DISTINCTIO X.

A. Hic de Spiritu sancto agitur: et prius quod sit amor Patris et Filii dicitur.

Nunc post Filii æternitatem, de Spiritu sancto quantum Deo donante vi- dere conceditur, disseramus. Spiritus sanctus amor est, sive charitas, sive dilectio Patris et Filii. Unde Augustinus in libro XV de Trinitate ait: Spi- ritus sanctus nec Patris est solius, nec Filii est solius, sed amborum: et ideo communem qua invicem se diligunt Pater et Filius, nobis insinuat charitatem ¹.

DIVISIO TEXTUS.

« Nunc vero post Filii æternitatem, etc. »

Hic incipitur pars illa quæ est de pro- cessione Spiritus sancti, et dividitur in duas partes: in quarum prima agit de processione ejus æterna. In secunda au- tem agit de processione ejus temporali quæ incipit in distinctione XIV, ibi, A, « Præterea diligenter annotandum est, quod gemina est processio, etc. »

Prima dividitur ulterius in tres: in quarum prima agitur de modo processio- nis ejus in nomine. In secunda de pro- cessione ejus in comparatione ad termi- num a quo, quæ incipit in distinctione XI, ibi, A, « Hic dicendum est Spiritum sanctum esse a Patre et Filio. » In tertia de differentia processionis Spiritus san- cti, et generationis Filii, quæ incipit in distinctione XIII, ibi, A, « Post hoc con-

siderandum est, quantum a talibus quales nos, etc.

Prima harum partium continetur tota in hac distinctione, quæ dividitur in tres partes: quarum prima continet, qualiter Spiritui sancto attribuitur, quod sit cha- ritas vel amor. Secunda continet, quod ut amor procedit a Patre et Filio, quæ incipit ibi, F, « Nunc vero quod incepi- mus ostendere, etc. » In tertia assignatur ratio hujus nominis, quod ipse dicitur Spiritus sanctus proprio nomine, ibi, H, « Hic notandum est, quod Spiritus san- ctus in Trinitate specialiter dicitur, etc. »

In prima harum continentur quinque: quorum primum habet, quod sicut Spi- ritus sanctus est Patris et Filii commu- niter, ita insinuat amorem utriusque. Secunda habet probationem hujus per Canonicam Joannis, ibi, B, « Joannes autem in Epistola. » Tertia probationem habet, quod charitas in divinis dicitur essentialiter et personaliter, ibi, in medio B, « Nescio cur sicut sapientia et Pa-

<--- Page Split --->

ter, etc. » Quarta habet probationem per exemplum, ibi, D, « Pluribus enim exemplis. » Quinta habet probationem, quod Spiritus sanctus est charitas de qua dicit Joannes, quod Deus ex Deo est, ibi, sub principio E, « Spiritus autem Sanctus ubi sit dictus charitas invenimus, etc. »

Ex his patet sententia Litterae per totam distinctionem.

ARTICULUS 1.

et irrationalium, dilectionem autem rationalium tantum : ergo videtur, quod non sint idem.

  1. Item, Nos dicimus nos multa amare quae non amamus ex charitate : ergo amor et charitas non sunt idem.

  2. Item, Etiam in turpi amore bene inducimus nomen amoris, sed non nomen charitatis : ergo ista non sunt idem. Similiter nos ponimus ordinem in his quae ex charitate diligimus : in dilectione autem plura sunt : quia diligimus cibum, potum, et hujusmodi : non tamen charitatem habemus ad illa : ergo videtur in eis esse differentia.

Quomodo differant nomina quae attribuuntur Spiritui sancto, amor, dilectio, charitas ?

Incidit autem quaestio primo de hoc quod dicit : « Spiritus sanctus amor est, sive charitas, sive dilectio Patris et Filii. » Et quaeruntur duo : quorum primum est de differentia horum nominum quae tangit. Et secundo, utrum Spiritus sanctus ut amor procedat ?

  1. Videtur autem non esse differentia : quia Augustinus dicit super illud Joannis, xxi, 13, 16 et 17 : Simon Joannis, diligis me? et subjungit in fine dicens, Amas me? quod amor et dilectio sunt idem : ergo videtur quod non differant.

  2. Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus : Mihi videntur theologi commune quidem ducere dilectionis et amoris nomen '

Item, ibidem, reprehendit Dionysius distinguentes inter dilectionem et amorem, dicens quod faciunt vim levibus sonis, quasi nos non possimus quater unum per bis duo, et patriam per natale solum significare : ergo videtur, quod amor et dilectio et charitas sunt idem.

Sed contra : Isidorus dicit amorem esse rationalium

SOLUTIO. Dicendum, quod amor et dilectio et charitas in gratuitis donis nominant idem, secundum diversas tamen considerationes : tamen in se considerata se habent sicut superius et inferius : si enim ista ponantur circa gratuitum amorem tantum, tunc nominant eumdem habitum secundum diversam considerationem sui actus. Amor enim dicit adhæsionem affectus ipsi bono quod amatur. Dilectio autem dicit eumdem affectum, secundum quod est ex electione rationis præeligentis illud de bonis aliis quæ amantur, sicut dicitur in Canticis, v, 10 : Dilectus meus electus ex millibus. Sed chartas nominat eumdem affectum, secundum quod sub inæstinabili pretio ponit amatum : charum enim dicitur quod magni pretii æstimatur, sicut habetur in Cantic. viii, 7 : Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. Si autem ista tria non circa gratuitum amorem considerentur, sed in se, tunc differunt sicut genus et species. Omnis enim dilectio est amor. sed non convertitur : et omnis charitas est dilectio et amor, sed non convertitur : quia tunc amor est in sensibiliter amatis et rationabiliter, sed dilectio est in rationabiliter amatis tantum, charitas autem in gratuitis tantum.

<--- Page Split --->

Ad hoc autem quod primo objicitur, dicendum quod Dominus ibi ter quæsivit ut acciperet confessionem Petri, non de amore, sed de amoris circumstantiis, secundum beatum Bernardum, quæ sunt diligere dulciter quod est amoris in quantum est amor, et diligere sapienter quod est dilectionis in quantum est dilectio, et diligere ferventer quod est charitatis in quantum est charitas : et non intendit ibi dicere Augustinus quod ista non differant ratione, sed quod non differant re.

Ad id quod objicitur de Dionysio, dicendum quod Dionysius non reprehendit distinguentes in ratione nominum : sed potius loquitur contra quosdam qui dixerunt, quod amor non acciperetur in bona significatione, et ideo non deberet poni in divinis : contra quos adducit etiam illud Sapientiae, vim, 2 : Amator factus sum forme illius. Et illud quod dixit divus Ignatius martyr de Domino Jesu Christo : « Meus amor crucifixus est. » Unde idem nominat amor, quod dilectio, licet sub alia nominis ratione.

ARTICULUS II.

Utrum Spiritus sanctus procedit ut amor, et utrum charitas in homine et Angelo sit habitus voluntatis ?

Secundo quæritur, Utrum Spiritus sanctus procedat ut amor ? Et videtur multiplici ratione, quod non.

  1. Primo sic : Omne nomen quod non nominat ut distinctum ens, sed ut in alio, non convenit personæ per se existenti : amor autem id quod nominat, dicit ut in aliquo existere : ergo non competit personæ per se existenti perfecte : Spiritus sanctus est persona per se perfecta : ergo non competit ei procedere ut amor.

  2. Item, Amor est ejus in quo requiescit affectus : ergo accipitur semper ut in aliud procedens : Spiritus autem sanctus

non procedit in aliud, imo ipse procedens manet in seipso distinctus : ergo non procedit ut amor.

  1. Item, Personæ divinæ hypostases sunt perfectæ, sicut Filius et Pater : nullus autem amor secundum rationem amoris dicit hypostasism, sed habitum, et accidens hypostasis : ergo Spiritus sanctus non procedit ut amor.

  2. Item, Tantum amatur Spiritus a Patre sicut Filius : ergo amor medios est nexus Patris et Spiritus sancti : si ergo Spiritus sanctus est amor, erit amor amoris, quod in nullo est, quia sic iretur in infinitum : ergo Spiritus sanctus non procedit ut amor.

  3. Si forte dicas, quod amor dicat distinctum ab amante : et ideo illa distinction personalitatem facit et personam. CONTRA : Essentia divina est ejus amor quo Deus amat et se et alia : tamen cum dicat distinctionem secundum nomen, non distinguitur essentia a Patre : ergo talis distinction non sufficit ad faciendum personam. Præterea, Pater nominat substantiam distinctam, et similiter Filius, et generatio dicit actum naturæ in communicatione naturæ a Patre in Filium : amor autem nec dicit substantiam secundum nomen, nec dicit rationem processionis substantialis : ergo videtur ad distinctionem personalem non pertinere.

  4. Præterea, Cum in natura intellectuali sint alic potentiæ, et alii habitus, quam voluntas et amor, videtur quod processio cujuslibet potentie in habitum vel actum deberet facere personalem distinctionem, sicut potentia quæ est ad arduum, quæ irascibilis vocatur, dividitur contra concupiscibilem, cujus habitus amor attribuitur Spiritui sancto.

  5. Item, Apprehensio boni est ante amorem boni : et ita videtur secundum naturam prius in Deo procedere boni apprehensio quam amor : et ita magis illa processio debet causare personam quam ista.

  6. Si forte dicas, quod apprehensio boni pertinet ad Filium, eo quod ipse est

<--- Page Split --->

ars et ratio Patris. CONTRA : Filio adscribitur veritas : ergo boni apprehensio cum secundum rationem differat, sicut intellectus speculativus et practicus, videtur ad alterius personæ distinctionem pertinere.

  1. Item, Cum multi sint motus et passiones concupiscibilis, sicut concupiscere, desiderare, velle, quare penes actus istos vel habitus non accipitur aliqua persona distincta ?

etiam in consonantia amoris : cum ergo ille amor in Deo existens non possit esse nisi Deus, erit illa consonantia Spiritus sanctus.

  1. Item, Cum mens nostra amat se, ita est aliquid in ipsa amor sui, sicut notitia sui : sed notitiæ in divinis respondet persona Filii : ergo amori respondebit alia persona, et illam vocamus personam Spiritus sancti.

  2. Præterea, In mente amor procedit a mente, ut actus, non ut potentia distincta : ergo videtur, quod nulla in divinis persona penes hanc processionem distingui debeat.

Sed contra.

Si forte propter hoc dicatur, quod Spiritus sanctus non procedit ut amor.

CONTRA:

  1. Quidam Philosophus dicit, quod substantiæ separatæ spirituales dividuntur per potentiam intellectus et voluntatis, et non plus : ergo sicut in Deo habemus unam processionem personalem ex parte intellectus, ita unam debemus habere ex parte affectus : illa autem non est nisi amoris : ergo amor notabit in divinis personalem distinctionem.

