DISTINCTIO V.

A. Hic quaeritur, An Pater genuit divinam essentiam, vel ipsa Filium : an essentia genuit essentiam, vel ipsa nec genuit, nec genita est ?

Post hæc quaeritur, Utrum concedendum sit, quod Pater genuit divinam De comparatione gecussentiam, vel quod divina essentia genuit Filium, vel essentia genuit essennætrarum essentialem tiam : an omnino non genuit, nec genita est divina essentia ? Ad quod Caabstractum qui est estholicis tractatoribus consistentes dicimus, quod nec Pater genuit divinam sentia essentiam, nec divina essentia genuit Filium, nec divina essentia genuit divinam essentiam. Hic autem nomine essentiae intelligimus divinam naturam, quae communis est tribus personis et tota in singulis. Ideo non est dicendum, quod Pater genuit divinam essentiam : quia si Pater diceretur genuisse divinam essentiam, divina essentia relative diceretur ad Patrem, vel pro relativo poneretur. Si autem relative diceretur, vel pro relativo poneretur, non indicaret essentiam. Ut enim ait Augustinus in libro V de Trinitate : Quod relative dicitur, non indicat substantiam i.

DIVISIO TEXTUS.

§ Post hæc quaeritur, Utrum concedendum sit quod Pater genuit divinam essentiam ? etc. »

Hic incipit pars illa, in qua inquiritur, utrum divina essentia abstracte significata possit esse terminus generationis : et quia hæc quaestio duplicter potest formari secundum duplicem intellectum, ideo duas habet partes. In prima enim quaeritur, Utrum essentia generet, vel generetur : ita quod conveniat ei actus generationis immediate tamquam termino ? In secunda inquiritur, Si non convenit ei ut termino, utrum conveniat

ei sicut de quo est generatio per modum principii materialis, et hæc pars incipit ibi, I, « Dicitur quoque, et frequenter in Scriptura legitur, etc. »

In prima harum movet Magister quaestionem habentem quatuor problemata, scilicet an Pater genuerit essentiam, vel divina essentia genuerit Filium, aut essentia genuerit essentiam, aut nec genuerit essentia nec genita sit ? Unde prima istarum dividitur in duas partes, in quarum prima interimit problema primum : in secunda autem interimit secundum, et tertium, et construit quartum, et incipit ibi, E, « Ita etiam non est dicendum, quod divina essentia, etc. »

Prior autem adhuc dividitur in duas :

<--- Page Split --->

in quarum prima per rationes veritatem manifestat. In secunda, objicit contra, et solvit, ibi, D, « Huic autem videtur contrarium, etc. »

Primo ergo ad hoc quod Pater non genuerit essentiam, adducit tres rationes : quarum prima est, quia si essentia esset genita, ipsa relative diceretur, quod non est verum. Secunda est, quia secundum hoc Pater genuisset quod est ipse, quod iterum non est verum, et incipit ibi, B, « Item, Cum Deus Pater sit divina essentia, etc. » Tertia est, quia cum Deus Pater quasi formaliter sit divina essentia, ipsa quasi causa est ei ut sit : ergo si genuisset eam, ipse eo quod genuit esset, et Deus esset, quod falsum est. Et probat hunc processum valere per Augustinum, ibi, C, « Item, Si Pater est genitor, etc. »

In aliis antent Littera istius partis est manifesta.

ARTICULUS I.

Qualiter essentia se habet ad Filii generationem, utrum per modum communicabilis per generationem, et processionem ?

Ante Litteram autem incidit huc dubium, Qualiter essentia se habeat ad generationem Filii ?

  1. Id enim quod nobilitatis est, reponendum est generationi divinae : communicabilitas autem essentiae nobilitatis est in omni natura : ergo illa danda est praecipue essentiae divinae : ergo habet se ad generationem sicut per generationem communicabilis.

  2. Item, Intelligamus in divinis non esse generationem, nec processionem aliquam : constat, quod essentia divina non erit communicata pluribus personis sive suppositis. Si autem intelligimus generationem et processionem, statum sequitur essentiae communicatio : ergo ge-

neratio et processio sunt causa communicationis essentiae : quia causa est qua posita ponitur aliud, et qua destructa destruitur.

  1. Item, Hoc accipitur ex ratione generationis : quia generatio dicit fluxum communicationis naturae : ergo generatio facit illam communicatonem, ut videtur.

SED CONTRA :

  1. Omnis essentia quae secundum esse est in hypostasi habente ipsam, si hypostasis ipsa habens est incommunicabilis, ipsa essentia per idem esse quod est in illa incommunicabilis est. Veritas hujus patet in singulis. Sed essentia divina est in hypostasi Patris : ergo per esse quod est in Patre, propter incommunicabilitatem hypostasis Patris efficitur incommunucabilis : ergo Pater et Filius per generationem non habent idem esse essentiae, sed rationis solum : hoc autem falsum est : ergo generatio non communicat essentiam.

  2. Item, In omnibus aliis video hoc, quod si aliqua per nihil a se invicem distinguuntur, quod quidquid convenit uni secundum rem, convenit et alteri : sed essentia et persona per nihil a se invicem distinguuntur : ergo quidquid essentiae convenit secundum rem, convenit et persona. Prima patet per dictum Philosophi dicentis, quod idem est a quo non differt differentia. Secunda patet per hoc quod relationes non distinguunt personam ab essentia, et nihil aliud distinguit in divinis : ergo nihil distinguit. Inde procedo sic : Quidquid realiter convenit essentiae, convenit persona : sed realiter convenit essentiae communicari pluribus : ergo illud idem convenit personae : sed hoc falsum est : ergo falsum est, quod essentia sit communicabilis.

  3. Item, In omni natura video, quod determinatur et individuatur per incommunicabilitatem ipsius m quo est : ergo similiter erit m natura divina : sed nulla natura individuata in uno, cum illo in alio idem habet esse naturae, sed idem

<--- Page Split --->

potest habere esse rationis : ergo natura divina in Patre et Filio, non habet idem esse naturae, sed rationis, quod falsum est : ergo videtur incommunicabilis esse.

  1. Item, Detur quod divina natura non determinetur ad esse Patris per ea quae faciunt ad incommunicabilitatem Patris, videtur ex hoc sequi, quod non sit idem esse natura et essentiae in Patre et Patris. Probatio. Ponamus essentiam humanam non individuari in Socrate, sequitur ex hoc, quod essentia humana in Socrate non sit propria Socratis. Probatio. Proprium est quod convenit soli : nihil autem in Socrate fecit convenire essentiam humanam soli Socrati : ergo ipsa non soli Socrati convenit : ergo esse quod facit in Socrate, non est proprium esse Socratis : sed video, quod Socrates in quantum Socrates, habet proprium esse : ergo esse essentiae humana et esse Socratis, sunt diversa esse : ergo a simili, si essentia divina non determinatur in Patre proprietate Patris, erit aliud esse essentiae in Patre, et aliud esse Patris realiter, quod falsum est : ergo ipsa essentia determinatur in Patre proprietatibus : quidquid autem determinatur proprietate in divinis est incommunicabile : ergo essentia est incommunicabilis.

Solutio.

Solutio. Dicendum, quod revera essentia divina communicabilis est per generationem et processionem, sicut probant rationes primo inductae : et est communicabilis, non per eamdem rationem tantum, sed per idem esse numero : quia Pater et Filius et Spiritus sanctus idem esse essentiae habent.

