DISTINCTIO XI.

A. Quod Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio.

Hic dicendum est Spiritum sanctum a Patre esse et Filio, et procedere a Patre et Filio : quod multi hæretici negaverunt. Quod autem de utroque procedat, multis divinorum eloquiorum testimoniis comprobatur. Dicit enim Apostolus : Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra ⁷. Ecce hic dicitur Spiritus Filii. Et alibi, Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus ². Ipse etiam Filius de Spiritu sancto dicit in Evangelio : Quem ego mittam vobis a Patre ³. Patris autem Spiritus dictus est, ubi legitur, Si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis⁴. Et ipse Christistus dicit : Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis ⁵. Et in alio loco, Quem mittet Pater in nomine meo ⁶. Et alibi ipse Filius de Spiritu sancto ait, De patre procedit ⁷. His et aliis auctoritatibus pluribus ostenditur, quod Spiritus sanctus a Patre et Filio procedit.

DIVISIO TEXTUS.

« Hic dicendum est Spiritum sanctum a Patre esse et Filio, etc. »

Hic incipit pars illa in qua agitur de Spiritus sancti processione per comparationem ad terminum a quo, sive ad principium a quo procedit. Et dividitur in duas partes : in quarum prima probat, quod procedit tam a Patre quam a Filio.

In secunda autem probat, quod non plenius ab uno quam ab alio, et hæc incipit in distinctione XII, ibi, A, « Item quaeritur, Cum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio, etc. »

Ista distinctio quæ primam partem continet, dividitur in quatuor partes : in quarum prima ostendit Spiritum a Patre et Filio procedere. In secunda ponit oppositiones Græcorum in contrarium, ibi, B, « Græci tamen dicunt Spiritum sanctum, etc. » In tertia solvit, ibi, C, « Nos

<--- Page Split --->

autem illa verba ita determinamus. » In quarta et ultima confessionem Graecorum reducit ad nostram, ibi, D, « Sciendum est tamen, quod Graeci confitenitur, etc. »

Littera autem per se patet.

ARTICULUS I.

Quid sit procedere ?

Ante Litteram occurrunt quinque quarenda : quorum primum est, Quid sit procedere ?

Secundum, Utrum procedere secundum unam rationem conveniat utrique personæ procedenti, et quot modis contingat processionem fieri in divinis ?

Tertium, Utrum procedat Spiritus a Patre et Filio in quantum unum sunt, vel in quantum plures ?

Quartum, Si procedit ab eis in quantum unum sunt, utrum uniens sit essentia vel notio vel persona ?

Quintum et ultimum, de potentia spirativa, qualiter sit in Patre et' Filio, et utrum una sit in tribus ?

AD PRIMUM PROCEDITUR SIC :

  1. Procedere dicit exitum alicujus ab aliquo : ergo si processio sit in divinis, erit ibi exitus ab aliquo. SED CONTRA : Indistantium per identitatem nulla est recessio ab invicem : Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt indistantes per identitatem naturae : ergo nulla est eorum recessio ab invicem : omnis autem processio est recessio quaedam : ergo processio non convenit in divinis.

  2. Præterea, Processio sumitur a metu processivo : ille autem motus causatur ab indigentia, ut dicunt Philosophi :

ergo videtur, quod non conveniat divinis.

  1. Item, Omnis processio est ex aliquo in aliud : nulla autem persona est sic ex aliquo, quod sit in aliud, sed potius ut sit in seipsa : ergo processio non convenit divinis.

  2. Præterea, Motus processionis clauditur in quodam circulo, ut dicit Philosophus : movetur enim primo desiderium a desiderabili, et postea desiderans conjungitur desiderabili per motum processivum : et sic circulus clauditur in re exterius, quia desiderabile est movens primum ex quo est motus, et in quod ultimum recurrit motus processivus.

  3. Item, Desiderium movet in rem, et acceptam reducit in seipsum, et sic circulus clauditur in desiderante : possumne dicere, quod ad similitudnem ipsius motus in divinis sumatur processio ? Videtur enim quod sic per Trismegistum qui dicit, quod monas gignit monadem, et in se reflectit ardorem.

  4. Item, Per Dionysium in libro de Divinis nonnibus 1, ubi sic dicit : Aliquando quidem ipsum eloquia amorem et dilectionem dicunt, aliquando amabilem et diligibilem. Hujus enim est quidem causa, et sicut emissor, et sicut progenitor : hæc autem ipse est, et hæc quidem movetur : illud autem movet, aut quoniam ipse suiiipsius, et sibiipsi est adductivus et motivus. Sensus est, quod Pater Deus causa et principium est amoris et dilectionis, et est ultimum dilectum et amatum, et movet amore, et movetur ut amatus : ergo videtur, quod ipse seipsum in amore sicut sibiipsi adducat et in seipsum : ergo est ibi quasi processio circularis.

  5. Item, Hoc videtur per auctoritatem Hieronymi in praecedenti distinctione habitam, quae dicit, quod Spiritus sanctus est dilectio qua Pater diligit Filium, et Filius Patrem. Sed si hoc concedatur : CONTRA est : quia secundum hoc aliquid

<--- Page Split --->

recipit Pater a Filio : ergo videtur, quod Spiritus non habet processionem quae sit in divinis a Filio in Patrem.

  1. Item, Amor gratuitus ex sola liberalitate procedit, ut dicit Richardus de sancto Victore : amor autem debitus magis ex debito justitiae : cum ergo Pater nihil debeat Filio, sed omnia Filius Patri, videtur quod non exhibeat Filius Patri amorem gratuitum : hic autem est Spritus sanctus : ergo non est processio a Filio in Patrem. Sed si quis vellet hoc dicere, sequitur ex hoc quod Filius non diligit Patrem amore gratuito, et quod non diligit eum Spiritu sancto : quae omnia sunt contra Sanctorum auctoritates.

  2. Praeterea, In circulari motu unum est principium unde motus, sicut dextrum : aliud autem est unde regyratio, sed non unde motus, quia non est motus nisi a dextro. Ita videtur esse in ista processione : quod enim Spiritus sanctus procedit a Filio, hoc habet a Patre, et ita videtur adhuc salvari similitudo motus processivi.

  3. Si forte dicas, sicut quidam dixerunt, quod non est ibi similitudo processionis ad motum localem processivum, eo quod Filius non est ut ad quem sicut ad terminum procedat Spiritus sanctus, ut ita sit similitudo processionis in motu recto : nec Filius est ut per quem regrediatur in Patrem, quia sic Filius haberet virtutem deficientem ad spirandum Spiritum, sicut est sinistra deliciens respectu dextrae : sed est ibi processio sicut causatum procedit a causa. Si, inquam, sic dicatur, videntur falsa omnia quae supra determinata sunt de exitu ut nexus et ut unitas et ut conjunctio amborum : non enim conjungit causatum aliud cum causa : ergo videtur, quod adhuc redit quod sit circularis exitus, ut in motu processivo progreditur amor ex amante in amatum et redit in amantem.

  4. SED CONTRA : Damascenus : « Credimus in unum Spiritum sanctum Deum

et vivificantem ex Patre procedentem, et in Filio requiescentem 1. » Ergo videtur, quod a Patre procedat, et non revertatur : et ita videtur processivus sumi vel ad similitudinem causati de causa, vel ad similitudinem motus recti ex aliis et in aliud.