  2. Item, Homines bene viventes non concordant in natura tantum, sed potius quaerunt consensum amicitiæ : quia dicit Philosophus, quod amicitia est beatitudo, aut non sine beatitudine : ergo Pater et Filius cum non in paucioribus conveniant quam nos, conveniunt etiam in consensu amicitiæ : amicitia autem semper spirat amorem : ergo spiratus ipse sic amor est, et procedit ut amor.

  3. Item, Hilarius in libro de Synodis : Quod scriptum est, ut sint quidem per substantiam tria, per consonantiam vero unum, non habet calumniam : quia cognominato Spiritu, id est, Paraclito, consonantiæ potius quam essentiæ, per similitudinem essentiæ prædicare convenit unitatem. Ex hoc accipitur, quod Pater et Filius non tantum conveniunt in similitudine sive identitate essentiæ, sed

SOLUTIO. Dicimus, quod Spiritus sancus procedit a Patre et Filio ut amor quos e invicem diligunt : et hoc præcipue cogit ista ratio : quia absurdum est ponere, quod Pater et Filius in nullo conveniant in quantum distincti sunt : in essentia autem conveniunt in quantum unum sunt : sed nos videmus, quod in omni natura rationali et non rationali omnes deliciæ et jucunditates quas possunt habere in vita in quantum sunt differentes personæ, fundantur omnes super mutuum amorem : propter quod etiam quidam Philosophi principia omnis naturæ ponebant litem et amicitiam, tamquam alterum natura ab ipso universitatis principio ut divinum quoddam acciperet, scilicet amicitiam, quod congregat et unit : alterum autem haberet, scilicet litem, ex ipsa privatione materiæ sibi concretum : unde Pater et Filius in eo quod personæ distinctæ sunt, conveniunt in hoc amore qui procedit ab ipsis quo se invicem amant : et ille est Spiritus sanctus.

Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod amor dupliciter considerari potest, scilicet secundum id quod nominat, et sic non nominat hypostasis completam, sicut nec verbum : verbum enim nostri intellectus notitia est, quæ accidentalis est intellectui. Alio modo consideratur secundum proportionem ad naturam in qua est, scilicet divinam vel humanam : et secundum hoc erit perfectus vel imperfectus, sicut et verbum : unde cum in natura divina nihil sit imperfectum, oportet Spiritum a per-

<--- Page Split --->

sonis ut personæ sunt procedentem esse perfectam in substantia personam.

Ad aliud dicendum, quod Spiritus sanctus procedit ut in aliud, et manet in seipso distinctus : hæc enim non sunt opposita : in quantum enim refertur ad Patrem et Filium ut ad unum principium sui, sic manet in se distinctus ab utroque per relativam oppositionem, sed in quantum in ratione amoris personalis procedit, nihil prohibet quod a Patre procedat in Filium, et e converso a Filio in Patrem, præcipue cum hæc sit vera, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, et Pater diligit Filium Spiritu sancto, et Filius diligit Patrem Spiritu sancto : in quibus omnibus accipitur quod processionis est, et quod amoris qui specificat modum procedendi : et si accipitur processio in se, non causabit nisi distinctionem procedentis ab his a quibus procedit : si accipitur modus quo specificatur, sic causatur nexus Patris et Filii in vinculo amoris qui est Spiritus sanctus.

Ad aliud dicendum, quod hæc est falsa, nullus amor secundum rationem amoris, etc. : quia amor personarum divinarum cui non convenit nisi perfectio substantiæ, et non accidens, est amor perfectus in hypostasi.

Ad aliud dicendum, quod Spiritus sanctus amatur a Patre et Filio dilectione essentiali, et non amore qui distinguatur a Spiritu sancto : et hoc patet in simili : quia sive attendamus in imagine, sive in distinctis hominibus, numquam amor causat alium amorem quo diligatur ille. In imagine quidem, quia bene videmus, quod a noscente et notitia causatur amor ejus quod notum est : sed ulterior amor non causatur, sed ipse amor diligitur eodem amore. Similiter inter homines diversos consensus causat amorem quo conspirant et concordant homines : sed non ab hoc amore causatur alter quo diligatur ille. Si dicas, quod non est simile : quia amor in inferioribus non est persona distincta amabilis : secundum hoc facilius habeo propositum, quod non

est alter amor : persona enim illa in nullo distinguitur ab aliis personis nisi in oppositione relativa : ille secundus amor aut distinguatur oppositione relativa a primo, aut non. Si sic : ergo speciali proprietate differunt ab eo : ergo sicut Pater et Filius in quantum sunt unum principium Spiritus sancti, non dicuntur amor personalis : ita ille amor secundus non debet dici amor, sed ab alia proprietate opposita denominari, sicut fit in Patre et Filio, quod falsum est. Si autem non differt, habeo propositum quod est idem isti, et non sunt duo, sed unus amor.

Ad aliud dicendum, quod essentia divina est amor Patris et Filii, sed aliter quam amor personalis. Sicut enim diximus, ponere Patri et Filio convenientiam in essentia tantum, hoc est parum : quinimo si ponamus per impossibile Patrem et Filium non esse unum Deum, sicut sunt, sed duos et perfectos, adhuc convenient in amore qui procedit ab eis etiam distinctis, et in quantum personæ sunt : et ille amor qui sic procedit ab eis distinctis non unde unum sunt in essentia, personalis et notionalis est : unde quod essentia amor est et dicitur, hoc non est Patris et Filii in quantum sunt personæ distinctæ, sed potius in quantum unus Deus : et ideo non est eorum ut ab ipsis, sed potius est eorum ut ipse est : ideo non est distinctus ille : sed personalis qui est eorum, non unde sunt unus Deus, sed in quantum personæ sunt conspirantes, ille est eorum ut ab ipsis : et ideo distinguitur ille ab utroque.

Ad aliud dicendum, quod natura spiritualis multiplex est : quædam enim est quæ refertur ad corpus multarum et dissimilium partium, sicut anima rationalis ad corpus organicum : et illa habet varietatem partium multarum secundum proportionem ad partes corporis, quas suis partibus perficit et movet : quædam vero non habet relationem talem ad corpus : et ideo non oportet quod habeat partes hujusmodi : unde dicit Commen-

<--- Page Split --->

tator super metaphysicam, quod in substantiis separatis non manifestantur potentae nisi intellectus et voluntatis : et quidquid sit de hoc, sive verum sit dictum sive non, dicendum quod illae substantiae non habent multas illarum potentiarum quae sunt animae in corpore, et praecipue vegetabilis, et etiam quasdam sensibilis animae non habent : licet enim cognoscant sensibilia particularia,et sic dicantur habere sensum, erit sensus aequivoce dictus ad nostrum sensum, eo quod nostra sensibilis cognitio non sit in actu nisi variata ab ipsorum sensibilium immutatione, quod absurdum esset in talibus substantiis ponere. Similiter autem in Deo secundum hoc non erit ponere secundum naturam virtutes nisi intellectus et voluntatis : quia amplioris potentiae erunt in eo quam in nobis : quia intellectus erit respectu sensibilium et universalium, et voluntas respectu omnium bonorum : et ita non oportet, quod penes potentias plures sint plures personae procedentes.

De habitibus autem quod quaerit etiam illa objectio, dicendum quod secundum rationem multa sunt habitus rationalis substantiae, sed nullus est intimi affectus demonstrativus nisi charitas: omnes enim alii aut imperfecti sunt, aut ad aliquid extra, et non ad id quod est in eadem natura : amor autem praecipue est intimus, et in id quod pertinet ad natura ejusdem societatem et unionem : et ideo penes ipsum accipitur processio personae, et non penes alios habitus.

Eadem autem objecto ponit quaestionem de irascibili, quod scilicet penes ipsam debet accipi persona sicut penes concupiscibilem : et hanc objectionem faciunt quidam supponentes, quod in natura animae rationalis ut rationalis est, et in natura Angeli, et in natura divina, secundum rationem debeant esse concupiscibilis et irascibilis : et hoc a nullo Auctore habetur omnino, nisi ab eo libro qui falso adscribitur Augustino, qui dicitur de Spiritu et anima. Philosophus

enim in fine primi Ethicorum, Damascenus, Gregorius Nicænus, et Avicenna, dicunt contrarium. Similiter Glossa super principium Ezechielis quae recitat sententiam Platonus, quod concupiscibilem posuit in hepate, irascibilem autem in felle : et ratio hujus est, quia illae potentiae sunt denominatae a passionibus quae sunt ira et concupiscentia : omnibus autem (etiam qui parum noverunt) patet hoc quod passiones non sunt rationalis naturae, sed sunt inferentes vel illatae in sensu : unde plane possumus dicere, quod quaestio falsum supponit, scilicet in natura omnino spirituali esse concupiscibilem et irascibilem, in qua proprie est voluntas : quia sicut dicit Philosophus, in rationali voluntas fit, in irrationali desiderium et animus.

Si autem secundum hoc quaeratur, Cujus ergo vis est charitas quae in Deo et in Angelo ponitur ? Dicendum, quod voluntatis. Si objiciatur, quod etiam amor nominat passionem, et ita est alicujus partus sensibilis animae, et non Dei vel Angeli. Dicendum, quod non est verum generaliter : sed per corporalem actum, et habens contrarium, verum est quod nominat passionem, sed non amor qui dicit affectum voluntatis rationalis. Si autem non fiat in hoc vis, sed volumus concedere duplicem irascibilem, et duplicem concupiscibilem, scilicet humanam et sensibilem, tunc dicimus, quod non est simile de habitu irascibilis, et concupiscibüls : quia irascibilis est respectu ejus quod est extra, quod repelli habet per victoriam super ipsum : concupiscibilis autem est respectu eorum quae unienda sunt intus, et respectu unientium : et ideo penes habitum concupiscibilis est processio personae, et non penes habitum irascibilis.

Ad aliud dicendum, quod apprehensio omnis attribuitur Filio, et praecipue apprehensio boni : quia illa spirare facit amorem, et est operativa ut ars operatur : speculativa enim est in universali, et non est de rebus nisi in potentia exi-

<--- Page Split --->

stentibus. Licet autem speculativus et practicus differant, non tamen penes speculativum accipitur verbum quod est Filius, quia verbum illud (ut dicit Augustinus in libro VIII de Trinitate) est notitia amata, et ideo est in ratione optimi: sed penes speculativum per appropriationem non ita convenit accipere personam duabus de causis, quarum una est : quia ipse est a re intus procedens in speculationem : et ideo oppositum modum habet ad processionem persone de persona : sed practicus est procedens de intelligente in opus, et ideo ille simiilor est processioni personarum. Secunda causa est, quod speculativus non est rei in propria natura, sed potius in ratione universali in qua res non est nisi in potentia : sed practicus est de propria natura rei : et ideo iterum magis convenit personarum processioni, quae propriam naturam accipiunt a persona a qua procedunt.

