DISTINCTIO XVII.
DE MISSIONE SPIRITUS SANCTI QUA INVISIBILITER MITTITUR.
A. De invisibili Spiritus sancti missione.
Jam nunc accedamus ad assignandam missionem Spiritus sancti qua invisibiliter mittitur in corda fidelium. Nam ipse Spiritus sanctus, qui Deus est, ac tertia in Trinitate persona (ut supra ostensun est) a Patre et Filio ac seipso temporaliter procedit, id est, mittitur ac donatur fidelibus. Sed quae sit ista missio sive donatio, vel quomodo fiat, considerandum est.
DIVISIO TEXTUS.
visibiliter, cum charitas qua diligimus Deum nobis infunditur, ibi, F, « Tunc enim nobis mitti vel dari dicitur, etc. »
« Jam nunc accedamus ad assignandam missionem Spiritus sancti, etc. »
ARTICULUS I.
Hic incipit ostendere invisibilem modum missionis Spiritus sancti. Et habet hæc distinctio duas partes : in quarum prima tangit Magister quis sit modus invisibilis missionis. In secunda vero quaedam objicit in contrarium et solvit, ibi, G, « Hic quaeritur, Si charitas Spiritus sanctus est, etc. »
Prima dividitur in tres partes : in quarum prima prelibat quaedam quae praeexiguntur ad missionem istam intelligendam in duobus parvis capitulis. In secunda, probatur quod Spiritus sanctus est charitas qua diligimus invicem et Deum, ibi, C, « Ne autem in re tanta aliquid de nostro, etc. » In tertia concludit propositum, quod mitti dicitur in-
Utrum charitas qua diligimus Deum, sit Spiritus sanctus, vel aliquod donum habituale creatum ?
Incidit autem hic ante Litteram quaestio communis, Utrum charitas qua diligimus Deum, sit Spiritus sanctus ?
Videtur autem, quod sic tam auctoritatibus quam rationibus. Sed quia Magister ponit plurimas quae valde expressae videntur, ideo rationibus instemus sic :
- Nihil indignius inferiori potest superius inferiori conjungere : sed nulla creatura non rationalis est dignior creatura rationali : ergo non potest eam conjun-
<--- Page Split --->
gere naturae superiori : charitas est creata, ut tu dicis, et non rationalis, quia nec homo, nec Angelus : ergo non potest hominem superiori naturae conjungere : sed conjungit : ergo a destructione consequentis non est creatura.
Item, Nihil essentiae finitæ habet virtutem vel actum infinitum : charitas si creatura est, est essentiae finitæ : ergo non habet virtutem ad actum infinitum : sed habet vim ad actum infinitum : ergo non est essentiae finitæ : ergo non essentia creata. Probatio, quod habet effectum infinitum : Rationalis natura et Deus distant infinite : et tamen per charitatem conjunguntur : ergo charitas est increata.
Item, Hæresis Pelagii est, quod homo ex se habet unde placeat Deo : ergo unde placet homo Deo, melius est homine : sed nullum accidens melius est homine : ergo charitas unde placet homo Deo, non est accidens : ergo substantia : aut creata, aut increata : si creata quæ melior est homine, non potest esse nisi Angelus confirmatus, quod absurdum est : quia nec ille habet ex se unde placere Deo possit : ergo oportet, quod sit substantia increata, et sic erit Deus.
Item. Omnis forma, secundum opinionem Aristotelis, præter intellectum eductur aliquo modo de materia : si ergo charitas est forma, charitas educetur de materia : sed non eductur de materia : ergo non est forma : ergo videtur, quod sit substantia divina in nobis.
Item, Omnis creatura subjecta est vanitatu : vanitas autem non convenit veritati, et præcipue increatae : si ergo charitas est creata et accidens, magis etiam erit subjecta vanitati quam homo qui est substantia : ergo veritati primæ conjungere non potest : sed conjungit : ergo non est creatura : ergo creator est charitas qua diligimus Deum, et nos invicem.
Item, Anima per seipsam sine medio vivificat corpus : cum ergo Deus sit vita animæ, per seipsum est vita animæ : sed charitas est vita, ut dicit Augustinus, et
Magister, et Hugo de sancto Victore : ergo charitas est Deus.
Item, Natura expedit se paucissimus : quia ubi sufficit agens unum, non pont duo : cum ergo Spiritus sanctus sit perfectior quam natura, ipse paucioribus additis operabitur : sed potest per sepsum movere ad dilgendum Deum et proximum : ergo ipse in motu illo non utetur medio habituali.
Item, Lux per seipsam illuminat aerem : cum ergo charitas sit lux quadam pellens tenebras spirituales, videtur quod Deus per seipsum sit lux illa sine medio habituali aliquo.
Item, Omnis virtus notoris quanto vicinior est motori, tanto simplicior et nobilior est : sed nulla est ita vicina sicut illa in qua in seipso movet : ergo illa est nobilissima : Spiritus autem sanctus est motor animæ : ergo nobilissimo motu movebit seipso : sed nobilissimus motus est charitatis actus : ergo illo actu operatur seipso, et non habitu aliquo.
Item, Opus recreationis debet respondere operi creationis et beatificationis : sed seipso creavit, et seipso sine medio beatificabit : ergo etiam recreat seipso sine medio.
Item, Recreatio præcipue consistit in charitate quæ dividit inter filios regni et perditionis, ut infra dicit in Littera : ergo charitas recreans est ipse Deus.
Item, Pelagiana hæresis videtur habere, quod aliqua creatura possit per se conjungi Deo : nihil autem conjungit aliquid Deo nisi ipsum per se Deo sit conjunctum : ergo Pelagiana hæresis est dicere, quod conjungens nos Deo sit creatum : charitas autem conjungit nos Deo : ergo Pelagiana hæresis est dicere charitatem qua Deum et nos diligimus, esse habitum creatum.
Item, Nihil facit hominem et opus ejus valere vitam æternam, nisi melius vita æterna vel æquivalens illi : charitas facit hominem et opus ejus valere vitam æternam : ergo est aliquid melius vita æterna vel æquivalens illi : nihil autem
<--- Page Split --->
creatum est melius vita æterna vel æquivalens illi : ergo charitas non est quid creatum in nobis.
Item, Omne ens creatum habet modum, speciem, et ordinem : ergo si chartas est creata, habet modum, speciem, et ordinem : sed modus, species, et ordo, in omnibus his in quibus sunt, possunt diminui : ergo in charitate possunt diminui : diminuta autem deformant : ergo charitas potest deformari : ergo potest fieri informis, quod absurdum est : forma enim informis esse non potest : cum ergo charitas forma sit, non potest esse informis : ergo non est creata, sed creator.
Item, in omni genere operis est potentius subjectum accidente, quia accidens causatur a subjecto : si ergo charitas est habitus accidentalis subjecto quod est anima, ut tu dices, videtur quod in opere dilectionis subjectum quod est anima, potentius sit charitate, quod est haeresis Pelagii : quia si potentius esset, sine habitu posset diligere : ergo chartas non est accidens : et non est substantia creata, sicut patet cuilibet de facili : ergo est substantia divina, ut videtur.
Niel contra.
SED CONTRA :
Nulla potentia agit bene nisi sit perfecta per habitum, vel naturalem, vel acquisitum, vel infusum : ergo multo minus potest facere summum et præcipuum actum : sed maximus et præcipuus omnium actuum est diligere Deum meritorie : ergo ad hunc maxime exigitur habitus perficiens potentiam.
Item, In omni opere operatur Deus in potentia operante, sicut ipse dicit, Pater meus usque modo operatur, et ego operor 1. Aut ergo in voluntate diligente operatur aliter quam in aliis potentiis, aut eodem modo. Si aliter, ille alius modus non potest esse ex parte sui : ergo erit ex parte nostri, non nisi per aliquid additum potentiae in actu hoc, quod non
additur in aliis : ergo aliquid adjicitur potentiae : hoc autem quod adjicitur potentiae ordinatae ad opus, est habitus : ergo operatur istum actum per habitum. Si forte ita insanae mentis sit aliquis, quod dicat nihil addi, sequitur quod non operatur aliter in voluntate quam in lapide, et sic non gratificat operantem, quod falsum est et absurdum.
Item, Si propter istas rationes quae inductae sunt, charitas non est aliquis habitus in nobis, sequitur per easdem rationes, quod etiam gratia nihil sit in nobis. Haeresis autem Pelagii non exclust Deum ab anima operante eo modo quo est in omnibus creaturis operans : ergo ex ipsa postione sequitur haeresis Pelagii, ut videtur.
Item, De homine qui est in charitate, dicimus quod ipse est sanctus : et ponamus per impossibile, quod nullam habeat virtutem nisi charitatem, adhuc sanctus est : ergo aut aliquo habitu formaliter bonus est et sanctus est, aut non. Si aliquo habitu : ergo ille habitus aliquid erit non nisi charitas : ergo charitas est habitus creatus. Si non est aliquus habitus quo sanctus est et bonus : ergo Deus est denominativa bonitas et sanctitas istius, quod absurdum est.
Item, Secundum Magistrum actus charitatis creatus est, sed non habitus : dicamus ergo de aliquo dormiente qui est in statu salutis : aut ille habet charitatem, aut non. Si non : ergo non est dignus vita æterna cum dormit, quod falsum est. Si sic : constat quod non per actum : quia dum non agit, actus non est : nec per habitum : ergo non est plus in charitate quam lapis in quo etiam est Spiritus sanctus potentialiter, præsentialiter, et essentialiter.
Item, Pueri secundum hoc non habebunt charitatem, nisi sicut lapides habent eam. Si dicas, quod non est simile : quia habent aptitudinem ut agant actum charitatis. Contra : Ista aptitudo non
<--- Page Split --->
est in aliquo habitu : ergo est in potentia materiali tantum, quod absurdum est.