Ad object. 1. Ad primum ergo dicendum, quod hoc verum est in his in quibus est differens essentia ab ipso quod est, vel in quo est, vel in quibus est universale et particulare, quod idem est : quia in illis non est communitas per esse et rem, sed per rationem solam : in divinis autem non est ita : et ideo essentia quae re communis est, etiam per esse est communis : et hoc convenit essentiae divinae propter hoc

quod est infinitae simplicitatis, quod sic patet: Si essentia creata esset omnino simplex, nec esset divisibilis per esse, nec per rationem: cum autem aliquid habeat de simplicitate et non ad plenum sit simplex, ipsa quidem per rationem remanet indivisa, dividitur tamen per esse in actu naturae qui est generatio: essentia igitur divina quae omnia vincit simplicitate, nec per rationem nec per esse dividitur.

Ad alud dicendum, quod licet in divinis non distinguatur persona ab essentia, eo quod inter personam et essentiam non cadat relationis oppositio : nihilominus vere sunt ibi personae, et vere essentia: et ideo non oportet, quod eodem modo significandi etiam secundum rem significetur utrumque: realis enim significatio est, cum dicitur, Persona distincta est: et realis significatio, cum dicitur, Essentia non distinguitur: patet enim ex supra dictis, quod res est essentiale, et etiam personale. Si autem quaeritur, Unde hoc contingit, quod idem est a quo non differt differentia: et tamen non hoc quod convenit uni, convenit alii? Dicendum, quod hoc convenit propter hoc quod est in divinis propter aliud, et non per se, ut si dicatur, Persona non differt aliqua differentia ab essentia: hoc non contingit ei, quia persona est, aut quia essentia est: sed utrique contingit propter aliud, quod est summa simplicitas illius naturae, quae non admittit quod persona cum essentia facial aquam compositionem. Sed quia illa simplicitas nec ab essentia tollit id quod convenit ei in quantum essentia est, nec a persona id quod convenit ei in quantum persona est, non sequitur, quod si persona sit incommunicabilis, quod propter hoc essentia sit incommunicabilis: sed secundum antiquos Theologos incidit fallacia accidentis.

Ad alud dicendum, quod essentia non Ad object. 3. est individuata et determinata proprietatibus personarum, nec proprietatibus personarum tollitur communicabilitas ab

<--- Page Split --->

esse essentiae : et hoc est ideo, quia proprietates circa esse essentiae non ponuntur : nihil autem determinant ad individuum et incommunicabilitatem, nisi hoc circa quod ponuntur : sed in creaturis ubi deficit essentia a simplicitate, eo quod est essentia simplex in ratione, non autem in esse, ideo determinatur et contrahitur ad esse hujus, et quod hoc esse hujus non sit esse alterius.

Ad object. 4 Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum procedit in inferioribus, eo quod in eis est universale et particulare : et ideo non est simile : quia in divinis non est universale et particulare, ut infra probabitur : sed si ponamus, quod essentia Socratis non differat a Socrate, tunc esse essentiae in Socrate, etiam sine individuantibus erit esse Socratis : et sic est in divinis : unde esse essentiae in Patre est esse Patris : et quia nec essentia nec esse determinatur proprietatibus, ideo utrumque remanet communicabile Filio per eamdem essentiam, et idem esse per essentiam illam.

ARTICULUS II.

Utrum essentia sit genita a Patre, et an in divinis sint duae res, relata, et non relata, scilicet essentia, et persona ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister in prima ratione, Quare essentia ibi non sit a Patre genita, ibi, « Si Pater diceretur genuisse divinam essentiam, etc. »

SED CONTRA :

  1. Secundum hoc in divinis est res relata, et res non relata : sed res relata, et res non relata sunt duae res : ergo essentia et persona sunt duae res.

  2. Item, Persona est res distincta, et essentia res non distincta : ergo non possunt esse res eadem : ergo essentia et persona sunt duo.

  3. Item, Propter oppositionem relationis una persona non est alia persona : cum igitur major sit oppositio affirmationis et negationis propter oppositionem contradictionis, cum dicitur, persona est res distincta, essentia res non distincta, essentia non debet esse persona.

  4. Praeterea, Notabilia sunt sophismata Praepositivi, qui sic objicit : Essentia est Pater, et Pater est essentia : sed Pater est Pater Filii : ergo essentia est Pater Filii.

  5. Item, Hæc simpliciter est vera, Essentia est Filius Patris, quia inter Filium Patris et essentiam non cadit distinctio relationis : sed quidquid est Filius Patris gentum est a Patre : ergo essentia genita est a Patre, quod falsum est : ergo essentia non est Filius Patris, quod iterum falsum est, quia essentia est Filius, et non est Filius nisi Patris, ergo essentia est Filius Patris.

  6. Item, Essentia una est ille qui genitus est : ille autem qui genitus est, Filius est : ergo essentia est Filius.

  7. Item, Essentia est res genita : sed res genita est genita : ergo essentia est genita, quod Magister negat in Littera.

  8. Item, Essentia est terminus generationis. Probatio. Essentia est id quod genitum est, vel ille qui genitus est a Patre : et hoc est terminus generationis : ergo essentia est terminus generationis : terminus autem generationis est a Patre : ergo essentia est a Patre, quod Auctor negat in Littera in tertia ratione. Et quia facile est hujusmodi multa adducere, ista sufficiant.

SOLUTIO. Dicendum ad primum et ad secundum, quod non sequitur, Persona est relata, vel distincta : et essentia non relata, nec distincta : ergo sunt duae res. Debet enim addere : et hæc res non est illa : et sic sequeretur quod essent duæ res : et ideo ab insufficienti procedit.

Ad aliud dicendum, quod oppositio affirmationis et negationis est major

<--- Page Split --->

quum relationis : sed quando circa idem significantur modi illarum oppositionum, tunc oppositis respectus, scilicet relativorum, non permittunt illa esse idem in quibus significantur illi respectus : sed nihil prohibet ab eodem secundum rem diversa affirmari et negari, eo quod ipsum accipitur in diversa ratione significanti : modi autem contradictionis tantum significantur, cum dicitur, res distincta, et res non distincta : quod patet, quia propositiones non sunt contradictoria, sed modi contradictionis significantur in prædicato. Aliter etiam potest dixi, quod contradictione non notatur circa idem eodem modo acceptum : cum enim dicit, essentia est res non distincta, ly res tenetur essentialiter : cum autem dicit, persona est res distincta, ly res tenetur personaliter : et ideo quia non sumitur ut idem, non est oppositio contradictionis.

Ad aliud dicendum, quod haec est verra, Essentia est Pater : et haec vera, Pater est Pater Filii : sed cum infert, ergo essentia est Pater Filii, conclusio illa duplex est, et in uno sensu sequitur, in alio non. Si enim ly Pater sit adjectivum, id est, si dicit formam prædicati prædica-

tum de essentia, locutio est falsa : quia sic rem suam poneret circa essentiam, et notaretur essentia generare. Si autem est subjectum, locutio est vera, et sequitur ex præmissis : et tunc non sequitur, quod essentia sit generans.

Ad aliud dicendum, quod haec est duplex eadem duplicitate, Essentia est Filius Patris, eo scilicet quod ly Filius potest teneri adjective, et sic falsa : vel substantive, et sic vera : et in primo sensu caderet distinctio inter Patrem et essentiam, et non in secundo sensu. In primo autem sensu sequitur quod genita sit a Patre, et non in secundo.

Ad aliud dicendum, quod haec est duplex : Essentia est res genita : ex eo quod ly res potest teneri pro persona, et sic vera est : vel pro essentia, et sic est falsa. Utroque enim modo teneri potest, ut patet ex præhabitis, et in uno sensu sequitur inconveniens, ut per se patet.