Ad aliud dicendum, quod Filio non attribuitur speculativum nisi attributione minus propria : quia idealis intellectus in divinis est operativus omnium rerum ideatarum quae procedunt in opus : et ille

secundum Augustinus in libro LXXXIII Questionum, attribuitur Filio.

Ad aliud dicendum, quod supponendo, quod charitas vel amor sint concupiscibilis in natura spirituali, nullus aliorum actuum dicit completam et intimam inclinationem affectus ad amatum : et hoc sic probatur : Velle dicit actum voluntatis per se, qui communis est intimo et completo, et non intimis et incompletis. Caetera autem patent per Psalmum cxvii, 20, ubi dicit : Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas. Unde concupiscere minus est quam desiderare, desiderare autem adhuc minus quam velle, et velle minus quam amare ex charitate.

Ad ultimum dicendum, quod secus est de imagine creata a Deo : quia imago in multis est dissimilis, praecipue in simplicitate naturae et perfectione : et ideo quod accidens est in ipsa, hypostasis divina distincta est in Deo, ut patet per ante dicta : tamen si quis consideret dicta Augustini supra notata 1, amor et notitia non omnino sunt accidentalia menti, sed secundum aliquem modum substantialia sunt.

B. Quod Spiritus sanctus proprie dilectio dicatur : et tamen Trinitas sit dilectio.

Joannes autem in epistola canonica ait, Deus charitas est 2. Non dixit, Spiritus sanctus charitas est : quod si dixisset, absolutior esset sermo, et non parva pars quaestionis decisa : sed quia dixit, Deus charitas est, incertum est : et ideo quaerendum est, Utrum Deus Pater sit charitas, an Filius, an Spiritus sanctus, an Deus ipsa Trinitas, quia et ipsa non tres dii, sed unus est Deus. Ad quod Augustinus in eodem libro ita dicit 3 : Nescio cur

<--- Page Split --->

sicut sapientia et Pater dicitur, et Filius, et Spiritus sanctus, et simul omnes non tres sed una sapientia : non ita et charitas dicatur Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, et simul omnes una charitas. Non ideo tamen quisquam nos inconvenienter aestimet charitatem appellare Spiritum sanctum, quia et Deus Pater et Deus Filius potest charitas nuncupari : sicut proprie verbum Dei etiam sapientia Dei dicitur, cum et Pater et Spiritus sanctus sit sapientia.

ARTICULUS III.

An verbum proprie conveniat Filio ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Sicut proprie verbum Dei etiam sapientia, etc.

Ex hoc enim accipitur, quod verbum proprie convenit Filio.

SED CONTRA :

  1. Pater dicit se, Filius dicit se, et Spiritus sanctus dicit se : aut ergo dictum ab eis est verbum, aut non. Si est verbum, et verbum procedit a dicente : ergo Filius procedit non tantum a Patre, sed etiam a se, et a Spiritu sancto. Si autem non est verbum. CONTRA : Quando a dicente non dicitur verbum, nihil dicitur : ergo Filius dicendo se et Spiritus sanctus dicendo se, nihil dicunt, quod absurdum est.

  2. Praeterea, Sicut dicit Anselmus in Monologio : Quilibet trum dicit se in alium vel in alios duos : ergo videtur quod non tantum Filius dicatur verbum.

  3. Praeterea, Dicit omnes creaturas, sicut dicitur in principio Genes 1, 3 : Dixit Deus : Fiat lux, etc., et Psal. xxxii, 9, et cxlivii, 5 : Ipse dixit, et facta sunt · ipse mandavit, et creata sunt. Hoc autem dicere est creare : cum ergo omnibus aequaliter conveniat hoc dicere, omnibus conveniet verbum ab ipsis procedere.

SED CONTRA :

  1. Augustinus : In eo est Verbum quo Filius : sed Filius est generatione qua distinguitur a Patre, et a Spiritu sancto : ergo verbum est eadem generatione distinguente.

  2. Item, Anselmus : Mirum quidem et ineffabile video, scilicet tres dicentes, quorum quilibet dicit se et alios duos : et tamen unum solum verbum, et unius tantum esse verbum, quia Patris : ergo videtur, quod tantum notionaliter verbum sumatur.

SOLUTIO. Dicendum, Quæstio de Verbo longa est et difficilis : et infra suo loco tractabitur : sed hic modo sufficiat, quod meo judicio verbum dicitur dupliciter, scilicet essentialiter, et personaliter : et verbum essentialiter dictum appropriate convenit Filio, personaliter vero non nisi proprie convenit ei. Sicut enim duo nomina habemus ex parte Spiritus sancti, quorum unum convenit proprie, sscut Spiritus sanctus : alterum autem uno modo dictum convenit proprie, et alio modo dictum convenit appropriate, scilicet amor, vel charitas : ita est ex parte Filii quod habet unum nomen conveniens non nisi proprie, scilicet Filius : aliud autem uno modo dictum convenit proprie, alio modo dictum appropriate, et hoc est verbum.

Ad in ergo quod primo objicitur, dicendum quod dicere æquivocum est ad dicere essentiale quo quilibet dicit se et alium, et ad dicere notionale quo solus Pater dicendo generat Filium. Sunt au-

<--- Page Split --->

ten qui dicunt, quod dicere dicitur triplicitcr, scilicet essentialiter quomodo quilibet dicit se : et essentialiter connotando effectum in creatura, quo quilibet dicit creaturam : et notionaliter, quo solus Pater dicit verbum, et in hac tertia sola significatione respondet ei verbum : et hoc est verum quod respondet verbum personale : sed quod in duplici alia significatione nullum verbum respondeat, absurdum est : quia qui dicendo non dicit verbum, nihil dicit, quia nihil dicitur nisi verbum.

Ad aliud dicendum, quod Anselmus Ad 2. vult dicere, quod ex pluralitate dicen- tium non multiplicatur ratio verbi per appropriationem : verbum enim a quo- cumque dicatur, sive etiam ab omnibus, sive a duobus, semper est appropriabile Filio magis quam alii.

Ad in quod objicitur de Augustino diAd object.1. cendum quod eo Verbum est quo Filius, id est, ea relatione dicitur Verbum, li- cet non ea ratione nominis : et hoc in- telligit de verbo personaliter dicto.

C. Sicut verbum Dei proprie dicitur sapientia, et tamen tota Trinitas dicitur sapientia : ita et Spiritus sanctus proprie dicitur charitas, et tamen Pater et Filius et Spiritus sanctus dicitur charitas.

Si ergo proprie aliquis horum trium charitas nuncupari debet, quis aptius quam Spiritus sanctus ? ut scilicet in illa summa simplicique natura non sit aliud substantia, et aliud charitas : sed substantia ipsa sit charitas, et charitas ipsa sit substantia, sive in Patre, sive in Filio, sive in Spiritu sancto : et tamen Spiritus sanctus proprie charitas nuncupatur'. Ecce his verbis aperte dicit Augustinus quod in Trinitate charitas aliquando refertur ad substantiam, quae communis est trium personarum, et tota in singulis : aliquando specialiter ad personam Spiritus sancti, sicut sapientia Dei aliquando pro substantia divina, aliquando pro Filio accipitur : et hoc in multis fieri reperitur.

<--- Page Split --->

queritur, Qualiter illæ charitates in divinis differant ?

ARTICULUS IV.

An Spiritus sanctus proprie nuncupetur charitas ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Et tamen Spiritus sanctus proprie charitas nuncupatur, etc. »

  1. Hoc enim videtur falsum esse : quia quidquid est commune tribus, non potest esse proprium unius : sed charitas est communis tribus : ergo non potest esse proprium Spiritus sancti.

  2. Præterea, Charitas magis videtur appropriari Patri : quia in quadam antiphona de Trinitate cantat Ecclesia : « Charitas Pater est, gratia Christus, communicatio Spiritus sanctus 1. »

  3. Item, Charitas virtutum est forma, et sic omnes virtutes aliquid accipiunt a charitate : ergo magis similis et appropriabilis est personæ a qua aliae accipiunt, quam illi quæ ab aliis accipit quod ab ipsa nulla alia accipit : hæc autem est Spiritus sanctus : ergo non convenit Spiritui sancto.

  4. Item, Charitas est finis præcepti, ut dicit Apostolus, I ad Timoth 1, 3 2. Finis autem convenit ei in quem ultimum secundum naturae ordinem recurrimus. Ille autem est Pater, ut supra habitum est 3 : ergo videtur charitas non esse propria Spiritui sancto.

PRÆTEREA , DicturessentiacharitasindivrnisSmiliterdicturSpiritussan - ctuscharitas . Etsimilitercharitasquæ - damimportatur , cumdictur , PateretFilusdiliguntse : inverboenimdili - guntimportaturcharitasquædam . E t

S O L U T I O . D i c e n d u m , u t p r i u s h a b i t u m e s t , q u o d c h a r i t a s d u p l e x e s t : e s t e n i m p e r s o n a l i s , e t e s s e n t i a l i s : e t p e r s o n a l i s d i c i t u r S p i r i t u s s a n c t u s p r o p r i e , i t a q u o d n u l l u s a l i u s : e s s e n t i a l i s a u t e m d i c i t u r i p s e a p p r o p r i a t e , s e d c o m m u n i t e r q u i l i - b e t a l i u s .

ADPRIMUMdicendum , quodproprieinnuiturinauctoritateAugustiniperap - propriate .

ADALIUDdicendum , quodcharitasac - cipiturdupliciter , scilicetinse , siveadpropriumactum : etsecundumquodsehabetadaliasvirtutes . Siinse , estipsaingenereamoris , etpertinetadSpiri - tumsanctum : ethæcestsuapropriaconsideratio . Siautemaccipiturutcom - paraturadaliasvirtutes , sichabetratio - nemcujusdamprincipiiadaliasvirtutes , etsicaptaturPatri .

Etperhocpatetsolutioadduose - quentiaquæinillaconsiderationechari - tatisprocedunt .

