particulare : et quod Deus est species ut homo, et quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt individua, sicut Petrus et Paulus, eo quod numero differunt : quæ præmissæ sententiæ Augustini penitus contradicere videntur. Quid ergo dicemus ad hæc ? Hoc utique dicere possumus atque debemus, quod ea quæ Augustinus tradidit superius, sine omni hæsitatione tenenda sunt.

ARTICULUS XIV.

An in divinis sit ratio communicabilis, vel incommutabilis ?

Deinde quæritur de secunda parte, ubi a divinis removet prædicationem generis, ibi, H, « Hic adjiciendum est, quod tanta est aequalitas, etc. »

Et quæruntur hic duo : quorum primum est, Utrum in divinis sit ratio communicabilis et incommunicabilis ?

Secundum autem, Utrum in divinis sit ratio universalis et particularis ?

AD PRIMUM proceditur sic:

  1. In quibuscumque est uniens unum, et aliud discernens in natura una, in his est ratio communicabilis et incommunicabilis : in divinis est uniens personas in natura una, quia essentia : et est in di-

vinis discernens unam personam ab alia, quia proprietas : ergo in divinis est ratio communicabilis et incommunicabilis.

  1. Item, In divinis est illud quod prædicatur de unaquaque hypostasi, et est quod prædicatur de alia : ergo in divinis est communicabile et incommunicabile.

  2. Item, Damascenus dicit, quod in divinis commune re consideratur, ratione autem quod divisum est : ergo ibi est communicabile et incommunicabile.

SED CONTRA :

  1. Communicabile et incommunicabile aut causantur ad eodem principio essentiæ, aut a diversis. Si ab eodem : ergo idem est principium communitatis, et singularitatis sive discretionis : sed quidquid est principium discretionis, est oppositum communitati : ergo idem est principium communitatis, et oppositum communitati, quod non est intelligibile : ergo causantur a diversis. Cuicumque autem insunt diversa, illud est compositum : ergo Deus est aliquid com-

<--- Page Split --->

positum : et ita sequitur, quod ipse non sit esse primum, nec summe simplex, quod falsum est : ergo non est in eo communicabile et incommunicabile.

  1. Item, Communicabile dicit id quod unum potest esse in pluribns, incommunicabile autem id quod non potest inesse uni soli : ergo ista in divinis sunt eadem, idem numero inest pluribus, et non inest pluribus sinul et semel : ergo contradictoria verificantur de eodem. Si autem sunt diversa, et sunt in uno : tunc illud unum est compositum in divinis, quod est absurdum : et hoc etiam infideles Ethnici dicunt.

Solutio. Dicendum, quod in divinis est communicabile et incommunicabile, sive ut magis proprie loquamur, commune et proprium : sed differunt in divinis, et in humanis sive in creatis : quia in creatis pluribus est unum ratione non esse, et proprium est materia, individuantibus constitutum. In divinis autem commune est re et esse : quia eadem res numero et esse quae est in Patre, etiam est in Filio et Spiritu sancto : proprium autem sive discretum non est natura, sed proprietas constituens, vel existens hypostasis, quae relatione (alias, revelatone) discernitur.

Ad object. 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod principium communicabilitatis in divinis si velmus vim facere, nullum est: quia essentia divina est ipsa sua communitas. Si autem accipiamus secundum rationem intelligendi, tunc principium communitatis est natura communis, et principium incommunicabilitatis est proprietas sive relatio personalis: et proprietas est natura divina re, sed differt ab ipsa modo significandi. Et si tu quaeras, Utrum ille modus possit poni in re? Dico, quod comparatione ad essentiam non est nisi modus, sed in comparatione ad aliam personam est res distinguens personam a persona: et hoc non est in-

conveniens. Si autem quaeratur exemplum hujus in inferioribus, dicendum, quod inveniri non potest propter nimiam simplicitatem Dei: sicut etiam in inferioribus non invenitur, quod idem sit essentialiter substantia, et bonitas, et sapientia: sed tamen in Deo etiam Philosophi hoc ita esse probaverunt: et ideo dicunt antiqui Magistri, quod licet essentia idem sit quod notio, non tamen supposita essentia supponitur notio, nec e converso.

