DISTINCTIO XIII.

A. Quare Spiritus sanctus cum sit de substantia Patris, non dicatur genitus, vel Filius, sed tantum procedens?

Post hæc considerandum est, quantum a talibus quales nos sumus, intel- ligi potest, cum Spiritus sanctus procedat de Patre, et sit de substantia Pa- tris, cur non dicatur esse natus, sed potius procedere : et cur non dicatur Filius? Quare autem Spiritus sanctus non dicatur vel sit natus, et ideo non sit Filius, Augustinus ostendit in libro XV de Trinitate ¹, dicens : Si Spi- ritus sanctus filius diceretur, amborum utique Filius diceretur : quod ab- surdissimum est. Filius quippe nullus est duorum, nisi Patris et matris. Absit autem ut inter Deum Patrem et Deum Filium tale aliquid suspicemur. Absurdissime ergo filius diceretur amborum, id est, Patris et Filii. Ambo- rum enim filius diceretur, si eum ambo genuissent : quod abhorret om- nium Sanctorum ² sensus. Non ergo ab utroque est genitus, sed procedit ab utroque amborum Spiritus. His verbis ostenditur, cur Spiritus sanctus cum sit de Patre, non tamen dicatur genitus vel filius.

DIVISIO TEXTUS.

« Post hæc considerandum, quantum a talibus quales nos sumus, etc. »

Hic incipit pars illa, in qua determinat Magister differentiam generationis, et processionis. Et dividitur in duas partes : in quarum prima ostendit, quod Spiritus sanctus non potest dici genitus, eo quod non sit natus ut Filius. In secunda au- tem determinat, quod non potest dici in-

genitus, eo quod ipse non sit non ab alio, ut Pater, ibi, E, » Nunc considerandum est, cum Spiritus sanctus. »

Prima harum habet tres partes : in quarum prima tangit, quare Spiritus san- ctus non dicatur natus vel filius, sed tan- tum procedere. In secunda tangit e con- verso, quare Filius dicitur nasci et pro- cedere, ibi, B, « Cum autem Spiritus sanctus non dicatur natus, etc. » In ter- tia ostendit, quod ineffabilis est distin- ctio inter nasci et procedere dum hic vivi- mus, ibi, C, « Inter generationem vero Filii, etc. »

<--- Page Split --->

ARTICULUS I.

Qualis est differentia generationis et processionis in divinis ?

Incidit autem dubium circa primum de differentia generationis et processionis. Videtur autem nulla esse differentia multis rationibus, quarum quaedam sunt universales, et probabiles : quaedam autem propriæ.

Universales sunt ista :

  1. Inter speciem et genus differentia non assignatur, sed inter speciem et speciem ejusdem generis : cum ergo omne quod nascitur, procedat, et non e converso, ut dicit in ista lectione Augustinus, inter generationem et processionem nulla est differentia, ut videtur.

  2. Item, Ea quae distinguunt hypostases ejusdem naturae, aut differunt numero, aut specie. Si numero : hoc non potest esse : quia differre numero, est differre materna : ergo si distinguuntur hypostases divinae naturae, per ea quae differunt specie oportet distinguere : sed procedere et nasci non differunt specie : ergo inter ea non est talis differentia quae constitutiva sit diversarum personarum.

  3. Item, Quidquid secundum unam rationem sui nominis pluribus convenit, non distinguit inter illa : ergo a simili quidquid secundum unam rationem sui nominis convenit Filio et Spiritui sancto, non distinguit inter Filium et Spiritum sanctum : procedere autem secundum unam rationem sui nominis convenit Filio et Spiritui sancto : ergo non distinguit inter cos.

  4. Praeterea, Ex propriis videtur probari, quod nulla differentia sit : omnis enim emanatio vel fluxus alicujus de aliquo, aut distinguitur penes terminum a quo, aut distinguitur penes terminum ad quem, aut penes ipsam emanationem,

aut penes duo illorum quaecumque sint simul, aut penes omnia tria : sed in divinis sunt duae emanationes Filii et Spiritus sancti, utraque a substantia Patris, et utraque in substantia, et utraque substantiali hoc modo emanationis, quia nihil de accidente est mixtum, et nihil minus accipit unus de substantia Patris quam alius : ergo videtur, quod in nullo differant.

  1. Si forte dicas, quod Spiritus sanctus est a duobus : hoc non solvit : quia posito quod sit ab uno, adhuc Spiritus sanctus non erit Filius, sicut dicunt Graeci. Si autem dicas, quod Filius est imago Patris, et non Spiritus sanctus : et hoc iterum non solvit : quia non esse similem in his quæ quasi exterius sunt convenientia, non dirimit rationem generationis et filiationis, dummodo hujusmodi emanatio sit ibi substantialiter similis : Spiritus autem sanctus in omnibus substantialibus simulsi est Patri : ergo non est distincto inter Filii generationem, et processionem Spiritus sancti.

  2. Si forte velles dicere, quod est differentia in modo emanationis sic : quia generato est in simile specie et forma et ratione, processio autem non : hoc nihil est : nos enim non litigamus de nomine, sed de re ipsa : Spiritus ergo cum sit similis Patri in forma, in specie, in natura, in substantia, et in omnibus absolutis, videtur quod Spiritus erit natus sicut Filius.

Si forte dicas, quod generatio est opus naturae, processio autem est opus voluntatis, eo quod Spiritus procedit per modum dilectionis. Contra : Opus voluñtatis, ut dicit Damascenus, est creatio : ergo secundum hoc Spiritus esset creatus, quod falsum est : ergo non erit processio Spiritus opus voluntatis secundum illam rationem qua dividitur opus voluntatis contra opus naturae : redit ergo adhuc, quod processio Spiritus sit opus naturae : et ita Spiritus est natus sicut Filius.

  1. Item, In inferioribus est motus et mutatio, et motus et mutatio simul : et

<--- Page Split --->

determinant Philosophi, quod motus est de subjecto ad subjectum, eo quod non potest moveri aliqua specie motus nisi actu ens et subsistens : mutatio autem inter substantiam et non substantiam fit simpliciter : mutatio autem conjuncta motui est in materia subjecta formis habentibus contrarietatem : quae, inquam, materia procedit et exit ad actum alicujus formae. Omnes autem hujusmodi motus et mutationes determinantur et trahuntur in species penes terminum ad quem sunt. Ergo licet in divinis desit id quod motus et mutationis est, eo quod non sit ibi exitus de potentia ad actum : cum tamen non desint termini inter quos sunt emanationes divinae, videtur quod penes terminos distingui debeant : hic autem terminus utrobique non est nisi substantia et suppositum : ergo videtur, quod ambae emanationes, scilicet Filii, et Spiritus sancti, sint unius rationis : ergo nulla differentia inter unam et aliam.

  1. Item, In omni natura in qua est communicatio secundum fluxum originis hypostasum, est una ratio exitus omnium hypostasum illius naturae. Hoc probatur per inductionem in singulis, homine, asino, leone, et sic de aliis : ergo cum in divinis non sit communicatio naturae pluribus hypostasibus nisi secundum fluxum originus, videbitur una ratio communicationis naturae esse in Filio et Spiritu sancto : ergo videtur, quod nulla sit differentia emanationum unius, et alterius.

  2. Item, In omni natura sic video, quod ubi est eadem ratio naturae in specie, in illis est etiam eadem ratio suppositorum : quia enim Socrates et Plato sunt unius rationis in hoc communi quod est homo, sunt etiam unius rationis in hoc communi sequenti id quod suppositum est : non enim alia ratione Socrates est suppositum hominis, quam Plato : quia tunc suppositum æquivoce diceretur de illis : ergo cum natura divina non solum unius rationis,

sed etiam numero sit in Filio et Spiritu sancto. videtur quod eadem ratio suppositi sit in eis : ergo si unus est Filius, et alius : vel si unus non est Filius, nec alius.

  1. Item, Omne quod distinguitur ab alio, aut distinguitur substantiali differentia, aut accidentali : accidentalis autem differentia in divinis nulla est : ergo si differunt Filius et Spiritus sanctus, per substantiam differunt : et hoc est falsum : ergo videtur, quod si unus dicitur nasci, et alius dicetur nasci : vel si unus si unus procedere, et alius similiter procedere dicetur.

  2. Item, Supra ' habitum est, quod non est in divinis nisi relatio originis : una autem est relatio originis in omnibus originatis in natura una, sicut probatur inducendo in singulis : ergo videtur cum ambo, scilicet Filius et Spiritus sanctus originati sint, quod habent unam originis rationem.

  3. Præterea, Similia quæ inducuntur, non videntur valere : cum enim dicitur, quod ex sole procedit lumen, et calor : quorum unum attribuitur Filio, alterum Spiritui sancto : non est vera similitudo : qua licet utrumque sit ex sole, tamen alterum tantum ex eo quod est naturale soli, et disponit ipsum, scilicet lumen : calor autem non : quia sol nec calidus, nec frigidus est in natura sui, ut probatum est in naturali Philosophia : ergo secundum hoc Spiritus sanctus esset effectus Patris in natura aliena, et non in natura divina procederet, quod falsum est.

Præterea, Si sol emittat radios per adspectum ad Saturnum vel aliam stellam, numquam calefaciet eam : ergo si divinus sol emittat lumen in id quod est naturae divinae, ex hoc non procedit calor aliquis, ut videtur : ergo nihil valet simile per quod distingutur inter generationem et processionem.

Si forte dicas, quod ex sole procedat

<--- Page Split --->

radius, et lumen : et ita duo sunt distincta : tunc adhuc non valet similitudo, quia lumen est qualtas disponens radium, et solem, et non est diversæ proprietatis : ergo videtur secundum hoc, quod adhuc non possit distingui inter generationem Filii, et processionem Spiritus sancti.