Ad aliud dicendum, quod est in processu fallacia accidentis: licet enim ille qui genitus est, sit terminus generationis, non tamen essentia est terminus: quia non quidquid convenit uni, convenit et alteri, licet re idem sint.

B. Secunda ratio.

Item, cum Deus Pater sit divina essentia, si ejus esset genitor, esset ulique genitor ejus rei quae ipse est : et ita eadem res seipsam genuisset, quod Augustinus negat, ut supra ostendimus 1.

<--- Page Split --->

nus, quod Filius est, quia est natus : ergo nativitas est causa quare sit Filius aliquo modo.

ARTICULUS III.

An in divinis essentia sit praecedens generatiorem, aut consequens, aut concomitans per intellectum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Cum Deus Pater sit divina essentia, etc. »

  1. Essentia in divinis aut est praecedens generationem secundum intellectum, aut consequens, aut concomitans, et hoc dico secundum quod est in Filio ? Non praecedens. Proba tio. Nihil acceptum per aliud est praecedens illud per quod accipitur secundum intellectum : essentia divina a Filio accepta est per generationem : ergo non praecedit generationem secundum intellectum. Prima patet per se. Secunda scribitur infra, ubi dicitur quod nihil habet Filius nisi quod per generationem accipit.

  2. Eodem modo patet, quod non concomitans, id est, concurrens generationi, sive simul currens, sicut dicitur voluntas concomitans operi quae operi concurrit, sicut habetur per distinctionem sequentem secundum intellectum generationem ipsam : ergo videtur, quod ipsa sit consequens : sed de omni consequente generationem possum dicere, quod per se vel ex consequenti generatur . ergo essentia divina vel per se vel ex consequenti generatur, quod falsum est.

  3. Item, In inferioribus video, quod hic generat hunc, et ex consequentie hic generat hominem, et per accidens hic generat filium : numquid sic possum dicere in divina generatione, quod hic generat hunc, et per consequens Deum et per accidens Filium ? Videtur, quod se: quia essentia consequens est generationem, ut probatum est : ergo per consequens generatur. Similiter dicit Augusti-

  4. Item. Acceptum et non acceptum non sunt idem : sed essentia in Filio est accepta, in Patre autem non accepta : ergo videtur, quod in Patre et Filio non sit eadem essentia.

SOLUTIO. Dicendum, quod essentia non habet se ad generationem ut praecedens, nec ut concomitans, nec ut consequens, sed ut idem generanti et genito.

Ad objectum autem dicendum, quod id quod per generationem accipitur, ut cujus inductivum in esse sit actus generatonis vel per se vel per consequens vel per accidens, illud se habet ad generationem ut consequens : sic autem non est essentia in Filio.

Ad id autem quod objicitur, quod nihil habet Filius nisi quod per generationem accepti. Dicendum, quod hoc verum est, sed tamen non accept ut consequens actum generationis, sed potius ut idem est generanti, qui tamen est ab ipso. Et per hoc patet solutio ad secundum.

Ad aliud dicendum, quod hoc non potest dici in generatione divina : essentia enim non consequens genitum, sed sibi idem : nec tamen generatur ut idem, nec generatur in eo : et hoc ideo qua est idem cui aliud convenit attributum propter modum significandi alium qui est in re essentiae et personae : convenut enim essentiae nullo modo generari : personae autem convenit generare, vel generari, vel procedere. Et similiter etiam non est dicendum, quod Filius generetur per accidens : quia Filius eadem proprietate hic est, qua Filius est, licet alio modo considerata : quia ipse proprietate illa in eo quod proprietas, est hic vel aliquis : in illa autem proprietate qua ad alterum est, eadem proprietate est Filius : et ideo non per se per generationem est hic, vel aliquis, et per accidens Filius : sed idem, et ab eadem proprietate diversimode considerata, ut

<--- Page Split --->

unfra patebit, ubi quaeretur, in qua ratione Pater generat Filium?

An ultimum dicendum, quod acceptum et non acceptum idem possunt esse, sed

non eodem modo considerata : quia essentia in Patre non est accepta, et in Filio est accepta.

C. Tertia ratio et potior.

Item, Si Pater est genitor essentiae divinae, cum ipse essentia divina sit, 1 Deus est. Ita ergo non illud quod generatur est a Patre Deus, sed Pater 10 quod generat, et est, et Deus est. Et si ita est, non genito gignens, sed gignenti genitus causa est, ut et sit, et Deus sit. Simili ratione probat Augustinus in libro VII de Trinitate 1, quod Pater non est sapiens sapientia quam genuit : quia si ea sapiens est, ea est : hoc enim 1 est sibi esse, quod sapere. Quod si hoc est sibi esse, quod sapere, non per illam sapientiam quam genuit Pater, sapiens est. Quod enim aliud dicimus, cum dicimus, Hoc illi est esse quod sapere : nisi, 10 est, quo sapiens est ? Ergo quae causa illi est ut sapiens sit, etiam ipsa illi causa est ut sit. Si ergo sapientia quam genuit, illi causa est ut sapiens sit, et causa illi est ut sit. Sed causam Patri, qua sit, a Patre genitam, nullo modo quisquam dixerit sapientiam : quid enim est insanius ? Ita ergo si Pater genuit essentiam qua est, essentia quam genuit, causa est illi ut sit. Non ergo ipsam qua 2 est, essentiam genuit. Nam in illa simplicitate, ut inquit Augustinus 3, quia non est aliud sapere quam esse, eadem est ibi sapientia quae essentia : ideoque quod de sapientia, hoc de essentia dicimus. Sicut ergo non genuit sapientiam qua sapiens 1 est, ita nec essentiam qua est. Ut enim sapientia sapiens est, et potentia pulens : ita et essentia ipse est. Eademque sapientia est et potentia, quae essentia. Patet itaque ex praedictis, quia Pater essentiam divinam non genuit.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IV.

An in divinis potest dici, quod Pater sit causa Filii ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in tertia ratione : « Sed gignenti genitus causa est, etc. »

Causa enim non est in divinis : dicit enim Chrysostomus super Joannem, quod non est dicendum, quod Pater sit causa Filii.

SED CONTRA :

  1. In Glossa super Epist. ad Hebræos, dicit Chrysostomus, quod Pater est causa Filii.

  2. Præterea, Quare recipitur ista, Pater est principium Filii, et non ista, Pater est causa Filii.

  3. Item, In Littera vult quod Pater essentia sit, et sapientia sapiens sit, quasi essentia et sapientia formaliter se habeant ad Patrem : quae Porretanus dixit, quod reprehensum fuit, quia sic notatur in Deo compositio.

SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod solum non est simplicter causa, sed quasi causa.

AD ALIUD dicendum, quod causa ponit AdoM id quod quasi ex necessitate sequitur aliud, et cum effectu praecipue efficiens ponit diversitatem substantae et essentiae : quia non potest idem esse effectum, et efficiens : sed non sic principium : dicit enim id quod est re, et tamen originans ipsum in quantum ante ipsum nihil est, et alia sunt ex ipso.

Ad ALIUD dicendum, quod non notaAd obi tur in talibus nisi causa formalis in nomine, et non in re. Porretanus autem posuit in re ipsa.