ADELTIMUMdicendum , quodindivinisestcharitasessentalis , etnotionalis , etpersonalis . Etpatethocratione , etexem - p l o . Rationesic : PateretFiliusdiliguntseinquantumunumsuntinnatura : etinhacdilectionenecessarioetiaminclu - diturSpiritussanctusquiestejusdemessentiæcumPatreetFilio : undelydiliguntdicitactumcharitatisessentia - l i s . Cumautemdicosic , PaterdiligitFi - liumamorequiestSpiritussanctus , importaturduplexamor , scilicetnotio - nalisinverboquoPateretFiliusunumsuntinspirandoamorem : etaliusamorimportaturpernomenquodest , amorequiestSpiritussanctus . Exemploautemididemostendtur : sponsusenimetsponsadiliguntseinconvenientianatu -

1 Antph . 1 N o c t . IIIadMatulnumfestuSS . Trntatus .

2 IadTimoth . 1, 5 : Funspræceptiestcharu -

tas de corde puro, etc.,

3 Cf. Supra, Dist. III.

<--- Page Split --->

ræ et societatis quæ est inter homines bene convenientes : et a tali dilectione non excluduntur alii boni socii ad eamdem vitam pertinentes : et hæc dilectio quantum potest, respondet dilectioni essentali. Diligunt se etiam sponsus et sponsa ad actum communicationis naturæ per generationem : et ab hac dilectione excluditur etiam proles genita : et hæc respondet, quantum potest, dilectioni notionali in quantum sunt principium Spiritus sancti Pater et Filius : quæ dilectio non est Spiritus sanctus, quia Spiritus sanctus non est principium quo Pater et Filius spirant Spiritum, sicut nec Filius est paternitas qua Pater generat Filium. Tertia dilectio est qua com-

placent sibi in prole genita : et esset hoc magis simile, si proles esset amor : quia tunc diligerent se in amore illo : et hæc dilectio respondet personali dilectioni. Aliud exemplum magis conveniens est in mente. Ponamus enim memoriam non generare intelligentiam, adhuc diliget eam in quantum ad eamdem naturam mentis secum pertinet : si autem ponamus sicut verum est, concordiam memoriae et intelligentiae in producenda voluntate sui, ipsa concordia producendi dicet amorem similem notionali amori in divinis : voluntate autem jam producta, ipsa voluntate nectente memoriam et intelligentiam iterum diligunt se : et erit dilectio sicut personalis.

D. Exemplis firmat eadem nomina proprie et universaliter accipi.

Pluribus enim exemplis doceri potest, multa rerum vocabula et universaliter poni, et proprie quibusdam rebus adhiberi : sicut Legis nomine aliquando simul omnia Veteris Testamenti significant eloquia, aliquando autem proprie vocatur Lex quæ data est per Moysen. Multa alia suppetunt exempla, sed in re aperta vitanda est longitudo sermonis. Sicut ergo unicum Dei verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit universaliter et Spiritus sanctus et Pater ipsa sapientia : ita Spiritus sanctus proprio vocabulo charitas nuncupatur, cum sit Pater et Filius universaliter charitas.

EXPOSITIO TEXTUS.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Sicut Legis nomine aliquando simul omnia, etc. » Ubi sic in Scriptura accipitur ?

Et dicendum, quod Joan. xv, 25, Lex

ponitur pro toto Veteri Testamento, ubi dicit Dominus : Ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis : hoc enim in Psal. cxviii, 161, scriptum est 1 : qui non dicitur Lex, nisi quia est de Veteri Testamento, quod etiam instrumentum est, quia instruit, et sicut instrumentum harmoniam litterae ad spiritum, et typi ad veri-

<--- Page Split --->

tatem ostendit. Similiter ibi, cxvii, 1 : Beati immaculati in via qui ambulant in lege Domini : ibi enim tota Scriptura potest dici Lex. Et ibi, Psal. 1, 2 : In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. De data lege per Moysen est istud Joan 1, 17 : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Item, Eccli. xxiv, 33 : Legem mandavit nobis Moyses in praeceptis justitiarum. Et, Deuter. xxxiii, 2 : In dextera ejus ignea lex.

ARTICULUS V.

An sapientia non sit propria, sed appropribabilis tantum?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Sicut ergo unicum Dei verbum proprie vocamus nomine sapientiæ, etc.»

  1. Hic enim dubium potest esse, quod sapientia est appropriabilis, et non propria : charitas autem appropriabilis, et propria, quæ sit causa hujus?

  2. Item, Cum verbum sit appropriabile, et proprium, ut prius ostensum est : quare non similiter sapientia ?

  3. Si dicas, quod sapientia in sapiente est ut perfectio ipsius secundum sapere :

et ideo non potest esse propria : quia tunc Pater saperet quasi formaliter sapientia quæ ab ipso esset. Contra : Eodem modo video, quod amor est in amante sicut perfectio, vel amare vel diligere : ergo non debet esse proprius, sed appropriatus.

SOLUTIO. Dicendum sine præjudicio, quod ratio istius dicti dependet a ratione nominum : quia sic charitas hoc quod dicit, dicit ut in aliud, vel in alium procedens : unde Augustinus dicit, quod « charitas minus quam inter duos haberi non potest. » Sapientia autem hoc quod dicit, dicit ut inhaerens ipsi sapienti, quasi ex alio de quo est sapientia, quia sapientia de rebus est : et licet in Deo sit causa rerum, et non causata a rebus, tamen hoc non dicit ipso nomine : et ideo non potuit congrue proprium esse processioni personarum : et per hoc patet solutio ad primum et ultimum.

Ad MEDIUM dicendum, quod verbum dicit ut procedens ab alio, cujus ipsum est intentio et similitudo, præcipue quando aliquis dicit se : et ideo illud in se claudit rationem ejus quod est esse ab alio, sicut et charitas vel amor : et ideo cum per esse ab alio distinguantur personæ procedentes in divinis, illa nomina erant apta ut repræsentarent plus quam alia.

E. Auctoritatem ponit, quod Filius proprie dicitur sapientia.

Sed Dei verbum, id est, unigenitus Dei Filius, aperte dictus est Dei sapientia, ore Apostoli dicentis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam 1. Spiritus autem sanctus ubi sit dictus charitas, invenimus, si diligenter Joannis Apostoli eloquium scrutemur : qui cum dixisset : Diligamus nos invicem, quia charitas ex Deo est : adjunxit : Et omnis qui duligit, ex Deo

<--- Page Split --->

natus est : quia dilectio Deus est. Hic manifestavit se dixisse eam dilectionem esse Deum, quam dixit ex Deo. Deus ergo ex Deo est dilectio : sed quia et Filius ex Deo Patre natus est, et Spiritus sanctus ex Deo Patre procedit, quem potius eorum hic debeamus accipere dictum esse dilectionem, merito quaeritur. Pater enim solus ita Deus est, ut non sit ex Deo : et ideo dilectio, quae ita Deus est ut ex Deo sit, non ipse Pater est, sed aut Filius, aut Spiritus sanctus. Sed in consequentibus cum Dei dilectionem commemorasset Joannes, qua dilexit nos, et hinc hortatus esset ut et nos invicem diligamus, atque ita Deus in nobis maneat : quia utique dilectionem Deum dixerat, statim volens de hac re apertius aliquid eloqui, inquit : In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis 2. Spiritus itaque sanctus, de quo dedit nobis, facit nos in Deo manere, et ipsum in nobis. Hoc autem facit dilectio : ipse ergo Deus est dilectio. Deus ergo Spiritus sanctus qui procedit ex Deo, significatur ubi legitur, Deus dilectio est, et, Dilectio ex Deo est 3. Ecce his verbis aperte dicit Augustinus Spiritum sanctum esse charitatem Patris et Filii : et in tantum quoque sermonem produxit, ut videatur dixisse Spiritum sanctum non solum esse dilectionem Patris et Filii, qua se invicem et nos diligunt, sed etiam qua diligimus Deum. Sed utrum ipse sit charitas qua nos diligimus Deum, in sequenti explicabitur.

ARTICULUS VI.

Utrum Spiritus sanctus sit dilectio qua Pater et Filius diligunt se et nos, et etiam qua nos diligimus Deum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Spiritum sanctum non solum esse dilectionem Patris et Filii, qua se invicem et nos diligunt, sed etiam dilectionem qua diligimus Deum, etc. »

  1. Hoc enim videtur falsum pro prima parte : quia dilectio qua Pater et Filius diligunt nos, notat effectum in creatura rationali : sed omne tale nomen est essentiale, eo quod ille effectus communi-

ter est totius Trinitatis : ergo illa dilectio non est specialiter Spiritus sanctus.

  1. Item, Una est operatio trium : diligere autem nos est idem quod facere in nobis gratiam qua diligamus Deum : ergo est indivisibiliter trium : non ergo dicit specialiter dilectionem quae est Spiritus sanctus.

  2. Item, Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : Amor est simplex virtus per se motiva ad unitivam quamdam concretionem ex bono usque ad extremum existentium, et ab illo rursus consequenter per omnia ad bonum, ex eadem, et per eamdem, et in eamdem seipsam reflectens, et ad eamdem et semper eodem modo revolutam 4. Cum ergo ista processio amoris et reflexio in primum bonum amans, sit communiter

<--- Page Split --->

omnium personarum, non videtur Spuritus sanctus specialiter esse charitas illa qua Deus diligit se et nos.

  1. Item, Hoc videtur esse contra Augustinum hic in ultimo capitulo istius distinctionis 1, ubi inducit illud Apostoli ad Coloss. 1, 13 : Transultut nos in regnumi Filii dilectionis suae, sic dicens : Si ergo non est in illa Trinitate charitas Dei nisi Spiritus sanctus, Filius est etiam Spiritus sanctus.

Solutio. Dicendum, sicut supra dictum, quod triplex est in divinis charitas, et illa triplex charitas quadrupliciter significatur, et quandoque etiam quinque modis. Significatur enim essentialiter chartas, quandoque per se solam : ut cum dicitur, Deus charitas est 2. Quandoque etiam significatur notionalter solum : ut cum dicitur Pater diligit Filium, in quantum personae distinctae existentes conveniunt in spirando. Significat etiam personalter solum : sicut cum dicitur, charitas est Deus ex Deo : sicut Augustinus hic dicit in praecedenti capitulo 3, per contectionem et consequentiam quam accipit ex epstola Joannis. Significatur etiam quandoque simul essentialiter et notionaliter : ut cum dicitur, Transuluit nos in regnum Filii dilectionis suae : et hoc supra probatum est 4. Significatur quinto nodo quandoque essentialiter et notionaliter et personaliter simul . ut cum dicitur, Pater et Filius mittunt, vel dant Spiritum sanctum . ibi enim in effectu connotato accipitur chartas essentialis, et in ratione missionis notionalis, et in dono ipso quod datur charitas personals intelligitur . et hoc ultimo modo accipit Magster hic.

DICENDUM ergo ad primum quod licet per effectum connotatum accipiatur essentialis charitas, tamen non solus effectus est ibi : imo in effectu illo qui est

appropriab1is Spiritu sancto, intelligitur mitti Spiritus sanctus : et ita notionalis cum illo, et personalis accipitur : unde essentialis accipitur in talibus in recto, et notionalis, et personalis in obliquo : et hoc magis declarabitur infra cum de missione disputabitur 5.

