DISTINCTIO VI.

A. Utrum Pater voluntate genuit Filium, an necessitate: et an volens, vel nolens sit Deus?

Præterea quæri solet, Utrum Pater genuerit Filium voluntate, an neDe comparatione actu generandi ad

cussitate? De hoc Orosius ad Augustinum ita ait: Voluntate genuit Pater potentiam.

Filium, vel necessitate: sed nec voluntate, nec necessitate: quia necessi-

tas in Deo non est: præire voluntas sapientiam non potest 1. Quocirca, ut

Augustinus ait in libro XV de Trinitate 2: Ridenda est dialectica Eunomii,

a quo Eunomiani hæretici orti sunt: qui cum non potuisset intelligere, nec

credere voluisset, unigenitum Dei Filium Verbum Dei esse natura, id est,

de substantia Patris genitum, non natura: vel substantiæ dixit esse Filium,

sed Filium voluntatis Dei: volens asserere accedentem Deo voluntatem, qua

signeret Filium: sicut nos aliquando aliquid volumus, quod antea non vo-

lebamus, propter quod mutabilis intelligitur nostra natura, quod absit ut

in Deo esse credamus. Dicamus ergo Verbum Dei esse Filium Dei natura,

non voluntate, ut docet Augustinus in bibro XV de Trinitate, ubi quem-

dam Catholicum hæretico respondentem commendat, dicens: Acute sane

quidam respondit hæretico verusitissime interroganti, Utrum Deum Filium

volens, vel nolens genuerit: ut si diceret, Nolens, absurdissima Dei mise-

ria sequeretur: si autem, Volens, continuo quod intendebat concluderet,

scilicet non naturae esse Filium, sed voluntatis. At ille vigilantissime vicis-

sim quæsivit ab eo, Utrum Deus Pater volens aut nolens sit Deus: ut si

responderet, Nolens, sequeretur grandis absurditas et miseria, quam de

Deo credere magna est insania: si autem diceret, Volens, responderetur

vi: ergo et ipse voluntate sua Deus est, non natura. Quid ergo restabat nisi

ut obmutesceret, sua interrogatione obligatum indissolubili vinculo se vi-

dens 3? Ex prædictis docetur non esse concedendum, quod Deus voluntate,

vel necessitate, vel volens, vel nolens, sit Deus. Item, quod voluntate, vel

necessitate, vel volens, vel nolens genuerit Filium.

<--- Page Split --->

  1. Videtur autem, quod necessitate Filum genuerit : quod enim impossibile est non esse, necesse est esse : Deum habere Filium impossibile est non esse : ergo necesse est esse.

« Præterea quæri solet, Utrum Pater genuerit Filium, etc. »

Hic incipit secunda pars istius tractatus de generatione Filii, in qua quæritur de potentia inclinante ad generationem ex parte generantis, Utrum illa sit necessitas, vel voluntas, vel natura? Dividitur autem in duas patres : in quarum prima agitur de potentia inclinante in Patre ad generandum. Sed quia in inferioribus potentia generandi est in filio genito, scut in patre : ideo quæritur in secunda patre, Utrum hujusmodi etiam sit in Filio? et hæc incipit in sequenti dætinctione VII, scilicet ibi, « Hic solet quæri a quibusdam, etc. »

Prima dividitur in tres. In prima movet quaestionem Magister, et solvit per interemptonem utrisque partis. In secunda, objicitur contra solutionem : et solvit, ibi, B, « Sed contra hoc opponitur, etc. » In tertia, redit ad partem quam interemerat, et solvit eam sub alio sensu, ibi, C, « Prædieta tamen verba, etc. »

In prima harum facit tria. Primo enim ponit quaestionem hæretici sub divisione. Secundo, interimit utramque partem divisionis, ibi, « Nec voluntate, nec necessitate. » In tertio, ponit instantiam contra divisionem hæretici, ibi, « Acute sane quidam. »

ARTICULUS I.

