DISTINCTIO XVI.
A. De missione Spiritus sancti, quæ fit duobus modis, visibiliter et invisibiliter.
Nunc de Spiritu sancto videndum est, præter illam ineffabilem et æternam processionem qua procedit a Patre et Filio, et non a seipso : quæ sit ejus temporalis processio, quæ dicitur missio sive datio. Ad quod dicimus, quia sicut Filius duobus modis dicitur mitti, uno quo visibiliter apparuit, altero quo invisibiliter a castis mentibus percipitur : ita et Spiritus sanctus a Patre et Filio ac a seipso duobus modis procedere sive miti sive dari dicitur : uno visibiliter, altero invisibiliter. Datus est enim visibilis creaturæ demonstratione, sicut in die Pentecostes, aliisque vicibus : et datur quotidie invisibiliter, illabendo mentibus fidelium.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS I.
« Nunc de Spiritu sancto videndum est, etc. »
Hic incipit pars illa quæ est de modis missionis Spiritus sancti : et sunt duo modi, scilicet visibilis, et invisibilis. De visibili agit Magister primo in hac distinctione : de invisibili autem consequenter in sequenti, ibi, Dst. XVII, A, « Jam nunc accedamus, etc. »
Ista autem distinctio dividitur in duas partes. In prima determinat, qualiter Spiritus sanctus dicitur missus visibili modo. In secunda, qualiter non minor dicitur Patre propter illam missionem visibilem, cum tamen Filius minor Patre dicatur, propter illam missionem, ibi, C, « Sed prius quærendum est, cum Filius dicatur, etc. »
Quid sit mitti visibiliter, et utrum missio visibilis fuerit in Veteri Testamento sicut in Novo, et utrum Pater potest mitti sicut Filius ?
In prima parte non est nisi unum capitulum, circa quod incidit dubium ante Litteram, Quid sit mitti visibiliter ? et secundo, Utrum ista missio fiat congruenter ad omnes vel ad aliquos ? et tertio, Utrum sit ad gratiam gratum facientem vel gratis datam ? et quarto, Utrum eam conveniebat fieri per Filium vel Spiritum sanctum ?
AD PRIMUM proceditur sic :
- Si mittì visibiliter est apparere personam visibili signo, sicut videtur Augu-
<--- Page Split --->
stinus dicere in Littera, cum in Veteri Testamento personæ visibilibus signis sæpe apparuerunt, videtur quod ista missio in Veteri Testamento sæpe facta fuerit.
Praeterea hoc videtur etiam alia ratione : missio enim visibilis ordinatur ad invisibilem : sed invisibihs in Veteri Testamento sæpe facta est : ergo et visibilis. PROBATIO primæ. In Littera dicit Augustinus quod in illis creaturis visibihbus Spiritus sanctus ad hoc erat, ut per eas ostenderetur Spiritus sanctus in illis esse ad quos ille creaturæ veniebant. Secunda autem probatur, Sapient. ix, 10 : Mitte illam de cælus sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret. Hoc enim dictum est in Veteri Testamento : ergo videtur, quod hujusmodi missio visibilis tunc fuerit.
Item, Si visibilis creatura est ostendens aliquid divinum, sufficit ad rationem visibilis missionis : cum, sicut supra habuimus, Pater in visibili creatura apparuit, videtur Pater esse missus. Genes. xviii, 2, Tres vidit, et unum adoravit.
Si dicas, quod haec visa Patum per Angelos administrata sunt, et ideo non intelligitur in eis missio : hoc non excusat objectionem tribus rationibus : quarum prima est, quod Augustinus dicit, quod absurdissimum est dicere Patrem, si voluisset, in creatura visibili apparere non potusse : posito ergo, quod apparuerit, nihil debet sequi inconveniens : sequitur autem, quod missus sit : ergo hoc non videtur inconveniens : et hoc negatum est supra . ergo, etc.
Secunda ratio : Quia si creatura irrationalis et mintellectualis (ut ita liceat dicere)sufficit ad demonstrandam missionem personæ, sicut columba, vel flatus : mul-
to magis creatura intellectualis, et præcipue Angelus. In illa enim tanto magis divinum aliquid cognoscitur, quanto ipsa est nobilior et divinior : cum ergo tales missiones Angelorum in Veteri Testamento sæpius factæ sunt, videtur quod sæpe missæ sunt personæ, et etiam Pater.
Tertia ratio est ab auctoritate Danielus, ubi legitur, quod antiquus dierum sedit, et libri aperti sunt coram eo 1. Et, Isaie, vi, 1 : Vidi Domnurn sedentem super solium excelsum et elevatum, etc. Nec poteris dicere, quod hoc fuerit Angelus in persona Dei : quia Angelo Seraphim non clamant, Sanctus, sanctus, sanctus 2 : nec Angelus in persona Dei judicabit.
Si forte dicas, quod hoc fuerit revelatio, et non apparitio, vel missio. Contra : Talis ostensio quæcumque sit, fuit constituens Prophetas : quia Prophetas vocamus quibus ista facta sunt : sed proprius effectus missionis est Prophetas et amicos Dei constituere, sicut habuimus in praecedenti distinctione, ex Sapient. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Item faciamus vim in eo quod dicit, per nationes : ergo non in nostra natione tantum, sed etiam in natione Patrum ista facta sunt : ergo videtur, quod tunc facta fuerit missio visibilis, et quod Pater et singulæ personæ missæ sunt.
SED CONTRA :
Ad Galat. iii, 19, Lex in manu mediatoris posita est, ordinata per Angelos, donec veniret semen cui repromiserat 3. Ergo videtur, quod omnia visa Patrum fuerunt per manus Angelorum usque ad adventum Christi. Supra autem proba-
<--- Page Split --->
tum est 1, quod persona non dicitur mitti, nisi in effectu, in quo ipsa aliter sit vel ad aliud quam secundum quod est ubique : et hoc habetur in Littera ab Augustino : ergo in talibus visis nulla umquam fuit persona missa.
ITEM Augustinus in libro IV de Trinitate, dicit quod absurde diceretur Pater missus vel ab eo quem genuit, vel ab eo qui ab ipso procedit, etsi dicatur apparuisse. Ergo cum omnis qui mittitur, ab aliquo mittatur, et Pater non possit ab aliquo mitti, videtur quod non mittatur.
Item, Augustinus in libro IV de Trinitate, ut habitum est supra 1 : Mitti est cognosci quod ab alio sit : Pater autem ab alio esse non cognoscitur : ergo non mittitur.
SED ADHUC contra hoc opponi potest :
Quia Patri attribuitur potentia : cum ergo potentiam efficiat in nobis, ipse venit in nos, sicut Filius per sapientiam, et Spiritus sanctus per charitatem.
Item, Haec conceditur, et habita est supra, Pater est a seipso : secundum autem quod est a seipso, videtur quod in eadem habitudine praepositionis debeat concedi haec, Mittitur a seipso, et Pater mittit seipsum.