D. Hic adversari videtur Augustinus.

Huic autem videtur contrarium quod Augustinus ait in libro de Fide ad Petrum : Deus cum Verbum genuit, id quod ipse est genuit : nec de nihilo, nec de aliqua jam facta conditaque materia, sed de seipso id quod ipse est. Item, Deus Pater qui verissime se indicare animis cognituris et voluit et potuit, hoc ad seipsum indicandum genuit, quod est ipse qui genuit 1. Ecce aperte dicit his verbis Deum Patrem genuisse illud quod ipse est. Illud autem quod ipse est, non est nisi divina essentia : videtur ergo divinam essentiam genuisse. Ad quod respondemus illa verba sic intelligenda esse, dicentes : Pater de seipso genuit illud quod ipse est, id est, Filium qui est illud quod Pater est. Nam quod Pater est, et Filius hoc est : sed non qui Pater est, et Filius hic est.

<--- Page Split --->

Haec est pars illa in qua objicitur contra supra determinata, et solvit, et Littera est plana.

« Huic autem videtur contrarium, etc. »

E. Alias partes quaestionis exsequitur.

Ita etiam non est dicendum, quod divina essentia genuit Filium : quia cum Filius sit divina essentia, jam esset Filius res a qua generatur : et ita eadem res seipsam generaret.

Ita etiam dicimus, quod essentia divina non genuit essentiam. Cum enim una et summa quaedam res sit divina essentia, si divina essentia essentiam genuit, eadem res seipsam genuit, quod omnino esse non potest : sed Pater solus genuit Filium, et a Patre et Filio procedit Spiritus sanctus.

ARTICULUS V.

DIVISIO TEXTUS.

« Ita etiam non est dicendum, etc. » Ilie incipit pars illa quae est de aliis duabus partibus problematis, quas partes Magister hic intendit destruere. Et dividitur in duas partes. In prima Magister ostendit, quod essentia divina nec genuit Filium, nec genita est a seipsa. In secunda autem parte Magister objicit in contrarium per auctoritates, ibi, F, « Praedictis autem videtur esse contrarium, etc. »

In prima sunt duae partes penes duo problemata quae exsequitur. In prima determinat, quod essentia divina non genuit Filium. In secunda autem, quod essentia divina non genuit se, ibi, in medio cap. E, « Ita etiam decimus, quod essentia divina non genuit, etc. »

Utrum si Filius esset genitus a divina essentia, Filius esset aliqua res a qua generaretur ?

Incidit dubium de ratione quam ponit Magister ad primum problema, dicens, quod si Filius esset genitus a divina essentia, jam esset Filius res a qua generatur. Hoc enim ibi videtur inconveniens. PROBATIO . Filius est essentia, et essentia est Pater : ergo Filius est res quae est Pater : et a Patre est Filius : ergo Filius est res a qua ipse est Filius.

SOLUTIO . Primaestfalsasmpliciter , sicutdicitMagister , sclicet , Filiusestresaquageneratur . Etcumdicitur , Filiusestessentia , veraestista : etsimiliterilla , EssentiaestPater : sedcumulteriusin - fertur : ergoFiliusestresquaestPater , duplexestlocutioexaequivocationehujustermini , r e s : quiasiessentiale , veraest : sipersonale , falsa : etinhoc - sensusequiturconclusio , ergoFiliusestresaquaipseest .

<--- Page Split --->

F. Que videantur prædictis esse contraria.

Prædictis autem videtur contrarium esse quod dicit Augustinus in libro VII de Trinitate 1 : Hoc, inquit, est Deo esse, quod sapere. Unde Pater et Filius simul sunt una sapientia, quia una essentia : et sigillatim sapientia de sapientia, sicut essentia de essentia. Ecce his verbis aperte dicit Augustinus sagientiam de sapientia, et essentiam de essentia : ubi videtur significare quod sapientia sapientiam, et essentia genuerit essentiam. Idem, in libro de Fide ad Petrum ait : Sic Christum Dei Filium, id est, unam ex Trinitate personam, Deum verum crede, ut divinitatem ejus de natura Patris natam esse non dubites 2. Hic videtur dicere, quod natura Filii sit nata de natura Patris. Idem, in libro XV de Trinitate ait : Dicitur Filius consilium de consilio, et voluntas de voluntate : sicut substantia de substantia, sapientia de sapientia 3. Et hic videtur dicere, quod substantia sit genita de substantia, et sapientia de sapientia. Sed hoc ita determinamus, sapientia de sapientia, et substantia de substantia est, id est, Filius qui est sapientia, qui est substantia, est de Patre qui est eadem substantia et sapientia : et Filius qui est divinitas, natus est de Patre qui est natura divina. Et, ut expressius dicamus, dicimus Filium sapientiam, esse de Patre sapientia : et dicimus Filium substantiam, esse genitum de Patre et a Patre substantia.

Quod autem ita intelligi debeat, Augustinus ostendit in libro VII de Trinitate, dicens : Pater ipse sapientia est : et dicitur Filius sapientia Patris, quomodo dicitur lumen Patris, id est, sicut lumen de lumine, et uterque unum lumen : sic intelligatur sapientia de sapientia, et uterque una sapientia et una essentia 1. Item, ideo Christus dicitur virtus et sapientia Dei, quia de Patre virtute et sapientia, etiam ipse virtus et sapientia est : sicut ipse lumen de Patre lumine est, et ipse fons vitæ est apud Deum Patrem fontem vitæ. Filius ergo sapientia de Patre sapientia est, sicut Filius lumen de Patre lumine, et Deus Filius de Deo Patre : ut et singulus sit lumen, et singulus Deus, et singulus sapientia : et simul unum lumen, unus Deus, una sapientia. Ecce manifeste his verbis aperit Augustinus ex quo sensu accipienda sunt prædicta verba et his similia, scilicet cum dicitur substantia de substantia, vel substantia genuit substantiam.

<--- Page Split --->

generans et genitus sunt unus et idem Deus, ut habitum est in praecedenti distinctione: ergo videtur, quod si etiam essentia essentiam genuit, et sapientia sapentiam, non sequeretur propter hoc quod essent duae sapientae, vel duae essentiae.

  1. Item, Quod dicit Magister de causa, non videtur impedire : qua deitate Deus Pater Deus est : et tamen habemus hoc ab Augustino, quod deitas nata est.

  2. Item, Cum dicitur, Deus Deum genuit, non dicitur propter hoc quod ipse eo quod genuit, et sit et Deus sit, licet sit idem Deus cum ipso quem genuit : ergo a simili non sequeretur hic hoc inconveniens, ut si essentia genita esset, quod Deus eo quod genuit, et esset, et Deus esset.

SOLUTIO. Dicendum, quod major et minor est proprctas in hujusmodi terminis, in quantum magis et minus elongantur a suppositis quae sunt per se signata suis proprietatibus : unde ista proprissima est, Pater genuit Filium. Haec autem minus propria, Deus genuit Deum : tamen quia ly Deus dicit habentem deitatem, claudit in se suppositum secundum illum modum significandi quo stat sub natura, et ideo habet in se id quod distinguitur in generatone, et id etiam quod idem est in generante et genito : et ideo ista loquentium in usu admittitur. Si tamen in similibus extenretur sic, Sapiens genuit sapientem, et potens potentem, etc., omnes reciperentur sub eodem modo : licet aliter significetur divina natura in illis et sub hoc nomine Deus, eo quod omnia hujusmodi nomina dicunt naturam in supposito quod distinctionem in generatione recipit : sed si accipiantur nomina abstracto modo significata, ut essentia, sapientia, etc., intelligendum quod duplex est abstractio, scilicet a subjecto, et ab actu : a subjecto enim omnia aequaliter dicunt abstractionem, sed non ab actu : est enim sapientia ad actum specialem,

ARTICULUS VI.

In quibus nominibus quibus nominantur personae divinae, est major proprietas, et in quibus minor ?

Dubium incudit hic primo de hoc quod dicit : « Sapientia de sapientia, etc. »

Quæritur enim in quibus nominibus sit major proprietas, et in quibus minor ?