Item, Spiritus sanctus processio est secundum originem : quia procedere sibi ab alio est esse ab alio : secundum originem autem non procedit nisi causatum a causa : ergo videtur, quod hoc modo sumatur in divinis.

SOLUTIO. Dicendum, quod nulla similituido secundum veritatem potest demonstrare processionem aeternam, sicut nec Filii generationem : tamen secundum aliquid, longe similitudine sumpta, sumitur ratio processionis a processione causati, et secundum aliud a processione motus processivi. Spiritus enim sanctus procedit ratione personae distinctae a Patre et Filio, ut ab uno principio : et quoad hoc sumitur magis similitudo a processione causati a causa, quod processione sui exit ab ea et distinguitur ab ea : et noto modo causam efficientem, et causatum causa efficientis effectum. Secundum autem quod attenditur modus processionis, quia scilicet procedit ut amor : sic habet similitudinem ad aliud quod est in motu processivo, sicut ad amorem qui movet in processivo motu : diligens enim quodammodo egreditur in rem dilectam, et dilectus in rediligendo quodammodo regreditur, et ipse amor est medium egrediens ab cis. Et quoad hoc est similitudo licet exigua ad motum processivum. Sed quoad hoc quod Spiritus sanctus est in eadem essentia cum Patre et Filio, est dissimilitudo ad processionem causati a causa : quia causatum causae efficientis non est ejusdem essentiae cum causa. Quoad hoc vero quod non est processio distans per locum et motum, est dissimilitudo ad motum processivum.

<--- Page Split --->

A4 1. DICENDUM ergo ad primum, puod licet indstantia sit ibi per naturam et esse, est tamen ibi distinctio loco distantiae, distinctio (inquam) personae procedentis ab eis a quibus procedit.

A4 2. AD ALIUD dicendum, quod processio in quantum est motus ad alium locum in quo est desideratum, dicit indigentiam : sed quædam processio est communicationis sui, de qua dicit Dionysius, quod bonum procedit in omnia bonum participantia : et illa processio fit ex largitate, et illa maxime convenit processioni personarum, quæ non ostendit indigentiam, sed communicationem naturae per modum amoris.

A4 3 Ad ALIUD dicendum, quod modus processionis ex parte illa qua localis et indigens, est ex aliquo in aliud : sed non ab illo transsumitur similitudo, sed potius ut amor procedit ab aliquo quem unit cum eo quem diligit : sicut amor appetitus in motu processivo procedit in desideratum, et si desideratum amare posset, e converso procederet amor suus in amantem : sed tamen adhuc hoc per omnia non est simile, nisi unus amor procederet ab amante et amato, et se illa duo amarent illo amore.

A4 4. Ad ALIUD dicendum, quod in veritate Pater diligit Filium amore qui est Spiritus sanctus, et e converso Filius Patrem amore qui est Spiritus sanctus : tamen non videtur concedendum, quod Spiritus sanctus procedit a Patre in Filium, et e converso : quia cum dicitur, procedit in Filium vel in Patrem, per præpositionem in non notatur habitudo principii, sed potius recipientis. Unde cum Pater et Filius habeant se ad Spiritum sanctum ut principium, non conceditur ista, Spiritus sanctus procedit a Patre in Filium, et minus ista conceditur e converso : et quoad hoc non habet similitudinem cum circulo in quo clauditur motus processionis : sed quoad hoc quod virtus spirandi et processiva Spiritus est a Patre in Filio

per generationem : et refertur hoc ad Patrem : per denotationem enim auctoritatis in Patre, habet aliquam similitudinem cum circulo, licet remotam, sicut est in omnibus similibus terrenis quando ad divina referuntur.

Ad ALIUD dicendum, quod Pater in se reflectit ardorem per recognitionem auctoritatis spirandi, ut dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod Dionysius loquitur ibi de amore essentiali, qui movet se ad effusionem donorum in rationalem naturam, angelicam, et humanam, et etiam in omnia naturalia, et movet illa reordinanda in Deum : ut diligant vel naturali appetitu, vel rationali, vel per gratiam, vel gloriam.

Ad ALIUD dicendum, quod auctoritas Hieronymi non intendit, quod procedit a Patre in Filium, et e converso : sed quod unit quodammodo non proprie Patrem et Filium : et de illo modo unionis dictum est t.

Ad ALIUD dicendum, quod nullum est debitum in divinis : debitum enim sonat obligationem : licet enim in una persona sit auctoritas et principium ad aliam, tamen sunt unius honoris et æqualis dignitatis propter unitatem substantiæ : et ideo Filius profundit amorem gratuitum, sicut et Pater.

Ad ALIUD dicendum, quod quoad hoc quod in circulari motu processivo et etiam cœli est dextrum et sinistrum, non sumitur similitudo : quia hoc sine dubio non convenit : quia licet Filius habeat a Patre quod procedit ab eo, tamen ipse est cum Patre unum principium Spiritus sancti, ita quod in Filio in nullo deficit vis spirals.

Ad ALIUD dicendum, ut supra dictum est, quod in parte similitudinem habet processio causati, et in parte non.

Ad 10 quod ultimo objicitur de Damasceno, dicendum quod ipse non intendit dicere Spiritum non esse Filii : quia hoc dicit infra, quod dicimus esse Filii Spiri-

<--- Page Split --->

tum, a Filio autem non dicimus : et hoc verum est quod non est a Filio auctore spirationis : et hoc vult dicere per hoc quod dicit, quod in Filio requiescit : quia nec Filius reddit potentiam spiritalem, nec transfundit in alium qui spiret cum Patre et Filio, sicut ipse virtutem spirandi a Patre accepit. Sunt tamen qui simpliciter dicunt Damascenum hic Græcorum opinionem vel errorem sapuisse. Quidquid tamen de hoc sit, Glossa vera est quam nos posuimus : et ita sustineri potest præcipue cum dicta ejus in Sententiis et a Magistris valde venerabiliter suscipiantur : et Magister in Sententiis de ipso dicit, quod liber catholicussit, et quod Papa Eugenius eum transferri fecerit.

ARTICULUS II.

Utrum procedere univoce convenit Filio et Spiritui sancto, et quare processio potius additur spirationi quam generationi ?

Secundo quaeritur, Utrum procedere per unam rationem conveniat Filio et Spiritui sancto ?

Dicit enim Filius de se, Ego ex Deo processi 1 : et dicit de Spiritu sancto, Spiritus qui a Patre procedit 2 : aut ergo univoce, aut æquivoce. Si univoce : ergo unus modus processionis tantum est in divinis, quod falsum est, quia Filius procedit per generationem, Spiritus sanctus per spirationem non per generationem. Si autem æquivocum : ergo nihil habet commune : et sic si unus est ab alio, alius non erit ab alio, quod falsum est.

Utrenusquaeritur, Cum procedere sit commune generationi et spirationi, quare retinet ipsum spiratio potius quam

generatio ? Videtur enim e converso esse debere : quia procedere nascendo, est procedere processione naturae : procedere autem ut amor a consensu, non videtur esse procedere nisi secundum quid : et ita videtur, quod Filius magis proprie procedit quam Spiritus sanctus.