Item, Augustinus probans quod Spiritus sanctus mittit se et dat se, probat hoc : quia est suae potestatis : et hoc est supra habitum in distinctione praecedenti : non esset autem suae potestatis, si non posset mittere et dare se : ergo a simili non erit Pater suae potestatis, si non possit mittere et dare se : cum ergo semper omnes personae fuerint suae potestatis, semper potuerunt mittere se omnes, et dare se, et in Veteri, et in Novo Testamento.
his objectis. Dicimus enim, quod non est idem apparere, et mitti : et bene concedimus, quod Pater in subjecta creatura apparere potuit per ministerium Angeli et per seipsum, et adhuc potest : sed non potest mitti propter causas supra assignatas : quia missio passiva supponit congruitatem nuntii, et rationem in subjecto : et illa ratio est ab alio esse, quod Patri non convenit : ideo apparere potuit, mitti autem non potuit.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod licet ubicumque est missio visibilis, fit apparitia alicujus personae visibili signo, non tamen convertitur : quia missio visibilis addit super apparitionem duo, scilicet existere ab alio, et per seipsum adesse aliter vel ad aliud quam sit ubique : hoc autem non legitur in Veteri Testamento, sicut postea patebit : quia personae non leguntur per seipsas fuisse in illis signis quae apparebant.
Ad ALIUD dicendum, quod missio visibilis non ordinatur ad quamcumque missionem invisibilem, sed ordinatur ad missionem invisibilem quae est fundans et plantans Ecclesiam : non enim visibilis semper praecedit invisibilem, etiam in Novo Testamento : sed praecessit, ut significaretur abundantia copiae Spiritus esse apud illos quibus visibilis facta est, ita ut ex ipsorum copia redundaret in fundamentem et plantationem Ecclesiae.
Ad ALIUD dicendum, quod ratio jam dicta est, quare hoc non sufficit : et quare Pater non potuit vel non potest mitti.
Ad ID autem quod objicit, quod missio hujusmodi debuit dici apparitio angelica in Veteri Testamento : Dicendum, quod in veritate illa solutio quam ponunt qudam non sufficit : sed illa est ratio quam diximus, quia mitti addit super apparere, sicut dictum est.
SOLUTIO. Suppositis his quae supra determinata sunt 3, facile est respondere
Ad ALIUD dicendum, quod creatura intellectualis melius ostendit unitatem
<--- Page Split --->
essentiae in tribus personis : sed effectum gratiae vel modum processionis personae a persona non ita ostendit : eo quod ipsa de natura sua non ita exprimit gratiae et processionis proprietates : non enim Angelus procedit ab Angelo, sicut flatus a suflante : nec Angelo proprium est innocentia et aptitudo immolationis pro redemptione primogeniti, sicut columbae : nec Angelo proprium ex natura est, unde conveniat cum actu charitatis : et ideo Angelus in numero personarum apparentium, et vi interpretandi per sermonem, potest facere fidem Trinitatis et unitatis, licet non habeat convenientiam, ut per ipsum expleatur missio. Et alia ratio est, quod donum datum est a misso, sicut a causa faciente : dico autem, donum gratiae gratum facientis, quod est in omni missione. Angelus autem non potest esse causa gratiae, nec debet intelligi esse causa : ergo nec ipse potest mitti missione illa : nec etiam si nitteretur, esset utile : quia crederetur gratia ab illo esse, et sic pertraheret in idololatriam. Tertia ratio est, quia missus cum gratia habetur illapsus in substantiam animae ejus cui missio fit, ut supra habitum est in distinctione praecedenti : Angelus autem non potest illabi in substantiam mentis nostrae : ergo per ipsum non potest administrari hujusmodi missio. Quarta ratio est, quia cum gratia sit creata, si separaretur ab eo per quem mittitur, vel ille esset creatura, vel esset totum subjectum vanitati, sicut omnis creatura : ad hoc ergo ut gratia separare nos possit a vanitate, et conjungere divinitati, oportet missum qui est cum gratia, esse Deum. Et his rationibus non potest expleri hujusmodi missio, nisi per personam procedentem ab alio. Alii autem ponunt alias quae non probant quidquam, scilicet quod missionem conveniebat a remotis incipere, et postea appropinquando magis ad Deum accedere : et ideo in Veteri Testamento conveniebat fieri per Angelos, in Novo autem per personas. Sed hoc nihil est : quia
secundum hoc etiam invisibilis missio quae omnibus Sanctis in Veteri Testamento facta est, debuit fieri per Angelos, quod falsum est.
Ad ALIUD dicendum, quod visa Isaie, Danielis, et Ezechielis, nec fuerunt proprie loquendo apparitiones, nec missiones, nec processiones, sed revelationes in visione imaginaria quae multis facta est : quia apparitio stricte sumpta dicitur ostensio unitatis essentiae in figura aliqua visa ad sensum. Sed si apparitio sumatur, tunc erit genus ad revelationem, missionem, et hujusmodi.
Ad uo autem quod contra objicitur, dicendum quod talia visa non faciunt Prophetas : quia sic Pharao fuisset Propheta, quod falsum est : quia non fuit Propheta nisi secundum quid : quia, ut Augustinus dicit in libro XII super Genesim : Propheta simpliciter, non dicitur nisi a visione intellectuali : et ideo Joseph Prophetaf uit visorum a Pharaone, et Daniel Propheta fuit visorum Nabuchodonosor et Balthasar : sed bene concedo, quod a missione invisibili Filii et Spiritus sancti constituti sunt Prophetae. Quid autem, quando, de quibus, et quare prophetarent, revelationibus trium modorum visionis ostensum est eis, scilicet corporali, imaginaria, et intellectuali. Sunt tamen qui dicunt Spiritum tunc missum, non in quantum sanctus, sed in quantum est spiritus : quia spiritus revelat, sed non sanctificat : et donum prophetiae non facit Sanctum, sed videntem : in Novo autem Testamenfo missus est ut sanctus, qui sanctificabat in illis visis. Sed hoc non solvit : quia nemo umquam sanctus fuit, nisi mitteretur sibi Spiritus : et ideo si de statu Veteris Testamenti esset, ut non mitteretur ut sanctus, nec invisibiliter ut sanctus mitteretur. Unde prima solutio melior est.
Ad uo quod objicitur, quod apparitiones facte sunt per Angelos, bene concedo : quia hoc vult Augustinus in libro IV de Trinitate, et Dionysius in Coelesti Hierarchia. Sed tamen non propter hoc est remotum quin per se apparere po-
Ad 6.
Ad 7. Ad object.
<--- Page Split --->
tuerint et Pater et Filius et Spiritus sanctus, ut dicit ibidem Augustinus.
Ad i d autem quod objicitur contra hoc, quod non dicitur mitti Pater, Dicendum, quod potentia attribuitur Patri : sed, ut dictum est, mitti non dicitur persona respectu cujuscumque doni, sed tantum in dono in quo ipsa est, et habetur : unde si Pater daretur in potentia illa, esset potentia gratum faciens. Potentia autem illa non est distincta a donis intellectus et affectus, quia per dona hujusmodi sumus potentes in actibus gratiae : ergo datio Patris non habet distinctum donum ab eo in quo datur Filius, et in quo datur Spiritus sanctus : et ideo a Sanctis expresse non invenitur, quo Pater det se, vel detur a se.
Sunt tamen circa dubitationem istam tres aliae opiniones, quarum una est, quod Pater dat se, et datur a se : et haec non est multum communis. Alia dicit, quod non dat se, nec datur a se : eo quod potentia quae sibi appropriatur, praesupponitur in missione et datione Filii et Spiritus sancti : quia nullum donum datur nobis nisi praesupposita capacitatis potentia illius doni : et ideo cum haec capacitas per naturam sit in nobis (sumus enim creati susceptibiles gratiae) non oportet Patrem dari in illo. Tertia opinio est quam magis approbo, quae prius dicta est, quod Pater bene venit in Filio et Spiritu sancto, sed non datur, nec dat se : etsi concedatur quod dat se, nullo modo tamen conceditur quod mittitur a se, vel mittit se, ut prius dictum est.
