DISTINCTIO VII

A. Hic quæritur, An Pater poluerit, vel voluerit gignere Filium?

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Hic solet quæri a quisqusdam, Utrum Pater potuerit, vel voluerit genera- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . re Filium ? Si enim, inquiunt, potuit vel voluit generare Filium, ergo potuit . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . aliquid et voluit, quod nec voluit nec potuit Filius : nam Filius nec potuit nec voluit generare Filium. Cui versutiæ facile respondemus, dicentes : Pos- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . so vel velle generare Filium, non est aliquid posse vel velle subjectum po- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . tentiæ vel voluntati. Est tamen aliqua potentia vel voluntas, scilicet posse vel velle gignere Filium : et ideo distinguenda est intelligentia proposit iver- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . bi, Posse vel velle gignere Filium, et posse vel velle aliquid. Neque enim . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . generatio Filii aliquid eorum est, quæ subjecta sunt divinæ potentiæ et vo- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . luntati : nec est aliquid inter omnia, vel de omnibus, sed super omnia et . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ante omnia. Non enim ante voluit, vel potuit, quam genuit : sicut nec an- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . te fuit, quam genuit : quia ab æterno fuit, et ab æterno genuit. Ex simili . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . quoque hoc videre possumus. Pater enim potest esse Pater, et vult esse . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Pater : Filius autem non potest, nec vult esse Pater : ergo Pater potest vel . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . vult esse aliquid, quod non potest vel vult esse Filius : non sequitur, quia . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . esse Patrem non est esse aliquid, sed potest esse ad aliquid, ut in sequenti . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ostendetur'.

DIVISIO TEXTUS.

« Hic solet quæri a quibusdam, etc. » Hic incipit pars illa in qua quærit Magister, Utrum eadem potentia ġenerandi sit in Filio quæ est in Patre? Dividitur autem in duas partes : in quarum prima Magister quærit, Utrum Patrem generare Filium sit aliquid posse quod Filio con-

veniat, vel non ? In secunda quærit, Utrum Patrem natura posse generareFilium sit potentia Filio conveniens vel non ? et hæc incipit ibi, F, « Item, quæritur a quibusdam, etc. »

Prima harum subdividitur in tres. In prima tangit quæstionem, et solvit. In secunda, objicit per verba Augustini contra modum solutionis suæ, ibi, B, « Sed vehementer nos movet, etc. » In tertia, adhibet solutionem, ibi, E, « Potest ergo sic intelligi, etc.

<--- Page Split --->

Prima harum continetur tota in primo capitulo, quod continet in se tria, scilicet quaestionem, Utrum Pater potuerit vel voluerit generare Filium ? et hujus quaestionis solutionem, ibi, « Cui versutiae, etc. » Et tertio, hujus solutionis confirmationem per simile, ibi, « Ex simili quoque hoc videre possumus, etc. »

ARTICULUS I.

Utrum Pater potuerit vel voluerit generare Filium ?

tentia activa, aut potentia passiva : quia non sunt plures. Si activa. Contra : Activa potentia est principium transmutandi in aliud secundum quod est aliud, ut dicit Philosophus in V primae Philosophiae : ergo aliquid oportuit esse quod hujusmodi transmutationis reciperet actionem : et hoc esset patiens ab ipso : ergo generatio divina esset super materiam, quod est absurdum. Si autem potentia passiva, hoc est absurdius : quia potentia passiva (ut dicit Philosophus ibidem) est principium transmutationis ex alio secundum quod aliud : ergo Pater genuisset ex alio transmutatus, et sic potius diceretur mater, quam pater.

Incidit hic dubium triplex. Primum est, Utrum Pater potuerit vel voluerit generare Filium ? Secundum est, Utrum hoc sit posse aliquid ? Tertium est, Utrum posse et velle tantum dicuntur respectu eorum quae subjiciuntur potentiae et voluntati, vel, etiam respectu aliorum ?

Circa primum sic proceditur :

  1. In praecedenti distinctione negatum est, quod Filius voluntate Patris sit Filius : ergo videtur, quod haec pars distinctionis non sit vera, Pater voluit generare Filium : quidquid enim voluit aliquis, voluntate voluit.

  2. Item, Cum dicitur, voluit generare, sequitur ex modo loquendi, quod voluntas praecessit actum generationis : hoc autem non convenit in divinis : ergo haec non est vera, voluit generare.

Similiter altera pars videtur falsa :

  1. Potuit generare, eo quod significatur potentia praecedere actum.

  2. Præterea, In Patre non sunt distincte potentiae, sicut in nobis, quod alia secundum rationem sit potentia generativa per modum naturae, et alia sit rationis per modum voluntatis imperantis actum : ergo idem est potentia generationis, et voluntas generandi : et cum non voluntate genuerit, nec potentia genuit, ut videtur.

  3. Præterea, Potuit generare, aut po-

GRATIA HUIUS ulterius quaeritur, Quare Quest. 1 ipse ratione suae generationis potius dicatur pater, quam mater ?

Er QUARE genitus potius dicatur Filius, Quest. 1 quam Filia ?

  1. Si enim dicitur pater ratione ejus quod ipse est principium non receptivum generationis aliunde, hoc non videtur sufficere : quia ignis generat speciem suam in materia aeris, et non habet principium alterum generationis suae : et tamen ignis in materia aeris non dicitur filius alterius ignis : ergo ratione illius principii non potest dici pater.

  2. Si dicatur, quod ratione ejus dicitur pater quod est principium generationis, et quia dat substantiam. Contra : Aut dat substantiam tamquam in qua imprimatur forma per generationem, aut dat substantiam tamquam quae imprimatur in alia recipiente, aut dat substantiam totam quae ipse est. Si primo modo, tunc dat materiam : quia illa est quae datur sic, ut imprimatur in ea forma quae accipitur per generationem : et hoc absurdum est in generatione divina : et tamen hanc substantiam cum virtute activa dat ille quem vocamus patrem in inferioribus : cum ergo non talem det pater superior : aut non debet dici pater, aut dicetur pater æquivoce. Si autem detur substantia quæ imprimitur : cum illa sub-

<--- Page Split --->

stantia non sit uisi forma, oporteret quod esset alia præter illam substantiam cui imprimeretur, et esset iterum divina generatio composita et materialis, quod frivolum est. Si autem dat totam substantiam : cum tota substantia Patris sit hypostasis Patris, Pater dat Filio eamdem hypostasism quæ est ipse : ergo Pater et Filius sunt una hypostasis, et una res naturae, et una persona, quod absurdum est : ergo videtur, quod nullo modo possit dici Pater : nec ille qui genitus est, potest dici Filius convenienter, ut videtur.

SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod Pater et potuit et voluit generare Filium vel gignere.

Ad hoc quod objicitur de voluntate, dicendum quod non est idem dicere, voluntatis Filius, et voluntate Filius, et voluit generare : prima enim absolute falsa est : quia voluntatis opus est quod educitur super materiam extrinsecam operanti, ut sunt mechanica opera voluntatis hominis, et creaturae opera voluntatis divinae. Et si objiciatur, quod voluntas in Deo est natura divina, et est Filius naturae : ergo aliquo modo dicendus est Filius voluntatis. Incidit fallacia accidentis : quia licet idem re sit natura quod voluntas, tamen plurimum differunt in modo significandi et attribuendi, sicut Magister probavit supra. Voluntate autem Filius aliquo modo conceditur de concomitante vel concurrente cum actu voluntate. Sed cum dicitur, voluit generare, significatur voluntas circa actum generationis : et ideo vera est : quia Deus cum actu concurrente habuit voluntatem in generatione divina.

Ad alud dicendum, quod hoc non significatur ex modo loquendi in divinis, ut divina sunt : quia sic verbum abstrahendum est a tempore : et si hoc fiat, tunc voluntas et actus generationis sunt similes : et sic locutio vera est : quia non habet actum generationis Pater nisi concurrentem cum voluntate, et e converso.

Ad in quod objicitur de potentia qua significatur in verbo, potuit, dicendum quod ex prava intelligentia procedunt hujusmodi argumenta, scilicet ex hoc quod id quod est in Deo intelligitur ad modum creaturarum, in quibus posse praecedit agere. Unde in divinis talia abstrahenda sunt a tempore et compositione : et tunc videbitur, quod potentia generandi non praecedat actum generationis, nec compositionem facit cum ipso, quia idem est Deo agere et posse.

Ad aliud dicendum, quod verum est quod in Patre cœelesti non sunt potentiae distinctae : quia aliter ipse esset compositus. Sed licet non distinctae secundum rem et compositionem, tamen sunt distinctae in modo significandi et attribuendi, eo quod multa subsunt potentiae quae non subsunt voluntati : et Deus multa potest quae non vult : et sic est de potentia generandi, et voluntate generandi.

Ad aliud dicendum, quod si velimus maximam vim facere in agere et pati, tunc in Deo nec est potentia activa, nec passiva : sed potius est in eo potentia superactiva. Illa autem divisio Philosophi tenet in potentis physice agentibus vel patientibus. Unde quod potentia activa physice quaerit subjectum quod actionem ejus recipiat, hoc est ex imperfectione ejus : si enim esset perfecta actio sua, produceret totum simul : et si esset perfecte nobilis, produceret sine compositione simillimum agenti. Unde tempus, motus, compositio, subjectum, omnia proveniunt ex imperfectione agentis vel recipientis. Unde in divinis est potentia superactiva Patris ad totum Filium in eadem essentia coaeternum et simplicem producendum.

Ad 10 quod ulterius quaeritur, Utrum Ad quest. t. ad hoc potius debeat dici pater, quam mater ? Dicendum, quod sic, in tantum quod nihil ita vere dicitur pater sicut ipse, sicut probatum est supra. Mater autem nullo modo dici potest : quia ma-

<--- Page Split --->

ter est quæ in se generat ex alio : hoc autem Patri nullo modo convenit : et ideo tantum pater est. Nec sic pater ut in generatione egeat adjutorio simili sibi, tribus de causis : quarum una est, quia adjutorium uxoris datur viro propter sui imperfectionem quæ in Deum non cadit. Secunda est, quod generatio recipitur in adjutorio ex viro : et ideo indiget tempore conceptus et impraegnationis et partus : in quo tempore filius existens in potentia non potest esse coæternus vel coævus parentibus. Tertia ratio est, quia omnis talis natus compositus est ex duplici substantia patris et matris. Primum autem horum repugnat perfectioni potentie, secundum coæternitati ipsius nati, tertium autem simplicitati.

Ad 19 quod objicitur, quod solum principium activum non sufficit ad rationem patris, dicendum quod hoc verum est, nec pater cœlestis solum est principium activum : imo dat substantiam suam : et bene concedo, quod totam.

Ad 19 vero quod contra hoc objicitur, dicendum quod hypostasis et persona sunt substantia : non tamen supponunt ut substantia, sed ut ad aliquid: et ideo est in argumento commutatio prædicamenti : quod enim Pater est substantia, est ideo quia nulla compositio est in divinis, non ex ratione patris, quia pater est, imo sic est aliud. Unde Magister hic in Littera promittit se probaturum, quod esse patrem non est esse aliquid, sed esse ad aliquid.

Ad hoc quod quaeritur, Utrum genitus potius dicatur Filius, quam Filia? Dicendum, quod sic : quia illa generatio perfectissima non potest esse nisi in omnino simili : filia autem patri, nec in veritate, nec in figura omnino similis est, et ideo natum in æterna genératione filia dici non potest.

ARTICULUS II.

Utrum posse generare sit ad aliquid, sive aliquid ?

Secundo quaeritur, Utrum posse generare sit posse aliquid ?

  1. Et videtur, quod non : quia Magister dicit in Littera, quod posse vel velle gignere Filium, non est posse vel velle aliquid.

  2. Præterea, Potentiae distinguuntur per actus : ergo potentia ejus quod est aliquid, erit potentia qua est posse aliquid : et potentia ejus quod est ad aliquid, erit potentia qua est posse ad aliquid,et non aliquid : cum igitur generare sit ad aliquid, posse generare erit ad aliquid, et non aliquid.

  3. Præterea, Posse generare dicit conveniens Patri, et non Filio, vel Spiritui sancto : in nullo autem distinguuntur Pater et Filius, nisi in eo quod est ad aliquid : ergo posse generare non est aliquid, sed ad aliquid.