An Deus genuerit Filium ex necessitate, et voluntate ?

Incidit autem hic quaestio de ista divisione :

  1. Item, Quidquid nulla parte sua est contingens et possibile, ipsum in toto in essentia et actu est necesse: Deus Pater in nullo subjicitur contingenti et possibili: ergo in toto est necesse : ergo ipse est necessarium principium generationis Filii.

  2. Item, Idem est posse et esse in æternis : sed necessarium est Deum posse gignere Filium : ergo necesse est Deum genuisse Filium : et idem est in æternis genuisse et genærare : ergo Deus Pater de necessitate generat vel generavit Filium.

  3. Præterea, Omnipotenti detrahere maximum posse est impossibile : maximum autem posse est generare talem alterum qualis ipse est: ergo hoc posse impossibile est detrahere a Deo : ergo necesse est ponere in ipso: ergo ex necessitate genuit Filium.

  4. Item, Natura existente communicabili, et nihil prohibente eam communicari, impossibile est tollere communicationem sui : sed natura divina communicabilis est, et nihil prohibet communicationem fieri, ut supra dictum est et probatum est: ergo impossibile est non fieri communicationem: ergo necesse fuit generare Filium: quia per generationem fit naturee communicatio.

  5. Item, Dicit Philosophus, quod ea quae fiunt : aut semper, sicut necessaria, aut frequenter, aut raro : sed naturalia fiunt semper, aut frequenter, sed in necessariis fiunt semper : infra autem habebitur 1, quod Deus Pater semper genuit Filium : ergo necessario genuit Filium.

  6. Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus: Solus tons supersubstantialis Deitatis est Pater, nec Filius est Pater, nec Pater Filius, custodientibus hymnis

<--- Page Split --->

propria religione unicuique thearchicarum personarum 1. Cum igitur fontem necesse sit fluere, Pater ex necessitate genuit Filium.

  1. Item, In eodem, infra : Pater quidem est fontana deitas : Filius autem et Spiritus sanctus deigenae deitatis, si ita oportet dicere, pullulationes divinae, et miret flores, et supersubstantialia lumina a sanctis eloquiis accepimus. Ex hoc habetur, quod cum Pater sit deitas fontana, impossibile est eum non fundere et generare Filium.

.

Eodem modo videtur posse probari alia pars, scilicet quod voluntate genuit Filium sic :

  1. Deus vult omne bonum: ergo maxime bonum maxime vult : sed optimum est producere Filium, et producere Spiritum sanctum : ergo hoc maxime vult : ergo voluntate genuit ipsum.

  2. Item, In omnipotente omne opus subjacet voluntati : ergo cum generare (ut dicit Damascenus) sit opus naturae, hoc in ipso subjacebit voluntati : ergo voluntate genuit eum.

  3. Item, Aut genuit eum voluntate, aut genuit eum non voluntate : si voluntate, habeo propositum : si non genuit eum voluntate, et genuit : ergo genuit contra voluntatem, vel praeter voluntatem : quorum utrumque absurdum est : ergo voluntate genuit Filium.

  4. Item, In omnibus generantibus in quibus est propositum, primum inclinans ad generationem est voluntas : ergo et in Deo : ergo et voluntate genuit.

  5. Item, Quidquid fit non voluntate ejus qui habet voluntatem, non est laudabile : ergo si Pater non voluntate genuit Filium, Pater in generatione Filii non est laudabilis, quod absurdum est : ergo, etc.

  6. Item, Augustinus dicit infra : Si potuit gignere Filium, et noluit : ergo invidus : sed invidus non fuit : ergo

potuit, et voluit : ergo voluntate genuit.

  1. Item, Pater dicens Verbum, genuit Filium : sed dicere semper est in voluntate dicentis : ergo generare semper est in voluntate generantis : ergo semper voluntate genuit.

IN CONTRARIUM obiicitur sic primo quod s.1d contra non ex necessitate.