Ad aliiud dicendum, quod haec conceditur, Pater est a se secundum quod exponitur per negationem sic : Pater est a se, id est, non est ab alio : sed mitti importat affirmative esse ab alio, ut superius habitum est : et ideo non convenit ei mitti.
ipse operetur cum Filio et Spiritu sancto illum effectum quem dat in missione : quia ly mitti dicit duo, scilicet actum operationis, et effectum qui datur in missione : et secundum actum hunc, est ipsum commune tribus personis : et consignificat ex modo significandi principalis significati, quod est missio passiva, venire ab alio, et quoad hoc non dicit potestatem aliquam, sed tantum rationem originis, quae non convenit Patri. Quoad primum ergo fuit probatio Augustini, quod Spiritus dat se, sicut alii eum dant, et non quoad secundum.
Ad m autem quod ulterius volebat Ad ob ject. 3. concludere, quod in Veteri Testamento est ista potestas sicut in Novo, Dicendum, quod missio invisibilis fuit ex quo homo creatus est super terram : nullus enim umquam aliquid boni meritorii facere potuit sine invisibili missione : sed missio visibilis in Veteri Testamento esse non potuit, id est, non debuit de congruitate : quia illa est ad copiam gratiae demonstrandam, et gratiae propagationem, quae non fuit, adhuc priori tabernaculo habente statum : quia Jesus nondum erat homo, et nondum glorificatus : quae autem ratio hujus sit, est determinatum in quaestione illa qua queritur, Quare distulit adventum, et quare litterae observationem conveniebat praecedere sensum spiritualem ?
ARTICULUS II.
Utrum missio visibilis debet esse ad omnes qui sunt de Novo Testamento ?
Secundo quaeritur, Utrum ista missio visibilis secundum congruentiam debeat esse ad omnes vel ad aliquos ?
Et quaeramus, Utrum ad omnes qui sunt in Novo Testamento? quia jam habitum est, quod non congruebat eam fieri in Veteri Testamento.
Videtur autem quod sic : quia
<--- Page Split --->
Dicitur, Joel, n, 28: Effundam spiritum meum super omnem carnem, etc. Et iterum, y. 29: Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam Spiritum meum. Ergo videtur, quod ad omnes debeat sic visibiliter descendere.
Item, Cum primo venit in linguis igneis, nullus excipiebatur, sed super omnes, scilicet centum viginti masculos et feminas. Ergo videtur, quod nec postea debuit alicui subtrahi hujusmodi missio.
Item, Postea Apostolis prædicantibus, sicut Petro in domo Cornelii, et aliis, cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum : ergo, etc.
Item, Hoc quod non fit, potest nobis generare desperationem ex hoc quod communiter tunc fiebat, quod nos non simus de salvandis : ergo, etc.
Si dicatur, quod illi dati fuerunt nobis in semen ex quo cresceret et multiplicaretur seges fidei : modo autem tempus est colligendi quod seminatum est, et non seminandi amplius : hoc falsum est : quia dicitur, Apocal. xxii. 17 : Qui audit, dicat : Veni. Et in Evangelio condemnatur servus piger qui abscondit pecuniam domini sui 1. Ergo videtur, quod adhuc restat tempus seminandi : ergo adhuc ita deberet descendere.
Sed contra.
Probabitur infra in sequenti articulo quaestionis, quod haec missio indicat plenutudinem redundantiae et copiae Spiritus : non omnibus autem datur Spiritus ad redundantiam : ergo non ad omnes congruit fieri hanc missionem.
Item, In operibus rusticorum probamus hoc, quod per multa fomenta fiunt novellae plantulae quae non fiunt arbori jam roboratae : ergo similiter debuit fieri in Ecclesiae plantatione : cum ergo haec missio fuerit ad plantationem Ecclesiae, non congregbat eam fieri in Ecclesia jam roborata.
Item, Aliter convalescit fides, et aliter habet meritum : quia convalescit bene et roboratur ex auditu rationis, et visu miraculi . ex illis tamen non habet rationem meritu, sed potius in quantum recedit a ratione et visu, et tota innititur prima veritati : cum ergo visibilis missio sit ad convalescentiam fidei, tempore merendi per fidem postquam fides convaluit, adhiberi non debuit.
Item, Missiones Spiritus Sancti respondent missionibus Filii : sed in missione Filii prius exhibebatur quod erat visibile : ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur : postea autem expediabat Apostolis ut subtraheretur præsentia corporalis, ut sic transiret affectus ad amorem invisibilis deitatus : ergo similiter conveniebat fieri in missione Spiritus sancti, ut primo exhiberetur visibilis species, per quam scretur adesse Spiritus, et postea subtraheretur, ut in invisibili Spiritus substantia requiescamus.
Solutio. His ultimis rationibus consentiendo, quarum quælibet medio suo dicit unam rationem, quare non semper et ad omnes convenit fieri hunc modum missionis : dicimus ad primum, quod Joel loquitur de statu Ecclesiae primitivæ, quando tempus erat plantationis fidei.
Ad alud et ad tertium dicendum eodem modo, quod tunc ideo fiebat, ut homines visibili miraculo stupefacti ad finem properarent.
Ad m quod objicitur per rationem, dicendum quod non cogit nos hoc desperare : quia jam ædificati sumus ad fidem : quia ab his quæ audierunt confirmata est nobis fides, contestante Deo signis, et virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem, ut dicitur, ad Hebr. ii, 3 et 4 1.
Præterea nos sentimus præsentiam
1 Cf. Matth, xxv, 18 et seq. 2 Ad Hebr. ii, 3 et 4 : Ab eis qu auduerunt, uu nos confirmata est, scilicet salus vel fides,
contestante Deo signis et portentis, et varus vertutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
<--- Page Split --->
meliorem in donis : sicut enim dicit Apostolus, ad Roman. VIII, 18 : Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei.
AD ALIUD dicendum, quod licet omnis homo debeat alium vocare ad fidem, et conversionem morum, non tamen oportet quod vocet per miracula : quia jam ipsa multiplicatio fidei testis est veritatis fidei : et quia sufficit ad veritatem fidei ostendendam in uno tempore miracula ostendisse, et visibilia signa : si enim prius fides per haec probata est, in aeternum probata erit, et vera. Unde ea quae tunc facta sunt, modo sunt aliis referenda, non iterum exhibenda, sicut dicit Joan. in canonica sua prima, 7. 1 et seq. : Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae correctaverunt de Verbo vitae,... annuntiamus vobis.
ARTICULUS III.
Utrum missio sit gratiae gratum facientis, vel gratiae gratis datæ ?
Tertio quaeritur, Utrum ista sit missio gratiae gratum facientis vel gratis datæ ?
Videtur autem, quod gratis datæ, quia exterius : nihil autem exterius extra hominem est gratia gratum faciens : ergo videtur, quod haec missio non sit gratiae gratum facientis.
Item, Dicit Aristoteles in IV Meteororum, quod per esse apertum judicamus de occulto. Ergo per actum istius missionis judicamus cujus gratiae causa sit : sed actus ejus est linguæ, prophetiæ et hujusmodi, quæ omnia non dicunt nisi actum gratiae gratis datæ : ergo illa missio est ad actum gratiae gratis datæ.