Si autem dicas, quod in igne invenitur similitudo vera distinctionis : quia ab igne procedit lumen, et calor, et utrumque exit ab igne. Iterum hoc non valet duabus rationibus : quarum una est, quod lux non est naturalis igni, ut dicit Alexander Philosophus : quia non lucet in sphæra sua : aliter enim tegeret a nobis stellas, quia corpora luminosa tegunt ea quae sunt post se : sicut una stella eclipsat aliam, quando subjicitur ei inter nostrum visum, et illam quae est superior. Alia ratio est : quia etsi dabimus, quod ignis de natura sua luc et, non tamen calor, et lumen reducuntur ad eamdem naturam in igne : sed unum ad lucem, et alterum ad calorem : ex hoc igitur tunc sequitur, quod Filius et Spiritus sanctus non essent ex eadem natura Patris, quod hæresis est.

  1. Præterea, Si hæc distinguuntur ab invicem, sicut se habebit distinguens ad distinguens, sæ distinctio ad distinctionem, et distinctum ad distinctum : sed distinguens a distinguente differt substantialiter, eo quod accidentalis distincti o in divinus nulla est : ergo distinctio a distinctione, et distinctum a distincto differunt substantialiter : sed distincti sunt Filius et Spiritus sanctus : ergo Filius et Spiritus sanctus differunt substantialiter : quæcumque autem differunt substantialiter, unum eorum habet aliquam substantiam quam non habet aliud : ergo aliqua substantia est in Filio, quæ non est in Spiritu sancto, quod falsum et hæreticum est : ergo non differunt emanationes duæ inter se.

  2. Item, In omnibus in quibus est univocatio unius communis naturae, est

unus actus univocus, per quem una natura propagatur ex uno. Hoc probatur in singulis. Ergo si univocatio naturae divinae est in Filio et Spiritu sancto, erit actus univocus quo illa natura ex uno Patre est accepta : ergo si per generationem accipit Filius, per generationem accipit et Spiritus sanctus : vel si procedendo accipit Spiritus sanctus, eo modo accipiet et Filius.

Si forte aliquis velit instare primæ probationi in stellis, in quibus est natura una, et tamen non propagantur ex una stella : instantia ridicolusa est : quia stelle non sunt unius naturae quæ sit forma speciei : quia si hoc esset verum, cum determinatum sit quod etiam sint unius materie non diversificata per impressiones peregrinas, sed tantum habentis potentam ad motum circularem, omnis stella cum omni stella esset ejusden effectus, quod est absurdum, et contra peritos astrorum.

Si autem forte volet aliquis instare per Angelos : adhuc minus dubia est instantia : quia non est probatum, quod Angeli sint ejusdem speciei : vel si sunt, ut quidam dicunt, non est instantia : quia in eis non est natura communicabilis, ut supra probatum est 1 : prima autem propositio est de his m quibus natura communicabilis est per organis actum vel proprietatem.

  1. Item, Non videtur esse differentia quam quadam de novo hic invenerunt, scilicet quod duo sint in divina natura, scilicet esse sive essentia, et spiritualitas ipsius : et ideo penes ista duo sunt duo actus communicationis naturae, scilicet generatio quae communicat esse et essentiam, et processio quae communicat spiritualitatem. Aut enim spiritualitas vocatur attributum divinum, quo ipsa natura divina distinguitur a natura corporali : aut spiritualitas vocatur vis spirativa, de qua habitum est supra 2. Si primo modo : tunc nihil est quod dicunt :

<--- Page Split --->

quia hoc in nulla natura communicabili est, quod alio actu originis communicetur essentia ipsius, et alio secundum rationem proprietas differentiarum ejus ab alius naturis alarum rerum : in generatione enim hominis nascitur hic homo, et eadem generatione per consequens habet, quod rationalis est, quod bipes, quod animal disciplinae susceptibile, et alia omnia hujusmodi : ergo videtur, quod communicatio hujusmodi spiritualitatis non admittit diversum actum communicationis suæ ab actu communicationis essentiae vel naturae. Præterea, adhuc redibit idem inconveniens quod prius fuit : quia generatione accipit Filius et naturam et spiritualitatem, et processione accipit Spiritus sanctus et naturam et spirtualitatem naturae : ergo videtur, quod idem sit generare et procedere.

Si forte dicas, quod Filius secundum prius accipit naturam, et secundum posterius accipit spiritualitatem, vel per hoc quod spiritualitas est idem illi : sed Spiritus sanctus secundum prius accipit e converso, scilicet spiritualitatem, et accipit naturam per hoc quod est posterius ad illam, vel per hoc quod est idem illi, eo quod in divinis non est prius et posterius. Contra : Omne quod accipit naturam aliquam et proprietatem ipsius naturae substantialem, secundum prius et per se accipit naturam quam proprietatem quae est consequens, vel idem illi : non est ergo ratio, quod dicas Spiritum per se accipere spiritualitatem, quia hoc est contra omnem intellectum.

Item, Omnis hypostasis per se subjicitur naturae, et proprietati naturae, per consequens : cum ergo Spiritus sit hypostasis divinae naturae, per se subjicietur naturae et per consequens secundum intellectum proprietati ejusdem sive attributis.

Item, Cum in divina natura multa sint attributa æque notionalia sicut spiritualitas, sicut æternitas, incommutabilitas, simplicitas, bonitas, potestas, et hujusmodi : quare non esset aliqua communi-

catio naturae penes hypostases secundum omnia ? Si dicas, quod hoc est ideo, quia illa respiciunt actum, spiritualitas autem naturam : hoc plane frivolum est : quia incommutabilitas, simplicitas, æternitas, nullum actum determinant, sed naturam solam.

Si autem dicatur, quod spiritualitas non sumitur hic a spiritualitate naturae, sed a visprativa, hoc est aliud : quia vis spirativa (ut supra probatum est) est per se, vel in persona : tunc quaero si illa vis spirativa producit perfectum in ratione spiritus, et non naturae : vel perfectum in ratione naturae, et non ratione spiritus : aut perfectum in utroque : et tunc aut productio primo est de natura, et propter identitatem de ratione spiritus : aut e converso per se est productio spiritus, et propter identitatem spiritualitatis ad naturam est etiam productio naturae : quia non potest pluribus modis variari, nisi dicas quod est æque utriusque, vel neutrius : quod autem hic dicitur propter identitatem, ideo fit quod in divinis propter omnimodam simplicitatem non est prius et posterius, sed idem : tamen ratio diversa est.

Si primo modo, scilicet quod processio dicat productionem spiritus, et non naturae, sequitur haeresis Sabellii, quod Spiritus sanctus non accipiat naturam a Patre procedendo: et est etiam contra auctoritates Augustini hic inductas. Si secundo modo, scilicet quod processio dicat productionem naturae, et non spiritus, sequitur quod Spiritus sanctus non debeat dici spiritus, sed Filius, quod iterum falsum est. Si tertio modo, scilicet quod processio dicat productionem perfectionis in natura, quae productio etiam sit spiritus propter identitatem spiritualitatis ad naturam: tunc sequitur, quod Spiritus eodem modo procedet quo Filius: generatio enim divina est productio perfecti in natura, qui etiam perfectus est spiritus, eo quod identitatem habeat spiritualitas cum natura: et hoc iterum falsum est. Si quarto modo, scilicet quod

<--- Page Split --->

processio dicat productionem e converso spiritus, et per identitatem dicat perfectum in natura. CONTRA hoc est, quod omnis productio illius est per se quod immediatum est actui producenti: hoc autem in omni communicatione naturae est suppositum naturae: ergo non est prius attributi, quam ejus qui est natura perfectus. Si quinto modo dicas, hujus exemplum nec in spirituali natura, nec in corporali natura inventur, quod duo sint in uno ex æquo ordinata ad unum actum ut termini ejus secundum rationem. Si sexto modo dicas, tunc sequitur, quod Spiritus in divinus nulla productione producitur, quod frivolum est: ergo usta opinio novella stare non potest.

Sed forte propter istas rationes, nisi ad oppositum aliae fortiores inducerentur, haeresis confirmaretur. Unde sic proceditur ad oppositum :

  1. Omnis communicatio divinae naturae possibilis danda est ei : cum ergo possibilis sit ei communicatio personarum distractarum in amore, illa necessario danda est ei : ergo non erit illi tantum communicatio naturae per actum naturae, sed erit etiam communicatio amoris per actum amoris : amor ergo ille qui est a personis distinctis, aut est aliquid, aut nihil. Si nihil est : ergo non est amor. Si autem est aliquid, aut distinctum, aut non distinctum. Si non distinctum : ergo hoc non est persona distincta, sed potius est a natura. Si autem est distinctum, aut est proprietas, aut persona. Non proprietas : quia proprietas est in persona, non a persona : et distinguens, non distincta : ergo relinquit, quod sit persona : et sic habeo propositum in duabus conclusionibus intentis : quarum una est, quod Spiritus sanctus est persona. Secunda est, quod modus suae processionis non est modus processionis Filii.

eo quod unum sunt in natura. Et si quæro a te, Quare Filius est ejusdem naturæ cum Patre? tu dices quia genitus est a Patre : et quod nascitur, nascendo accipit naturam ejus a quo nascitur. Modo quæro ulterus, Si Pater et Filius possunt habere aliquam communicationem præter naturam ? Probo, quod sic : quia sic est inter ea quæ sunt ejusdem natura, quod in societate vitæ unusquisque de proprio suo dat alii in amore et amicitia : ergo Pater distinctus de proprio suo potest dare Filio, et e converso : illud autem est amor: ergo amor est inter Patrem et Filium distinctus, et ut distincti sunt, non tamen in quantum sunt unum in natura : illud autem quod sic dat Pater, aut est a Patre distincto, aut ab eo in quantum communicat in natura cum Filio. Si primo modo : tunc habeo propositum : quia tunc amor est a Patre et Filio, et distingutur a personis eorum aliter quam Filius a Patre. Si secundo modo : ergo ille amor non procedit ex proprio Patris, et ex proprio Filii : et sic deficientiores in amando erunt Pater et Filius, quam ego et tu : quia ego possum tibi ex proprio amorem impendere, et tu mihi. Si forte dicas, quod ille amor non est persona: hoc nihil est, quia hoc supra probatum est 1. Si autem dicas, quod amor ille est in Patre virtute essentiae divinae, et ita non est proprius : hoc itcrum nihil est : quia etiam potentia generandi est in Patre virtute essentiae : et tamen generare proprium est Patris, et non essentiae : ergo licet vis spirativa amoris st in Patre et Filo ratione essentiae, nihilominus tamen diligere quod dicet exitum hujus amoris ab utroque, erit proprum et distinctvum : ita etiam in me et te potentia amandi nos invicem, est in nobis virtute naturae communis mihi et tibi : et tamen diligere nos invicem, mihi et tibi est proprum.