PRETEREA , Magister supra dixit in ratione prima quam adduxit ad primum problema, quod si Pater genuisset divinam essentiam, quod divina essentia relative diceretur ad Patrem. Quæritur ergo si de his aliquo modo dicatur, quod relative dicuntur : et si aliquo modo hoc sit concedendum ?

  1. Item, Non videtur sequi aliquid inconveniens ex his quae Magister dicit : Deus enim Deum genuit : et tamen Deus non dicitur relative : ergo videtur similiter quod sapientia sapientiam genuerit, et essentia essentiam : et tamen non dicitur relative.

  2. Item, Deus Deum genuit : et tamen

<--- Page Split --->

et justitia, et hujusmodi, sed non essentia : quia vero actus sunt particularium compositorum et suppositorum. ideo nomina talia ordinem ad actum dicentia, per consequens dicunt relationem ad suppositum : et ideo propter hunc ordinem minus habent proprietatis istae, Sapientia de sapientia, potentia de potentia, quam istae, Substantia de substantia, essentia de essentia. In illis tamen quae nominant substantiam etiam ordo est : quia simplicissima secundum rationem intelligendi est essentia : substantia vero minus, eo quod imponitur nomen ab actu substandi : similiter existentia ab actu egrediendi ab alus, vel ab alio.

QUIDAM dicunt, quod nomina quadicunt in divinis id quod assequitur naturam, ut bonus, sapiens, etc., nominant quamdam influentiam super creata : et cum non influat nisi suppostum perfectum, eo quod non nisi perfecto convenit agere, dicunt quod talia nomina conveniunt causae causanti : et ideo habent quamdam concretionem ad suppositum. Sed hoc nihil est : quia posito quod numquam influat, adhuc verissime sapiens est, et bonus, et omnia hujusnodi : ratio tamen ipsorum fundatur supra auctoritatem prius habitam, ubi dixit Augustinus in libro de Fide ad Petrum : Deus Pater qui verissime se indicare animis cognituris et voluit et potuit, hoc ad indicandum se genuit, quod fuit ipse qui genuit 2. Sed iste non est intellectus auctoritatis : quia secundum hoc cognitio creaturae esset causa generationis Filii, quod falsum est : sed in illa auctoritate notatur terminus qui est ex consequentii : in se enim sapiens est formali sapientia, et ex consequentii influit in nobis : tamen si non influeret, adhuc sapiens esset.

cipaliter, est relativum esse et secundum suum esse ad aliud esse et referri, sicut Pater et Filius dicuntur relative. Secundo modo dicitur relative dici, dicere relationem qua ipsa relativa ad alud dicuntur, sicut paternitas, filiatio, et hujusmodi dicuntur relative. Tertio modo dicitur relative dici, quod dicit proprietatem inventam in relativo ex hoc quod relativum est : sicut innascibiltas relativum est, quia invenitur in relativo ex hoc quod ipsum sic relativum est quod est principium totius divinitatis : ex hoc enim oportet, quod Pater non sit ab alio. Quarto modo dicitur aliquid relative dici, eo quod ipsum secundum rationem intelligendi causat relationem : sicut generare, et generari, et procedere, et processio, et hujusmodi dicuntur relative : quia ex hoc quod generat, secundum rationem intelligendum est Pater, ex hoc quod generatur est Filius : sicut tamen facile est videre, generato non est relatio secundum suum significatum, nec etiam generare, et hujusmodi. Et his quatuor modis significantur relationes in divinis proprietate maxima : quia omnibus his modis sunt distingubiles : et hoc ultimo modo etiam significantur relationes in praepositionibus notantibus habitudinem originis, ut cum dicitur, Deus de Deo.

ADHCCtribus alus modis dicitur relative dici minus proprie, quorum unus est, pro relativo accommodata significatione poni, licet ipsam substantiam dicat, et sic sunt relativa personalia apud Latinos, et hypostasis apud Graecos, et non supponunt nisi relativum : et ideo pluraliter de personis praedicantur in summa : Pater enim et Filius sunt dua persona, et dua hypostases. Secundo modo dicitur relativum, quod significat collectas personas, ut trinitas, ipsum enim claudit in se ea qua relativa dicuntur. Tertio modo dicitur relative, quod ponitur loco relativi, eo quod ipsum nominat essen-

<--- Page Split --->

tiam divinam per modum suppositi, ut Deus : et iste est minus proprius modus inter omnes qui dicti sunt. Essentia autem nullo istorum modorum dici potest relative : et ideo inconveniens est, quod sit genitum, vel generans.

Ad aliud dicendum, quod Deus Deum kcnuit, et sunt unus Deus, eo quod ly Deus in se claudit divinitatem suppositi et unitatem essentiae : et ideo non sequitur, quod sint plures dii : sed cum dicitur, essentia genuit essentiam, non habet in se suppositum : ergo oporteret, quod satisfaceret distinctioni generationis per distinctionem essentiae : et ita sequitur, ut Magister dicit, quod plures essent essentiae : et ideo errabat abbas Joachim, qui hanc causam non vidit, et dixit essentiam generare essentiam, et tamen esse unam essentiam : sicut Deus genuit Deum, et tamen sunt unus Deus.

Ad aliud dicendum, quod haec est impropria, Divinitas est nata, et debet exponi, hoc est, per generationem accepta est, non per generationem deitatis, sed per generationem habentis eam.

Ad aliud dicendum, quod hoc contingit propter concretionem hujus nominis, Deus, quae non est in essentia, ut dictum est.

ARTICULUS VII.

An Filius bene dicatur consilium de consilio, et voluntas de voluntate?

« Dicitur Filius consilium de consilio, et voluntas de voluntate, etc. »

  1. Dicit enim Damascenus quod consilium non cadit in Deum, eo quod sit ignorantis : ergo Filius non est consilium de consilio.

  2. Praeterea, Supra habitum est 1, quod voluntas attribuitur Spiritui sancto : ergo Filius non est voluntas de voluntate, sed potius Spiritus sanctus, ut videtur.

Solutio. Consilium dicitur duobus solutio. modis, sicut et consulo : est enim consiAd 1 lium ex parte quaerentis, et illud est ignorantis : est etiam consilium ex parte dantis, et hoc significat abundantiam et plenitudinem scientiae super ea quae dubitabilia sunt alii, et sic consilium in Deo dicitur aeterna dispositio sapientiae suae de rebus fiendis, et hoc modo dicitur Filius consilium de consilio, eo quod in ipso ex praecipua parte consilium impletum est per incarnationem et passionem. Unde etiam secundum aliam translationem, Isa. ix, 6, dicitur « magni conslii Angelus. » Et, Isa. xi, 2, dicitur Spiritus consilii super eum requevisse 2.