Item, Missio invisibilis est ad actum gratiae gratum facientis, ut supra proba-
tum est : cum ergo superfluum sit duos habere modos ad idem perficiendum, præcipue apud perfectum operantem, missio visibilis non erit ad eamdem gratiam : igitur erit ad gratiam gratis datam.
- Item, Missio Filii est ad gratiam gratis datam, quia ad illuminationem intellectus in revelatione, et prophetia, scientia, et hujusmodi : ergo magis missio Spiritus sancti potest esse ad gratiam gratis datam : et non est interior ad illam : ergo exterior.
SED CONTRA :
A partibus sufficienter enumeratus probatur, quod haec missio numquam exhibita est nisi ad plenitudinem redundantiae in gratia gratum faciente demonstrandam : quia exhibita est tribus modis, flatu, igne, columba : et patet in singulis, qualiter ostendebat Spiritus redundantiam gratiae, sicut infra ostendetur, quando ostendetur sufficientia numeri istarum missionum : ergo manifestum est, quod non ostendit gratiam gratis datam.
Item, Non diceretur Spiritus mussus, si tantum daretur donum ejus, ut supra habitum est : ergo Spiritus tunc dicitur missus, quando ostenditur per donum inhabitare per gratiam : sed non inhabitat per donum gratiae gratis datæ : dicit enim auctoritas, quod in solis Sanctis est per habitantem gratiam 1 : in multis autem est per actum gratiae gratis datæ qui non sunt sancti : ergo ipse non mittitur, nec visibiliter, nec invisibiliter, nisi per gratiam gratum facientem.
Item, In Littera habemus ab Augustino, quod per illas creaturas visibiles ostendebatur, quod Spiritus sanctus in illis erat ad quos mittebantur creaturae illæ : et nos videmus, quod in omnibus illis abundantia redundantiae fuerit, ad quos talis missio facta est.
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate sola soluto. ista missio redundantis gratiae est osten-
<--- Page Split --->
siva, et penes modum redundantiae multiplicatur, ut postea patebit.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non est ita exterius, quod non sit interius : quia modus visibilis missionis est ostensivus invisibilis Spiritus missi invisibiliter : et ideo fructus missionis est intus, licet motus visibilis speciei sit extra.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod per rem manifestam dupliciter est judicare, scilicet ut judicium immediatae causae habeatur per effectum apertum, et sicut causa causae vel ratio causae per effectum habetur : verbi gratia, videndo apertum actum prophetiae vel linguarum in actu, statim accipitur habitus qui est causa hujus actus, ut immediatus ei, et hic est habitus gratiae gratis data. Ulterius autem considerando tempus actus, et modum actus, scilicet quod est ad fidei propagationem, et tempus novella Ecclesiae, cognosco quod in illis est Spiritus redundans in aliquos per gratiam gratum facientem : sicut etiam in naturis videndo motum, cognosco movens et rationem moventis tunc potius quam alio tempore, et sic potius quam aliter.
Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod ad idem ut idem superfluerent duo modi : sed ad idem ut aliter se habens, non superfluunt : quia unus est ad gratiae inspirationem sive receptionem vel augmentum, alius autem ad redundantiam ejusdem ostendendam.
Ad 4. Ad ALIUD dicendum, quod secundum quosdam Filius non mittitur nisi in gratia gratis data. Dicunt enim, quod si est gratum faciens, quod refertur ad missionem Spiritus sancti. Sed hoc supra improbatum est. Unde dico, quod haec est falsa, quod Filius mittatur in gratia gratis data : quia uno misso, omnes tres veniunt et inhabitant, licet per illum effectum omnes tres non dicantur mitti.
Objetuo. Si autem aliquis objiciat contra hoc quod dictum est, quod super multitudi-
nem audientium verbum visibiliter cecidit Spiritus 1 : sed non legitur, quod in omnibus illis redundaverit. Respondendum est, quod casus super multitudinem ostendit redundantiam in praedicante fidem novellam, et ex parte ejus super quem cadit, habet rationem fomenti fidei novellae, sicut supra diximus : et ideo etiam non exprimitur quo signo cecidit Spiritus super eos, sed tantum, quod in signo visibili apparuit, quod indicabat redundantiam in Apostolis : modo autem non est in Ecclesia illis de causis quae dictae sunt.
ARTICULUS IV.
Utrum missio visibilis fieri debuit magus per Filium quam per Spiritum sanctum, vel e converso ?
Quarto quaeritur, Utrum conveniebat hanc missionem magis per Filium fieri, quam per spiritum sanctum, vel e converso ?
Videtur autem, quod per Filium : quia 1. Filius est verbum indicativum Patris, et os loquens Patrem : sicut dicitur, Joan. 1, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Ergo cum haec missio st ad instructionem ad fidem, conveniebat ut fieret per Filium.
- Item, Illa missio visibilis est ad plantandam fidem : sed dicit Bernardus, quod Filius venit, et fidem docuit : ergo Filium in tali missione mitti conveniebat.
SED CONTRA :
- Dominus dixit discipulis : Paraclitus Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omniu, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis 2. Ergo plena instructio est
<--- Page Split --->
per Spiritum sanctum. Cum ergo veritas mundo manifestari debuit, conveniebat lieri per missionem Spiritus sancti.
ARTICULUS V.
- Item, Matth. x, 20 : Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Ergo ad loquendum in conversione Gentium mittendus est Spiritus sanctus, non Filius.
Quare sunt duo modi missionis Filii, et Spiritus sancti?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera in primo capitulo, ibi, A, « Ad quod dicimus, quia sicut Filius duobus modis dicitur mitti, etc. »
Et est dubitatio, quare sint duo modi missionis Filii et Spiritus sancti.
Cum enim sint duæ partes hominis, scilicet corpus, et anima, videtur quod neutro modo dicatur mitti ad corpus, ut quidam volunt reddere rationem : ergo videtur, quod ambo modi accipi debent penes partes animæ : sed cum simus imago Dei, penes tres potentias videtur quod tres debent esse modi missionis.
Item, Missio est ad revocandam creaturam rationalem, ut supra habitum est : revocatur autem secundum rationabilem, irascibilem, et concupiscibilem : ergo tres debent esse modi missionis.
SOLUTIO. Dicimus, quod duo tantum sunt : quia cum missio ostendat distinctionem persona a persona, non poterat ostendi nisi per perceptibile in intellectu secundum se, vel per acceptum a sensu : et ideo ut sufficienter determinaretur distinctio ex parte personarum procedentium, mittebatur signo sensibili et specie intelligibili.
Item, Cum missio adducat gratiam, non poterat esse gratia nisi personalis quæ est in missione visibili collata, vel universalis quæ est redundans in omnes, et illa efficitur visibili utriusque persona missione.
Ad ea autem quæ contra objiciuntur, dicendum quod omnes perfectiones illarum virium, et tres habitus illarum virtutum reducuntur ad invisibilem missionem : quæ licet uno modo fiat in genere, non tamen uno modo fit in specie.
SOLUTIO. Dicendum, quod Spiritum sanctum in creatura non unita visibili mitti conveniebat, Filium autem in creatura unita visibili.