  1. Item, In inferiori natura nobili video duplicem modum processionis : na-

<--- Page Split --->

tura enim processit in communicationem per actum generationis, qui propter imperfectionem est de potentia in actum : voluntas autem unius procedit in alium per amorem, qui processus propter imperfectionem naturae est accidentalis : cum igitur natura inferior exemplata sit a superiori, videtur quod isti duo processus nobilius sunt in superiori natura : ergo erit ibi generatio sine exitu de potentia ad actum, et erit ibi processio amoris sine accidentali natura : et sic sicut Filius generatur secundum substantiam a Patre, ita Spiritus secundum substantiam procedit ab utroque : et tamen unus modus non est alter.

  1. Item, Quorumcumque processuum propria principia differentia sunt, et ipsi differentes sunt: sed principium amoris est voluntas, principium generationis est natura: ergo processio Spiritus sancti differt a generatione Filii, sicut differunt voluntas et natura. Si forte dicas, quod voluntas in Deo idem est quod natura, non est instantia: quia supra 1 probatum est, quod licet talia attributa sint in Deo idem, tamen non sunt synonyma, et differunt in relatione ad actus: hic autem ego accipio naturam ut natura principium est generationis, et voluntatem ut principium est amoris, ergo procedit ratio inducta sine impedimento instantiae.

  2. Item, Cum duæ sint communiones in natura nobili, una ad esse, altera ad bene esse, ambæ habebunt aliquid respondens in Deo, cum utraquet si nobilitatis: sed illa quæ est ad bene esse in creatura nobili, differt ab illa quæ est ad esse in re communicata, et modo communicationis: quia res communicata in una est esse naturae, res autem communicata in alia est amor: cum ergo omnimoda sit simplicitas in superiori, si illæ communicationes inferuntur in divina, oportet quod non differant re naturae, sed modo: quia aliter non essent duæ: ergo in divinis modus processionis Filii differt

a modo processionis Spiritus sancti : et tamen id quod communicatur utroque modo, erit substantialiter unum quod est natura vel substantia : et hoc est verum.

  1. Item, Objicitur per similia : videmus enim simile in mente humana, et angelica, quæ imago Trinitatis est, quod alius est processus notitæ a mente, et alius est processus amoris : et tamen re idem est amatum, et notum, qua substantia mentis: ergo similiter erit in divinis.

  2. Item, Videmus a sole procedere lumen, et radium, et in radio ab eodem sole procedere virtutem vivificativam : cum ergo Spiritus vitam det, et Filius lumen scientæ infundat, patet quod ambo isti diverso modo, simul tamen a sole divino oriuntur.

  3. Item, Non est idem modus procedenti s ut nexus distinctorum, et procedenti s ut distincti : Filius autem omnis sive in Deo, sive in natura, procedit a Patre ut distinctus, amor autem omnis procedit ut nectens distinctos : ergo non est idem modus processionis istorum duorum.

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate processio Spiritus sancti differt a generatione Filii : et media istarum ultimarum rationum ostendit numerum et rationem differentiarum : et sunt in universo septem differentiæ quæ colligi possunt.

Prima est ex parte principi a quo : quia una est a potentia generandi in Patre, alia autem a potentia spirativa : quæ licet secundum rem non differant, tamen vere et non synonyme sunt in Deo.

Secunda est quam hic tangit Augustinus, quod Filius est ab uno, Spiritus autem sanctus est a duobus : non ut a patre et a matre, sed ut una et ejusdem rationis potentia spirantibus eum.

Tertia est, quia processio Spiritus sancti est ex communione consensus Patris et Filii distinctorum : Filius autem est

<--- Page Split --->

penes communicationem naturae : quae licet iterum in Deo idem sint re et subjecto, tamen haec identitas non impedit diversitatem modi in procedendo : quia identitas ex attributo simplicitatis causatur, et rationem propriam non tollit ab utraque communicatione.

Quarta est penes procedentes : quia Filius procedit ut distinctus in esse, Spiritus autem sanctus per modum bene esse distinctorum : quod tamen ab ipso non tollit naturae perfectionem : quia in divinis qudquid est per bene esse vel esse, totum perfectum in substantia et hypostasi est : et ideo duct etiam Augustinus, quod Spiritus est jucunditas et delectato duorum.

Quinta sumitur iterum ex parte eorum qui procedunt : quia Filius dicit rationem accipientis naturam, Spiritus autem sanctus dicit rationem accipientis et nectentis eos a quibus accipit, sicut supra est determinatum.

Sexta est sumpta penes aptitudinem procedentium : quia Filius per hoc quod filius est, nihil dicit nisi relationem ad Patrem : et ideo non ponit aptitudinem ad hoc quod donetur, cum st ex natura, sed aptitudnem ad hoc quod sibi impendatur : Spiritus autem sanctus per hoc quod ut amor procedit ex liberalitate Patris, ponit aptitudnem ad hoc quod ipse donetur : et ideo dicit Augustinus, quod ab aeterno ut donabilis procedit : donum enim est Patris et Fili quod sibi invicem gratuito amore impendunt : est etiam ulterius donabile nobis quamvis numquam daretur.

Septima differentia est quam etiam tangit Augustnus in libro XIV de Trinitate, quod amor est in mente, non ut natus, sed ut spiratus : qua appetitus ejus tenuis quidem est in mente, etiam antequam gignat notitiam suam : qui tamen appetitus fit amor notitae jam natae : et ideo ipse potius est unio parentis et prolis quam natus : et differentia haec Augustini fundatur super hoc quod uniens aliqua duo, necessario distinguitur

ab utroque : et ideo amor qui est unio parentis et prolis, necessario non habebit nomen et rationem parentis, nec habebit nomen et rationem prolis.

His habitis, respondendum est ad objecta per ordinem.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod inter genus ut genus acceptum et species non assignatur differentia : quia genus et species sunt secundum rem magis rationes convenientiae quam differentiae, licet secundum haec nomina species et genus, quae secundae intentionis nomina sunt, opponantur relative, ut dicit Porphyrus : sed inter speciem et genus pro specie postum et loco speciei, assignatur differenta : et ita est hic : quia processio specialem modum emanationis Spiritus sancti exprimit. Nec fiat hic vis de specie et genere : sed quaecumque communitas eorum quae non convertuntur ad invicem, vocetur habitudo generis et speciei : eo quod in divinis non est species et genus, sicut infra ostendetur.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc modo sumpto procedere, ut dictum est, procedere et nasci differunt specie : et haec objectio fundatur supra falsum.

Praeterea, Hoc est etiam falsum quod differentia numero semper differant materia : quia dicit Philosophus, quod numerum etiam facit differentia causae et causati sine materia, sicut est numerus etiam in intelligentus agentibus secundum decem ordines, quae secundum Philosophos causantur ab intelligentia prima quae est Deus. Vel, si hoc extraneum videtur, tunc innitamur verbo Damasceni ducentis, quia differentia est 'causa numeri, et numeri personarum erit causa distincto personarum : et sicut dicimus numerata differre, ita dicimus differre causam numeri : et ideo sicut distinctae personae differunt personarum numero, ita proprietates distinguentes differunt numero proprietatum. Bene tamen concedo, quod in nulla una persona vel duabus vel tribus sunt duae proprietates differentes tantum nu-

<--- Page Split --->

mero, et non specie proprietatum : quia non sunt duæ paternitates, nec duæ filiationes, nec duæ innascibilitates, et sic de aliis.

Ad aliud dicendum, quod id quod est principum convenientiae, non est principium distinctionis : sicut id quod probatur de pluribus, principium est convenientiae plurium de illo : sed hoc modo non accipitur hic, quando quaeritur differentia inter generationem et processionem : sed potius verbum procedit specialiter exprimit emanationem Spiritus sancti.

Ad aliud dicendum, quod si ex propriis loquamur, sicut oportet in divinis, tunc emanatio Spiritus sancti distinguitur ab emanatione Filii, et quantum ad principium a quo, et quantum ad terminum in quem, et quantum ad ipsam emanationem. Principum enim a quo est processio Spiritus sancti, est vis spirativa, vel consensus Patris et Filii : principium autem a quo per se est generatio a Patre, est vis generativa ut generaliva. Terminus similiter in quem hoc modo prout potest in divinis accipi terminus, in una parte est Filius, et in alia est amor personalis, vel donum Patris et Filii. Modus emanationis unius est generatio, alterius est dilectio notionalis vel spiratio.

Ad 10 autem quod objicitur de ratione imaginis, dicendum quod bene conceditur, quod hoc non operatur multum ad distinctionem.

Ad 10 quod ulterius contra objicitur, quod substantialis est fluxus Spiritus et a substantia et in substantiam, dicendum quod non impedit differentiam assignatam : ideo quia id quod in divinis est gratia simplicitatis naturae, non tollit propria a personis : sed si tolleret, tunc procederet objectio. Licet enim Pater vere sit natura divina, et Filius vere sit natura divina, non tamen Pater est Filius : et licet generatio vere sit natura divina, et processio vere sit natura divina, non ta-

men generatio est spiratio vel processio hoc modo dicta, nec modus generationis est modus processionis : et hoc accidit, quia a substantia a qua procedit Filius, non eodem modo significandi procedit Spiritus sanctus : sed Filius est ex ipsa secundum quod est vis generativa in Patre, Spiritus autem sanctus ex ea est secundum quod est vis spirativa in Patre et Filio : et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 1, ubi dicit sic : Est autem et discretio in supersubstantialbus theologus : non quam dixi tantum quod secundum ipsam unitionein immixte et inconfuse collocatur unaqueque principalium personarum : sed quod et ea quae sunt supersubstantialis Dei fecunditatis, non convertuntur ad se invicem. Ex hoc accipitur, quod in unitate et simplicitate naturae sunt discretiones personarum et proprietatum immixte et inconfuse, et non convertuntur ad se invicem propter naturae simplicitatem : qua, sicut dicit ibidem Dionysius : Solus fons substantialis deitatis est Pater, nec Filius est Pater, nec Pater Filius, custodientibus hymnis propria religiose thearchicarum personarum. Ergo propria non convertuntur super se ex simplicitate essentiae : et ideo licet substantia sit amor, substantia sit Filius, et substantia sit vis spirandi, et substantia sit vis generandi, et substantia sit generatio, substantia sit etiam spiratio : non sequitur, quod non differant ab invicem generatio et spiratio : sicut non sequitur, Substantia est Pater, et eadem substantia est Filius : ergo Pater et Filius ab invicem non distinguuntur.

