DISTINCTIO VIII.

A. De veritate et proprietate et incommutabilitate et simplicitate essentiae Dei.

De proprietatibus et conditionibus Trium- tatus et unit- tatus.

Nunc de veritate sive proprietate sive incommutabilitate atque simplicitate divinae naturae, sive substantiae sive essentiae agendum est. Est itaque Deus, ut ait Augustinus in libro V de Trinitate, sine dubitatione substantia, vel si melius hoc appellatur, essentia Graeci ovax vocant 1. Sicut enim ab eo quod est sapere dicta est sapientia, et ab eo quod est scire dicta est scientia : ita ab eo quod est esse dicta est essentia. Et quis magis est, quam ille qui dixit fa- mulo suo : Ego sum qui sum : et, Sic dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos 2. Ipse vere ac proprie dicitur essentia, cujus essentia non novit prae- teritum vel futurum. Unde Hieronymus ad Damasum scribens 3, ait : Deus solus, qui exordium non habet, verre essentiae nomen tenet : quia in ejus comparatione qui vere est, quia incommutabilis est : quasi non sint qua mutabilia sunt. De quo enim dicitur fuit, non est : et de quo dicitur erit, nondum est. Deus autem tantum est, qui non novit fuisse vel futurum esse. Solus ergo Deus vere est : cujus essentiae comparatum nostrum esse, non est.

DIVISIO TEXTUS.

« Nunc de veritate sive proprietate et incommutabilitate, etc. »

Hic incipit tertia pars illius tractatus de generatione Filii. Cum enim in om- ni generatione sit essentia aliquo modo conjuncta genito a generante. posset cre- di esse divisa per communicationem aeternae generationis : et tunc non esset

incommutabilis, nec simplex : et ideo inductur huc de istis, ut scaabus non esse divisam, et tamen communicatam in generante et genito. Dividitur autem ista distinctio in tres partes, in quarum prima agit de veritate et proprietate es- sentiae divinae. In secunda autem agit de incommutabilitate ejusdem, ibi, C, « Dei autem solius essentia, etc. » In tertia, agit de simplicitate ejusdem ibi, D, Eadem quoque sola proprie ac vere, etc. »

<--- Page Split --->

Prima harum dividitur in duas partes. In prima veritatem divinae essentiae determinat. In secunda autem objicit et solvit, ibi, B, « Hic diligenter advertendum est, etc. »

ARTICULUS I.

Quid sit veritas, quid proprietas, et quid incommutabilitas?

non in natura secundum quod natura est, ut videtur.

ULTERIUS quaeritur de ratione expositionis quam dicit Magister, veritas sive proprietas.

  1. Constat enim, quod veritas pluribus convent : ergo non est proprium solius divinae naturae.

  2. Praeterea, Magister ubi exsequi debet de quantitate veritatis sive proprietatis naturae divinae, exsequitur de proprietate entitatis ejus : ergo videtur, quod idem sit veritas et entitas.

Incidunt autem hic plurima dubia circa primam partem. Sed ante Litteram determinanda sunt tria : quorum primum est, Quid sit veritas, atque proprietas, et incommutabilitas, atque simplicitas ? Secundum est, penes quid attenditur numerus eorum ? Tertium est de significatione istorum nonnunm, natura, substantia, essentia, esse, quae Magister ponit in principio istius capituli.

Primum, quid sit veritas?

  1. Dicit Augustinus, quod veritas est entitas rei : ergo videtur, quod veritas naturae divinae idem sit quod entitas ipsius.

  2. Item, Quodam diffiniunt verum, dicendo quod verum est indivisio actus a potentia : in divinis autem non est actus et potentia : ergo non est ibi indivisio actus a potentia : ergo divinae naturae non convenit, veritas, ut videtur.

  3. Praeterea, Vertas est rectitudo sola mente perceptibilis, ut dicit Anselmus : haec autem veritas non convenit soli divinae naturae, sed multis aliis : ergo haec non est veritas quae hic quaeritur.

  4. Praeterea, Philosophus dicit, quod verum et falsum sunt in anima, secundum quod veritas est adaequatio intellectus vel mentis cum re : sic iterum veritas non erit propria divinae naturae : vel si erit ibi veritas, eit in ideis ejus, et

SOLUTIO. Dicendum, quod licet verum sumatur multis modis, ut probant objectiones, tamen hic dicitur verum idem quod extranee naturae impermixtum. Sunt enim tria extranee praecipue, scilcet privatio quae extranee est entitati, et potentia, et diversum vel diversitas in ipso ente : quod enim in privatione est, non est, sed habet aptitudinem ad esse : quod autem in potentia est, potest esse : et quod ex diversis est, non habet ens proprium, quia diversorum habet entitatem : unde veritas dicitur hic impermixtio extranei ad ens, eo modo quo dicimus verum aurum cupro non permixtum : et ita non erit vere ens nisi natura divina, quae nec privationi subjacet, nec in potentia est, nec ex diversis constat, sicut Magister probabit infra, quando quaeretur de quantitate veritatis istius.

DICENDUM ergo ad primum, quod bene competit diffinitio Augustini de vero : quia nihil ita proprie est id quod est, sicut natura divina, eo quod ipsa totum et tantum est id quod est, et non permixta eis quae secundum aliquid non sunt, vel ex diversis sunt.

Ad aliud dicendum, quod etiam illa diffinitio satis convenit : quia nullus actus a potentia adeo indivsus est, sicut ille qui idem est : sed oportet, quod potentia non accipiatur pro potentia materiali : quia divina essentia nec idem est cum potentia materiae, nec etiam indivi-

<--- Page Split --->

sa ab ipsa : et hoc ideo quia cum divina essentia sit motor universalis omnium, stabilis in se manens, non potest esse mota : materia autem semper mota et mutabilis est. Item, quia divina essentia regit omnes res praeter quam quod mi- secatur cum illis, ut dicit Philosophus : sed materia permiscetur materialibus : oportet ergo, quod accipiatur potentia active : et tunc ipsa est idem potentiae suae : et ideo verior, quia verius habet esse agens quam patiens : et sic bene ha- bet divina essentia actum et potentiam, et habet ea indivisa : quia est eadem prae- cise secundum quod actus est in agente, sicut sunt actus interiores, ut intelligere, velle, et hujusmodi : sunt enim quaedam extra ipsam quae tenent se ex parte acti, ut creatio, recreatio, gubernatio etiam aliquo modo : et illa non sunt idem ipsi secundum quod sunt in creatis, recrea- tis, gubernatis, et hujusmodi.

Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod verum et falsum quae sunt in anima, sunt ab actu animae qui est componere vel dividere : et de tali veritate non quaeritur hic : quia illa veritas est in signo, et causata ab ista veritate.

Ad quest. Ad aliud dicendum, quod proprietas Ad 1 idem est quod dispositio veritatis quae soli divinae entitati convenit secundum illam omnimodam impermixtionem, de qua dictum est : sic enim nulli alii convenit.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod in veritate entitas est subjectum veritatis secundum rationem, sed in divinis in quibus non est compositio, est idem aliter significa- tum in uno et aliter in alio. In entitate enim significatur sicut in conceptu sim- plici, ante quem nihil est concipere de re : quia ens est primum cadens in no-

strum intellectum : sed veritas proprietatem impermixtionis tangit : et ideo Magister entitatem, proprietatem, veritatem, vocat idem, licet non eodem modo significatum : quia entitas est primum, et senius, ut dicit Dionysius : veritas autem est dispositio ejus de qua dictum est : proprietas autem est secundum quod est consequens esse divinum, et in quantum divinum est, et non est consequens aliud esse : sicut etiam dicimus proprietatem trianguli rectilinei habere tres æquos duobus rectis, eo quod sequitur triangulum, in quantum rectilineus et triangulus.

ARTICULUS II.

Penes quod accipiuntur veritas, inconmunicabilitas, et simplicitas ?

Secundo quaeritur, Penes quid ista accipiuntur ?

  1. In divinis enim sunt tria, scilicet essentia, persona, notio : ergo videtur quod hæc tria ad illa tria debeant reduci.

Sed contra hoc est quod omnia ista sunt naturae divinae in eo quod natura divina est : ergo non reducentur ad personam et notionem. Sed secundum hoc, cum in natura divina non sit accipere nisi divinitatem habitam et habentem ipsam, hoc est, naturam et suppositum, videtur quod ista non debeant esse nisi duo et non tria.

  1. Praeterea, Nos vidimus, quod ea quae opponuntur contrarie, et ut privatio et habitus, et contradictorie, idem est subjectum circa quod sunt : sed communicabilitas et incommunicabilitas opponuntur contrarie, aut ut privatio et habitus : ergo debent attendi circa idem secundum rationem subjecti : sed in inferioribus incommunicabilitas non est circa quo est, sed circa quod est, vel ma-

<--- Page Split --->

teriam : ergo videtur, quod in divinis secundum rationem intelligendi incomnunicabilitas sit circa idem. Cum igitur in divinis non sit suppositum nisi persona, videtur quod incommunicabilitas sit de convenientibus personae secundum se, et non naturae.

  1. Item, Veritas et entitas secundum actum, quae vera est entitas, in inferioribus non est nisi gratia esse vel quo est : ergo videtur, quod in divinis veritas sit de pertinentibus ad essentiam : supplicitas autem dicitur a privatione partium componentium : ergo videtur, quod simplicitas sit a privatione primarum partium componentium esse : haec autem sunt quod est, et esse secundum Boetium : ergo simplicitas in divinis erit ab indifferentia quod est et esse in divinis.

Solutio. Ultimae objectioni consentiendo dicimus, quod ista tria accipiuntur ita, quod veritas sumetur ab esse essentiae, incommutabilitas autem ab eo quod est, simplicitas autem ab indifferentia utriusque. Et quod objicitur secundo loco, quod non est quod est in divinis vel suppositum nisi in persona, dicendum quod hoc verum est secundum rem, sed ex modo intelligendi, cum dicitur, Deus, significatur divinitas in habente, et illud habens dicitur suppositum non in ratione personae : et gratia illius sequitur substantiam divinam incommutabilitas.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod bene concedo, quod non sumuntur haec tria ab illis tribus, eo quod sunt consequentia essentiam in eo quod essentia est. Licet enim non sint in divinis nisi illa tria, tamen illa tria non sunt ibi tria, quia non faciunt numerum : essentia vero licet sit unum tantum, tamen est ipsam multis modis considerare, scilicet in habente, et extra habentem, vel secundum utrumque, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod non est in natura accipere nisi habens et habitum :

sed ex hoc ipso resultat tertia consideratio ex comparatione unius ad alterum per indifferentiam. Ad alia patet solutio per dicta in principio solutionis.

ARTICULUS III.

Utrum nomina dicta de Deo ut essentia, substantia, scientia, sapientia, bonitas significant idem vel diversa : et utrum debeant dici synonyma vel non ?

Deinde quaeritur de differentia illorum nominum quae Magister tangit in principio, scilicet natura, substantia, esse, etc. : et gratia illorum quaeratur etiam de aliis quæ sunt sapientia, scientia, bonitas, et omnia quæ de Deo dicuntur. Et quaeremus duo, scilicet utrum ista omnino idem significent ? Et secundo de compositione eorum cum Deo, utrum notetur ibi fieri aliqua compositio, vel nulla ?

  1. Videtur autem, quod omnia dicta de Deo essentialiter sint synonyma : synonyma enim sunt quæ idem significant, quamvis etiam aliam et aliam habeant secundum nomen interpretationem, ut lapis, et petra : cum ergo omnis illa multitudo nominum essentialium idem significent, licet aliam et aliam habeant secundum nomen interpretationem, tamen synonyma esse videntur.

  2. Item, Synonyma sunt quæ tantum habent multitudinem secundum vocem sicut homonyma quæ habent unitatem secundum vocem, et multitudinem secundum esse : sed in istis nihil invenitur in essentia et persona quod illi multitudini respondeat, quia nec substantia, nec accidens : ergo videtur, quod ista verissime sint synonyma.

  3. Item, Augustinus dicit, et habitum

<--- Page Split --->

est supra 1 ut auctoritas, quod hoc est ibi esse quod sapere, et eo Deus est quo sapiens est, et eo sapiens est quo est : sed hoc non posset esse nisi sapientia et essentia nominarent idem et secundum idem : ergo videtur, quod sint tantum synonyma : et eadem ratio est de aliis : ergo videtur, quod omnia tantum sint synonyma.

Sed contra. SED CONTRA : Quaecumque nomina verissime faciunt notitiam illorum a quibus imponuntur, si illa a quibus imponuntur non sunt unius rationis, ipsa nomina non sunt synonyma : sed essentia et sapientia in Deo verissime faciunt notitiam eorum a quibus imponuntur, et non sunt unius rationis : ergo non sunt synonyma. Prima patet de se. Secunda probatur sic : Hic habetur in Littera, quod solus Deus vere est essentia. Similter Augustinus dicit, quod solus Deus vere sapiens est : sed ratio essentiae in eo quod hujusmodi, non est ratio sapientiae in eo quod hujusmodi : quia aliter in omnibus idem esset esse et sapere, quod falsum est : ergo ista nomina non sunt synonyma.

Ad hoc quidam voluerunt dicere, quod ista nomina dicta de Deo differunt per connotata in creatura, et non habent aliquam differentiam si in Deo absolute accipiantur. SED CONTRA : Connotatum est effectus in creatura : sed effectus non est nisi a causa ut causa : ergo ista nomina non dicerentur de Deo nisi sicut de causa ut causa : quod plane falsum est, quia sapientia vel sapiens nullam nominat causam ut causam. Praeterea, ponamus per intellectum non esse connotata in creatura, quaero si adhuc Deus sit sapiens bonus, ens, et hujusmodi? Constat quod sic : ergo illa solutio nulla est.

Praeterea, Quod est posterius, non est causa diversitatis vel identitatis in eo quod est prius : sed connotata sunt posterius in tempore : ergo non sunt causa

identitatis vel diversitatis eorum quae sunt ab aeterno.

I d e o fuerunt a l i i q u i dixerunt , quodinveritateDeusnon habet nomen p r o - prium , sednos dedimus einomina : etideo i s t a nomina transferuntur i n eumab h i s q u a e invenimus i n creaturis : etpenes illas accipiunt diversitatem . SedCONTRA : Autistanominantquodproprieest i n D e o , a u t q u o d figurative e s t inipso . Siprimomodo , nihilvaletsolutio : q u i a adhuc remanet quaestio , qualiterin significando habent differentiam p e - neseaquae nominantin D e o . Sisecundomodo , t u n c Deusnon v e r e v i t a e s t , sedfigurative , necvere sapientia e s t , quodabsurdissima haeresis e s t . Praeterea , s u - p r a habitum e s t 2 , q u o d talia secundumrem p e r prius d e D e o dicuntur , e t perposterius d e creatura .

Solutio . Sinepræjudiciodicendum , quodinomnibustaltbusnominibusduosuntattendenda , scilicetquidnominant , etinquosignificaturponiquodnomi - n a n t : cumenimegodico , sensus , hocnomen , sensus , accipiosecundumhocquodnominattantum : etideoaccipioinrationeunacommuni . Siautemdicosensushominis , etsensusbruti : jametinaliaetaliarationeaccipio , secundumquodaccipioipsumineoinquonotaturponisignificatumipsius . Itadicodehu - jusmodinominibusdivinis . Sienimat - tendantursecundumeaquænominanttantum , tuncomniaillanominadiversi - tatemrationishabentdese : aliaestenimperseratioessentia , etaliaratiosapientiaperse , etsicdealiis . Siautemattendoeasecundumidinquoponitursignificatumeorum , hocesttalequodhabetindifferentiamquodestetesseetaliquidesse . HæcenimtriasecundumBoetiumdifferunt : quiaquodest , estidquodresestvere , etsuppositum : esseautemestessentiaejusvelactusessen - t i æ : aliquidautemesseestperaliquid

<--- Page Split --->

trahens ipsum ad partem vel speciem : et haec omnia idem sunt in divinis : quia in Deo idem est quod est et esse, et ipse Deus etiam est quidquid habet : et sic idem est in ipso esse et aliquid esse. Si igitur quaeratur, Quare sapientia est bonitas, et haec duo essentia ipsa? unde enim est? non dicetur, quod hoc sit a sapientia in quantum sapientia est, vel ab essentia in eo quod essentia est : sed dicetur, quod hoc est propter id, quia in quo sunt ista, tantaemplicitatis est, quod ipsum id quod est suum esse, et suum esse est id quod est. Ex primo igitur est diversitas attributorum, ex secundo autem identitas rerum : et sic patet plana solutione, quod ista non sunt synonyma etiam ab aeterno intellecta a Deo, et abstracta ab omni causalitate.

AD PRIMUM dicendum, quod ista non sunt synonyma, quoniam non habent eamdem rationem rei quam significant, sed sunt idem in re, non propter id a quo imponuntur, sed propter id in quo ponuntur sua significata : hoc autem non est in petra et lapide : quia illa non habent diversitatem alicujus rei, sed tantum nominis, secundum etymologiam, non rei, sed nominis.

Ad aliud dicendum, quod ista non habent tantum multitudinem secundum vocem, imo quantum est de natura suorum significatorum multitudinem habent rationis rei. Sed quod haec res est illa, hoc non convenit eis per se, sed per aliud in quo sunt.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus attendit identitatem rei quae est ex eo quod ista sunt in tali subjecto, et non attendit sapere et esse secundum intentiones quas nominant.

Ad in autem quod objicitur contra solutiones inductas, bene puto quod non bene se habent solutiones illae.

ARTICULUS IV.

Qualiter possit verificari compositio ustorum nominum cum Deo qui non est compositus ?

Ulterius quaeritur, Cum ista significantur componi circa id in quo sunt, cum ex eo in quo sunt omnimodam habeant identitatem, qualter possit significari compositio eorum ?

  1. Omnis enim nota compositionis significat compositum componi ex diversis : sed cum dico, Deus est aeternus, vel incommutabilis, vel sapiens, interedit hic nota compositionis : ergo significat Deum componi ex diversis.

  2. Item, In primo Physicorum dicit Philosophus, quod dicentes omnia unum, conturbati sunt compositionis significatione, et auferebant notam compositionis significatam in hoc verbo, est, dicentes quod non oportet dicere quod paries est albus, sed paries albatur : et hoc non faciebant nisi quia ly est significat quamdam compositionem, quam sine coupositis diversis non est intelligere : ergo in talibus videtur semper falsa significatio, cum dicitur, Deus est sapiens, Deus est bonus.

  3. Si forte dicatur, quod in quibusdam compositionibus prædicatur idem de se, ut cum dico, homo est homo, asinus est asinus. Hoc nihil est : quia in talibus subjicitur ly homo gratia ejus quod est, et prædicatur gratia ejus quo est : et inter illa bene intercedit compositio : in Deo autem non est aliqua compositio.

  4. Item. Prædicatum in omni propositione causa innotescendi subjectum ponitur : et non sunt idem per quod aliquid innotescit,et id quod per ipsum innotescit : ergo in omnibus intercedit compositio.

Si forte dicatur, quod hujusmodi compositio est ex parte nostri intellectus,

<--- Page Split --->

qui non accipit simplex multus modus significatum, nisi componendo unum cum alio et dividendo, licet composita et divisa idem sint. Tunc objectur, quod secundum hoc, omnis noster intellectus est falsus de Deo, cum non acceptat rem sicut est, sed potius sicut non est. Si forte dicatur, quod sic est sicut in mathematicis, quod abstrahentum non est mendacium, eo quod modum abstractionis non ponunt in re : ita hic intellectus componens, modum suum in re non ponit. Hoc nihil est : quia licet mathematica secundum esse sunt in naturalibus, et non separata ab ipsis : tamen per esse quantitatis non habent rationem diffinitivam a naturalibus : quia aliter æquivoce diffiniretur linea lignea et lapidea per esse quantitatis, quod falsum est : unde mathematica habent aliquid ex parte rei, scilicet naturam quantitatis, super quod ponunt hujusmodi abstractionem, aliter enim esset intellectus falsus : hoc autem in divinis nihil videtur esse unde oratur hujusmodi composito.