Ad alud eodem modo dicendum est, Ad object.2 quod commune inest pluribus, et proprium uni soli, si vere proprium est: et hæc quidem re non differunt in Deo propter simplicitatem, sed tamen differunt actu et suppositione et modo significandi: et hujus causa notata est supra ', quia hoc non habent gratia sui, quod idem sunt, sed ex eo in quo sunt: et ideo non amittunt ex hoc id quod proprie efficere habent, scilicet pluribus, vel uni soli convenire.

ARTICULUS XV.

An in divinis sit universale et particulare, sicut communicabile et incommunicabile ?

Secundo quaeritur, Utrum in divinis sit universale et particulare?

Et videtur quod sic.

  1. Id enim quod prædicatur de pluribus est universale : essentia autem et Deus in divinis prædicatur de pluribus : ergo est universale.

  2. Item, Universale est ubique et semper, ut dict Aristoteles, hoc est, in omni suo particulari, et semper sequens illud : sic autem essentia divina est in qualibet persona, et semper sequitur

<--- Page Split --->

personam : ergo ipsa de persona prædicatur ut universale.

  1. Item, Universale est quod est in multis et de multis : essentia est de multis et in multis : ergo est universale.

Si forte tu dicas, quod est ens in multis non divisum ab illis : quia est in quolibet illorum per esse illius in quo est. Adhuc videtur competere secundum hanc rationem etiam magis superioribus quam inferioribus : quia essentia divina est in personis non divisa ab illis, et est in singulis per esse personarum, non enim habet distinctum esse a personis : et est etiam de multis, quia prædicatur de illis : ergo videtur quod ipsa sit in ratione universalis et personæ in ratione particularis.

Item, Jam concessum, quod commune et communicabile est in divinis : omne autem communicabile causat rationem universalis : ergo universale est in divinis, ut videtur.

SOLUTIO. Dicendum, quod in divinis, sicut probant ultimæ rationes, non est universale et particulare : et causa tangitur in objiciendo.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod personæ non sunt simpliciter plura, ut patet ex ante dictis. Universale autem requirit multitudinem actu vel potentia quæ simpliciter sit multitudo, et sic essentia non prædicatur de personis ut de multis.

Ad ALIUD dicendum, quod essentia non sic comparatur ad personas secundum ubique et semper esse, ut universale ad particulare : quia universale comparatur ad particulare quod est sub ipso, addens ei aliquid quod non est ipsum, quo efficitur particulare, et hoc non facit persona.

Ad ALIUD dicendum, quod essentia quidem est in personis et prædicatur de ipsis : sed non prædicatur de ipsis, nec est in ipsis ut de multis et in multis : quia personæ non absolute sunt multa.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Dicit Boetus, quod in divinis non est universale et particulare : ergo in Deo gratia essentiae non est universale.

  2. Item, Si in Deo esset universale et particulare, cum illa dicant duo esse id in quo sunt, scilicet quod est, et quo est, videretur quod in Deo differrent quod est, et quo est, et sic esset ipse compositus.

  3. Item, Si est in Deo universale, aut genus, aut species, aut differentia, aut proprium, aut accidens. Genus autem et species hic probantur in Luttera non esse in Deo. De aliis autem etiam per se patet : quia illa prædicantur in quale : essentia autem de persona prædicatur in quod : ergo non est universale in divinis.

Ad ALIUD dicendum, quod communicabile dicitur dupliciter, scilicet secundum communitatem rei et esse, et hoc non potest esse unius naturae in his quae simpliciter multa sunt : et haec communicabilitas est in divinis et non causat universale. Est alia communitas non esse, sed rationis, secundum intentionem rei abstrahentem ab hoc et ab illo : et haec communitas est eorum quae simpliciter multa sunt, in quibus est natura una per rationem, et haec causat rationem universalis et particularis : unde haec non est in divinis.

Et per hoc patet solutio ad id quod ultimo est quæsitum.

Sed si hoc concedatur, quæritur, Quare in divinis conceditur esse communicabile, et non universale et particulare, cum illa duo eadem videantur esse in istis duobus ?

ARTICULUS XVI.