  4. Præterea, In inferioribus sic est, quod potentiae activæ sunt secundum proprietates disponentes ad actum, ut calefacere est ignis secundum proprietatem calidi, et lucere secundum proprietatem quæ est lux, et sic de aliis : ergo cum generare sit actus Patris, unde pater est, et non unde substantia divina est, proprietas quæ constituit potentiam ad actum illum, erit Patris in eo quod pater est, et non unde substantia divina est : sed in eo quod pater est, ad aliquid est : ergo proprietas faciens secundum rationem intelligendi, potentiam generandi in ipso, ad aliquid est, et non aliquid : ergo potentia quæ est a proprietate illa secundum rationem intelligendi, erit ad aliquid, et non aliquid absolute.

  5. Si forte dicat aliquis, quod hæc proprietas quæ secundum rationem intelli-

<--- Page Split --->

gendi facit potentiam generandi, est in Patre non solum unde Pater est Pater, sed unde est. CONTRA : Augustinus dicit, quod Pater non paternitate est, sed substantia, et eadem Filius et Spiritus sancus : ergo proprietas illa quae facit potentiam generandi in Patre, eodem modo invenitur in Filio et Spiritu sancto : ergo in eis etiam faciet idem, quia absurdum esset dicere, quod essentia aliter esset in Patre quam in Filio et Spiritu sancto : ergo redit primum, quod potentia generandi non sit aliquid, sed ad aliquid.

erit aliquid, et non ad aliquid tantum.

  1. Præterea, Damascenus dicit, quod generatio est ex substantia generantis : ergo potentia generandi potentia est substantiae generantis, et non ad aliquid.

  2. Præterea, Philosophus dicit, quod generatio dicitur natura, eo quod est via in naturam : ergo potentia generandi erit in natura.

  3. Præterea, Magister dicit hic, quod potentia generandi est aliqua potentia : aliqua autem potentia est aliquid : ergo, etc.

  4. Si forte dicatur (ut quidam dixerunt) quod cum dicitur, Potentia generandi est in Patre, potest intelligi potentia disposita, vel indisposita : si primo modo, tunc est ad aliquid : si secundo modo, tunc est aliquid : et primo modo tantum convenit personae Patris, secundo modo convenit naturae. CONTRA : Dicit Philosophus, quod potentia indisposita indifferenter se habet ad esse et ad non esse : talem autem potentiam ad generandum et non generandum nullam est ponere in Deo, nec in eo quod pater, nec in eo quod natura : quia dicit Hilarius quod generat in se virtute gignentis naturae : ergo ista solutio non potest stare.

  5. Præterea, Cum dico, Potentia disposita, ejusdem est dispositio cujus prius fuit potentia : non enim dantur dispositiones potentiis ut ulterius fiant quam prius fuerunt, sed ut perficiantur ad actus : ergo si potentia disposita est personæ, et est ad aliquid, etiam potentia indisposita erit ejusdem et etiam ad aliquid.

SOLUTIO. Sine præjudicio loquendo (eo quod multi hic multa dixerunt) dico, quod potentia generandi secundum rationem intelligendi medium est inter pure essentiale, et pure personale : et hoc patet, si dividatur : potentia enim omnis essentialis est, generatio autem omnis personalis est : unde potentia generandi conjunctim accipiendo secundum quod potentia est in actu, est medium inter essentiale, et notionale sive personale : et illius medii id quod est potentiae, tenet se ex parte naturae : id autem quod est actus, tenet se ex parte notionis et personae. Et si dicitur, quod inter essentiam, et personam nihil est medium. RESPONSIO, quod hoc verum est secundum rem : sed secundum rationem intelligendi nihil prohibet esse medium : secundum hoc igitur proprie loquendo potentia generandi erit naturae secundum quod est in hac persona : unde secundum aliquam rationem sui est quid, secundum aliquam rationem sui est ad aliquid : multa enim sunt ita essentialia, quod per conjunctionem sui cum notionalibus conveniunt illi personæ cujus est notio illa, et non alii : et si dividantur ab illo notionali, conveniunt æqualiter omnibus personis, sicut exemplum est, cum dico, Deus generans, ita quod ly generans adjective ponatur et transitive jungatur cum ly Deus : tunc enim Deus generans non erit Filius vel Spiritus sanctus : et si dividatur per intellectum ly Deus a

■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■

SED CONTRA :

  1. Ad actum naturae non est nisi potentia naturae : generatio est actus naturae : ergo potentia generandi est potentia nature : ergo potentia generandi potentia est substantiae generantis.

  2. Præterea, Omnis potentia radicatur in aliquo secundum rationem intelligendi : hoc autem est natura, ut dicit Hilarius : ergo potentia generandi erit potentia naturae et non personæ : ergo

<--- Page Split --->

aliquid : nos enim supra diximus, quod potentia generandi nominat aliquid, et ad aliquid conjunctim : et per hoc patet solutio ad omnia objecta.

ARTICULUS III.

. He quibus et respectu quorum est posse divinum, an respectu subjectorum tantum ?

Tertio quaeritur, Utrum posse et velle in Deo dicantur tantum respectu eorum quae subjiciuntur potentiae et voluntati, vel etiam respectu aliorum ?

Et circa hoc quaerenda sunt duo, scilicet de quibus sit posse divinum ? Et utrum unica sit potentia ad posse generare, et ad posse creare ?

  1. Videtur autem, quod dicatur respectu subjectorum tantum : quia ita dicit Auctor in Littera, quod ideo Filius impotentior Patre non est : 'quia posse et velle generare Filium non est aliquid eorum quae subjecta sunt divinae potentiae : hoc autem nihil esset si potentia esset alicujus alterius quam subjectorum : quia ex hoc non probaretur Filius aequalis Patri in potentia.