Solutto . Quidamdicunt , quoddiciturunivoceetinrationeetinnominege - neris : ethæcratioestexireabaliisvelabaliopersonaliter . Sedhocnihilest : quiaindivinisnullaestratiogeneris , velspeciei , velalicujuscommunisutcommunis , ' nisiejusquodestcommunereetnatura . Undedico , quodcumdici - turdeFliioquodprocedit , idemsignifi - caturinsubjectoetprædicatosubalteromodosignificandi . SimilitercumdeSpi - ritusanctodiciturquodprocedit . IlleautemmodussignificandiestquædamintentiocommunitatisprocessionisadactumprocessionisutriusqueFiliietSpi - ritussancti , etinrationeprocessionishabetunamrationem .

A b m quod contra objicitur, dicendum quod differens modus accidit propter aliud significatum generationis, et processionis, et spirationis, et non debet dici quod generatio et processio sint species et genus in divinis, et similiter nec spiratio et processio.

A b m quod ulterius quaeritur, dicendum quod generatio secundum intellectum, licet non secundum rem, addit super processionem in qua significatur ratio procedentis, scilicet filiatio : quia Filii est nasci et generari. Spiratio autem Spiritus sancti, non audeo dicere, quod nihil vel minus addit quam generatio filii : sed tamen est per modum amoris, et amor secundum suum nomen non sonat in aliquem distinctum sicut Filius : ideo retinet processionis nomen, quae dicit ad minus distantiam distinctionis. Sunt ta-

<--- Page Split --->

men qui dicunt, quod minus addit spirato sua processioni quam generatio : quia spiratio secundum suum nomen non dicit substantialem fluxum persona a persona : et ideo retinet nomen generis : sicut proprium dicitur praedicatum convertibile : tamen cum duplex sit predicatum convertibile, scilicet essentiale ut diffinitio, et accidentale convertibile, accidentale nomen proprii retinet : et sic in multis fit.

ARTICULUS III.

Utrum Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio in quantum unus sunt vel plures?

Tertio quaeritur quaestio difficilis, Utrum, scilicet Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio in quantum unum vel unus sunt, vel in quantum plures ?

Videtur, quod procedat ab eis in quantum sunt plures.

  1. Aut enim Pater et Filius sunt unus spirans Spiritum sanctum, aut plures. Si dicas quod plures. CONTRA : Ad pluralitatem suppositorum sequitur pluralilas actus etiam in divinis : quia 'non dicitur, ego et Pater unum sum : sed dicilur, Ego et Pater ,unum sumus ' : sed cum dicitur spirans, participum significat actum : ergo pluralitatem accipit a pluralitate suppositorum : sed Pater et Filius sunt plura supposita : ergo Pater et Filius sunt spirantes, et non unus spirans.

in quantum habent proprietatem spirandi : ergo spirant Spiritum in quantum plures sunt, et non in quantum unus.

  1. Praeterea, Cum haec dictio, unus, adjungitur terminis personalibus vel notionalibus, significat unitatem persona : sed Pater et Filius non sunt una persona: ergo non sunt unus aliquis : sed unus spirans est unus aliquis ab aequipollenti : ergo Pater et Filius non sunt spirans.

  2. Item, Duæ personæ non possunt intelligi uniri in actu personali. PROBATIO : Duæ personæ non possunt intelligi uniri unde diversificantur et distinguuntur : sed in actibus personalibus distinguuntur ab invicem : ergo duæ personæ non sunt unum in actu personali : sed spirare est actus personalis : ergo Pater et Filius non sunt etiam unum, nedum unus in actu personali aliquo.

  3. Si diceretur, quod uniuntur sicut virtus aggregata de pluribus potentii unitur ad actum, sicut est in tractu navis, et in elevatione lapidis • hoc nihil est : quia secundum hoc sequeretur, quod neuter eorum posset per se spirare, quod hæresis absurdissima est : ergo videtur, quod spirent eum per se in quantum plures sunt.

  4. Item, Nonne Spiritus sanctus est amor quo amat Pater Filium, et e converso Filius Patrem ? Constat, quod sic. Amor autem est eorum in quantum personæ distinctæ sunt, quia aliter esset amor essentialis : ergo in quantum plures sunt : sed hoc est esse spiritum amorem eorum, quod esse amorem ab eis : ergo procedit ab eis in quantum plures sunt, et non in quantum unum.

  5. Item, Spiratio activa proprietas est: ergo non inest essentiae ut determinet ram, quia nulla proprietas determinat essentiam : ergo inest Patri et Filio in quantum personae sunt : non autem Pater et Filius sunt una persona : ergo inest eus in eo quod plures sunt : sed spirant

SED CONTRA :

  1. Nihil unum ut unum simplex causatur a duobus immediatis sibi secundum unum modum causantis, quia aliter causatum esset simplicius causa, quod esse non potest : ergo nec in divinis hoc esse potest per rationem principii : cum ergo

<--- Page Split --->

Spiritus sanctus sit unum simplex, non potest procedere a duobus secundum unam principii rationem. nisi diceretur quod aliter esset principium ut Pater, et aliter ut mater, quod absurdum est : quia ex hoc sequeretur, quod Spiritus est genitus, et materialiter ab uno, et active ab alio, et sequeretur quod esset ex commixta divinitate duorum, et sequeretur quod exivisset de potentia ad actum, et alia multa absurda : ergo non potest hujusmodi poni.

  1. Item, In numeris ita est, quod compositior numerus semper est post simpliciorem procedens ab ipso, sicut Dionysius dicit : Post monadem dias, et post diadem ternarius, et sic de aliis. Ergo videtur, quod in divinis unum ut unum non possit esse a duobus secundum unam principii rationem, cum hujus exemplum in creaturis inveniri non possit.

  2. Si dicas, quod invenitur exemplum : quia calor naturalis in semine (ut dicit Philosophus) unus est, et agit in triplici virtute, scilicet ignis, et cœeli, et animae : hoc nihil est : quia ille sic unitus non producit simplex, sed potius compositum : calor enim ille in vi elementi praeparat materiam attrahendo homogeneum sibi, et separando heterogeneum grossum generationi non aptum. In vi autem cœeli vel stellarum agit ad formam specificam, et operationes sequentes compositionem speciei. In vi autem animae agit ad vitae influentiam. Spiritus autem sanctus est unum simplex, et ad idem in ipso est principium spirationis Patris et Filii : ergo videtur, quod hoc non sit intelligibile, quod Spiritus sanctus procedat a duobus ut duo sunt.

rando : et ideo necesse est respondere fere omnibus rationibus inductis et pro una parle, et pro altera.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Pater et Filius non sunt unus spirans propter rationem objectionis : tamen unum sunt in spirando : quia spirans dicit actum suppositorum, et non dicit ita principaliter comparationem ad Spiritum, vel ad vim spirativam in Patre et Filio : sed tamen sunt unum principium : quia principium nominat notionem secundum comparationem ad spiraturn et principiatum, et in comparatione ad vim spirativam. Spirans autem non habet comparationem nisi ad supposita eorum quae spirant : et quia illa sunt duo, Pater et Filius sunt duo spirantes, non unus : sed unum principium spirationis.