  1. Omnis necessitas ad aliquem actum est a potentia fortioris intrinseci, vel extrinseci : Deus Pater non habet aliquid fortius se : ergo non generat ex necessitate. Secunda supponitur a fide. Prima probatur ex hoc quod si est necessitas naturae, est a forma, quae potentior est in re agente per necessitatem quam materia. Si autem est necessitas ab extrinseco, tunc est cogens fortius : sicut accipit in coactione violentiae.

  2. Item, In omnibus his in quibus est natura et voluntas, secundum debitum ordinem natura subjacet voluntati : in Deo autem natura est et voluntas : ergo et in eo natura subjacet voluntati : quod autem subjacet voluntati, dicit Augustinus non esse necessarium : ergo in Deo nihil est necessarium : ergo nec generatio Filii nec aliud opus, ut videtur. Prima probatur ex perverso ordine in nobis : quia per peccatum accipit quod potentiae naturales voluntati et rationi non subjacent. Secunda probatur per hoc quod summus ordo est in Deo.

Contra alteram partem sic obiicitur, scilicet quod non voluntate genuit :

  1. Damascenus in duobus locis dicit, quod creatio est opus voluntatis, generatio autem opus naturae 2 : ergo non voluntate genuit.

  2. Item, Voluntate fieri dicuntur in quibus principalis motor est voluntas : sed in omni generatione principalis motor est natura : ergo generatio non fit voluntate.

  3. Item, Voluntas est ad volita : volita autem sunt exteriora de quibus est ap-

<--- Page Split --->

prehensio in ratione boni : generatio Filii non sic est de exterioribus : ergo non fit voluntate.

4 Præterea, In hominibus sic est quod generatio hominum non dicit opus voluntatis, sed potius opera mechanica quæ sunt super materiam aliam : ergo neque in divinis ita dici debet.

Soluto. 1. Solutio. Dicendum secundum Hilarium in auctoritatibus supra inductis 1, quod « intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi : quia non sermoni res, sed rei sermo subjectus est : » et ideo non omnis necessitas hic negetur, nec omnis voluntas : sed necessitas et voluntas secundum intentionem haereticorum, quae est necessitas violentiae, et coactionis ab agente contra voluntatem intrinsecus vel extrinsecus : sicut jam patebit, cum distinguetur necessarium : talem enim necessitatem non recipit divina generatio, nec Deus : quia dicit Philosophus in IV primae Philosophae : Si fuerunt res simplices et aeternae et immobiles, nulla earum erit violentia, neque contra naturam. Patet igitur quod talis necessitas violentiae non cadit in Deum. Voluntatem autem dicebant in Deo esse accedentem, ut dicit Augustinus, vel antecedentem, quae est de re antequam sit ipsa res, et quae quandoque est apud volentem, et quandoque non : unde si talis esset voluntas in Deo, et Pater esset mutabilis qui quandoque unum vellet, et quandoque aliud : et Filius non esset aeternus, cujus generationem voluntas paterna antecessisset, sicut rerum creationem praevenerat. Dicendum ergo secundum Philosophum in IV primae Philosophiae, quod necessarium dicitur respective, et absolute. Respective autem dicitur respectu finis intenti, aut respectu efficientis cogentus. Respectu finis duobus modis, scilicet respectu esse, et respectu bene esse : sicut necessarium est ad esse, sine quo impossibile est habere