Solutio. Ad hoc sine præjudicio dicendum, quod valde insufficientes sunt solutiones Magistrorum magnorum quorumdam : unde dicendum, quod in veritate in divinis nulla composito est in re ipsa : tamen, ut dicit Damascenus, quædam in divinis significant naturam, quædam quod naturam assequitur, sicut justus, et sapiens. Unde intellectus noster in hujusmodi compositone est in triplici actu : si enim accipiatur unumquodque istorum nonnunm secundum id a quo imponitur, vel secundum id quod signifficat, quod idem est, erit alius intellectus substantiæ, et alius sapientiæ, et ita de aliis, ut ante dictum est. Si autem accipiantur ista ab intellectu nostro, non ut ab eo quod significant, sed in ipso in quo sunt, accipientur omnia ut unum et idem propter duplicem simplicitatem ipsius, scilicet indifferentiam quod est et esse et aliquid esse, sive habentis et habitu. Ter-

tus actus intellectus oritur ex collatione unus modi intelligendi cum alio, sicut conferimus id quod assequitur naturam in ratione assequentis, non in ratione identitatis, ad naturam quam assequitur : et sic oritur intellectus componens unum cum altero, et formans compositiones : quæ tamen nota compositionis non est in Deo, nisi in ratione proprii eorum quæ componuntur : nota autem compositonis media est ab intellectu nostro, qui non conjungit ea quæ secundum se habent diversas rationes sine nota compositionis mediæ : ex parte autem rei non notabit ista composito nisi identitatem. Et sic patet qualiter intellectus componens, aliquid habet in divinis supra quod fundatur ex parte eorum quæ componit, si secundum rationes proprias accipiantur.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod cum dicitur, Deus est æternus, et hujusmodi, notat composito identitatem inter ea quæ secundum rationes proprias diversitatem habent, licet ex subjecto habeant identitatem : et ideo aliquo modo fulcitur intellectus componens super diversitatem rationum ut habeat componibilia, et super identitatem rei ex parte subjecti : et ideo componit ea compositione notante idem secundum rem, in quo eodem modo sit diversitas rationis secundum attributa sibi.

Ad ALIUD dicendum, quod ipsi auferèbant notam compositionis : quia ipsi dicebant tantum unum esse omni modo, scilicet re, et ratione et in talibus non potest poni aliqua composito, eo quod in talibus nulla componibilia re vel ratione invenat intellectus . sed non est ita in attributis divinis, in quibus salvatur diversitas rationis attributorum, licet non diversitas rerum.

Ad ALIUD dicendum, quod cum dicitur, homo est homo, quod hoc verum est : quainter illa composita notatur diversitas rerum, scilicet quod est et esse : et ideo major est diversitas in ista compositione, homo est homo, quam in ista, Deus est

<--- Page Split --->

sapiens, vel justus. Nihilominus tamen cum dicitur, Deus est sapiens, est diversitas rationis naturae et assequentis naturam : et illa sufficit intellectu componenti compositione notante identitatem.

Ad aliud dicendum, quod est innotesere quoad nos, et quoad rei naturam : et nihil prohibet in divinis prædicatum facere ad hoc quod subjectum innotescat quoad nos, licet in rei natura idem sint subjectum et prædicatum.

Ad in autem quod contra solutionem quorumdam objicitur, videtur esse concedendum.

ARTICULUS V.

Quæ sit diversitas inter attributa nominum divinae naturae, et substantiae, et essentiae ?

His habitis, videndum est de his quae dicuntur in Littera.

Et primo, quaeritur de diversitate horum nominum, divinae naturae, et substantiae sive essentiae,

Et dicendum, quod ista idem sunt, sed ratione differunt. Natura autem accipitur dupliciter secundum duas ejus significationes, scilicet ut est virtus intranea, secundum quod diffinitur esse principium et causa motus et quietis in quo est per se et non per accidens. Sic enim accipitur pro vi etiam illa quam diffinit Boetius, quod natura est vis insita rebus ex similibus similia procreans. Et sic quandoque dicitur, quod pater virtute generat. In hac enim ratione natura est in persona principium aliquod naturalium actuum, ut generare, spirare, etc. Et ideo dicit Augustinus, quod Pater de natura sua generat Filium. Et Anselmus dicit, quod Pater et Filius de natura sua spirant Spiritum sanctum. Accipitur etiam natura pro forma, secundum quod diffinit Boetius naturam, quod natura est unam-

quamque rem informans specifica differentia, et sic accipitur hic : non quod velim dicere, quod natura divina sit specifica differentia alicujus, nec quod genus vel species st : quia nec genus, vel species, nec individuum est, ut infra patebit : sed quod juxta illum intellectum accipitur formaliter, ut cum dicitur, Pater natura divina est, et hoc modo frequenter acceptur a Sanctis.

Substantia autem potest accipi duobus modus, scilicet ab actu substandi, vel a differentia substantiae quae dividitur contra accidens : et si primo modo accipiatur, cum in divinis sint proprietates quibus substant aliquo modo intelligendi personae, substantia dict tunc quid personae, eo modo quo Augustinus dicit, quod persona significat subsistens per seipsum et substantiam : et sic Graeci concedunt tres substantias esse in divinis. Si autem accipatur a differentia qua dividitur contra accidens, tunc dicetur substantia ens per se, sicut accidens dicitur ens per aliud : et sic substantia vicinior est ad standum pro essentia divina, quam pro personis : et hoc sensu negant Latini essetres substantias in Trinitate,

Essentia autem abstracte dicitur formaliter simplex, et faciens esse, et non hoc esse vel illud esse quod specificatum est et tractum in partem. Sicut enim deitas formaliter dicit Deum, ita essentia dicit esse indistincte. Et sic dicit Anselmus in Monologio, quod sicut differunt lux, lucere, et lucens, ita differunt essentia, esse, et ens. Et sic essentia est quo formaliter res est, et esse est actus ejus quem habet in eo quod est : id autem quod est, est ipsum ens concretum. Et secundum hoc patet, quod ens non dicit simplicem intellectum ante quem nihil est secundum intellectum. Alio modo dicitur ens, secundum quod ens est causa primaria ad omnia alia : et secundum hoc ens est primum, et ante ipsum nihil est, et sic ens est vicinius essentiae divinae. Primo autem modo vicinius est

<--- Page Split --->

personae : et ideo in primo sensu conceditur a quibusdam, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres entes : sed secundo intellectu non : quia secundum illum modum ly ens dicit causam primariam ad omnia : et sic dicit simplicem naturam primam secundum intellectum : unde sisic essent plures, sequeretur quod Pater et Filius et Spiritus sanctus essent tria entia, quod falsum est.

magis et minus, recipiunt intensionem et remissionem : sed esse dicitur secundum magis et minus : ergo recipit intensionem et remissionem. Quod si concedatur, sequitur ipsum esse de genere accidentis : quia essentialia et substantialia non intenduntur et remittuntur.

  1. Similiter sequitur ulterius, quod omne quod est, intenditur et remittitur : si enim omne quod est fundatur super ens, si ens intenditur et remittitur, videtur quod omne quod est intendatur etiam et remittatur.

ARTICULUS VI.

An sapientia dicitur a sapere ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Sicut enim ab eo quod est sapere dicta est sapientia, etc. »

  1. Praeterea, Quidquid secundum magis et minus dicitur de aliquibus, ipsum secundum unam rationem est in illis : ens secundum magis et minus dicitur de Creatore et creaturis : ergo secundum rationem unam est in Creatore et creaturis : quod falsum est, quia Creator et creatura secundum nihil univocantur.

Potius enim videtur e converso : quia sapere est actus sapientiae : et effectus potius dicitur a causa, quam e converso.

SOLUTIO. Dicendum, quod Augustinus loquitur secundum intellectum abstrahentem : et tunc verum est, quod abstractum sumitur a concreto, et concretum innotescit per actum : et ideo ab actu accipitur abstractio prima : et sic sapientia ditur a sapere.

ARTICULUS VII.

Utrum esse dicitur de Deo et sus creaturis univoce ? et, Utrum secundum intensionem et remissionem dicatur esse de Deo et creaturis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur : « Et quis magis est, quam ille qui dixit, etc. » Ex hoc enim concluditur duplex inconveniens :

  1. Quaecumque enim dicuntur secundum

SOLUTIO. Dicendum, quod est intensio proprie, et est intensio secundum aliquid. Proprie intensum est quod secundum causas intrinsecas intensum est secundum accessum vel recessum a termino aliquo sicut a vera nominis impositione, vel ad aliquid quod in summo habet illud, sicut bonum in optimo est in Deo. Intensio autem secundum aliquid est, quando aliquid ex causis extrinsecis, vel quod verius est, ex ordine sui ad causas extrinsecas dicitur secundum aliquid minus vel magis, vel etiam ex participando illud fortiori differentia quam aliud. Primo modo intenditur album, et calidum, et hujusmodi. Secundo dicitur magis bonum, quod non habet causam suae bonitatis, sed ipsum est substantialiter bonum, quam illud quod ab alio est bonum : et hoc modo dicitur magis ens quod per seipsum est, quam quod per alterum est. Tertio modo dicitur magis ens substantia quam accidens, et magis ens actus quam potentia. Et secundo modo dicitur Deus magis ens et magis esse quam aliquod creatum. Unde patet solutio ad primum : qua non est inconveniens hoc modo ens

<--- Page Split --->

magis et minus aliquibus convenire: et hoc non est absolute intendi et remitti.

Ad sEcunDum dicendum, quod illa objectio procederet, si simpliciter intenderetur et remitteretur : non enim sequitur. Inest hoc huic secundum magis, et illi secundum minus : ergo intenditur et remittitur : quia ubi proprie est intensio et remissio, in eodem subjecto qualitas potest intendi et remitti. Si tamen concedatur improprie, ut dictum est, quod intendatur, et secundum magis et minus inest diversis, tunc solvendum est per distinctionem dictam.

Ad aliud dicendum, quod sicut pluries dictum est, non est aliquid univocum creatura et Creatori, sicut unius rationis existens in utroque : sed convenire potest aliquid secundum prius et posterius. Sed cum prius et posterius dicatur tripliciter, ut videtur Philosophus dicere in III prima Philosophiae, scilicet vel quod participatur fortiori et debliori differentia, ut ens de substantia et accidente : vel sicut in ordine ad actum efficientis qui per se est unius, et alia per aliud appropinquante modo causalitatis efficientis, sicut medicus dicitur medicus per se, et vetula imitando, vel instrumenta medicinalia ut per qua exeretur actus : vel per diversum respectum ad finem unum, qui uno modo per se inducitur in univoco, et alia diversimode operantur ad inductionem ejus, sicut sanum in complexionantibus per se, et urina sana quia indicans, et dieta sana ut conservans, et medicina ut naturam coadjuvans. Cum, inquam, ita sit, nullo istorum modorum analogia est in Deo et creatura : sed hoc modo, quod ens et hujusmodi per se substantialiter sunt in Deo, et in creaturis per alud et participative : et non ita quod Deus diversimode se habeat ad creata, vel ad aliquid unum ad quod se habeat Creator et creatura per prius et posterius, sicut patet in exemplis praehabitus : sed quia inferiora diversimode se habent ad Creatorem : licet enim primum uno modo se habeat ad omnia secundum Dionysium et Philo-

sophum, non tamen uno modo se habent ad ipsum. Sic ergo penes hanc analogiam potest dici, quod aliquid commune est Creatori et creaturae : tamen ex magis et minus dicto illo modo quo praediximus, non sequitur quod univoc e conveniant : sed sequitur, si magis et minus acciperetur proprie, et propria intensione.

ARTICULUS VIII.

An definitiones aeternitatis data ab Auctoribus sint bona ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Ipse vere ac proprie dicitur essentia, cujus essentia non novit praeteritum vel futurum, etc. » Hoc enim quod hic dicit, dictum est ratione aeternitatis. Unde de aeternitate breviter aliquid tangendum est, eo quod de ea alibi latius sit tractatum. Quaeritur ergo, Quid sit aeternitas ? et quid aeternum ? et quaen aeternitate ?

Ad PRIMUM proceditur sic : Dicit Boetius quod aeternitas est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio.

  1. Videtur autem inconveniens, quod diffinit per privationem cum dicit, Interminabilis : non enim privatio aliquid certificat nisi per speciem oppositam ei : et de illa specie nulla facta est mentio.

  2. Praeterea, Videtur inconveniens, quod cum aeternitas dicatur ab esse, dicitur enim aeternitas esse extra terminos finis et principii, quod diffinit ipsam per vitam.

  3. Praeterea, Prima mensura secundum intellectum primo videtur secundum intellectum convenire : sed esse est priusquam vita : ergo videtur, quod aeternitas qua prima mensura est, magis debeat diffiniri per esse quam per vitam.

  4. Praeterea, Mensura non est nisi mensurati : mensuratum autem primum quantum est vel dimensive, vel potentialiter, vel virtualiter : cum igitur esse et

<--- Page Split --->

vita non dicant quid distensum virtualiter, non debet diffiniri per esse nec vitam.

  1. Item, Æternitas est in genere durationis : possessio autem vitæ non dicit durans aliquid, vel durationem : ergo male diffinitur per illud.

  2. Præterea, Possessio dicitur quasi pedum positio : et transfertur ad res fortunæ : ergo non proprie est respectu vitæ.

  3. Item, Omnis duratio protensa est : nullum potensum est totum simul : ergo æternitas quæ est duratio, non est tota simul.

  4. Præterea, Infra habebitur, « Fuit qui numquam defuit, est qui semper est, erit qui numquam deerit : » fuit autem, et est, et erit, non dicunt totum simul : ergo quod cum illis est, non est totum simul : æternitas autem cum illis est, ut videtur : ergo non est tota simul.

  5. Præterea, Totum et simul videntur idem dicere : totum enim est cujus nulla partium est extra se, et simul cujus partes in se constant : ergo alterum superfluit, ut videtur.

  6. Præterea, Omne totum habet partes : æternitas autem non habet partes : ergo æternitas non bene dicitur tota.

  7. Præterea, Isaac in libro de Diffinitionibus dicit, Æternitas est spatium continuum non intersectum : spatium autem videtur habere partes, et non simul omnes : ergo videtur, quod male dicat, quod est tota simul.

  8. Item, Dionysius in libro de Divinis nonnubus : Æternitas est antiquum, et immutabile, et universale metiendo . Hic autem neuter Auctorum diffinit per vitam : ergo videtur male diffinire Boetius.

Solutio.

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate Boetius diffinit æternitatem, secundum quod est in eo quod vere æternum est : et

hoc accipitur ab Anselmo in Monologio, ubi dicit sic : Cum divina substantia non sit alud nisi vita sua et æternitas sua, nec sit aliquo modo terminabilis, nec nisi simul et perfecte tota : quid aliud est vera æternitas quæ illi solit convenit, quam interminabilis vita, simul et perfecte tota existens ? Unde patet, quod ipse non diffint æternitatem, secundum quod accipitur abstracte et formaliter : sed potius materialiter, secundum quod est considerare eam in durante, quæ est causa durationis aforum, unde vita durans dicutur hc æternitas, ut mihi videtur. Cum autem sit multiplex vita, scilicet secundum esse, et secundum bene esse : et vivere secundum bene esse secundum sensum, sicut in voluptate : et secundum intellectum, sicut in moribus : et hoc secundum statum morum in civilibus, vel in gratia : et ulterus secundum statum via et patriæ : et ulterus secundum Creatorem et creaturam : non accipitur hic vita proprie secundum Anselmi explanationem nisi secundum intellectum, et in Creatore qui solus proprie æternus est. Sed hic vita accipitur ut participata, vel in se Si ut participata, sic est in participantibus æternitatem, ut in Beatus qui non sunt æterna. Si autem in se accipitur, adhuc dupliciter, scilicet prout est actus spiritus secundum rationem intelligendi et primus, et sic non accipitur in ratione mensuræ, nisi forte exemplariter prout alia propinquant ad illud. Accipitur etiam prout formaliter consideratur pro ipsa duratione . et sic est in ratione mensuræ, et habet se ad alias mensuras, ut causa, et mensura : et mensura exemplaris, et mensura excellens. Ut causa : quia dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : Deus æternus est laudandus, secundum quod ipse est factor ævi et temporis, ante sæcula existens 3. Ut mensura autem exemplaris : quia alia imitantur ipsam in quantum

<--- Page Split --->

possunt. Ipsa enim est simul in esse et potentia et actu secundum comparationem sui ad vere aeternum. Et aevum exit ab illa, et imitatur ipsam simul in esse et posse, sed non in actu qui est operatio: potentia enim Angeli perfecta est tota, nec exspectat actum, nec egreditur in ipsum: sed secundum vicissitudinem intellectuum et affectionum non est simul: quinimo, sicut dicit Augustinus, Deus creaturam spiritualem movet per tempus, et non per locum. Tempus vero licet forte sit simul in suo temporali esse aliquo modo, non tamen potentia ejus est simul, nec etiam actus: quanto enim elongatio fit creaturarum a primo, tanto minus participant de bonitatibus ejus: et hoc est quod dicit Philosophus in libro de Causis. Sed quod est aeternum aeterno, hoc et est aeviternum aeviterno, et tempus temporali. Et tangit imitationem duorum ad tertium quantum possunt in ratione mensurandi. Secundum autem quad est mensura excellens stans in aevo toto et tempore, claudit praesens aternitatis aevum excellendo ipsum ex parte principii, et tempus claudit excellendo ipsum ex parte principii et finis: et hoc est quod dicit Anselmus, quod sicut praesens tempus claudit in se omnem locum, et quidquid in eo est, ita aeterno praesenti clauditur omne tempus, et quidquid est in ipso.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod hoc quod dicitur, interminabilis, est negatio consequens differentiam positivam, quae propter simplicitatem aeternitatis nominari a nobis affirmative non potest : et sic patet, quod negatio, intermunabilis, certificat ex praesupposita differentia positiva.

Ad ALIUD dicendum, quod aeternitas est in ratione durationis, et sic proprie refertur ad potentiam : unde cum prima potentia aeterni in se manifestetur in vita, ideo diffinitur per vitam, et non per esse. Vel dicatur, quod diffinitur aeternitas in aeterno secundum optimum statum sui, secundum quod etiam participatum ipsum

facit participare aeternitatis immobilitatem : hoc autem fit tantum in participantibus ipsum ut est vita beata, et non per esse. Unde Augustinus in libro XII Confessionum : Nimirum coelum coeli quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis : quamquam nequaquam tibi aeternitati coaeterna, particeps tamen aeternitatis tuae, valde mutabilitatem suam prae dulcedne felicissimae contemplatonis tuae cohibet, et sine ullo lapsu ex quo facta est, excedit omnem inhaerendo tibi volubilem vissitudinem temporum. Cum ergo diffiniat aeternitatem secundum quod est pars beatudinis, et communicans incommutabilitatem aeternitatis, diffinit ipsam per vitam, eo quod per esse incommunicabilis sit : quia sic est esse sine terminis, quod creaturis non potest convenire.

PER HOC etiam patet solutio ad sequens : quia in veritate prima mensura est esse durantis in potentia simul existentis : sed sic non est communicabile ipsis quae sunt aeterna participatione ipsius, sed potius per vitam.

Ad ALIUD dicendum, quod mensura formaliter accepta est quanti virtualiter, vel dimensive : sed hic, ut puto, materialiter accipitur, prout est in aeterno : et ideo non mensurat nisi ut exemplar, ad quod alia beate viventia propinquant quantum possunt : nec tamen mensurat ut exemplar durationis in quantum duratio, sed potius ut exemplar vitae beate. Ad hoc autem quidam dixerunt, quod diffinitur per vitam ad exclusionem rerum vivarum, quae aeternitate non mensurantur : sed primum est probabilius.

Ad ALIUD dicendum, quod vitae possessio dicitur hic, eo quod habetur ad nutum tota potentia vitae in actu, ita quod nihil ejus exspectetur extra : et sic est potentia vitae stans in tota duratione : unde ly possessio innuit virtualiter stans simul.

Ad HOC autem quod objicitur, quod omnis duratio distensio quaedam est, dicendum quod non oportet quod disten-

<--- Page Split --->

datur in se : quia omne quod in se distenditur, habet partem remotam a parte : sed distensio est in alio, quia est ab ipso, et sub ipso : et sic erit stans in se, habens sub se distensum in temporali et tempore quod excellit : et ipsa non dicitur duratio, eo quod distenditur, sed eo quod distensio sub ipso non deficit, ut dicit Augustinus in Littera.