Ad ALIUD dicendum, quod spiratio activa proprietas est, quae non determinat essentiam, sed personas Patris et Filii. Et ad hoc quod objicitur, quod una proprietas non est duorum subjectorum, Dicendum quod hoc verum est in illis suppositis quae per essentiam et substantiam dividuntur ab invicem : in illis enim quod inest uni, idem numero non inest alii : sed duobus suppositis quae in nullo diversa sunt, nisi inter ea relationis oppositio, potest inesse idem in quantum non relative opponuntur : Pater autem et Filius talia sunt supposita divinae naturae, et secundum quod comparantur ad virtutem spiralem et ad Spiritum sanctum, non habent oppositionem relativam inter se : ergo secundum hoc remanent idem, et sic unum numero erit, quod in hac comparatione inest eis : hoc autem est proprietas spirandi : et sic unum sunt principium spirandi Spiritum sanctum.

Ad ALIUD dicendum, quod concedo quod Pater et Filius non sunt unus qui sit principium, nec unus spirans : quia ly annus adjectivum esset, vel substantivum : et in utroque sensu falsa esset locutio : quia ly annus semper diceret unitatem personae spirantis : sed ut dictum

Ad I.

Ad I.

<--- Page Split --->

est, sunt unum principium, vel unum in spirando.

dem modo se habente et secundum idem spirali virtute spirant Spiritum sanctum.

AD ALIUD dicendum, quod in actu personali importante rationem oppositionis et distinctionis personarum, una non potest alii uniri secundum rem nec secundum intellectum : ut Pater et Filius non uniuntur in generando : quia generare dicit rationem oppositionis inter Patrem et Filium : sed in actu non importante rationem oppositionis inter eos, de necessitate uniuntur, cum in omnibus idem sint nisi ubi dividit eos oppositio relationis.

AD ALIUD bene concedo, quod non sic uniuntur : sed ut unum in spirando.

AD ALIUD dicendum, quod quamvis amor personalis sit eorum distinetorum, ut in praecedenti distinctione probatum est, non tamen procedit ab eis ut distincti sunt : sed ut unum, et ideo objectio illa non valet.

AD ID quod objicitur in contrarium, dicendum quod in inferioribus ad causandum compositum oportet construere multiplicem modum causantis : quia unus modus causantis non produceret nisi unum : sed in superioribus non est causa, sed ratio principii, et Pater et Filius simul non faciunt compositionem principii : imo propter eorum indivisibilitatem, quae est inter eos in omnibus in quibus relationis oppositione non distinguuntur, est in eis unum principium unde spirant.

Et per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia scilicet aggregatio prioris numeri cum adjecta unitate constituit posteriorem, et sequens compositor est quam praecedens : sed non sic Pater et Filius aggregati sunt aliquo adjecto, vel simul ipsi soli existentes constituunt Spiritum sanctum.

AD ALIUD dicendum, quod de calore naturali non est simile : quia simplex non est id quod constat ex diversis virtutibus. Pater autem et Filius ut unum principium accepti non faciunt compositionem : et ideo una et eadem et eo-

ARTICULUS IV.

Utrum uniuntur Pater et Filius in quantum sunt principium Spiritus sancti, per essentiam, vel per notionem, vel per personam ?

Quarto quaeritur, Utrum uniuntur Pater et Filius in quantum sunt principium Spiritus sancti, per essentiam, vel per notionem, vel per personam ?

Videtur autem, quod in essentia uniuntur, quia dicit Anselmus, quod per essentiam Patris et Filii tota deitas est in Spiritu sancto.

Item, Quod ridiculum est credere quod propter relationem Patris tota deitas sit in Spiritu sancto : ergo videtur, quod spirant Spiritum sanctum in quantum unum sunt in essentia et natura.

Item, Hoc videtur quia in divinis non sunt nisi tria, scilicet essentia, notio, et personæ : personæ autem distinctæ sunt, notiones vero distinguunt : ergo non uniunt : ergo si aliquo uniuntur personæ, hoc erit essentia : sed Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti ut unum sunt : ergo videtur, quod hoc unum sit unum essentiae.

Item, Spirare est dare essentiam divinam Spiritui sancto : ergo processio Spiritus sancti est substantialis, quia procedendo accipit substantiam, sicut et Filius : ergo videtur, quod sicut generatio est actus naturae et substantiae, ut dicit Damascenus. ita etiam procedere : et sic reducitur ad unitatem substantiae Patris et Filii.

SED CONTRA :

  1. Eadem unitas essentiae quae est in Patre et Filio est etiam in Spiritu sancto : si ergo haec unitas in Patre et Filio sufficiens causa est spirandi Spiritum san-

<--- Page Split --->

ctum : erit etiam in Spiritu sancto sufficiens quod spiret Spiritum sanctum, quod falsum est.

  1. Si forte dicas, quod in Spiritu sancto relationis habet oppositionem ad spirare, et in Patre et Filio habet relationis oppositionem ad spirari, et Pater et Filius per unitatem essentiae spirant : Spiritus sanctus autem non spirat per unitatem essentiae, sed spiratur. CONTRA : Secundum hoc redit inconvenientes quod supra improbatum est 1, scilicet quod essentia divina distinguitur in persona, et sic essentia divina in una persona est alia quam essentia divina in alia persona, et secundum hoc etiam proprietates determinant essentiam in persona : quae omnia respuit fides catholica : ergo non videtur, quod spirent ipsum per hoc quod sunt unum in essentia.

  2. Si propter hoc dicatur, quod spirant eum per hoc quod sunt unum in notione quae est spiratio. CONTRA : Notio proprietas est quae secundum rationem intelligendi principiatur ab actu spirandi: dicit enim Augustinus, quod Pater est pater, quia genuit : ergo et Pater et Filius sunt unum principium, quia spiraverunt Spiritum sanctum : ergo non spiratio causa est spirandi, sed potius causata a spirando. Praeterea, Sequitur hoc quod ridiculum dicit Anselmus, scilicet quod relatio vel notio causa esset quod tota divinitas est in Spiritu sancto, nec potest dici, quod spirent eum in quantum sunt una perfecta.

secundum modum intelligendi, ut supra probatum est de potentia generandi. Et si quaeritur, quae sit ista virtus spiralis ? in sequenti quaestionis articulo determinabitur.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod Anselmus dicit verum, quod essentia est causa sicut in qua ut in radice est virtus illa : sed non tamen sola essentia est sufficiens causa.

Ad autem quod contra objicitur, diAd objeccendum ut supra de potentia generativa, quod licet una sit essentia trium, non tamen eadem est comparatio essentiae ad notiones et relationes in tribus : praecipue quia potentia dicit essentiam in potente, et non in se. Dico autem non esse unam comparationem, quia non ad eamdem rationem comparatur in tribus.

Ad autem quod objicitur, quod esAd objecsentia secundum hoc determinatur proprietate, Dicendum, quod falsum est : non enim idem est essentiam comparare ad proprietatem per identitatem cum hac persona vel illa quod est determinari : quia determinari est distingui proprietate : comparare autem ad hoc est essentiam in hac vel illa persona ostendere idem illi, et causare naturales in ea operationes prout potentia est causa.

Ad quod objicitur, quod notio sit Adobjecpost actum spirandi secundum rationem intelligendi, Dicendum, quod in divinis non est verum : non enim potest agere nisi persona distincta : non autem distinguitur nisi proprietate : ergo distinguens et distinctum, id est, persona et proprietas secundum rationem intelligendi sunt ante actum notionalem : sed in inferioribus in quibus relationes a motu et mutatione causantur, verum est quod objicitur.

