DISTINCTIO XII.
A. Utrum Spiritus sanctus prius vel plenius procedat a Patre quam a Filio ?
Item quaeritur, Cum Spiritus sanctus a Patre procedat et a Filio, utrum prius vel magis processerit a Patre quam a Filio : quod nititur haereticus ostendere, ita dicens: Si processit utique Spiritus sanctus a Patre, processit utique aut nato jam Filio, aut non nato Filio. Si vero jam nato Filio processit, ante natus est Filius quam processerit Spiritus sanctus : praecessit ergo nativitas Filii processionem Spiritus sancti. Si autem processit a Patre non genito Filio, ante processit quam Filius genitus fuerit.
B. Responsio Augustini ad id quod primo quaerebatur, scilicet an prius a Patre quam a Filio processerit.
His et ejusmodi quaestionibus magis laboriosis quam fructuosis respondet Augustinus in libro XV de Trinitate, dicens : In illa summa Trinitate quae Deus est, intervalla temporum nulla sunt per quae posset ostendi aut saltem requiri, utrum prius de Patre natus sit Filius, et postea de ambobus processerit Spiritus sanctus. Numquid ergo possumus quaerere utrum jam processerat de Patre Spiritus sanctus, quando natus est Filius: an nondum processerat, et illo nato de utroque processit? Non possunt prorsus ibi ista quaeri, ubi nihil ex tempore inchoatur, ut ex consequentii perficiatur in tempore. Ideo qui potest intelligere sine tempore generationem Filii de Patre, intelligat sine tempore processionem Spiritus sancti de utroque 1. Ecce his verbis absoluta est quaestio illa qua quaerebatur, Utrum prius processerit Spiritus sanctus a Patre quam a Filio ?
<--- Page Split --->
dere immediate a Verbo, et sic immediate est a Filio.
- Item, In vestigio suc est, quod bonum est immediate post verum : cum ergo verum attribuatur Filio, et bonum Spiritui sancto, videtur Spiritus sanctus immediatius esse a Filio quam a Patre.
SED CONTRA :
Sed contra
« Item quæritur, Cum Spiritus sanctus a Patre procedat et a Filio, etc. »
Hic incipit pars illa in qua probat Magister, quod non prus et plenus ab uno procedit quam ab alio.
Et dividitur in partes duas : in quarum prima ostendit, quod non prius a Patre quam a Filio procedit. In secunda autem probat, quod non plenius vel principalius procedit ab uno quam ab alio, et solvit auctoritates quae videntur esse contra hoc, ibi, C, « Nunc tractandum est quod secundo quærebatur. »
In prima parte sunt duo, scilicet objecti o, et solutio quæ incipit ibi, B, « Hiset hujusmodi quaestionibus magis laboriosis quam fructuosus. »
Ex hoc patet sententia primi capituli.
ARTICULUS I.
Utrum Spiritus sanctus immediate procedit ab utroque ?
Incidit autem dubium primo hic in Littera, Utrum Spiritus sanctus immediate procedat ab utroque ?
Videtur, quod non : quia
In divinis est ordo naturae quo alter sit ex altero, et secundum hunc ordinem Ecclesia Filium ordinat ante Spiritum sanctum : ergo videtur, quod a Filio procedat immediatius quam a Patre.
Item, In mente sic est, quod amor procedit immediate a notitia : cum ergo mens sit imago Trinitatis, videtur simi liter in Trinitate Spiritus sanctus proce-
'Quidquid convenit alicui principaliter, et alii non principaliter, immediatius erit principali quam non principali : a Patre (ut dicunt Sancti) principaliter procedit Spiritus sanctus, a Filio autem non principaliter : ergo immediatius procedit a Patre quam a Filio.
Item, Quod convenit alicui proprie, et alii non proprie, immediatius est illi cui convenit proprie quam ei cui convenit non proprie : sed Sancti dicunt, quod Spiritus sanctus proprie procedit a Patre, a Filio autem non adeo proprie : ergo immediatius procedit a Patre quam a Filio.
Item, Quod Spiritus sanctus procedat a Patre, hoc habet Pater a seipso : quod autem procedit a Filio, hoc habet Filius a Patre : et quod a seipso convenit, immediatus convenit quam quod ab alio habetur : ergo a Patre immediatius procedit quam a Filio.