Ad hoc quod objicitur de ratione possessionis, dicendum quod transsumitur ad aliud, scilicet ad id quod habetur ad nutum, ut vita tota simul substans, cujus in virtute vivendi nihil est extra se.

Ad aliud jam patet solutio : quia haec est falsa, quod nullum protensum sit totum simul : potensum enim hoc quod sic protenditur, quod nulla protensio sub ipso deficit, est totum simul : et hoc ideo est, quia non protendit partem a parte, sed stat unum in tota duratione.

Ad aliud dicendum, quod numquam deficit per hoc quod adest totum simul.

Ad aliud dicendum, quod totum dicit hic idem quod perfectum, cujus nihil est extra se exspectatum, vel amissum in praeterito : simul autem removet successionem : unde totum dicitur per oppositonem ad partes diversas componentes durans aliquid : simul autem opponitur non patibus, sed partium successioni.

Ad aliud dicendum, quod totum acciptur hic secundum quod dicit Philosophus in III Physicorum : Totum autem et perfectum idem dico : non enim omnino perfectum est, quod partem potentiae vel actus sui habet in exspectatione futuri.

Ad aliud dicendum, quod Isaac diffinit formaliter aeternitatem, prout est in ratione mensurae : quia sic accipitur ut extra aeternum : nihil enim intraneo sibi proprie mensuratur, sed quantitas intranea quantitate exteriori mensuratur, nisi hoc modo quo numerus partium mensurat : sic enim partes numeratae aliquo modo totum mensurant. Sed aeternitas in difinutone Isaac significatur ut mensura extrinsecus adjacens : et non

vocat ipsam spatium, eo quod distenditur partibus : quia sic aut partes permanerent, et tunc non differret a continuo habente positionem, ut linea, vel superficies : aut non permanerent, et sic non differret a tempore : sed ideo dicit spatium, quia non deficiendo includit et excellit omnia, non deficiendo autem non distenditur, sed stat in toto spatio currente sub ipso : et ideo vocat continuum a statu, et non intersectum : quia non intercipitur priori et posteriori quemadmodum tempus.

Ad aliud dicendum, quod Dionysius vocat antiquum a carentia finis : et est modus loquendi Græcorum, sicut etiam Philosophi quidam antiquitatem motus et mundi æternitatem vocabant, licet falsum dixerunt. Immutabile autemdicit eo quod non habet prius et posterius : universale autem dicit metiendo, et ala translatio habet, « totum secundum totum metiri : » quia ex parte æterni per se mensurat esse et posse et actum uno indivisibili stante nunc : ita quod sicut ex parte æterni nihil est de potentia protensum extra se, ita nunc æternitatis stans, et non movens sese, ut dicit Boetius, nihil habet in futuro : sicut habet præsens tempus cujus pars prima præteriit, et pars in instanti est, et pars in futuro exspectatur.

ARTICULUS IX.

Quid est æternum, et utrum pænæ inferri possunt dici æternæ, et utrum anni et tempora possunt dici æterna.

Secundo quæritur, Quid sit æternum ? 1. Videtur autem, quod sit solus Deus per Anselmum in Monologio. Vel hoc solo veram æternitatem soli illi inesse substantiæ quæ sola non facta, sed factrix esse inventa est, aperte percipitur : quoniam vera æternitatis principii

<--- Page Split --->

finisque meta carere intelligitur, quod nulli rerum creatarum eo ipso quod de nihilo factae sunt, convenire convincitur : ergo videtur, quod non sit æternum aliquid nisi solus Deus.

  1. Item, Anselmus : Æternitas est earum rerum quae non sunt aliud quam ipsa : ergo videtur, quod nihil æternum nisi Deus.

  2. Item, Per rationem : Omne esse durans mensuram habet propriam qua mensuratur : divinum autem esse durans quoddam esse est : ergo habebit propriam mensuram : hæc autem non est nisi æternitas : ergo solus Deus æternus est.

SED CONTRA : Sancti dicunt pœnas inferni æternas. Et Apostolus, Ad Roman. XVI, 23, dicit temporibus æternis taciti 1 : et loquitur de prædestinatione Christi. Augustinus autem in XI Confessionum dicit Angelos participatione æternitatis æternos, non tamen Deo coæternos : ergo videtur, quod multa sint æterna.

SOLUTIO. Dicendum, quod æternum est cujus propria mensura æternitatis est. Potest autem attendi mensurans tripliciter, scilicet ut adæquatum quantitati virtuali mensurati, et sic solus Deus æternus est : vel ut excellens mensura, et sic omnia æviterna et spirituala includuntur in æternitate, eo quod non deficit alicui istorum : et tamen nullum illorum æternum est. Tertio modo consideratur ut exemplar participatum ab aliis, quantum potest unumquodque : et sic ipsum adjacet aliquo modo æviternis et temporalibus suo nunc, et suo quando : ut cum dicitur, quando Deus est, Angelus est, et motus est : et cum dicitur, Deus nunc est, et angelus, et quod fertur in motu. Et his omnibus modus aliquid est in æternitate, licet non sit æternum nisi primo modo : et accipi-

tur æternitas non prout est in æterno, sed formaliter pro ipsa duratione. Si autem accipiatur participata per vitam, tunc dicetur aliquid æternum, eo quod participat ipsam per unam proprietatem ejus, vel duas, vel plures, secundum quod majorem vel minorem habet appropinquationem ad Deum qui verissime est æternus : unde Angeli contemplantes, et beati quorum licet potentia defluxibilis sit per naturam, tamen quia constat simul quod invariabilis est per gloriam, dicuntur æterni secundum Augustinum. Pœnae autem inferni dicuntur æterna a participatone durationis sine termino. Tempora autem æterna sunt anni Dei, qui non deficiunt : qui non dicuntur tempora et anni, nisi secundum distinctionem ad inferiorem mensuram quae est tempus. Vel dicatur, quod tempora per ly æternis trahantur extra rationem suam, et stant pro duratone æternitatis a qua fluit tempus.

Et per hoc patet solutio ab objecta Ad object. quia bene concedo, quod æternitas Deus est, et nihil proprie dicitur æternum nisi solus Deus. Alia autem quædam sunt in æternitate clausa non æterna, neque participantia æternitatem, ut tempus et temporalia : quædam autem in æternitate, et participantia æternitatem, et non æterna, ut Angeli : quædam autem in æternitate et æterna et æternitas ipsa, ut Deus Trinitas : quædam autem aliquid simile participantia æternitati, nec tamen in æternitate sunt, nec æterna, nec æternitas : ut pœna æterna. Tempora vero non dicuntur æterna, nisi improprie sumantur sicut æternitas dicitur æternum tempus, vel æterna tempora, eo quod licet in se non distinguatur, tamen ad temporalia distinguitur per accidens. ut Deus duravit plus sex millibus annorum, vel hujusmodi.

<--- Page Split --->

ARTICULUS X.

Quid sit esse in æternutate ?

Tertio quaeritur, Quid sit esse in æternitate? Si enim æternitas est interminabilis vitæ possessio, videtur esse in æternitate idem quod esse in vita interminabili gloriae. Hoc etiam videtur : quia de his qui sunt in pœnis æternis, non dicitur quod sint in æternitate, sed potius tempus eorum erit in sæcula. Et quia plurima dicta sunt de hoc alibi, ista sufficiant.

  1. Quidquid simpliciter convenit alicui, hoc per nullam comparationem tollitur ab ipso : esse autem substantialiter et simpliciter convenit omni ei quod est : ergo per nullam comparationem tollitur ab ipso.

  2. Præterea, Videtur, quod in ejus comparatione magis sint entia, quam sint in se : cum enim ens creatum comparetur ad duo secundum ordinem, scilicet ad nihil, et ad ens creans entitatem, non accipit entitatem secundum quod comparatur ad nihil, sed potius defectum et mutabiltatem : ergo entitatem accipit ab altera comparatione, scilicet ad ens creans : et sic suæ essentiae comparata magis sunt, et non minus sunt, ut videtur.

Solutio. Dicendum ad prædicta, quod esse in æternitate tribus modis dicitur, scilicet sicut mensuratum in mensura adæquata, et sic solus Deus est in æternitate. Secundo modo dicitur esse in æternitate, sicut mensuratum in mensura excellenti, et sic æviterna et temporalia sunt in æternitate tanquam inclusa, ut dicit Anselmus. Tertio modo dicitur esse in æternitate sicut participantia ipsum æternum per vitam, et sic beati dicuntur esse in æternitate : mali autem damnati non, nec sunt dicendi esse æterni : licet cum determinatione concedatur, scilicet quod sint æterni in pœnis.

ARTICULUS XI.

An creaturæ comparata ad Creatorem dicuntur quasi non esse ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur in Littera : « Quia in ejus comparatione qui vere est, . . quasi non sint, etc. » Contra hoc est : quia

  1. Item, Gregorius : Omnia in, nihil deciderent, nisi ea manus Omnipotentis contineret : ergo ex comparatione ad ipsum accipiunt fortiorem entitatem : et sic non est verum quod dicit, quod quasi non sunt, quando ad ipsum comparantur.

  2. Item, Supra 1 habitum est : Quia bonus est, sumus : ergo ex comparatione ad ipsum melius sumus, quam sine comparatione.

Solutio. Ad omnia haec est una soluSolutio tuo, quod duplex est ibi comparatio, scilicet ut ad causam nostri esse : et sic non sumus nisi per comparationem ad ipsum : quia quidquid sumus, ab ipso, et ad ipsum, et in ipso continente est. Secunda comparatio est proportionis æquiparantiæ vel similitudinis : et sic comparati ad ipsum, quasi nihil sumus 1 quia sine ratione proportionis ab ipso distamus : et similiter omne ens creatum : et hoc contingit propter tra quæ de necessitate sunt de nostro esse, et omnis creati in quantum creatum est, scilicet potentia secundum aliquam causam quæ præcedit nostrum esse, et privationem postquam sumus, et materiam

<--- Page Split --->

esse recipientem : et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS XII.

Utrum verba consignificantia differentias temporis, ut fuit, et erit, possunt dici de Deo, et de omnibus creaturis?

Postea quaeritur de hoc quod dicitur : « De quo dicitur fuit, non est, etc. »

Dubium enim est, Qualiter illa verba consignificantia differentias temporis dicantur,de aeternis, aevternis, et temporalibus? De aeternis non videntur dici : quia hujusmodi verba dicunt differentias temporis, quae causantur a motu, vel mutabilitate : talis autem motus vel mutabilitas in Deo non est : ergo de Deo sive aeterno dici non possunt.

nit ei per se praeteritum, et futurum. Secundo modo habet ordinem ad tempus : quia potentia mobilis secundum quod mobile, non est tota simul. Sed haec solutio non solvit : quia ista Littera vult, quod omni esse creato conveniat praeteritum et futurum : et ideo proprium sit esse increato, non nosse praeteritum et futurum. Hoc etiam videtur per hoc quod dicit Augustinus in VIII super Genesim, quod Deus nec loco, nec tempore motus, creaturam spiritualem movet per tempus, et non per locum : corporalem autem per locum et tempus : ergo videtur, quod omnis creaturae sit per tempus mutari : et ita convenit ei praeteritum et futurum. Item, Augustinus in principio super Joannem dicit, quod hoc verbum, est, cum de creaturis dicitur, temporales motus significat, sed non cum de Creatore : ergo videtur, quod glossa illorum non sit secundum intentionem Augustini.

Similiter videtur, quod nec de aeviternis : quia illorum esse est totum simul, similiter posse in eis non praeedit esse, et de posse eorum nihil est extra suum esse : ergo etiam posse est totum simul : ergo videtur, quod totum sit nunc stans, et nihil praeteritum in eis, nec futurum, neque praesens, eo modo quo praesens est cujus pars praeteriit, pars in instantu est, et pars futura.

Similiter videtur, quod nec de esse temporalium, et accipiatnr esse secundum substantiam : illud enim idem est esse secundum substantiam per totam durationem rei : ergo videtur, quod non accipit praeteritum et futurum secundum istam determinationem, qua hic determinatur, Quod praeteritum est, non est : et quod futurum est, nondum est.

Ad hoc ultimum dicunt quidam, quod esse rei dupliciter consideratur, praecipue esse rei mobilis, scilicet in se, vel prout est in potentia mobilis, secundum quod mobile. Primo modo dicunt, quod non mensuratur tempore : et sic non conve-

SOLUTIO. Sine praejudio dicendum, quod in veritate sententia Hieronymi et Augustini est, quod omne quod est aliquo modo sit temporale, praeter Creatorem, et quod fuit et erit aliquo modo dicantur de omnibus praeterquam de ipso. Unde videtur dicendum, quod cum dicitur de Deo fuit, vel erit, quod ly fuit et erit dicunt nunc aeternitatis stans in tota duratione aeviternorum et temporalium : et ideo illa duratio quae facta est ex illo nunc, non est intercisa aliquo, ut dicit Isaac, quod abscesserit a potentia aeterni, ita quod aliquid exspectetur : sed variatio quae significatur in fuit et erit, est in inferiori mensura quae est tempus : sicut intelligitur distingui mensura excellens, quando distinguitur ab ipsa minor mensura : et ideo resolvuntur hujusmodi locutiones a Doctoribus sic : Deus fuit, id est, Deus est respectu cujus nunc accipitur aliquid temporale quod praecessit duratio Dei. Deus erit, id est, Deus est respectu cujus accipitur aliquid temporale quod sequitur duratio Dei, vel du-

<--- Page Split --->

rans Deus. Sicut est in duabus lineis : una infinita, et altera finita : et una stante, et altera mota sub ipsa. Infinita enim stans non potest distngui in partem et partem aliquotam, sed distnguntur ad motum vel distinctionem inferioris. Non tamen est omnino simile . quia tempus non habet partes permanentes, aeternitas autem non habet partem aliquam.

Alu dicunt, quod temporis consignificati differentia sit in intellectu nostro, et non in re significata : eo quod noster intellectus non accipit durans semper, sed cum parte transeunte et venente. Sed hoc nihil est dicere : quia duratio bene accipitur a nostro intellectu secundum naturam durantis : et ita accipitur ut stans, vel ut non stans, secundum quod diversimode refertur ad ipsa durantia.

Ad hoc autem quod objicitur, quod de omnibus creaturis aliis proprie ista verba secundum Augustinum et Hieronymum dicuntur, videtur dicendum sine praejudicio, quod ille est intellectus eorum. Qualiter autem in duratione Angelorum vel potentia ad esse sit tempus, difficile vel impossibile erit invenire, si tempus dicatur uno modo. Unde videtur eligenda haec via, quod tempus dicitur multipliciter. Uno modo proprie dicitur tempus mensura motus primi mobilis : qui motus est causa omnium aliorum motuum : et illud tempus secundum se totum mensurat motum primi mobilis : secundum partem autem mensurat motus causatos ab ipso. secundum quod Philosophus dicit, quod in tempore esse est quadam parte temporis mensurati : sic enim omne quod est in tempore, excellitur ab ipso. Cujus probatio est : qua causatur a motu cujus prima mensura est tempus : sed causa est ante causatum : ergo et mensura causae est ante mensuram causati : ergo tempus excellit ipsum ex parte ante Similiter cum unumquodque causatum a motu mensuretur periodo, motus qui accipitur in partibus vel minutis respectuum stellarum et signorum et figurarum circuli

causantis rem, mensurabitur periodo . et cum numerus periodi sit finitus, de necessitate motus erit post ipsum, et ita tempus : igitur omne quod secundum esse et motum causatur a subjecto temporis, excellitur a tempore et ex parte ante et ex parte post : et illa proprie dicuntur esse in tempore secundum Philosophos. Et si tantum dicamus hoc modo tempus esse, non erit tempus unum de coequaevis, nec Deus movebit Angelos per tempus in numero et successione affectionum et intellectuum Angelorum, quia nihil horum est ordnutum ad motum cœeli. Dicimus ergo, quod tempus dicitur alio modo mensura cujuscumque mutationis, sive habentis medium, sive non habentis medium, non ordinatae ad motum cœeli : et hoc tempus differt et numeratur secundum temporalia, et non erit unum tempus omnium temporalium. Tertio modo dicitur tempus mensura mutationum simplicum, sicut velle, et intelligere, et hujusmodi : et hoc modo non erit iterum idem tempus.

Si autem objiciatur, quod adhuc videtur esse idem tempus . qua tempus est numerus, et eodem numero numerantur canes et oves, non valet objectio : quia tempus non est numerus numerans tantum : imo etiam numerus numeratus : est enim numerus prioris et posteriors in motu : et ideo in quibus prius et posterius motus cujus ipsum est mensura aliquo modo salvatur, ibi erit idem tempus, et hoc non est nisi in illis quae sicut ad causam ordinantur aliquo modo ad motum cœeli : hic autem non est ita : unde numerus quo numeratur, in parte convenit cum tempore, in parte differt ab ipso : unde patet quod non est idem tempus, in secunda et tertia significatone accepto tempore. Ulterius cum tempus non habet contiuitatem ex se, sed ex motu, et motus a spatio, ut dicit Phulosophus, non est necesse quod tempus in tertia significatione sit continuum, cum motus illi indivisibiles sint, et non

<--- Page Split --->

continui : et illud tempus non est nisi numerus ipsorum nunc, vel vicissitudinum affectionis et intellectus : et sic large sumpto tempore, omnis creatura temporalis est et in esse, et in posse, et in agere. In esse quidem : quia in nihil decidit ex se : et quod continetur, hoc habet ab alio, et non ex se, et ideo continuus defluxus esse per naturam temporalis est, et aliquid in ipso continuo praeteriret nisi ab alio contineretur. Similiter posse suum per consequens non stat totum simul quantum est de se. Operatio autem patet, quod vicissitudinem habet : et sic solvitur quod est in Littera, quod praeteritum habet etiam creatura perpetua quantum est de se et futurum.

Si autem petatur, Qualiter secundum tempus quod consideraverunt Philosophi, dicatur Angelus fuisse, vel substantia cœli, vel etiam esse rei generabilis et corruptibilis ? Possumus dicere sine praejudicio, quod in Angelus duratio tota simul est, et non est proprie potentia durandi, prout potentia durandi aliquid minus habet quam ipse actus durationis : sed potentia durandi est in eis ipsa continuationis esse necessitas : et ideo non sunt temporales, sed aeviterni : et tunc exponitur fuit, quod dicat nunc,

vel quando aeviterni : aevum autem sive aeviternum excellit tempus : et ideo non in se, sed in comparatione ad ipsum distinguitur : sic Angelus fuit, id est, creatura temporalis aliqua est, respectu cujus praecessit esse Angeli durans. Angelus erit, id est, creatura aliqua est quae si desineret, Angeli esse durans esse post eam : sicut etiam diximus de aeterno. Et similiter de substantia cœli : licet non sit sic de substantia (alias, potentia) motus ejus, quae continuo exit in actum, et ideo tempore mensuratur, sicut mensura coequata sibi.

De esse autem rei generabilis quod idem videtur manere in toto tempore durationis illius, potest dici, si placet, ut prius in solutione aliorum dictum est : unde licet remaneat idem, non tamen omnino idem nisi secundum habitum propter continuam deperditionem et restaurationem. Vel, potest dici aliter, quod esse rei generabilis sit idem manens : tamen ipsum esse est in eo quod est : et id quod est, habet esse durans, quae duratio non est simul : et ideo potentia durationis ejus quod est nunc, est simul in esse semper, et quoad hanc potentiam habet prius et posterius, et praeteritum et futurum.