Ad 10 autem quod objicitur, utrum sic differant, quod Filius dicat secundum rationem generationis fluxum in simili specie et natura, Spiritus autem non : dicendum, quod Spiritus sanctus non sit in simili natura et substantia et ratione sicut Filius, licet modo significandi et proprietate differant, ut patet ex praehabitis.

<--- Page Split --->

Ad 7. Ad aliud dicendum, quod in inferioribus est potentia et extus ejus ad actum qui est motus vel mutatio vel utrumque: et terminus est in quo motus est in motum esse, vel mutatum esse : et talia non est ponere in divinis. Et si dicas, quod secundum rationem intelligendi spiratio est Spiritus, sicut generatio Filii : licet non sit generatio producens Filium de non Filio, nec spiratio producens Spiritum de non Spiritu : tunc bene dico, quod Spiritus et Filius distinguuntur, quia uuus procedit ut amor, alius autem ut filius : et sic denominantur ab eis emanationes eorum, scilicet spiratio a Spiritu, et generatio a Filio. Et si objicis, quod in utroque est acceptu substantiae, jam solutum est hoc : quia hoc non impedit distinctionem.

Ad aliud dicendum, quod in inferiori natura non est communicatio in toto et perfecta : generans enim communicat naturam per generationem, et descendit partem, nec totum dat : et dat idipsum quod dat, in potentia materiali, ex quo tamen possit fieri simile in specie, et non habens eamdem naturam numero cum dante : et hoc magnae imperfectionis est : omnis enim natura quae se potest communicare eamdem in numero et specie, multo libentius facit hoc, quam se communicet in specie tantum. Et probatio hujus est : quia si in communicatione quaeratur salus et permanentia naturae quae indita est per appetitum unicuique, multo intensius quaeritur permanentia in eadem natura numero, quam in eadem specie : et hoc experimentum docet quemlibet, ut dicit Apostolus ad Roman. viii, 22i. Et adhuc, II ad Corinth. v, 4 : Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, id est, corpore, ungemiscimus gravati, eo quod noturus exspolari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita. Similiter si quaeritur jucunditas so-

cietatis in pluribus hypostasibus, major habetur in conjunctis in eadem numero natura, quia illae hypostases a se dissentire non possunt, quam in eadem specie et non numero : et ideo cum in inferiorubus ista optima naturae communicatio esse non possit, appetitur ea quae est post eam possibilis inferiori naturae, scilicet ut communicetur in specie. Similiter inferior natura quando communicat affectum intimum, libenter in affectu vellet quod substantia ejus procederet in illum quem sicut se diligit, et in amore ipso esset substantia : sed propter materalitatem et ignobilitatem esse non potest : et ideo duo modi communicandi imperfecti in inferioribus, sunt in superiori natura secundum perfectam rationem, scilicet communicatio naturae, ita quod genitus et generans sunt in eadem natura : et communicatio consensus, ita quod ipse consensus sit substantia et suppositum : unde quod in inferiori natura est tantum unus modus communicationis naturae, hoc est ex imperfectione, sicut ostensum est.

Ad aliud dicendum, quod licet unius rationis sit communicatio suppositi, non tamen oportet quod idem sit distinguens supposita : hoc enim in nulla natura est, quod eadem proprietas quae singularitatem conferendo supponit huic naturae, sit singularitatem conferens etiam alii qui substat eidem naturae : et ideo illa objectio sophistica fuit, tamquam ex ratione suppositi posset haberi una ratio distinguendi supposita.

Ad aliud dicendum, quod hoc nihil est quaerere, utrum isti modi differant differentia substantiali vel accidentali : sicut nec aliquid est dictu in divinis, utrum personae differant differentiis substantialibus, vel accidentalbus : quia sermones secundum materiam inquirendi sunt : unde dicendum, quod differunt proprie-

1 Ad Roman. viii, 22 et 23 : Semus quod omnus creatura ungemiscit et parturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsu primitas

spiritus habentes, et ipsi intra nos geminus, adoptonem filorum exspectantes, redemptionem corporus nostri, etc.

<--- Page Split --->

tatibus quæ non sunt accidentia, sed propter omnimodam simplicitatem sunt substantia: non tamen sunt differentiae substantiales, quia 'non faciunt differre secundum substantiam et essentiam, quæ una numero est in divinis, sed faciunt distngui personas suis proprietatibus: et ipsæ proprietates distinguuntur seipsis, quia aliter iretur in infinitum.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod nulla distinctio est in divinis nisi per relationes originis: sed jam ostensum est, quod ratio originis in divinis non est una, sed duplex: est enim Pater origo Filii per generationem, et Pater et Filius origo Spiritus sancti per processionem: et ostensum est, quod in natura omnimodæ perfectionis communicatio amoris conjunctam habet sibi communicationem naturae in ipso amore et dono.

Ad id quod objicitur contra similitudines inductas, dicendum quod utrumque simile satis bonum est, dummodo debite intelligatur: sicut enim supra diximus ex auctoritate Hilarii, comparatio terrenorum ad Deum nulla est: et si qua nos interdum afferimus exempla, nemo putet ea in se perfectionem rationis continere. Unde dicimus, quod ex sole est lumen, et calor: sed calor æquivocæ dicitur ad calorem elementi, et calorem solis: nisi enim esset ex sole calor, non diceret Philosophus in libro XVI Animalium, quod semen movet calore cœli, et calore elementi, et calore animæ: sed verum est, quod ille calor, ut dixi, non est unius rationis cum calore inferiorum: sicut enim motus secundum locum refertur ad immobile primum, ita necesse est quod alterans omne referatur ad alterans primum, non motum secundum qualitatem alterantem: omnis enim vera alteratio reducitur ad alterationem primarum qualitatum, et alteratio primarum qualitatum ad elementa, et hæc ulterius ad virtutes stellarum quæ alterant et non alterantur, sicut dicit Philosophus in libro de Natura orbis. Sed verum est, quod in hoc deficit simile, quod ad unam simplicem essen-

tiam solis non possunt reduci lumen et calor: quia sicut dicit Dionysius, causata recipiunt bonitatem causae inferiori modo quam sit in causa ipsa. Et ideo unum numero quod est in sole operans hæc duo significat quantum potest etiam unum simplex in natura divina.

Eodem modo dico ad id quod objicitur contra simile acceptum ab igne : quia ad minus in inferiori igne una species ignis lux est, ut dicit Philosophus, et unus ignis est lucens et calens, licet non simplici virtute. Sed quia per eminentiam a causato ad causam assurgimus, intelligimus processionem personarum esse in natura simplici in Creatore.

Ad aliud dicendum, quod hæc non est vera, Si generatio et spiratio in divinis differunt, quod substantialiter differunt, nec etiam accidentaliter: ostensum est enim supra, quod in divinis non sunt illæ propriæ differentiæ: sed est ibi proprietas quæ substantia est: unde generatio quæ est substantia, differt a processione quæ est substantia, et tamen non differunt substantialiter: et ratio hujus patuit supra.

Ad aliud dicendum, quod prima propositio vera est, licet quidam ferant instantias quas posuimus, et quidam evadere eam volentes ferunt instantiam in Heva, quæ non per generationem naturam humanam accepit. Sed instantia nulla est: quia miracula Dei nihil variant in habitudinibus naturalibus prædicatorum ad sua subjecta in propositionibus. Concedendo ergo primam, dicimus quod hoc quod in inferioribus non est nisi unus modus communicationis naturae, et non communicationis naturae per amorem ei quem diligimus, hoc est imperfectionis, ut supra ostensum est: quæ si detrahatur, et aliud quod nobilitatis est, Deo attribuatur, erit vera propositio: et tamen in Deo erit duplex modus communicationis naturae per consensum voluntatum, et per generationem.

Ad id quod objicitur, quod ista communicatio non sit penes spiritualitatem

Ad 13

Ad 14.

<--- Page Split --->

quæ naturae divinae attributum est, quantum possum intelligere, videtur esse concedendum. Sed bene concedo, quod est penes spiritualitatem quæ est vis spirativa, ut supra determinatum est.

Ad hoc autem quod quaeritur, Utrum sit primo et per se naturae vel spiritualitatis, sive spiritus, dicendum quod in divinis nihil est prius, et nihil est posterius : sed penes intentiones nominum quibus significatur emanatio, ponit vis sprativa per se rationem ad spiritum in eo quod spiritus vel amor est : sed omne quod procedit in divinis a persona distincta, perfectum in substantia et distinctum est, ideo per identitatem hypostasis cum tali ratione amoris, est ille amor qui procedit, hypostasis perfecta et distuncta : et haec videtur esse intentio Augustini in libro VI de Trinitate, ubi dicet sic : Spiritus commune est aliquid Patris et Filii, quidquid illud est : at ipsa communio, consubstantialis et coaeterna est : quae si amicitia convenienter dici potest, dicatur, sed aptius dicitur charitas : et haec quoque substantia, quia Deus substantiaest, et Deus charitas est1. Hic innuit, quod per intentionem nominis virtutis spirandi per se ponatur processio amoris : sed quia totum perfectum est quod est in divinis, ideo amor est substantia et hypostasis perfecta : et ideo videtur concedendum, quod productio per se est spiritus, et propter perfectionem naturae divinae et identitatem substantiae cum amore, sit spiritus productus persona perfecta : et hic est quartus sex modorum quos tangit objectio.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod immediatum et mediatum non est in divinis : sed bene concedo, quod secundum rationem intelligendi per nomen, vis spirativa per se est ad spiritum : et hoc est actus non terminus, sed quasi terminus : et hoc potest bene esse in divinis, ubi est communicatio naturae duplex, sicut diximus : sicut cum dico,

Ego diligo id quod per se procedit a me, in actu verbi significatum est amor.