Item, Quidquid habet Filius etiam de absolutis, refert ad Patrem, sicut mea doctrina non est mea 1 : ergo similiter etiam est in potestate spirandi Spiritum sanctum . ergo immediatus convenit Patri quam Filio.
SED CONTRA utrumque videtur, quod Sedcontra æqualiter : quia
Quidquid procedit a duobus, non ut duo, sed ut unum sunt simplex et indivisibile, hoc æqualiter procedit ab utroque, Spiritus ita procedit a Patre et Filio, ut probatum est in præcedenti distinctione 2 : ergo æqualiter procedit ab utroque.
Item, Detur quod inæqualiter procedat : ergo non æque referuntur Pater
<--- Page Split --->
et Filius ad actum spirandi : quaecumque autem non æque referuntur, non una numero proprietate referuntur ad actum - ergo Pater et Filius non habent unam numero proprietatem in sprando, quod falsum est.
Cætera quæ possent objici, in præcedenti distinctione expedita sunt.
Solutio . Dicendun , quodæqueim - medateSpiritussanctusprocedtabaturoque : licetqudamdicantalter : sedeorumopinioaboltaestmodo : ethocideo , quaSanctucommunterdicunt , quodprocedtabcisinquantumipsinpersonissuisdistinctentesunumsuntinsubstanta : ethocintellgtur , sicutsupraexpositumest , quodsubstantiaetessentianonaccipiunturhicabsolute : sedproutestinrationepotentiaquæconjunctaactuiquasmediumefficitursecundumintellectuminterpureessen - tialeetpurepersonale : etsicintalicomparationenaturaestinPatreetFilodistnctisuna , eoquodinhocnulladi - vidateosoppositionisrelatio : etsecun - dumhoc , quodproceditabeisutunumsunt , æqueimmediateprocedtabaturo - q u e .
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ordo in divinis non ponit prius et posterius, nec mediatum et immediatum : eo quod ordo naturae non est ordo simpliciter, sed secundum quid, scilicet quo alter sit ex altero, non alter prior altero est secundum intellectum, ut supra probatum est : non enim in divinis aliud est esse personae, et aliud relativi . et cum relativa sint simul natura, etiam personae simul erunt natura, et secundum intellectum.
Ad ALIUD dicendum, quod imago creata in multis deficit in repræsentando exemplar : tamen potest dici, quod ex æquo egrediuntur a mente verbum et amor, licet amor sit ab utroque : præcipue si ponimus verbum menti coevum, ut videtur dicere Augustnus.
Ad ALIUD dicendum, quod in vestigio est ordo, et in hoc non respondet Trini-
tati : sed tantum in qualicumque unione trum in substantia una.
Ad m quod objicitur in oppositum, Ad object.1 dicendum quod Sancti dicunt. quod principaliter convent Patri : non ut designetur quod immediatior sit processioni quam Filius, sed ut notetur auctoritas esse penes Patrem, secundum quam ipse principum non de principio existens, est principium totius divinitatis m Filio et Spiritu sancto.
Ad ALIUD dicendum, quod proprie diAd object 2. citur convenire Patri, ex eo quod non recipit aliunde sicut Filius : et non ideo, qua immediatior sit : unde principaliter refertur ad auctoritatem, et proprie ad modum habendi potentiam spurandi.
Ad ALIUD dicendum, quod habere ab Ad object.3. alio, vel non habere ab alio, non causat mediatum et immediatum, sed auctoritatem et subauctoritatem.
Ad ULTIMUM dicendum, quod refert ut Ad object 4 ad auctorem : non ut ad eum qui imme diatior sit in spirando, vel potentior, vel efficacior.
ARTICULUS II.
Utrum Spiritus sanctus prius procedit a Patre quam a Filio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera, quod « si processit Spiritus samctus a Patre, etc. » Videtur enim, quod processit primum a Patre : quia
Dicit Philosophus : Primum et principium idem dico : sed Pater est principium non de principio : ergo primum processit a Patre.
Item, Dicit Philosophus, quod prima causa est in qua est status : ergo primum principium est in quo est status : cum ergo in ordine naturae qui est in divinus, non sit status nisi in Patre, Pater videtur esse primum principium spirationis Spiritus sancti.