B. Qualiter intelligenda sint verba Hieronymi, quærendum est.

Hic diligenter advertendum est, quomodo intelligi debeant illa verba Hieronymi, scilicet Deus tantum est, et non novit fuisse vel fulurum esse : tamquam non possit dicit de Deo, fuit, vel erit, sed tantum est : cum de eo scriptum frequenter reperiamus, fuit ab aeterno, fuit semper, et erit in sæcula, et hujusmodi. Unde videtur quia non est tantum dicendum de Deo, fuit, vel est, vel erit. Si enim diceretur tantum, fuit, putaretur quod desierit esse : si diceretur tantum, est, putaretur quod non semper fuerit, sed esse coeperit : si tantum diceretur, erit, putaretur non esse modo. Dicatur ergo quia semper fuit, est, et erit : ut intelligatur

<--- Page Split --->

quia nec cœpit, nec desiit, nec desinet esse. De hoc Augustinus super Joannem 1 ita ait : Cum de sempiterna re proprie dicatur est, secundum nos bene dicitur fuit, et erit : fuit, quia numquam desiit : erit, quia numquam deerit : est, quia semper est : non præteriit, quasi quod non maneat : non erit, quasi quod non erat. Cum ergo nostra locutio per tempora varietur, de eo vere dicuntur verba cujuslibet temporis, qui nullo tempore defuit, vel deest, vel deerit : et ideo non est mirum si de Spiritu veritatis veritas loquens dixit per futurum : Quæcumque audiet, loquetur 2 : audiet scilicet ab eo a quo procedit. Audire illius est scire, idem etiam esse. A quo ergo est illi essentia, ab illo audientia, id est, scientia, quæ non est aliud quam essentia. Audiet ergo dixit de eo quod audivit : et audit, id est, quod semper scivit, scit, et sciet. Ecce hic dicit Augustinus verba cujuslibet temporis dici de Deo : sed tamen proprie est. Illud ergo quod Hieronymus dicit, ita intelligendum est : Non novit fuisse vel futurum esse, sed tantum esse, id est, cum dicitur de Deo quod fuit vel erit, non est intelligendum quod præterierit vel futurus sit, sed quod existat simpliciter sine aliquo temporali motu. Licet enim verba substantiva diversorum temporum de Deo dicantur (ut fuit, erit, est, erat,) non tamen temporales motus esse distinguunt, scilicet præteritum, vel futurum, vel præteritum imperfectum, vel præteritum perfectum, vel præteritum plusquamperfectum : sed essentiam sive existentiam suæ divinitatis simpliciter insinuant. Deus ergo solus proprie dicitur essentia vel esse. Unde Hilarius in libro VII de Trinitate ait : Esse non est accidens Deo, sed subsistens veritas, et manens causa, et naturalis generis proprietas.

ARTICULUS XIII.

Utrum idem sit nunc æternitatis, ævi, et temporis : et utrum differant nunc æternitatis et æternitas ?

« Huc diligenter advertendum est, etc. »

Hic incipit pars illa in qua objicit contra prædicta et solvit. Et quatuor facit Magister in ea : objicit enim, con-

cedit objectionem, et confirmat ita esse per Augustinum, et quarto explanat intellectum verborum Hieronymi.

Sed hic incidit dubium, Utrum idem sit nunc æternitatis, et ævi, et temporis ?

  1. Et videtur quod sic : quia si dico, Deus est nunc, et angelus, et id quod fertur in motu sive motum ipsum, virtute locutionis non ponitur nisi unum mensurans hæc tria : cum ergo unum illorum sit æternum, et aliud temporale, videtur quod sit unum nunc æternitalis, et ævi, et temporis.

<--- Page Split --->

  1. Item, Nunc temporis et nunc aeternutatis, ut accipitur a verbis Boetii in libro de Trinitate, differunt in hoc, quod nunc aeternitatis est stans, et non movens sese : nunc autem temporis est fluens a priori in posterius continuo, et hoc fluxu fact esse temporis : ergo abstractis in quibus differunt, remanet substantia una in tribus : abstrahatur ergo prius et posterius inter quae est ipsum nunc, videtur quod remanet substantia ipsius indivisibilis : substantia durationis indivisibilis est nunc aeternitatis : ergo nunc aeternitatis et ævi et temporis est idem per substantiam.

corporis mobilis in cœlo est id quod fertur in motu, et huic respondet nunc in tempore, ut dicit Philosophus : renovationi autem situs ejus in motu respondet tempus : ergo prima est vera. SECUNDA accipitur a Boetio, qui vocat illa corpora immortalia, eo quod nihil variatur in existentiis eorum : eorum autem quae invariabilia sunt, mensura est ævum, si sint creata. Si forte dicatur, quod conclusio non sequitur : quia idem potest habere diversas mensuras. CONTRA : Mensuræ adæquatæ differunt secundum mensurata, si sint in primis mensuratis : alio enim mensurantur grana tritici, et alio humida liquida : ut modio triticum, cado oleum, pannus ulna, et sic de aliis : ergo videtur, quod cum hæc sit vera, quod mensuræ propriæ secundum mensurata differant, quod conclusio sequatur.

. . . PRÆTEREA quæritur, Utrum in aliquo differant nunc æternitatis et æternitas, et nunc ævternitatis, et ævternitas ipsa?

  1. Videtur autem, quod differant : quia dicit Boetius, quod nunc æternitatis stando facit æternitatem : non autem idem est faciens, et factum : ergo æternitas non est nunc æternitatis. Eodem modo objicitur de nunc ævi, quod facit ævum.

  2. Præterea, Status ipsius nunc non est ipsum nunc in substantia, sicut ab altera parte fluxus ipsius nunc in tempore non est ipsum nunc per substantiam : ergo cum æternitas sit status et permanentia ipsius nunc, nunc æternitatis non est ipsa æternitas.

. . . 2. PRÆTEREA, Cum dicitur, ævum est stans et totum simul, et æternum est stans et totum simul, quæritur utrum in una ratione accipiantur stare et totum simul esse ? Et videtur quod non : quia si in una ratione accipiantur, videtur tunc, quod idem sint æternitas et æviternitas, quod est falsum.

PRÆTEREA, Non videtur differre nunc temporis ab ævo et æternitate, nisi per accidens : nunc enim temporis mensura est existentiæ naturæ mobilis in corporibus cœlestibus, et eorumdem corporum est mensura ævum . ergo nunc temporis est ævum. PROBATIO PRIMÆ. Existentia

SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod secundum opinionem quorumdam Magistrorum, nunc temporis dupliciter consideratur, scilicet secundum quod est subjectum prioris et posterioris, et secundum hoc prius et posterius accidunt ipsi nunc, et est separabile ab illis, et tunc est substantia stans in se : et secundum hoc dicunt, quod nunc temporis potest esse idem cum nunc æternitatis et ævi : quia secundum hoc non est nisi unum nunc æternitatis, quod numeratur in tempore toto per prius et posterius quæ accidunt ei, et stat in æternitate et ævo : et secundum hoc intelligunt illud verbum Boetii in libro de Consolatone Philosophiae : « Qui tempus ab ævo ire jubes. » Eo sensu dicunt, quod a nunc ævi vel æterni per numerum prioris et posterioris fluat tempus, qui tamen numerus accidit ipsi nunc, et separabilis sit ab ipso. Aliter autem consideratur ipsum nunc, prout ipsum adjacet mobili, prout est in motu, vel refertur ad motum : cum enim mobile idem sit in toto motu, idem erit nunc in toto tempore : cum autem mobile, sive id quod fertur, continuo removeatur de

<--- Page Split --->

post m ante, vel de primo in ultimum in spatio, ipsi nunc essentialiter conjungetur prius et posterius in ipso tempore : et sic prius et posterius essentiales erunt differentiae ipsius nunc : et sic consideratum differt a nunc aeternitatus et aevi. Sed videtur aliter dicendum, quod nec ut subjectum, nec ut substantua est idem nunc aeternitatis et aevi et temporis. Quia nunc aeternitatis increatum est, nunc autem aevi stans : sed temporis non est stans, sed fluens, ut dictum est : consideratur enim in toto tempore per prius et posterius continuo : sicut etiam id quod fertur, renovatur et iteratur renovatione stus in toto motu.

Ad objectum dicendum, quod cum dicutur, Deus est nunc, et Angelus, et id quod fertur, nunc dicit ibi nunc aeternitatis tantum : sed ipsum est mensura excellens Angeli, et illius quod fertur : et sicut exemplar mensurat exemplatum, ita mensurat esse Angeli, et ejus quod movetur : et tunc non sequitur, quod sit idem nunc aevi et temporis.

Ad aliud dicendum, quod nunc aterntatis et aevi et temporis non tantum differunt differentiis specificantibus ipsa, imo differunt seipsis : quia nunc temporis est substantia temporis destructibilis, et similiter est nunc aevi, licet non destruatur : sed nunc aeternitatis non est destructibile : et ideo per intellectum remotis differentiis, adhuc differunt substantialiter.

Ad m quod ulterius quaeritur, Utrum differant nunc aeternitatis et aeternitas? Dicendum, quod in nullo nisi secundum rationem.

Ad m quod contra objectur, dicendum quod status ipsius nunc, est nunc stans aliquo modo significatum : quia in divinis non est compositio aliqua. Nec est simile de tempore : quia hoc ex parte mobilis causatur realiter in differentiis suis : sicut enim verum est, quod mobile unum est in toto motu, et ideo nunc est unum : ita verum est realiter, quod

mobile re teratur in situ, et re novatur ab ante in post, vel e converso : et ideo realter differunt prus et posterius ab ipso nunc. Sed status aeterni non differt ab ipso aeterno, nisi secundum rationem significandi : et ideo aeternitas et suum nunc non differunt nisi ratione.

Ad m quod objectur, quod factum non est faciens, dicendum quod non est facta aeternitas ab ipso nunc, nisi secundum rationem intelligendi tantum : secundum enim quod aeternitas ut extra adjacens intelligitur, sic nunc refertur ad substantiam aeterni, et aeternitas ad potentiam indeficiendae ipsus, et haec potentia cum Deo in Deo idem est, et etiam ipsa duratio : unde haec omnia Deus sunt . et non significatur unum facere aliud, nisi in modo intelligendi qui accipitur in nomine. Si autem ista quaestio fiat de aevo, fortior erit, utrum scilicet nunc aevi sit aevum : et secundum quod possum hic intelligere, in aeternis non est idem substantia durans, et ipsa sua duratio : sed unum est cum alio et in alio. In aeternis enim, ut supra diximus, nihil aliud est ipsa duratio. quam ipsa suae impermutabilis permanentae necessitas, et illa est tota intus in durante, differens tamen ab ipso. Ita videtur, quod nunc aevi differentiam habeat ab aevo : et quod aevum tamen totum in ipso sit : et ideo est indivisibile, sicut et ipsum nunc ejus.

Et si quaeratur, Qualiter unum indivisibile possit intelligi in alio? Dicendum, quod eodem modo acceptis duobus indivisibilibus, hoc non est intelligibile : sed si unum accipiatur ut substantia, vel subjectum, aliud autem sicut forma, vel differentia specificans ipsum, tunc erit bene intelligibile : sicut etiam in aeviternis accipitur necessitas continuationis esse impermutabilis in ipso stante et durante.

Ad m quod ulterius quaeritur, Utrum Adquerat nunc temporis sit aevum? Dicendum, Ad 1 quod nullo modo : nunc enim temporis non adjacet existentiae rei mobilis secun-

<--- Page Split --->

dum quod existentia invariabilis est, sed potius secundum quod est eadem reiterata in toto motu . et sic existentiam ipsius non mensurat ævum, sed potius secundum quod ipsa est immobilis et immota ad formam : et sic dicuntur illa corpora immortalia et invariabilia.

Ad hoc autem quod objicitur, quod unius una est mensura, debet responderi, quod hoc verum est secundum quod unum : secundum autem quod ipsum est in diversis generibus potentiae comparatæ ad actum, tunc nihil prohibet ipsum mensurari diversis mensuris : sicut potentia corporis cœlestus ad actum qui est notus localis mensurabitur mensura temporis, et existentia sua taliter accepta mensurabitur nunc temporis : potentiam autem suam ad formam, quæ semper actui conjuncta est, et immutabiliter continuatur in ipso, mensurabit ævum : et existentiam ipsius durantis mensurabit nunc ævi.

ARTICULUS XIV.

Utrum ista verba, est, fuit, et erit, conveniant Deo divisim, vel conjunctum, et quae differentia temporis maxime conveniat Deo æterno ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Dicatur ergo, quia semper fuit, est, et erit, etc. »

Quæritur enim, Utrum ista verba divisim Deo conveniant vel conjunctim ?

Videtur autem, quod conjunctum tantum : quia si divisim, tunc significatur defectus rei temporalis inesse Deo : ergo videtur, quod conjunctim, ut unum suppleat defectum alterius.

Item, quæritur, Quæ differentia temporis maxime conveniat Deo?

Videtur autem, quod præsens : quia id solum est de tempore accipere. Cum igitur æternitas sit tota præsens, videtur

quod præsens maxime conveniat ei. Sed videtur, quod præteritum : quia hoc solum est necessarium et immobile. Cum igitur æternitas sit necessariorum et immobilium, videtur quod maxime conveniat ei præteritum. E contra videtur ei præcipue convenire præteritum imperfectum : quia hoc tempus significat præteritum includens ipsum præsens, et non terminatum ad ipsum. Cum igitur æternitas in se habeat perfectionem et necessitatem, et in hoc assimiletur præterito : et includat præsens, et in hoc cum præsenti conveniat : videtur, quod præteritum imperfectum ponat convenientiam respectu utriusque.

SOLUTIO. Dicendum, quod illa verba Solutio. divisim possunt convenire Deo secundum intentionem prius expositam, scilicet quod notent distinctionem in mensura exemplata inferiori, et non in æternitate : et sic non notant defectus temporales in ipso æterno.

Ad aliud dicendum, quod inter ipsa minus convenit futurum, eo quod hoc totum in privatione et potentia est : maxime autem convenit præsens : et quoad aliquid præcipue convenit præteritum : nullo autem modo vel minime convenit præteritum imperfectum propter imperfectionem actus quem significat : præsens autem maxime ei convenit ratione ejus quod ipsum solum est inter differentias temporis, sed non ratione ejus quod ipsum statim non erit. Et ideo quod perfectionis est, Deo est attribuendum. Præteritum autem perfectum convenit ratione immobilitatis et necessitatis : quia solum illud necessarium est, quod præteritum est : sed ratione desitionis non est Deo attribuendum. Futurum autem minime convenit inter tempora : tamen proprie attribuitur ei, sicut dicit Augustinus, quod erit qui numquam deerit. Præteritum autem imperfectum cum dicat actus imperfectionem, minime convenit : tamen attendendo rationem quam tangit objecto, scilicet necessita-

<--- Page Split --->

tem præteriti cum inclusione ejus quod est in tempore, id est, præsentis, legimus in Scripturis præteritum imperfectum quandoque Deo attribui secundum æternitatem, ut, Joan. 1, 1 : In principio erat Verbum, etc.

ARTICULUS XV.

An esse soli Deo sit proprium, et aliis accidat : et quid est subsistens veritas, et manens causa, et naturalis generis proprietas ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit Hilarius : « Esse non est accidens Deo, sed subsistens, etc. »

Videtur enim, quod nulli accidat esse : ergo videtur, quod hoc non sit proprium Deo.

Præterea, Quid est subsistens veritas, et manens causa, et naturalis generis proprietas ?

tum ad potentiam causæ efficientis : et ideo dicitur accidens.

Ad aliud dicendum, quod veritas dicitur hic ens purum et impermixtum : et hoc solum convenit Deo : omne enim esse creatum permixtum est habitudinibus ad minus ad causas exteriores, et ad sequentia : sicut hoc ipsum ens, licet in se simplex sit, tamen ponit habitudinem ad creantem, et habitudinem ad ea cum quibus est componibile : et istae habitudines non nihil sunt in ente : et ideo permixtum est, et non veritas pura. Habet enim omne creatum permixtam potentiam, et privationem, ut supra diximus : et ideo non purum : et ideo proprie convent Deo, quod sit veritas subsistens quantum ad esse suum primum in se consideratum. Est autem manens causa non in se, sed ad causata comparata : causæ enim naturales, sive sint proximæ, sive remotæ, non causant manentes, sed potius motæ, et moventes, et mutatae in seipsis : et ideo non possunt dici manentes causæ : sed Deus in se non motus, et uno modo se habens, causat omnia : et ideo sibi proprie convenit esse causam manentem. Secunda autem comparatio Dei ad res est, secundum quod suis proprietatibus distinguitur ab omnibus rebus per naturam : in quibus tamen est essentialiter, præsentialiter, et potentialiter : et hæc est proprietas generis sui, id est, naturae sua e nonaturalis, ut semper distinctum habeat esse proprium eo quod non est ab alio mutuatum.

Solutio

Solutio. Dicendum quod accidens dicitur quod contingit inesse, et non inesse, et causa contingentiae istius est ex parte subjecti quod causat accidens. Ad similitudinem ipsius et non proprie dicitur hic accidens quod contingit alicui propter hoc quod est in potentia non causæ intrinsecæ, sed extrinsecæ quæ est efficiens : omne enim esse creatum fuit in potentia, et potuit non esse quan-

C. Hic de incommutabilitate.

Dei etiam solius essentia incommutabilis dicitur proprie : quia nec mutatur, nec mutari potest. Unde Augustinus in libro V de Trinitate 1 : Alia, inquit, essentiae vel substantiae capiunt accidentia, quibus in eis fiat vel

<--- Page Split --->

magna, vel quantacumque mutatio. Deo autem aliquid hujusmodi accidere non potest: et ideo sola substantia vel essentia, quæ est Deus, incommutabilis est: cui profecto maxime ac verissime competit esse. Quod enim mutatur, non servat ipsum verum esse: et quod mutari potest, etiamsi non mutetur, potest quod fuerat non esse. Ideoque illud solum quod non tantum non mutatur, verum etiam multari omnino non potest, verissime dicitur esse, id est, substantia Patris et Filii et Spiritus sancti. Ideoque Apostolus loquens de Deo ait, Qui solus habet immortalitatem 1. Ut enim ait Augustinus in libro I de Trinitate 2: Cum animo quodammodo immortalis esse dicatur et sit, non diceret Apostolus, Solus Deus habet immortalitatem, nisi quia vera immortalitas incommutabilitas est, quam nulla potest habere creatura: quoniam solius Creatoris est. Unde Jacobus ait, I. p ud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio 3. Et David, Mutabis ea, et mutabuntur: tu autem idem ipse es 4. Ideo Augustinus super Cinesim dicit, quod Deus nec per loca, nec per tempora movetur: creatura vero per loca, et tempora. Et per tempora moveri est per affectiones commutari. Deus autem nec loco, nec affectione mutari potest, qui per Prophetam ait: Eyo Dominus et non mutor 5: qui est immutabilis solus. Unde recte solus dicitur habere immortalitatem. In omni enim mutabili natura (ut ait Augustinus contra Maximinum) nonnulla mors est ipsa mutatio: quia facit aliquid in ea non esse quod erat. Unde et ipsa anima humana, quæ ideo dicitur immortalis, quia secundum modum suum numquam desinit vivere, habet tamen quamdam mortem suam: quia si juste vivebat et peccat, moritur justitiæ: si peccatrix erat et justificatur, moritur peccato: ut alias ejus mutationes taceam, de quibus modo longum est disputare. Et creaturarum natura coelestium mori potuit, quia peccare potuit: nam et Angeli peccaverunt, et dæmones facti sunt, quorum est diabolus princeps: et qui non peccaverunt, peccare potuerunt: et cuicumque rationali creaturæ præstatur ut peccare non possit, non est hoc naturæ propriæ, sed Dei gratia. Et ideo solus Deus, ut ait Apostolus, habet immortalitatem 6: qui non cujusquam gratia, sed natura sua nec potuit, nec potest aliqua conversione mutari: nec potuit, nec poterit aliqua mutatione peccare. Proinde, ut ait Augustinus in libro I de Trinitate 7: Substantiam Dei sine ulla sui

<--- Page Split --->

commutatione mutabilia facientem, et sine ullo suo temporali motu temporalia creantem, intueri et nosse, licet sit difficile, oportet. Vere ergo ac proprie incommutabilis est sola divinitatis essentia: quae sine sui mutatione cunctas condidit naturas.

DIVISIO TEXTUS.

« Dei etiam solius essentia proprie incommutabilis dicitur, etc. »

Hic ostendit Magister Dei naturam solam esse incommutabilem : et hoc duobus, scilicet quod non mutatur, et quia mutari non potest. Omnis autem natura creata de natura sua mutatur, vel mutari potest. Et ex hoc in hoc capitulo concludit ulterius, quod sola natura divina est immortalis, eo quod variatio creatura est mors. Et tandem in fine capituli infertur, quod predicamenta quando in divina prædicatione referuntur, quod proprias essentias non prædicant, sed substantiam. Et hoc est quod dicit in hoc capitulo.