Et quod objicitur, quod actui communicationis naturae immediata est hypostasis ut est haec substantia, dicendum quod hoc est verum in actu in quo natura communicatur in natura, hoc est, in generatione : in alio vero modo communicationis non est verum : sed potius est e converso.

ARTICULUS II.

Utrum Spiritus sanctus possit dici Filius amborum a quibus procedit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in primo capite, ibi, « Si Spiritus sanctus Filius diceretur, amborum utique Filius diceretur, etc. »

Haec enim ratio non videtur valere : quia quamvis non procedat ab ambobus, adhuc erit differentia inter generationem et processionem : et illam debuit assignare Augustinus.

Si dicas, quod etiamsi non procedat ab ambobus, tamen diceretur Spiritus amborum, sicut Graeci dicunt eum esse Spiritum Filii, non autem a Filio : et ita sequeretur, quod si esset Filius, esset Spiritus Filii. CONTRA : Quia hoc esset verum si cum dicitur, Spiritus Filii, construeretur genitivus in habitudine causae efficientis vel principii, et non posset habere aliam constructionem.

Ad hoc dicendum, quod Augustini objectio fundatur supra rationem necessariam, et supra auctoritatem canonis. Ratio autem necessaria posita est supra 2, ubi probatum est, quod Spiritus sanctus procedit a duobus. Auctoritas autem illa habetur ad Roman. VIII, 9, ubi dicit Apo-

<--- Page Split --->

stolus Spiritum esse Spiritum Filii 1. Et habitudine causae efficientis : et hoc subene concedo, quod secundum veritatem pra probatum est 2, ubi quaesitum est, si non potest habere constructionem nisi in idem sit Spiritum esse Filii et a Filio.

B. Cum Spiritus sanctus non dicatur genitus, cur Filius dicatur procedere?

Cum autem Spiritus sanctus non dicatur genitus, sed tantum procedens, quaeri solet, Cur Filius non dicitur tantum genitus, sed et procedens? Sicut ipse in Evangelio Joannis ait, Ego ex Deo processi vel exivi, et veni in mundum 3. Non ergo tantum Spiritus sanctus procedit a Patre, sed etiam Filius. Ad quod dicimus, quod cum uterque procedat a Patre, dissimiliter tamen. Nam Spiritus sanctus (ut ait Augustinus in libro V de Trinitate 4) procedit a Patre, non quomodo natus, sed quomodo datus vel donum. Filius autem processit nascendo, exiit ut genitus. Ac per hoc illud elucescit ut potest, scilicet cur Spiritus sanctus etiam non sit Filius, cum et ipse a Patre exeat. Ideo Spiritus non dicitur Filius, quia neque natus est sicut unigenitus, neque factus ut per Dei gratiam in adoptionem nasceretur sicut nos.

ARTICULUS III.

Utrum processio sit de ratione generationis et spirationalis ? et quare nomen processionis magis remaneat Spiritui sancto, quam Filio ?

aut ergo ut ens de ratione eorum, aut ut non ens de ratione eorum. Si dicas ut ens de ratione eorum, habeo propositum, quod univoce dicitur. Si autem dicas, quod ut non ens de ratione eorum, tunc convenit eis per accidens : et hoc falsum est : quia accidens non est in divinus.

Si autem detur, quod ut genus prædiQuæstunuc. catur, quaeritur quare magis remanet nomen Spiritui sancto quam Filio ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit secundo capite B, ibi, « Cum autem Spiritus non dicatur genitus, etc. »

Ex hoc enim quod ibi dicit Augustinus, videtur quod processio sit de ratione generationis et spirationalis : prædicatur enim de ipsis, et non convertibiliter :

Item, si genus est, sequitur quod universale et particulare sint in divinis, quod repugnat summe simplici, ut dicit Boetius.

SOLVTO. Sicut supra determinatum

1 Ad Roman viii, 9 · Si quis spritum Christu non habet, huc non est eius. 2 Cf. Supra, Dist. XI, Art. 8. 3 Joan. xvi, 27 et 28 : Credidustus qua ego a

Deo exvi. Exvi a Patre, et veni in mundum, etc.

4 S. AUGUSTINUS, Lib. V de Trinitate, cap. 14.

<--- Page Split --->

est' dico, quod nec ut genus, nec ut accidens, prædicatur aliquid in divinis nec de essentia nec de persona nec de notione : sed bene aliquid prædicatur in divinis ut significatum intentione communiori, quam id de quo prædicatur : licet enim in divinis semper eadem res sit in prædicato et subjecto, est tamen alius modus significandi : et ideo non valet distinctio sic facta, si prædicatur, quod prædicetur ut ens de ratione subjecti, vel prædicetur ut non ens de ratione subjecti : quia non opponuntur illæ duæ ut continilorar : sed sic dividendo, prædicatur ut ens, etc., vel non prædicatur ut n. etc. Concedo istam, non prædicatur ut ens, etc. In illo sensu quod negatur, includit totum prædicatum et determinationem prædicati.

Si autem quæritur, Qualiter prædicatur? Dicendum quod prædicatur ut idem sub altera intentione significandi.

Ad quæsuntuc. Ad 10 autem quod quæritur, Quare Spiritus sanctus nomen retnet? supra responsum, et quæsitum est. Sed hoc potest dici, quod ideo retinet, quia cum processio in inferioribus in duobus dicatur, scilicet in motu processivo, et egressu causati a causa, emanatio Spiritus sancti ad utrumque aliquam ponit similitudinem, ut supra probatum est : emanatio autem Filii non ponit similitudinem, nisi ad alterum, scilicet ad exitum causati de causa.

ARTICULUS IV.

Utrum Spiritus sanctus a Patre non quomodo natus, sed quomodo datus, vel donum : et utrum Filius procedit ut donum ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Procedit a Patre non quomodo natus, sed quomodo datus vel donum, etc. »

Hoc enim non videtur verum.

  1. Ratio enim dati et doni non videtur esse ut immediatum processioni vel procedenti : sed potius videtur esse consequens secundum intellectum eum qui procedit : unaquæque enim res prius est in se, quam in comparatione ad alterum : ergo procedens Spiritus sanctus prius est Spiritus in se, quam sit comparatus ad alterum : datum autem et donum dicunt comparationem ad dantem et ad eum cui datur : ergo videtur, quod ista consequantur procedentem, et sic nihil dicit Augustinus.

  2. Item, Datum et donum est Spiritus sanctus ex tempore : temporale autem non est ratio æterni : ergo cum processio æterna sit qua procedit Spiritus sanctus, non videtur procedere ut datum vel donum.

SOLUTIO. Dicendum, quod procedit ut donum : probatum est enim, quod procedit ut amor gratuitus : ratio autem amoris gratuiti in eo quod gratuiti, est ratio prima doni quod donatur : quia quidquid datur sibi invicem a diligentibus, amor gratuitus est prius illo et causa illius : et ideo dicit Augustinus, quod amor qui est Spiritus sanctus, est donum in quo omnia dona donantur.

Ad OBJECTUM autem dicendum, quod in ista processione aliud est, quam in illa

<--- Page Split --->

deret flando quod spirando dabat occulte. Quia ergo si nasceretur, non tantum de Patre, nec tantum de Filio, sed de ambobus utique nasceretur, sine dubio Filius diceretur amborum. Ac per hoc, quia filius amborum nullo modo esset, non oportuit nasci cum de ambobus. Amborum est ergo Spiritus sanctus, procedendo de ambobus.

ARTICULUS V.

An duodecim modi generationis positi ab Ario hæretico sint sufficienter positi : an etiam alii sint addendi ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Inter vero generationem Filii, etc. » Sumo duodecim modos generationis quos Arius contra Victorinum disputans, induxit, qui licet hæreticus fuerit, tamen modi notabiles sunt et boni.

Primus est penes fluxum lineæ a puncto, si motu suo lineam facere posset.

Secundus est penes emissionem radii a sole vel alio corpore luminoso.

Tertius est penes sigillationem characteris, sicut figura fit in cera a sigillo.

Quartus est penes immissionem, ut quando a Deo immittitur homini bona voluntas.

Quintus est penes exitus proprietatis vel accidentis a principus subjecti.

Sextus est penes abstractionem intentionis ab hoc particulari, sicut species rerum generantur in anima.

Septimus est penes excitationem : sicut liberum arbitrium excitatum a gratia vel alio procedit in generationem actuum.

Octavus penes transfigurationem : sicut ex ære fit statua, et sicut figura in figura incisionis.

Nonus est penes productionem : sicut motus procedit ab immobili primo.

Decimus est penes exitum speciei a generatione per exitum differentiarum dividentium genus et constituentium speciem.

Undecimus est penes ideationem : sicut arca exterior est ab arca quae est in mente arcarii, et sanitas istus curati est a sanitate quae est in anima medici.

Duodecimus est penes nascentiam, ut homo filius nascitur ab homine patre.

Patet autem, quod ille hæreticus non omnes modos generationis enumerat : quia nascuntur ex putrefactione multa, et ex vegetabilibus, præcipue ex virtute stellarum quæ non tetigit : et ideo insufficiens fuit : et ideo a Victorino reprehenditur, et ostenditur quod nullius harum generationum divina generatio plenam habet similitudinem.

ARTICULUS VI.