Ad aliud dicendum, quod voluntas ad 2. licet approprietur Spiritui sancto, non tamen est propria sibi : quia una est voluntas trium : et ideo convenit Filio habere voluntatem per hoc quod eam a Patre accepit.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit :

1 Cf. Supra, Dist. III. 2 Isa. xi, 2 : Requiescet super eum spiritus Domini, etc.

<--- Page Split --->

G. Quod videtur prædictæ expositioni contrarium.

Iuicveroetiamidcontrariumvidetur , quodHilariusaitinlibroIVdeTrinitate : Nihil , inquit , nisinatumhabetFilius : etgenitihonorisadmi - ratioinhonoregenerantisest . CumergoFiliusessentiamhabeat ( totaenimineoestdivinaessentia ) videturquodipsadvinaessentianatasit . IteminlibroVait : NatvitasDeinonpotesteamexquaprovectaest , nonte - nerenaturam : necenimaliudquamDeussubsistit , quodnonaliundequamdeDeosubsistit . EccehicdicitnativitatemDeiprovectamexnatu - r a : etitavideturexhisverbisatqueprædicitisnaturaDeietgenita , e t g e - nuisse . QuodapertiusdicitinlibroIXdeTrinitate : N o s , inquit , unigenitumDeuminformaservi ' manentem , innaturaDei 2 mansisseprofitemur : necunitatemformæservilis , innaturamdivinæunitatisrefundimus : necrursumcorporaliinsinuationePatreminFilioprædicamus , sedexeoejus - demgenerisgenitamnaturam , naturaliterinsegignentemhabuissena - turam : quæinformanaturæsegignentismanens , formamnaturæetinfir - mitatiscorporalisaccepit . NonenimdefeceratDeinatura , neesset : sedinsehumilitatemterrenænativitatismanenssibiDeinaturasusceperat , g e - nerissuipotestateminhabituassumptæhumanitatisexercens . Eccehicapertedicit , etnaturamgenuisse , etnaturamgenitam , etnaturamassum - psissenaturam : quodaplerisquenegatur . I t e m , ineodem : Numquiduni - genitoDeocontumeliaest , PatremsibiinnascibilemDeumesse , cumexinnascibiliDeonativitasunigenitainnaturamunigenitamsubsistat ? Ecceethicdicitunigenitamnaturam .

H. Quomodo sint intelligenda praemissa verba Hilarii ?

Sed quia hæc verba sane vult intelligi, ipse idem dicit in libro IV : Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi : quia non sermonis res, sed rei sermo subjectus est. Hæc ergo verba ita intelligi possunt : Nihil habet Filius nisi natum, id est, nihil habet secundum quod Deus est, nisi quod nascendo accepit : et ipse nascendo Patris in se subsistentem naturam ha-

<--- Page Split --->

buit. Unde idem Hilarius addit in libro V : Eamdem naturam habet genitus, quam ille qui genuit : ita tamen ut natus non sit ille qui genuit. Nam quomodo erit Pater ipse, cum genitus sit ? Sed in his ipsis subsistit ille qui genitus est, in quibus totus est ipse qui genuit : quia non est aliunde qui genitus est : et ideo non refertur ad aliud quod in uno subsistit, et ex uno. Ac si in generatione Filii et naturam suam, ut ita dicam, sequitur inderutabilis Deus, inderutabilem Deum gignens, nec naturam suam deserit ex inderutabili Deo inderutabilis Dei perfecta nativitas. Subsistentem ergo in eo Dei naturam intelligamus, cum in Deo Deus insit : nec praeter eum qui Deus est, quisquam Deus alius sit : quia ipse Deus, et in eo Deus. Natura ergo Dei Patris veritas in Deo Filio esse docetur, cum in eo Deus intelligitur esse qui Deus est. Est enim unus in uno, et unus ab uno.

DIVISIO TEXTUS.

« Hic vero etiam id contrarium, etc. »

Hic objicit per verba Hilarii, et in sequenti solvit.

Et potest esse dubium de hoc quod dicit solvendo, « Nihil habet Filius nisi natum, » id est, nihil habet secundum quod Deus est, nisi quod nascendo accepit.

ARTICULUS VIII.

Quem actum copulat verbum, accepit, utrum notionalem aut essentialem ?

Quærtur enim quem actum copulat hoc verbum, accepit, aut notonolem, aut essentialem ? Si notionalem, cum ipse Filius nascendo accepit essentiam, videtur actus notionalis esse super essentiam : ergo distinguitur, ut videtur. Si essentialem, tunc æqualiter accipere convenit Patri et Filio, quod falsum est.

I T E M , ULTERIUSquæritur , Utrumhæcverasit , Filiusgenerationedivinaest ?PROBATIOquodsic : Filiusgenerationedivinahabetquidquidest : sedhæcestvera , Filiusest : ergoFiliusgenerationedivinaest .CONTRA : Essentiaest , nongenerationedivina .

Solutio . H æ c , Filiusgenerationeest , sinepræjudicioloquendohabetcalum - n i a m : sienimsicintelligatur , tamquamesseFliisitterminusgenerationisperseetinFilio , falsaest . Siautemintelliga - t u r , quodterminusquidemgenerationisestFilius , etillepergenerationemha - beatesse , tuncestvera , ethocmodopro - batur : hæcautemestvera : Filiusgene - rationedivinaestFilius , etessentiadivi - naestquasiformalter .

Ad in autem quod quæritur primo, Quem actum copulat hoc verbum, accepit ? Dico, quod notionalem qui est generatio : non tamen dico, quod actus terminetur secundum rationem intelligendi primo, vel consequenter super essentiam : sed terminatur in Filio in quo est essentia eadem propter duo, scilicet essentiae communitatem, et etiam indvisionem. Unde ad hoc quod essentia sit communicata, facit generatio : sed tamen non est super ipsam per se, vel conse-

<--- Page Split --->

quenter: quod sic probatur. Si esset super ipsam primo, tunc essentia esset genita, quod falsum est: si autem esset super ipsam consequenter, tunc essentia se haberet consequenter ad Filium: et ita in Filio esset aliquid vicinum generationi, et aliquid remotum: et sic sequeren-

tur duæ hæreses, quarum una est, quod Filius haberet in se universale et particulare: secunda est, quod essentia generaretur per consequens: et ita etiam per consequens distingueretur secundum esse quod habet in Filio, ab esse quod habet in Patre.

I. Quod legitur Pater de sua substantia genuisse Filium, et Filium substantiae Patris.

Dicitur quoque, et frequenter in Scriptura legitur, Patrem de sua substantia genuisse Filium. Unde Augustinus in libro de Fide ad Petrum ait: Pater Deus de nullo genitus Deo, semel de sua natura sine initio genuit Filium Deum sibi æqualem, et eadem qua ipse naturaliter æternus est, divinitate coæternum '. Ecce hic dicit Augustinus Filium genitum Dei natura Patris. Est autem una natura Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Si ergo de natura Patris genitus est Filius, genitus est de natura Filii et Spiritus sancti: imo de natura trium personarum. Idem quoque Augustinus in libro XV de Trinitate 2, dicit Christum esse Filium substantiae Patris, et de substantia Patris genitum, tractans illud verbum Apostoli loquentis de Deo Patre sic: Qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et tanslulit in regnum Filii charitatis suæ 3. Quod dictum est, inquit, Filii charitatis suæ, nihil aliud intelligitur quam Filii sui dilecti, quam Filii substantiæ suæ. Charitas quippe Patris qui 4 in natura ejus est ineffabiliter simplici, nihil est aliud quam ipsa natura atque substantia, ut sæpe diximus, et sæpe iterare non piget: ac pro 5 hoc Filius charitatis ejus nullus alius est, quam qui de substantia ejus est genitus. Ecce hic aperte dicit Augustinus Filium esse genitum de substantia Patris, et Filium substantiae Patris. Idem quoque Augustinus in libro III contra haereticum Maximinum 6, substantiam Dei genuisse Filium, et Filium genitum de substantia Patris asserit, dicens: Carnalibus cogitationibus pleni, substantiam Dei de seipsa gignere Filium non putatis, nisi hoc patiatur quod substantia carnis patitur quando