Utrum in divinis essentia sit genus ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit,

<--- Page Split --->

ibi, H, « Si essentia genus est, species autem persona, etc. »

Videtur enim non valere : quia

  1. Multæ species de uno solo prædcantur, ut sol, et luna.

  2. Præterea, Sæpe supra habuimus in verbis Hilarii, quod genus essentiam vocavit : ergo videtur, quod ipsa sit genus.

Solutio. Augustinus hic loquitur de his universalibus quæ habent plura supposita : et de illis non habet instantiam,

quando multiplicatur forma ad multiplicationem suppositorum secundum esse : sed divina natura plura habet supposita, et tamen secundum esse non multiplicatur in illis.

Ad aliud dicendum, quod modus loquendi Hilarii, quod naturam vocat genus, non est quod sit materia, vel subjectum primum, vel generationis principium : sed quia generaliter convenit personis non ut universale, sed ut idem et commune secundum rem et esse, ut prius dictum est.

O. Quod sane possunt intelligi quæ Joannes Damascenus dicit, et quomodo, ostendit.

Hæc autem quæ hic dicuntur, licet in sermonis superficie aliquid a fide alienum resonare videantur : sane tamen intelligi queunt, piumque lectorem atque intellectorem plurimum efflagitant. In quorum explanatione mallem silens alios audire, quam loquendo malevolis detrahendi occasionem præstare. Videtur tamen mihi ita posse accipi, cum ait : Substantia est commune, et hypostasis est particulare. Non ita hæc accepit cum de Deo dicantur, ut accipiuntur in philosophica disciplina, sed per similitudinem eorum quæ a Philosophis dicuntur, locutus est : ut sicut ibi commune vel universale dicitur, quod prædicatur de pluribus, particulare vero vel individuum quod de uno solo : ita hic ' essentia divina dicta est universale, quia de omnibus personis simul, et de singulis separatim dicitur. Particulare vero, singula quælibet personarum : quia nec de aliis communiter, nec de aliqua aliarum singulariter prædicatur. Propter similitudinem ergo prædicationis, substantiam Dei dixit universale, et personas particularia vel individua : propter hoc idem etiam, eamdem divinam essentiam dixit esse speciem communem, et circumplectivam similium specie personarum : quia sicut hæc species homo de suis prædicatur individuis, velut de Petro et Paulo et aliis, nec ista specie differunt, sed conveniunt per omnia : ita Deus de tribus prædicatur personis, quæ in divinitate non differunt, sed per omnia conveniunt. Hanc ergo

<--- Page Split --->

similitudinem inter res sempiternas et res temporales perpendens Joannes, universalitatis et particularitatis nomina, quae rebus temporalibus proprie conveniunt, ad res aeternas transtulit. Augustinus vero majorem videns dissimilitudinem quam similitudinem inter res praedictas, ab excellentia Trinitatis praedicta nomina removit.

P. Ex quo sensu dixerit personas differre numero.

Quod autem Joannes dicit hypostases differre numero, non natura : in eo quod non differre natura ait, verissime et sine scrupulo loquitur. Quod vero dicit differre numero, cavendum est quomodo intelligatur. Diversis enim modis dicuntur aliqua differre numero.

Q. Quibus modis dicantur differre numero, et secundum quem modum possit convenire personis.

Dicuntur enim aliqua differre numero, quando ita differunt, ut hoc non sit illud, nec aliquid quod illud est, vel in ipso est : qualiter differunt Socrates et Plato, et hujusmodi, quae apud Philosophos dicuntur individua vel particularia : juxta quem modum non possunt dici tres personae differre numero. Dicuntur quoque differre numero, quae in enumeratione sive computatione non sibi adjunguntur, sed a se invicem discernuntur : ut cum de aliquibus rebus loquentes dicimus, una, duae, tres : et secundum hunc modum forte dixit Joannes hypostases, id est, personas differre numero. Possumus enim dicere, Pater est unus, et Pater et Filius sunt duo, et Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres. Et item, Haec persona est una, et haec et illa sunt duae, et haec et illa et alia sunt tres. Convenientius tamen tres illae personae proprietatibus tantum distingui dicuntur : de quarum distinctione secundum proprietates in sequenti tractabitur1.

Nunc vero ad inceptum redeamus, quae dicta sunt repetentes, ut saepius versando familiarius innotescant.