Solutio. Solutio. Hic sunt quaedam absurditates dictae a quibusdam : concedunt enim cum Magistro, quod charitas qua diligimus Deum et proximum, sit increata : sed quia, ut supra inductae rationes probant, quod ipsa sit Spiritus sanctus, quod etiam Magister nititur probare in Littera, ideo dicunt quod Spiritus sanctus est charitas illa. Et sicut lux duplex habet esse, scilicet in se, et in perspicui extremitate ad corpus terminatum, et ibi est hypostasis et essentia colorum, ut dicit Philosophus : ita dicunt, quod Spiritus sanctus in se animam illuminat, et sic habet actum gratiae quam dicunt esse lucem animae : et habet esse in voluntate sibi conformi, et ibi habet esse per rationem charitatis : et hanc unionem cum creatura rationali dicunt, licet sit operative trium personarum, quia omnes simul operantur eam, tamen sibi et in se unitive non esse nisi Spiritus sancti, non Patris, neque Filii : sicut etiam Filius univit sibi naturam nostram, et ipsam unionem fecerunt communiter et indivisibiliter tres personae : sed sibi et in se non univit naturam nostram nisi Filius. Et hoc dicunt sensisse Apostolum, I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhaeret Deo, unus spiritus est : et non unus Pater est. Addere autem volunt errori suo rationem : quia Filius ut Filius procedit actu generationis ut a natura, et ideo naturam sibi univit : Spiritus autem ut Spiritus procedit ut amor, quia est perfectio voluntatis, et ideo univit sibi voluntatem, licet longe inferiori unione, quam Filius sibi univit carnem : quia carnem sibi univit Filius in aeternum, Spiritus autem sanctus univit sibi voluntatem separabiliter : et ideo dicunt, quod ipse est charitas voluntatem perficiens. Sed hoc fatuum est : quia in tertio Sententiarum probatur, quod Spiritus sanctus nullo modo unibilis est.
Præterea, Illa unio aut est per gra-
tiam, aut per naturam. Si per gratiam : ergo oportet habere habitum gratiae medium : et sic sequuntur eadem inconvenientia de gratia, sicut de charitate, scilicet quod accidens Deo conjungit, quod creatum unit increato, et hujusmodi qualia superius conclusa sunt. Si autem est a natura : cum una natura sit in omnibus nobis, esset haec unio una quoad omnes nos, quod falsum est.
Præterea, Cum dicitur lux in extremitate perspicui ad corpus terminatum esse coloris hypostasis, non est hypostasis unius coloris in determinato corpore : sed potius per hunc modum est hypostasis et esse formale omnium colorum qui sunt visibiles actu in corpore non transparenti, quod a Philosopho vocatur determinatum ab effectu. quia determinat visum, ita quod visus non transit per ipsum : ergo si haec similitudo aliquid valet, videtur tunc, quod nulla virtus aliquid sit in nobis, sed quod virtus sit unio vel mixto Spiritus sancti cum potentia animæ nostra.
Item, In simili suo supponitur quoddam valde grossum falsum, scilicet esse coloris nihil aliud esse nisi extremitatem perspicui in corpore determinato : et hoc est contra Philosophum, qui tangit colorum generationes in multis locis librorum suorum ex actione primarum qualitatum et passionum : unde relinquitur, quod esse formale quo color actu est, habet ab extremitate perspicui in superficie determinata corporis in qua est ipse color, et non habet esse materiale ab eadem extremitate perspicui : quando enim extremitas perspicui corporis non est in actu lucidi, adhuc secundum esse materiale sunt colores in superficie determinati corporis. Unde patet, quod falsum supponitur in simili adducto.
Sicut ergo communiter fere omnes meliores concordant, contradicendum est Magistro in ista parte, et dicendum, quod charitas qua habitualiter diligimus Deum et proximum, non est Spiritus sanctus : sed Spiritus sanctus appropriate
<--- Page Split --->
non proprie est charitas qua effective diligimus Deum et proximum : hoc enim efficiunt in nobis communiter Pater et Filius et Spiritus sanctus, licet appropriate Spiritus sanctus, quia ipse est proprie charitas, et sic est exemplar nostrae charitatis, et est distributor donorum in quo omnia donantur : per quam rationem in libro de Spiritu et anima proximior nobis esse dicitur. Et haec unica solutio aptatur omnibus auctoritalibus in Littera adductis.
Ad rationes autem per ordinem respondendum, dicendo ad primam, quod indignius dupliciter dicitur, scilicet indignius in genere, et indignius secundum rationem boni. Charitas per hoc quod accidens est et in genere accidentis, indignius aliquid est in genere quam substantia. Si autem attenditur ratio boni, tunc ipsa est dignior omni bono creato : quia ratio boni in ipsa est, quod est effectus simillimus bonitati Dei, ita quod etiam ipse Deus ab effectu hoc numquam separatur, sed semper cum ipsa datur ei cui datur charitas : et ideo etiam in quantum est similitudo bonitatis Dei, et Deum habet in se ad aliud quam aliae creaturae, unde ipse inferiorem in bonitatis ratione naturam potest conjungere naturae superiori.
Ad aliud dicendum quod charitas in se considerata est essentiae et virtutis finitae : in quantum autem agit per rationem boni similis bonitati Dei, Deum habens in se operantem, sic potest conjungere infinite distantia, hoc est, sine proportione.
Ad aliud dicendum sicut in solutione primi dictum est.
Ad aliud dicendum, quod sunt formain materia ex qua fiunt res, et ille educuntur de materia per agens physicum. Sunt etiam formae in substantia et potentiis animae per ordinem ad Deum et statum beatitudinis, et ille omnes sunt a datore talium formarum qui est Deus. corda munda creans in nobis, et spiritum rectum innovans in visceribus nostris.
Ad aliud dicendum, quod charitas non jungit nos per hoc quod est creatura, sed secundum quod est similitudo et emanatio quaedam bonitatis Dei, qui Deus ex eadem bonitate in ipsa jungitur animae.
Ad aliud dicendum, quod de anima non est simile : quia anima se habet ad corpus ut motor et forma, et ideo immediata est ei sicut forma materiae : sed Spiritus sanctus se habet ad animam ut motor non conjunctus secundum essentiam.
Praeterea, Proportio est inter animam et corpus : inter animam autem et Deum non, sed distantia infinita : et ideo necesse est medio conjungi.
Et forte etiam hoc falsum est, quod anima per se sit vita corporis : est enim duplex vita qua dicitur corpus vivum, quarum una est vita per causam efficientem, et haec est anima : alia est influxa corpori ab anima, et adhaeret corpori ut forma, et haec secunda similis est charitati habituali, prima autem Spiritui sancto.
Ad aliud dicendum, quod medium illud non requiritur propter imperfectionem operantis Spiritus, sed potius propter imperfectionem nostram : quia noster affectus non potest in actum cum Spiritu progredi, nisi perficiatur per habitum illi actui congruum.
Ad aliud dicendum, quod lucens primum movet per influentiam lucis quae non est ipsum, sed est lumen effluxum ab ipso in id quod movetur lucente primo. Ita est hic quod charitas est quasi lumen effluxum a Spiritu sancto in nos : Spiritus autem sanctus est quasi sol fons luminis et caloris in nobis.
Ad aliud dicendum, quod virtus motoris primi adeo simplex est, quod sicut est in ipso non potest recipi a quoquam creato : unde sicut est in mobili primo, quod ipsum oportet habere proprietatem disponentem se ad hoc quod recipiat influentiam motus primo motoris, quaecumque sit illa proprietas : ita est ex parte affectus nostri, quod influentiam
<--- Page Split --->
Spiritus sancti ad actum dignissimum qui est diligere, non recipiet secundum quod est immediatus Spiritui sancto : sed oportet esse habitum elevantem potentiam ad hoc quod sit possibilis recipere influentiam Spiritus ad actum.
Ad aliud dicendum, quod opus recreatonis respondet operi creationis in aliquo, et in aliquo non. Creationis enim opus est factivum substantiae, sed opus recreationis bene esse : et ideo in illo non potuit esse habitus quo reciperetur opus creationis : quia ante substantiam nullus est habitus. Sed opus recreationis non educit substantiam ad esse, sed ad bene esse tantum : et ad illud bene esse quod se teneat formaliter nobiscum, indigemus habitu. Sed in hoc conveniunt, quod utrumque est a Deo operante per seipsum in creatione formam substantialem dantem esse, hic autem formam habitualem dantem bene esse.
Ad aliud patet solutio per ante dicta. Ad aliud dicendum, quod charitas secundum hoc quod conjuncta est Deo per similitudinem suae bonitatis, est valens vitam aeternam, non condignitate, quia vita aeterna Deus est cui nihil est condignum : sed reputatione divina, quia Deus non tantum exigit a nobis pro vita æterna quantum valet, sed quantum nos valemus dare ex suo dono : majus autem
pretium quod offerre possumus ex suo dono, chartas est et actus charitatis.
Ad aliud dicendum, quod chartas est species, modus, et ordo voluntatis in bonum ordinatae secundum quod diversimode consideratur : in quantum enim est forma, est species : in quantum autem habet tantum posse ad actum, est modus : ordo autem est penes finem, secundum quem est vinculum perlectonus. In se autem etiam habet ista : quia ratio forma, et ratio posse sui, et ratio ordinis ad finem aliquid sunt in ipsa : nec est verum, quod in omnibus ista tria diminuibilia sint sine destructione substantiae. unde charitas haec non amittitur manente subjecto.
Ad ultimem dicendum, quod subjectum non est potentius accidente, nisi utrumque considerando secundum naturam sui generis, scilicet subjectum in ratione substantiae, et accidens in ratione accidentis. Sed gratia et charitas alias habent considerationes : quia etiam secundum Philosophum non dicimus hominem alteratum, quando attingit virtutem, sed potius perfectum. Unde hujusmodi habitus habent rationem perficientium secundum bene esse ex hoc quod sunt influentiae quaedam divinae largitatis et bonitatis, etc.
B. Præmittitur quiddam ad hanc ostensionem necessarium, scilicet quod Spiritus sanctus est charitas qua diligimus Deum et proximum.