  2. Item, Potentia secundum rationem sequitur esse potentis : ergo et omnipotentia sequitur esse omnipotentis : sed generatio Filii non sequitur secundum rationem esse omnipotentis : ergo videtur, quod omnipotentia Patris non dicatur respectu generationis. Hoc etiam videtur haberi ex Littera : quia dicit. « Non enim ante voluit, vel potuit, quam genuit: sicut nec ante fuit, quam genuit : quia ab aeterno fuit, et ab aeterno genuit:» ergo una est potentia trium personarum, sicut una est essentia earum. Cum igitur potentia Filii secundum rationem intelligendi sit consequens Filium, potentia autem generandi secundum rationem intelligendi sit ante Filium, videtur potentia Dei tantum

esse respectu subjectorum potentiae, et non respectu generationis.

SED CONTRA :

  1. Majus est generare Filium quam omnia quae subjiciuntur potentiae divinae : ergo penes illud maxime attenditur robur potentiae : ergo videtur, quod si in Filio non sit hujusmodi potentia, quod in maximo robore potentiae defliciat a Patre, et ita non erit omnipotens.

  2. Item, Ratio principii reducitur ad rationem potentiae : cum igitur Pater sit principium non de principio, Filius autem principium de principio, videtur quod aliquam potentiam habet Pater, quam non habet Filius.

SOLUTIO. Dicendum, quod omnipotentia Dei attenditur respectu eorum quae extra sunt, et consequuntur posse commune Patris et Filii et Spiritus sancti, sicut dicit Magister in Littera.

Ad hoc autem quod objicitur, dicendum quod generare non est majus aliquid, sed ad aliquid, ut dicit Magister. Nec Pater ostenditur per hoc esse aliquid, vel potens esse aliquid, sed potius ad aliquid : tamen bene concedo, quod generatio Filii major est toto mundo in infinitum : licet in creatione potentia appareat, in generatione autem proprietas : qua secundum hoc quod est ibi potentiae non distinguitur Filius a Patre, nec Spiritus sanctus, nec e converso.

Ad aliud dicendum, quod ratio principii duplex est, scilicet ad facere, et haec reducitur ad rationem potentiae : et est ratio principii non ad facere, sed ad distinguere et distingui, et haec non reducitur, imo in illa parte non est nisi ad aliquid, et non aliquid. Ex parte autem illa quae se tenet cum essentia, habet rationem potentiae, et sic est communis tribus personis.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IV.

est Deus : ergo tam pro generare quam pro creare, et ita de aliis : si autem essent æquivoca, non distribueretur pro illis : ergo videtur, quod non dicatur æquivoce.

Utrum univoca sit potentia ad posse generare, et posse creare ?

Secundo quæritur, Utrum univoca sit potentia ad posse generare, et posse creare ?

  1. Videtur quod non : quia unum dicit aliquid, aliud dicit ad aliquid : sed aliquid et ad aliquid non sunt unius generis : ergo nec unius rationis : ergo æquivoce dicitur de eis.

  2. Item, Potentiae diffiniuntur per actus : non autem unus est actus creandi, et generandi : ergo potentia non dicitur uno modo de illis.

  3. Item, Non potest accipi secundum unam rationem quod in quadam ratione convenit tribus in communi, et in quadam non nisi uni trium : sed potentia generandi non convenit nisi uni trium, creandi autem potentia convenit omnibus tribus in communi : ergo videtur, quod non dicatur potentia univoce.

Sed contra.

  1. Omne æquivocum aliquo modo est diversæ naturae cui respondet ratio diversa : sed in Deo non est diversitas naturae : ergo in Deo nihil alii æquivocum est : sed potentia creandi est in Deo, similiter potentia generandi : ergo potentia dicta de eis non dicetur æquivoce.

  2. Item, Potentia creandi est idem re cum creante, et creans cum generante : ergo potentia creandi est potentia generandi : quæ autem æquivoce dicuntur, distincta non prædicantur de se invicem, quia canis latrabilis non est canis marinus : ergo potentia non erit æquivoce dicta de potentia generandi, et de potentia creandi.

Solutto . Dicendum , quodnondiciturpotentia æquivoce deillisineoquodpo - tentiaaccipiturabstrahensabutroque : aliterenimnonprædicaturdeutroque , nisiproutabstrahitabutroque : e t s e - cundumhocmanetpotentiaquæradica - turinessentiaPatrisetFliietSpiritussancti .

ADPRIMUMergodicendum , quodse - cundumquodpotentiaabstrahitetage - nerareetacreare , nondicitadaliquid , quinimodicitaliquidquodestsubstan - t i æ .

Adaliuddicendum , quodhocnonestverumdeactivispotentis : quoniamillænonperficiunturpersuosactus , sedanteperfectæsunt : quianihilagtnisiperfectuminesse . . Inpassivisauteminquibussuntactusactivorum , sicutinpa - tientedisposito , verumestquodperfi - ciunturetdiffiniunturperactus : etintalisensudicitillampropositionemPhi - losophusinIIdeAnina , ubiagitdepo - tentiisapprehendentubuspassivis , sicutipseibidemdicit : sedinDeononestpotentiapassiva : etudeoillaobjectionullaest .

Adaliuddicendum , quodpotentiaac - cpitursecundumunamrationemcom - munem , secundumquodabstrahitetabactucreandietabactugenerandi , etestinPatreetFlioetSpritusancto : sedsecundumquodconjungituractuigene - randietcreandi , licetalianonefficiaturquampriusfuit , tamenaliumnodumhabebittuncsignificandi , rationecujuspotentiagenerandinonconvenitFlionecSpirituisancto : sedpotentiacrean - diconvenittribus : ethujusratiopatetexprædictis .

  1. Item, Cum dicitur omnipotentia, ly omnis quod est in compositoine cum ly potentia distribuit pro omnibus quae pot-

Hishabitis , tractandaestLitterapri - mæpartis .