<--- Page Split --->

ARTICULUS V.

Qualiter potentia spirativa sit in Patre et Filio, et utrum una sit in tribus, et qualiter differunt virtus spirativa et generativa ?

Quinto et ultimo quaeritur de potentia spirativa, qualiter sit in Patre et Filio, et utrum una sit in tribus ?

Et proceditur sic :

  1. Spirare in inferioribus dicitur duobus modis, scilicet spiritualem substantiam emittere, hoc modo quo dicimus humidum spirare, quia vaporabiliter rarificatur in aere : et hoc modo corpora rara consuevimus spiritum vocare, ut ventum, vel aerem, sicut ibi secundum expositionem Chrysostomi : Spiritus ubi vult spirat : et vocem ejus audis, etc. 1 : et ibi, secundum expositionem Basilii in Hezameron : Spiritus Dei ferebatur super aquas 2 : ubi spiritus aer secundum Basilium dicitur.

Alio modo dicimus spirare quaedam viva vel onnia, sicut quae a tractu spiritualis substantiae quae est aer, dirigendo illam et subtiliando, inspirando et exspiraudo in spiritu retento habent vitam vel vitae adminiculum, sicut respirantia et inspirantia, sicut ea quae habent pulmonem et cannam.

Omnia autem dicimus spirare secundum quod spiritus generatur ex evaporatione humidi in alimento ad cor vel ad membrum quod est loco cordis, et ibi digeritur, ut fiant in eo operationes naturales et vitales et animales, secundum quod ad diversa dirigitur : secundum naturam enim spiritus oriuntur a corde, sicut humores ab hepate. Si ergo in divinis est virtus spiralis, videtur quod aliquo istorum esse debeat.

Videtur autem, quod nullus competat. Primus enim non competit, cum evaporatio sive corporalis sive spiritualis sit ad subtiliorem naturam quam evaporans et spirans : Spiritus sanctus autem non est subtilioris naturae quam Pater et Filius. Secundus etiam non competit : quia sic Spiritus sanctus esset aliquid extrinsecus adveniens Patri et Filio, quod fuit haeresis impiissimi cujusdam Theodorici, qui dixit Spiritum esse alienam virtutem a Patre et Filio : et hoc fuit etiam haeresis Nestorii et Sabellii, qui non ponebant nisi unam personam esse in divinis, sicut erat una substantia, et dicebant Spiritum omnis libertatis esse servum Patris et Filii, sicut aliena virtus superingrediens in nos servit nobis. Tertius iterum non videtur competere : quia illa evaporatio est ab extrinseco nobis ingesto per operationem caloris naturalis : nihil autem talium cadit in Deum : ergo videtur, quod in Deo non sit virtus spiralis.

  1. Praeterea, Illa virtus aut esset essentia, aut persona : si essentia, conveniret omnibus : si autem persona, tunc esset haec persona vel illa et non alia, quod iterum falsum est. Si dicas, quod sit notio, hoc falsum est: quia notiones non secundum rem separatae sunt a personis divinis. Unde quod non est in persona aliqua, non est notio : quidquid autem in persona est, ipsa est: unde cum non sit persona aliqua, non erit etiam in aliqua persona ut notio in ea.

Si autem propter hoc dicatur, quod Sed contra. non est virtus spiralis in Deo. Contra : Cujus est actus, ejus est potentia : sed actus spirandi est in Deo : ergo est potentia in ipso ad spirandum.

SOLUTIO. Dicimus, quod in veritate virtus spirandi est in Patre et Filio, et est media inter essentiam pure et personam pure sumptam per omnem eumdem modum quo virtus generativa sit medium. Et si quaeris, qua similitudine ? Dico,

<--- Page Split --->

quod ad emittere spiritum est in eo virtus spirativa : quod enim in inferioribus est attractio spiritus, hoc est indigentiae propler refrigerium pectoris : sed si de superabundantia homo posset emittere spiritum suum, ut in illo communicaret naturam mentis spiritualis, hoc esset aliquo modo simile : sic enim est in Patre et Filio quod non concordant tantum unitate essentiae, imo etiam consensu spiritus in voluntate. Unde sicut Pater communicat naturam per generationem, ita etiam Pater et Filius communicant naturam per emissionem hujusmodi spiritus : et ab hoc spiritu qui est natura spiritualis, dicitur vis spirativa in Patre et Filio. Bene autem concedo, quod non sumitur similitudo a corporalibus spiritibus nisi remote valde : licet quidam dicant, quod a corporali spiritu sumitur similitudo : hoc autem timeo dicere, quia secundum hoc spiritus metaphorice conveniret divinis, et similiter vis spirandi in Deo diceretur symbolice. Unde credo melius, quod dicitur a virtute emittendi Spiritum cui communicatur natura divina, sicut communicatur per generationem Filio.

sit essentia, vel persona ? Dicendum, quod quidquid est in divinis est essentia, quia nihil distinguitur ab essentia, nec essentia distinguitur ab aliquo : non tamen idem est propter hoc modus significandi : et secundum modum dico esse medium inter essentiam et personam : et quia radix est essentia, et actus est personæ. Unde potentia cum actu et in actu accepta medium est, secundum aliquid ipsius tenens rationem unius, et secundum aliquid rationem alterius.

Ersoraquodsiquæratur , qualiterdif - feruntvirtusgenerativaetvirtusspirati - v a ? Dicendum , quodplanumestadhocresponderepercomparationemadactus : quiatuncdifferuntsicutspirareetgene - r a r e . Siautemaccipianturinradice , d i - cendumquodnondifferuntre , sedra - tione : quiagenerativaradicaturinra - dicesecundumquodestnatura : spira - tivaautemradicaturinipsasecundumquodestvoluntas , nonquidemvoluntascomparataadextrasicutadcausatum , sedvoluntasamoriscommunicanditan - tumessequantumestipsecommuni - c a n s .

Ad object. Ad id autem quod quaeritur, Utrum

B. Quod Græci non concedunt Spiritum sanctum procedere a Filio.

Græci tamen dicunt Spiritum sanctum procedere tantum a Patre, et non a Filio. Quod ideo dicunt, quia veritas in Evangelio fidem integram continente, de processione Spiritus loquens, solum Patrem commemorat, dicens: Spiritus veritatis qui a Patre procedit1. Et etiam ideo, quia in principalibus conciliis quæ apud eos celebrata sunt, ita symbola eorum subjunctis anathematibus sancta sunt, ut nulli de Trinitatis fide aliud docere vel aliter prædicare quam ibi continetur, liceat. In quibus quidem symbolis cum Spiritus sanctus commemoretur procedere a Patre, et non a Filio, Quicumque, inquiunt, a Filio eum procedere addunt, anathema incurrunt :

<--- Page Split --->

unde et nos arguunt anathematis reos. Addunt etiam ad assertionem suæ opinionis, et in testimonium nostræ damnationis, de symbolo fidei, quod secundum traditionem prædictorum conciliorum Leo III Romæ transcriptum in tabula argentea post altare beati Pauli posita posteris reliquit pro amore (ut ipse ait) et cautela fidei orthodoxæ. In quo quidem symbolo, in processione Spiïitus solus commemoratur Pater, his verbis, « Et in Spi- « ritum sanctum Dominum, et vivificatorem, ex Patre procedentem : cum « Patre et Filio coadorandum et glorificandum, etc. » Illud est symbolum quod in missa cantatur, editum in Nicæno concilio 1 : in fine cujus subjunctum est, Qui aliud docuerit, vel aliter prædicaverit, anathema sit. Ideoque Græci nos anathematizatos dicunt, quia dicimus Spiritum sanctum a Filio procedere, quod ibi non continetur. Quod enim secundum nos ibi dicitur, « Qui a Patre Filioque procedit : » alterum a Latinis est additum, scilicet Filioque.