Ad 10 autem quod primo objicitur, dicendum quod instructio pertinet etiam ad Spiritum sanctum. Est enim instruction per interpretationem et locutionem, et ista convenit Verbo et ei qui est os Patris : et est instructio non per verbum, sed per inspirationem veritatis, et illa convenit Spiritui veritatis, id est, a veritate procedenti, qui annuntiat ea quæ accipit a veritate : sicut factum in missione Spiritus sancti : illuminavit enim Spiritus ad plenum intellectum eorum quæ audita erant a Filio.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod in quantum auditus causat fidem quæ est per verbum Christi, sic conveniebat fidem doceri per Verbum missum in carnem. In quantum autem fides est assensus prime veritatis non potest haberi nisi per inspirationem. Unde etiam Apostoli qui ante flexibiles erant in assensu, cum haberent fidem per auditum verbi, postea confirmati sunt, cum haberent assensum per inspirationem Spiritus sancti missi in eos. Et hoc notat idem Dominus in fine Luce, xxiv, 48 : Vos autem, inquiens, sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
<--- Page Split --->
B. Prius de illo modo missionis qui fit visibiliter, agit.
Et primo agamus de illo missionis modo qui fit visibili specie. De hoc Augustinus in libro II de Trinitate ita aut : In promptu est intelligere de Spiritu sancto cur missus et ipse dicatur. Facta est enim quadam creature species ex tempore, in qua visibiliter ostenderetur Spiritus sanctus : sive cum in ipsum Dominum corporali specie columbae descendit 1, sive cum in die Pentecostes factus est subito de cœlo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visæ sunt illis linguæ divisæ sicut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum 2. Haec operatio visibiliter expressa, et oculis oblata mortalibus, missio Spiritus sancti dicta est : non ut appareret eis ipsa substantia, qua et ipse invisibilis et incommutabilis est, sicut Pater et Filius : sed ut exterioribus visis corda hominum commota a temporali manifestatione venientis, ad occultam æternitatem semper præsentis converterentur 3. Ecce his verbis aperit Augustinus illum modum missionis, qui visibiliter exhibetur, cum tamen ipse Spiritus in sui natura non videatur : qui nec in illis creaturis magis erat, quam in aliis, sed ad aliud. In illis enim erat, ut per eas ad homines veniens, ostenderetur esse in illis ad quos illæ creaturæ veniebant. Non enim Spiritus sanctus, temporali motu tunc venit, vel in homines descendit, sed per temporalem motum creaturæ significata est spiritualis et invisibilis Spiritus sancti infusio. Et ut apertius dicam, per illum modum missionis Spiritus sancti corporaliter exhibitum, monstrata est spiritualis et interior missio sancti Spiritus sive donatio, de qua agendum est.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VI.
- Item, In columba apparuit propter columbæ proprietates : illæ autem proprietates non conveniunt nisi veræ columbæ : ergo vera fuit columba, ut videtur.
Quare Filius apparuit in creatura sibi unita, et Spiritus sanctus non apparuit in unita sibi? et an columba illa in qua apparuit, fuit naturale animal, et de motu columbæ qualis fuerit ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « In promptu est intelligere de Spiritu sancto, etc. »
Et quæruntur hic tria : quorum primum est, Cur Filius apparuit et missus est in creatura sibi unita, et Spiritus in non unita ?
Secundo quæritur, Quare Spiritus sanctus, et ad quid missus est ad Filium, cum Filius numquam missus sit ad Spiritum sanctum ?
Tertio quæritur, Cum Pater apparuerit in sono, quare tantum apparuit in audibili creatura et super Filium, et numquam super aliquem alium hominem.
AD PRIMUM proceditur sic : Spiritus sanctus est a Patre et Filio : ergo majorem rationem missionis videtur habere quam Filius : ergo videtur cum ab alio esse sit ratio unbilitatis, quod Spiritus sanctus sit magis unbilis creaturæ assumptæ, quam Filius.
Sed quia hoc satis notatum est supra principium tertii, quæratur, Si columba in qua apparuit Spiritus sanctus, fuit verum et naturale animal vel non ?
Videtur, quod animal fuerit : quia
Spiritus veritatis nihil debet fingere : sed fictitium esset, si tantum esset figura columbæ, et non veritas : ergo videtur, quod vera fuerit columba.
Item, Præstigia dæmonum sunt deludere sensus hominum per quasdam figuras : ergo hoc non competit Spiritui veritatis.
SED CONTRA : Sed contra. 1. Sancti dicunt, quod illa columba peracto officio reversa est in pristinam materiam : hoc autem non fuisset si vera fuisset columba : ergo non fuit nisi figura columbæ.
- Item, Si vera fuisset columba, non duxisset in aliud : ergo videtur, quod ad hoc quod duceret in aliud, quod non veram conveniebat esse columbam : sicut etiam Doctores dicunt, quod species panis et vini in sacramento Eucharistiae, in illo sunt ad hoc quod in alud ducant.
SED TUNC quæritur, Quid movit eam motu locali, si non fuit viva? non enim movetur aliquid motu locali processivo nisi verum animal : columba illa movebatur motu locali : ergo fuit verum animal.
SOLUTIO. Dicendum, quod Spiritus sanctus non est unbilis alicui creaturæ : quia omne quod in hypostasi unitur alicui naturæ, est persona una in Trinitate, unde irrationali naturæ uniri non potuit : quia inconveniens esset, quod columba esset Deus, vel aliquod brutum animal : Filium autem conveniebat uniri creaturæ rationali quæ est homo, cujus ratio in libro tertio Sententiarum assignatur : et non est ratio quod Spiritus sit a duobus, Filius autem ab uno, quod ipse sit magis unbilis quam Filius : quia in hoc non attenditur ratio unbilitatis.
AD ALIUD dicendum, quod illa columba species columbæ fuit, et non naturale et verum animal.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod non est fictum nec falsum quod ostendit hoc propter quod est assumptum : unde species illa vera fuit, quia directe ostendebat illud propter quod assumeba-
<--- Page Split --->
tur : hoc autem non erat natura animalis, sed potius actus gratiae, sicut postea patebit.
riorem : ergo videtur, quod interius etiam ad Christum missus sit Spiritus sanctus.
Ad 2. Ad alud dicendum, quod praestigia dæmonum sunt ad homines deludendos, ut dicit Petrus in Itinerario Clementis, miracula autem Christi ad homines instruendos ea quæ sibi sunt utilia : et sic sunt illæ apparitiones : non enim possumus dicere columbam fuisse animal, sicut nec linguas membrum animalis.
Ad 3. Ad alud dicendum, quod aliud est proprietates intelligere secundum translationem ad spiritualia, et aliud proprietates habere sibi connaturales. Secundum translationem in intellectu bene accipiuntur proprietates in specie columbæ, licet in ipsa specie non sint proprietates naturales.
Ad quæst. 2. Ad ultimum dicendum, quod hoc quod movetur a motore sibi unito et motu processivo, illud est animal : sed ita non movebatur columba, imo movebatur a motore non unito sibi : qui motus fuit voluntatis Dei, cui omnia obediunt.
- Item, Numquam legitur missus ad Patrem, nec legitur Filius missus ad Spiritum : ergo cum missio significet indigentiam in eo ad quem fit missio, videtur quod nec Spiritus sanctus debuit mitti ad Filium.
Solutio. Spiritus non fuit missus ad Filium per se, id est, propter indigentiam Filii : sed ut ostenderet redundantiam illius plenitudinis, de qua dicitur, Joan. i, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Mittebatur enim ad ipsum in baptismo, in quo Christus nihil accepit : sed baptismus accepit ab eo : quia, sicut dicit Beda, « Tactus suæ mundissimæ carnis « vim regenerativam contulit aquis : et « illam redundantiam et copiam signifi- « cabat missio visibilis Spiritus sancti. »
Et per hoc patet solutio ad totum : non enim est simile de Patre et Spiritu sancto, ex quibus non fluxerunt sacramenta, ut in quorum personis peracta sint, sicut fluxerunt ex persona Christi.
