DISTINCTIO IV.
A. Hic quæritur, Utrum concedendum sit quod Deus se genuerit ?
Hic oritur quaestio satis necessaria. Constat enim, et irrefragabiliter verum est, quod Deus Pater genuit Filium. Ideo quæritur, Utrum concedendum sit quod Deus genuit Deum. Si enim Deus genuit Deum, videtur quod aut se Deum, aut alium Deum generit. Si vero alium Deum genuit, non est lantum unus Deus. Si autem seipsum Deum genuit, aliqua res seipsam genuit. Ad quod respondentes dicimus, sane et catholice concedi quod unus unum genuit, ut quod Deus Deum genuit : quia Deus Pater Deum Filium genuit. In symbolo quoque scriptum est, « Lumen de lumine, Deum verum de Deo vero 1. » Quod vero additur, ergo genuit se Deum, vel alium Deum : neutrum concedendum esse dicimus. Quod alium Deum non genuit, manifestum est : quia unus tantum Deus est. Quod autem seipsum non genuit, ostendit Augustinus in libro I de Trinitate 2, dicens : Qui putant ejus potentiae esse Deum, ut seipsum ipse genuerit, eo plus errant, quod non solum Deus ita non est, sed nec spiritualis, neque corporalis creatura. Nulla enim res est quae seipsam gignat ut sit : et ideo non est credendum vel dicendum quod Deus genuit se.
DIVISIO TEXTUS.
« Hic oritur quaestio satis necessaria, etc. »
Hic incipit tradere Magister notitiam Trinitatis et unitatis secundum vias quas prædeterminavit. Et dividitur pars ista libri in duas partes, secundum quod dupliciter cognoscitur Trinitas, scilicet in se, hoc est, ut est causa per creationem : et in appropriatis quae conveniunt ei secundum quod creat res, et est causa univer-
salis esse omnium creaturarum : sic ei conveniunt sapientia, omnipotentia, voluntas, de quibus agit in secunda parte quae incipit infra, dist. 35, scilicet, « Cum supra disseruerimus et plura dixerimus, etc. »
Prima pars quae de his est quae conveniunt personis divinis in comparatione ad actum creandi res quae fluunt ab ipsis, dividitur in tres partes, secundum tria quae exiguntur ad personarum distinctionem. Primum horum trium est, quod determinetur modus et actus quo
<--- Page Split --->
persona fluit a persona, eo quod est persoma a qua est fluxus iste, et est persona fluens, et iterum alio secundum rationem fluxu fluit a Patre, et alio fluit Spiritus sanctus ab utroque : et isti modi fluxus personae a persona determinantur in prima parte. Secundum quod exigitur, est ut remaneat aequilatis et communicabilitas in natura cujus sunt personae, et aequilatis praedicationis omnum communium de ipsis : et hoc determinatur in secunda parte quae incipit infra, dist, 19, ibi scilicet, « Nunc postquam coaternilitem trium personarum, etc. »
Tertium autem est, quod sint proprietales secundum quas una persona ab alia distinguitur : et hoc determinatur infra, dist. 26, ibi scilicet, « Nunc de proprielultbus, etc. »
Prima harum partium dividitur in duas : in quarum prima tangit generationem Filii a Patre. In secunda, tangit processionem Spiritus sancti ab utroque, scilicet a Patre et Filio : et haec incipit infra, dist. 10, ibi scilicet, « Nunc post Filii aeternitatem, etc.
Prima harum dividitur in quatuor quae circumstant actum generationis. Ad omnem enim actum generationis quatuor viguntur, scilicet termini actus inter quos est, ut a quo et in quem est : secundum. potentia inclinans ad actum in generante : et tertium, natura communicata per actum generationis, quae vel dicilur in generante et generato, vel secundum idem simpliciter manet in utroque : et quartum est id quod accidit generationi per modum mensurantis extrinsecus, sicut tempus mensurat in generatione corruptibiiium, ut dicit Dionysius, aeternitas autem in generatione aeterna : et de his quatuor agitur hic in quatuor partibus se consequentibus : de terminis enim generationis agitur in prima : de potentia inclinante ad actum ex parte generantis agitur in secunda, ubi incipit dist. 6, ibi, « Præterea quæri solet, Utrum Pater genuerit Filium, etc. » De communicabilitate au-
tem naturae quae simpliciter vere incommutabiliter manet in generante et genito, agitur in tertia quae incipit in dist. 8, ibi, « Nunc de veritate sive proprietate, etc. » Sed de eo quod est per modum mensurantis extrinsecus, scilicet coaeternitas, agitur in quarta quae incipit in dist. 9, ibi, « Nunc distinctionem personarum, etc. »
Sed quia ulterius est persona generans et persona genita, non dubitabitur, Utrum persona aliquo modo esset terminus generationis? sed dubitatio est, utrum essentia sit? quae significatur duobus nominibus, scilicet ut nomine concreto, et abstracto : et ideo dividitur haec pars in duas distinctiones : ita quod in prima quaeritur, Qualiter se habeat ad generationem, scilicet aeternam significatam sub hoc nomine Deus, cum dicitur, Deum Deus genuit? Et in secunda, Utrum abstracte significata possit esse terminus generationis? et haec incipit in dist. 3, ibi, « Post haec quaeritur, Utrum concedendum sit, etc. »
Prima distinctio continet dissolutionem duorum argumentorum sophisticorum. In primo enim capitulo A determinat Magister, Utrum Deus generat se Deum, vel alium Deum? In secundo autem movet aliam dubitationem, Utrum generat se Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater? ibi, B, « Sed adhuc opponunt garruli, etc. »
ARTICULUS I.