Hoc autem ut intelligibilius doceri, ac plenius perspici valeat, præmittendum est quiddam ad hoc valde necessarium. Dictum quidem est supra, et sacris1 auctoritatibus ostensum, quod Spiritus sanctus amor est Patris et Filii, quo se invicem amant et nos. His autem addendum est, quod ipse Hic non te idem Spiritus sanctus est amor sive charitas, qua nos diligimus Deum et
<--- Page Split --->
proximum : quae charitas cum ita est in nobis, ut nos faciat diligere Deum et proximum, tunc Spiritus sanctus dicitur mitti vel dari nobis : et qui diligit ipsam dilectionem qua diligit proximum, in eo ipso Deum diligit, quia ipsa dilectio Deus est, id est, Spiritus sanctus.
ARTICULUS II.
Utrum mitti posset Filius, uta quod non mittatur Spiritus sanctus ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit m Littera in secundo capitulo prime partis, ibi, « Quæ charitas cum ita est in nobis, ut nos faciat diligere Deum, etc. »
Dubium enim adhuc est propter quosdam, utrum possit mitti Filius, ita quod non mittatur Spiritus sanctus? Videtur enim, quod sic :
Mitti enim est cognosci quod ab alo sit : sed Filius potest cognosci ab alio esse, ita quod non cognoscatur ab alio esse Spiritus sanctus : ergo mitti potest Filius, ita quod non mittatur Spiritus sanctus.
Item, Multæ sunt revelationes occultorum in somniis et visionibus, sicut in prophetiis, in quibus non est conjuncta gratia gratum faciens : ergo cum in gratia perfectionis intellectus dicatur mitti Filius, Filius mittitur, ita quod non habetur gratia gratum faciens.
Item, In Psalmo cx, 10 : Intellectus bonus omnibus facientibus eum : ergo videtur, quod non facientibus malus sit, et tamen est intellectus : ergo cum gratia intellectus mittatur Filius, Filius mittitur sine gratia gratum faciente.
SED CONTRA :
- Primo quæratur ab istis qui rationes has inducunt, ubi a quoquam sanctorum legerint, quod mittatur non san-
ctis? et non est invenire auctoritatem nec unam : et ecce multas ponemus, quod in grata gratum faciente. Augustinus in libro IV de Trinitate 1 : Aliter mittitur sapientia ut sit cum homine, aliter missa est ut sit homo. In animas enim sanctas se transfert, et amicos Dei et Prophetas constituit, sicut etiam implet sanctos Angelos 2. Constat autem, quod amicos Dei non constituit nisi gratia gratum faciente. Ergo ex verbis Augustini colligitur, quod in gratia gratum faciente mittitur Filius.
Item, A ugustinus loquens de missione spirituali Filii dicit sic in libro IV de Trinitate : Cum ex tempore cujusquam mente percipitur, mitti quidem dicitur, sed non in hunc mundum : non enim sensibiliter apparet, id est, sensibus corporeis præsto est. Nam et nos secundum quod mente aliquid æternum capimus, non in hoc mundo sumus : et omnum justorum spiritus etiam in hac carne viventium, in quantum divina sapiunt, non sunt in hoc mundo 3. Hic iterum patet quod dicit, quod Filius mittitur in donis gratiae gratum facientis.
Item, Augustinus in libro II de Trinitate dicit, quod homo assumptus a Verbo non habuit Verbum, ut alii sancti sapientes 4. Ecce et hic dicit Sanctos qui Verbum ad se missum habuerunt.
Item, In fine istius libri determinatur, quod Deus non est cum malis : si ergo mittitur Filius in spirituali missione ut sit cum homine, ut dicit Augustinus, non mittitur ad malos.
SOLUTIO. Leve est adducere multa ad
<--- Page Split --->
hoc: quia Sancti hoc concorditer innuunt: unde dico, ut supra, quod aliud est revelatio occultorum, et aliud Filii missio. Revelatio enim occultorum, potest fieri etiam per Angelos sing missione Filii : non enim dicitur missus Filius nisi ipse cum effectu adveniat. Unde Spiritus sanctus sicut non dicitur missus nisi in donis in quibus ipse est : ita credo, quod absoluta missione non dicatur missus Filius nisi in donis gratiae gratum facientis, in quibus est ipse cum homine : et qualiter bene hoc possit esse in missione Spiritus sancti, jam supra dictum est. Si vero dicatur Filius mitti in aliis donis, hoc erit secundum quid et non simpliciter : sicut et Spiritus sanctus secundum quid et non simpliciter quandoque mitti dicitur. Qualiter autem eadem dona sint Filii et Spiritus sancti, diversimode supra est expeditum.
Ad PRIMUM autem quod objicitur, dicendum quod Filius in missione quae simpliciter missio est, debet-cognosci ab alio esse et nobiscum esse, sicut dicitur, Sapient. IX, 10 : Mitte illam de cœelis sanctis tuis, et sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te omni tempore. Illa enim est scientia infusa gratuita. Si autem objiciat aliquis, quod sola charitas gratos nos facit, ille nescit quid objiciat : quia licet sola charitas informis fieri non possit, non tamen est actus ejus gratos nos facere, sed potius gratiae, et uniuscujusque virtutis secundum aliquid.
Ad ALIUD dicendum, quod non in omnibus revelationibus occullorum mitti dicitur Filius, ut jam habitum est.
Ad ALIUD dicendum, quod intellectu gratuito mittitur Filius, et non in alio nisi secundum quid.
C. Auctoritatibus ita esse confirmat.
Ne autem in re tanta aliquid de nostro influere videamur, sacris 1 auctoritatibus quod dictum est, corroboremus. De hoc Augustinus in libro VIII de Trinitate ait : Qui proximum diligit, consequens est ut ipsam praecipue dilectionem diligat. Deus autem dilectio est, consequens ergo est ut praecipue Deum diligat 2. Item, in eodem : Deus dilectio est, ut ait Joannes Apostolus 3. Ut quid ergo imus et currimus in sublimia cœelorum et ima terrarum, quaerentes eum qui est apud nos, si nos apud eum esse velimus. Nemo dicat, non novi quid diligam : diligat fratrem, et diligat eamdem dilectionem. Magis enim novit dilectionem qua diligit, quam fratrem quem diligit. Ecce jam potes notiorem Deum habere quam fratrem. Plane notiorem, quia praesentiorem, quia interiorem, quia certiorem. Amplectere dilectionem Deum, et dilectione amplectere Deum. Ipsa est dilectio, quae omnes bonos Angelos, et omnes Dei servos consociat vinculo sanctitatis.
<--- Page Split --->
Quanto ergo sanctiones1 sumus a tumore superbiae, tanto sumus dilectione pleniores : et quo nisi Deo plenus est, qui plenus est dilectione ? His verbis satis ostendit Augustinus quod dilectio ipsa qua diligimus Deum vel proximum, Deus est. Sed adhuc apertius in eodem libro subdit, dicens : Dilectionem quantum commendat Joannes Apostolus attendamus : Qui diligit, inquit, fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est2. Manifestum est, quod justitiae perfectionem in fratris dilectione posuerit. Nam in quo scandalum non est, utique perfectus est. Et tamen videtur dilectionem Dei tacuisse : quod numquam faceret, nisi quia in ipsa fraterna dilectione vult intelligi Deum. Apertissime enim in eadem epistola, paulo post, ait ita : Charissimi, diligamus nos invicem, quia charitas ex Deo est : et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus charitas est3. Ista contextio satis aperte declarat eamdem ipsam fraternam dilectionem (nam fraterna dilectio est, qua diligimus invicem) non solum ex Deo, sed etiam Deum esse, tanta auctoritate praedicari, scilicet Joannis. Cum ergo de dilectione diligimus fratrem, de Deo diligimus fratrem : nec fieri potest ut eamdem dilectionem non praecipue diligamus qua fratrem diligimus, quoniam Deus dilectio est. Item, qui non diligit fratrem, non est in dilectione : et qui non est in dilectione, non est in Deo, quia Deus dilectio est. Ecce aperte dicit fraternam dilectionem Deum esse.
ARTICULUS III.
responsionem quae posset fieri, scilicet quod esset dictum per causam, ibi, E, « Sed ne forte aliquis dicat, etc. »
Utrum qui proximum diligit, etiam dilectionem diligat, et quae sunt diligenda ex charitate?
Incidit hic dubium primo de hoc quod dicit : « Qui proximum diligit, consequens est ut præcipue ipsam dilectionem diligat, etc. »
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Ne autem in re tanta, etc. »
Hic enim primo accipienda est divisio : quia hæc pars habet tria capitula : in quorum primo probatur, quod charitas est Deus. In secundo, quod est Spiritus sanctus, ibi, D, « C um autem fraterna dilectio sit Deus, etc. » In tertio, excludit
Hoc enim videtur falsum : 1. Si enim diligit dilectionem, dilectio diligibilis est ex charitate : non ergo tantum sunt quatuor ex charitate dilugenda, ut dicit Augustinus, scilicet Deus, nos, et corpus, et anima proximi.
- Item, In naturalibus potentiis ita est, quod non est eadem potentia super objectum et actum : quia cum dico, vi-
<--- Page Split --->
deo album, et video me videre album, non est eadem potentia qua video album, et qua percipio me videre album : sed primo, sensu particulari sive proprio, et secundo, sensu communi. Ergo videtur, quod nec eodem habitu diligamus objectum et actum.
Item, Idem non denominat seipsum : non enim aliquid est dictu, albedo est alba : vel etiam ut denominatio fiat verbaliter, ut dicatur, albedo albatur : ergo a simili nihil est dictu, dilectio diligitur.
Item, Diligo dilectionem : aut eadem dilectione, aut alia : non eadem, sicut probatum est jam : ergo alia : et iterum diligo dilectione, et iterum illam, et sic abibit in infinitum, quod falsum est : ergo non diligo dilectionem.
Praeterea, In argumento Augustini videtur esse fallacia æquivocationis : quia cum dico, diligo Deum, ly diligo importat actum dilectionis : cum autem dico, diligo dilectionem, importat habitum, ut videtur : ergo non procedit directe argumentando.
solutio.