ARTICULUS VII.
Quare Spiritus sanctus mittitur ad Filium, et numquam Filius ad Spiritum sanctum?
ARTICULUS VIII.
Cur Pater tantum apparuit in sono audibili, et non in alia specie corporali ?
Secundo quæritur, Quare Spiritus sanctus missus sit ad Filium, et numquam Filius ad Spiritum sanctum ?
Videtur enim, quod mitti non debuit ad Filium : quia
Omnis missio, ut supra habitum est, est ad sanctificandam creaturam : Christus autem sanctificatonc non indiguit : ergo Spiritus sanctus ad eum mitti non debuit.
Item, Missio exterior ostendit inte-
Tertio quæritur, Quare Pater tantum apparuit in sono audibili, et non in alia specie corporali ? ex audibili enim specie non potuit cognosci, quod Pate : fuit qui apparuit.
Solutio. Dicendum, quod Pater Verbi qui uno verbo quod genuit, ut dixit Augustinus, omnia dixit, et facta sunt 1,
<--- Page Split --->
congruenter in sono et voce exprimente Filii generationem, etiam in recreatione apparuit : et licet sonus in genere Patrem non manifestet, tamen sonus articulatus et litteratus nominans Filium, declarat eum cum dixit : Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui : ipsum audite1.
plex, et gemens, et sine felle malitiae in hepate esse legitur : quia talia faciunt dona ejus in Sanctis. Si autem attenditur modus processionis ejus, ipse a Filio ut spiritus vitae et sanctitatis procedit, conferens toti Ecclesiae sensum et motum, eo quod procedit a capite : et quoad hoc manifestatur in flatu.
ARTICULUS IX.
ARTICULUS X.
Quare Spiritus sanctus tantum in his tribus speciebus, linguarum, columba, et flatus apparuit ?
Utrum præter missionem interiorem invisibilem necessaria fuerit exterior missio ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « In ipsum Dominum corporali specie columba descendit, etc. »
Est enim dubium, Quare tantum in his tribus speciebus legitur manifestatus, scilicet in specie columba, et in specie linguarum ignearum, et in specie flatus.
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Ut exterioribus visis corda hominum, etc. »
- Illa enim visa aut sufficient ab ad cognitionem occulte deitatis et distinctionis personarum sine interiori missione, aut non : si sic, tunc interior missio inutilis fuit.
Ad hoc dicendum, quod in Spiritu sancto tria accipiuntur, scilicet persona, processio, et ratio doni. Si attendatur ratio personalitatis ejus, ipse charitas est : et per hoc ponit convenientiam ad ignem : effectus autem istius ignis fuit tunc redundantia gratiae in conversione mundi : et ideo in linguis figurabatur ignis, ut sessio diceret permanentiam in Ecclesia ignis qui est charitas et ignis divinus : linguae autem scientiam loquele quam acceperunt Apostoli : unde cantatur de ipso :
Ignis vibrante lumine Linguæ figuram detulit, Verbis ut essent profluu, Et charitate fervidi 2.
- Præterea, Cum interior conferat gratiam, videretur tunc, quod cognitio Trinitatis sine gratia posset haberi, quod falsum est, sicut supra 3 ostensum est. Si autem oportuit adesse interiorem, cum illa per inspirationem doceat, videtur tunc inutilis fuisse exterior.
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate exterior est testimonium interioris, ut dicitur in Littera : quia significabatur, quod in illis quibus fiebat talis missio, vel ad quorum prædicationem fiebat et intercessionem. esset gratia redundans, ut dictum est : et ideo non erat processio inutilis exterior pro statu et tempore.
Si vero attenditur in donis, sic significatur in columba, quae fecunda, sim-
DEINDE quæritur de hoc quod dicit : « Qui nec in illis creaturis magis erat, etc. »
1 Cf. Matth. iii, 17, et Luc. ix, 35 ; II Petr. 1, 17.
2 Hymnus ad Laudes festu Pentecostes. 3 Cf. Supra, Dist. IV.
<--- Page Split --->
Hoc enim non videtur : quia magis cognoscitur aliquid inesse per majorem effectum : plus autem effecit in illis, quam in aliis : ergo magis erat in illis.
mutatur discretum in intensius : non enim sequitur, quod si pluribus modis infuit, quod magis infuerit, nisi illi modi facerent intensionem : unde Magister bene dicit, quod « ad aliud » infuit.
Solutio. Solutio. Ista ratio peccat ex hoc quod
C. Cum Filius sit minor Patre secundum formam crealam in qua apparuit, cur non et Spiritus sanctus similiter ?
Sed prius quaerendum est, Cum Filius dicatur minor Patre secundum missionem qua in forma creata apparuit, cur et Spiritus sanctus non dicatur similiter minor Patre, cum in forma creata apparuit ? Nam de Filio quod minor sit Patre secundum formam qua missus apparuit, aperte ostendit Augustinus in libro IV de Trinitate 1, dicens : Misit Deus Filius suum, factum ex muliere, factum sub lege 2 : usque adeo parvum, ut factum : eo itaque missum, quo factum. Fateamur ergo factum, minorem : et in tantum minorem, in quantum 3 missum. Ecce habes, quia Filius in quantum est missus, id est, factus, minor est Patre. Cur ergo Spiritus sanctus non dicatur Patre minor, cum et ipse creaturam assumpserit in qua apparuit ? quia aliter Spiritus assumpsit creaturam in qua apparuit, aliter Filius. Nam Filius accepit per unionem, Spiritus vero non. Filius enim accepit hominem, ita ut fieret homo. Spiritus vero sanctus non ita accepit columbam, ut fieret columba. De hoc Augustinus in libro II de Trinitate 4 ait : Ideo nusquam scriptum est, quod Deus Pater major sit Spiritu sancto, vel Spiritus sanctus minor Patre : quia non sic est assumpta creatura in qua appareret Spiritus sanctus, sicut assumptus est Filius hominis : in qua forma ipsius Dei Verbi persona præsentaretur, non ut haberet Verbum Dei sicut alii sancti sapientes, sed quod ipsum Verbum erat. Aliud est enim Verbum in carne, aliud Verbum caro, id est, aliud est Verbum in homine, aliud Verbum est homo. Caro enim pro homine posita est in eo quod ait, Verbum caro factum est 5. Non ergo sic assumpta est creatura in qua apparuit Spiritus sanctus, sicut assumpta est caro illa et humana for-
<--- Page Split --->
ma ex Virgine Maria. Non enim columbam, vel illum flatum, vel illum ignem beatificavit, sibique in unitatem personæ conjunxit in æternum. Ex prædictis aperte ostensum est, secundum quid Filius dicatur minor Patre, et quare Filius dicatur minor Patre, et non Spiritus sanctus.
est minor Patre, et seipso, et Spiritu sancto
- Item, Hoc concorditer dicunt omnes Sancti.
SED CONTRA :
« Sed prius quaerendum est, Cum Filius dicatur minor Patre, etc. »
Hic incipit secunda pars istius distinctionis quae habet tria capitula, et tres partes: in quarum prima ostenditur Filius minor Patre secundum humanitatem. In secunda, ostenditur minor se secundum humanitatem, ibi, D, « Notandum autem, quod Filius secundum quod homo factus est, etc. » In tertia, ostenditur Pater major Filio : non tamen Filius minor Patre, secundum quod Deus est, ibi, E, « Hilarius autem dicere videtur, etc. »
Christus secundum quod homo, est homo : si ergo Christus secundum quod homo, minor est se : ergo Christus minor est seipso : et hoc non potest esse, quia nulla res minor est seipsa.