ARTICULUS XVI.

Quid sit incommutabilitas, et utrum aluqua mutatio cadat in Deum ?

Dubium potest hic esse. Quid sit incommutabilitas, de qua hic loquitur? Et secundo, Utrum aliqua mutatio cadat in Deum, vel non ?

Ad primum proceditur sic :

  1. Ex Littera trahitur, quod incommutabilitas est servans ipsum esse, quod est ex eo quod aliud a se non recipit. Sed videtur, quod hoc non tollat omnem modum mutationis : quia habens habitum, et egrediens de otio in actum,

servat ipsum esse quod est, nec alienum a se recipit: et tamen aliquo modo mutationis mutatur : ergo videtur, quod hoc non sufficiat ad probationem verae incommutabilitatis.

  1. Præterea, Nos videmus in creaturis multos modos mutationis per se, et per accidens: per se, aut ad formam substantialem, aut ab ipsa: aut ad formam accidentalem, aut ad perfectionem quantitatis, aut ab ipsa: sicut est generatio, corruptio, alteratio, augmentatio, diminutio: et est mutatio ad situm vel locum: quæ nihil mutat in mobili, sed ipsum quod movetur transfertur ad alium locum: ergo videtur, quod illa ultima mutatio possit inesse Deo: quia nullam variationem ponit in substantia ejus quod movetur. Et si tu dicas, quod hæc non potest ei convenire, eo quod ubique est: et quod ubique est, ad nullum locum potest transferri: tunc videtur, quod huic motui non repugnet naturae incommutabilitas: sed potius huic attribuitur quod est immensitas: quia ibi loco non includitur: et hoc est contra Litteram quæ vult, quod ex natura non possit sibi accidere motus.

  2. Præterea, De Spiritu sancto dicitur, quod est mobilis: et de sapientia, quod omnibus mobilibus mobilior est1: ergo videtur, quod non repugnet naturae suæ mutabilitas omnis.

  3. Præterea, Nos videmus artificem mutari per applicationem specierum ad materiam, et carpentarium qui operando, formas conceptas mente educit in ligna, primo modo unam, postea aliam: et videtur, quod hujusmodi commutabilitas conveniat Deo: quia dicit Augustinus in

<--- Page Split --->

libro LXXXIII Quæstionum, quod alia ratione creat hominem, et alia asinum.

3 Item, Philosophus dicit, quod causa prima movet causatum primum, id est, Deus cœlum : et movet ipsum a dextro in sinistrum, eo quod ibi est virtus ejus, et motus secundum virtutem moventem ibi incipit, et reyrat per accidens : sed moto mobili, movetur et id quod in ipso est : ergo videtur, quod virtus ejus movatur : sed ipse est virtus sua : ergo et ipse movetur per accidens : et ita videtur, quod non omni motui repugnat natura sua.

  1. Præterea, Quod esset inconveniens, si poneretur mutari per accidens? Hic enim motus est in omnibus, et etiam in ipso, ut videtur : quia de non creante factus est creans, et de non movente creaturam factus est movens, et de non gubernante gubernans. Et si dicas, quod hoc facit sicut desideratum movet desiderium, et desiderium desiderantem, sicut videtur Philosophus dicere : hoc nihil est : quia nos non ponimus ipsum tantum esse desideratum, et sic uno modo se habere : sed etiam dicimus ipsum creare omne id quod desiderat eum, et portare et continere ipsum : ergo videtur aliter se habere, quam ab æterno hahuit : ergo non est incommutabilis omnino.

Solutio. Dicendum, quod Dei solius natura et per se et per accidens incommutabilis est : non tantum secundum fidem, sed etiam secundum omnes Philosophos qui aliquid de ipso intellexerunt.

DICENDUM ergo ad primum, quod causa immutabilitatis est quod servat ipsum esse quod est per se, et quod inest ei : sed hoc in Deo non est accidens quod servat inesse, sed est substantia ipsius. Habens autem habitum et exiens ad operis exercitum, non servat totum esse . actus enim aliquid est in agente : et ideo aliter se habet hoc, cum actus ejus non sit ipse : propter quod etiam dicit Philo-

sophus, quod hoc est alterum genus alterationis : quia licet non recipiat alium habitum quam habuit, tamen alio modo se habet in actu. Et hoc Deo non convenut : quia si sumatur actus Dei, ut intelligere, et velle, ipse est sua operatio eodem modo se habens : si vero sumantur operationes ejus, sicut creare, et infundere gratiam, et incarnari, ipse non mutatur illis, sed aliquid mutatur ad ipsum, aliter se habendo ad eum quam prius habuit : eo quod creatio se tenet secundum rem ex parte creaturæ, et non ponit aliquid in Deo nisi voluntatem et ideam determinatam ad hoc, ut hæc creatura modo fiat : et hæc determinatio voluntatis, et ideæ ad præfinitum tempus hujus operis ab æterno se in Deo uno modo habuerunt.

Ad aliud dicendum, quod mutatio localis Deo accidere non potest. Licet enim illa nihil mutet in subjecto mobili, tamen ex mutatione aliqua quæ accidit circa ipsum, est ad aliquid obtinendum quod non fuit habitum ante motum. Hoc patet : quia omnis loci mutatio, vel est ab anima, vel a natura. Si est a natura, tunc movetur in suum locum, in quo est conservatio suæ formæ et suæ speciei, et extra corruptio : salutem ergo invent in loco quam extra non habutt. Si autem movetur extra suum locum, hoc erit per violentiam : et vis violentiae aliquid est in ipso quod non fuit : et propterea violentus motus dispositio est ad corruptionem. Si autem est ab anima : non lit motus processivus nisi prius fuerit a principio alicujus delectabilis habendi per motum, et illud obtinetur per ipsum. Et si quæritur de motu cœli, patet quoniam ille multa inducit quæ non sunt habita : sive enim dicamus, quod ille motus est ex desiderio assimilationis suæ in aliquo ad primam causam : sive propter generationem et corruptionem inferiorum : semper est consecutio illius intenti per motum, quando fuit habitum, vel non fuit hoc modo habitum : et nullo modo potest convenire

<--- Page Split --->

Deo : propterea quia est incommutabilis nullo indigens quod extra se quaeratur : et propterea quia est ubique : et propterea quia est spiritualis : et spiritualis natura omnino simplex per se localiter moveri non potest. De motu autem Angelorum alibi habet quaeri : quia Angelus nec omnino simplex est, nec omnino spiritualis, ut dicit Gregorius.

Ad aliud dicendum, quod Spiritus sanctus et sapientia dicuntur mobiles, non in se, sed ratione effectuum et donorum.

Ad aliud dicendum, quod aliud est de artifice, et aliud de Deo : artifex enim licet forte uno modo se habeat in habitu ad totam domum, tamen voluntate et apprehensione accedente ad opus, non uno modo se habet ad partes operis : quia modo apprehendit, et vult fundamenta, et partes ejus : et postea in ea apprehensione ea quae exguntur ad parietem et tectum. Sed non est ita in Deo : quia uno modo se habet ab aeterno in apprehensione totius nundi et partium, et uno modo in voluntate unius cujusque ad praefinitum spatum in quo quodlibet educeretur. Et quod dicit Augustinus, « Alia ratione, etc., » intelligitur per comparationem ideæ ad exemplar, et non per comparationem ideæ ad se.

non intendit Deum, sed primam causam vocat primum motorem in causis naturae quae movent secundum proportionem mobilis, id est, quod tantum possent movere quantum ipsum mobile est mobile secundum naturam : tunc nulla est objecto. Sed quidquid de hoc st, dicendum non est, quod Deus sit motor internaes cœlo in quo includitur, nisi hoc modo quo ponimus Deum intra omnia non inclusum : et ideo virtus signi orients non est substantialis virtus quae Deus est, sed est virtus ab eo creata.

Ad aliud dicendum, quod inconveniens sequeretur, quod ipse non esset movens primum, et quod ipse non esset simplex. Quod enim non esset movens primum, patet : qua movens primum est quod nullo modo motus movetur, nec per se, nec per accidens : per se non movetur, ut patet ex praehabitis : per accidens autem non potest moveri, quia per accidens non est, nec praeexistit aliquid per se movens et motum, eo quod per accidens reducitur ad per se, sicut ad causam et subjectum : unde si ipse esset motus per accidens, non esset primum movens, sed aliquid ante eum.

Et per hoc patet solutio de primo articulo et secundo.

Ad aliud dicendum, quod Philosophus si intendat Deum per causam primam, tunc non intendit nisi unum modum motus ejus quo movet sicut desideratum movet desiderium qua cum Deus non sit motor intraneus et conjunctus secundum proportionem motoris et mobilis cum aliquo mobili, oportet alium motorem ponere qui sit conjunctus cœlo, quicumque sit ille : et ideo non oportet, quod ipse moveatur, sed quod motor cœli diversimode moveatur percipiendo bonitates effluxas a Deo, quæ perceptæ ulterius magis percipuntur in mobili secundum Oriens et Occidens. Si autem

ARTICULUS XVII.

An Deus moveat se ?

Tertio quaeritur, Si ipse movet se ? I. Videtur, quod non : quia probat Augustnus in libro VIII super Genesum 1, quod omnis motus est ab immobili : unde si digitus movetur, stat manus : et si manus, stat brachium : et ita de aliis. Et oportet etiam quod illud immobile fortius sit moto, ut dicit quidam Philo-

<--- Page Split --->

sophus : quia aliter id quod movetur, motu extruderet movens, ita quod per ipsum movens moveretur, vel recederet a statu vel loco suo. Cum igitur Deus omnia moveat, ipse non erit aliquo modo motus : ergo nec movetur a se ipso.

  1. Item, Boetius : Stabilisque manens dat cuncta moveri.

■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■

SED CONTRA :

  1. Dicit Augustinus in libro VIII super Genesim1, quod spiritus creator movet se, nec per tempus, nec per locum : spiritum autem creatum per tempus, sed non per locum : sed corpus creatum, et per tempus, et per locum : ergo videtur, quod ipse moveatur a se.

  2. Item, In principio libri de Calesti hierarchia Dionysii : Sed et omnis patre moto manifestationis luminum processio in nos optime ac large proveniens nos replet.

intendit enim, quod motus Dei quo se sic movet ut sit in creatura, in quantum ab ipso est, extra tempus est : licet creatura sit in tempore, et in loco : Deum enim esse in creatura non facit temporalem Deum, vel localem : et hoc est quod intendit Augustinus.

Ad aliud dicendum, quod luminum Ad object.2 processio dicitur fieri patre moto : non quod in se sit motus, sed in luminibus et donis, sicut jam dictum est.

ARTICULUS XVIII.

An divina substantia, et universaliter omnis forma nullius accidentis subjectum esse possit ?

■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■

SOLUTIO. Dicendum, quod etsi concedatur aliquo modo improprie, quod Deus movet se, non puto esse concedendum, quod movetur a se, vel quod movetur simpliciter : non enim movere dicitur se proprie, eo quod non movet se in se, sed in donis et effectibus : et dicitur movere se, quando creaturam movet ad hoc quod ipse in donis aliquibus inhabitet eam : qui motus non ponit alteritatem in ipso, sed potius in his quæ aliter nunc quam prius se habent ad ipsum : ipse enim, ut dicit Dionysius, uno et eodem modo se habet ad omne quod est, sed non omnia se habent ad ipsum uno modo. Cum ergo non moveat se, nisi in movendo creaturam ad se, non potest inferri quod movetur.

Sed objicitur, quod secundum hanc solutionem Augustinus nihil videtur dicere, cum dicit, quod movet Deus se, nec per tempus, nec per locum : ille enim motus quo creaturam movet, est in tempore et loco frequenter. Ad quod dicendum, quod Augustinus bene dicit :

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera : « Aliz essentiz vel substantiz capiunt accidentia, etc. »

Hoc enim non videtur verum universaliter.

  1. Dicit enim Boetius, quod forma subjectum esse non potest : ergo non capit accidentia. Si forte dicatur, quod hoc intelligitur de eo quod absolute est forma, et hoc est solus Deus. CONTRA : Ipse exemplificat ibi de humanitate : ergo videtur, quod hoc conveniat omni formæ.

  2. Praeterea, Ipse dicit ibidem, quod omne quod subjicitur, gratia materiae subjicitur : cum ergo forma quaecumque simplex non subjiciatur, patet quod forma invariabilis est.

  3. Praeterea, Hoc videtur dicere Auctor Sex principiorum, quod forma est compositioni contingens, simplici et in variabili essentia consistens : ergo videtur. quod hoc non soli divina essentia conveniat.

  4. Praeterea, Primæ materiae videtur convenire : dicit enim Augustinus in libro XI Confessionum : Verum est informitatem primam quæ prope nihil est,

<--- Page Split --->

vices temporum non habere : quia ubi forma nulla est, vices temporum esse non possunt : ergo materia prima non recipit aliquam formam : videtur ergo quod non fuit mutata per accidentia : et ita videtur incommutabilis in suo statu fuisse, sicut divina essentia.

  1. Item, Accidentis non est accidens, quia aliter oporteret ire in infinitum : ergo nec accidenti convenit accidenta recipere : et sic convenit accidenti, quod sit incommutabile, sicut substantia divina.

Solutio. Dicendum, quod nulli convenit nihil omnino recipere, nisi soli substantiae divinae.

Ad 1, 2 et 3. Ad PRIMUM ergo quod objicitur de forma, dicendum quod duplex est subjectum, scilicet quod est subjectum quod est accidenti naturae et individui, sicut est albedo et nigredo : et huic non est aliquid subjectum nisi compositum ex materia et forma, et quod est et quo est, et tale subjectum non potest esse forma : et est subjectum quod subjectur proprietati suae et potentiae vel alii passioni suae propriae, et sic subjectum bene est forma : illa autem passio vel propretas non est per essentiam idem cujus est proprietas. Et quoad primum modum dicitur forma invarabilis, et non quoad secundum modum.

Sed si hoc dictum Auctoris Sex pruncipiorum acceptatur generaliter de omni forma, potest dici melius, quod licet forma in se simplex sit, non tamen ita simplex est quin possit esse pars composuti, et ideo alii est componibilis, et sic mutabilis et varabilis. licet non varietur sicut id quod subjicitur mutatoni. Quia dicitur mobile (ut dicit Philosophus) multipliciter, scilicet ut subjectum motus, et ut id quod abjicitur motu, et sicut id etiam quod acquiritur per motum. Et nullo illorum motuum mobilis est Deus, vel essentia divina.

cetur substantia materia, secundum id quod est per intellectum separata a privatione et potentia subjicibilis forma : tunc verum est quod dicit Augustinus, quod ipsa est extra tempus, et tunc etiam non est receptibilis forma, eo quod ordo ipsius ad formam sublatus est ab ea per intellectum : sed tamen adhuc habet habutudinem ad Creatorem secundum quod ipsa exivit in esse de nihilo : et ille exitus quaedam variatio est, quae non convenit Deo.

Praeterea, Materia licet non sit pars, tamen potest esse pars : et ita est susceptibilis alterius. id est, substantia sua componibilis est cum potentia ad formam, et etiam cum forma : et sic est variabilis in potentia. Si enim ordo ad potentiam abstrahatur a materia, ipsa non erit materia : quia secundum id quod est, subjicitur potentiae et privationi : ergo per intellectum separantem antequam subjiciatur, potentiae est subjicubilis Si forte dicas, quod non est subjicibilis privationi et potentiae secundum id quod est, tunc ibitur in infinitum : quia subjicibilitas quae est inter potentiam et materiam, est etiam potentia quaedam, et huic iterum non erit subjicibilis seipsa per eamdem rationem : hoc autem impossible est : ergo seipsa subjicibilis est privationi, et ita seipsa variabilis est. Et hoc non convenit Deo. Unde non tenet objecto de materia.

Ad in quod objicitur de accidente, potest dici quod ipsum mutabile est, sicut quod abjicitur et adjicitur mutatione : Deus autem nullo modo.

<--- Page Split --->

ARTICULUS XIX.

ARTICULUS XX.

Utrum solus Deus habeat immortalitatem, quid est immortalitas, et quae dicuntur vivere et mori?

Quid vocetur obumbrata vicissitudo, et utrum conveniat omni creaturae ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Qui solus habet immortalitatem, etc. »

Quid vocetur immortalitas ? Est enim immortalitas naturalis potentia ad non mori, vel ad resistendum his quae inducunt mortem : et haec tantum in viventibus videtur esse : variabilia autem non omnia vivunt : ergo videtur, quod non moriantur.

Ad hoc dicendum, quod vivere et mori sumuntur hic a vita communiter accepta qua dicimus aquam vivam, et lapidem vivum, et hujusmodi : et hoc nihil aliud est quam actus completus potentiae qui est secundum rei naturam : quando enim illum actum facere potest, dicitur vivere, ut aqua viva quando est in impetu refrigerandi, vinum vivum quando perfecte penetrat in gustu, petra viva in soliditate duritiei : et effectus secundum speciem consequentis, sicut sapphrus vivus quando expellit venenum. Et cum hujusmodi vita sit a proprietatibus rerum, quando mutantur in illis, mutantur in hujusmodi actibus : et ideo mori dicuntur.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Nec est vicissitudinis obumbratio, etc. »

Quid dicatur hic obumbrata vicissitudo ?

Et dicendum, quod vicissitudo est numerus vicis, et competit omni creaturae etiam spirituali in renovatione vicissitudinis affectuum et apprehensionum. Et dicitur obumbrata, quia ex privatione est, eo quod creatura est post nihil, et ex hoc quod non est simplex creatura : illa enim duo trahunt ad umbram, quod id quod est in spirituali natura, non est sicut in luce prima creatrice.

ARTICULUS XXI.

Utrum per tempora moveri, sit per affectiones, vel per intellectus speculativi apprehensiones mutari ?

Ulterius quaeritur de hoc quod dicit : « Et per tempora moveri est per affectiones commutari, etc. »

Quare non dicit per intellectus speculativi apprehensiones commutari ?

Item quaeritur, Utrum per tempora varientur quando afficiuntur in Deo secundum plures rationes, scilicet sicut in substantia summa, sicut in bonitate, sicut in Creatore, sicut in sapientia, et hujusmodi ? Videtur, quod sic : quia talia non simul videntur cadere in affectum : ergo sunt in uno post aliquid : ergo vicissitudo est ibi.

<--- Page Split --->

Sed contra. SED CONTRA : Augustinus in libro XI Confessionum dicit, quod felicissimae contemplationis participatione aeternitatem participant Angeli : ergo non vicissitudinantur in illa. Item, supra 1 habuimus ab Augustino in libro de Trinitate, quod in quantum de fruibili hic praegustamus, in tantum non in tempore sumus : ergo multo minus Angeli quoad hoc sunt in tempore.

Solutio Solutio. Dicendum, quod per affeAd object. ctiones dixit quoad opus affectivum quod faciunt circa nos : quia licet Angeli secundum substantiam sint extra tempus, tamen secundum operationes suas circa nos sunt in tempore : et ideo posuit affectiones, quia sonat in intellectum

practicum, qui proprie exercetur circa nos in operibus, et non in speculationem, quia illa principalter est in Verbo extra tempus, ut dicit Augustinus.

Ad alud dicendum, quod in contemplatione Dei in diversis rationibus non est vicissitudo, eo quod non accipiunt ipsas ut diversas, quia sic non esset materia gaudii, sed accipiunt omnes ut in uno et in unum quod est Deus : si sapientia enim diversa sit a bonitate non lætificat multum, et e converso : sed quando accipiuntur ut unum quod est essentia summa in qua incipit contemplatio, tunc non est vicissitudo, sed potius status et immobilitas in uno, in quo inveniuntur quæ quæruntur ad sciendum et ad volendum.

D. Hic de simplicitate.

Eademque sola proprie ac vere simplex est, ubi nec partium, nec accidentium, nec quarumlibet formarum ulla est diversitas, sive variatio vel multitudo. Ut autem scias quomodo simplex sit illa substantia, te docet Augustinus in libro VI de Trinitate 3.