Solutio. Sine praejudicio dico, quod Augustinus arguit secundum quod causa exemplaris accipitur in exemplato : unde sensus est, diligens Deum diligit dilectionem in exemplari, secundum quod resultat in illa : charitas enim increata resultat in creata, et ita in illa ut in speculo ejus diligitur.
Ad 1.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod quatuor sunt diligibilia ex ordine charitatis, quae ad beatitudinem referuntur, ut beatificans, et beatificabile, scilicet Deus, et nospisi, et corpus, et anima proximi : et in proximo includitur alius ordo, quod primo magis conjunctos, et post hoc minus conjunctos, et sic usque ad inimí- cos : tamen multa alia referuntur ad charitatem, vel ut utilia, vel ut fruibilia, vel ut dispositiones, vel perfectiones animæ ad hoc quod egrediatur in actus me-
ritorios : et sic diligitur dilectio, et aliae virtutes.
Ad ALUD dicendum, quod si hæc propositio, quod potentiae ejusdem non est reflecti super actum et objectum, generaliter proponatur, falsa est : quia secundum hoc ultimum actum ultimæ potentiae cognoscere non possemus, vel oporteret potentias esse infinitas. Unde dicimus, quod propositio intelligitur de potentiis sitis in talibus organis, quorum complexio ex suis componentibus non est nisi ad perceptionem unius generis contrarietatis, vel si percipit alia contraria, quod illa sicut effectus proprii causantur ex contrarietate una. Verbi gratia, visus est potentia sita in oculo, cujus compositio est ex humore crystallino et humido habituali : et quia humor crystallinus ex sua diaphaneitate receptivus est coloris, et ex compressione quam habet aer, retentivus melius quam aer : et præterea quia humor aquæ, humor corporalis est : humor autem aeris est humor spiritualis et incorporalis, ut dicit Philosophus1. Insuper, quia lumen habituale quod est in ipso, facit actu aliqualiter speciem coloris : ideo non recipit nisi quod est in genere coloris, et actum coloris qui est lumen, et sic est de aliis sensibus præter tactum qui non tam sensus est quam differentia animalis : quia omne animal habet sensum tactus, et quandoque nullum alium habet nisi forte gustum, secundum quod est quidam tactus, non secundum quod est indicium saporis. In illis ergo est illa propositio vera, et non in aliis : non enim visu video me videræ, sed sensu communi, cujus necessitas est, ut dicit Avicenna, ut percipiam actus sensuum particularium, et compositiones sensibilium propriorum, ut eadem potentia judicetur hoc album esse dulce, et quod apprehendi possunt sensata communia in quibus sunt propria. In aliis autem potentiis quæ componere et dividere
<--- Page Split --->
possunt, propositio est falsa. Unde eadem potentia possum diligere objectum aliquod, et ipsam dilectionem.
AD ALIUD dicendum, quod in libro de Trinitate invenitur ista, albedo est alba, et plures aliae : sed absque dubio non sunt propriae : et ideo dico, quod non est hic denominationio, cum dico, diligo dilectionem, cum diligo diligibile : dico enim, quod uno actu numero diligo dilectionem et rem dilectam : sed differunt : dilectio enim est appetitus voluntatis tendens in bonum vel in' desideratum, et ille appetitus primo est ipsius actus, et consequenter objecti : et unum est ibi propter alterum, quia actus propter objectum : et ideo sequitur, quod diligo dilectum propter se, et dilectio placet mihi propter aliud : quia non quaero actum exire de potentia propter actum, sed potius propter objectum : et sic utrumque est in appetitu : et tunc dilectio dilectionis est appetitus actus, et dilectio dilecti est amor tendens in ipsum, et haec simul sunt : uride ibi idem non denominat se, sicut cum dicitur, albedo albatur.
AD ALIUD dicendum, quod ut jam patet, non ibitur in infinitum : quia actus dilectionis stat in appetitu, ex quo egreditur : et ille appetitus non habet alum appetitum, sed potius movetur ab eo quod diligitur, et illud movet seipso quod est in ratione primi motoris in hoc ordine : sed dilectum stat in amore qui significatur in verbo, cum dicitur, diligo.
AD ULTIMUM dicendum, quod in veritate in alia ratione sumitur dilectio in conclusione, et in premissa : sed tamen bene sequitur per modum qui dictus est in principio solutionis : quia nemo diligit amicum, nisi dilectionem habeat, et hanc velit appetitu voluntatis : et in illa dilectione, ut causa et exemplar increata dilectio resultat : et ideo habet apud se, ubi Deum quem diligere debet, inveniat et diligat.
Si autem tu objicias, quod Deus resultat in qualibet creatura, et ita eadem ra-
tio esset de qualibet creatura. Dicendum, quod non est simile : quia in isto resultat ut in exemplato, et resultat ut intimum affectus nostri quod est amor. In aliis autem resultat ut in vestigio et in imagine : vel si resultat in exemplato sicut facit invita, et sapientia, et hujusmodi donis, tamen non resultat in eis ut intimum nostri affectus : et ideo in illis amor noster non ita fertur in ipsum.
ARTICULUS IV.
Utrum proximus quem diligimus, minus sit nobis notus quam ipsa dilecrio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Magis enim novit dilectionem qua diligit, quam fratrem quem diligit. »
Hoc enim videtur falsum : quia fratrem novimus sensu, imaginatione, et intellectu, dilectionem autem tantum intellectu.
Item, Si dilectio de qua loquitur, est charitas increata regulativa et exemplaris nostrae charitatis, videtur omnino falsum quod dicit : quia oculus nostri intellectus ad manifestissima naturae est similis dispositioni oculorum vespertilionis ad lumen solis : ergo multo magis ad ea quae sunt supernaturalia.
Item, I ad Timoth. vi, 16 : Qui... lucem inhabitat inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest.
Item, Exod. XXXIII, 20 : Non videbit me homo, et vivet : et, Joan. 1, 18 : Deum nemo vidit umquam. Ergo videtur, quod multo notior sit nobis proximus, quam Deus : quem tamen vocat hic charitatem propter sui praesentiam in anima.
SED CONTRA :
- Quaecumque seipsis noscuntur, magis noscuntur quam quae per alia, sicut
<--- Page Split --->
principia magis quam conclusiones : prima seipsis noscuntur : ergo magis quam alia : Deus autem maxime primus est : ergo seipso noscitur.
Item, Quæcumque præsentiora sunt in intellectu, magis noscuntur, quia præsentia est causa notitia : sed quæ suis essentis secundum id quod sunt in intellectu sunt, magis sunt præsentia quam ea quæ suis similitudinibus tantum sunt in intellectu : ergo magis noscuntur : sed dilectio secundum id quod est in anima intellectiva, est proximius per similitudinem tantum : ergo dilectio magis noscitur quam proximus.
Inde obijicitur ulterius : Quaecumque ita præsentia sunt, ut sint penetrantia substantiam et id quod est intellectus in toto, et nihil de intellectu sit quod non penetrant : illa sunt magis præsentia quam illa quæ adsunt ut inrinseca præsentia intellectu : charitas increata est præsens ut totum intellectum penetrans, creata autem ut intrinsecus præsens tantum : ergo charitas increata magis est præsens, quam creata : et quæ sunt magis præsentia, sunt magis nota, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod Deus sit magis notus nobis, quam quidquid aliud est vel potest esse.
Platonicum de Deo Socratis, qui dixit quod Deum non videre poterant Philosophi nisi intellectu se a carne abstrahentes, et adhuc non nisi raptim quasi permicante lumine. Primus autem modus est quasi generalis nobis dum sumus in via. Secundus autem magis erit in actu post viam.
Si ergo quaeratur, Quomodo intellectus sit potentior ad intelligendum ? distinguendum est : quia de natura sui magis se habet ad superius, de statu autem hujus vitæ magis ad inferius. Similiter distinguo ex parte ejus quod noscitur: aliquid enim ita noscitur secundum sui potestatem, quod ipsum est lux et ratio ad alia cognoscenda : et si attendatur potestas notitiae vel intellectus ex parte objecti moventis intellectum, magis erit notum quod noscitur in luce propria et est ratio cognoscendi alia, quam id quod tantum cognoscitur in luce aliena : et hoc modo dicit Philosophus in principio de Anima, quod notitia de anima certior est quam notitia de corpore animato : quia anima est principium quo cognoscuntur accidentia et opera et passiones animalium. Alia notitia est secundum potestatem noscentis et intellectus qui movetur ab eo quod noscitur, et secundum illum modum frequenter magis noscuntur quæ in natura sunt posteriora, sicut effectus plus quam causa : et hoc modo dictum est, quod intellectus noster, sicut visus noctuæ ad lumen solis, se habet ad ea quæ sunt in natura manifestissima.
Hac distinctione habita, dico quod Deus et charitas increata et omnia quæ potentia sunt in anima, sunt magis nota primo modo intellectus, et secundum potestatem intelligibilis noventis. Frater autem et proximus et omnia quæ sensui appropinquant, sunt magis nota secundo modo intellectus, et secundum potestatem intelligentis. Et hoc videtur Augustinus sentire : quia sic exponit « plane « notiorem : quia præsentiorem, quia
SOLUTIO. Sine præjudicio loquendo puto hic esse distinguendum in intellectu : est enim aliquis intellectus in nobis accipiens ex phantasmate, et in illo pert scientia, si perit sensus : unde cæcus natus non demonstrat de coloribus. Est autem alius intellectus non accipiens ex phantasmate, sed in lumine agentis intellectus tantum, et in his in quibus illuminatur etiam ampliori lumine quam sit lumen agentis intellectus, sicut est radius divinus, vel radius revelationis angelicae : nec hoc intelligo, quod sint duo intellectus numero et subjecto, sed duo per modum conversionis ad superius et inferius : sicut dicit Augustinus in libro de Civitate Dei, inducens Apuleium
<--- Page Split --->
« interiorem, quia certiorem 1 : et hoc modo est facile respondere objectis.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod hoc procedit de intellectu secundo modo, et secundum potestatem intelligentis : et de hoc non loquitur Augustinus. Et eodem modo dicendum est, quod Philosophus loquitur de intellectu accipiente a phantasmate.