<--- Page Split --->

R. Quod una persona non est major alia, nec tres simul quam una: et hoc ratione ostendit Catholica.

Sciendum est ergo tantam æqualitatem esse in Trinitate, ut ait Augustinus in libro VIII de Trinitate, ut non solum Pater non sit major quam Filius, sed nec Pater et Filius simul majus aliquid sunt quam Spiritus sanctus, aut quælibet persona minus aliquid sit quam ipsa Trinitas'. Quod autem ita sit, aliquo modo si fieri polest demonstrandum est. Quantum ergo ipse creator adjuvat, attendamus, inquit Augustinus in eodem 4, quomodo in hac Trinitate duæ vel tres personæ non sunt majus aliquid quam una earum.

S. Ratione utitur subtilissima ad ostendendum quod ita sit.

Quod ibi magnum dicitur, aliunde magnum non est, quam eo quo vere est : quia ibi magnitudo ipsa veritas est, et veritas essentia. Non ergo ibi majus est quod verius non est. Non autem verius est Pater et Filius simul, quam Pater solus vel Filius. Non ergo majus est aliquid uterque simul quam singulus eorum. Et quia æque vere est etiam Spiritus sanctus, ideo Pater et Filius simul non sunt aliquid majus quam ipse : quia nec verius sunt. Item, in essentia veritatis hoc est verum esse, quod est esse : et hoc est esse, quod est magnum esse. Hoc est ergo magnum esse, quod verum esse. Quod igitur ibi æque verum est, et æque magnum est. Quod ergo ibi plus veritatis non habet, non plus habet magnitudinis. Plus autem veritatis non habet, quod verius non est. Non est autem verius una persona quam alia, vel duæ quam una, vel tres simul quam singula: non ergo plus veritatis habet una quam alia, vel duæ quam una, vel tres simul quam singula. Sic ergo et ipsa Trinitas non est majus aliquid, quam unaqueque ibi 5 persona, sed tam magnum quam singula. Non enim ibi major est quæ verior non est, ubi ipsa veritas est magnitudo 1. Ecce modo convenienti et

<--- Page Split --->

ratione Catholica ostensum est, quomodo indifferens sit magnitudo trium personarum : quia nec una major est alia, nec duæ majus aliquid quam una, nec tres simul majus aliquid quam singula.

ARTICULUS XVII.

An tres personæ differant numero in divinis ?

Deinde sumenda est pars in quo solvit objecta in contrarium, quæ incipit ibi, O, « Hæc autem quæ hic dicuntur, etc. »

Ibi enim incidit quaestio, Utrum tres personæ differunt numero ?

Videtur, quod sic.

  1. In numero enim differunt quæ sibi in numero non adjunguntur : sed tres personæ non sibi numero adjunguntur, sed potius discernuntur ab invicem ' ergo tres personæ differunt numero.

  2. Item, Damascenus dicit quod differrentia est causa numeri : sed-tres personæ differunt : ergo causatur in eis numerus : ergo differunt numero.

  3. Item, Aut differunt numero, aut genere, aut specie, aut omnino non differunt : sed non genere, vel specie, ut probatum est : ergo relinquitur, quod aut differunt numero, aut omnino non differunt : sed non omnino non differunt, quia hoc esset error Sabellii : ergo relinquirur, quod differunt numero.

  4. Item, Quibuscumque discerni convenit a se invicen, illis convenit numerari : personis autem divinis convenit discerni : ergo eisdem convenit numerari. Inde sic : Quibuscumque convenit numerari, illa differunt numero : personis divinis convenit numerari : ergo differunt numero.

  5. Item, Quibuscumque est applicabi-

lis numerus quo numeramus, illa differunt numero : personis divinis est applicabilis numerus quo numeramus : ergo differunt numero. Probatio minoris. Dicimus enim, una persona, duæ personæ, tres personæ : sed unus, duo, tres, sunt numerus quo numeramus.

Sed contra :

  1. Isidorus in libro Etymologiarum dicit, quod numerus dicitur quasi nutus memeris, id est, divisionis : sed in divinis non est divisio : ergo non est ibi nutus divisionis : ergo non est ibi numerus : ergo nec differre numero.