<--- Page Split --->

B. Ponit quædam verba Augustini, unde potest moveri auditor.

Sed vehementer nos movet quod Augustinus ait in III libro contra Maximinum 1, qui asserebat Patrem potentiorem esse Filio, eo quod Filium genuit Deum Creatorem, Filius autem non : dicebatque Patrem potuisse gignere, non Filium : et ideo potiorem esse Filio. Ad quod respondens Augustinus dicere videtur, quod Filius etiam potuit gignere, volens ostendere Patrem esse non potentiorem Filio, his verbis : Absit ut ideo potentior sit Pater Filio, sicut putas : quia Creatorem genuit Pater, Filius autem non genuit Creatorem : neque enim non potuit, sed non oportuit. Vide et diligenter attende hæc verba : Non enim non potuit : sed non oportuit. Videtur enim dicere, quod Filius potuit gignere, sed non oportuit : et ita potuit, quod non oportuit. Quare autem non oportuit, subdit, dicens : Immoderata enim esset divina generatio, si genitus Filius nepotem gigneret Patri, quia et ipse nepos nisi avo suo pronepotem gigneret, secundum vestram mirabilem sapientiam, impotens diceretur. Similiter etiam ille si nepotem non gigneret avo suo, et pronepotem proavo suo, non a vobis appellaretur omnipotens, nec impleretur generationis series, si semper alter ex altero nasceretur : nec eam perficeret ullus, si non sufficeret unus omnipotens. Itaque omnipotentem genuit Filium Patris natura, non fecit.

ARTICULUS V.

An Filius possit ex se gignere alium Filium nepotem Patrus, et an Pater plures Filios ?

cum igitur Filius Dei non sit minus perfectus quam filius hominis, videbitur ipse habere eamdem potentiam generand quam habet etiam Pater.

  1. Item, Augustinus dicit in Littera, non quod non potuit, sed non oportuit : ergo non videtur, quod non est ex defectu virtutis generativæ quod non produxit Filium.

« Sed vehementer nos movet, etc. » Ratione hujus capituli quæritur, Utrum Filius possit ex se gignere alium Filium qui sit nepos Patris ?

  1. Videtur autem quod sic : in inferioribus enim videmus, quod eadem vis feccunditatis est in filio quæ est in patre :

  2. Præterea, Propter hoc dicitur Filius imago Patris : quia in omnibus cum eo convenit : ergo et in potentia generativa, et ita videtur, quod possit producere alium Filium.

PRÆTEREA, Quæritur juxta hoc ulte-

<--- Page Split --->

rius, 'Utrum Pater potuerit producere plures filios quam unum?

  1. Et videtur, quod sic : quia in inferioribus in quibus est potentia imperfecta, pater eadem virtute producit plures filios : ergo multo magis Pater superior potest producere plures.

  2. Praeterea, Filio genito, aut in Patre remansit potentia generandi, aut non : si sic, cum in aeternis sit idem esse et posse, Pater genuit Filios : si non, ergo videtur, quod Pater defecerit in aliquo genito Filio, quod absurdum est.

  3. Praeterea, Quod esset inconveniens si immoderata esset divinae generationis progressio, quod Augustinus ponit pro inconvenienti? Videtur quod nullum : quia multiplicatio boni facit majus bonum : ergo multo magis multiplicatio optimi : sed per multas generationes divinas fieret multiplicatio optimi : ergo videtur, quod deberet esse.

  4. Item, Sicut in praecedentibus est habitum, natura de se communicabilis est : ergo quantum est de se, ita communicabilis est pluribus, sicut duobus, vel tribus : et ita communicabilis in Filio, sicut in Patre : cum igitur per distinguentia non contrahatur, eo quod non cadant in ipsam, ipsa communicabitur : et ita videtur, quod immoderata debeat esse divinae generationis progressio.

Sed contra. Sed contra : Nullius naturae potest esse multiplicatio et communicatio sine accipiente naturam illam per modum quo suppositum accipit naturam : sed non potest esse pluralitas suppositorum, nisi sit pluralitas distinguentium supposita ab invicem. Videamus ergo quibus modis distingui in una natura possunt supposita, et applicemus omnes modos naturae divinae, et videamus quantum possit extendi pluralitas suppositorum ejus. Est autem unus modus per materiam in qua est natura in supposito : et constat, quod iste modus in divinis esse non potest tribus de causis : quarum una est, quod omnis communicatio naturae quae fit per materiam fit per ma-

teriae transmutationem : in Deo autem transmutatio nulla est. Secunda est, quoniam omnis talis communicatio dividit naturam, ita quod ipsa non est una numero in suppositis, sed una ratione tantum. Tertia est, quoniam omnis talis multiplicatio prius est in potentia quam in actu : quae omnia a divina natura removentur : ergo patet, quod non est ibi communicatio per materiae particulationem, id est, per hoc quod materia particulet naturam super suppositum. Est autem alius modus qui est per proprietates facientes et constituentes et distinguentes suppositum, licet indifferens sit quod est a quo est : et iste solus modus possibilis est in divinis : et accipiantur proprietates originis inter Patrem et Filium (quia de Spiritu sancto infra patebit) non invenietur nisi paternitas et filiatio : haec autem per materiam numerari non possunt, ut probatum est : ergo non numerabuntur nisi per differentias specificas : sed omnis paternitas omni paternitati eadem est in specie quae est suppositi ejusdem naturae : smiliter omnis filiatio omni filiationi : cum igitur filii plures sive unius patris sive filiorum suorum non differant essentia, si differentiam habent, illa sumetur penes proprietates : sed non differunt specie, vel materia filiatones eorum : ergo filiatio eorum erit una tantum : ergo ipsi omnes erunt unus filius nec essentia nec proprietate differens : ergo non possunt aliquo modo in divinis esse plures filii, nec plures patres eadem ratione.

Item, Licet communicatio sit de perfectione naturae simplicis, tamen multiplicatio est de imperfectione ejus. Probatio. Multiplicatio in suppositis unius naturae non potest esse nisi una trium causarum, scilicet multiplex desiderium materiae, eo quod materia non desiderat tantum in una parte, sed in partibus omnibus perfici : vel eo quod non potest in paucis salvari perpetuo, et ideo desiderat in multis habere formam, ut

<--- Page Split --->

quibusdam destructis, in multis maneat : vel ex eo quod multi sunt actus vel motus quos explere paucis non potest. Primo et secundo modo est in hominibus, et aliis generabilibus et corruptibilibus. Tertio modo est in Angelis et stellis. Constat autem, quod nullo istorum modorum multiplicatio potest esse in divinis. Primus enim et secundus sunt per materiae partes quae in Deo non est. Tertius autem est propter imperfectionem agentis et moventis quod non potest uno motore diversa causare : ergo talis multiplicatio suppositorum non est in natura divina : ergo non erit nisi penes speciem proprietatum originis : et inde sequitur ut prius.