<--- Page Split --->

gignit. Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei 1. Nullo enim modo verum Dei Filium cogitatis, si cum natum esse de substantia Patris negatis. Non enim jam erat hominis Filius, et Deo donante factus est Dei Filius: ex Deo natus, gratia non natura. An forte etsi non hominis Filius erat, tamen jam aliqua erat qualiscumque creatura, et in Dei Filium Deo mutante conversa est? Sed nihil horum est: ergo aut de nihilo, aut de aliqua substantia natus est. Sed ne crederemus vos putare de nihilo esse Dei Filium, affirmatis non vos dicere de nihilo esse Dei Filium. De aliqua ergo substantia est: et si non de substantia Patris, de qua sit, dicite: sed non invenietis. Jam ergo unigenitum Dei Filium Jesum Christum de Patris esse substantia, non vos nobiscum pigeat confiteri. Idem, in eodem: Utrique legimus ut simus in vero Filio ejus Jesu Christo 2. Dicite ergo nobis, utrum iste verus Dei Filius, ab eis qui gratia filii sunt, quadam proprietate discretus, de nulla substantia sit, an de aliqua? Non dico, inquis, de nulla: nec dicam de nihilo, ergo de aliqua substantia est. Quæro, de qua? Si non de Patris substantia est, aliam quære. Si aliam non invenis, Patris agnosce substantiam, et Filium cum Patre òpàòsiv ovn cofiitere. Idem, in eodem: Confileor Deum Patrem omnino incorruptibiliter genuisse: sed quod est ipse genuisse. Item, Dico quod sæpe dicendum est, Aut de aliqua substantia est natus Dei Filius, aut de nulla. Si de nulla: ergo de nihilo, quod vos jam non dicitis. Si vero de aliqua, nec tamen de Patris substantia, non est verus Filius. Si vero de Patris substantia, unius ejusdemque substantiæ sunt Pater et Filius. Vos autem nec Filium Dei de substantia Patris genitum vultis: et tamen eum nec ex nihilo, nec ex aliqua materia, sed ex Patre esse conceditis: nec videtis quam necesse sit, ut qui non est ex nihilo, nec ex aliqua alia re, sed ex Deo, nisi ex Dei substantia esse non possit: et hoc esse quod Deus est, de quo est, id est, Deus de Deo natus est: quia non alius prius fuit, sed natura coæterna de Deo est

K. Colligens summam prædictorum, aperit ex quo sensu accipienda sint.

His verbis præmissis innui videtur, quod divina substantia Filium genuerit, et quod Filius sit genitus de substantia Patris, et quod de Deo est natura coæterna, et quod Pater id quod ipse est genuit. Id autem quod ipse est, divina essentia est: et ita putari potest divinam essentiam ge-

<--- Page Split --->

nuisse Vehementer movent nos hæc verba, quæ quomodo intelligenda sint, mallem magis ab aliis audire quam ipse tradere. Ut tamen sine præjudicio atque temeritate loquar, ex hoc sensu dicta possunt accipi : Natura coæterna de Deo est, id est, Filius coæternus Patri, de Patre est : ita quod est eadem cum eo natura, vel ejusdem nature. Quem sensum confirmat Augustinus ibidem ' subjiciens, et quod dixerat quasi explanans. Dicto enim, Natura coæterna est de Deo, addit : Non est aliud Filius quam illud de quo est, id est, unius ejusdemque substantiæ est. Deinde apertius talem intellectum ex prædictis verbis fore habendum aperit in eodem libro contra Maximinum, dicens : Trinitas hæc unius ejusdemque substantiæ est : quia non de aliqua materia, vel de nihilo est Filius, sed de quo est genitus. Itemque Spiritus sanctus non de aliqua materia, vel de nihilo est, sed inde est unde procedit. His utique verbis aperte ostendit ea ratione dici Filium esse de substantia Patris quia est de Patre genitus, ita quod est ejusdem substantiæ cum eo : et Spiritum sanctum esse de substantia Patris et Filii, quia ab utroque procedit, ita quod est ejusdem substantiæ.

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS IX.

« Dictur quoque frequenter, etc. » Hic incipit pars illa in qua quaeritur, Utrum essentia in persona sit, vel esse possit terminus generationis a quo vel in quem ?

Utrum quando Magister dicit, Transtulut in regnum charitatis, ly charitatis copulet dilectionem notionalem, vel essentialem ?

Et dividitur in partes tres : in objectionem, et solutionem, et in capitulum in quo elicitur id quod ulteriori conclusione sequitur ex auctoritatibus inductis. Secundum incipit ibi, K, « His verbis præmissis, etc. » Tertium incipit ibi, L, « Ostenditur quoque, etc. »

Incidit autem hic dubium de hoc quod dicit in primo capitulo : « Transtulit in regnum Filii charitatis suæ, etc. » Utrum ly charitatis copulet dilectionem notionalem, vel essentialem ? Si dècatur, notionalem. CONTRA :

  1. Charitas notionalis est Spiritus sanctus : ergo videtur, quod sequatur quod transtulit in regnum Filii Spiritus sancti.

  2. Præterea, Inconvenienter exponeret Augustinus, qui dicit quod transtulit nos in regnum Filii suæ substantiæ.

<--- Page Split --->

Si propter hoc dicatur, quod copulat propter hoc dilectionem essentialem. CONTRA :

  1. Augustinus exponit sic : Filii sui dilecti, in alia expositione : dilecti autem dicit dilectionem qua Pater diligit Filium, et qua Filius diligit Patrem : illa autem notionalis,est, quia illa procedit ab ipsis in quantum unum sunt in diligendo : ergo videtur, quod copulet notionalem dilectionem.

  2. Præterea, Si pure diceret essentialem, sensus esset verbi Apostoli. quod esset essentiae Filius.

Videtur autem ulterius, quod copulet utrumque.

  1. Cum enim dicit Apostolus. ad Coloss. 1, 13, unde trahitur hoc verbum, Transtulit nos, etc., significat nos transferri in regnum : non autem fit translatio nisi dilectorum a diligente : ergo non fit translatio nisi per dilectionem communem diligentis, et dilectorum : charitas autem communis est in qua procedit Spiritus sanctus ad sanctificandam creaturam transferendam : igitur cum temporalis processio in intellectu suo claudat æternam, in communi dilectione clauditur propria notionalis : et sic utramque dilectionem importat.

  2. Item, Hoc accipitur ex modo loquendi cum dicitur, Transtulit nos in regnum Filii charitatis : non enim transferuntur nisi filii adoptionis in regnum Filii natura : ergo charitatis actus notatur transire in Filium natura, et in nos : in Filium autem natura transit actus notionalis, quia Pater diligit Filium Spiritu sancto, et e converso : in nos autem transit dilectio essentialis appropriabilis Spiritui sancto in quo nititur : ergo videtur, quod stat, et pro essentiali dile-

ctione, et pro notionali. Hoc etiam videtur ex conjunctione duarum expositionum Augustini : ipse enim exponit dicendo, quod Filii charitatis idem est quod Filii suæ essentiae, et Filii dilecti : et ex una expositione accipitur substantialis dilectio, ex alia autem notionalis : ergo stat pro utraque.

SED CONTRA : Termino semel sumpto sed contra non est utendum æquivoce : sed iste terminus charitatis semel sumitur : ergo non stat in duplici significatione.

SOLUTIO. Sine præjudicio consentio in hanc partem, quod ly charitatis copulat hic utramque dilectionem, scilicet et notionalem, et essentialem, sicut videntur innuere expositiones Augustini si conjungantur : sed copulat essentialem in recto, et notionalem in obliquo. Est enim sensus : Transtulit nos per charitatem communem in regnum Filii sui, in quem et a quo procedit dilectio, in qua datur nobis dilectio charitatis. Et secundum hanc intentionem non sequitur quod Filius sit Filius Spiritus sancti : quia non dicit illam charitatem in recto, sed cointelligitur in ista. Nec etiam sequitur, quod Filius sit poprie Filius essentiae : quia propter notionem intelligitur, quod charitas sit Filii, sicut ejus qui ea nectitur cum Patre nexu qui est ab utroque.