  2. Item, Philosophus : In non habentibus materiam non est numerus, nisi secundum causam et causatum : sed in personis divinis non est causa et causatum, nec materia : ergo non est ibi numerus : ergo tres personæ non differunt numero.

  3. Item, Philosophus dicit, quod numerum cognoscimus divisione continui . sed in divinis non est hujusmodi divisio : ergo non est ibi numerus.

  4. Item, Quæcumque differunt numero, simpliciter sunt plura : sed personæ divinæ non simpliciter sunt plura, ut supra probatum est : ergo personæ divinæ non differunt numero.

  5. Item, Si Socrates sit musicus, albus, et citharædus, ex hoc non dicitur ipse plura numero, sed potius unum numero est plures habens proprietates : ergo a simili cum tres personæ sint unus Deus numero, distinctæ tamen penes proprietates quæ in divinis personæ sunt, non debent dici differre numero.

SOLUTIO. Dicendum, quod tres personæ non differunt numero qui simpliciter sit numerus, sed differunt numero relatio-

<--- Page Split --->

num vel numero personarum1 : et hoc non est simpliciter differre numero : quia, sicut supra diximus, forma dividens in quantum dividens est causa numeri, et ideo ipsa forma substantialis per causam loquendo est unitas rei. Dico autem forma substantialis, quia accidentalis forma non dividit : quod patet ex hoc quia plures esse possunt in eodem sine divisione subjecti : sed plures substantiales in eodem esse non possunt : quod sic probatur : Forma substantialis dicitur, quia facit actu substantiam in esse et ratione : actu autem et ratione esse est esse per speciem et naturam propriam : in natura autem non est nisi unicum esse unius rei, et unas res quae habet unicum esse : cum ergo unumquodque unum tantum sit, ut dicit Boetius, unumquodque tantum unum esse habet : ergo tantum unam, formam substantialem quae dat esse illud.

Et si objicias de forma generis subalterni et usque ad generalissimum in specie, ridiculosa est objectio : quia determinatum est in alia scientia, quod omnes illa sunt potentia ad ultimam quaest actus. Hæc igitur forma substantialis, quia primus ejus actus est terminare esse in hoc cujus est forma necessaria, per consequens dividit ab aliis, et sic causat unitatem quae principium numeri est, qua istud aggregatum cum alio invenitur differre unitate sui ab alio, et sic differre numero. Jam autem super hac eadem distinctione ostensum est, quod talis divisio et terminational non est in personis divinis : ergo non erit ibi simpliciter numerus : sed numerus quidam personarum, scilicet qui est penes distinctionem relationum, quibus referuntur personæ ad invicem.

Ad auctoritates ergo Damasceni adductas in Littera satis convenienter solvit.

Ad id autem quod primo objectum est, dicendum quod ex illo habetur, quod tres personæ simpliciter differant numero, sed quod distinguantur tali modo quo sibi non adjunguntur : et hoc est numero personarum vel proprietatum, et non simpliciter : et non proprie dicuntur hæc differre, quia differre est actus differentia : sed distingui possunt dici, eo quod distinctio minus dicit quam differre, et sufficit ei actus relationis.

Ad aliud dicendum, quod differentia est causa numeri: sed non concedendum est, quod aliqua differentia tres personæ differant: sed potius proprietatibus distinguuntur.

Ad aliud dicendum, quod nullo illorum modorum differunt tres personæ : illa enim divisio locum habet in his quæ ad se invicem secundum essentiam dividuntur: sed distinguuntur in numero personarum, ut dictum est: et ideo non sequitur, quod omnino personæ sunt eaedem.

Ad aliud dicendum, quod hæc propositio est falsa, Quibuscumque convenit discerni a se invicem, etc., quia discerni dicit minus quam differre: et ideo quæ discernuntur, non numerantur nisi secundum quid.

Ad aliud dicendum, quod numerus quo numeramus abstrahitur a numeratis: et ubi numerata simpliciter divisa sunt ab invicem suis essentiis, ibi numerus abstractus habet discretionem omnimodam: sed talis numerus non applicatur personis, sed potius numerus proprietatem vel relationum, quia ille solus competit personis: et ideo numerus quo numeramus per prius et posterius, dicitur de numero personarum et numero creaturarum, et per prius invenitur in inferioribus, per posterius autem in personis.