Ad ALIUD dicendum, quod homo dicitur humana vita, et humano modo intellegens, et hoc est accipiendo a phantasmate.
Ad ALIUD dicendum, quod non vivere dicitur mori quoad actum vitae intellectus conjunctum carni et phantasmatibus : sed si videt aliquis, vivit tunc vita patriae quoad intellectum.
Ad ALIUD dicendum, quod Deum in substantia quid est, nemo vidit umquam : quia hoc est comprehendere, sicut supra dictum est 1. sed tamen substantiam Dei multi viderunt.
Ad ALIUD dicendum, quod omnia illa procedunt quae in contrarium objiciuntur secundum primum modum intellectus, et secundum potestatem ejus quod noscitur : et non secundum intellectum phantasticum, et secundum potestatem intelligentiis in via in quo magna frequentia sensibilium et phantasmatum obcecat oculum intellectus secundum primum modum considerati.
ARTICULUS V.
An aliquis potest scire in via se habere charitatem?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Quia interiorem, quia certiorem, etc. »
Ex hoc enim videtur, quod certa sit nobis charitas in nobis : ergo aliquis in vita potest se scire habere charitatem.
Quod etiam videtur per illud Apostoli, ad Roman. viu, 38 : Certus sum quia neque mors, neque vita,... neque alia creatura poterit nos separare a charitate Dei, etc.
Item, Si chartas est nobis certior, quam proximus : sed proximum ita novimus. quod de ipso non dubitamus : ergo videtur, quod nos etiam ita novimus esse in charitate, quod de charitate nostra nihil dubitamus.
Item, Charitas lumen est. Prima canon. Joan. ii, 10 : Qui diligit fratrem suum, in lumine manet : lumen autem seipso manifestatur : ergo videtur, quod nullus justorum habeat aliquod dubium de charitate sua.
Sed contra : Eccle. ix, 1 : Nescit hosed contra. mo utrum amore an odio dignus sit.
SOLUTIO. Dicendum, quod nullus sine revelatione ad se facta, potest scire se esse in charitate, duabus de causis quarum una jam dicta est : quia licet charitas manifesta sit de se, non tamen nobis ita manifestatur propter tumultum concupiscentiae et phantasmatum in cordibus nostris. Alia causa est : quia amor naturalis simillimum habet actum cum actu charitatis quandoque : et ideo una videtur pro alia, scilicet dilectio naturalis pro gratuita.
Ad PRIMUM ergo dicendum, sicut in praecedenti quaestione dictum est, quod hoc est verum quoad primum modum intellectus et intelligibilis, et non quoad secundum utriusque.
Ad ALIUD dicendum, quod aut Apostolus loquitur ex revelatione ad se facta, aut vocat notitiam charitatis ex signo fervoris, et hujusmodi.
Ad TERTIUM in prima solutione et in quaestione praecedenti responsum est.
Ad ALIUD dicendum, quod charitas lumen est effective, quia pellit tenebras peccati : et etiamsi lumen esset per se spirituale, quod tamen magis convenit
1 Cf. Supra, cap. C circa medium.
2 Cf. Supra, Dist II.
<--- Page Split --->
veritati, non sequitur, quod seipsa vidcretur propter causas prius dictas, quamvis esset visibilis de se.
ARTICULUS VI.
An Deus in via videri potest a nobis per seipsum aut per speciem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, etc. »
Videtur enim ex hoc quod charitas divina sit lumen : sed lumen seipso videtur : ergo videtur sequi ex hoc quod Deus hic in via videatur per seipsum a nobis : ergo videtur per speciem.
Præterea, Si videatur in specie quæ est similitudo, quæ species ponetur ei? non enim ab ipso abstrahi potest species aliqua : et si aliquid ipse creat in nostro intellectu, illud non erit species sua quæ sit ratio cognoscendi ipsum : ergo videtur, quod aut non cognoscitur, aut cognoscitur per seipsum. Si dicas, quod videtur per effectum. CONTRA : Hæc visio etiam competit non habentibus charitatem, et etiam non habentibus fidem Catholicam : ergo videtur, quod cum nobiliori visione videat habens fidem et charitatem, in quo Deus per essentiam et inhabitantem gratiam est, quod ille videat per speciem eum qui est ipse Deus.
Sed contra :
Apostolus, I ad Corinth. xm, 12: Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.
Item, II ad Corinth. v, 6 : Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino
(per fidem enim ambulamus, et non per speciem).
SOLUTIO. Quidam istis rationibus moti, dicunt quod Deus hic per speciem videtur : sed adeo tenuis est visio, quod visio non potest appellari. Hoc autem non videtur nisi forte in raptu, quando homo non utitur intellectu ex phantasmate accipiente. Et ideo videtur mihi, quod Deus præsens in anima cernitur in suo effectu qui est gratia nobis data, et præcipue in charitate quæ optima virtutum et intima est, et simillima patriæ, quia essentialiter et substantialiter manet in patria, licet modus ejus sit alius.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod charitas lumen est per effectum luminis qui est multiplex : sed tantum quatuor sunt principaliores actus ejus : quorum primus est illuminando pellere tenebras. Secundus est ostendere ea quæ latebant, et hoc præcipue secundum quod est in extremitate perspicui tangente corpora terminata : quia sic facit actum coloris, et colorata. Tertius est multiplicatione radiorum dissolvere et calefacere, secundum quod magis perpendiculariter opponitur id quod illuminat, quia secundum illam proportionem reflexio fit ad acutiores vel habetiores angulos. Quartus effectus est non omnis lucis, sed cœli, scilicet movere ad speciem per virtutem vivificativam quasi rerum generabilium naturalium et corruptibilium. Dico ergo, quod charitas et veritas dividunt istos actus inter se : quoad illuminare magis convenit veritati, et quoad expulsionem tenebrarum ignorantiae et infidelitatis : sed quoad expulsionem peccati quod nascitur ex corrupto affectu, magis convenit charitati, qua charitas operit multitudinem peccatorum 1. Secundus autem totus est veritatis. Tertius autem totus charitatis per se loquendo. Quartus autem utriusque : quia utraque fecundat, veritas intellectum, et charitas affectum.
<--- Page Split --->
Ad alius dicendum, quod Deus videtur hic a nobis in specie suae similitudinis quae est effectus gratiae ejus in no-
bis, et ille effectus gratiae non est effectus communis.
D. Quod fraterna dilectio cum sit Deus, non est Pater vel Filius vel tantum Spiritus sanctus.
Cum autem fraterna dilectio sit Deus, nec Pater est, nec Filius, sed tantum Spiritus sanctus, qui proprie in Trinitate dilectio vel charitas dicitur. Unde Augustinus in libro XV de Trinitate 1 : Si in donis Dei nihil est majus charitate, et nullum est majus donum Dei quam Spiritus sanctus, quid consequentius est, quam ut ipse sit charitas, quae dicitur et Deus et ex Deo ? Ita enim ait Joannes: Dilectio ex Deo est 2. Et, paulo post : Deus dilectio est 3. Ubi manifestat eam se dilectionem dixisse Deum, quam dixit ex Deo. Deus ergo ex Deo est dilectio. Item, in eodem : Joannes volens de hac re apetius loqui : In hoc, inquit, cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis 4. Spiritus itaque sanctus de quo dedit nobis, facit nos in Deo manere, et ipsum in nobis. Hoc autem facit dilectio. Ipse est ergo Deus dilectio. Ipse igitur significatur ubi legitur, Deus dilectio est. Ex his ergo apparet, quod Spiritus sanctus charitas est.
donorum esse : quia inter dona Spiritus sancti primo enumeratur.
- Item, Sapientia habet in se charitatem, et non convertitur : quia sapientia dicitur sapere cum sapore, et sapor est cum charitate : ergo videtur, quod sapientia sit majus donum.
An charitas sit maximum omnium donorum ?
- Item, In sapientia mittitur Filius : ergo videtur tantum ad minus esse sicut charitas in qua mittitur Spiritus sanctus : ergo non videtur verum, quod charitas sit maximum donorum.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secundum capitulo istius partis, ubi dicitur : « Si in donis Dei nihil majus est charitate, etc.
- Videtur enim sapientia maximum
Solutio. Dicendum, quod charitas sit
1 S. Augusinus, Lib. XV de Trinitate, cap. 1.
2 Vulg. habet, I Joan. iv, 7 : Charitas ex Deo
est.
3 Ibidem, §. 8 : Deus charitas est.
4 Ibidem, §. 13.
<--- Page Split --->
maximum omnium donorum simpliciter, sicut dicit hic Augustinus.
Ad t. AD PRIMUM autem quod objicitur, Dicendum quod sapientia dicitur primum donum inter dona ibi enumerata, quae secundum Gregorium, dantur in adjutorium potentiarum vel virium. Vel dicatur melius : Quod sapientia primo ponitur, habet hoc a sapore charitatis conjuncto sibi : quia sapientia nihil aliud est quam sapor Dei in suis donis vel in se, quem saporem facit charitas, et ideo sapientia non erit major nisi per accidens et non per se : quia hoc quod primum donum sit, habet a charitate : et ideo charitas quae hoc habet a se, major est.
magnitudinem per accidens : quia, ut dicit Augustinus, in his quae non mole magna sunt, idem est majus esse quod melius. Unde charitas quae est forma omnis boni, et vinculum perfectionis, est optimum donorum.