An Deus genuit se Deum, an alium Deum?
Prima argumentatio est ista : Deus genuit Deum : aut ergo genuit se Deum, aut alium Deum : si se Deum : ergo idem in persona generat, et generatur : si alium Deum : ergo est alius Deus quam Deus generans : ergo generans et
<--- Page Split --->
genitus non sunt idem Deus, quod falsum est.
et ut non Deus primus et Deus posterior sit, atque adjectionem suscipiat.
Obiicitur autem contra primam sic :
Ojboi
Ad hoc solvendum dicit Magister, quod neutrum est concedendum. Et videtur esse sua ratio : quia cum hoc pronomen se sit relativum reciprocum, ipsum supponit et refert suppositum verbi : suppostum autem verbi est persona Patris : et hoc nomen, Deus, per verbum copulans actum notionalem, trahitur ad supponendum pro persona Patris, et illa non est genita : sed hoc relativum, alus, est relativum diversitatis, et terminum adjunctum sibi respcct gratia formae : et cum adjungitur huic nomini, Deus, gratia divinitatis notabit diversitatem : et cum non sit diversitas deitatis inter Patrem et Filium, dicit Magister hanc non esse recipiendam : Deus genuit alium Deum.
ARTICULUS II.
Quid sit generatio ?
Sed hic incidit multiplex quaestio. Quærtur enim primo, quid sit generatio ? Secundo, an generatio conveniat Deo ? quia si non convenit, tunc nulla est quastio Magistri. Tertio, utrum per prius conveniat Deo vel creaturæ ? Quarto de argumentatione quam hic ponit Magister et solvit, utrum habeat processum vel non ?
Circa primum proceditur sic :
Dicit Damascenus : Generatio est. ex substantia generantis produci quod generatur simile secundum substantiam 1. Aliam definitionem generationis divinae dat idem sic : Generatio quidem sine principio et æterna naturae opus est, et ex substantia ejus profecta : ita ut is qui generat, mutationem non subeat ullam,
Cum dicitur, Ex substantia generantus, præpositio ex notat aliquam habitudinem causæ : aut igitur materialis, aut essentialis : non materialis, qua dicit Damascenus, ibidem : Nam cum Deus sit impassibilis et influxibilis, ut simplex et non compositus, non aptus natus est sustinere passionem, neque in generando, neque in creando, neque in aliqua operatione indiget altero : omnis autem materialis causa est passibilis : ergo præpositio non notat causam materialem ex parte substantiæ Patris. Si autem notat essentialem, ut fere omnes dicunt. Contra : Essentialis causa est in generatione : sed essentialis causa est essentia : ergo essentia aliquo modo est causa generationis : non autem ut efficiens, vel generans, vel ut finis, vel ut forma, quia sic esset terminus generationis per generationem in genito inducta, et hoc non concedtur, quia sic ad minus distingueretur in genito, sicut essentia Socratis nati distinguitur in ipso, in quantum per generationem accepta est : ergo erit subjicibilis generationi : sed omne subjectum generationis in genito distinguitur per formam genti : ergo essentia distingutur in Filio proprietate Filii, quod falsum est : ergo videtur quod ly ex, nullam possit notare habitudnem causæ.
Præterea, Quæritur, pro quo supponit ibi substantia ? aut enim stat ibi pro natura, aut pro persona : si pro natura et recipit præpositionem, et verbum notionale quod est generare, tunc videtur quod natura est generans et genita. Si autem pro persona. Contra : Cum dico, Pater est ex substantia sua generans Filium, substantia dicit quod est in utroque, scilicet generante, et genito : sed hoc non est persona Patris : quia in persona Pater et Filius non sunt unum :
<--- Page Split --->
ergo substantia non supponit ibi personam Patris.