<--- Page Split --->

T. Quod Deus non est dicendus triplex, sed trinus.

Præterea, cum Deus dicatur trinus, non tamen debet dicit riplex. Ibi enim non est triplicitas, ubi summa est unitas et indifferens æqualitas. Unde Augustinus in libro VI de Trinitate ait 1 : Non quoniam Deus Trinitas est, ideo triplex putandus est : alioquin minor esset Pater solus, vel Filius solus, quam simul Pater et Filius. Cum itaque tantus est Pater solus, vel solus Filius, vel solus Spiritus sanctus, quantus est simul Pater et Filius et Spiritus sanctus, nullo modo triplex dicendus est Deus. Non enim Pater cum Filio et Spiritu sancto, major Deus est quam singuli eorum : quia non est quo crescat illa perfectio. Perfectus autem est et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, et perfectus dicitur Deus singulus eorum. Et ideo Trinitas potius quam triplex dici debet.

ARTICULUS XVIII.

An potest concedi, quod Deus sit triplex ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultma parte, in qua repetit ut addat in in illo capitulo T, « Præterea, cum Deus dicatur trinus, non tamen debet dici triplex. »

  1. Contra hoc enim esse videtur quod dicit Isidorus, Deum esse multiplicem.

  2. Item, Sapient. vii, 22, dicitur Spiritus multiplex 2.

Item, Deus multipliciter significari in attributis.

  1. Præterea, Quare non conceditur Deus esse triplex ? Triplex enim potest esse, ubi est unitas : unus enim pannus triplex esse potest : ergo illa non videtur esse causa quam tangit in Littera.

Ad hoc leve est respondere : quia triplexe dicit multiplicationem per excessum partium ter, et hoc in discretis : in continuis dicit plicationem partis super partem ter : et neutrum horum convenit divinis

Ad OBJECTUM primum dicendum, quod improprissime locutus est Isidorus, et vocat multiplicem vel triplicem idem quod trinum.

Ad ALIUD dicendum, quod illa referuntur ad Spiritum in effectibus qui multiplices sunt.

Et si objicias : ergo quoad effectum potest etiam dici triplex. Dicendum quod non : quia sic poneretur limitatio suis effectibus, qui in nullo numero determinato poni possunt, propter nimiam Spiritus largitatem et bonitatem.

Ad ALIUD dicendum, quod causa bona est : quia vere unum est, ut dicit Boetius, in quo nullus est numerus, et non est hoc, et hoc : et hoc est, quia vere simplex, et huic hujusmodi trinitas convenire non potest.

Solutio.

A d 1.

Ad 2.

Ad 3.

<--- Page Split --->

U. Quod non est ita in rebus corporeis, ut in Trinitate.

In rebus corporeis non tantum est una, quantum tres simul, et plus sunt duæ, quam una res. In Trinitate vero summa, tantum est una persona, quantum tres simul : et tantum sunt duæ, quantum una : et in se infinitæ sunt, quia ' non est finis magnitudinis earum 1. Ac per hoc aperitur quod superius dictum est, quomodo singula sunt in singulis, et omnia in omnibus, et unum in omnibus est, et unum omnia.

Ecce jam ostendimus sufficienter, qualiter in Trinitate aliqua persona aliam non superet magnitudine.

ARTICULUS XIX.

An in rebus corporalibus tantum possit esse una quantum tres ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo U : « In rebus corporeis non tantum est una, quantum tres simul, etc. »

Contra hoc enim quidam ferunt instantiam de luce, quæ est cum aere in eodem

loco non crescente : et de igne qui est cum ferro candente in eodem loco non crescente : ergo tantum sunt duæ quantum tres, vel duæ quantum una.

Sed disputare de hoc non præsentis solutio. negotii est : sed hic sufficit, quod hoc nec ab auctoritate habitum est, quod lux sit corpus : nec hoc est verum, quod in ferro candenti sit aliud corpus quam ipsum ferrum : unde instantiæ ambæ absolute falsæ sunt : et hoc facile esset probare, si de hoc esset hic intentio.

1 Edit. Joan. Alleaume, addit et. 2 Psal. cxliv, 3 · Magnus Dominus, et laudabi-

lus nimus : et magnitudinis elys non est finis.

<--- Page Split --->