Ad aliud dicendum, quod una est operatio trium : sed illius operati appropriatio non aequaliter convenit tribus, sed est quandoque operatum appropriabile uni personae, sed separabile a missione illius personae : sicut virtus politica vel bonitas gratiae gratis date appropriablis est Spiritui sancto, non tamen necessario est missus Spiritus sanctus in collatone hujus gratiae. Quandoque autem operatum trium personarum est approprabile uni inter personas, et inseparabile a missione unus personae : sicut charitas creata data rationali creaturae, quae appropriabilis est Spiritui sancto, et inseparabilis a missione Spiritus sancti in eum cui confertur donum chartatis : et tunc ratione appropriationis et inseparabilitatis in talibus accipitur notionale et personale in essentiali.

Ad aliud dicendum quod Dionysius 1 diffinit amorem in universali, non prout est hujus vel illius. In universali autem dico, prout ex primo bono procedens efficiendo in omnibus entibus aliquid vel esse vel vivere vel sentire vel intelligere vel aliquid boni naturalis vel superaddti. et revertitur in fontem unde emanavit, reordinando omnia entia in ipsum secundum boni appetitum, secundum quod dicimus, quod bonum est quod omnia appetunt : et non loquitur in speciali de amore qui est charitas : tamen etiam ille amor appropriablis est Spiritui sancto, licet missio Spiritus sancti separabilis st ab ipso.

Ad auctoritatem autem Augustini patet solutio per ante dicta.

4 Cf. cap. H hujusce distinctionus X, sub finem. 2 I Joan IV, 16.

3 Cf. cap. C hujusce dist. X. 4 Cf. Supra, Dist. V. 5 Cf. Infra, Dist. XIV et XV.

<--- Page Split --->

F. Redit ostendere quod proposuerat, scilicet quod Spiritus sanctus sit amor quo Pater a Filio, et Filius a Patre diligitur ?

Nunc vero quod incepimus ostendere, curemus, scilicet Spiritum sanctum dilectionem esse sive amorem Patris et Filii : quo scilicet Pater diligit Filium, et Filius Patrem. De hoc Hieronymus super Psal. xvii ait : Spiritus sanctus nec Pater est nec Filius, sed dilectio quam habet Pater in Filium, et Filius in Patrem. Augustinus quoque in libro VI de Trinitate, ait : In omnibus æqualis est Patri Filius, et est unius ejusdemque substantiae. Quapropter etiam Spiritus sanctus in eadem unitate substantiae, et æqualitate consistit 1.

ARTICULUS VII.

Utrum Spiritus sanctus procedat a Patre in Filium, et reflectatur a Filio in Patrem : ita quod sit amor Filii in Patrem, et Patris in Filium : et utrum ista sit vera locutio, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, et Pater diligit se Spiritu sancto, et Pater et Filius diligunt se dilectione quae est Spiritus sanctus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in penultino capite F. de verbo Hieronymi : « Spiritus sanctus nec Pater est nec Filius, sed dilectio quam Pater habet in Filium, et Filius in Patrem, etc. »

Videtur enim ex hoc quod Spiritus sanctus procedat a Patre in Filium, et non quiescat ibi, sed reflectatur a Filo in Patrem : et hoc falsum videtur.

  1. Quidquid enim procedit ab aliquo in aliquem vel in aliud, aut recipitur ab illo in quod procedit, aut non. Si recipitur : ergo videtur, quod Filius recipit Spiri-

tum sanctum a Patre : et hoc sonat indigentiam Spiritus esse in Filio, quod absurdum est.

  1. Præterea, Aut Filius recipit quod habet, aut quod non habet. Si quod habet : ergo receptio est habiti quod non est intelligibile. Si forte dicas, quod non hoc modo habet : ergo variatio ponitur circa Filium : quia alio modo se habet recipiendo quod habet a Patre, quam ante se habuit, vel quam non recipiendo : et hoc hæreticum est.

  2. Præterea, De conversa quaeritur quando dicit, quod est amor Filii in Patrem : ergo Pater etiam recipit a Filio, vel quod non habet, vel quod non hoc modo habet quo recipit : et hoc absurdum est : ergo videtur Spiritus sanctus non esse amor Patris in Filium, et Filii in Patrem.

Juxra hoc ulterius quaeritur de quaestione antiqua, cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, utrum vera sit locutio, et in qua habitudine ablativus constrnutur cum verbo ?

  1. Quod autem sit falsa, videtur : quia hæc est falsa, Pater est sapiens sapientia

<--- Page Split --->

quam genuit : ergo a simili hæc est falsa, Pater et Filius diligunt se dilectione quæ ab ipsis procedit : hæc autem est Spiritus sanctus : ergo hæc est falsa, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.

  1. Item, In divinis non est aliud diligere, quam esse : ergo si Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, ipsi sunt Spiritu sancto. Et probatur, quod teneat argumentum supra 1, ubi a simili argumentatur Magister, et etam Augustinus, quod non est Pater sapiens sapientia quam genuit : quia ibi non est aliud sapere quam esse : unde si esset sapiens sapientia quam genuit, esset etiam sapientia quam genuit.

  2. Item, Ponamus per impossibile Spiritum sanctum non esse, adhuc verum erit quoniam Pater et Filius diligunt se aliqua dilectione, quæ verissima dilectio est : ergo videtur, quod non diligunt se Spiritu sancto : quia posito Spiritu, illa dilectio non aufertur ab eis.

  3. Item, Fortius objicitur sc : Quidquid æqualem oppositionem habet ad duo, non refertur ad ipsa, nisi ut ad opposita relative . Spiritus sanctus æqualem habet oppositionem relationis ad Patrem et Filium in quantum sunt unum principium Spiritus sancti : ergo non refertur ad ipsos, nisi sicut unum relativorum ad aliud oppositum : ergo non refertur ad ipsos, ut forma amoris uniens et nectens eos.

  4. Item, Unum relativorum non potest intelligi esse forma disponens reliquum : cum ergo Spiritus sanctus relativum sit ad Patrem et Filium, non capit etiam intellectus quod possit esse forma uniens et nectens Patrem et Filium : talis autem forma vel quasi forna importatur in verbo diligendi : ergo locutio simpliciter est falsa.

  5. Item, Nihil idem principium est oppositionis, et unionis vel nexus : processio Spiritus sancti principium est oppositionis relativæ : ergo non potest esse

principium ut forma uniens vel nectens.

PRETEREAquæritur :

  1. Cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, cujusmodi actum dicat ly diligunt ? Aut enim dicit actum essentialem, aut notionalem. Si essentialem : tunc sequitur, quod sunt Spiritu sancto : quia secundum hoc idem est ibi esse quod diligere : sed hoc est falsum : ergo non dicit actum essentialem. Si vero dicit notionalem. CONTRA : Secundum hoc loco ejus potest poni verbum quod denotat illum actum, et secundum hoc possemus dicere, Pater et Filius spirant Spiritu sancto : hoc autem est falsum, quia non spirant Spiritu sancto, sed potius Spiritum sanctum.

  2. Præterea, Si dicit notionem : aut notionem qua distinguuntur Pater et Filius ab invicem, aut eam in qua sunt unum. Si primo modo : tunc diceret paternitatem vel filiationem, quod aperte falsum est. Si autem secundo modo dicat notionem : tunc videtur, quod dicat notionem illam quæ est principium : ergo possum dicere, Pater et Filius principiant Spiritum sanctum Spiritu sancto : et hoc iterum falsum est.

PRETEREAquæritur , Quareadmitti - t u r illa, PateretFiliusdiligunt - seSpiri - tusancto : nonautemhæc , spirantSpi - ritusancto : cumspirantetdiliguntdi - canteamdemnotionem ?

PRETEREAquæriturdehabitudinepro - nominisadverbum : videturenimessereciprocum , velretransitivum . Siestre - ciprocumtuncdilectioquæimportaturimactudiligendi , notaturtransireineum - demaquoexivit : estenimsensus , P a - terdiligitseSpiritusancto , etFiliusdiligitseSpiritusanto .

SEDCONTRA : Verbumnotansnotionem , Sedcontranotatcaminrationedistinctionisadper - sonaminquaestoppositanotio : ergonondebetessetransitioactusabeodemineumdem , sedpotiusdistinctusnotaridebetprocedereadistincto . Siautemest

<--- Page Split --->

transitiva ut sit sensus, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, id est, Pater diligt Filium Spiritu sancto, et Filius diligit Patrem Spiritu sancto, sicut innuit auctoritas Hieronymi. Contra : Quia secundum hoc notatur Filius habere actum dilectionis a Spiritu sancto in Patrem, et e converso Patrem in Filium : ergo Spiritus sanctus non habet ab ipsis, sed potius illi ab ipso.

JuxTa hoc quaeritur ulterius, Utrum haec concedi debeat, Pater diligit se Spiritu sancto, et Filius diligit se Spiritu sancto ?

Videtur autem quod non : quia Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, et unus non sine alio : ergo cum divisim significantur, significantur ut principia plura, et non ut unum : ergo haec est falsa, Pater diligit se Spiritu sancto.

Sed contra : Si enim Pater non potest diligere se Spiritu sancto : aut hoc est quia impotens est spirare Spiritum sanctum sine adjutore, aut quia non vult, et utrumque est absurdum : ergo haec est vera, Pater diligit se Spiritu sancto : et haec similiter, Filius diligit se Spiritu sancto.

Ulterius quaeritur de habitudine ablativi ad verbum : non enim construi potest in ratione causae efficientis : quia Spiritus sanctus non est causa efficiens, quod Pater et Filius diligunt se.

Si forte dicas, quod in divinis non est causa, sed principium. Contra : Iterum haec est falsa, Spiritus sanctus est principium ejus quod Pater et Filius dIugunt se : ergo nec in ratione causae, nec in ratione principii construi potest ablativus ille. Nec construitur in ratione materiae : quia Spiritus sanctus non est materia circa quam solam est dilectio, nec in qua sola, nec ex qua, nec etiam dispositio materialis : cum ergo materia non sumatur pluribus modis, videtur quod in ratione causae materialis non construitur. Nec construi potest in ratione principii linalis : quia Pater et Filius non diligunt

se propter Spiritum sanctum, sed propter scipsos. Praeterea finis movet : et secundum hoc esset sensus, quod Spiritus sanctus moveret intentionem Patris et Filii ad hoc ut diligerent se : quod iterum falsum est, quia sic Spiritus sanctus secundum rationem esset ante dilectionem quae importatur in verbo, sicut fins in intentione est ante opus efficientis, Nec videtur quod in ratione causae formalis posset construi : quia forma est dispositio agentis ad actum : ergo sensus esset, quod Spiritus sanctus esset forma disponens Patrem et Filium ad diligendum se : et secundum hoc Pater et Filius a Spiritu sancto sicut a forma haberent, quod se invicem diligerent : quod absurdum est : quia non habent ab ipso, sed ipse omnia quae habet, habet ab illis.