aut conservare esse, sicut anhelitus et nutrimentum in animalibus : respectu bene esse, sine quo non habetur finis intentus in bene esse, sicut acceptio debiti ab Atheniense cive non habetur nisi navigetur Athenas : est ergo necessaria navigatio ad Athenas ad acceptionem debiti. Respectu autem esse efficientis, similiter est duobus modis, scilicet respectu agentis extra, et respectu agentis intra. Respectu agentis extra, sicut Dionysius dixit, quod necessarium est contrstans, et violentia est aliqua necessitas : et quidam Philosophus Ariotas dixit, Violentia de necesstate cogit me ut hoc faciam. Respectu autem cogentis intra, sicut dicitur, III Esdrae, iii, 12, quod super omnia vincet veritas : qua cogit consensum : et hoc modo dicit Philosophus, quod necessitas non permittit opinantem ad verum reverti, et mutari a sua opinione. Absolute autem necessarium est (ut dicit Philosophus) quod impossibile est ut sit alio modo : et hoc tribus modis est, scilicet per se, et per aliud, et compositum ex utroque : per se, sicut principia : per aliud, sicut conclusio determinata : ex utroque, sicut syllogismus. Et similiter est in ente incomplexo. Unde dicit Philosophus, quod necessarium absolute et per se non est nisi unum simplex primum : omnia enim alia composita ex suis componentibus trahunt necessitatem, et componentia ab efficiente primo : et ideo possibilia sunt secundum illa a quibus habent necessitatem : quia prius per intellectum in illis sunt in potentia quam in necessitate. Secundum igitur hanc divisionem dicemus, quod solus Deus est necessarium primum. Sunt autem multi alii modi in quibus non salvatur ratio necessitatis nisi æquivoce . sicut utile necessarium consuevimus dicere, et expediens necessarium.

His habitis, facile est respondere ad illam partem objectorum quae sunt de

<--- Page Split --->

necessario : omnes enim illæ rationes et auctoritates Dionysii adductæ, plane loquuntur de necessario simplici et absolute, quod præcipue est Deus : et hac necessitate generat Filium : neque sequitur aliquod inconveniens in ipso.

dente, secundum quas non est voluntatis opus generatio divina, ut dictum est.

Et sic patet solutio, ad omnia alia objecta simul.

Eodem modo distinguimus multiplicem voluntatem secundo modo. Est enim voluntas potentia volens, et est motor aliarum potestatum quae sunt in volente, sicut voluntas voliti extra, sicut cibi, vel potus, vel alterius, et hoc modo volunlatis opus est creatura : qua illud est extra Deum. Secundum autem quod voluntas est quasi motor aliarum potestalum, ut cum dicitur, volo intelligere, volo ambulare, potest intelligi secundum Magistrum haec tripliciter, scilicet antecredens quae est quasi disponens volument : et est voluntas ista praemeditaliones de opere qualiter fieri debeat, ut arcarius praemeditatur in qua parte materiae arce faciat fundum, et in qua operculum, et in qua parietem. Est etiam voluntas accedens : et haec duobus modis, scilicet accedens operi, et accedens volenti : accedens operi est quae immediate praecedit opus, sicut est voluntas ad operandum, ut percutiendi cum dolabro, et hujusmodi : accedens volenti est quam non habuit semper, sed accedit ei ex nova apprehensione alicujus apprehensi moventis voluntatem. Tertia est voluntas operi concurrens, quae dicitur concomitans : et ista voluntate Pater genuit Filium, quia voluit generationem : et de ista ultima procedunt rationes inductae ad hoc quod voluntate genuit Filium, ut patet singulas inspicienti.

IILEAUTEMrationesquæinducunturad probandum, quod non necessario genuit Filium, sequuntur de necessario per coactionem : et hoc necessarium in Deum cadere non potest, ut dictum est.

SMILITERaliærationesquæinducunturad hoc quod non voluntate genuit, accipiuntur de voluntate exteriorum : prima et secunda et tertia de voluntate præce-

ARTICULUS II.

An Deus volens aut nolens Filium genuerit ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit hæreticus : « Deus Filum volens aut nolens genuit, etc.

Videtur enim necessarium esse ut detur altera pars, cum distent partes per affirmationem, et negationem : quare necesse est alterum verificarì de quolìbet.

P R . ETEREA quæritur, Ex quo potuit in aliquo sensu dari ista, Deus volens genuit Filum, quare sub distinctione non dederunt eam Catholici doctores, sed interemerunt simpliciter ?