<--- Page Split --->
Item, Prima causa est secundum Philosophum quae causat non supposita alia : ergo a simili principium primum est quod principiat non supposito alio. Filius autem principiat Spiritum sanctum supposito principio sui, quia supposito Patre : Pater autem non supposito alio : ergo videtur. quod Pater sit principium primum Spiritus sancti, et Filius sit principium secundum.
Item, A Sanctis conceditur, quod principaliter procedit a Patre : quare non ita conceditur, quod primo a Patre ?
Item, Videtur quod objectio haeretici teneat : quia nato vel non nato opponuntur ut affirmatio et negatio circa idem : ergo alterum necessario est dandum : quia affirmationis et negationis nullum est medium.
Solutio. Solutio. Dicimus, quod non est concedendum, quod primo procedat a Patre : quia cum primum dicat ordinem, et omnis ordo ponat prius et posterius, oportet dicere, quod posterius procederet a Filio.
Ad 1. Unde ad primum dicendum est, quod primum et principium convertuntur in ratione causae : sed licet nos principium dicamus esse in divinis, non tamen dicimus causam propter rationem supra assignatam : et ideo principium et primum in divinis non convertuntur.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod prima causa est in qua status est in resolutione causatorum in causam : talis autem non est resolutio in divinis : quia causatum non est in eadem simplicitate cum causa : et ideo non adeo simpliciter suscipit esse causae prime, sicut est in ipsa : propter quod locum habet resolutio causati ad causam per abstractionem ejus quod habet a causa prima, et superaddito : sed in divinis non habet locum propter uniformem in omnibus personis simplicitatem : in eadem enim simplicitate Filius habet essentiam, in qua est in Patre : et ideo non est ibi aliqua causa prima vel secunda respectu alterius.
Ad aliud dicendum, quod causa prima causat non supposita alia, eo quod prima non addit super secundam, sed potius abstrahit : causa vero secunda ideo non causat nisi supposita prima, quia secunda addit super primam, et non abstrahit e contrario, scilicet causae prime : sed quia in personis divinis non est talis abstrac tio, et talis additio, ideo nulla est causa prima, et nulla secunda, nec principium primum vel secundum.
Ad aliud dicendum, quod principaliter secundum intellectum quo accipitur a Sanctis, non ponit primum, sed auctoritatem in Patre : ut in praecedenti quaestione dictum est.
Ad aliud dicendum, quod licet natum et non natum habeant modum oppositionis contradictoriorum : tamen propositiones in quibus ponuntur non sunt contraditoriae, istae scilicet, aut processit jam nato, aut processit jam non nato : quia negatio non fertur ad compositionem, et ideo sunt amba affirmative. Est instantia : Sit quod Socrates non sit musicus, haec est falsa, Socrates est musicus homo, et haec similiter, Socrates est musicus non homo : licet homo et non homo habeant modum oppositionis contradictoriorum. Si autem secundum hunc modum inferatur, Spiritus processit Filio jam nato, aut non processit Filio jam nato : tunc videtur dicendum, quod utraque duplex est : cum enim dico, processit Filio jam nato, significari possunt duo tempora : unum per adverbium quod significat nunc propinquum praesenti, ut dicit Philosophus : nato autem participium consignificat praeteritum tempus : et tunc illa duo tempora ordinata sunt, quod adverbium dicit nunc significatum juxta ponens ad quod terminatus est actus vel passio importata in participio, et sic falsa est locutio sub hoc sensu, Filius prius natus erat, et postea processit Spiritus sanctus : et in eodem sensu contradictoria est vera. Si autem participium abstrahatur a tempore, et consignificet perfectionem nativitatis, et ad-
<--- Page Split --->
verbium dicat præsens æternitatis, sicut supra notatum est 1, vera est affirmativa et contradictoria falsa sub hoc sensu, Spiritus sanctus processit dum natus est Filius perfecta nativitate : ex hoc enim non significatur prioritas unius vel alterius, sed potius simultas secundum modum æternitatis.
Sed tunc potest esse dubium, si distinguibilis est propositio, quare Augustinus eam neget simpliciter. Et ad hoc dicendum, quod per occasionem calumniæ neget : quia simplicitas fidei fugit calumniam : vel forte quia hæreticus ipsam sumebat in primo sensu tantum.