Utrum illa sut concedenda, quod Pater sit auctor quod Spiritus sanctus procedit a Filio, et quod Pater sit auctor filiationis Filii, et quod sit auctor essentiae in Filio ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Quonam Pater processumus ejus auctorem, qui talem genuit filium, etc. »

  1. Ergo quod Spiritus procedit a Filio, auctor est Pater : non autem est auctor nisi generando : ergo videtur, quod Pater generando sit auctor processionis Spiritus sancti : cujuscumque autem Pater est auctor generando, ille est filius :

<--- Page Split --->

ergo videtur, quod Spiritus sanctus sit filius, quod falsum est.

  1. Item, Cujuscumque Pater est auctor generando, illud genuit : processionis est auctor generando : ergo processionem genuit, vel in Filio ad minus genuit.

  2. Item, Potestne ista etiam concedi, quod Pater sit auctor filiationis Filii ? Videtur quod sic : quia si filiatio est in Filio, hoc est per generationem Patris : ergo videtur, quod ipse sit auctor filiationis Filii.

  3. Item, Potestne ista etiam concedi, quod Pater sit auctor essentiae in Filio ? Videtur, quod sic : quia ipse est auctor, quod essentia sit in Filio : ergo ipse est auctor essentiae Filii.

  4. Sed, Cujuscumque Pater est auctor, ab illo distinguitur : sed Pater est auctor essentiae Filii : ergo ab essentia Filii distinguitur : sed a quocumque distinguitur, hoc affirmative non praedicatur de ipso : ergo Pater non est essentia Filii, quod falsum est.

  5. Eadem ratione probatur, quod Pater non est vis processiva vel processio, qua Spiritus procedit a Filio : si enim illius est auctor (ut dicit Augustinus) tunc ab illo distinguitur : et a quo distinguitur, hoc affirmative non praedicatur de ipso : quia distinctum et a quo distinguitur, opponuntur relative in divinis : ergo Pater non est principium spiratonis quod est in Filio. Quod falsum est : quia persona est proprietas sua : unde cum eadem prophetas numero sit in Patre et Filio ad spirandum Spiritum sanctum, Pater est principium Spiritus sancti quod est in Filio : et ex hoc videtur ulterius sequi conclusio quae absurdissima videtur in divinis, quod cujuscumque Pater est auctor, hoc est ab ipso : et si ipse Pater est hoc cujus est auctor, ipse est hoc quod ab ipso est : quod supra reputatum est haeresis 1.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod Pater est

auctor Filii, et omnium eorum quae sunt in Filio prout sunt in Filio : et bene concedo, quod omnium eorum quae sunt in Filio Pater est auctor per generationem vel generando.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod illud argumentum non sequitur : si enim dabo istam, Pater generando est auctor processionis Spiritus sancti a Filio : non sequitur, quod ipse auctor sit generando Spiritus sancti : sed sequitur, quod ipse generando auctor est quod Spiritus procedat a Filio, et hoc verum est.

Ad ALIUD dicendum, quod haec est falsa, Cujuscumque Pater est auctor generando, illud genuit : nec in humanis tenet : quia cordis filii pater carnalis est auctor generando, nec tamen cor genuit, sed filium : actus enim generationis personæ non est nisi hypostasis, et alia fiunt in hypostasi : sed auctoritas respicit omnia quæcumque vel per se et primo, vel per accidens et consequenter habentur per generationem : unde processionem nec per se genuit, nec processionem in Filio genuit : sed genuit Filium qui nascendo accepit processionem, sicut omnia alia in quibus non opponitur relative Patri.

Ad ALIUD dicendum, quod Pater est auctor filiationis Filii, et hoc generando : non tamen genuit filiationem, sicut jam dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod Pater non est auctor essentiae in Filio : sed bene concedo hanc, quod Pater est auctor, quod et quia, vel quare est essentia in Filio : quia licet auctoritas sit respectu omnium quæ sunt in nato, non tamen est respectu eorum quæ aliquo modo se habent ad generationem ut termini, sive per se sive per aliud, sive primo sive consequenter : essentia autem, nec in se, nec in alia persona, se habet aliquo modo ut ens ab alio : sed essentia in Filio non est essentia secundum modum intelligendi, sed potius acceptio essentiae, et

<--- Page Split --->

modus habendi eam : et ideo illud aliquo modo referri potest ad auctoritatem generationis.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod auctoritas est causa distinctionis, eo modo quo refertur ad generata sive ad genitum : refertur autem ad genitum universaliter, non primo, neque per se : unde non est causa distinctionis simpliciter, sed secundum quid : verbi gratia cum dicitur, Pater est auctor quod essentia est in Filio, non sequitur, quod Pater distinctus sit ab essentia, vel ab essentia in Filio : quia neutro modo ipse est auctor essentiae : sed sequitur ex hoc, quod essentia est in Filio, hoc habet a Patre : et alio modo habet Pater essentiam, et alio modo Filius : quia Pater habet non ab alio, Filius autem ab alio.

Ad 6. Ad ultimum dicendum, quod Pater est auctor processionis Spiritus sancti a Filio prout est a Filio : sed ex hoc, sicut jam habitum est, non sequitur, quod eadem processio activa non sit in Patre, sed quod non eodem modo habeat eam Pater quo habet eam Filius : et hoc verum est : quia Pater habet eam a se, et Filius habet eam a Patre : et hæc dis-

tinctio est in modo habendi, non in eo quod habetur.

ARTICULUS VII.

An bene sequitur, Spiritus temporaliter procedit a Filio : ergo ab æterno ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Ut a se quoque procedere significans, aperte ostenderet flando, etc. »

Non enim videtur valere argumentum de temporali processione ad æternam : quia Græci concedunt, quod a Filio mittitur : non tamen concederent quod a Filio procedit.

SOLUTIO. Bonum est argumentum : quia sicut infra probabitur, æterna processio significatur in temporali : mitti enim est cognosci quod ab alio sit per effectum approprabilem personæ : et ideo si significatur procedere temporaliter de ipso Filio, de necessitate etiam ab æterno procedit ab eo : et hoc infra ostendetur 1.

solutio,

D. Hic dicit, quod non valet inter illa duo distinguere.

Quid autem inter nasci et procedere intersit, de illa excellentissima natura loquens explicare quis potest? Non omne quod procedit, nascitur : quamvis omne procedat, quod nascitur. Sicut non omne quod bipes est, homo est : quamvis bipes sit omnis qui homo est. Hoc scio : distinguere autem inter illam generationem, et hanc processionem nescio, non valeo, non sufficio. Ac per hoc quia et illa et ista est ineffabilis : sicut Propheta de Filio loquens ait, Generationem ejus quis enarrabit 2 ? Ita de Spiritu sancto verissime dicitur: Processionem ejus quis enarrabit? Satis sit ergo nobis, quia non est a seipso Filius, sed ab illo de quo natus est : non est a

<--- Page Split --->

seipso Spiritus sanctus, sed ab illo de quo procedit, et quia de utroque procedit, sicut jam ostendimus. De Spiritu sancto quomodo ipse de Deo sit, nec tamen ipse Filius sit, quoniam procedendo non nascendo legitur esse de Deo : jam superius, quantum visum est, disputavimus.

Expositio Textus.

Deinde quaeritur de illis tribus quae tangit, ibi, « Nescio, non valeo, non sufficio, etc. »

Quomodo differant ? Videtur enim esse inculcatio ejusdem.

Et dicendum ad hoc, quod nescire dicit defectum habitus in cognoscendo : non valeo autem dicit defectum rationis ad intellectum divinorum : non sufficio autem dicit obscuritatem quae remanet etiam post illuminationem fidei, propter obscuritatem speculi et ænigmatis.

E. An Spiritus sanctus debeat dici ingentius ?

Nunc considerandum est, cum Spiritus sanctus non sit genitus, utrum debeat dici ingenitus ? Ad quod dicimus, Spiritum sanctum nec genitum, nec ingenitum debere dici. Unde Augustinus ad Orosium ait : Spiritum sanctum nec genitum, nec ingenitum fides certa declarat : quia si dixerimus ingenitum, duos Patres videbimur affirmare. Si autem genitum, duos credere Filios culpamur. Sicut enim solus Filius dicitur genitus, ita et solus Pater dicitur ingenitus, eo quod ab alio non sit. Unde Augustinus in libro XV de Trinitate 1 : Pater, inquit, solus non est de alio. Ideo solus appellatur ingenitus, non quidem in Scripturis, sed in consuetudine disputantium, et de re tanta sermonem qualem valuerint proferentium. Filius autem de Patre natus est : et Spiritus sanctus de Patre principaliter, et communiter de utroque procedit. Ideoque cum Spiritum sanctum genitum non dicamus, dicere tamen ingenitum non audemus, ne in hoc vocabulo vel duos Patres in illa Trinitate, vel duos qui non sunt de alio quispiam suspicetur. Ecce his verbis aperte ostendit Spiritum sanctum nec genitum, nec ingenitum debere dici.

<--- Page Split --->

ingenitus: ergo illa fuit vera, est ingenitus : et hoc negat Augustinus.

  1. Præterea, Datur pro regula, quod si duo termini se habent sicut superius et inferius, et ambo negentur, vel conjungantur cum negatione, quod inferior efficitur superior, et e converso: verbi gratia, homo et animal se habent ita, quod homo est inferius ad animal: non homo autem superius ad non animal, cum de pluribus possit dici non homo, quam non animal. Ergo a simili cum communitate personarum ens ab alio, et genitus, se habeant sicut supcrius et inferius: si conjungatur eis negatio, de pluribus verificabitur ingenitus, quam non esse ab alio : sed non ens ab alio, verificatur de uno, scilicet de Patre: ergo ingenitus verificatur ad minus de duobus: ergo dicetur de Spiritu sancto.

« Nunc considerandum est, etc. »

Hic incipit secunda pars istius distinctionis, in qua ostendit quod Spiritus sanctus non debet dici ingenitus. Et dividitur in quatuor partes : in quarum prima ostendit per Augustinum quod Spiritus non dicitur ingenitus. Secundo, per Hieronymum ostendit, quod dicitur ingenitus, ibi, F, « Hieronymus tamen, etc. » In tertia solvit contrarietatem eorum, ibi, G, « Sed ut istam, quæ videtur, etc. » In quarta probat solutionem, ibi, H, « Quod autem Hieronymus ita acceperit, etc. »

ARTICULUS VIII.