Abnocidendum , quodista , volensetnolens , nonopponunturperaffirmatio - n e m , etnegationem : cumenimnegatiointrinsecaestcumvoluntate , inunadictionevoluntasmanetaffirmata : sedvolitumdequoestserno , negatur : u n - deidemestnolo , quodvolocontrarium . Etsiobjicitur , quodincondecliniovide - turnegarivoluntas , cumdicitur , n o l o , nonvis , nonvult , e t c . Dicendum . quolfrivolumest , quinimoincondeclinioetiamaffirmatamanet , secundumquodestcondeclniumhujusverbi , n o l o : quiatunchabetvimuniusdictionishocquoddicitur , nonvis , etnonvult . Siautemsicdivideretur , autvolens , autnonvo - l e n s : tuncessetperaffirmationem , e t n e - gationem : ettuncsecundumintentionemhæreticicavendamdandaessetista , nonvolens : cxhocenimnonsequiturcoa -

<--- Page Split --->

ctio, sed negatur voluntas accedens volenti, et volito, ut supra dictum est.

Ad quest. Ad aliud dicendum, quod sancti Doctores magis instando compescere et confundere volebant haereticum, quam coram simplicibus cum eo disputa-

re : eo quod instantia facit obmutescere, et inducit confusionem : et hoc expediens fuit simplicibus, ut viderent illum non posse proficere : postea autem seorsum cum mansuetis tractabant veritatem solutionis, sicut Magister supra dixit 1.

B. Oppositio contra prædicta.

Sed contra hoc opponitur sic : Voluntas Dei est natura sive essentia Dei : quia non est aliud Deo esse, aliud velle : et ideo sicut una est essentia trium personarum, ita et una voluntas. Si ergo Deus natura Deus est, et voluntate Deus est : et si Verbum Dei natura Filius Dei est, et voluntate Filius Dei est. Hoc autem facile est refellere : nam et præscientia Dei sive scientia, qua scit vel præscit bona et mala, divina natura sive essentia est : et prædestinatio sive voluntas ejus, eadem divina essentia est : nec est Deo aliud scire et velle, quam esse : et cum sit unum et idem scientia Dei, vel voluntas, non tamen dicitur de voluntate quidquid dicitur de scientia, et e converso : nec omnia illa sua voluntate Deus vult, quæ sua scientia scit : cum sua scientia noverit tam bona, quam mala, voluntate autem non velit nisi bona. Scientia quippe Dei et præscientia de bonis est et malis : voluntas vero et prædestinatio de bonis est tantum : et tamen unum et idem in Deo est scientia et voluntas, et præscientia et prædestinatio. Ita cum unum sit natura Dei et voluntas, dicitur tamen Pater genuisse Filium natura, non voluntate : et esse Deus natura, non voluntate.

C. Qualiter intelligenda sint illa verba, Pater nec nolens, nec volens Deus est: nec volens, nec nolens genuit Filium?

Prædicta tamen verba quibus prudenter dictum est, quod Deus Pater nec volens nec nolens est Deus, nec nolens nec volens genuit Filium, sive voluntate sive necessitate, ex tali sensu mihi videntur accipienda : ut voluntatem præcedentem vel accedentem intelligamus, qualiter Eunomius

<--- Page Split --->

intelligebat. Non enim ipse Deus est voluntate præcedenti vel efficienti, vel volens priusquam Deus : nec voluntate præcedenti vel accedenti genuit Filium : nec prius volens quam generans genuit Filium : nec prius generans quam volens genuit Filium : volens tamen genuit, sicut potens genuit, et bonus genuit Filium, et sapiens genuit, et hujusmodi. Si enim Pater sapiens et bonus dicitur genuisse Filium, cur non et volens? cum ita sit Deo idem esse volentem, quod est esse Deum : sicut idem est esse sapientem, quod est esse Deum. Dicamus ergo, quia Pater sicut sapiens, ita volens genuit Filium : sed non voluntate præcedenti vel accedenti. Quem sensum aperit Augustinus, et confirmat, ita dicens super Epistolam ad Ephesios : De Filio Dei, id est, Domino nostro Jesu Christo scriptum est, quia cum Patre semper fuit, et numquam eum ut esset, paterna voluntas præcessit : et ille quidem natura Filius est.