ARTICULUS VI.

Quæritur de controversia Græcorum et Latinorum de processione Spiritus sancti, utrum a Patre procedat tantum ut dicunt Græci, vel a Patre et Filio sicut dicunt Latini ?

Deinde quæritur de hoc quod dicitur : « Græci tamen, etc. »

Et quæritur hic de controversia Græcorum et Latinorum de processione Spiritus sancti. Et ponemus primo rationes et auctoritates pro Græcis, postea pro Latinis solvemus rationes et auctoritates Græcorum.

  1. Dicit autem Dionysius, quod Pater est fontana deitas : ergo videtur, quod Filius et Spiritus sanctus sunt rivi : nullus autem rivus simul oritur a fonte et rivo : ergo nec Spiritus sanctus procedit

a Filio, nec e converso a Spiritu sancto Filius.

  1. Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus 2 : Pater quidem est fontana deitas. Filius autem et Spiritus sanctus deigenæ deitatis, si ita oportet dicere, pullulationes divinæ naturæ, et sicut flores, et sicut supersubstantialia lumina a sanctis eloquiis accepimus. Sed neque pullulationes ejusdem radicis, neque flores unius virgæ, neque lumina unius lucis vel luminosi ad se invicem secundum principia originis reducuntur. Ergo videtur, quod nec Filius sit a Spiritu sancto, nec e converso Spiritus sanctus a Filio.

  2. Item, Dionysius, in libro de Mystica theologia 3 : In theologicis hypotyposibus principalissima affirmativis theologis laudavimus, qualiter divina et bona natura unica dicitur, qualiter trina quædam secundum ipsam dicta paternitas et filiatio, quodcumque est hoc vel quod vult monstrare spiritus theologia, qualiter ex immateriali et impartibili bono in corde manentia bonitatis pullulaverunt lumina,

<--- Page Split --->

et ab ea quæ in ipso et in seipsis et in invicem coæterna pullulatione mansione permanserunt inegressibilia. Et secundum commentum vocat cor Patrem secundum illud Psalmi xliv, 2: Eructavit cor meum verbum bonum. Ergo pullulationes Filii et Spiritus sancti sunt ex corde quod est Pater: ergo videtur, quod licet sint in ipso sicut in principio originis, et in se in existentia personali, et invicem secundum identitatem naturae, quod tamen secundum originem naturae Spiritus non reducitur ad Filium, nec e converso. Hypotyposes autem idem est quod divinæ personæ. Cætera auctoritatis verba plana sunt.

  1. Item, Damascenus : Spiritum Dei edocti sequentem cum Verbo, et manifestantem ejus operationem, non exspirationem subsistentia destitutam intelligimus 1. Ex hoc accipitur, quod Spiritus sequitur Verbum, et manifestat opus ejus : ergo non procedit a verbo.

  2. Præterea, Damascenus : Credimus in unum Spiritum sanctum Deum, et vivificantem ex Patre procedentem, et in Filio requiescentem 2.

  3. Item, Idem, cap. 11 : Spiritum sanctum et ex Patre dicimus, et Spiritum Patris nominamus : ex Filio autem Spiritum non dicimus, Spiritum vero Filii nominamus. Joan. i, 33 : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat. Cum descensus temporalis processionem æternam manifestet, ut infra probabitur, videtur quod a Patre procedit, et in Filio requiescit et manet, ut dicunt Græci.

  4. Item, In legenda sancti Andreæ dicitur : Pax vobis et universis qui credunt in unum Patrem, et in unum Filium ejus Dominum Jesum Christum, et in unum Spiritum sanctum procedentem ex Patre et in Filio permanentem.

  5. Item, Gregorius Nazianzenus qui vocatur Theologus : Sicut radii solaris luminis ab eo procedentes, nec semper a

lumine nec semper ab invicem abscinduntur, et usque ad nos gratiam luminis emicant vel emittunt : eodem modo Filius et Spiritus sanctus geminus Patris radius, usque ad nos miserunt lumen charitatis, et Patri sunt conjuncti. Et quemadmodum a quodam fonte aquarum duo rivuli manant positione divisi, hujusmodi vero qualitatem unam et eamdem possident : eodem modo Pater fons vitæ per fluvium quemdam Filii et Spiritus sancti in nos mittit gratiam : et isti usque ad nos processerunt, et inseparabiles a Patre nihilominus exstiterunt. Ex hoc idem accipitur.

  1. Rationes etiam sunt Græcorum super illud Dionysii in libro de Divinis nominibus, cap. 1, quod universaliter non audendum nobis dicere aliquid de substantiali deitate præter ea quæ nobis ex sanctis eloquiis sunt expressa : et cum in Evangelio nusquam legatur Spiritus a Filio procedere, non erit dicendum : aut quas rationes ponit Magister in Littera de conciliis et anathemate.

  2. Item, Hoc nos videmus in similibus: splendor enim et radius oriuntur ex sole, ita quod neutrum per aliud.

  3. Item, In mente et notitia et amore sepe est conversio mentis ad amorem præter quam quod notitia præcedat.

  4. Item, Amor quandoque præcedit notitiam, ut dicit Augustinus, sicut ardor quærendi antequam sit notum : ergo ille ardor ex sola mente procedit.

  5. Item, In spiritu exteriori quando verbum pronuntiatur, videmus quod ante sonum verbi attrahitur spiritus in quo formatur verbum, et ille procedit a dicente in verbi opus quod est manifestatio : ergo videtur, quod Spiritus sit Verbi sicut in quo manisfestatur, Patris autem sicut a quo procedit.

Sed contra SED CONTRA : Hæ plurimæ rationes sunt et auctoritates, tam in Evangelio quam in originalibus Sanctorum, quarum sufficientiam in Littera Magister adducit.

<--- Page Split --->

Rationes autem sunt istae :

  1. Spiritus a nobis et eis ponitur à Filio distingui : ergo distinguens proprium est inter Filium et Spiritum sanctum : distinguens autem in divinis non est nisi oppositio relationis : ergo inter Filium et Spiritum sanctum est oppositio relationis : sed nulla inter se relativa opponuntur ex hoc quod referuntur relative ad aliquod tertium, quin potius conveniunt : ergo Filius et Spiritus sanctus non opponuntur ex hoc relative inter se, sed conveniunt et uniuntur, quod ambo sunt a Patre : ergo oportet, quod alter sit ab alio : nullus autem dicit Filium esse a Spiritu sancto : ergo oportet dicere Spiritum sanctum esse a Filio.