Utrum Spiritus sanctus possit dici ingenitus?

Incidit autem dubium circa primum capitulum, Utrum Spiritus sanctus possit dici ingenitus ?

Videtur quod sic.

  1. Dant enim Sophistæ pro regula, quod propositio de infinito prædicato, æquipollet negativæ, ut iste non est homo: et iste est non homo: cum ergo ista sit vera, Spiritus sanctus non est genitus, videtur etiam hæc esse vera, Spiritus sanctus est ingenitus.

  2. Item, Spiritus sanctus aut est ingenitus, aut non est ingenitus. Si est ingenitus, habeo propositum. Si autem non est ingenitus: ergo non est non genitus: sed hæc æquipollet huic, est genitus: cum ergo hæc sit falsa, erit et hæc falsa, non est non genitus: ergo et ista, non est

SOLUTIO. Dicendum cum Damasceno, quod hoc quod dico ingenitum dupliciter dicitur: dicit enim sic 1: Oportet scire, quoniam ingenitum, per unum n scriptum scilicet, idem quod non factum significat. Ingenitum per duo n scriptum scilicet, ostendit, quod non generatum est: et dicit, quod in primo sensu genitum et non genitum distinguunt inter naturas, creatam scilicet, et increatam: quia divina natura est ingenita, id est, increata, secundum quod genitum dicitura a genes, id est, a creatione. Ingenitum autem in secundo significato convenit naturae creatæ et increata: quia aliquis in natura divina est ingenitus, ut solus Pater, ut dicit Damascenus, et aliqua alia etiam in natura creata dicuntur ingenita, sicut omnium animalium propriæ primæ hypostases, id est, individua quæ non nata, sed a conditione facta sunt, ut primi duo asini, et primi duo leones, et primi duo homines, et sic de aliis.

Tamen nota, quod secundum proprietatem Latinae linguæ non est ista distinctio : quia ingenitum per duo n, in Lati-

<--- Page Split --->

na lingua nihil significat : sed quod non est generatum, dicimus ingentum. Et ideo aliter dicendum, quod ingentium dupliciter potest recipere præpositionem, scilicet in vi privationis, et in vi negationis. Si recipiat eam in vi privationis, tunc non dicetur nisi de non nato, apto tamen ad hoc ut nascatur vel generetur : et sic nec de Patre, nec de Spiritu sanclo, nec etiam de Filio potest convenienter dici. Si autem recipiat præpositionem in vi negationis, tunc potest negare negatio extra genus, vel in genere. Si extra genus : tunc tantum valet ingentium, quantum ens non genitum, vel non ens genitum simplicter : et sic universaliter veriticatur de omnibus non ab aliis vel ab alio existentibus : et etiam de his quæ ab alio vel ab alius sunt, dummodo non sint per generationem ab alio vel ab aliis. Si autem negat in genere naturae divinae : adhuc potest facere triplicem negationem, scilicet quod negatio tantum neget genus generationis, vel tantum ipsam generationem relinquendo genus, vel utrumque simul. Verbi gratia, genus generationis est esse ab alio : potest ergo esse sensus, ingenitus, id est, non ens ab alio : ut ibi sistat negatio : et in hoc sensu sumit Augustinus in primo capitulo istius partis : et sic non convent nisi Patri. Vel potest esse sensus, ingenitum, id est, ens ab alio non per generationem : et sic negatio non finitur nisi ad specem geniti, et non ad genus : et sic non convenit nisi Spiritu sancto : sed in hoc sensu nullus Sanctorum hac locutione usus est. Tertio modo potest intelligi negatio finiti ad totum quod est in genito, id est, ad ens ab alio per generationem simul et conjunctim, ut idem sit ingenitum quod non ens ab alio per generationem : et communiter convenit Patri et Spiritui sancto : et in hoc sensu sumit Hieronymus.

Hac ergo habita distinctione, respondendum est ad primum, quod cum dicitur, quod propositio de infinito prædicato æquipollet negativæ, non sumitur in-

finitum et privativum idem. Non genitum enim non est idem cum ingenito, nec e converso, nisi in quodam sensu, ut jam dictum est. Unde licet Augustinus concedat Spiritum esse non genitum, secundum quod negatio negat totum quod ponit gentium : non tamen concederet, quod est ingenitus : quia hoc proprie convenit Patri, et est notio Patris secundum quod negatio non negat nisi genus genti, hoc est, ens ab alio : quia sic non convenit nisi Patri.

Ad aliud dicendum, quod Spiritus sanctus est ingenitus, et non est ingentus in diversis sensibus, ut jam patuit : et ideo solutio ad illud etiam patet.

Ad aliud dicendum, quod ingenitum, secundum quod negatio subintellecta negat totum, efficitur superius ad non ens ab alio : sed in illo sensu non utitur Augustinus, sed Hieronymus, ut jam dictum est.

ARTICULUS IX.

Utrum non esse ab alio sit notio Patris, et utrum Pater et Filius possunt dici idem principium Spiritus sancti ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Pater, inquit, solus non est de alio, etc. »

  1. Si enim non esse ab alio notio est Patris, videtur etiam per oppositum, esse ab alio notio esse Filii et Spiritus sancti, quod falsum est : ergo nec non esse de alio notio est Patris.

  2. Item, Sicut Pater est innascibilis, ita etiam est improcessibilis : ergo videtur, quod hæc debeat esse notio sua, sicut innascibilitas.

  3. Præterea, Sicut ingenitum esse secundum unum sensum convenit Patri et Spiritui sancto : ita improcessibilem esse convenit Patri et Filio : quare ergo non ponitur esse una proprietatum Patris et

<--- Page Split --->

Filii in communi, sicut Hieronymus ponit ingentum convenire in communi Patri et Spiritui sancto ? Si dicas, quod hoc impedit communitas : quia quod commune est, non habet intentionem proprii : quia proprium est quod convent uni soli. Hoc nihil est : quia spiratio activa secundum quam Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, communis est Patri et Filio : et tamen est notio : ergo ratio communitatis non impedit notionis intellectum.

Ulterius quaeritur, Si dicimus Patrem et Filium per unam notionem esse principium, utrum possimus concedere, quod sint idem principium?

  1. Videtur, quod sic : quia sunt principium : aut ergo sunt idem principium, aut diversum : quia idem et diversum sequuntur omne ens in quantum ens est : non autem sunt diversum principium Spiritus sancti Pater et Filius : ergo sunt idem.

2. CONTRA :

Supra 1 Magister noluit concedere de Patre et Filio, quod essent idem Deus, vel alius Deus : tamen concessit, quod essent unus Deus : cum ergo non magis unio sit Patris et Filii in communi notione qua spirant Spiritum sanctum, quam in essentia divina, videtur quod non debeat concedi, quod sint idem principium, vel aliud sive diversum.

Solutio. Dicendum ad primo quaesitum, quod ad esse notionis tria exiguntur : quorum unum est principale a quo etiam notionis vocabulum trahitur, scilicet quod per ipsum innotescat persona, vel personae, cujus est notio, sive quarum est notio. Secundum autem est, quod sonat aliquam dignitatem : quia personae nomen dignitatem sonat, sive nature, sive officii : communiter autem sonat dignitatem naturae : unde individua

aliarum naturarum praeter rationalem non vocamus personas, ut hoc lignum, vel hunc lapidem, eo quod non habent honorem imaginis in qua est similitudo divinarum personarum. Tertium est, quod aliquo modo habeat naturam relationis ad aliud : quia aliae proprietates in divinis esse non possunt, nisi relationes originis, ut infra probabitur 2.

Hus habitus, facile respondetur objectis. Ad primum enim dicendum, quod est de alio non pertinet ad dignitatem ex se : et ideo notio esse non potest. Dico autem ex se : quia ex modo aliquo superaddito posset notare dignitatem esse ens de alio, quod in inferioribus convent vilibus rebus, ut pilo lumbrico, pediculo : haec enim sunt exempla Augustini : ergo ex se non dicit dignitatem in persona : sed si adderetur esse de alio per generationem, tunc generatio dignitatem afferret ei quam non habet a se : quia genitus (ut dicit Hilarius) in honore est generantis : geniti enim honoris admiratio in honore generantis est : et hoc habitum est supra 3. Non esse autem ab alio de se dicit dignitatem, et in superioribus, et inferioribus : quia quod non est ab alio, eo ipso perfectissimum est et notissimum : et ideo illud est notio Patris.

Ad aliud dicendum, quod innascibilitas est notio quae includit in se improcessibilitatem ut partem sui : et hoc patet ex superiori distinctione posita de hoc quod est ingenitum secundum quod negatio negat genus geniti : qua sic tantum est notio Patris : tunc enim idem est innascibiltas quod est non existentia ab alio : et quod non est ab alio, nec generative est ab alio, nec etiam processive est ab alio. Vel dicatur, si placet, quod nascibile et processibile se habent sicut superius et inferius : ergo si adveniat negatio vel privatio, quod inferius est fit superius, et e converso : ergo ingeneratio sive innascibilitas est superius ad im-

<--- Page Split --->

processibilitatem : et sic in innascibilitate intelligitur inprocessibilitas : et haec est solutio quorumdam, et non valet : quia cum dicitur, quod per negationem minus commune efficitur magis commune, non intelligitur hoc nisi de suppositis de quibus dicitur, quod hoc de pluribus potest prædicari quam illud : et non quod ipsum ponatur in intellectu illius ut pars : licet enim homo sit pars animalis, et posito homine ponatur animal : et similiter posito non animali, ponitur non homo : non tamen est pars quæ cadit essentialiter sub non homine : sicut homo sub animali per quod diffinitur.

Præterea, Ego pono objectionem de inspirabilis, quæ posita est de improcessibilis : et tunc non valet solutio eorum : sed oportet redire ad primam solutionem.