Item, Christus non videtur esse nisi unius quantitatis : ergo videtur, quod secundum illam aut sit major tantum, aut minor tantum, aut æqualis.
Item, Christus secundum quod homo est minor se : ergo Christus secundum quod homo est, non est æqualis sibi : quia minus et magis opponuntur æquali.
SOLUTIO. Ad hujusmodi respondere leve est : quia cum dicitur, Christus secundum quod homo minor est Patre et Spiritu sancto, absolute vera est. Si auten dicatur, Christus secundum quod homo minor est se, relativum potest referre antecedens cum determinatione, et est falsa : vel sine determinatione, et est vera : quia non supponit tunc nisi personam simpliciter : et tunc non sequitur, ergo Christus homo : quia cum dicitur, Christus homo, dicitur Christus ens homo, et hoc non dicit nisi personam. In persona autem ly secundum dicebat naturae conditionem, sicut Magister dicit 1.
Hic autem incidit dubium, Utrum Christus secundum quod homo, sit minor Patre, et se, et Spiritu sancto ? quia haec quaestio ad idem redit in illis tribus modis.
- Videtur autem, quod sic : quia secundum quod homo, possum dicere, quod est factus, et creatura, et hujusmodi, quae omnia sonant minorationem : ergo ipse secundum quod homo,
Similiter cum dicitur, Christus secundum quod homo, est æqualis sibi, haec vera est, si ly sibi referat antecedens cum determinatione : si sine determinatone, est falsa : et haec solutio tota in
<--- Page Split --->
hoc fundatur quod ly secundum non dicat nisi causam secundum naturae conditionem : si autem diceret unitatem personae, tunc cum dicitur, Christus secun-
dum quod homo, sensus esset, Christus homo personaliter est minor se, et falsa esset locutio : et vera, si diceretur sibi æqualis.
D. Quod Filius secundum quod homo factus est, non modo Patre, sed Spiritu sancto, et etiam seipso minor est.
Notandum autem, quod Filius secundum quod homo factus est, non tantum Patre, sed Spiritu sancto, et etiam seipso minor dicitur. Et quod etiam seipso minor dicatur secundum formam servi, Augustinus ostendit in primo libro de Trinitate' dicens: Erraverunt homines, ea quae de Christo secundum hominem dicta sunt, ad ejus substantiam quae sempiterna est transferentes: sicut illud quod ipse Dominus ait, Pater major me est 2: quod propter formam servi veritas dicit: secundum quem modum, etiam seipso minor est Filius. Quomodo enim non etiam seipso minor factus est, qui semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 3. Non enim sic accepit formam servi, ut amitteret formam Dei, in qua erat æqualis Patri. In forma ergo Dei, unigenitus Patris æqualis est Patri: in forma servi, etiam seipso minor est. Non ergo immerito Scriptura dicit utrumque, scilicet et æqualem Patri Filium, et Patrem majorem Filio. Illud enim propter Dei formam, hoc autem propter formam servi intelligitur. De hoc eodem in libro II de Trinitate Augustinus ait : Dei Filius est æqualis Patri secundum Dei forum in qua est: et minor Patre secundum formam servi quam accepit : in qua non modo Patre, sed etiam Spiritu sancto: nec hoc tantum, sed etiam seipso minor inventus est 4. Propter quod, ut idem in libro contra Maximum ait: Non tantum Patre, sed etiam seipso, et Spiritu sancto minor factus est, et etiam minoratus paulominus ab Angelis 5. Est ergo Dei Filius, ut ipse ait in libro I de Trinitate, Deo Patri in natura æqualis, habitu minor, id est, in forma servi quam accepit 6. His auctoritatibus ostenditur aperte Filius secundum formam servi minor Patre, et seipso, et Spiritu sancto.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XII.
Dei '.» Sed non statuerentur a justo Deo termini hominis juxta terminos Angelorum, nisi virtute et merito possemus esse æquales. Ergo videtur, quod non sunt excellentiores nobis Angeli.
- Item, Augustinus contra Maximinum : « Natura humana, quam assum- « psit Filius Dei qui peccato depravari « non potuit, nihil melius est nisi solus « Deus. »
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Minoratus paulominus ab Angelis, etc. »
Videtur enim hoc esse falsum : quia homo etiam absolute videtur esse nobilior Angelo : quia si optimus equus optimo asino melior est, et equus simpliciter asino melior est : sed optimus homo optimo Angelo melior est : ergo homo simpliciter melior est. Prima scribtur in III Topicorum. Secunda probatur per Christum, qui optimus est inter omnes creaturas et super omnes.
Item, Quid elığıt sapiens, magis eligendum est : sed humanam naturam elegit sapientissimus, quia sapientia Patris, et non angelicam : ergo humana natura est melior : quod enim est magis eligendum, melius est.
Item, Quod melioribus inest, magis eligendum est : sed optimo, quia Dei Filio, inest humana natura : ergo melior est quam angelica.
Item, Augustinus : « Inter mentem nostram et Deum nihil est medium. » Ergo nihil melius citra Deum : quia melius est, quod Deo est vicinius. Ergo natura angelica non est melior.
Item, I ad Corinth. vi, 3 : Nescitis quoniam Angelos judicabimus ? Ibidem dicit Glossa, quod judicium comparationis erit inter homines et Angelos, et quibusdam invenientur quidam homines excellentiores. Ergo videtur, quod vel majores simus vel æquales.
Item, Deuter. xxxii, 8, secundum aliam translationem : « Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum
SED CONTRA :
- Psal. viii, 6 : Minuisti eum paulo minus ab Angelis. Et, ad Hebr. ii, 9 : Eum autem, qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Jesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum.
Hic a quibusdam ponitur et conceditur error propter tales objectiones : Deus summe liberalis, et summe bonus est: ergo unicuique influit tantum suae bonitats, quantum ipse capax est: si ergo Angelus secundum naturam capacior esset homine, plus influeret ei: sed plus influxit homini, quia gratiam unionis: ergo per naturam capacior est nobilitatis et bonitatis divinae quam Angelus.
Item, Inter homines qui habet meliora naturalia, majorem necessario habebit gratiam: ergo ab effectu qui majorem gratiam recipit, meliora habet naturalia: sed homo majorem gratiam recipit: ergo meliora habet naturalia quam Angelus.
Item, Si duo sunt quorum unum est propter alterum, id melius et dignius est propter quod est alterum, quam quod est propter ipsum: sed homo et Angelus duo quaedam sunt, et Angelus est propter hominem. PROBATIO. Angelis sus mandavit de te, ut custodiant te, etc. 2. Et, ad Heb. i, 14: Nonne omnes sunt administratori spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capient salutis? Ergo homo melior et nobilior est Angelo.
HOC AUTEM si concedatur, est contra Sed contra.
1 Vulgata habet, Deuter. xxxii, 8 : Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum
Israel. 2 Psal. xc, 11.
<--- Page Split --->
Dionysium, quia ipse vult, quod secundum gradus entium est propinquitas ad Deum : unde intellectualis natura vicinor est, quam rationalis. Et contra Augustinum in libro XII Confessionum, ubi dicit, quod « Angelus creatus est prope Deum. »
Item, Erit contra philosophiam, quae ponit animam rationalem esse instrumentum intelligentiae vel Angel.