Ad aliud dicendum, quod in sapientia mittitur Filius, hoc verum est : sed tamen ab illo ordine non sumit sapientia aequalitatem : quia intellectus ulterius ordinatur in nobis ad affectum. Inellectus enim est bonus omnibus facientibus eum 1. Et ideo etiam perfectio affectus ordine finis melior est perfectione intellectus : et cum charitas in perfectione affectus sit ultimum et optimum, charitas est maximum donorum.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod hoc facit
E. Quod non est dictum per causam illud, Deus charitas est, sicut illud, tu es patientia mea, et spes mea
Sed ne forte aliquis dicat illud esse dictum per expressionem causae, Deus charitas est, eo scilicet quod charitas sit ex Deo, et non sit ipse Deus : sicut dicitur, Deus nostra patientia est, et spes : et non quod ipse sit ista, sed quia ista ex Deo sunt : occurrit Augustinus ostendens hoc non esse dictum per causam, sicut illa, in libro XV de Trinitate2, ita dicens : Non dicturi sumus charitatem non propterea esse dictam Deum, quod ipsa charitas sit ulla substantia quae Dei digna sit nomine, sed quod donum sit3 Dei : sicut dictum est de Deo, Tu es patientia mea 4. Non utique ideo dictum est, Tu es patientia mea, quod Dei substantia est nostra patientia, sed quia ab ipso nobis est. Unde alibi, Ab ipso est patientia mea 4. Hunc enim sensum facile refellit Scripturarum ipsa locutio. Tale est enim, Tu es patientia mea, quale est, Domine, spes mea 5. Et, Deus meus, misericordia mea 6. Et multa similia. Non est autem dictum, Domine, charitas mea : aut, tu es cha-
<--- Page Split --->
ritas mea : aut Deus charitas mea. Sed ita dictum est, Deus charitas est. sicut dictum est, Deus spiritus est 2. Hoc qui non discernit intellectum a Domino, non expositionem quaerat a nobis. Non enim apertius quidquam possumus dicere. Deus ergo charitas est. Ex prædictis clarescit, quod Spiritus sanctus charitas est, qua diligimus Deum et proximum : unde facilius est nobis ostendere quomodo Spiritus sanctus mittatur sive detur nobis.
ARTICULUS VIII.
Utrum patientia sit Dei substantia ? et utrum fides, spes, salus, patientia, habeant in Deo exemplaria ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Dei substantia est nostra patientia, sed quia ab ipso nobis est. »
- Præterea, Quid dicetur de salute, cum dicitur salus mea, numquid salus non est exemplariter in Deo ?
SOLUTIO. Dicendum, quod quaedam sonant imperfectionem, ut fides, spes, patientia : fides propter formam et actum, spes autem propter genus quod est exspectatio, patientia propter subjectum, salus autem etiam respicit evasionem periculi : unde patientia et salus sunt in subjecto passibili, et ideo exemplar non habent in Deo.
SED CONTRA :
Secundum communem opinionem quae fere ab omnibus modo tenetur, charitas nostra non est Dei substantia, sed ab ipso nobis est : ergo videtur, quod sit simile.
Si dicas, quod charitas nostra est exemplum charitatis divinae : patientia autem, et fides, et hujusmodi, non habent exemplar in Deo sibi respondens : et ideo dicitur charitas Deus, non autem patientia. CONTRA : Nihil creatur a Deo sine exemplari : ergo nec patientia.
DICENDUM ergo ad primum, quod charitas est a Deo, sicut ultimum et optimum, ad quod in genere virtutis se habet noster affectus : alia autem dona non sic : et ideo magis relucet in charitate, quam in aliis.
Ad aliud dicendum, quod exemplar virtutis non vocatur idea sub qua creatur omne quod creatur : sed exemplar vocatur, quod per prius est in Deo secundum rem, sicut vita, sapientia, charitas et hujusmodi.
Ad aliud idem dicendum.
Ad 1.
Ad 2.
Ad 3.
<--- Page Split --->
F. Quomodo Spiritus sanctus mittatur, vel detur nobis?
Tunc enim mitti vel dari dicitur, cum ita in nobis est, ut faciat nos diligere Deum et proximum : per quod manemus in Deo, et Deus in nobis. Unde Augustinus hunc missionis modum insinuans in libro XV de Trinitate, ait : Deus Spiritus sanctus qui procedit ex Deo, cum datus fuerit homini, accendit eum ad diligendum Deum et proximum, et ipse dilectio est. Non enim habet homo unde diligat Deum, nisi ex Deo 1. Ecce quomodo datur vel mittitur nobis Spiritus sanctus secundum quod dicitur datum, sive donum. Quod donum commendat Augustinus explanans apertius quomodo detur, in eodem libro 2. Dilectio, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris, ut ait Apostolus, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 3. Nullum est isto dono Dei excellentius. Solum est quod dividit inter lilios regni, et filios perditionis. Dantur et alia per Spiritum munera, sed sine charitate nihil prosunt. Nisi ergo tantum impartiatur cuiquam Spiritus sanctus, ut eum Dei et proximi faciat amatorem, a sinistra non transfertur ad dexteram. Neque Spiritus sanctus proprie dicitur donum, nisi propter dilectionem : quam qui non habuerit, etsi loquatur omnibus linguis, et habuerit prophetiam et omnem scientiam et omnem fidem, et distribuerit omnem substantiam suam, et tradiderit corpus suum ita ut ardeat, non ei prodest 4. Quantum ergo bonum est, sine quo ad aeternam vitam neminem tanta bona perducunt : ipsa vero dilectio vel charitas (nam unius rei nomen est utrumque) perducit ad regnum. Dilectio ergo quae Deus est, et proprie ex Deo est, Spiritus sanctus est, per quem diffunditur in cordibus nostris Deus charitas, per quam nos tota inhabitat Trinitas. Quocirca rectissime Spiritus sanctus,cum sit Deus, vocatur etiam donum Dei. Quod donum proprie quid nisi charitas intelligendum est : quae perducit ad Deum, et sine qua quodlibet aliud Dei donum non perducit ad Deum. Ecce hic aperitur quod supra dictum erat, scilicet quod charitas sit Spiritus san-
<--- Page Split --->
clus, et donum excellentius : et quomodo hoc donum, id est, Spiritus sanctus detur nobis, scilicet cum ita impartitur alicui, id est, ita habet esse in aliquo, ut eum faciat Dei et proximi amatorem. Quod cum facit, tunc dari dicitur sive mitti alicui : et tunc ille dicitur proprie habere Spiritum sanctum.
Videtur, quod non ad aliud adest, quam prus, sed ad majus.
ARTICULUS IX.
An sola chartas dividat inter filos regni et perditionis ? et utrum in quolibet augmento charitatis dicitur milti Spiritus sanctus ? et utrum mittatur in alus muneribus quam charitate ?
SOLUTIO. Dicendum, quod nulla virtus universaliter dividit nisi chartas : quia ipsa uno modo est forma omnium, et ideo cum nullo vitio habetur : alia autem virtutes non excludunt nisi vitium unum, et non omnia.
quæst. 1. Deinde quæritur de hoc quod dicit. « Solum est quod dividit inter filios regni, et filios perditionis »
Hoc enim videtur falsum : quia quæhbet virtus separatur a vitio sibi contrario ' non ergo tantum charitas.
Ad aliud dicendum, quod, ut puto, non dicetur mitti nisi in charitate simpliciter, sed secundum quid in aliis, ut mittatur videlicet in aliis ut Spiritus est, et non ut sanctus est.
Ad aliud dicendum, quod est augmendum sensibile per signum, et augmentum insensibile. Verbi gratia, charitas incipiens manens in statu incipientium augetur, sed insensibiltet : sed illa quæ mutat statum, ut jam sit proliciens, et fiat perfecta, in illo augmento quod est sensibile per signum, dico quod Spiritus sanctus mittitur : et hoc est quod dicit Augustunus : « Spiritus et charitas non habenti « datur ut habeat, et habenti ut magis « habeat : » et habebitur in Luttera sequentis partis 1. Sed non dicitur mitti ratione augmentu quod est insensibile, eo quod in missione est cognitio per effectum, ut supra dictum est.
quæst. 2. PRÆTEREA quæritur, Utrum Spiritum sanctum debemus dicere mutti in aliis numeribus quæ dantur per ipsum, ut hic dicit ?
Videtur quod non . qua cum illis non adest per gratiam inhabitantem . missum autem mittitur ut adsit nobis, sicut et donum suum : ergo videtur, quod non cum illis mittitur Spiritus.
quæst. 3. FREM quæritur, Utrum in quolibet augmento charitatis mitti dicatur Spiritus sanctus ?
1 Cf. infra cap. sequens 6, cuca medium.
<--- Page Split --->
G. Utrum concedendum sit, quod Spiritus sanctus augeatur in homine, vel majis vel minus habeatur vel detur?
Hic quæritur, Si charitas' Spiritus sanctus est, cum ipsa augeatur et minuatur in homine, et magis et minus per diversa tempora habeatur, utrum concedendum sit quod Spiritus sanctus augeatur' vel minuatur in homine, vel magis vel minus habeatur ? Si enim in homine augetur, et magis vel minus datur et habetur, mutabilis esse videtur : Deus autem omnino immutabilis est. Videtur ergo, quod vel Spiritus sanctus non sit charitas, vel charitas non augeatur vel minuatur in homine.
Item, Charitas et non habenti datur ut habeat, et habenti ut plenius habeat. Si ergo Spiritus sanctus charitas est, et non habenti datur ut habeat, et habenti ut plenius habeat. Sed quomodo datur non habenti, cum ipse ut Deus sit ubique, et in omnibus creaturis totus : et quomodo plenius datur vel habetur sine sui mutatione?
H. Responsio ad primam questionem.
His itaque respondemus, dicentes quod Spiritus sanctus sive charitas penitus immutabilis est, nec in se augetur vel minuitur, nec in se recipit magis vel minus : sed in homine vel potius homini augetur et minuitur, et magis vel minus datur vel habetur, sicut Deus dicitur magnificari et exaltari in nobis, qui tamen in se nec magnificatur nec exaltatur. Unde Propheta : Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus ' Super quem locum ait auctoritas * : Deus non in se, sed in corde hominis grandescit. Sic ergo Spiritus sanctus homini datur, et datus amplius datur, id est, augetur, et magis et minus habetur : et tamen immutabilis existit.
<--- Page Split --->
I. Responsio ad secundam.
Cumque ubique sit et in omni creatura totus, sunt tamen multi qui eum non habent. Non enim omnes Spiritum sanctum habent, in quibus est : alioquin et irrationabiles creaturae haberent Spiritum sanctum, quod fidei pietas non admittit.
DIVISIO TEXTUS.