  2. Item, Inter Patrem et Filium omnimoda manet identitas præter id quod ad alterum est : ergo a simili ex eadem causa inter Filium et Spiritum sanctum omnimoda manet identitas præter id quod ad alterum est : aut ergo id quod est ad alterum distinguitur in eo quod ad alterum est, aut non : si non, hoc falsum est : quia sic distinguerentur absolute : ergo distinguitur in quantum ad alterum est : sed si nec Filius sit a Spiritu, nec e converso, in nullo unus refertur ad alium : ergo in nullo unus distinguitur ab alio, quod absurdum est : ergo oportet unum esse ab alio.

  3. Item, Si aliquid de absolutis esset in uno quod non esset in alio, non quidquid haberet unus, haberet alius : sed Filius et Spiritus sanctus, si unus non sit ab alio, non distinguuntur nisi absolutis : quia relationem ad invicem non habent : ergo non quidquid habet unus, habet alius, quod falsum est. Forte si dicatur, quod in hoc inter se distinguuntur, quia ab eodem diversimode procedunt. Contra : Ille modus aut dicit ens absolutum, aut respectivum. Si absolutum : tunc necessario sequitur, quod divisi sint in essentia et substantia : quia omne ens absolutum supponit substantiam in divinis.

Si autem dicit relativum. Contra : Relativum sive ad aliquid est, cujus hoc ipsum esse quod est, ad alterum est. Quæro igitur, quod sit illud alterum ad quod est esse relativi : si quodlibet alterum : ergo Pater non esset tantum Filii Pater, sed etiam cujuslibet alterius, quod absurdum est : si autem illud alterum ad quod est esse relativi, est oppositum relative : ergo ex hoc quod Filius est ad Patrem, non habet esse quod distinguat eum a Spiritu sancto : quia relativum nec est ens nec esse habet, nisi ad id ad quod est per oppositionem : ergo redit primum quod ex hoc non distinguuntur ab invicem Filius et Spiritus sanctus, quod ambo diverso modo referuntur ad Patrem.

  1. Item, In omnibus inter Patrem et Filium manet identitas præter id quod ad alterum est : ergo in quibuscumque Pater non opponitur Filio, est idem illi : sed in spirando non habet oppositionem ad ipsum : ergo in spirando est unum illi.

  2. Item, Constat, quod omnis naturae communicatio ponit ordinem ad unum ex quo est communicatio illa, sicut in hominibus, et aliis omnibus : ergo si in divina natura est communicatio naturae ipsis personis, ponitur ordo naturae ad unum : non autem est ordo si duo sunt ab uno immediate, quia tunc neutrum ordine naturae ordinatur ad alterum : ergo oportet, quod duorum unus sit ab alio.

Si forte aliquis tantum insaniat, quod dicat quod non in omnibus personæ sunt unum præter oppositionem relationis, convincitur ex natura simplicitatis divinae : quia ex hoc sequitur, quod nec una natura nec unum simplex sint personæ, sed aliquid de absolutis facit numerum cum alio : vel aliquid de absolutis est in uno quod non est in alio. Convincitur etiam per auctoritatem Dionysii in libro de Divinis nominibus 1, ubi dicit omnia alia unita esse : et per auctoritates quamplures Boetii in libro de Trinitate

<--- Page Split --->

qui probat hoc, quod si relatio aliquid absolutum diceret, in Deo non posset esse, nisi faceret compositionem vel conveniret omnibus personis.

Solutio. Solutio. Dicimus in veritate, quod error est dicere Spiritum sanctum, non procedere a Filio, et defendere haeresis est : cum et Sancti hoc dicunt qui patres conciliorum fuerunt, sicut probatur in Littera, et ratio id cogit, et canon Evangelii hoc innuit, ut infra patebit. Rationes autem Graecorum et auctoritates non difficile est solvere.

Ad 1, 2 et 3. Ad m enim quod Dionysius loquitur, dicendum quod similitudo non sumitur ex terrenis ad Deum, nisi sicut id quod est in parte, significat quod est in toto : quando enim pullulantibus comparat ramis, aut fluentibus rivis, aut germinantibus floribus, constat quod in omnibus his non est una essentia numero, neque quidquid est in uno de essentia, est etiam in alio. Unde cum in hoc nullus dicat stare posse illam similitudinem, patet quod in pluribus est dissimilis quam similis.

Ad 4 et 5. Ad auctoritates alias dicendum, quod Damascenus verum diceret, si compararet Spiritum sanctum ad Verbi incarnationem : quia dicit Augustinus, quod verbum cordis est sicut Verbum ab aeterno genitum, et hoc est verbum mentis : verbum autem in voce est sicut Verbum in carne : et sicut spiritus manifestat ver-

bum in voce, non autem in corde : ita Spiritus missus a Patre operabatur carnem Verbi in qua manifestaretur nobis. Sed si loquitur ad verbum interius, falsa est comparatio : quia illud verbum a sola mente concipitur, et ab eo et mente spiritus amoris non sonationis vel vocis diffunditur vel emittitur.

Ad m quod objicitur de Gregorio NaAd 6 7 et 1 ianzeno, et vita beati Andreæ, et de Joanne, dicendum quod ipsi loquuntur de missione personarum Filii et Spiritus sancti, quæ misse sunt a Patre, ita quod Pater non legitur missus : non tamen negant quin Spiritus a Filio mittatur : quia hoc legitur in Evangelio. Et secundum humanitatem descendit Spiritus in eo et mansit in anima ejus et requievit in ipso, eo quod non invenit in aliis ubi delectabiliter requiesceret pes ejus, sicut columba emissa de arca : unde auctoritates non cogunt.

Ad m quod objicitur per rationem, Ad 9 et aliè dicendum quod nihil valet : quia falsum supponunt rationes illæ : splendor enim procedit a radiis, licet etiam procedat a corpore luminoso. Et hoc est pro Latinis qui spiritum dicunt ab utroque procedere. Aliud similiter est falsum : quia dicit Augustinus, quod ignotum quidem amare possumus, et illud esse credimus : unde de quo non est notitia nec scientiæ, nec credulitatis, de illo nullus est amor : et ita necesse est quod notitia sit prius a mente vel actu vel habitu.

C. Responsio, ubi determinantur prædieta.

Nos autem illa verba ita determinamus Qui aliud docuerit, vel aliter prædicaverit, id est, contrarium docuerit, vel contrario modo prædicaverit, anathema sit. Aliud ergo posuit pro oppositio, qualiter et Apostolus in epistola ad Galat. 1, 9 : Si quis aliud evangelizaverit, id est, contrarium,

<--- Page Split --->

anathema sit 1. Non dicit, Si quis addiderit. Nam si illud diceret, sibiipsi (ut ait Augustinus) prejudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam quibus scribebat, sicut ad Thessalonicesnes, ut suppleret quæ illorum fidei deerant 2. Sed qui supplet quod minus erat, addit: non quod inerat, tollit. Qui autem prætergreditur fidei regulam, non incedit in via, sed recedit a via. Ad illud autem quod de Evangelio opponunt, respondemus ita: Quia cum dicat in eo veritas Spiritum sanctum a Patre procedere, non addit solo, et ideo etiam a se procedere non negat: sed ideo Patrem tantum nominat, quia ad eum solet referre etiam quod ipsius est, quia ab illo habet.

ARTICULUS VII.