C. Hic agitur de eo quod secundo quærebatur, scilicet an plenius vel magis processerit a Patre quam a Filio?
Nunc tractandum est quod secundo quærebatur, scilicet an plenius aut magis procedat Spiritus sanctus a Patre quam a Filio ? Ad quod dicimus, quia sicut non ante procedit a Patre quam a Filio, ita non plenius vel magis procedit a Patre quam a Filio. Augustinus tamen in libro XV de Trinitate 2 dicit, quod Spiritus sanctus principaliter procedit de Patre. Non frustra, inquit, in hac Trinitate non dicitur Verbum Dei nisi Filius : nec donum Dei nisi Spiritus sanctus : nec de quo genitum est Verbum, et de quo procedit Spiritus sanctus principaliter, nisi Deus Pater. Ecce audistis, quia Spiritus sanctus principaliter procedit a Patre. Sed ne te hoc turbaret, ipse continuo ex quo sensu hoc dixerit, aperit, dicens : Ideo addidi principaliter, quia et de Filio Spiritus sanctus procedere reperitur : sed hoc quoque illi Pater dedit non jam existenti, et nondum habenti. Sed quidquid unigenito Verbo dedit, gignendo dedit. Sic ergo eum genuit, ut etiam de illo donum commune procederet, et Spiritus sanctus spiritus esset amborum. Ecce exposuit ipsemet quomodo Spiritus principaliter procedat a Patre : non quia prius vel magis procedat a Patre quam a Filio : sed quia cum procedat a Filio, hoc ipsum habet Filius a Patre.
ARTICULUS III.
Utrum Spiritus sanctus plenius a Patre procedat quam a Filio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit: « Nunc tractandum est quod secundo
quaerebatur, etc. » Videtur enim plenius procedere a Patre : quia
Propter quod unumquodque tale, id magis est tale : sed Filius non spirat nisi propter Patrem qui dat ei spirare : ergo Pater magis spirat.
Item, Quod principaliter convenit, magis convenit quam quod non principaliter : ergo Pater magis spirat.
Item, Omnis causa primaria magis
<--- Page Split --->
influit super causalitatem quam secundaria : sed Pater est principium non de principio : ergo magis influit spirationem quam Filius.
Solutio. Omnia hujusmodi argumenta facile solvuntur per antedicta : quia non magis spirat Pater quam Filius : et quod dicit Philosophus, intelligit de causis in quibus non est æqualis influentia : si enim ex principiis influentibus super conclusionem cognoscimus conclusionem, necesse est ut principia magis cognoscamus : talis autem diversitas non est inter Patrem et Filium : quia licet Pater det, et Filius accipiat, tamen idem accipit, et secundum æquale m simplicitatem et virtutem ut est in Patre, et per acceptum æquipotens est Patri danti, nisi quod in Patre est auctoritas.
Ad alud dicendum, quod principaliter non ponit magis, sed auctoritatem, ut dictum est.
Ad alud dicendum, quod Pater non est causa prima Filii, nec etiam principium primarium, propter rationes dictas in praecedenti quaestione.
ARTICULUS IV.
An principalius procedit a Patre quam a Filio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit: « De quo procedit principaliter Spiritus sanctus, etc. »
Videtur enim falsum : quia
Si do tibi æquum jus in meis, ex tunc æquam etiam habes auctoritatem : ergo cum Pater dederit Filio æquum jus in suis, ut possit spirare ex eadem auctoritate, videtur Filius spirare sicut Pater, et ita principaliter, nec auctoritatem nec prioritatem nec plenitudinem potest notare : ergo locutio simpliciter falsa videtur.
Praeterea, Si haec conceditur, Spiritus sanctus est a Patre principaliter, potestne similiter per oppositum concediista, Spiritus sanctus est a Filio secundario ? Videtur, quod sic : quia dicitur principaliter respectu secundarii.
Solutio. Dicendum, quod Spiritus sanctus dicitur a Patre principaliter procedere propter auctoritatem quæ est in Patre.
Ad ut autem quod contra objicitur, 8 dicendum quod si tu das mihi æquum jus in tuis, æque possum tuis uti sicut tu : sed nisi sim ingratus, collationem ipsam semper in te refero : et sic est inter Patrem et Filium : quia Filius refert in Patrem quod in veritate suum est, eo quod ab illo.
Ad alud dicendum, quod non potest haec concedi, Spiritus est a Patre principaliter, et a Filio secundario, et hujus causa est : quia principii auctoritas non importat rationem prioris vel primi in Patre, ut supra monstratum est : et ideo non opponitur secundario, sed ei quod est ab alio habere quod Spiritus sanctus procedat ab ipso : et haec conceditur et verum est.