« Hic quæritur, Si charitas Spiritus sanctus est, etc. »
Hic incipit secunda pars istius distinctionis, in qua Magister solvit contra se objecta. Et dividitur in tres partes : in quarum prima objicit per rationem et solvit. In secunda, objicit-per auctoritates et solvit, ibi, L, « Supra dictum est, quod Spiritus sanctus, etc. » In tertia, objicit per unam auctoritatem, quae maxime videtur esse contra eum, et solvit, ibi, Q, « Alias quoque inducunt rationes, etc. »
In prima parte sunt tria capitula, quorum primum habet objectionem : secundum, solutionem, ibi, H, « His itaque respondemus, etc. » Tertium, confirmationem solutionis, sicut patet in Littera, ibi, K, « Ut autem certius fiat, etc. »
ARTICULUS X.
An charitas potest augeri, vel minui ?
Hic incidit quaestio difficilis de hoc quod hic supponitur : Charitas augetur. Et a Magistro dicitur, quod non essentialiter
augetur, sed nobis, vel in nobis. Omnes autem moderni fere dicunt contrarium.
Videtur autem, quod non augetur :
In his enim quae simplicia sunt, si unum alteri additur, nihil majus efficitur : ergo si essentia charitatis essentiae charitatis addatur, nihil majus efficitur : ergo augmentari non potest.
Item, Si punctum puncto addam, duplicavi punctum, sed extensive non feci lineam : ergo a simili, si essentiam charitatis addam, nihil majus effeci quasi extensione continua, sed duplicavi charitatem. Sed hoc nihil est : quia etsi ponatur charitas augeri, non tamen semper augetur in duplum.
Item, Quæcumque augentur, aut augentur per aliquid additum, aut per multiplicationem in seipsis, sicut fecit Dominus de quinque panibus : aut per rarificationem, aut per productionem, sicut illa quae malleantur ut fiant longiora. Constat autem, quod charitas nullo istorum modorum a Magistris ponatur augeri, nisi per additionem vel per multiplicationem. SED CONTRA : Id quod augetur per additionem, habet in se virtutem unde additum uniat sibi. Quæ est ergo virtus illa in charitate convertens in se aliam partem charitatis ? Non potest etiam fingi, ut videtur. Si dicatur, quod additur sicut ignis igni. CONTRA : Ignis transit in locum ignis, etc., sicut in quo conservatur species ejus : ergo videtur, quod oporteret talem virtutem moven-
<--- Page Split --->
tem charitati additæ adesse, quæ moveret ipsam adhoc ut illi uniretur : et quæ est illa ? Si autem dicas, quod multiplicatur in se. CONTRA : Simplex in se non multiplicatur : sicut si millies multiplioctur punctum, non efficiet magnum : ergo charitas non hoc modo augetur.
- Item, Ad quid augetur ? quia minima charitas valet resistere cuilibet tentationi, ut dicunt, et minima charitas sufficit ad meritum vitæ æternæ : cum ergo non habeatur nisi propter ista duo, videtur quod charitas superflue augetur. Si dicas, quod augetur virtute, et non essentia : hoc videtur non posse stare : quia virtus non est nisi in essentia ut in subjecto : unde tanta essentia tantum potest, et tantam habet virtutem, et nisi augmentetur non potest plus.
Si propter hoc dicatur, quod charitas non augetur. CONTRA :
Super illud Psalmi lxxxiii, 6 : Ascensiones in corde suo disposuit, etc. Glossa : Gradus quibus ascendit, quia semper proficit in corde suo : quanto enim plus amaverit, tanto altius ascendit.
Item, Super illud Apostoli, II ad Corinth. xii, 13 : Ego libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris, Glossa : Perfecta charitas est ut quis paratus sit mori pro fratribus. Sed numquid mox ut nascitur charitas, jam perfecta est ? imo ut perficiatur nascitur : et cum fuerit nata, nutritur : et cum fuerit nútrita, roboratur : et cum fuerit roborata, perficitur : et cum venerit ad perfectionem, dicit : Cupio dissolvi 4.
Item, Charitati debetur præmium : sed majus præmium debetur uni quam alii : ergo charitas major : ergo augeri potest.
Item, Joan. xv, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
ULTERIUS quæritur in hac parte, Utrum possit minui ? et videtur quod sic : quia contraria sunt circa idem : sed augmentum et diminutio sunt contraria : ergo videtur, quod si chartas augetur, quod etiam possit diminui.
SED CONTRA : Nihil diminuitur nisi ab Sed contra aliquo diminuente ipsum : si ergo charitas diminuitur, erit aliquid diminuens eam : aut ergo Deus, aut voluntas in qua est, aut peccatum. Constat, quod nec Deus, nec voluntas : quia Deus dat et auget eam, et voluntas, habet eam. Si autem peccatum diminuit : aut veniale, aut mortale. Non veniale : quia non attingit eam, quia non est in superiori parte animæ : nec mortale, quia non potest stare cum ipsa in eodem : omne autem diminuens est cum diminuto in eodem : ergo non diminuitur.
Si dicas, quod augetur, et tamen non diminuitur, eo quod augmentum insit ei per naturam : hoc nihil est : quia contrarium quod inest per naturam, semper est uno modo, ut calor in igne, et non major, nec minor nisi per accidens : augmentum autem inest charitati, ita quod de minori efficitur major : et si rediret ad priorem quantitatem, diceretur diminuta charitas.
SOLUTIO. Dicendum, quod hæc quæstio una est et ejusdem rationis in augmento omnium virtutum : concedo autem simpliciter, quod augetur charitas per additionem essentiae ad essentiam : et bene videtur mihi in hac parte Magi-, ster falsum dixisse.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod est simplex in continuo habens positionem, et hoc additum alii nihil efficit majus : et est simplex in discreto habens ordinem, et hoc additum alii facit discretionem pluralitatis : exemplum primi est punctum, secundi autem unitas. Est etiam simplex quod non habet extensionem molis, sed virtutis : et hoc additum alii
<--- Page Split --->
facit magis in essentia et virtute, et non mole.
tamen major meretur augmentum praemii.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod non est simile de puncto : quia punctum puncto est aequale : sed essentia addita charitati, et cui additur, non necessario est aequalis, sed minor.
Ad aliud dicendum, quod jam dixi, quod augetur additione.
Ad hoc autem quod quaeritur de virtute unitiva, dico quod seipsis sibi uniuntur in voluntate quae est proprium subjectum utriusque, sicut ignis igni in loco ignis : et ipsa speciei identitas in addito et in eo cui fit additio, facit facilem transitum unius in aliud.
Ad aliud dicendum, quod licet minima charitas sufficiat resistere, non tamen sufficit æque faciliter : unde sicut natura non tantum dat speciem materiae, sed etiam speciei fortificationem propter alterationes sequentes : ita est in gratia : non quod gratia parva etiam debilis sit respectu peccati, sed quia subjectum ejus debile est : et ideo oportet, quod multum fortificetur habitu informante. Similiter licet minimæ charitati debeatur regnum,
Ad 10 quod ulterius quaeritur, Si diminui potest ? Dicendum, quod non : et bene concedo, quod non valet illa solutio quam quidam dant, eo quod augmentum sibi sit naturale, charitatem diminui non posse : sed sicut probat objectio, ideo non diminuitur, quia nihil est diminuens eam : sed aliquid destruens, vel augens invenitur.
Nota tamen, quod charitas proficit quatuor modis, scilicet quoad radicationem in subjecto ex diuturnitate, quoad facilitatem operandi secundum eam, ex consuetudine affectionum et operum charitatis, quoad numerum meritorum ex multitudine operum, et quoad modum fervoris ex actuali consideratione beneficiorum Dei : sicut novitii quandoque plus fervent aliis, ex eo quod actualiter et de novo moventur circa beneficia Dei : et id quod de novo movet, plus provocat fervorem. Præter istos quatuor modos est augmentum ejus proprium per additionem, etc.
K. Auctoritate confirmat utramque responsionem.
Ut autem certius fiat quod diximus, auctoritate confirmemus, quod Spiritus sanctus magis ac minus percipiatur et homini augeatur, et non habenti dētur, et habenti detur ut plus habeatur, Augustinus ostendit super Joannem 1, dicens : Sine Spiritu sancto constat nos Christum non diligere, et ejus mandata servare non posse : et id nos posse atque agere tanto minus, quanto illum percipimus minus : tanto vero amplius, quanto illum percipimus amplius. Ideoque non solum non habenti, verum etiam habenti non incassum promittitur : non habenti quidem, ut habeatur : habenti autem, ut amplius habeatur. Nam si ab alio minus, et ab alio amplius non haberetur, sanctus Eliseus sancto Eliae non diceret : Spiritus qui est in te,
<--- Page Split --->
duplo sit in me 1 : Christo autem qui est Dei Filius, non ad mensuram datus est Spiritus 2. Neque enim sine gratia Spiritus sancti est mediator Dei et hominum homo Christus. Quod enim est unigenitus Dei Filius æqualis Patri, non est gratiae, sed naturæ. Quod autem in unitatem personæ unigeniti assumptus est homo, gratiae est, non naturæ. Cæteris autem ad mensuram datur, et datus additur, donec unicuique pro modo suæ perfectionis propria mensura compleatur. Ecce expresse habes, quod Spiritus sanctus magis et minus datur vel accipitur, et homini datus augetur, et habenti et non habenti datur : quia Spiritus est charitas quæ non habenti datur, et in habente augetur et proficit. Imo, ut verius et magis proprie loquar, homo in ea proficit, et deficit aliquando : et tunc ipsa dicitur proficere, vel deficere : quæ tamen nec proficit, nec deficit in se, quia Deus est. Unde Augustinus in Homilia IX super epistolam Joannis, ait : Probet se quisquam quantum in illo profecerit charitas, vel potius quantum ipse in charitate profecerit. Nam si charitas Deus est, nec deficit, nec proficit. Sic ergo in te proficere dicitur charitas, quia tu in ea proficis. Ecce quomodo intelligendum sit, cum dicitur Spiritus sanctus augeti in nobis, quia nos in eo scilicet proficimus. Sic et alia hujusmodi.