Contrarium sacrae Scripturae quid sit?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Qui aliud vel aliter prædicaverit, id est, contrarium, etc. »

Illa enim expositio non videtur conveniens : quia non quodlibet aliud est contrarium.

Ad hoc dicendum, quod in expositio-

nibus tenet talis ratio, quod nihil aliud est nisi contrarium : omne enim quod pertinet ad declarationem, intus est : et id quod non est intus, contrarium est. Unde Anselmus : « Omnis veritas sacrae Scripturae veritas est, quæ sacræ Scripturae non contradicit. »

QUÆRITUR etiam quæ sit fidei regula quam tangit, ibi, « Qui autem prætergreditur regulam, etc. »

Et dicendum, quod regula fidei est concors Scripturarum sensus cum articulis fidei : quia illis duobus regularibus præceptis regitur Theologus.

D. Quod Græci in sensu nobiscum conveniunt, etsi verbis differant.

Sciendum est tamen quod Græci conftentur Spiritum sanctum esse Filii, sicut et Patris : quia et Apostolus dicit, Spiritum Filii 3. Et veritas in evangelio, Spiritum veritatis 4. Sed cum non sit aliud Spiritum sanctum esse Patris et Filii, quam esse a Patre et Filio : etiam in hoc in eamdem nobiscum fidei sententiam convenire videntur, licet in verbis dissentiant.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VIII.

An idem sit dicere Spiritum esse Filii, et Spiritum esse a Filio ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Cum non sit aliud Spiritum sanctum esse Patris et Filii, quam esse a Patre et Filio. » Licet enim ad hoc possit haberi ratio ex natura genitivi qui secundum suum nomen originem notat : tamen sunt aliae quamplures habitudines quas notat, sicut cum dico, cappa Socratis, vel forma imaginis, vel natura hominis : in quorum nullo notat originem principii.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod in veritate in divinis non potest esse aliud : sed in creaturis non oportet quod genitivus notet semper habitudinem originis, licet illam principaliter notet : et ideo ab ea denominatur. Ratio autem quare in divinis oportet quod sit idem, dicta est supra : quia divina non possunt habere diversitatem et distinctionem quam notant constructurens obliquorum, nisi tantum secundum relationes originis. Si ergo in ista locutione, Spiritus Filii, obliquus notet distinctionem inter Spiritum et Filium, illa erit secundum originis relationem : et ita sequitur, quod idem sit Spiritum esse Filii, et a Filio.

ARTICULUS IX.

Quare Latini ausi fuerint addere symbolo edito in concilio, Qui ex Patre Filioque procedit,cum Graeci ad hoc non fuerint vocati, nec concilium indictum?

rimus apponere symbolo edito in concilio, et quare in additione Episcopi eorum non sint vocati, vel quare concilium non fuerit indictum?

Ad omnia haec respondet Augustinus Solutio. quod non est additum quod in illo erat intellectum : quia quod in alio est intelle&um et inclusum, si hoc exprimatur, non debet dici additum : sed quod latuit inclusum, sit manifestatum : sicut etiam ,de descensu ad inferos nihil in secundo symbolo continetur, et licet addere et nobis et eis. Necessarium autem fuit addere processionem Spiritus sancti a Filio : sicut dubitatio Graecorum ipsorum adhuc probat.

Praeterea, Non oportuit ad hoc eos vocare, cum auctoritas fuerit publicandi apud Ecclesiam Romanam : praecipue cum unicuique etiam particulari Ecclesiae liceat id quod Catholicum est promulgare, propter aliquam necessitatem per cantum et legendas publicas.

Ernota , quodoctoconciliageneraliainprimitivaEcclesiacelebratasunt : q u a - tuorabApostolis , etquatuoraPatribus . AbApostolisprimumproelectioneMa - thiælocoJudæ . Secundum , deelectioneseptemdiaconorum . Tertium , decircum - cisionenonimponendaillisquicredide - r u n t . Quartum , denonprohibendislega - libusillotemporeJudæispropterscan - dalum , necredereturVetusTestamen - tumtamquamsacrilegumabjiciendumesse . EthæcquatuorenumeranturinquadamGlossasuperActusprimo . Q u a - tuoretiamfueruntPatrum , scilicetNi - cænum , Ephesinum , Chalcedonense , etConstantinopolitanum .

<--- Page Split --->

E. Auctoritatibus Græcorum ostendit Spiritum sanctum procedere etiam a Filio.

Unde etiam quidam eorum Catholici Doctores, intelligentes unam eamdemque fore sententiam prædictorum verborum, quibus dicitur Spiritus sanctus procedere a Filio, et esse Filii, professi sunt Spiritum sanctum etiam procedere a Filio. Unde Athanasius in Symbolo fidei : « Spiritus sanctus a « Patre et Filio, non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. » Ecce Spiritum sanctum aperte dixit procedere a Patre et Filio. Didymus etiam eorum maximus Doctor in libro II de Spiritu sancto, Spiritum sanctum a Filio procedere dicit : Salvator, inquit, qui est veritas, Non enim loquetur a semetipso 1, hoc est, non sine me et sine neo et Patris arbitrio, quia inseparabiliter est a me et a Patris voluntate : quia ex se non est, sed ex Patre et me est. Hoc enim ipsum quod subsistit et loquitur, a Patre et a me illi est. Item, Spiritus sanctus qui est spiritus veritatis, spiritusque sapientiae, non potest audire a Filio loquente quae nescit, cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio, id est, procedens Deus de Deo, Spiritus veritatis procedens a veritate, consolator manans ex consolatione. Nam Cyrillus Episcopus in Epistola Nestorio directa, ait : Spiritus intelligitur pro 2 se secundum quod Spiritus est, et non Filius : sed tamen non est alienus ab eo. Spiritus enim veritatis nominatur, et profluit ab eo sicut ex Deo Patre 3. Joannes quoque Chrysostomus in Homilia quadam de expositione symboli sic ait : Iste est spiritus procedens de Patre et Filio, qui dividit dona propria prout vult. Idem, in alia Homilia : Credendum est Spiritum sanctum Patris esse et Filii. Istum Spiritum sanctum dicimus Patri et Filio coæqualem, procedentem de Patre et Filio. Hoc credite, ne colloquia mala corrumpant bonos mores 4. Ecce a Doctoribus Græcorum aperta habemus testimonia, quibus Spiritus sanctus a Patre et Filio procedere ostenditur. Omnis ergo lingua confiteatur Spiritum sanctum procedere a Patre et Filio.

<--- Page Split --->

sanctus procedit a Filio ut velum, et non ut amor.

ARTICULUS X.

An Spiritus sanctus procedat a Filio ut verbum, vel amor ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Spiritus sapientiæ non potest audire a Filio loquente quæ nescit, cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio, etc. »

Ex hoc enim sequitur, quod Spiritus

Ad hoc dicendum, quod loqui est manifestare se : intellectus autem manifestat se verbo : et tale loqui notionaliter sumptum non convenit nisi Patri : et proferri sic non convenit nisi Filio. Loqui autem essentialiter sumptum convenit tribus. Est autem loqui etiam manifestatio affectus sive voluntatis : et hæc manifestatio non fit in verbo, sed amore procedente ab affectu sive voluntate : et sic Spiritus sanctus profertur a Filio vel a verbo.

<--- Page Split --->