Admimadverte primo, quare omnis creatura sit multiplex, et nullo modo vere simplex : et primum de corporali, postea de spirituali creatura. Corporalis utique creatura ex partibus constat, ita ut sit ibi aliqua pars minor, alia major, et majus sit totum quam quælibet pars : et in unoquoque corpore aliud est magnitudo, aliud color, aliud est figura. Potest enim et minuta 3 magnitudine manere idem color, et eadem figura : et colore mutato manere eadem figura, et eadem magnitudo : ac per hoc multiplex esse convincitur natura corporis, simplex autem nullo modo.

<--- Page Split --->

est : aut ergo est ipsum esse secundum quod esse, aut est hoc aliquid. Si primo modo, tunc ipse est intentio entis quae convenit omnibus, quod frivolum est : quia tunc esset ens quod est in omni particulari, et generali, et speciali differrentia entis, quod frivolum est. Ergo ipse est hoc aliquid : ab alio ergo habet esse, et ab alio quod hoc sit : ergo est compositus. Et videtur, quod hæc ratio cogat secundum nostrum intellectum, omne quod hoc aliquid est esse compositum.

  1. Præterea, Deus est ens, et est primum ens, et Deus est : aut ergo eodem est omnia hæc, aut diverso. Si eodem : ergo eo est ens quo est primum, et e converso : ergo cui convenit ens, convenit etiam primum esse, quod falsum est : ergo non eodem habet esse : ergo ab alio : et ita erit compositus.

SED CONTRA :

  1. Detur quod alio est ens, et alio hoc ens : ergo est compositus : sed ante omne compositum sunt sua componentia per naturam : ergo Deus non est primum.

  2. Item, Cum omne compositum principia sui esse habeat sua componentia, sequitur quod Deus non sit universitatis principium.

  3. Item, Cum omne compositum non per se sit necesse, sed per sua componentia, sequitur quod Deus non sit ens necesse, et quod non sit ipsum necesse esse per se.

  4. Item, Cum omne compositum secundum sua componentia sit in potentia : sequitur ex hoc, quod Deus sit ens in potentia aliquo modo. Quæ omnia quia absurdissima sunt, oportet dicere, quod Deus sit ens simplex in fine simplicitatis.

SOLUTIO, Concedendum est Deum esse soluto. simplicem.

AD HOC autem quod objicitur, quod AD 1. omne quod est ab alio habeat esse, et ab alio quod hoc est, dicendum, quod illa propositio est Boetii et Avicennæ in V

« Eademque sola proprie ac vere simplex est, etc. »

Hic incipit tertia pars istius distinctionis, in qua agitur de simplicitate divinae naturae : et dividitur in duas partes. In prima, ostendit simplicitatem esse propriam divinae naturae in comparatione ad corporalem naturam et ad spiritualem. In secunda, concludit ex hoc quod non cadit in praedicamento substantiae, ibi, H, « Unde nec proprie dicitur substantia. »

Prima subdividitur in quinque : quarum prima est, quod sit simplex, ita quod est quidquid habet. Secunda ab hac simplicitate excludit naturam corporalem, ibi, « Animadverte primo, quare omnis, etc. » Et tertia ab hac excludit naturam spiritualem, ibi, E, « Creatura quoque spiritualis, etc. » In quarta, solvit objectionem quæ posset fieri ex hoc quod Deus dicitur multipliciter, ibi, F, « Hic diligenter notandum, etc. » In quinta, removel praedicamentum accidentale ab ipsa, ibi, « Quod autem in natura, etc. »

ARTICULUS XXII.

Utrum divina natura sit simplex, vel composita ex quo est et quod est ?

Hic autem primo quaeritur de simplicitate divinae naturae, et quaeruntur duo. Primum est, an sit simplex? Secundum est de modis compositionum, quos Magister hic ponit. Tertium, quare non ponit plures?

AD PRIMUM objicitur sic :

  1. Omne quod est ab alio habet quod sit, et alio habet quod hoc sit : Deus

<--- Page Split --->

primæ Philosophiæ : et intelligitur sicut ipsimet se glossant de entibus post primum, quæ sunt creatura, et secunda entia : Deus enim ab eadem re habet quod est, et quod hoc est sive Deus : et hoc convenit propter indifferentiam ejus quod est cum essentia sive cum esse ipsius : nisi enim poneremus ipsum esse hoc ens, nihil posset negari de ipso, sicut nec de ente secundum quod est : unde negatio aliorum de ipso consequitur eum, quia est hoc ens : simplicitas autem consequitur eum, quia hoc ens non ponit numerum et differentiam cum esse absoluto in ipso.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur primum et Deus : omnia haec dicunt suam essentiam nihil addendo secundum rem, sed tantum secundum modum significandi, ut saepius dictum est.

ARTICULUS XXIII.

Quæritur, Cum sit compositio multiplex, quare Magister solum tangit triplicem, scilicet partium, accidentium, et formarum ?

Secundo quæritur, Cum sit multiplex compositio, quare non tangitur hic nisi triplex, scilicet partium, accidentium, et formarum ?

Et ad hoc dicendum, quod triplex compositio omnem compositionem includit : aut enim est compositio ejus quod est pars : aut ejus quod non est pars, sed concretive adhaeret. Si ejus quod est pars : aut est pars essentialis ex qua constitutur hoc aliquid et essentia rei, et tunc est compositio formae cum materia : vel ejus quod est quo est cum eo quod est, et illam tangit ultimo per formarum diversitatem : quia illa forma sive quo est facit numeri et speciei diversitate in rebus, numeri per esse forma in hac materia, speciei autem per

differentias speciales, ut homo, et asinus differunt : et haec compositio est etiam in specie et genere subalterno. Quæ autem compositio sit in generalissimus infra habebitur. Si autem est pars integralis, vel virtualis quæ in spirituali ad integralem reducitur, tunc est compositio quam primo tangit, cum dict, ex partibus. Si autem est ejus quod non est pars, tunc est accidentis cum subjecto, quod non est pars esse.

ARTICULUS XXIV.

An solius Dei natura simplex est ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Eademque sola proprie ac vere simplex est, etc. » Videtur enim falsum.

  1. Ens enim, et verum, et unum convertuntur : et ens videtur dicere id in quo stat omnis noster intellectus resolvens compositum in simplex : sed in quo stat resolvens intellectus est simplex : ergo ens, unum, aliquid, verum, bonum sunt simplicia.

  2. Præterea, Generalissima sunt ob hoc simplicia, quia generalissima sunt. PROBATIO. Detur enim ipsa esse composita : ergo sua componentia erunt simpliciora ipsis : sed simplicius est generalus : ergo erunt generaliora ipsis : ergo non ista sunt generalissima, quod falsum est : ergo ipsa sunt simplicia : non ergo Dei solius natura simplex est.

  3. Si forte dicatur, quod habent compositionem prima simplicia in hoc quod sunt ab alio per creationem. CONTRA : Efficiens causa non est aliquid rei, sed tota est extra rem : ergo nec simplicitatem in re fact, nec compositionem : ergo ens creatum ab hoc quod est creatum non est compositum.

  4. Præterea, Si nulla creatura simplex est, videtur quod intellectus resolvens vadat in infinitum. Hoc aliquid enim est

<--- Page Split --->

compositum ex quod est et quo est : aut ergo ipsum quo est, est simplex, aut compositum. Si simplex, habeo propositum, quod non solus Deus simplex est. Si compositum, quaero de sus componentibus : aut sunt simplicia, aut composita : aut enim erit stare in simplici, aut intellectus resolvet in infinitum. Si dicis, quod non est inconveniens intellectum dividentem ire in infinitum, quiapotentia est divisionis in infinitum : hoc ridiculum est : quia hoc est de potentia divisionis continui secundum naturam continui : nos autem loquimur hic de divisione et resolutione rei in suam formam.

SED ADHUC ulterius quaeritur, Quare dicat, vere et proprie, tamquam alia quae possint esse simplicia, non vere et proprie.

  1. CONTRA hoc enim est, quod quodlbet secundum est post monadem primum : ergo secundum Dionysium, est duo : non ergo simplex.

  2. Præterea, Ipsum est hoc et est: ergo secundum Boetium, ab alio habet quod est, et ab alio quod hoc est.

  3. Præterea, Omnia in numero, pondere, et mensura creata sunt: ergo nullum simpliciter.

SOLUTIO. Dicendum, quod solus Deus vere simplex est, sicut in primo quaestionis articulo de necessitate conclusum est.

AD PRIMUM quod objiciur de ente, dcendum quod id in quo stat resolutio nostri intellectus, est simplex secundum quid, et simpliciter compositum. Intellectus enim resolvens abstrahit universale a particulari : et ulterius magis universale a minus universali : et ideo non aufert nisi differentias coarctantes : et verum est, quod secundum ablationem illarum differentiarum ens simplex est : et ideo stat in ipso resolutio : sed ulterius compositum est et concretum habitudinibus potentialibus, scilicet quod

ipsum est post nihil, et ideo variable in nihil : et ideo privatio et potentia decidentiae est in eo nisi contineatur : et etiam habet habitudinem ad ea cum quibus est componibile, quae habitudo non nihil est in eo, sicut supra diximus : sed tamen illae habitudines abstrahi possunt ab eo secundum intellectum : sed illa quae est potentiae privationis, non potest abstrahi ab ente creato : quia in ratione ejus est per hoc quod ipsum est creatum.

Si autem objicitur, quod ens abstrahit ab ente creato et increato, dicendum quod hoc frivolum est : quia ex hoc sequitur, quod ens increatum esset compositum : si enim ens per unam rationem communem conveniret ei et creato, oporteret quod ens commune coarctaretur in ipso per aliquam differentiam : et sic ab alio haberet esse, et hoc esse : et hoc supra improbatum est : ergo ens in quo stat resolvens intellectus, non est ens increatum : sed ens increatum est ante ipsum sicut causa.

Ad hoc autem quod objicitur, quod unum, verum, et bonum, et aliquid sunt de primis simplicibus, dicendum quod hoc frivolum est : quia non convertuntur cum ente secundum suas intentiones, sed secundum sua supposita : et ideo non est dubium quin illa sint composita.

Ad aliud dicendum, quod generalissima sunt simplicia in ordine generalissimi, id est, quod nullum genus est simplicius illis : sed genus non dicit simplicissimum simpliciter : quod patet : quia ens est simplicius quolibet generalissimo, licet genus generalissimum dicatur simplicissimum inter prædicata univoce : et ideo habent generalissima in se ens, et differentiam qua coarctatur ens in ipsis : et ideo sunt composita.

Ad aliud dicendum, quod sola rclatio ad causam efficientem non facit in eis compositionem, sed hoc quod relnquitur in eis ex tali exitu in esse : quod per simile videri potest : quod enim per generatonein exit in esse est ex materia

Ad 2.

<--- Page Split --->

quæ est potentia et sub privatione : et licet per generationem non sit potentia in materia quæ fuit ad illam formam quæ per generationem accepta est, tamen remanet potentia ad formam aliam ex hoc ipso quod sic exivit in esse. Similiter etiam ex hoc ipso quod res exit in esse post nihil, remanet potentia tendendi in nihil nisi contineatur ab alio.

Ad 4 Ad 11 quod objiciur de resolutione intellectus, jam patet solutio per ante dicta.

Ad quest. Ad ultimum dicendum, quod est simplictas secundum quid in creatura, sicut dictum est: et haec multiplex est secundum modos multos, ex quibus ponam breviter tangendo quosdam. Dico ergo, quod est simplicitas quaedam primorum principiorum componentium, sicut quo est et quod est, et materae et formae, quae non est compositorum ex quod est et quo est. In natura spirituali est simplicitas quaedam sicut Angeli sine dependentia ad corporalem materiam: et haec major est quam naturae rationalis in anima: quae licet quantitate careat, tamen habet dependentiam ad corpus. Post has simplicitates est simplicitas eorum quae sunt aliquo modo in quantitate, et horum quaedam sunt principia quantitatis, quaedam autem ipsa sunt quanta in natura. Cum autem quantitas sit discreta, et continua, et illa quae est quasi utrumque aliquo modo, erit principium discrete simplicissimum, eo quod non habeat positionem in continuo, sicut est unitas: post hoc crit punctum, eo quod habeat positionem in continuo, licet quantitate careat: et post hoc erit indivisibile quod est principium temporis quod est nunc, eo quod tempus in sui ratione habeat continuum et discretum, cum dicitur numerus motus per prius et posterius. Quanta autem non sunt sim-

plicia, ita quod non habeant partes : sed dicuntur simplicia quæ quantitatem habent sine contrarietate, sicut cælestia corpora. Et post hæc dicuntur simplicia illa quæ habent contrarietatem, licet non utrumque contrariorum habeant permixta, sicut elementa in qubus sunt simplices qualitates contrariæ. Et ulterius dicitur simplex mixtum ex contrariis simile in toto sive homogeneum, sicut lapis qui in omnibus partibus lapis est, licet sit mixtum : quia dicit Philosophus, quod terra pura lapis non sit, quia continuationem non facit, sed comminutionem : et sic dicuntur simplicia minerala metallica. Ulterius dicuntur quandoque simplicia : quia parvam habent mixtionis contrariorum in partibus differentiam, sicut corpora plantarum, quæ licet quamdam partem habeant quæ est radix, quamdam quæ est stipes, et quamdam quæ est virga et ramus, tamen mixturæ harum partium parva est differentia : et ideo quandoque simplicia dicuntur. Post illa sunt complexionata quæ similia sunt fere, sicut animalia annulosi corporis, et quædam corpora piscium. Deinde sunt composita ex organicis partibus dissimilibus, quæ ctiam licet composita sint valde, tamen quandoque simplicia dicuntur respectu compositionis sequentis ex corpore et anima rationali. Dicitur ergo Deus vere simplex : quia omnia alia aliquo modo sunt composita : proprie autem quia hoc soli sibi convenit.

Et nota, quod simplicitas est duplex, scilicet in esse quæ est penes indifferentiam quod est et quo est sive esse, et secundo in his quæ adventitiae naturae sunt in inferioribus, ut accidentia : et illa simplicitas est quod ipse est quidquid habet de absolutus : habet enim Pater Filium, et ipse non est Filius.

<--- Page Split --->

E. Hic de spirituali creatura ostendit quomodo sit multiplex, et non simplex.

Creatura quoque spiritualis ', ut est anima, in comparatione quidem corporis est simplex : sine comparatione vero corporis, est multiplex et non simplex : quae ideo simplex dicitur respectu corporis, quia male 2 non diffunditur per spatium loci, sed in uno quoque corpore et in toto tota anima 3 est, et in qualibet ejus parte tota est : et ideo cum sit aliquid in quavis exigua particula corporis quod sentiat anima, quamvis non fiat in toto corpore, illa tamen tota sentit, quia totam non latet. Sed tamen nec in ipsa tota anima vera simplicitas est. Cum enim aliud sit artificiosum esse, aliud inertem, aliud acutum, aliud memorem, aliud cupiditas, aliud timor, aliud laetitia, aliud tristitia : possintque haec et alia hujusmodi innunerabilia in animae inveniri natura, et alia sine aliis, et alia magis, et alia minus : manifestum est animae non simplicem, sed multiplicem esse naturam. Nihil enim simplex mutabile est : omnis autem creatura mutabilis est : nulla ergo creatura vere simplex est. Deus vero etsi multiplex dicatur, vere tamen et summe simplex est. Dicitur enim magnus, bonus, sapiens, beatus, verus, et quidquid aliud non indigne dici videtur : sed eadem magnitudo ejus est quae sapientia. Non enim mole magnus est, sed virtute : et eadem bonitas ejus est quae sapientia, et magnitudo, et veritas : et non est ibi aliud ipsum beatum esse, et aliud magnum, aut sapientem, aut verum, aut bonum esse, aut omnino esse.

F. Qualiter Deus cum sit simplex, multiplex tamen dicatur?

Hic diligenter notandum est, cum dicat Augustinus solum Deum vere simplicem esse, cur dicat eumdem multipliciter dici? Sed hoc non propter diversitatem accidentium vel partium dicit, sed propter diversitatem ac multitudinem nominum quae de Deo dicuntur : quae licet multiplicia sint, unum tamen significant, scilicet divinam naturam. Haec enim non ita ac-

<--- Page Split --->

cipiuntur cum de illa incommutabili aeternaque substantia incomparabilter simpliciore quam est humanus animus, dicuntur, quemadmodum cum de creaturis dicuntur. Unde Augustinus in libro VI de Trinitate : Deo, inquit, est hoc esse quod est fortem esse, vel sapientem esse, vel justum esse, et si quid de illa simplici multiplicitate, vel multiplici simplicitate dixeris, quo substantia ejus significetur. Humano autem animo non est hoc esse, quod est fortem esse, aut prudentem, aut justum. Potest enim esse animus, et nullam istarum habere virtutem 4.

ARTICULUS XXV.

Utrum anima rationalis sit simplex vel composita ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Creatura quoque spiritualis, ut est anima, in comparatione quidem corporis est simplex, etc »

  1. Videtur enim, quod in se compositum nulla comparatione potest fieri simplex : anima autem in se composita est : ergo non est simplex in comparatione aliqua. Quod autem sit composita, probatur multis rationibus : sicut dicit Boetius in libro de Trinitate, quod omne quod est citra primum, est hoc et hoc anima est citra primum : ergo est hoc et hoc : ergo est composita.

  2. Item, Dicit Avicenna : Omne simplex esse suum habet a seipso : sed anima esse suum non habet a seipsa . ergo, etc.

  3. Item, Boetius in libro de Hebdomadibus : Omne quod est, participat eo quod est esse ut sit, alio vero participat ut aliquid sit : cum ergo anima sit hoc aliquid, ipsa participat esse et alio : omne autem quod participat esse et alio, compositum est : ergo anima est counposita.

dict, quod in Deo non est universale et particulare : quia sequitur ex hoc, quod composito esset in Deo : sed in anima est accipere anmmam per abstractionem ab hac anima : ergo est in ea natura universalis et particularis : ergo est composita.

  1. Item, Dicit Philosophus in III de Anima : In anima aliud est quo est omnia fieri, et aliud quo est omnia facere : ergo etiam in Angelo : ergo in anima est potentia substans intelligibilibus, et agens intellectus : agens autem, et sustunens vel subjectum non sunt ejusdem essentiae in aliqua natura : ergo anima ex diversis essentis est composita.

  2. Item, Avicenna in I Philosophiae : Omne a quo negatur aliquid, in sua natura habet aliud quam simplex esse : sed de anima multa negantur : ergo, etc.

  3. Item, Incommunicabile omnino et communicabile non radicantur in eodem : in anma est accipere incommunicable omnino, et communicable : ergo illa non radicantur in eodem essentialiter. Probatio mediae. Anima est haec anima individua : principium autem indviduationis est principium incommunicabilitatis . cum autem dico, Haec anima est anma, praedicatur communicabilis natura : ergo in hac anima est natura communicabilis, et incommunicabilis : ergo est composita per essentiam.

  4. Item, Boetius in libro de Trinitate

  5. Item, Dicit Boctius et Constabulus,

<--- Page Split --->

quod simplex non potest esse subjectum : ergo cum anima sit subjectum scientiarum et virtutum, ipsa erit substantia composita.

  1. Item, Omnis compositio secundorum est fluens a compositione priori et essentiali : sed anima habet compositionem secundorum, quia suarum virium : cum ergo illæ non fluant ab eodem modo se habente sicut simplex, constat quod ipsa est composita in sua natura. Et quia facile est de hoc multa adducere, et ista sunt de fortioribus, propterea hæc sufficiant. Igitur male dicit Augustinus ipsam esse supplicem in comparatione corporis

  2. Præterea, Compositio est ex materia et forma : anima non est ex materia et forma : ergo, etc. Probatio mediæ. Dicit Boetius in fine libri de Duabus naturis in una persona Christi, quod spirituales naturae non sunt ex materia : ergo media vera. Prima autem probatur per nonum primæ Philosophiæ : quia ibi dividit Philosophus esse in potentiam et actum tamquam in principia prima. Et quia de hoc alibi multa dicta sunt, ista sufficiant.