ProPter haec et similia dicit Magister Simon Tornacensis, quod ablativus ille non construitur in habitudine alicujus causae, sed ponitur in designatione signi : et ideo iste est sensus, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, id est, Spiritus sanctus unus in persona spiratus communiter a Patre et Filio, signum est quod Pater et Filius diligunt se.

Sed contra :

  1. Secundum hoc divisae quas Hieronymus ponit, non essent verae, scilicet, Pater diligit Filium Spiritu sancto, et Filius diligit Patrem Spiritu sancto : quia Spiritus sanctus non est necessarium signum quod Pater diligit Filium, et e converso : quia sine hoc potest intelligi, quod Pater diligit Filium.

  2. Praeterea, Signum est alicui signum, qui illo signo cognoscat : sed non oportuit Patrem et Filium sibi ipsis facere signum suae dilectionis : ergo hoc signum erit respectu creati : ergo si ponamus nullum creatum esse, tunc erit falsa vel nugatoria ista, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.

  3. Praeterea, Sapientia genita et sapientia creata signum est quod Pater sit sapiens : ergo videtur, quod Pater sit sapiens sapientia genita vel creata.

<--- Page Split --->

  1. Item, Amor creatus signum est quod Pater et Filius et Spiritus sanctus diligunt se: ergo videtur, quod secundum hoc possimus dicere, quod Pater et Filius diligunt se amore creato: quia amor creatus signum est quod ipsi se diligunt.

Quæst. 8. Item quæritur juxta hoc si hæc conceditur, Pater et Filius diligunt se dilectione quæ est Spiritus sanctus, et quæ sit magis propria ?

ad hanc non potest esse ablativus in habtudine causæ alicujus : sed erit quasi in ratione principiat vel signi, sicut dicit Tornacensis. Sed quia hoc non est principale significatum in verbo, sed potius modus processionis : ideo ablativus potest se habere in ratione causæ quasi formalis ad verbum : sicut dixerunt quidam alii. Quomodo autem debeat intelligi in ratione causæ quasi formalis ablativus, declaratur infra 1 : et sic consequenter ad finem dubii.

Solutio. Dicendum sine præjudicio ad primum salvando Hieronymum, quod Spiritus sanctus est dilectio qua Pater et Filius diligunt se : sed ad intelligendum qualter hujusmodi locutiones sunt veræ, et qualiter sunt a quibusdam negate, et a quibusdam concessæ, prænotandum, quod cum dicitur, Pater et Filus diligunt se Spiritu sancto, verbum diligunt est notionale, et importat processionem Spiritus sancti activam, et insuper importat modum processionis ejus : sicut verbum, generatur, non tantum dicit processionem Filii a Patre, sed insuper dicit etiam modum processionis Filii. Quia autem modus processionis Spiritus sancti est, quod procedit ut amor : ideo modum dicit in principali significato, processionem autem dicit ex consequentia secundum intellectum. Quidam autem attendentes tantum processionem significatam in verbo, negabant istam, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, propter objectiones factas : et dixerunt, quod Augustinus retractavit eam in suo simili, quando scilicet retractavit hanc, Pater est sapiens sapientia genita. Sed quia non est consuetudo Augustini, nisi faciat mentionem in speciali de isto, ideo aliter est dicendum, quia quando dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, ablativus in duplici habitudine se habet ad verbum, secundum quod duo sunt in verbo : est enim in eo processio activa, et

Ad m ergo quod primo objectur, dicendum quod ex illa locutione non accipitur, quod Filius accipiat Spiritum sanctum a Patre tamquam non habitum : sed potius accipiat ab ipso, quod ab eo procedat Spiritus sanctus : quia hoc est Patrem diligere Filium Spiritu sancto, Filium ab ipso accipere quod ab eo procedat amor in quo nectantur et concordent. Cum autem dicitur, Filius diligit Patrem Spiritu sancto, non est alius sensus, nisi quod a Filio procedat Spiritus sanctus, in quo nectitur cum Patre : et ideo patet, quod ex falso intellectu verbi procedunt illa argumenta.

Ad m quod ulterius quæritur de ista, Ad quem, t Pater Filium diligit Spiritu sancto, et Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, dico sine præjudicio, quod veræ sunt omnes.

Ad m quod contra obiicitur, dicendum quod non est simile de sapientia et amore, ut supra diximus : quia sapientia dicit comparationem ad sapientem tantum : amor autem dicit ut ab amante, et ita magus convenit personæ distinctæ, et insuper diligere importat actum notionalem, cum dicat actum præcedentem et transeuntem ab amante : sapere autem non ita dicit : imo potius transit ad sapientem quam ab ipso, et magis est recipere quam dare vel agere.

Ad aliud dicendum, quod in divinis

A d 1.

Ad 2.

<--- Page Split --->

est diligere dupliciter, scilicet notionale, et essentiale: sed sapere non est nisi essentiale: et ideo non est simile.

Ad aliud dicendum, quod si ponatur Spiritus sanctus non esse, non erit in divinis nisi diligere essentialiter dictum : et hoc diligere est unde Pater et Filius unum sunt secundum essentiam : et ideo ex illo non sequitur personam esse : sed tunc non erit omnimoda perfectio in divinis, cum deficiat communicatio naturae divinae per modum amoris : si enim personae non sint, deficiet aliqua perfectio in Deo, scilicet communicatio naturae, non quod una persona indigeat alia, sed quia non demonstratur naturae potestas in communicabilitate nisi sint in ea plures hypostases, sicut infra probabitur.

Ad aliud dicendum, quod Spiritus sanctus dicit duo, scilicet entem ab alio, et modum quo ab alio est : et quantum ad hoc quod est ens ab alio, non importat nisi oppositionem relativam : sed quoad modum quem superaddit, dicit nexum : et hoc nihil est inconveniens, sicut in multis relativis invenitur, sicut hic: ipsum genus et species, quae quoad relationem sunt opposita, tamen si consideratur id quod est genus, ipsum est pars speciei, et est potius principium convenientiae quam differentiae et oppositionis.

Ad aliud dicendum, quod verum est ut relativum accipitur in ratione suae oppositionis : sed si aliquid additur relativo gratia cujus non opponitur, id potest esse unitivum et quasi formale, sicut est videre cum dico, causa formalis : si enim attendo rationem causalitatis et rationem causati, sunt opposita, et unum non est forma alterius: si autem attendo rationem formae quam ponit causa formalis supra intentionem causalitatis, est id quod est relativum unitivum, et forma sui correlativi quod est causatum.

Ad aliud dicendum, quod hoc verAd quest 2. bum diligunt dicit notionem, alio tamen Ad 1. modo quam hoc verbum spirant : quia ly spirant non dicit nisi actum processionis absolute et in se, et gratia illius actus verbum non potest determinari ablativo, nisi sicut duxit Tornacensis, in designatione signi: sed in hoc sensu non scripserunt Sancti auctoritatem istam : sed ly diligunt super actum processionis addit modum procedendi quo Spiritus sanctus ut amor et ut donum processit vel procedit : et ideo cum hic sit quaedam forma, ut postea patebit, recipit determinationem ablativi in habitudine quasi formae cujusdam.

Ad aliud dicendum, quod ly principiat etsi dicat eamdem notionem, non Ad 2. tamen dicit nisi ut actum processionis a quo, et non specifcat modum, sicut facit ly diligunt.

Ad aliud jam patet solutio per diAd quest.3. cta.

Ad 10 quod quaeritur de pronomine, Ad quest.4 dicendum quod utrumque meo judicio est verum, scilicet ut sit reciprocum, et retransitionem notans. Et si dicatur esse reciprocum, ad argumentum factum jam data est responsio . quia ly diligunt non dicit solum actum distinctionis et processionis, imo addit modum, et ille concordat formae vel quasi cuidam formae quae est in eo aliquo modo a quo est : et hoc patebit in fine ubi solventur objecta de habitudine ablativi. Si autem est retransitiva : tunc iterum vera est, sicut dicit Hieronymus. Et solutum est supra quod objicitur, quod ex hoc non sequitur, quod Pater aliquid recipiat, vel quod Filius aliquo indigeat, sed quod ab ipsis est dilectio qua concordant in quantum personae distinctae sunt.

Ad aliud eadem est solutio, quod ex parte illa qua est principium oppositionis, non est principium nexus et formae.

Bene autem concedo quod Pater diliAd quest.5. git se Spiritus sancto sub hoc sensu quem pono in verbo sic, A Patre est Spiritus sanctus per modum amoris, qui amor

<--- Page Split --->

personalis unit ipsum et nectit ad ea quae amat quasi quaedam forma.

Ad quest. 6. Ad m quod ulterius quaeritur de habitudine ablativi, dicendum quod respiciendo ad modum notionalis actus qui importatur in verbo, construitur cum verbo ablativus in habitudine quasi formæ. Sed duplex est forma, scilicet secundum esse, et secundum bene esse. In ratione formæ secundum esse, non construitur ablativus cum verbo. Forma autem secundum bene esse adhuc dupliciter accipitur, scilicet absoluta quæ quiescit in eo cujus est forma, et respiciens ad alterum procedens ab eo cujus est forma : sicut cum dico, ille est sapiens sapientia, ablativus dicit formam quiescentem in eo cujus est forma, et non in ratione procedentis a sapiente, ut prius est dictum. Cum autem dico, isti diligunt se amicitia, amicitia est forma, et forma dependet a verbo ad verbum. Sed hæc forma tria in se claudit, scilicet quod est procedens ab his qui diligunt se, et quod non est in eis absolute, et quod amicitia

est quasi medium ligans. Similiter secundum rationem intelligendi accipitur in divinis, cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, non accipitur ibi Spiritus sanctus ut Spiritus sanctus, id est, secundum quod est tantum persona in se una et distincta ab aliis, secundum quod significatur in hoc nomine, Spiritus sanctus : sed accipitur ut nexus et amor : et ideo est quasi forma procedens ab utroque diligente, et respectu utriusque diligentis, quia se invicem diligunt : et est in se nexus utriusque.

Ad m quod ulterius quaeritur de posiAtquest. 7. tione Magistri Simonis, dicendum quod sustineri potest, si ly diligunt non dicat nisi actum spirandi : et tunc sumptum est in aptitudine quoad personam spiratam.

Ad m quod quaeritur ulterius, Utrum Ad quest. 8. Pater et Filius diligunt se dilectione quæ est Spiritus sanctus, dicendum quod illa vera est, et magis propria quam illa, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.