L. Quod aliqui dicunt Spiritum sanctum non esse, charitatem qua diligimus Deum et proximum.
Supra dictum est, quod Spiritus sanctus charitas est Patris et Filii, qua se invicem diligit 3 et nos : et ipse idem est charitas quæ diffunditur in cordibus nostris 4, ad diligendum Deum et proximum. Horum alterum omnes Catholici concedunt, scilicet quod Spiritus sanctus sit charitas Patris et Filii. Quod autem ipse idem sit charitas qua diligimus Deum et proximum, a plerisque negatur. Dicunt enim, Si Spiritus sanctus charitas est Patris et Filii et nostra, eadem ergo charitas est qua Deus diligit nos, et qua nos diligimus eum. Hoc autem Sanctorum auctoritates negare videntur. Dicit enim Augustinus in libro de Spiritu et littera : Unde est dilectio, nisi unde et ipsa fides, id est, a Spiritu sancto ? Non esset
<--- Page Split --->
enim in nobis, nisi diffunderetur in cordibus nostris per Spiritum. Charitas autem Dei dicta est diffundi in cordibus nostris, non qua nos ipse diligit, sed qua nos facit dilectores suos. Sicut justitia Dei dicitur, qua nos justi ejus munere efficimur : et Domini salus, qua nos salvat : et fides Christi, qua nos fideles facit '. His verbis videtur monstrari distinctio inter charitatem, qua nos Deus diligit, et qua nos diligimus. Et sicut justitia nostra dicitur Dei, non quod ipse sit ea justus, sed quia ea nos justos facit, similiter et fides, et salus : sic videtur dicta Dei charitas quae est in nobis, non quod ipse ea diligat, sed quia ea nos diligere facit. De hoc etiam idem Augustinus in libro XV de Trinitate ait : Cum Joannes commemorasset Dei dilectionem, non qua nos eum, sed qua ipse dilexit nos, et misit Filium suum liberatorem pro peccatis nostris 2. Ecce et hic videtur manifeste dividere dilectionem qua nos diligimus Deum, ab ea qua ipse diligit nos. Si ergo, inquiunt, Spiritus sanctus dilectio est qua Deus diligit, et qua nos diligimus, duplex dilectio est, imo duo diversa est, quod absurdum et a veritate longe est. Non est ergo dilectio qua diligimus, sed qua Deus tantum diligit nos.
M. Responsio ad prædicta, determinans auctoritates.
His respondemus prædictarum auctoritatum verba determinantes hoc modo, Charitas Dei dicta est diffundi in cordibus nostris, non qua ipse nos diligit, sed qua nos diligere facit, etc. His verbis non dividitur nec diversa ostenditur charitas qua Deus nos diligit, ab ea qua nos diligimus : sed potius cum sit una et eadem charitas, et dicatur ipsa Dei charitas, et diversis de causis et rationibus Dei charitas appellari in Scriptura ostenditur.·Dicitur enim Dei charitas, vel quia Deus ea diligit nos, vel quia nos ea suos dilectores facit.
<--- Page Split --->
N. Determinatio primae auctoritatis.
Cum ergo ab Apostolo dicitur charitas Dei diffundi in cordibus nostris 1, non est dicta charitas Dei qua diligit nos, sed qua facit nos diligere, id est, non ibi appellatur charitas Dei, eo quod Deus nos ea diligit, sed eo quod nos ea sui dilectores facit. Et quod ea ratione posset 2 dici charitas Dei, quia nos ea diligere facit, ex simili genere locutionis ostenditur: sicut dicitur justitia Dei qua nos justificat, et Domini salus qua nos salvat, et fides Christi qua nos fideles facit.
O. Determinatio secundae.
Similiter et aliam exponimus auctoritatem, ubi ait dilectionem Dei commemorari, non qua nos eum, sed qua ipse dilexit nos: ac si diceret, commemorat dilectionem Dei, non secundum quod ea nos diligimus Deum, sed secundum quod ipse ea diligit nos.
P. Aliud objiciunt.
Sed aliud est, inquiunt, quod magis urget. Dixit enim supra Augustinus 3, quod dilectio est a Spiritu sancto, a quo fides. Sicut ergo fides non est Spiritus sanctus a quo est, ita nec charitas. Quomodo ergo Spiritus sanctus est, si ab ipso est? Nam si ab ipso est, et ipse est: ergo Spiritus sanctus a seipso est. Ad quod dicimus, Spiritus sanctus quidem a seipso non est, sed tamen a seipso datur nobis, ut supra dictum est, dat enim seipsum nobis Spiritus sanctus. Et ex hoc sensu dictum est, quod charitas ab ipso est in nobis, et tamen ipsa Spiritus sanctus est. Fides autem est a Spiritu sancto, et non est Spiritus sanctus: quia donum vel datum solummodo est, non Deus dans.
<--- Page Split --->
Q. Quod alias inducunt rationes et auctoritates ad idem probandum.
Alias quoque inducunt rationes ad idem ostendendum, scilicet quod charitas non sit Spiritus sanctus, quia charitas affectio mentis est et motus animi, Spiritus sanctus sanctus vero non est affectio animi vel motus mentis, quia Spiritus sanctus immutabilis est et increatus: non est ergo charitas.
R. Quod charitas est motus vel affectio animi.
Quod autem charitas sit affectio animi, et motus mentis, auctoritatibus confirmant. Dicit enim Augustinus in libro III de Doctrina Christiana : Charitatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum, et se ac proximo propter Deum 1. Idem, in libro de Moribus Ecclesiæ Catholicæ, tractans illud verbum Apostoli, Nec mors nec vita poterit nos separare a charitate Dei 2 : Charitas Dei, inquit, dicta est virtus quæ animi nostri rectissima affectio est, quæ conjungit nos Deo, qua eum diligimus 3. Ecce his verbis exprimitur, quod charitas est affectio et motus animi : ac per hoc non videtur esse Spiritus sanctus.
S. Responsio determinans auctoritates.
Ad quod dicimus hoc ita dictum esse, sicut dicitur, Deus spes nostra et patientia nostra, quia facit nos sperare, et pati : ita charitas dicitur esse motus sive affectio animi, quia per ea movetur et afficitur animus ad diligendum Deum. Non autem mireris si charitas, cum sit Spiritus sanctus, di-
<--- Page Split --->
catur motus mentis : cum etiam in libro Sapientiæ dicatur de spiritu sapientiæ, qui attingit a fine usque ad finem 1, qui est actus mobilis, certus, incoinquinatus. Quod non ideo dicitur, quod sapientia sit mobile aliquid vel actus aliquis, sed quia sui immobilitate omnia attingit, non locali motu, sed ut ubique semper sit, et nusquam inclusa teneatur. Sic ergo charitas dicitur motus animi, non quod ipsa sit motus vel affectio vel virtus animi, sed quia per eam quasi esset virtus, afficitur mens et movetur. Sed si charitas Spiritus sanctus est, qui operatur in singulis prout vult 2, cum per eum mens hominis afficiatur et moveatur ad credendum, vel sperandum, et hujusmodi, sicut ad diligendum : quare non sic dicitur charitas motus vel affectio mentis ad credendum, vel sperandum, sicut ad diligendum? Ad quod sane dici potest, quia aliquos actus atque motus virtutum operatur charitas, id est, Spiritus sanctus mediantibus virtutibus quarum actus sunt, utpote actum fidei, id est, credere fide media, et 3 actum spei, id est, sperare media spe. Per fidem enim et spem prædictos operatur actus : diligendi vero actum per se tantum, sine alicujus virtutis medio operatur, id est, diligere. Aliter ergo hunc actum operatur quam alios virtutum actus. Ideoque differenter de hoc et de aliis loquitur Scriptura, quæ istum specialiter charitati tribuit. Est ergo charitas vere Spiritus sanctus. Unde Augustinus præmissum verbum Apostoli tractans in eodem libro 4, charitatem dicit esse bonum, quo nil melius est : et per hoc ipsam esse Deum significat dicens : Si nulla res ab ejus charitate nos separat 5, quid esse non solum melius, sed etiam certius hoc bono potest? Ecce dicit, quia charitate nihil melius est. Charitas ergo Spiritus est qui Deus est, et donum Dei sive datum : qui dividit singulis fidelibus dona, nec ipse dividitur, sed indivisus singulis datur. Unde Augustinus ubi Joannes dicit, non ad mensuram Christo dari spiritum, ait : Cæteris vero dividitur, non quidem ipse Spiritus, sed dona ejus 6.
<--- Page Split --->
eodem cap. K, « Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus 2 » secundum intellectum Litteræ.
ARTICULUS XI.
Utrum Christo datus est spiritus non ad mensuram, ita quod gratia ejus sit infinita ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, cap. K, « Christo autem qui est Dei Filius, non ad mensuram datus est spiritus. » Ergo videtur, quod gratia ejus sit infinita, quod falsum est.
SOLUTIO. Gratia in se finita est: sed attingit per unionem divinitatem in opere: quia agens in gratia est Deus et homo: et ideo ratione unionis potest dici infinita: et hoc probatum et exemplatum est infra 1.
Dicendum, quod in Elia duplex fuit spiritus ad prophetiam, et miracula: et hunc petivit Eliseus, non ut duplum haberet quam Elias habuit. Secundum autem quod hic inducitur, tunc Spiritus ad unum fuit in Christo, hoc est, ad virtutes: in nobis autem duplicatur non in quantitate, sed in effectu: quia est in nobis ad virtutes, et ad pulsionem peccati.
In illa autem solutione, qua Magister solvit ultimam auctoritatem, ubi dicit, cap. S, circa medium, « Ad quod sane dici potest, quia aliquos actus, etc., » Magister aperte petit quod est in principio: quia idem est in quaestione quod ipse supponit in solutione.
ARTICULUS XII.
Quid intelligitur per hoc quod dicitur per Eliseum, Sit in me spiritus tuus duplex ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, in
1 Vide infra, III Sententiarum, Dist. XIII.
2 IV Regum, 11, 9.
<--- Page Split --->