D. Ex eodem sensu etiam dicitur Spiritus sanctus proprie procedere a Patre.
Ex eodem sensu etiam dicitur procedere proprie de Patre. Unde Hieronymus in expositione Catholicæ fidei Nicænique symboli ait : Credimus in
<--- Page Split --->
Spiritum sanctum, qui de Patre procedit proprie 1. Item, Spiritum sanctum verum Deum invenimus in Scriptura, et de Patre esse proprie. Et item, De Patre Filius, et Spiritus sanctus proprie et vere de Patre procedit. Ecce aperte dicit Spiritum sanctum proprie esse de Patre, et proprie procedere a Patre. Quod non est ita intelligendum, tamquam prius vel plenius a Patre procedat quam a Filio, sed quia hoc habet Pater a se non ab alio, ut de ipso sit et procedat Spiritus sanctus. Filius autem non a se, sed a Patre hoc habet, ut de ipso sit et procedat Spiritus sanctus.
tur? nullum enim illorum convenit nisi ratione auctoritatis: ergo videtur, quod idem sint haec tria.
ARTICULUS V.
Quomodo Spiritus sanctus differenter dicatur procedere a Patre principaliter, proprie, et per se?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Ex eodem sensu dicitur procedere proprie de Patre. »
Quid differens dicat principaliter, proprie, et per se, quae hic Patri attribuun-
SOLUTIO. Dico, quod idem dicunt, scilicet auctoritatem processionis esse in Patre, sed diversa ratione : quia in auctoritate tria sunt : unum quod principiat primo quidquid in divinis principiatur : et ratione hujus convenit ei principaliter. Aliud est quod non ab alio habet hoc, et ratione hujus convenit ei per se. Tertium est, quod hoc soli convenit, et ratone hujus convenit proprie : quia proprium est quod uni soli convenit.
E. Ex eodem sensu etiam dicitur Spiritus sanctus esse, et mitti a Patre per Filium.
Forte etiam juxta hanc intelligentiam dicitur Spiritus sanctus mitti per Filium, et a Patre esse per Filium. Unde Hilarius ad Deum Patrem de Spiritu sancto et Filio loquens in libro XII de Trinitate, ait: In Spiritu sancto luo ex te profecto et per eum misso. Item, Ante tempora unigenitus tuus ex te natus manet, ita quod ex te per eum Spiritus sanctus tuus est: quod etsi sensu non percipiam, tamen teneo conscientia. In spiritualibus enim rebus tuis hebes sum. Item, in eodem: Conserva hanc, oro, fidei meae religionem, ut quod regenerationis meae symbolo professus sum, semper obtineam : te Patrem scilicet, et Filium tuum una tecum adorem, Spiritum sanctum
<--- Page Split --->
tuum, qui ex te per Unigenitum tuum est, promerear. Ecce aperte dici Spiritum sanctum a Patre per Filium et mitti, et esse: quod non est intelligendum quasi a Patre per Filium minorem mittatur vel sit, sed quia ex Patre et Filio est, et mittitur ab utroque: sed hoc ipsum habet Filius a Patre, ut ab ipso et sit et mittatur Spiritus sanctus. Hoc ergo voluit significare Hilarius, distinctionem faciens in locutione, ut ostenderet in Patre esse auctoritatem. Inde est etiam, quod veritas ostendens Patrem esse auctorem processionis qua procedit Spiritus a Filio, dixit in Evangelio, De Patre procedit 1, cum et de Patre et Filio procedat Spiritus sanctus. Unde Augustinus in libro XV de Trinitate 2 quaerit, Si de Patre et Filio procedit Spiritus sanctus, cur Filius dixit, De Patre procedit ? Cur putas, nisi quia solet ad eum referre etiam quod ipsius est, sicut et de quo et ipse est: sicut ait, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me 3. Si ergo hic intelligitur ejus doctrina, quam tamen non dixit suam, sed Patris: quanto magis illic intelligendus est Spiritus sanctus de ipso procedere, ubi sic ait, De Patre procedit: ut non diceret, De me non procedit. A quo autem habet Filius ut sit Deus (est enim Deus de Deo), ab illo utique habet ut etiam de illo procedat Spiritus sanctus. Et ideo Spiritus sanctus ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre. Quapropter qui potest intelligere in eo quod ait Filius, Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso 4: non sine vita existenti jam Filio vitam Patrem dedisse, sed ita eum sine tempore genuisse, ut vita quam Pater Filio gignendo dedit, coaeterna sit vitae Patris qui dedit. Intelligat etiam sicut habet Pater in seipso, ut de illo procedat Spiritus sanctus, sic dedisse Filio, ut etiam de isto procedat idem Spiritus sanctus, et utrumque sine tempore.