Ad aliud dicendum, quod ingenitum secundum quod communiter convenit Patri et Spiritui sancto, secundum intellectum Hieronymi, non est notio : sic enim tantum valet quantum non ens ab alio per generationem, ita quod negatio respiciat totum conjunctim : et hoc non est dignitas, quia non est ab alio per generationem, quin valde indigne est ab

alio, ut patet in exemplis Augustini, ut vermis lumbricus est non ab alio per generationem, sed ab alio per putrefactonem : et ideo nulla est quaestio ulterius de processibilis vel inspirabilis.

Ad m quod ulterius quæritur, Utrum Pater et Filius possint dici idem principium Spiritus sancti? Sine præjudicio dico, quod non : et hoc propter articulum qui clauditur in intellectu ejus quod est idem, qui dênotat identitatem suppositi et personæ : Pater autem et Filius licet sint unus Deus, non tamen idem Deus, masculine suscipiendo ly idem : et similiter licet sint unum principium, non tamen idem principium : quia non eadem persona, sed ipsi duæ personæ sunt unum principium.

Ad m quod contra objicitur, respondedum est ut supra 1, quod nec idem principium sunt nec diversum : quia diversum exigit alietatem formæ quæ non est ibi : idem autem exigit identitatem personæ quæ iterum non est ibi : et quod dicit Philosophus, quod idem et diversum sequuntur omne ens in quantum ens, dicendum, quod intelligit de creatis, et non de personis increatis.

F. Quod Hieronymus dicit Spiritum sanctum ingentium, quod videtur prædictis adversari.

Hieronymus tamen in regulis diffinitionum contra hæreticos, dicit Spiritum sanctum ingenitum esse, his verbis : Spiritus sanctus Pater non est, sed ingenitus atque infectus. Pater non est, quia Patris est, et in Patre est : processionem habet ex Patre, et non nativitatem. Filius autem non est, quia genitus non est. Ecce his verbis dicitur Spiritus sanctus esse ingenitus : quod videtur adversari præmissis verbis Augustini.

<--- Page Split --->

G. Determinatio, secundum diversas acceptiones dicit eos locutos.

Sed ut istam, quae videtur, repugnantiam de medio abigamus, dicimus, quod Hieronymus aliter accepit nomen ingenii, et aliter Augustinus. Accepit enim Augustinus ingenitum, qui vel quod de alio non est : et secundum hoc de solo Patre dicitur. Hieronymus vero ingenitum dicit, non genitum : et secundum hoc de Spiritu sancto potest dici, cum Spiritus sanctus non sit genius.

ARTICULUS X.

Quid prædicet ingenitus quando dicitur, Spiritus sanctus est ingenitus, an essentiam, personam, vel notionem ? Et qua communitate, scilicet vel rationis, vel rei dicatur de Patre et Filio ?

communitate dicitur ? aut rei, aut rationis ? Si rei : ergo aliqua una notio est in Patre et Spiritu sancto, sicut aliqua una est in Patre et Filio, quod falsum est : cum non sint notiones nisi quinque, ut Magister infra probabit. Si autem communitate rationis : ergo universale est in divinis, quod negat Boetius in libro de Trinitate.

Solutio. Cum ingenitus prædicatur de Patre et Spiritu sancto, non dicit notionem, ut supra probatum est, nec essentiam, nec personam : sed est negatio consequens modum existentiae Spiritus sancti : sicut ex hoc ipso quod aliquis est homo, sequitur quod non sit asinus, nec lapis : ita ex hoc ipso quod Spiritus sanctus est spiratus, sequitur quod non sit genitus : et ex hoc ipso quod Pater non est ab alio, sequitur quod non sit genitus.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, in isto capitulo F, « Spiritus sanctus Pater non est, sed ingenitus, etc. »

Quid enim prædica t ly ingenitus, quando dicitur de Spiritu sancto, aut essentiam, aut personam, aut notionem ? quia non sunt plura in divinitate. Constat, quod non essentiam : quia sic conveniret æqualiter tribus, quod falsum est. Nec personam, ut patet in singulis : quod enim personam Spiritus sancti non prædicet, patet : quia Spiritus sanctus non prædicatur de Patre, sed ingenitus prædicatur de ipso. Si vero dċcatur, quod notionem prædicat. Contra : Non sunt nisi quinque notiones, tres Patris et earum unam habet cum Filio, una Filii, et una Spiritus sancti.

Ad aliud dicendum, quod est commuAd quæsi ne rationis, ut negatio consequens est commune : sed illa non ponit universale substantiale, nec accidentale : et ideo non sequitur, quod in Trinitate sit universale et particulare : ex hoc enim quod homo non est lapis, ipse non est aliquid per se, vel per accidens : affirmatio enim causare potest negationem, sed non e converso negatio affirmationem : unde ex hoc quod

<--- Page Split --->

Spiritus spiratus est, est non genitus, vel ingenitus : sēd non convertitur quod ex hoc sit spiratus, vel aliquid, quod est in-

genitus, in illa ratione sumendo ingenitum in qua sumit Hieronymus, ut supra dictum est.

H. Ex verbis Hieronymi ostenditur, ex quo sensu dixit Spiritum sanctum inyentium.

Quod autem Hieronymus ita acceperit, ostenditur ex verbis ejus, quibus in eodem tractatu utitur faciens talem divisionem : Omne quod est, aut ingenitum est, aut genitum, aut factum. Est ergo quod nec natum est, nec factum : et est quod natum est, et factum non est : et est quod nec natum est, nec factum est : et est quod factum est, et natum non est : et est quod factum est, et natum non est, et natum est : et est quod factum est, et natum est, et renatum non est. Nunc præpositorum singulis rebus subsistentiam destinemus. Quod ergo nec natum nec factum est, Pater est : non enim ab alio aliquo est. Quod autem natum est et factum non est, Filius est, qui a Patre genitus est, non factus. Quod iterum nec factum nec natum est, Spiritus sanctus est, qui a Patre procedit. Quod etiam factum est et natum non est, cœlum, et terra, cæleraque quæ insensibilia sunt. Quod autem factum et natum et renatum est, homo est. Quod vero factum est, et natum est, et renatum non est, animalia sunt. Ecce his verbis ostendit Hieronymus se ingenitum accipere, non genitum. Aliter enim non esset præmissa divisio vera, scilicet omne quod est, aut ingenitum est, aut genitum, aut factum. Atque in divisionis hujus prosecution, in assignatione ingeniti, ibique ponit non natum.

ARTICULUS XI.

Quare esse ab alio et alium non esse ab eo, non dicatur notio Spiritus sancti : et quare essentiae nulla est emanatio ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in ultimo capite, ibi, « Omne quod est, aut ingenitum est, aut genitum, aut factum, etc. » Hic enim sub ingenito secundum

Hieronymum comprehenditur Spiritus sanctus.

  1. Quæritur ergo, Cum esse ab alio, et alium non esse ab ipso, conveniat Spiritui sancto, quare illud non dicatur notio Spiritus sancti ?

Videtur, quod dici debeat : quia

  1. Non esse ab alio et alium esse ab ipso, et esse ab alio et alium esse ab ipso, et esse ab alio et allium non esse ab ipso, convenit personis divinis : et quod uni convenit, alii non convenit : ergo convenuunt sicut proprietates : quia proprietates

<--- Page Split --->

sunt, quae distincte conveniunt personis divinis: ergo ista sunt proprietates.

QUESTIUNC. ULTERIUS quaeritur, Quare nulla emanatio est essentiae, cum Hieronymus hic tangat factum, et non factum ?

  1. In inferioribus enim videmus, quod aliquid emanat ab essentia creata, quod non est ipsa.

  2. ITEM, Videtur, quod essentia secundum istam divisionem Hieronymi, habeat proprietatem quae determinat eam : aut enim est ingentia, aut genita, aut facta : quia sub his tribus comprehendit Hieronymus omnia. Constat, quod non est facta, nec genita : ergo est ingentia : ergo determinatur proprietate ingenerationis : quidquid autem determinatur, distinguitur : ergo essentia divina distinguitur.

  3. PRÆTEREA, Hieronymus in ista divisione idem bis ponit, scilicet quod non factum, nec genitum, sed ingenitum est: ergo videtur, quod idem contra se dividatur, quod non potest esse, homo enim sub animali non dividitur contra hominem.

  4. ITEM, Videtur falsum dicere, cum dicit, Quod autem factum, et natum, et renatum est, homo est : multi enim homines numquam renascuntur, ut Gentiles, et Judæi.

SOLUTIO. Ad hæc leve est solvere secundum supra determinata. Ad PRIMUM enim dicendum, quod non esse alium ab aliquo nullam importat dignitatem : et ideo non potest esse notio.

AD ALIUD dicendum, quod de personis divinis quaedam singulariter dicuntur ut notiones, et quaedam etiam ut negationes quae modum existentiae notionum vel personarum consequuntur : et illæ negotiones non important notiones speciales, sicut prius ostensum est.

AD QUESTIUNCULAM dicendum, quod ad quæ ab essentia divina non potuit esse emanatio personarum : quia una est in tribus, et illud a quo est emanatio, distinguitur.

AD ID quod contra objicitur, dicendum quod essentia inferior non est simplex : et id quod emittit, non est ipsa : et hoc propter omnimodam simplicitatem non potest convenire essentiae divinae.

AD ALIUD dicendum, quod ingenitum secundum intellectum Hieronymi non dicit notionem, sed negationem communem consequentem existentiae modum, ut prius dictum est.

AD ALIUD dicendum, quod Hieronymus non ponit idem bis in divisione, sed in exemplificatione ostendit illam partem quae est ingenitum et non factum, pro duobus in communi verificari : et hoc bene contingit in omni divisione, quod aliquid dividentium verificatur pro uno, et aliud pro duobus.

AD ULTIMUM dicendum, quod Hieronymus accipit renasci secundùm aptitudinem, ut patet in exemplis : quia homo aptus est ut renascatur, sed non brutum animal. Vel potest dici, quod non loquitur universaliter pro omnibus, sed pro quibusdam qui Christiani sunt.

<--- Page Split --->