Præterea, Quæritur de hoc quod dicit, produci : hoc enim videtur ducere actum generationis : produci autem est in apertum de occulto duci : et ita videtur quod Filius aliquando fuerit in occulto potentiae, et sic eductus in apertum.
Præterea, Producì dicit actum, aut in fieri, aut in facto esse. Si in fieri, aut finibile, aut non finibile. Si primo modo, sequitur quod Filius quandoque non fuerit : quia quod est in fieri non est, sed erit cum factum fuerit : et hoc dico, si ipsum est de permanentibus. Si secundo modo, tunc sequitur quod Filius numquam fuerit, sed semper sit in via ad esse. Si autem dicit generationem in facto esse, tunc sequitur quod ante hoc fuerit in fieri : quia factum esse semper est terminus fieri.
Item, Ille actus qui importatur per produci, medius est inter producentem et productum : ergo distinctionem habet ab utroque, et sic aliquid est inter Patrem et Filium, habens distinctionem ab utroque, quod falsum est. Si dicatur, quod actus ille non est ibi nisi secundum rationem intelligendi. Contra : Ratio intelligendi cassa est et vana, quae nec oritur a re, et circa rem aliquo modo potest poni : sicut mathematicorum rationes, licet non possunt poni circa rem secundum suum esse quod habent in natura, possunt tamen poni circa intellectum quantitatis qui est in re. Iste autem intellectus producendi, ut videtur nullo modo est applicabilis ipsi rei.
Ulterius quæritur de hoc quod dicit, Quod generatur simile secundum substantiam : hoc enim videtur inconveniens : non enim in divinis generatur quod, sed quis.
Eodem modo quæritur de secunda diffinitione Damasceni.
Dicit enim : Naturæ opus est : dicit autem infra Magister, quod natura nec generat, nec generatur.
Præterea, Nihil videtur esse dictum, naturæ opus existens, et ex substantia producens : quia natura est substantia, et sic generatio erit substantiae opus, et ex substantia, quæ omnia in sequenti distinctione improbantur.
Præterea, Hoc videtur esse impossibile quod dicit, ut non Deus primus et Deus posterior sit : quia communis animi conceptio est, quod id quod alii dat substantiam et esse, est prius illo duratione quod accepit ab eo substantiam et esse : nec est simile de splendore et luce, qua lux in luminoso non dat splendori totum esse suum, sicut pater filio : unde non dicmus splendorem filium lucis.
SOLUTIO. Dicendum, quod utraque Solutio. diffinitio satis bona est : et prima diffinit generationem univocam in genere : et voco generationem univocam, illam quae est in similem formam et speciem cum generante, sicut homo generat hominem : in genere autem voco generationem, qua diffinitio secundum aliquem modum convenit divinae generationi, et hominis, et aliarum creaturarum, convenit enim per prius et per posterius, ut infra patebit.
DICENDUM ergo ad primum, quod præPrima diffinuto Damaspositio ex notat ibi identitatem essentiae. ceni Ad I. Sicut enim in materialibus dicimus, Cultellus est ex ferro, significantes non tantum materiam, sed etiam quod est esse ferri in cultello esse, eo quod materia maneat in materiato : ita transsuminus in divina, abjiciendo quod imperfectum est, et attribuimus Deo perfectum. Cum igitur tria notentur in tali locutione, scilicet quod ferrum fuit subjectum operationis et ipsius fieri quo fiebat cultellus, et quod cultellus potentia fuit in ferro, et quod habet essentiam ferri in se : duo prima sunt imperfectionis, et ideo Deo non conveniunt : sed tertium perfectionis est, et hoc Deo convenit, scilicet substantiam habere generantis eamdem. Et si quæratur,
<--- Page Split --->
Utrum notet habitudinem causæ respectu essentiae ? dico quod non, sed potius illam habitudinem ponit respectu ejus qui habet essentiam, et ille est Pater, respectu cujus notat originis rationem, quae ratio licet causa proprie non sit, tamen habitudinem quodammodo simullem habet. Objectio autem procedit in his substantus generatorum quae fiunt, ubi actus educitur de potentia : et hoc nullo modo convenit in generatione divina.