G. Quid sit Spiritus sanctus, hic aperitur.

Sive enim sit unitas amborum, sive sanctitas, sive charitas, manifestum est quod non aliquis duorum est quo uterque conjungitur, quo genitus a gignente diligatur, genitoremque suum diligat, sintque non participatione sed essentia sua : neque dono superioris alicujus, sed proprio suo servantes unitatem Spiritus in vinculo pacis 1. Ecce hic habes Spiritum sanctum esse quo Filius diligitur a Patre, et Pater a Filio : et quo illi duo servant unitatem pacis 2. Spiritus ergo sanctus (ut ait Augustinus in eodem) commune est aliquid Patris et Filii, quidquid illud est. At ipsa communio consubstantialis, et coaeterna est : quæ si amicitia convenienter dici potest, dicatur : sed aptius dicitur charitas, et hæc quoque substantia, quia

<--- Page Split --->

Deus substantia est, et Deus charitas est. Tria ergo sunt, et non amplius : unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio : quæ si nihil est, quomodo Deus dilectio est ? Si non est substantia, quomodo Deus substantia est ?

ARTICULUS VIII.

Utrum Spiritus sanctus sit unitas Patris et Filii, et qualiter sanctitas utriusque ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Sive enim sit unitas amborum, sive sanctitas, sive charitas, etc. »

Aut enim intelligitur de unitate essentiæ, aut personæ. Constat, quod non essentiae : quia licet Spiritus sanctus sit essentia, tamen ipse non est aliquis duorum, ut hic dicit Augustnus : sed unitas essentiae est uterque eorum. Si autem unitas personæ. CONTRA : Pater et Filius non sunt una persona : ergo Spiritus sanctus non est unitas personæ eorum.

non competat. Unde etiam sicut in physicis non sequitur, quod omne quod habet actum unius faciat simpliciter unum, et omne quod habet actum formæ sit simpliciter forma ejus in quo est : ita videtur mihi vere dicendum de Spiritu sancto proutignificatur amore personali : ipse enim est unitas Patris et Filii, non quod sit indistinctus et unus cum Patre et Filio personaliter : sed quia est uniens eos in hoc quod personæ distinctæ sunt, in consensu amoris : et sic etiam cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, habet actum cujusdam formæ : sicut amicitia vel amor est forma : non tamen ita quod ipse disponat Patrem et Filium sicut forma formatum, sed quia unit, et unire actus formæ est : et sic patet, quod non sequitur, quod Pater et Filius efficiantur una persona in ipso : sed sequitur quod concordant, et ipse est concordia eorum.

Si forte dicatur, quod est unitas notionis. CONTRA : Illa notio non erit nisi communis spiratio activa : Spiritus autem sanctus non est notio illa : ergo videtur, quod nullo modo sit unitas Patris et Filii.

Ad Hoc quod quæritur, Qualiter dicaAt quest. tur sanctitas ? Dicendum quod hoc habet secundum aliud nomen suum quod est spiritus : quia spiritus est liber a materialibus immundantibus et obscurantibus : et ideo ipse qui spiritus aliorum est per appropriationem, dicitur puritas amborum et sanctitas.

QUERAT. ULTERIUS quæritur, Qualiter dicitur sanctitas duorum ? Qualiter enim sit charitas, jam habitum est.

SOLUTIO. Unitas est personalis, quæ persona est Spiritus sanctus, non ut Spiritus sanctus, sed ut amor : et intelligatur unitas quasi formæ quoad hunc actum qui est in quocumque modo vivere unione consensus et amoris, quæ unio procedit ab unitis, et neuter unitorum est, sicut duo lapides quandoque uniuntur aliquo humore ex utroque egrediente : licet illud exemplum tantæ rei

ARTICULUS IX.

An Spiritus sanctus potest dici persona media ?

Deinde quærtur de hoc quod dicit : « Manifestum est quod non aliquis duorum est quo uterque conjungitur. »

<--- Page Split --->

  1. Ex hoc enim videtur Spiritus sanctus media esse in Trinitate persona : quod est contra ordinem Ecclesiæ quæ ita pronuntiat, « Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. »

  2. Item, Secundum ordinem naturae principium non de principio est ante principium de principio, et principium de principio est ante non principium respectu personæ de principio quod est persona vel personæ : sed Pater est principium non de principio, Filius autem principium de principio, Spiritus autem sanctus non est principium respectu alicujus personæ, sed de principio : ergo videtur non esse medium conjungens, sed potius ultimum principiatum.

Si forte dicas, quod Spiritus ut est amor est medium, ut est Spiritus sanctus est tertium. CONTRA : Ut est amor, procedit ab utroque, quod autem procedit ab utroque secundum ordinem naturae est posterius utroque : ergo solutio illa non est vera.

conjungere, per hunc actum dicitur medium.

Ad 10 quod contra objicitur, dicendum ad objec quod bene conceditur, quod procedit ab utroque, et multa media sunt, quae tammen ab utrisque extremis procedunt, præcipue inter amicos quorum utriusque consensus tendit in alium : et illud medium habet actum vivendi per modum concordiæ : et consuevit consimile poni in compositione propositionis, quam quia sine compositis non est intelligere, aliquo modo procedit a compositis : et tamen medium conjungens est ipsa composita : et cum situ sit medium, tamen dicitur nota ejus esse quod est tertium adjacens, sed tamen non est omnino simile.

ARTICULUS X.

Quomodo Pater et Filius dupliciter uniuntur?

Ad Hoc sine præjudicio debet responderi, quod nullus ordo qui simpliciter sit ordo, est inter personas : ordo enim naturae non est ordo simpliciter : quod patet, quia omnis ordo ponit prius, et posterius secundum aliquem modum : cum autem diffinitur ordo naturae, diffinitur per negationem prioris et posterioris sic : Ordo naturae est quo alter sit ex altero, non quo alter sit prior altero 1 : quod tamen sine priori et posteriori est in divinis, non contingit enuntiari sine priori et posteriori : et ideo in enuntiatione personarum una ponitur ante aliam, ut significetur ordo naturae : et per hoc patet solutio ad duo objecta.

Ad SECUNDUM autem quod quaeritur, Qualiter ergo Spiritus sanctus sit medium simul, et ultimum quodammodo? Dicendum quod secundum ordinem naturae est persona tertia : sed quia procedit ut amor, et actus amoris est unire et

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Sistque non participatione alicujus, sed essentia sua : neque dono superioris, etc. »

Ex hoc enun videtur, quod essentia procedat de essentia : sed quidquid procedit, distunguitur : ergo essentia distinguitur ab essentia vel a persona, quorum utrumque supra improbatur 2.

SOLUTIO. Augustinus intendit dicere, Solutio quod dupliciter uniuntur Pater et Filius in essentia, quæ non participative est in eis : sed uterque est tota essentia, et essentia est totus Pater et totus Filius : hoc enim habetur participative quod habetur secundum partem suæ essentiae, vel secundum partem suæ potentiae, sicut annual ab homine, quia non habetur secundum totum posse suum, quia posse

<--- Page Split --->

suum est prædicari de multis et inesse eis. Similiter homo ab homine habetur participative : et breviter dicendo, quodlibet superius a suo inferiori : qua superius particularur et contrahitur in inferiori. Sic autem non particularur nec contrahitur essentia in Patre et Filio : sed quia Pater et Filius non tantum unum sunt in essentia, sed etiam in eo quod sunt personæ distinctæ habent convenientiam procedentem ab eis in eo quod personæ sunt, sic etiam conveniunt dono sui amoris, quod neuter eorum est. Nec etiam natura permittit, nec intellectus capit, quod procedens a persona distincta sit idem in persona cum ipsa a qua procedit : habet tamen rationem unientis per modum distincti ab unitis ut amor et amicitia, sicut supra dictum est : et hoc est quod dicit, quod suo dono servant unitatem sicut in vinculo pacis.

ARTICULUS XI.

An Spiritus sanctus sit aliquid commune Patri et Filo?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Spiritus sanctus commune est aliquid, etc. »

Qualiter enim est commune?

RESPONSO. Dupliciter, scilicet secundum rationem principii, quia est ab utroque : et secundum rationem medi, et actum amoris et formæ, quia conjungit et unit : sed dissimilitudo ponitur ad amicitiam inferiorum : quia illa uniens duos amicos non est substantia, nec hypostasis distincta ab eis participants talem naturam hominis cum ipsis : sed in divinis propter perfectionem est hypostasis distincta, et est suppositum ejusdem naturæ : unde sicut verbum ibi habet proprium actum verbi, et tamen est hypostasis : ita amor ibi proprium actum

habet amoris, et tamen est hypostasis distincta et una persona in Trinitate : et hoc intendit.

ARTICULUS XII.

An plures possint esse divinae personae quam tres ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Tria ergo sunt, et non amplius, etc. »

Et est hic quaestio, Utrum possint esse personæ divinæ quam tres ? Et secundo, Utrum necesse sit esse istas tres, et non alias ?

Videtur autem, quod plures possint esse, et debeant.

  1. Dicit enim Boetius, quod essentia continet unitatem, relatio autem multiplicat Trinitatem : sed relatio non est sine extremis relationis : ergo secundum quod exigit numerus relationum, erit multitudo personarum : cum ergo una relatio duo quaerat extrema, duæ relationes quatuor extrema requirent, et ita erunt quatuor personæ, et non duæ.

  2. Item, Ecce ab alio, et non esse ab alio sufficiunt in genere ad distinctiones personarum, aut oportet apponere speciem : si in genere sufficiunt : ergo cum non sint nisi duo, scilicet esse ab alio, et non esse ab alio, videtur quod tantum duæ sint personæ. Si autem oportet addere modum in specie, videtur quod multæ efficiantur personæ Sicut enim cst ab alio esse per generationem, ita est ab alio esse per spiratonem, et ab alio esse per vitæ collatonem, et sic de aliis attributis divinis : ergo secundum hoc jam multæ erunt personæ.

  3. Præterea, Sicut habemus unam personam penes esse ab alio per generationem, et unam penes esse ab alio per spiratonem : ita videtur, quod debeamus unam habere penes non esse ab

<--- Page Split --->

alio per generationem, et aliam penes non esse ab ipso per spirationem: jam ergo habemus quatuor ad munus, duas penes non esse ab alio, et duas penes esse ab alio.

  1. Item, In genere video, quod ista differunt non esse ab alio, non esse ab alio a quo alius, non esse ab alio a quo nullus, non esse ab alio a quo alii diversi modis processionis, non esse ab alio a quo alii uno modo processionis. ergo videtur, quod quinque debemus habere personas, quae non essent ab alio. Similiter multos modos facile est invenire penes esse ab alio: ergo videtur, quod multas valde personas habere debemus.