Item, Intellectus dicentis intrinsecus bene est secundum sui naturam sibi proferre verbum : sed non potest talia duo proferre verba, nec unum verbum profert aliud verbum : cum igitur summus spiritus per hunc modum generet verbum, nec potest proferre duo verba, nec verbum producet aliud verbum : et ita non erit nisi unus pater et unus filius.

PRÆTEREA , Ad communicationem naturae et societatis jucunditatem sufficit unus : ergo alii etiamsi generari possent, superfluerent.

SOLUTIO . Istisultimisrationibuscon - sentiendumest , dicendoquodnonpotestessenisinusDeusPater , etunusFilius : quiaillæomnesconcluduntdenecessi - t a t e . Licetenimultimaratiositvelvi - deaturesseconvenientiæ , sitamencon - jungitureiratioAnselmi , eritnecessa - r i a , scilicetquodquodlibetminimumin - convenienisinDeoestimpossibile .

DICENDUMergoadprimum , quodea - dempotentiaestinFilioquæinPatre , sednonadidem , utfacilepatetexpræ - dictis : necexhocestimperfectioinFilioquodnonprofertaliumFilium , sedpotiusperfectio , cumipseitacontineat

totumesseFilii , quodsialiusesset , nullomododifferepossetabipso .

AdaliudrespondetinfraMagisterdi - c e n s : « Nonenimnonpotuit , » idest , nonexhocimpotensfuit : quodautemAu - gustinusdicit , « nonoportuit , » conjunctumdictoAnselmi , facitimpossibilitatem : sienimnonoportuit , inconveniensfuit : ergoDeoimpossible : siergovanumetfrustraremoventuranaturainferiori , multomagisanaturasuperiori .

Adaliuddicendum , quodipseinpro - prietatePatrisnonpotuitesseimago : quiasiccessaretratioPatris , cumPateretfliusnecessentianecproprietatedif - ferrent : undeimagosecundumsuira - tionensempersalvatinaliquorationemdistinctionis , inquonecconvenitnecconvenierepotestcumeocujusestimago : perhocipsumenimquodimagoest , abalioest , sedhocnonestinaliquoessedissimilem , sedpotiusineoquodnonestaliquid , sedadaliquid .

Adidquodulteriusquæritur , UtrumAdquæst . potueritproducerepluresfliios ? patetAd 1 . perprædicta , quodnon : quiaillifliinecessentia , necproprictatedifferrent : etsicinomnibusidemessent , etnonplu - r e s : etideonnonestsimiledepatrein - feriori , inquopluresfliipermateriamdistinguuntur , etperformamsecundumessequodhabentinhacmateria .

Adaliuddicendum , quodpotentiagenerandinondeficitinPatre , necesthocaliquidquærere , UtrumdeficitetiamgenitoFliio , tamquamFiliigeneratiositpræterita ? quiainæternitateetinæternonihilpræteriit , etnihiladvenit : etideoFiliusnecantenecpostgenerationispotentiamest , sedinnuncstantesempergenitusest , utinfrahabebitur . Diciturenimsempergenitus : nonquiapræteriitgeneratioejus , sedquiaperfectaestetsemper : quianumqnamdeficitinnuncstanteæternitats : undeillaobjectiopro -

<--- Page Split --->

cedit de Deo sicut de re temporali, et ideo non valet.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod immoderata non potest esse generatio divina : eo quod hypostases ultra tres multiplicari non possunt : et esset inconveniens quod supra dictum est, scilicet quod aut ex eo quod non possit in paucis salvari, aut quod pauca supposita ad multos modos

actuum non sufficerent si fieret immoderata : et ideo immoderata in Deo fieri non potest.

Ad aliud dicendum, quod natura de se est communicabilis : sed communicatio exigit distinctionem acceptam penes proprietates diversas specie et non materia : et illa ultra tres in divinis esse non possunt, ut patet ex prædictis.

C. Opponitur prædictis verbis Augustini.

Hoc autem videtur quibusdam non posse stare, scilicet quod Filius potuerit gignere. Si enim potuit Filius gignere, potuit esse pater : et si potuit esse pater, potuit ergo esse pater vel sui, vel Patris, vel Spiritus sancti, vel alicujus alius : sed alius non, quia nullus alius semper fuit : nec Patris, quia Pater est ingenitus et innascibilis : nec sui, quia nulla res seipsam gignere potest : nec Spiritus sancti, quia nasci non potuit : si enim - nasci potuit, potuit esse Filius, et ita mutabilis esse potuit.

ARTICULUS VI.

An tres hypostases possint esse pater alicujus quarti ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in contrarium objiciendo : « Si potuit Filius gignere, potuit esse pater, etc. »

Videtur enim, quod ratio Magistri non valeat : quia si pater fuerit secundum haereticos, tunc eadem haeresis potuit dicere paternitatem esse, et quod filius sit pater illius quarti, et ita esset pater et filius diversis respectibus, sicut saepe contingit.

neretur Patri nec Spiritui sancto : ergo una paternitate omnes tres essent patres illius filii, sicut Pater et Filius unum sunt principium Spiritus sancti, eo quod in spirando Spiritum sanctum, Pater non habet oppositionem relativam ad Filum. Illius autem simile nec in corporali, nec in spirituali natura invenitur, quod una proprietate patris tres hypostases sint pater, vel patres unius : unde non potest esse pater alicujus quarti.

ARTICULUS VII.

Utrum quia filius potuit nasci, potuit et mutari ?

Ad hoc dicendum, quod hoc esse non potuit : quia sicut dicit Anselmus, in omnibus manet unitas in divinis ubi non distinguit oppositio relationis : sed in generatione illius quarti, Filius nec oppo-

Deinde objicitur de hoc : « Si enim nasci potuit, esse Filius, et ita mutabilis esse potuit, etc, »

<--- Page Split --->

  1. Hoc enim non videtur esse verum : quia esse filium non est aliquid penes quod vel ad quod sit motus : motus enim et mutatio non sunt in relatione : et ideo non videtur sequi, quod potuit mutari.