Ad ultimum dicendum, quod charitas Ad ultum. non accipitur omnino æquivoce, quando object. sumitur pro essentiali et notionali : eo quod una includitur in alia, sicut proprium in appropriato : unus autem intellectus secundum actum bene accipit proprium in appropriato, quia unum claudit in se aliud : sic autem non est de pure æquivocis, in illis enim non clauditur unum in alio secundum intellectum.

<--- Page Split --->

L. Quod nec Filius, nec Spiritus sanctus est de nihilo, sed de aliquo, non tamen de materia.

Ostenditur quoque ex illis verbis Filium et Spiritum sanctum non esse de nihilo, sed de aliquo : nec tamen de aliqua materia. Unde etiam Hilarius in libro XII de Trinitate ait : Unigenitus Deus cum natus sit, Patrem testatur auctorem : cum ex manente natus est, non est natus ex nihilo : et cum ante tempus natus est, omne m sensum prævenit nascendo. Hic aperte dicitur, quod Filius non est natus ex nihilo. Similiter et Spiritus sanctus non est dicendus esse, vel procedere ex nihilo : quia Filius de substantia Patris natus est, id est, a Patre est, cum quo ejusdem substantiae est, et eadem substantia. Ex quo sensu etiam accipiendum est illud : Pater genuit id quod ipse est, id est, Filium qui est hoc quod Pater. Et hoc ita debere intelligi Augustinus aperit, dicens in primo libro contra Maximumum : Hoc genuit Pater quod est : alioquin non est verus Filius, si quod est Pater, non est Filius. Item, substantia Dei genuit Filium, id est, Pater substantia genuit Filium, qui est eadem substantia et ejusdem substantiæ. Quod sic esse intelligendum Augustinus ostendit, dicens ad Maximinum : Sicut dicis, Spiritus Spiritum genuit : ita dic, Spiritus ejusdem naturæ vel substantiæ Spiritum genuit. Item, Sicut dicis, Deus Deum genuit : ita dic, Deus ejusdem naturæ vel substantiæ Deum genuit. Hoc si credideris et dixeris, nihil de hac re ulterius accusaberis. His enim verbis aperit, quomodo prædicta debeant intelligi. Similiter Filius natus est de substantia Patris, vel Pater genuit Filium de sua natura sive essentia, id est, de se natura et essentia genuit Filium ejusdem essentiæ 1 ac naturæ, et qui est eadem essentia ac natura. Similiter expone illud, Filius substantiæ Patris, et Filius Patris substantiæ, id est, qui est substantia, cum quo et Filius eadem substantia est, quia consubstantialis est Patri Filius. Et hic sensus adjuvatur ex his verbis Augustini, qui in libro V de Trinitate ait : Tres personas ejusdem essentiæ, vel tres personas unam essentiam dicimus. Tres autem personas ex eadem essentia non dicimus, quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona 2. His verbis ostenditur non esse dicendum personam esse ex essentia, nisi ex sensu prædicto : qui sensus

<--- Page Split --->

confirmatur etiam ex eo quod in libro de Trinitate i idem ait : Sicut nostra scientia scientiae Dei, sic et nostrum verbum quod nascitur de nostra scientia, dissimile est illi Verbo Dei, quod natum est de Patris essentia. Tale est autem ac si diceret, de Patris scientia, de Patris sapientia : vel, quod est expressius, de Patre essentia, de Patre scientia, de Patre sapientia. Ex hoc itaque intellectu, Verbum Dei Patris unigenitus Filius per omnia Patri similis et aequalis, recte dicitur Deus de Deo, lumen de lumine, sapientia de sapientia, essentia de essentia : quia hoc est omnino quod Pater, non tamen Pater : quia iste Filius, ille Pater.

M. Quare Verbum Patris dicatur Filius naturae?

Inde est, quod solus unigenitus Dei dicitur natura Filius, quia ejusdem naturae est, et eadem natura est cum Patre. Unde Hilarius in libro XIV de Trinitate, de Christo loquens, ait : Natura Filius est, quia eamdem naturum quam ille qui genuit, habet.

ARTICULUS X.

Utrum possit dici, Filius est de nihilo : et similiter, Pater est de nihilo ?

ipse sit de nihilo ? Et videtur, quod sic per auctoritatem Augustini supra habitam :

  1. Si de nulla substantia est Filius : ergo de nihilo est Filius : ergo cum de nulla substantia est Pater, de nihilo est Pater.

Deinde quaeritur de his quae dicuntur in illo capitulo. « Ostenditur quoque ex illis verbis, etc. » Utrum Filius de nihilo sit, vel non ? Videtur autem quod sic :

  1. Quod enim de nulla materia praejacente est, de nihilo est : Filius de nulla materia praejacente est : ergo Filius de nihilo est.

  2. Item, Filius non est de aliquo, ita quod ly aliquo sit neutri generis : sed non aliquid et nihil aequipollent : ergo Filius de nihilo est.

  3. Item, Pater est de nullo : ergo est de nihilo.

  4. Item, Pater non est de aliquo neutraliter : ergo de nihilo.

CONTRA : Omne quod de nihilo est, creatum est, et vertibile, ut Damascenus dicit : Pater ergo si est de nihilo, est creatus et vertibilis.

SOLUTIO. Ad hujusmodi sophismata dicendum, quod nulla personarum divinarum est de nihilo : quia cum dicitur, de nihilo, per negationem tollitur principium ex parte ante : sed per praepositionem de praecedentem negationem quamanet non exstincta per negationem, eo

PRÆTEREA quaeritur de Patre, Utrum

1 S AUGUSTINUS, Lib. XV de Trinitate, cap. 13 et 14.

<--- Page Split --->

quod præcedat, ponitur ordo esse ad nihil præcedens, id est, quod esse ejus quod dicitur esse de nihilo, sequatur non esse : et hoc quidem convenit omnibus creatis, sed personis divinis non convenit.

aliquo neutraliter : non valet iterum propter habitudinem præpositionis.

Ad id quod ulterius quæritur de Patre, Ad quæ Ad t. dicendum quod ipse non est de nihilo.

Ad primum ergo dicendum, quod hæc est vera, Filius de nulla materia est : quia ibi notatur negatio principii materialis : sed non sequitur, ergo de nihilo, propter habitudinem præpositionis quæ manet.

Ad aliud dicendum, quod iste due non aequipollent : Filius non est de aliquo : ergo de nihilo. Quia in prima præcedit negatio præpositionem : et ideo exstinguit habitudinem ejus. In secunda autem sequitur : et ideo habitudo præpositionis manet. Si autem inferatur ab aequipollenti, Non est de nihilo : ergo de

Ad obiectum contra, dicendum quod Ad obj. in Filio sequitur, quia ille habet habitudinem ad principium ante : et non Pater, et ideo in Patre non tenet.

Ad aliud dicendum, quod non sequiAd t. tur, Pater est de nullo, etc., quia hæc dicito, nullo, stat pro persona : postea autem infertur neutraliter, privando principium existentiae cum ordine ad nihil quem ponit præpositio.

Ad aliud dicendum, quod non sequiAd t. tur, Non est de aliquo : ergo de nihilo : quia in prima privatur habitudo præpositionis, in secunda autem non privatur : igitur, etc.

<--- Page Split --->