Solutto . Consentioinhancpartem , quodanimasitcompositaexprincipiisessentialibusquæsuntquodestetesse , sednonexmateriaetforma : licethocquidamdicerevideantur : ethocideoquiasecundumPhilosophummateriade - terminaturperpotentiamadmotumva - riantemaliquidinsubstantia , veladmo - tumlocalem : etcumpotentiahujusmo - dinonsitnisiincorporibus , noneritmaterianisiincorporibus : nectameninomnibuscorporalibuseritmateriaunivoca : quiacorruptibiliumetincor - ruptibiliumnonestmateriauna , sicutnecpotentiaunaadmotum .

Sedcontra :

  1. Quidquid est id quod habet, ipsum est simplex, per auctoritatem Augustini hic positam in Littera : anima est id quod habet : ergo est simplex. Probatio mediæ. Bernardus super Cantica : In anima tria intueor, memoriam, intelligentiam, et voluntatem : et hæc ipsam esse animam.

  2. Item, Augustinus in libro de Spuritu et anima dicit sæpissime, quod est simplex substantia visus in oculo, auditus in aure, et sic de aliis : ergo ipsa est omnes potentiae quas habet : ergo est simplex.

  3. Item, Nihil compositum in se potentia est ad componendum aliud : ergo si anima est composita in seipsa, non erit in potentia ad aliquid constituendum. Probatio primæ est, quod natura componit simplicia ad hoc quod sint in compositis : non autem composita conjungit ulterius.

  4. Item, Anima (ut dicit Aristoteles in II de Anima) non est hoc aliquid, sed endelechia corporis physici potentia vitam habentis : omne autem compositum est hoc aliquid : ergo anima non est composita.

  5. Item, Anima est forma : omnis autem forma est simplex : ergo, etc.

Abprimumergodicendum , quodani - manonesthocquodhabetipsa : etquoddicitBernardusglossandumest , quodestprædicatiototiusvirtualisdesuaparte , etestprædicatioimpropra . Siautemfiatvisinhocquoddicit , ethæctrianihilaludessequamipsamanimam , debetglossarisecundumsen - s u m , quinotatusestsupra ' , quodani - maaccipiturabipsouttotumpotentia - l e , cujusomnespartessimulacceptæsuntpotestasejus : itamemoria , intelli - gentia , etvoluntassimulaccepta , dicunttotumpotestatisanimæsecundumsupe - riorempartem .

AbnquoddelibrodeSpirituetani - Adobject . 2 . madicitur , negaripotestquodnonestAugustini , sedcujusdamGuillelmici - sterciensisquimultafalsadixit . S i a u -

<--- Page Split --->

tem aliquis vult sustinere, potest dici quod anima est visus in oculo, sicut totum virtuale prædicatum de parte in qua est aliquid suæ potestatis, eo quod ipsum totum essentialiter adest parti illi et cuilibet alii : licet non adsit eisdem secundum omnem potestatem suam.

Ad object.3 Ad aliud dicendum, quod hæc est falsa, Nihil compositum in se, etc., et est instantia in corpore organico. Sed hæc est vera quod nihil compositum compositione ultima potest constituere aliud : et tunc non tenet de anima, quæ licet sit composita, tamen potest componere aliud : quia non est composita ut hoc aliquid constitutum, sed est composita ut forma quæ est substantia perfecta perfectione motoris, eo quod nihil movet nisi in se perfectum.

Ad object.4. Ad aliud dicendum, quod hoc dicit Philosophus, quod non est anima per se una, sicut hoc singulare in natura : sed ipsa est forma et prima substantia potens esse sine corpore.

Ad object.5. Ad aliud dicendum, quod compositio corporum prima est ex materia et forma, sed non spiritualium, sed potius ex quo est et quod est, sive ex quod est et esse, ut dicit Boetius.

ARTICULUS XXVI.

Utrum anima sit in toto corpore tota, et in qualibet parte tota ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit:« Et in toto tota anima est, et in qualibet parte ejus tota est, etc. »

  1. Videtur enim, quod anima non in toto : totalitas enim animæ referri non potest nisi ad totalitatem virium, eo quod ipsa alias partes suæ quantitatis non habeat : cum ergo non quoad omnes vires sit in corpore, ipsa non erit in toto tota.

  2. Item. Dicitur a Philosophis quibus-

dam quod est instrumentum spiritus animæ per quod operatur vitam : cum ergo spiritus (ut dicit Isaac) oriatur totus ex corde, anima tota videtur esse in corde.

  1. Præterea, Si in toto est tota, et in qualibet parte : ergo in manu est tota : ergo cum ipsa existens tota in aliquo corpore faciat illud animal, manus erit animal, ut videtur.

Sed contra :

  1. Anima ubique operatur et sentit in corpore : ergo per virtutem operatur et sentit : aut ergo hæc virtus est in ipsa, aut non. Si non : ergo non continuatur ei : ergo non sentit statim per eam, quod falsum est : ergo non sentit nisi per virtutem suam : sed virtus non est sine subjecto : ergo substantia animæ est ubi est virtus sua : sed virtutes suæ sunt ubique in corpore : ergo ipsa essentialiter est in toto corpore.

  2. Item, Forma ignis non refertur ad partem naturae ignis, sed ad totum : quia ubique forma perficit materiam : ergo similiter cum anima sit forma corporis, ipsa ad totum tota refertur.

Sed tunc ulterius quæritur utrum ipsa sit divisibilis divisione corporis ?

Videtur quod sic : quia diviso eo in quo est aliquid, videtur quod necesse sit dividi id quod inest : sed anima est in corpore : ergo, ctc.

Sed contra : Quod est in toto totum et in qualibet parte totum, divisa qualibet parte totum est in illa : sed quod totum est in qualibet parte, non dividitur divisione partium : ergo videtur, quod anima non dividatur divisione corporis.

Ulterius quæritur, Utrum rationalis anima sit in toto tota ?

Videtur quod non . quia dicit Philosophus, quod intellectus nullius corporis est actus : ergo non est in toto, nec in parte sicut actus : ergo nec dividitur divisione ejus.

Sed contra : Aliquid perficit hominem sed contra secundum quod homo : non anima vegetabilis, non sensibilis : ergo rationalis :

<--- Page Split --->

toto tota, ita quod non in aliqua parte tota.

per proprium esse ipsa potentia, sed per esse ejus cujus ipsa est potentia: sicut quælibet pars est per esse sui totius quod habet in ipso. Sed verum est, quod si pars esset divisa, tunc ipsa potentia esset anima, et membrum esset animal: unde dicit Philosophus, quod si oculus esset animal, visus esset anima ejus.

DICENDUM ergo ad primum, quod anima habet multis rationibus totalitatem, scilicet quoad vires unam, et aliam quam tangit Augustinus in libro IX de Trinitate, quoad attributa sua essentialia, sicut sunt vita, essentia, substantia, et spiritus: quoad haec enim tota potest esse in toto corpore: quia in qualibet parte est vita, et substantia, et spiritus, et anima, et principium, et forma: et secundum omnia haec in esse est in ratione cujusdam totalitatis in esse. Dicitur etiam totum idem quod perfectum: et sic iterum tota in toto est, et in qualibet parte. Si autem dicitur totalitas ab universitate virium, erit in toto tota, sed non in qualibet parte tota.

Ad aliud dicendum, quod ipsa anima ad quarationalis non est divisibilis divisione corporis: dicitur enim aliquid esse divisibile divisione materiae in qua est, scilicet quia divisa materia est ipsum in majori parte majus, et in minori minus, et in æqual æquale: et sic divisione materiæ non dividuntur nisi formæ habentes situm in corpore: et situales per se vel per accidens, sicut albedo, color. Secundo modo dicitur aliquid dividi divisione corporis, quod secundum unam rationem manet in qualibet parte divisa, sed non majus in majori, et minus in minori, et in æqual æquale: et sic dividitur forma substantialis in homogeneis, vel propinquis homogeneorum naturae, ut lapis, et lignum: in planta eniun divisa parte convalescit utraque pars per insitionem: et hoc est etiam in quibusdam animalibus habentibus membra quasi similia per totum corpus. Anima autem rationalis nullo illorum modorum dividitur: et hoc non habet in quantum forma, nec in quantum est forma substantialis: quia sic quælibet forma substantialis haberet hoc: sed habet in quantum est substantia distantes in opere habens partes, et ex hoc quærens magnam diversitatem organorum in corpore in quo est: et hoc est dictum Commentatoris supra principium libri II de Cælo et Mundo.

Ad aliud dicendum, quod spiritus est instrumentum animæ quoad operationes primas ipsius, quæ sunt vitalis, naturalis, et animalis: per spiritum enim vitalem influit vitam, et pulsum: per naturalem autem opera naturalia, ut nutrire, augere, et generare: per animalem autem animalia, ut sunt sensus, et motus: et ista sunt ejus, secundum quod est motor corporis: sed secundum hoc quod dat esse, non habet medium.

Et si objicitur, quod secundum Philosophum vivere viventibus est esse: ergo vivere cujus instrumentum est spiritus vitalis, est esse: et ita utitur eo ut dat esse. Dicendum, quod hoc impossibile est: quia non utitur instrumento nisi quod est: ergo anima utens instrumento est jam in corpore ante instrumentum per rationem formæ: et ideo, cum dicitur, quod vivere viventibus est esse, intelligitur de actu vitæ quæ est anima, cujus effectus dat esse animale, et hoc est esse vitæ et vivere: sed non intelligitur de vivere quod est per spiritum et pulsum.

Ad aliud dicendum, quod rationalis Ad qui anima duo dicit, scilicet quod est anima, et quod est rationalis: si accipiatur ut anima, tunc est actus corporis, et habet a se potentias effluentes, quarum quaedam affixæ sunt organis, et quaedam non: et ab illa homo est homo: et concedo bene, quod a sensibili vel vegetabili homo

<--- Page Split --->

ergo anima rationalis est actus corporis hominis.

. ULTERIUS quaeritur, Utrum anima sit in corpore sicut in loco ?

  1. Videtur quod sic : quia in loco diffinitive esse est in loco operari, sicut dicit Damascenus : sed animae operationes sunt in corpore : ergo ipsa sicut in loco est in corpore.

  2. Item, Ambrosius: Locale est quod loco diffinitur, ita quod hic est, et non ulibi : si autem anima est in corpore : ergo est in ipso sicut in loco et localis, ut videtur.

SED CONTRA :

  1. Dicit Philosophus, quod anima comparatur ad corpus sicut continens ad contentum : ergo anima est continens : ergo ipsa est potius locus corporis, quam e converso : quia loci proprie est continere.

  2. Item, Philosophus dicit, quod non est eadem continentia loci et materiae : cum ergo corpus sit materia animae, non erit locus ejus.

  3. Item, Locus et locatum sunt distincta per essentiam : anima autem et corpus unita : ergo unum non est locus alterius.

  4. Item, Omne locatum in aliquo ut in loco, mobile est extra illud, manente subjecto et ratione idem : anima non est mobilis extra corpus sic : ergo ipsa non est in corpore sicut in loco.

. SOLUTIO. Quidam dixerunt, quod anima unitur corpori hominis duplici medio : cum enim corpus sit compositum corporale grossum, et anima rationalis incorporea incorporalis spiritualis, distant in omnibus proprietatibus : ergo oportet habere duplex medium, scilicet incorporeum spirituale et corporale, et medium corporeum corporale (alias, corruptibile) spirituale : et hoc in duobus convenit cum corpore, et in uno cum anima : et ita dicunt, quod anima rationalis in conjunctione sui ad corpus habet animam vegetabilem et sensibilem loco primi medii : et spiritum corporeum quem dicunt

esse de natura quinti corporis habet medium in secunda ratione medi. Ex hac autem positione sequitur, quod anima vegetabilis et sensibilis in homine sint dispositiones ad animam rationalem : ergo erunt accidentia, quod absurdum est. Est enim contra Philosophos, scilicet Avicennam in VI Philosophiae, quod anima vegetabilis et sensibilis non sint in homine ut substantiae, sed ut potentiae, in quibus fundatur anima rationalis : et ita rationalis anima est actus hominis in quantum homo : et sensibile et vegetabile sunt partes ipsius potentiales. Hoc est etiam contra Aristotelem in libro XVI de Animalibus, ubi dicit, quod sicut corpus est unum, ita et anima una. Praeterea, non de facili probaretur, qualiter spiritus ille sit de natura quinti corporis, cum Philosophi dicunt ipsum esse aereae naturae, vel medium inter ignem et aerem.

Et ideo aliter sentientes dicimus, quod anima consideratur tribus modis, scilicet ut forma corporis, et secundum essentiam, et ut motor secundum quod est efficiens omnium operum corporis animati. Si primo modo accipiatur, dico quod est in toto tota, et unitur immediate, nisi velis dicere, quod dependentia unius ad alterum media sit : sed illa potentia importatur in nomine formae, et in nomine materiae, eo quod nos dicimus quod anima est forma substantialis talis corporis, scilicet physici potentia vitam habentis : et hoc modo bene puto, quod est in toto tota. Secundum aliam considerationem suae essentiae, dico quod est indivisibilis essentia, et adest cuilibet parti suae tota essentia sua, scilicet intellectui, et sensui, et sic de aliis : et cum suae potentie sint divisae per corpus, et ipsa essentialiter adest unicuique, ipsa per essentiam suam tantum est in toto tota. Si autem consideratur ut motor est, sic est efficiens operum, et non est efficiens operum nisi per omnes partes suas potentiales : unde sic ipsa quasi constituitur ex suis potentiis ut partibus, et sic est in

<--- Page Split --->

non est homo, cum in homine non sint nisi sicut potentiae, et non sicut actus corporis. Si autem accipitur quod rationis est solum, tunc nullius corporis est actus, id est, nullius partis corporis : quia illae suae potentiae non sunt affixae organis, licet accipiant per apprehensionem a potentia affixa organo, ut est phantasia, vel memoria, vel aestimatio.

quod anima est subjectum accidentum, ut artium, scientiarum, et virtutum, ipsa relinquitur esse composita.

DICENDUM ergo ad objectum, quod Augustnus intendit, quod accidentia illam compositionem demonstrant essentialem : et insuper compositionem concretionis faciunt, in qua non exigitur quod componens sit pars.

Ad aliud dicendum, quod anima non est in corpore sicut in loco: quia sic anima non esset in corpore nisi per accidens.

ARTICULUS XXVIII.

Ad objectum autem contra, dicendum quod non diffinitur in corpore sicut locatum in loco : quia illud quod operatur in aliquo distinctum per essentiam abillo, dicitur diffiniri, et non illud quod operatur ut unitum, sicut probant objectiones factae in contrarium.

ARTICULUS XXVII.

An anima propter accidentia sua bene probatur esse composita ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Cum enim aliud sit artificiosum esse, etc. »

Videtur enim, quod hoc non inducat compositionem : quia accidens non inest ut pars rei, ut dicit Philosophus : nihil autem componit nisi pars : ergo ex hoc non probatur animam esse compositam.

Ad hoc dicendum, quod Augustinus bene probat : quia ex hoc accipitur, quod dupliciter est composita, scilicet in sua essentia, et compositione concretionis. In sua quidem substantia : quia nihil potest esse subjectum accidentis nisi quod in se est compositum : et hoc probatur per Boetum in libro de Trinitate, ubi dicit sic : Forma simplex subjectum esse non potest. Ex hoc ergo

An bene sequitur, Divina essentia est simplex : ergo incommutabilis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Nihil enim simplex mutabile est, etc. »

Ista est jam tertia ratio simplicitatis quae extrahitur de Littera. Prima enim fuit penes indifferentiam ejus quod est et esse, eo quod nulla pars est ibi. Secunda autem, quod non erat subjectum accidentium. Tertia vero est ista : quia incommutabilis est divina essentia : et hoc probatur sic :

Omne quod mutatur, aut mutatur secundum totum in situ, aut ad formam. Si mutatur in situ vel in loco, ipsum est compositum ex motore et mobili, ut supra 1 notatum est. Si autem mutatur ad formam, ipsum erit subjectum illius formae, et sic iterum compositum. Ergo patet, quod simplex omnino non potest mutari. Quod ergo sic incommutabile est omnino, dicitur etiam et simplex.

Praeterea, Quod mutatur, per privationem mutatur quae est in ipso : sed privatio non est nisi in composito ex habente privationem et privatione sive potentia : ergo quod est omnino incommutabile, erit omnino simplex : et haec est intentio Augustini.

<--- Page Split --->

Videtur enim quod symbolice sive per similitudinem aliquid nominetur Deus, ut leo, et lapis : quod tamen indigne convenit ei.

Quomodo Deus aliquid symbolice nominatur ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit « Et quidquid aliud non indigne dici videtur, etc. »

SOLUTIO. Augustinus intelligit de his quae secundum rem per prius inveniuntur in Deo, licet nomine imperfecte repræsentent ea : et hoc vocat Augustinus digne dici, quod melius est esse simpliciter unicuique rei quam non esse, eo modo quo supra ' dictum est.

G. Tanta est Dei simplicitas, quod nulli prædicamentorum subjicitur.

Quod autem in natura divina nulla sit accidentium diversitas, nullaque penitus mutabilitas, sed perfecta simplicitas, ostendit Augustinus in libro V de Trinitate 1 dicens : Intelligamus Deum, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ præsidentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem, nihilque patientem. Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest omnino invenire quid sit ipse, pie tamen caveat quantum potest aliquid de illo sentire quod non sit. Ecce si subtiliter intendas, ex his atque prædictis accipitur 3, illa prædicamenta artis dialecticae Dei naturae minime convenire, quaenullis est subjecta accidentibus.

ARTICULUS XXX.

Utrum in Deo possunt esse accidentia, et utrum causet ea?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Quod autem in natura divina, etc. » CONTRA : Videtur quod accidens sit in Deo. Deus creat accidens : aut ergo ge-

neratione univoca, aut æquivoca. Non æquivoca : quia generatio æquivoca est, quando ratio geniti non est in generante, sicut sol generat plantam vel hominem : univoca autem, quando ratio geniti est in geherante vel creante. Sed non est aliquid creatum a Deo, cujus ratio propria non sit in ipso, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod omnium accidentium ratio sit in Deo : et ubi est rato accidentis, ibi est accidens : ergo accidens est in Deo, ut videtur.

<--- Page Split --->

SOLUTIO. Dicendum, quod omnis species motus reducitur ad immobile movens secundum illam speciem motus, sicut motus inferioris ad motum cœli, et motus cœli ad motorem cœli : et si ille motus est, reducitur ulterius ad motorem primum simpliciter, ut motus calidi reducitur ad motum ignis, et motus ignis ad motum stellæ Martis, vel alterius quæ in se non disponitur illa qualitate, et sic de aliis. Sic est de variatione accidentium et temporalium, quod reducuntur secundum se ad primum causans ea, quod nullo illorum disponitur.

Ad hoc autem quod objicitur, dicendum quod si sit in Deo ratio calidi, non tamen est calidus, vel albus propter rationem albi : hæc enim ratio non est diffinitio albi, sed est sicut ratio in causa prima, ex cujus virtute non qualitate procedunt hujusmodi res.

ARTICULUS XXXI.

Utrum novem prædicamenta accidentium tam secundum genera quam secundum species possunt Deo attribui : et utrum Deus potest intelligi sine qualitate bonus ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Intelligamus Deum, quantum possumus, sine qualitate bonum, etc. »

  1. CONTRA hoc enim esse videtur, quod a quocumque removetur genus, removetur et species : ergo si ipse est sine qualitate, ipse est etiam sine bonitate, ut videtur.

  2. Item, Cum dicitur, sine quantitate magnum, non videtur ab ipso removeri quantitas ratione generis tantum, sed etiam ratione speciei : quia in nulla specie discreti est vel continui.

  3. Item, Sine indigenia sui creatorem : Creator dicit relationem : ergo debet di-

cere sine relatione creatorem, sicut dixit in aliis.

  1. Si forte dicatur, quod hoc dici non debuit : quia relatio non mutat niodum prædicandi in divinis Hoc est contra Boetium, qui dicit in libro de Trinitate, sic : Ac cum hæc, id est, alia prædicamenta præter relationem, quis in divinam prædicationem verterit, cuncta mutantur quæ prædicari possunt : ad aliquid vero omnino non prædicatur : ergo videtur ex hoc quod a divinis maxime removetur relatio.

  2. Item, Videtur male dicere, Sine situ præsidentem : quia dicit Boetius de situ et positione sic situm positionemque requiri in Deo non posse : ergo videtur, quod situs et gratia generis, et gratia speciei removeatur.