  2. Præterea, Pater incarnari potuit, et etiam Spiritus sanctus, ut habetur infra : sed qui incarnatur, nascitur : ergo mutatur secundum istam litteram, quod falsum est.

SOLUTIO. Dicendum, quod licet in ad aliquid, et ad ad aliquid non sit motus per se, tamen ad ipsum est motus per ac-

cidens, qui in omnibus est praedicamentis, ut dicit Philosophus : motus autem per se et per accidens in Deo non cadunt.

Ad aliud dicendum, quod incarnatio non dicit immutationem Dei vel divinae naturae : sed potius quod aliud, scilicet humana natura alio modo se habet ad ipsam, quia secundum unionem, ut in III Sententiarum determinari habet : sed hic Spiritus sanctus mutaretur a sua proprietate, quae mutatio caderet in personam divinam : et ideo bene dicit Magister.

D. Hic quæritur, Quomodo intelligenda sint?

Quomodo ergo accipiatur quod supra dictum est : Non enim non potuit gignere, sed non oportuit : quasi potuit, sed non oportuit. Non est nobis perspicuum aperire quomodo sit hoc verum : et ideo sub silentio potius esset prætereundum, nisi me super hoc aliquid loqui cogeret instantia quærentium.

E. Hic apertur ex quo sensu accipienda sint.

Potest ergo sic intelligi : Non enim non potuit, sed non oportuit, id est, non ex impotentia sui fuit, quod Filius non genuit, sed ei non conveniebat : sicut Deus Filius non est Deus Pater, nec tamen hoc ex impotentia sui est. Nam et Pater similiter non est Filius, nec hoc est ex impotentia Patris. Sed quærit Maximinus Arianorum Episcopus : Unde ergo est quod Pater non potest esse Filius, vel Filius Pater ? non utique ex impotentia, sed Pater proprietate generationis Pater est, qua oportet eum non esse Filium : et Filius proprietate nativitatis Filius est, qua oportet eum non esse Patrem. De quibus proprietatibus postea plenius tractabitur.

<--- Page Split --->

cum dicitur: Non non potuisse : quia impotens ex hoc non fuit: hoc enim ex ratione verbi extrahi non potest.

SOLUTIO. Magister vult, quod non non potuit, negatio ibi sit quasi termini privativi : et tunc non enim non potuit tantum valet (ut antiqui dicunt) quantum, non enim impotuit, ut ita dicam : et tunc ulterius sequitur, non ex hoc impotens fuit.

Deinde quæritur de hoc : « Non enim non potuit, etc. » Videtur non esse conveniens expositio

F. Utrum Pater natura sit potens gignere Filium, et an hoc sit aliqua potentia quæ sit in Filio ?

Item quæritur a quibusdam, Si Pater potens sit natura gignere Filium, et an hoc sit aliqua potentia quæ sit in Filio ? Ad quod dicimus, quia Pater non est potens nisi natura : ejus enim potentia natura est, vel essentia. At inquiunt illi, Si potens est gignere, habet ergo potentiam gignendi. Filius autem non habet potentiam gignendi, si non potest gignere : habet ergo aliquam potentiam Pater quam non habet Filius. Non sequitur. Eamdem enim potentiam habet penitus Filius, quam et Pater : qua potuit gignere, et Filius gigni potuit. Eadem enim potentia est in Filio, qua potuit gigni, quæ est in Patre, qua potuit gignere. Sed contra hoc opponitur, Aliud est posse gignere, aliud est posse gigni quia aliud est gignere, et aliud gigni. Hic distinguendum est. Si enim cum dicitur, Aliud est posse gignere, aliud posse gigni, aliam significas potentiam qua Pater potens est gignere, et aliam qua Filius potens est gigni : falsus est intellectus. Si autem dicas Patrem posse habere aliam proprietatem sive notionem qua genitor est, Filium aliam qua genitus est verus est intellectus. Aliam enim habet Pater proprietatem, qua Pater est : aliam Filius, qua Filius est.

DIVISIO TEXTUS.

« Item quæritur a quibusdam, Si Pater potens, etc. »

Hic incipit secunda pars istius dustin-

ctonis in qua quærit, cum dicitur, Pater potens est natura gignere Filium, etc.? in qua quæstione propter Litteram trahtur potentia ad essentiam, et magis elongatur ab actu notionali : unde aliqua ratio dubi potest esse, utrum hoc sit aliqua potentia quæ sit in Filo? Et ista pars

<--- Page Split --->

continet duo capitula. In primo distinguitur ista, Pater habet potentiam gignendi Filium. In secundo autem distinguitur ista, Pater habet potentiam generandi quam habet Filius, ibi, G, « Ita etiam cum dicitur, etc. »

ARTICULUS IX.

An Pater natura sit potens generare Filium ?

Objicitur autem de hoc quod dicit Littera: « Ad quod dicimus, quia Pater non est potens nisi natura, etc. »

CONTRA :

  1. Dicit Philosophus, quod cujus est potentia, ejus est et actus: si igitur potentia generandi naturae est, etiam actus naturae erit: et sic natura generat, quod supra negatum est 1.

  2. Praeterea, Si Pater potens est natura gignere Filium, cum eadem natura sit in Filio et Spritu sancto, in istis erit eadem potentia : aut ergo possibilis ad actum, aut impossibilis. Si primo modo : ponamus ergo, quod Filius generet et Spiritus sanctus, tunc ex hoc non sequitur impossibile quod supra improbatum est : quia magnum sequitur impossibile, scilicet quod series divinae generationis non impletur, ut dicit Augustinus. Si autem impossibilis es ad actum, tunc erit cassa et vana, quod est absurdum.