ARTICULUS III.

An auctoritates istae Sanctorum sunt vera, qui dicunt quod voluntate genuit Filium ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda parte, B, « Hoc autem facile est refellere, etc. »

  1. Videntur enim quidam Sancti expresse dicere, quod voluntate genuit : unde Hilarius in libro III de Trinitate : Incomprehensibilem et innenarrabilem ante omne tempus et ante saecula unigenitum ex his quae in se ingenita erant, procreavit omne quod Deus est per charitatem ejus atque virtutem ei impertiens : charitas autem est dispositio voluntatis : ergo voluntate genuit.

  2. Item, Hilarius : Ex toto Patre totus Filius est natus : non aliunde, quia nihil antequam Filius : non in parte, quia plenitudo deitatis in Filio : nec in aliquibus, quia in omnibus : sed ut voluit qui potuit, et ut scivit qui genuit.

  3. Item, Origenes : Germen proferens voluntatis factus est Verbi Pater.

  4. Item, Ad idem est ratio : dicit enim Augustinus in libro IX de Trinitate, quod partum mentis præcedit appetitus rei quærendæ, qui postea fit amor cognitæ : ergo cum partus divinus sit partus mentis, quia verbum, videtur quod partum Filii voluntas antecedens præcesserit.

  5. Item, In omnibus in quibus in idem opus concurrunt natura et voluntas, voluntas præcedit opus ut inclinans et movens primum : et hoc contingit propter voluntatis libertatem : ergo videtur etiam, quod in Deo opus natura quod est generatio, voluntas præveniat ad minus secundum rationem.

  6. Præterea, Sicut differunt moventia, ita differunt mota : natura autem et voluntas sunt duo moventia : ergo secundum differentiam eorum est differentia operum et motuum : sed voluntas nobilior est natura : ergo nobilius est opus ejus : ergo cum nobilissimum sit opus generationis divinae, ipsa debet esse præcedens opus.

<--- Page Split --->

Sed contra. SED CONTRA hoc est quod dicit Hilarius in libro de Synodis : Si quis voluntate Dei Filium tamquam de creaturis factum dicat, anathema sit.

ideo rei non est in eo appetitus non habitæ, vel non factæ. Unde Augustinus loquitur ibi de mente creata quærente propter imperfectionem suæ scientiæ.

Solutio. - Solutio. Dicendum, quod voluntas accedens et præcedens non cadit in Deum respectu generationis Filii : et duæ auctoritates Hilarii primo inductæ intelliguntur de voluntate concurrente cum opere sive concomitante opus, ut supra diximus.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod germen voluntatis vocatur ab Origene in quo placitum Patris quievit, sicut ipse dixit, Matth. iii, 17 : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

AD 4. AD ALIUD dicendum, quod partum mentis præcedit amor, non partus, sed pariendi : et hoc est dum quærit mens quod pariat : sed amor partus qui perfectus amor est, sequitur partum secundum rationem : perfectio autem summa in Deo est : et

Ad aliud dicendum, quod illa ratio tenet in ratioqali natura creata, cujus una pars melior est alia, et una imperans et una imperata. Sic autem non est in divina natura : et ideo in Deo non præcedit voluntas naturam.

Ad aliud dicendum, quod si ista præpositio generaliter intelligatur, sicut differunt operantia sic differunt opera, ipsa est falsa : quia plurium opera naturae meliora sunt operibus voluntatis : in Deo tamen idem est secundum rem voluntas et natura : non tamen de quocumque est unum, de eodem est etiam aliud : quia differunt in subjectis, et in ratione, sicut dicit Magister in Littera.

Alia autem quæ hic dicuntur, manifesta per se sunt.

<--- Page Split --->