Ita ergo dictum est Spiritum sanctum de Patre procedere, ut intelligatur quod etiam procedit de Filio, de Patre esse et Filio. Si enim quidquid habet, de Patre habet Filius, de Patre habet utique ut et de illo procedat Spiritus sanctus: sed nulla ibi tempora cogitentur, quae habeant prius et posterius : quia ibi omnino nulla sunt.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VI.
De verbo Hilarii quo dicitur, Spiritum sanctum tuum promerear, qui ex te est per unigenitum.
Deinde quaeritur de hoc verbo Hilarii : « Spiritum sanctum tuum, qui ex te per unigenitum tuum est, promerear, etc. »
Ex hoc videtur sequi, quod principium sit in Filio per auctoritatem : sicut præpositus facit hoc per regem : virtute enim præpositionis notatur auctoritas in re accusativa.
Solutio. Præpositio æquivoce ponitur cum diversis casualibus : quandoque enim notat auctoritatem in casu cui adjungitur : quandoque subauctoritatem, ut dicunt quidam : tamen verbum subauctoritalis non invenitur positum a Sanctis. Sed dicendum, quod notat quandoque auctoritatem, si in alio ponitur auctoritas, ut cum dicitur, Rex facit per suum præpositum. Ita Hilarius dicit hic, et intendit quod Spiritus sanctus sit a Patre et Filio, et quia hoc Filius habet a Patre : sicut etiam hic exponitur.
ARTICULUS VII.
An quidquid habet Filius, habet a Patre per generationem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Quidquid habet, de Patre habet Filius, etc. »
Sed non habet nisi per generationem : ergo per generationem habet quidquid habet : sed habet processionem Spiritus sancti a se : ergo per generationem habet illam : ergo processio est per generationem, quod falsum est, cum dicant diversos fluxus.
Item, Si quidquid habet Filius, habet a Patre : ergo quidquid habet Spiritus sanctus, habet ab utroque : ergo quod procedit ab utroque, habet ab utroque : ergo quod procedit a Patre, habet ab utroque : ergo quod procedat a Patre, habet a Filio, quod falsum est.
Ad haec et hujusmodi sophismata dicendum, quod quidquid habet Filius, habet a Patre per generationem : sed non sequitur, quod totum sit natum quod habet, sicut supra est determinatum : quia Filius natus est, et generatione est, et alia sunt in ipso per identitatem ad natum : et sic vis processiva est in ipso, sive spiratio activa.
Ad aliud dicendum, quod quidquid habet Spiritus sanctus, habet ab utroque divisim et conjunctum : quia totum habet a Filio, et totum habet a Patre : quod autem infertur : ergo quod procedit ab utroque, etc., possumus dicere sicut communiter solvitur, quod est commutatio prædicamenti : quia procedere non est quid, sed ad aliquid.
Sed quia posset opponi quod secundum hoc non valeret ratio Augustini probantis quod Filius habet a Patre quod ab ipso procedat Spiritus : quia quidquid habet, habet a Patre. Concedatur haec, quod quidquid habet, habet ab utroque, et concedatur conjunctum tantum : et si postea infertur : ergo habet a Filio quod procedit a Patre, patet quod non sequitur : quia ab immobili suppositione procedit ad mobilem.
Si autem objicitur, quod hoc est contrarium hujus quod dictum est, scilicet quidquid habet, habet ab utroque divisim et conjunctim, Dicendum, quod non : quia prima suppositio non est nisi pro
<--- Page Split --->
substantialibus : cum autem assumitur secunda, in distributione termini clauditur, etiam notionaliter conveniens : et quia notionale est in utroque conjunctim, ideo non est mirum si variatur supposi-
tionis modus. Vel potest dici, quod etiam ratio Augustini non tenet de Filio nisi gratia materiae : in forma enim peccat mutando quid in ad aliquid.
<--- Page Split --->