Item, Erit contra rationem : quia illuminatio descendit a superiori ad inferius : illuminationes autem fiunt ab Angelis in animabus hominum, sicut dicit Augustinus in XI super Genesim.
solutio.
Solutio. Sine præjudicio dicimus, quod angelica natura in natura considerata, multo nobilior est quam humana : et nobilior est etiam quam anima rationalis in sua natura considerata : qua animæ rationali naturale est uniri corpori, et hæc unibiltas ipsius facit ipsam materialiorem et viciniorem materæ, quam sit Angelus : tamen natura humana secundum quod refertur ad unitatem cum Deo, et prout refertur ad statum beatitudinis, æqualis vel melior est Angelis, et hoc est secundum quid esse melius vel æquate. Refertur autem ad unitatem cum Deo duplicter, scilicet secundum id quod unitum est Deo de natura nostra in Christo : et secundum id ex quo sumptum est quod unitum est, sicut in Beata Virgine, in quam prævenit Spiritus sanctus cum virtute Altissimi, purgans ipsam, et virtutem Dei Verbi conferens ipsi simul et generaluvam, sicut habebitur infra 1 : unde etiam dignior est omni pura creatura, et exaltata est super choros Angelorum ad ecclesia regna. Secundum relationem ad statum contemplationis verum est, quod æquabimur Angelis : quia secundum gradus sortis Angelorum erit assumpto nostra in regnum.
Ad 1, 2 et 3. Ad illa ergo tra quae primo obij-
ciuntur ex considerationibus Philosophi, dicendum quod tenent in his quae per se et ex natura sunt talia, et non per accidens et per relationem ad alud. Sic non est nostra natura in Christo, nec electa ab ipso.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur de modo contemplationis, et non de natura. Si autem objicias, quod Augustinus dicit in libro de Quantitate anme, quod natura animæ quiddam habet inferus ut animam peccatoris, quiddam superus ut Deum, quiddam par ut Angelum. Iterum dico, quod parilitas non refertur ad naturam, ut natura est, sed ad statum qui possibilis est naturae per meritum : quia naturae animæ ut anima est, inferior est natura Angeli.
Ad aliud dicendum, quod hoc iterum refertur ad meritum, quod dono Dei assequimur, et non ad naturam.
Ad aliud dicendum, sicut supra dictum est, quod assumptibilitas hominis non facit naturam ejus meliorem esse natura Angeli : quia non convenit ei ex naturalibus sibi.
Ad aliud dicendum, quod Deus dupliAd obiecti. cia dona effundit, scilicet naturalia, et hæc effundit secundum naturae capacitatem : verbi gratia materiae habentu solam potentiam ad ubi, infundit formam cœli. materiae autem primæ simplici habenti potentiam ad ubi et ad formam, infundit formam elementi : materiae autem commixtæ tantum, infundit formam mineralem : mixtæ autem et aliqualiter complexionatæ in partibus similibus, infundit formam vegetabilis animæ : sed mixtæ complexionatæ compositæ ex organis dissimilibus, infundit formam sensibüls : materiae autem 'maxime accedenti ad æqualitatem, et recedenti a contrariis ad similitudinem aliquam cœli, infundit formam quam creat ad suam imaginem, scilicet animam rationulem. Alia dona effundit quæ sunt dona gratæ : et illa non dat secundum proportionem naturae,
<--- Page Split --->
sed potius secundum suam liberalitatem, et conatum præparantis se ad accipiendum. Quod enim det ex liberalitate, patet in Evangelio, ubi dicit : Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi 1. Quod etiam det secundum conatum, patet ubi dicit : Dedit... unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim 2. Ibi enim virtus accipitur pro conatu.
Ad object. 2. Ad aliud dicendum, quod hoc est falsum, qui habet melora naturalia, habet majorem gratiam : sed hoc verum est, quod si duo sint qui habent æqualem gratiam, et non naturalia æqualia : ille qui habet meliora naturalia, meliorem usum
habebit in actibus : sed tamen ex hoc non sequitur, quod habeat majus meritum in faciliari usu : quia difficultas operandi etiam quandoque facit ad aliquod majus meritum, vel ad aliquam conditionem majoris meriti.
Ad aliud dicendum, quod hoc quod Ad object. 3 Angeli custodienti nos et obsequuntur nobis, non ostendit indigniorem eorum naturam, sed charitatem et obedientiam ipsorum, nostram autem indigentiam : sed ratio vera esset de his quæ per ordinem naturae ita se habent, ut unum sit propter alterum, ut corporale propter spirituale, et brutum propter rationale.
E. Hilarius aliter dicit, scilicet quod Pater sit major, nec Filius tamen minor.
Hilarius autem dicere videtur, quod Pater major sit Filio, nec tamen Filius minor Patre. Pater enim dicitur major propter auctoritatem, quia in eo est auctoritas generationis, secundum quam dicit, Pater major me est 3. Et Apostolus : Donavit ei nomen quod est super omne nomen 4. Cum ergo ait, Pater major me est, hoc est ac si diceret, donavit mihi nomen. Si ergo (inquit Hilarius in libro IX de Trinitate) donantis auctoritate Pater major est, numquid per doni confessionem Filius minor est? Major itaque donans est, sed minor jam 5 non est cui unum esse donatur : ait enim, Ego et Pater unum sumus 6. Si non hoc donatur Jesu ut confitendus sit in gloria Dei Patris, minor Patre est. Si autem in ea gloria Dei 7 donatur esse qua Pater est, habes et in donantis auctoritate, quia major est : et in donati confessione, quia unum sunt. Major itaque Pater Filio est, et plane major : cui tantum donat esse, quantus est ipse : cui innascibilitatis esse inaginem sacramento nativitatis impartit, quem ex se in forma sua generat. Audisti, lector, quid super hoc dicat Hilarius : cujus verba ubicumque occurrerint, diligenter nota, pieque intellige.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XIII.
An Pater potest dici major Filio, et Filius minor Patre ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Hilarius autem dicere videtur, etc. » Videtur enim falsum : quia major aut dicit relationem, aut essentiam. Si relationem : tunc correlativum suum erit in Filio, et ita Filius erit minor. Si autem dicit essentiam : tunc simpliciter falsum est quod dicit.
Ad hoc quidam dicunt, quod Pater dicitur major : quia habet tres notiones, scilicet innascibilitatem, paternitatem, et spirationem : tertia vero harum est in Patre et Filio, et ideo penes illam non dicitur major : paternitas autem habet
oppositam relationem qua dicitur Filius non minor : sed tertia est innascibilitas, qua scilicet Pater dicitur major : quia vero in illa naturam habet sibi respondentem in Filio, ideo Filius ab opposito respectu non potest dici minor. Sed hoc nihil est : quia Hilarius hic in Littera dicit, quod major donans est : sed donans est paternitate : ergo major est paternitate.
Ideo dicendum, quod auctoritate generationis major est, et ly major non dicit nisi auctoritatem principii : sed quia per rationem relationis in opposito ponitur per naturam æquale per omnia, ideo non sequitur, quod filius sit minor, sed æqualis majori : qui enim nascitur, non procedit in minus, sed æquale natura et essentia et per omnia. Et hæc est intentio Hilarii, ut patet consideranti Litteram capituli. Secus autem esset si relatio Patris importaret excessum sicut dominus : quia tunc sequitur, quod Filius esset minor.
<--- Page Split --->