  2. Item, Videtur e contrario, quod non nisi duas : non enim aliqua relatio multiplicat Trinitatem nisi relatio orgnus : sed illa constituitur uno actu simplici, qui est generatio : ergo non debent esse personae, ut videtur, nisi determinata per generationem : illae autem tantum sunt generans et genitus . ergo videtur, quod non debent esse personae divinae nisi Pater et Filius.

  3. Item, Sunt objectiones similes illis quas notavimus supra de Filio 1. Aut Spiritus sanctus habet potentiam spirativam, aut non. Si sic: ergo spirat alium spiritum, vel potentia in ipso esset otiosa, et ille alium, et sic in infinitum. Similiter aut potentia ista deficit in Filio et Patre, spirato jam Spiritu sancto, aut non. Si non . aut frustra erit, aut spirabunt alios multos spiritus. Si deficit : ergo variati sunt et facti sunt impotentes efficere id quod quandoque efficere potuerunt. De Filii autem generatione supra est expeditum.

Sed quia omnes infideles garriunt contra fidem de numero personarum, ponamus rationes efficaces ad probandum, quantum potest humanum ingenium, sufficere numerum esse trinum.

Et primo sic : Relatio distinguit Tri-

nitatem aut secundum genus, aut secundum. speciem. Non secundum genus : quia in genere nihil refertur, et nihil est in genere quod non sit in aliqua specierum : ergo secundum speciem distinguit : et supponatur hic illa relatio esse originis, et non alia, quia hoc infra necessario probabitur : cum ergo esse ab alio et non esse ab alio sint relationes in genere, non distinguunt Trunitatem : oportet ergo addere super esse ab alio, et non esse ab alio : et quaeramus per quid additum hoc potest specificari ? Si enim dicam sic, non esse ab alio per generationem, negatio non specificat nisi intelligatur esse ab aliquo alio modo quam per generationem : in eo autem quod nullo modo est ab aliquo, non specificat si dicat partem communitatis quae est in negatione in genere : quod enim nullo modo est ab alio, non est ab alio per generationem, sed non convertitur : ergo non esse ab alio per generationem est pars ejus quod est non esse ab alio simpliciter, et ita non ponit aliquid super ipsum : ergo oportet, quod determinetur ex parte post per affirmmationem sic, qui non est ab alio a quo alius . tunc enim aliquid affirmative est additum : sed cum adhuc hoc sit in genere, non specificat : ergo oportet ulterius specificare sic, qui non ab alio a quo alius hoc modo vel illo, quod determinet originem in specie personae, sicut per generationem, vel spirationem.

Modo ostendam, quod non possunt esse nisi isti duo modi specificantes.

  1. In natura spirtuali divina simplici non est intelligere ex parte quod est, nisi naturam, et intellectum, et voluntatem : sed natura indivisibilis est, et hoc probatum est supra 1 : ergo si plurificeretur, hoc erit ex parte intellectus, et voluntatus. Intellectus autem dicit se, et dicit aliud : sed cum dicit aliud, illud est extra essentiam suam : et ideo non potest esse hypostasis : quia omnis hypostasis est intra in natura cujus est hypostasis : ergo

<--- Page Split --->

dicendo se, dicit illud quod est intra naturam : dictum autem distinctum est a dicente : ergo est ibi distinctum in hypostasi, et unum in natura : et ostensum est supra, quod dicere summo spiritui est generare : ergo habemus unum modum qui producit duas personas, scilicet generantem et genitum : et ille modus supra probatus est 1 : et probatum est ibidem, quod non potest esse nisi unus generans, et unus genitus. Ex parte autem communicationis per voluntatem, id quod procedit jam manens intra naturam ejus a quo procedit, non est nisi amor : et cum non habeat oppositionem diversam ad Patrem et Filium, necesse est procedere ab utroque, ut probabitur in sequenti distinctione 2. Cum autem in divinis non sit multitudo proprietatum per materiam, sed speciem tantum, non potest esse amor amoris, vel alius amor, sicut supra probatum est quod non potest esse Filius : ergo non possunt esse nisi tres personae.

  1. Item, In imagine verbum non producit verbum, nec dicens se aliud verbum quam unum : nec amor alium amorem, nec verbum : quia est amor verbi, non quod verbum sit dictum vel genitum ab amore : sed sic erit etiam in divinis : ergo non sunt nisi tres personae.

  2. Item, Non manifestatur aliquid nisi duobus modis distinctis, scilicet per modum veri verbi et per modum boni : si enim manifestatur natura, non est distinctus modus manifestationis : ergo cum Pater qui est principium non de principio, manifestet se in processione personarum, non manifestabit se nisi istis duobus modis : sed bonum est post verum, et ita Spiritus sanctus erit a Filio cui convenit verum.

  3. Item, Perfecta jucunditas est in tribus, non in duobus : duo enim non uniuntur nisi per naturam et naturalia, et hoc non complet perfectam jucunditatem nisi uniantar etiam in eo quod unum est in

eis distinctis, sicut est amor vel amicitia : ergo cum illud in divinis non possit esse nisi perfectum, erit persona in divinis, et ita erunt tres personae.

SOLUTIO. Dicimus, quod tantum sunt tres personae.

Ad omnia autem quæ objiciuntur in contrarium, dicendum quod penes esse ab alio, et non esse ab alio, nulla accipitur persona nisi plus addatur : sicut etiam probat objectio facta. Unde tria consideranda sunt in eo quod facit personam, scilicet quod sit proprietas in specie determinata, et quod sit proprietas originis, et quod habeat oppositionem relativam ad omne id a quo distinguit: unde cum non esse ab alio non sit in specie determinata proprietas, et similiter esse ab alio, nulla sumitur distinctio penes illa. Sed non esse ab alio a quo alius per generationem, et non esse ab alio a quo alius per spirationem, sunt quidem in specie determinatae proprietates, sed non habent oppositionem : et ideo non constituunt diversas personas, sed unam tantum. Similiter esse ab alio cum sit in genere, nullam facit: sed esse ab alio per generationem, et esse ab alio per spirationem, inter se non habent oppositionem et ideo necessario uni personæ conveniunt sicut et præcedentes : vel oportet, quod aliqua oppositio quæratur inter eas: et hæc est oppositio, quod esse ab alio per spirationem dicit esse a Patre et Filio, et ideo per generationem esse ab alio, et per spirationem esse ab alio, uni non conveniunt.

Et ex hoc patet solutio ad omnia objecta quæ objecta sunt de relationibus, et de eo quod est esse ab alio, et non esse ab alio: patet enim quod est necesse quod quælibet relatio ponat duo extrema quæ sint personæ diversæ: quia una relatio non habet unam oppositionem ad aliam: et ideo duo respectus eidem convenire possunt.

<--- Page Split --->

Ad 1D autem quod objicitur de potentia aliuss, ostensum est, quod nullam diffispirandi, supra solutum est in suo simili rentiam haberet ad istum, et sic non fade generatione Fillii : quia si spiraretur ceret numerum.

H. Quod Spiritus sanctus sicut communis est Patri et Filio, ita commune nomen habet proprium.

Hic notandum est, quod sicut Spiritus sanctus in Trinitate specialiter dicitur charitas quae est Patris et Filii unio : ita et nomen tenet proprie, quod Patri et Filio communiter quodammodo congruit. Unde Augustinus in libro XV de Trinitate1. Si charitas, inquit, qua Pater diligit Filium, et Patrem diligit Filius, ineffabilem communionem demonstrat amborum, quid convenientius quam ut ille proprie dicitur charitas, qui spiritus est communis ambobus ? Hoc enim sanius creditur et intelligitur, ut non solum Spiritus sanctus charitas sit in illa Trinitate, sed non frustra proprie charitas nuncupetur propter illa quae dicta sunt : sicut non solus in illa Trinitate vel Spiritus est vel sanctus : quia et Pater spiritus, et Filius spiritus : et Pater sanctus, et Filius sanctus : et tamen ipse non frustra dicitur Spiritus sanctus. Qui enim est communis ambobus, id vocatur ipse proprie, quod ambo communiter. Alioquin si in illa Trinitate solus Spiritus sanctus est charitas, profecto et Filius non solius Patris, sed etiam Spiritus sancti Filius invenitur. Ait enim Apostolus de Deo Patre, Transtulit nos in regnum Filii dilectionis suae2. Si ergo non est in ista Trinitate charitas Dei nisi Spiritus sanctus, Filius est etiam Spiritus sancti. Sed quia hoc absurdissimum est, restat ut non solus ibi sit charitas Spiritus sanctus, sed propter ista de quibus satis disserui, proprie sic vocatur.

<--- Page Split --->

ARTICULUS XIII.

Qualiter hoc nomen Spiritus conveniat specialiter Spiritui sancto, et quomodo sanctus ducatur ?

Deinde quaeritur de hoc quod continetur in ultimo cap. ibi, « Hic notandum est, quod Spiritus sanctus, etc. »

Et quaeritur de hoc nomine quod est Spiritus sanctus, qualiter conveniat specialiter Spiritui sancto ?

Spiritus enim poni consuevit in sacra Scriptura pro principio vitæ, sicut, Joan. VI, 64 : Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam. Et, in Genes. I, 2 : Spiritus Dei ferebatur super aquas : quia in aquis primo apparuit anima vitæ.

Cum ergo una sit vita trium, non debet spiritus proprie referri ad unam personam.

Si forte dicatur, quod dicitur a spiritualitate : hoc iterum nihil est : quia haec convenit naturae divinae proprie. Si dicatur, quod spiritus dicitur a spirando : hoc iterum nihil est : quia spirare convenit omnibus.

Solutio . Dicendumsinepræjudicio , soluto . quoddicturaspirando : sedspiraredici - turaspiritucunittendo : spiritusenimestdeinterrorbusaffectus , undeemis - sioamorisestemissiospiritus : tumquiacalidumspirarefact , etamorignisdivnusestquispriarefacitaf - fectum : tumclamquiahominescon - cordantesconsprantnosculoinquoestconjunctioorisspirantisadosspirans , utnoteturconjunctiospirituuminterius . Perhuncmodum , cumverissimacon - junctiositinterPatremetFiliuminSpi - r i t u , conjunctioipsaspiritusvocatur . Sanctusautemadditur , quiadicitsince - ritatemadactumspirandi . Suntenimquædamnominaquæabsolutedictano - tantgeneraleshabitus , sicutbonus , s a n - c t u s , ethujusmodi : etconjunctacumaliisordinatisadactumaliquem , dicuntbonitatemadactumillum , sicutcumdiciturbonuscitharcedus , ethujusmodi . ItadiciturSpiritussanctusproptersan - ctitatismunditianetimmaterialitatemconspirandiamoreminPatreetFilio : etquiaproceditutamor : ideocongruen - tiamhabetanominequodestSpiritussanctus .

Et per hoc patet solutio ad objecta de de facili.

<--- Page Split --->