  3. Item, Situs cum sit partium ordinatio in toto vel in loco, vel universo, patet quod non convenit alicui spirituali creaturæ : ergo multo minus Deo.

  4. Item, Objicitur de hoc quod dicit, Sine loco ubique totum : ubi enim et quando nihil prædicant in eo de quo dicuntur, ut dicit Boetius : ergo cum ista nihil prædicent in eo de quo dicuntur, non oportet ea removere a divina prædicatione : quia non faciunt compositionem.

  5. Item, De quando videtur frivolum quod nihil prædicet : quia si ego dicam, Deus est semper, prædicatur quando æternitatis : sed Deus est æternitas sua : ergo videtur quod aliquid prædicet in ipso quod est ipse.

  6. Item, Objicitur de hoc quod dicit, Sine commutatione sui mutabilia facientem : quia dicit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, quod facere Deo etiam magis proprie quam aliis convenit : ergo ratione generis non debet removeri a Deo.

  7. Item, Objicitur de hoc, Nihilque patientem : quia videtur Deus pati, sicut dicit symbolum, « Crucifixus, mortuus, et sepultus. »

<--- Page Split --->

Solutio. Solutio. Ad hoc debet dici, quod ommia generalissima ex generibus accidentis duo habent in se, scilicet quod accidentia sunt, et differentiam qua ab invicem distinguuntur : quod enim quantitas est quantitas, non habet ab co quod est accidens, sed ab eo quod est dimensio vel mensura substantiae intus vel extra. Similiter quod qualitas est qualitas, non habet ab eo quod est accidens, sed ab eo quod est dispositio substantiae naturalis vel adveniens intus vel extra : et sic est de aliis. Ab eo autem quod sunt accidentia omnia dicunt ordinem ad substantiam. Unde Philosophus in principio libri XI Philosophiae primae : Dictum est de ente cui attribuuntur alia entis praedicamenta, ubi dictum est de substantia : dicuntur enim multa entia secundum quod respiciunt diffinitionem substantiae, ut quantitas, qualitas, et alia quae dicuntur hoc modo. Similiter per differentiam qua participant naturam accidentis, etiam respiciunt praedicamentum substantiae : sicut patet per eamdem auctoritatem, ut quantitas in ratione mensurae, qualitas in ratione dispositionis, etc. : ergo cum hoc modo sit ens imperfectum, et ens in alio, omnia quae aliquid praedicant in eo de quo praedicantur, ratione generis removentur a divinis. Et ad hoc iterum intelligendum notandum, quod Boetius dicit, quod praedicamentorum quaedam praedicant aliquid inesse ei, de quo praedicantur : quaedam autem extrinsecus assistunt : quaedam autem praedicant rem se habere ad id quod extrinsecus adjacet, ut locus, et tempus. Unde qualitas, et quantitas, et agere, et pati, et situs, et habitus, aliquid praedicant inesse. Sed relatio extrinsecus assistit, ut dextrum, et sinistrum : potest enim idem esse dextrum et sinistrum sine sui mutatione. Quando autem et ubi praedicant id quod ex adjacentia exterius mensurantis relinqutur. Illa ergo quae praedicant aliquid inesse propter genus quod ponit ordinem ad substantiam, removentur in genere :

sed quod gratia differentiae convenit in specie, eo quod per differentiam dicit ordinem ad actum vel ad finem, et non subjectum, ideo in specie praedicatur : praecipue si illa species constituitur differentia dignitatis, ut bonus, sapiens, etc. Illa vero quae extrinsecus assistentia ad alterum sunt, gratia ejus quod est accidentis natura in eis, non praedicantur, sed mutantur in substantiam : sed ratione ejus quod addunt in generalissimo, non dicunt ordinem ad substantiam, et ideo manent.

Et per hoc jam patet solutio ad primum, et ad id quod objicitur, quare non dicitur sine relatione relatus. Illa autem quae praedicant id quod relinquitur ex adjacentia extra mensurantis, removentur : in loco quidem secundum quod innuit circumscriptionem, et hoc est in particulari : sicut si diceretur esse alicubi, non alicubi, et hujusmodi : et si diceretur, fuit, et non erit. Unde in talibus non oportet excludere nisi quod est partis et imperfectionis : et ideo excludit tempus : quia hoc est imperfectum, ut habitum est prius. Et per hoc patet solutio de ubi, et quando. Quaedam autem et imperfecta sunt in genere accidentis, et etiam per id quod addunt, ut situs qui corporalium est, et pati quod est imperfecti, et habitus qui est corporalium : et ideo illa simpliciter removentur, nisi per translationem Deo conveniant. Et per hoc iterum patet solutio ad ea quae de illis sunt objecta.

Ad secundum dicendum, quod quantitas proprie non est nisi corporalium : sed tamen accipitur hic pro quantitate virtutis.

Ad aliud dicendum, quod mutatio causat relationem, ut dicit Philosophus : mutatio autem est indigentis, et ideo id quod sonat imperfectionem, praecipue removet.

Ad aliud dicendum, quod intellectus Boetii est, quod formaliter respiciat negatio distributionem signi, ut sit sensus : Omnino non praedicatur, id est, non

<--- Page Split --->

omnino prædicatur : quia mutatur gratia naturae accidentus quæ est in ipso : licet retineat prædicatione differentiæ quam superaddit : quia illa facit ipsum ad alterum esse : et hoc intendit Boetius cum dicit, quod non omnino prædicatur in divinis.

Ad aliud dicendum, quod situs dicit partium ordinationem, et non est in spiritualibus nisi ratione ordunis qui ibi salvatur : quia quod est ibi de corporali natura, vel locali, hoc Deo non convenit : et ideo situs salvatur ibi secundum partem suæ rationis quæ est ordo.

Ad aliud dicendum sicut supra determinatum est de ubi.

Ad aliud dicendum, quod in veritate cum dicitur, Deus est semper, significatur æternitas, et adjacentia ipsius secundum rationem, quæ non est aliud quam Deus : quia aliter plura fuissent ab æterno : sed Augustinus removet tempus

quod est exemplatum æternitatis, et est imperfectum quod per semper potest intelligi.

Ad aliud dicendum, quod agere dupliciter accipitur, scilicet physice, et sic nihil agit nisi passum et mutatum : et hoc est agens in usu nostro acceptum : et hoc attendit hic Augustinus. Dicitur etiam agens quod sine mutatione sui educit speciem acti, et hoc non convenit nisi Deo · et hoc est agens perfectum, et hoc est agens de quo intendit Augustinus, quando dicit, quod agere soli Deo convenit : quia scilicet omne agens perfectum est respectu acti : perfectum autem præcipue est id quod numquam agitur, sed universaliter agit omnia.

Ad ultimum dicendum, quod Deus est passus ratione suppositi hominis, et non ratione divinae naturae : et ideo illa objectio sophistica est.

H. Quod Deus non proprie, sed abusive dicitur substantia.

Unde nec proprie dicitur substantia, ut Augustinus ostendit in libro VII de Trinitate 1 : Sicut ab eo quod est esse appellatur essentia, ita ab eo quod est subsistere substantiam dicimus : si tamen dignum est, ut Deus dicatur subsistere. Hoc enim de his rebus recte intelligitur, in quibus, ut subjectis, sunt ea quæ in aliquo subjecto esse dicuntur, sicut in corpore color, aut forma. Corpus enim subsistit, et ideo substantia est. Res ergo mutabiles neque simplices, proprie dicuntur substantiæ : Deus autem si subsistit, ut substantia proprie dici possit, inest in eo aliquid tamquam in subjecto : et non est simplex. Nefas est autem dicere ut subsistat Deus, et subsit bonitati suæ : atque illa bonitas non substantia sit, vel potius essentia, neque ipse Deus sit bonitas sua, sed in illo sit tamquam in subjecto. Unde manifestum est Deum abusive substantiam vocari, ut nomine usitatiore intelligatur essentia, quod vere ac proprie dicitur, ita ut fortasse solum Deum dici oporteat essentiam. Est enim vere solus, quia incommutabilis est.

<--- Page Split --->

ARTICULUS XXXII.

Utrum prædicamentum substantiæ potest Deo attribui, ita quod Deus sit in prædicamento substantiæ?

CONTRA : Quidquid est, est substantia, vel accidens : ergo Deus est accidens, quod falsum est : ergo est substantia.

  1. Item, Deus est per se existens, ita ut nihil adeo existit per se, sicut Deus : sed substantia est res per se existens : ergo Deus est substantia, et substantia est Deus.

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Unde nec proprie substantia dicitur, etc. »

  1. Rationes Magistri quibus utitur, dicens Deum non esse in prædicamento substantiæ possunt esse istæ : Quidquid est in genere substantiæ, aut est per modum principiïi, aut per modum generis, aut per modum contenti in genere. Si per modum principiï, cuin principia substantiæ sunt duo tantum, scilicet materia, et forma, si Deus esset hoc modo in genere, esset ipse materia, vel forma. Si autem per modum generis, tunc Deus erit generalissimum prædicabile univoce de omnibus contentis in genere substantiæ. Si autem per modum contenti, tunc esset vel subalternum, vel specialissimum, vel individuum : et nullum horum est Deus : ergo non est in genere.

  2. Item, Genus substantiæ in se habet ens, et aliud quo substantia est substantia : ergo in se habet duo : ergo est composita : Deus autem non est compositus : ergo substantia non dicitur de eo univoce cum aliis : ergo ipse non est in eodem genere cum aliis.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Deus est substantia : aut est vera, aut falsa. Si vera, aut substantia prædicatur ibi ut prædicatum substantiale non conversum, aut non. Si non : ergo prædicatur ut accidens, quod falsum est. Si sic : ergo cum omne prædicatum substantiale non conversum prædicatur de aliquo ut genus, videtur quod Deus sit substantia ut in genere. Si dæatur, quod hæc est falsa, Deus est substantia. SED

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate Solutio. Deus vel divina essentia non est in genere aliquo sicut probant primæ rationes pro Magistro inductæ : et cum dicitur substantia, non dicitur substantia ab actu substanti secundæ substantiæ, vel accidentibus : sed dicitur substantia ens non per alterum, quod dividitur contra ens ab alio, et ens in alio : et illam substantiam vocant Boetius et Dionysius esse super omnem substantiam : quia hæc omnes causat substantias, et illam imitantur.

Ad n° quod objicitur, utrum sit præAd object. I dicatum essentiale? etc. Dicendum, quod cum dicitur, Deus est substantia, idem significatur in subjecto et prædicate, licet alio modo, eo quod in Deo non est quod est et quo est : et ideo non est prædicatum essentiale nisi conversum : quia substantia non prædicatur nisi ut idem sub alio modo significandi : illæ enim argumentationes sunt in creatis, non in divinis.

Si autem objicitur, Per conversam substantia est Deus : ergo omnis substantia. Dicendum, quod non sequitur, licet enim sit essentiale, tamen ut idem sub-jecto prædicatur : et illa converti non debet, nec distribui, eo quod signum non respicit ea quæ sunt diversæ naturæ. Unde cum dicitur, omnis substantia, substantia non distribuitur pro substantia Dei, sed tantum pro creatura, et pro illis est illa locutio falsa.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc modo Ad object. 7. quo prædictum est, loquendo de per se existenti, Deus est optime per se existens : aliter autem non.

<--- Page Split --->

I. Quod non est aliquid in Deo quod non sit Deus.

Hujus autem essentiae simplicitas ac sinceritas tanta est, quod non est in ea aliquid quod non sit ipsa : sed idem est habens, et quod habetur. Unde Hilarius in libro VII de Trinitate ait : Non ex compositis Deus qui vita est, subsistit : neque qui virtus est, ex infirmis continetur : neque qui lux est, ex obscuris coaptatur : neque qui spiritus est, ex disparibus formalis est : totum quod in eo est, unum est. Idem in libro VIII de Trinitate : Non humano modo ex compositis Deus est, ut in eo aliud sit quod ab eo habetur, et aliud sit ipse qui habeat : sed totum una est natura, scilicet perfecta et infinita, et non ex disparibus constituta, sed vivens per totum ipsa. De hoc eodem Boetius in libro I de Trinitate ait : Quocirca hoc vere unum est, in quo nullus numerus, nullum in eo aliud præter id quod in eo est : neque enim subjectum fieri potest. Augustinus quoque in libro Fide de ad Petrum 1 dicit : In Dei substantia non est aliquid quod non sit substantia : quasi aliud sit ibi substantia, aliud quod accidit substantiæ. Sed quidquid ibi intelligi potest, substantia est. Verum hæc dici possunt facile, et credi : videri autem nisi puro corde omnino non possunt. Item, Augustinus in lilibro XV de Trinitate : Sic habetur in natura uniuscujusque trium, quod qui habet, hoc sit quod habet, sicut immutabilis simplexque substantia 2. Unde Isidorus ait : Deus simplex dicitur, sive non amittendo quod habet, seu quod aliud non est ipse, et aliud quod in ipso est 3. Et cum tantæ simplicitatis atque sinceritatis sit natura divina, est tamen in ea trinitas personarum. Unde Augustinus in libro II de Civitate Dei ait : Non propter hoc naturam summi boni simplicem dicimus, quia est Pater in ea solus, aut Filius in ea solus, aut Spiritus sanctus in ea solus : aut quia est sola ista nominum trinitas sive substantia personarum, sicut Sabelliani putaverunt. Sed ideo simplex dicitur, quia est hoc quod habet : excepto quod relative quæque persona ad alteram dicitur, nec est ipsa. Nam utique Pater habet Filium, ad quem relative dicitur, nec tamen ipse est Filius : et Filius habet Patrem, nec tamen ipse est Pater. In quo vero ad semetipsum dicitur, non ad alterum, hoc est quod habet : sicut ad semetipsum dicitur vivus ha-

<--- Page Split --->

bendo vitam, et eadem vita est ipse. Propter hoc utique natura haec dicitur simplex, quod non sit aliud habens, et aliud id quod habet, sicut in caeteris rebus est. Non enim habens liquorem liquor est, nec corpus color, nec anima est sapientia. Ecce quanta est identitas, quanta est unitas, immutabilitas, simplicitas, puritas divinae substantiae, juxta infirmitatis nostrae valetudinem assignavimus.

ARTICULUS XXXIII.

An Hilarius omnem modum compositionis bene tangat per quatuor quae ponuntur in Littera ?

Deinde quærtur de hoc quod dicit : « Non ex compositis Deus est, etc.

Utrum scilicet Hilarius omnem modum compositionis tangat per ista quatuor? Prima enim compositio quæ est in re, est ex partibus essentialibus, quæ sunt quod est et quo est, quæ sunt in re a quibus sumuntur universale et partculare: et illam tangit primo, cum dicit, Non ex compositis, etc. Secunda compositio est primorum, quæ sunt ex materia et forma . in qua compositione materra subjacet privationi, quæ infirma et imperfecta est. Tertia est compositio ex influentia corporis cœlestis super inferiora, eo quod omnis mixtio et generatio inferiorum ad motum cœli reducitur sicut causam: corpus autem superius movet per influentiam lucis super obscurum præcipue duorum elementorum, quæ sunt terra et aqua. Illa enim plus abundant in corporibus mixtorum : succum enim terrestre terminativum est hujusmodi aquei, et humidum aqueum est continuativum sicci . et sic fit mixtio movente lumine corporum superiorum per præsentiam, vel per adspectum, vel per applicatonem aliquam ad stellam respicientem, vel conjunctionem, vel oppositionem, vel alias proprietates, quæ in scientia stellarum sunt determinatae. Ad hanc com-

mixtionem sequitur compositio complexonatorum et organicorum ad spiritualem naturam quæ est anima.

Prima est corporis cœlestis et angeli et animæ rationalis. Secunda est materiae prima ad formam elementi. Tertia est elementorum ad formam mineralium. Quarta est complexionatorum ad formam quæ est anima.

Primæ opponitur vita in toto : quia in composito vita est activæ essentiae, et id quod est habet vitam participative. Secundæ autem opponitur virtus propter defectum privationis quæ infirma est. Tertiae opponitur lux in toto propter opacum et obscurum inferiorum elementorum. Quartæ opponitur esse spiritum in toto propter disparitatem grossi et terreni corporis ad spiritualem naturam animæ quæ componitur ei.

ARTICULUS XXXIV.

Utrum relatio possit esse in Deo salva ejus simplicitate ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Et cum tantæ simplicitatis atque smceritatis, etc. »

  1. Cum enim relatio sit ens, et non vertatur in substantiam, videtur in divinis esse substantia et accidens . ergo ad minus compositio concretionis.

  2. Si forte dicatur, quod relatio non dicit aliquid ut inhaerens, sed ut assistens, ut videtur velle Boetius, et Porretaniani dixerunt. Ad hoc videtur sequi

<--- Page Split --->

hæresis Sabellii : si enim relatio nihil dicit in re, videtur quod ipsa non constituat rem in qua est. In divinis autem nihil habemus quod constituere possit personas, nisi relationes. Ergo videtur, quod si illæ in re nihil sint, quod non fiat distinctio personarum, sed sola sit nominum trinitas, ut dicit Sabellius.

  1. Præterea, Relatio videtur in divinis mutare modum prædicandi, sicut et alia: quia Pater in se aliquid est, etiamsi non habeat Filium : est enim verissime substantia subsistens : ergo videtur relativum dicere substantiam : ergo mutat modum prædicandi.

  2. Item, Verissime Pater est suppositum et hypostasis naturae divinae : omne autem suppositum substantiae, substantia est, ut patet inducendo singula supposita hominis, Angeli, canis, asini, et sic de aliis : cum ergo divina natura substantia sit, suppositum suum erit substantia : ergo relativum mutat modum prædicandi in divinis.

alterum est, volentes per hoc dicere, quod naturam accidentis anittit, et sic non inest, et retinet naturam proprietatis et relationis

Quod autem Boetius dicit, quod est assistens relatio, intelligit quoad secundum, scilicet quoad naturam relationis, ut relatio, et non quoad naturam proprietatis quae est in relatione. Ex hoc patet, quod non tollit simplicitatem : quia non tolleret nisi per naturam accidentis ut est accidens, quod inducendo diversum ens, id est, ens diversae naturae a substantia, faceret multiplex ens, et compositionem concretionis inter illa : persona enim non habet accidens aliquod, sed verissime est substantia et suppositum. Et haec sententia infra magis discutietur 1.

ARTICULUS XXXV.

Solutio. Breviter dicendum, eo quod infra discutietur, quod relatio tria habet in se, scilicet naturam accidentis, et quod proportas quaedam est, et ex hoc habet inesse soli, et habet in se quod ad alterum opponitur relative, et ex hoc habet determinari extra, ut cum dicitur, Pater filii, et filius patris. Et quantum ad primum mutat modum prædicandi, quia quoad illud modus prædicandi suus est modus accidentis facientis compositionem concretionis cum subjecto in quo est, et prædicatur denominative de ipso : et talis prædicatio in Deo non potest esse : et ideo in divinis annitit naturam accidentis, et reuanet natura proprietatis in quantum est proprietas, scilicet quod est soli convenire : et ulterius remanet ei intellectus relationis ad alterum, ut dictum est : et ideo quidam dixerunt, quod in divinis relatio nihil est in persona, sed est persona ipsa, et id quo persona ad

Quare cum multa sint attributa divinae essentiae, solum Magister determinat de tribus, simplicitate, indentitate, et unitate ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Ecce quanta est identitas, quanta umtas, etc. »

Est enim dubium, cum multa sint attributa divinae naturae, quare Magister non agit hic nisi de his tribus ?

Et ad hoc dicendum, quod Magister sicut patut, agit hic de simplicitate, et aliis prout se habent ad generationem Filii, de qua hic principaliter intenditur : et quia generationem in inferioribus sequitur, ut natus, vel genitus prius sit in potentia, et non accipit unitatem essentiae Patris secundum actum, propter imperfectionem naturae inferioris : et sequitur secundo, quod ipsa essentia mutatur de

<--- Page Split --->

potentia in actum: et tertio, quod ipsa dividitur secundum aliud esse in patre, et secundum aliud esse in genito. Ideo de his tribus per oppositum agit Magister

in generatione divina in qua genitus veram essentiam accipit sine commutabilitate, et in simplicitate, quia una est in Patre et Filio, etc.

<--- Page Split --->