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate Pater non est potens nisi natura, ut Magister dicit : sed aliter significatur potentia, cum dicitur, potentia natura generandi, et potentia gignendi absolute : quia potentia gignendi natura in eo quod hujusmodi, non dicit potentiam per comparationem ad actum, sed per comparatio-

nem ad naturam in qua radicatur, tamen cum aliqua inclinatione ad actum : cum autem dicitur, potentia gignendi, dicitur potentia in actu, ut prius dictum est : unde nihil prohibet de potentia prima concedere, quod sit in Filio sub distinctione tali, quod gignendi potest esse gerundivum verbi activi personalis : et tunc non debet concedi, quod potentia natura gignendi sit in Filio : quia sensus esset, quod potentia esset in Filio quae ex natura posset generare, etsi non generaret : quia qui ex potentia naturae generat, non ex necessitate generat. Si autem sit gerundivum verbi impersonalis vel verbi personalis passivi, tunc bene potest concedi : quia si est gerundivum verbi impersonalis, tunc sensus est, quod potentia ex natura sit in Filio qua aliquis potest generare. Si vero est verbi personalis passivi, sensus est, quod potentia ex natura sit in Filio qua generetur : et hunc ultimum sensum ponit Magister in Littera : actus enim omnes particularium sunt et potentiae : sed tamen potentiae radicantur in natura : et ideo secundum Damascenum, licet potentia sit naturae, ut in qua fundatur, tamen non denominat naturam, sed hypostasim : unde dicit Damascenus, quod licet in Christo sint duae voluntates, tamen non est nisi unus volens, et non duo volentes : et ideo non oportet, quod actus sit naturae immediate, ita quod non hypostasis. Vel dicatur, quod hoc generaliter verum est, cujus est potentia ejus est et actus : sed non oportet quod eodem modo : quia potentia est alicujus secundum naturam, et actus est ejusdem secundum hypostasim, et ita est naturae in hypostasi vel supposito.

Ad aliud dicendum, quod una natura est in tribus personis, sed non est eadem comparatio naturae in illis : quia per relationem una distinguitur ab alia : et ideo in quantum natura est in una, comparatur per potentiae rationem ad unam, se-

<--- Page Split --->

cundum aliquem actum secundum quem eadem potentia in natura manente non potest comparari in alia : quia non est idem actus, ut supra diximus, eo quod potentia generandi per ly generandi conjungitur rationi notionis Patris, quam conjunctionem non potest habere in Filio vel Spiritu sancto.

ARTICULUS X.

An eadem sit potentia qua Pater potuit generare, et qua Filius generari ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister : « Eadem enim potentia est in Filio, qua potuit igni, quae est in Patre, qua potuit generare, etc. »

  1. Hoc enim non videtur verum : quia non est eadem potentia activi et passivi : gignere autem est activum, et gigni passivum.

  2. Præterea, Activum et passivum distant, sicut efficiens et materia : sed efficiens cum materia numquam potest esse idem essentia, ut probat Philosophus : ergo nec eadem est potentia ad gignere, et ad gigni.

  3. Præterea, In nominibus etiam videmus, quod non est una notio qua Pater est gignens, et qua Filius est genitus : ergo nec erit una potentia, ut videtur.

SOLUTIO. Dicendum, quod una est potentia in ratione potentiae naturalis, sed non una in ratione potentiae ad actum : quia potentia secundum rationem intelligendi est media inter naturam in qua radicatur, et actum qui egreditur ab ipsa, et Magister loquitur secundum comparationem illam in qua comparatur ad naturam in qua radicatur.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod in divinis nihil est passivum : sed principians et principiatum vix admittitur ibi : et bene potest una potentia naturae secundum quod hujusmodi, aliquid esse principians et principiatum, licet haec non possit esse una potentia relata ad actum.

Ad ALIUD dicendum, quod illa propositio vera est in his in quibus est efficiens et activum, et passivum et materia physica : sed aliud est modus activi, et activum ipsum : aliud modus passivi, et passivum ipsum. Gignere enim in divinis non est agere, licet habeat modum activi quem attendit Grammaticus. Similiter gigni non est pati nisi secundum modum grammaticalem : sed ad tale pati quod est in modo significandi tantum, sufficit principiatum esse quocumque modo.

Ad ALIUD dicendum, quod notio comparat potentiam ad actum, et conjungit eam actui: et ideo non est mirum si discrete tunc personis convenit: sed non sic facit natura quae habet potentiam quasi indistinctam: non enim distincta est potentia nisi per actum.

G. Quomodo intelligendum sit, Filius habet, vel non habet potentiam generandi?

Ita etiam cum dicitur, Filius non habet potentiam generandi quam Pater habet, dupliciter intelligi potest. Si enim dicatur, Filius non habet potentiam generandi quam et Pater, scilicet qua potens sit ad generan-

<--- Page Split --->

dum, id est, ut genuerit vel ut generet sicut Pater : verum est. Si vero intelligatur sic : Non habet potentiam qua possit gigni vel genitus esse, qua eadem Pater potens est ut genuerit vel ut generet : falsum est. Sicut dicitur, Pater habet potentiam qua potest esse Pater, Filius vero non habet potentiam qua possit esse Pater : et e converso, Filius habet potentiam qua potest esse Filius, Pater vero non habet potentiam qua possit esse Filius : habet ergo aliquam Pater quam non habet Filius, et e converso. Absit : quia eadem est potentia Patris, qua potest esse Pater : et Filii, qua potest esse Filius. Ita etiam eadem est voluntas, qua Pater vult esse Pater, non Filius : et Filius vult esse Filius, non Pater : et eadem est voluntas Filii, qua vult esse genitus, et Patrem genuisse : et Patris, qua vult esse genilor, et Filium genitum esse.

ARTICULUS XI.

Utrum illa sit vera, Filius habet potentiam generandi quam habet Pater?

tentia conjuncta est actui : et cum dicitur, Filius habet hanc potentiam quam Pater, conjungitur relationi Filii et proprietati, quae repugnat ad actum : ergo videtur absolute falsa esse.

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate solutio, duplex est, sicut dicit Auctor : cum enim dicitur, Filius habet, per ly habet intelligitur haec determinatio secundum naturam, eo quod non habet nisi per naturam : et sic fit comparatio potentiae ad naturam et ad actum : et secundum primam comparationem vera est, secundum autem secundam falsa est, ut dicit Magister.

Deinde quæritur de illa quam in secundo capite ponit : et distinguit eam, hanc scilicet, Filius habet potentiam generandi quam habet Pater, etc.

Hæc enim videtur distingui bilis non esse, sed absolute falsa : quia in nullo videtur potentia conjuneta actui, et rationi oppositæ ad actum illum : cum autem dicitur, potentia generandi, po-

<--- Page Split --->