Ad 12 quod quaeritur de substantia, dicendum quod substantia stat pro natura secundum quod substat et subsistit, id est, secundum quod est in habente eam, sicut significatur in hoc nomine, Deus. Licet enim Pater generet, et non substantia divina : tamen Pater non generat nisi secundum substantiam : generare enim est a potentia naturae secundum quod natura est : et illeo non oportet, quod substantia distinguatur vel in Patre, vel in Filio : quia sicut Pater secundum substantiam generat, ita Filius secundum substantiam et naturam generatur : quia eadem potestas naturae quae est in Patre ad hoc ut generet, est in Filio ad hoc ut generetur, ut Magster infra dicet 1 : et ideo patet quod manet indistincta in generante et genito, sed in utroque est sicut idem.
Ad 3 et 4. Ad uoc quod quaeritur de actu generationis, dicendum quod non est ibi fieri vel actus medius inter generantem et genitum, et actus non dicit nisi notionem sub alio modo significandi : quia notio nominat proprietatem secundum quod per ipsam persona cognoscitur, sed actus nominat eam secundum rationem acceptionis vel dationis essentiae : haec est enim vera, quod Pater dat essentiam Filio, et Filius accipit essentiam a Patre : rationem autem istus dationis et acceptionis per modum intelligendi nominat actus notionalis : Filius enim per generationem accipit essentiam a Pa-
tre . nec tamen essentia generatur, nec per accidens, sed nec per consequens.
Ad 10 autem quod objicitur, quod intellectus sit cassus, dicendum quod hoc est verum, si nulla ratione posset poni in re : sed licet non sit actus in divinis ut fieri, vel ut medium inter agentem et id in quod agit, tamen sunt in hoc quod persona non tantum persona est, sed etiam origo est alterius personae quae est ex ipsa . et ipsam rationem originandi exprimunt actus notionales.
Ad aliud dicendum, quod substantia Filii non generatur, nec substantia in Filio generatur, sed tamen substantia Filii per generationem accipitur. Regula eum est, quod quidquid habet et quidquid est in persona principata ab alia, habet et est et accipit ab illa a qua est : et istam rationem habendi essentiam significat Damascenus cum dicit, quod simile secundum substantiam generatur.
Ad 10 quod quaeritur de alia diffinitione. Dicendum quod Damascenus accipit ubi naturam in ratione naturae : licet enim idem sit in divinis natura et substantia, non tamen habent eamdem rationem significandi in nomine secundum diffinitionem quam dat Boetius de natura : natura enim dicitur secundum quod est principium producendi ex se simile, et hoc principium est Pater, sed secundum virtutem naturae quae est communicabilis alii supposito sine divisione sun. Et sic patet quod in hac ratione naturae aliquid attribuitur naturae quod non attribuitur substantiae, licet idem sint. Et per hoc patet solutio etiam ad sequens : quia hunc modum significandi non habet substantia quem habet natura : et ideo generatio melius dicitur opus naturae, quam opus substantiae.
Ad aliud dicendum, quod virtute illius generationis sequitur quod unus non sit posterior altero hoc modo : quia in natura in qua nihil est in potentia
<--- Page Split --->
ante actum,.non est Pater ante ens quam Pater vel generans : haec enim generatio ponit ordinem naturae quo alter sit v altero, non quo alter sit prior altero, ut habetur infra 1 : et ideo virtute hu- ju generations in quantum est haec in divinis, et non in quantum generatio simpliciter, habet quod alter non est prior altero, et quod Pater non subjici- tur versioni, qua non commutatur, cum nunquam exivert de potentia ad actum, vel de otio in operationem.
ARTICULUS III.
An Deo conveniat generare ?
Deinde habito quid sit generatio in communi, quaeritur, An Deo conveniat kuncrare ? Videtur autem quod non :
Generatio enim est ad hoc ut perpetucur esse per successionem, quod non polest per se perpetuari : esse autem divinum aeternum est in uno solo : ergo non convenit ei generatio, ut videtur.
Item, Onnis generatio est multiplicans essentiam unam in diversis suppositis ejusdem naturae : sed essentia diuna multiplicari non potest, ut supra probatum est in quaestione de hoc nomino, Deus : ergo Deo non convenit generare.
Item, Philosophus dicit, quod omne generabile est corruptibile : Deus incorruptibilissimus est : ergo, etc.
Item, In omni generatione aliud est recipiens diversam essentiam secundum substantiam ab ipso dante, et essentia est secundum subjectum sicut materia in inferioribus, et sicut materia perspicui in generatione lucis : sed nihil diversum est in divinis : ergo, etc.
Si dicatur, quod verum est in his
quae generantur secundum partem suae naturae, et non totam naturam dando genito : sed Pater totam essentiam dat Filo. Contra : Pater est simplex persona eadem simplicitate qua et natura divina simplex : cum igitur Filium generet ex se, si propter simplicitatem essentiae dat et totam essentiam, multo magis cum persona propinquisor sit generationi quam essentia secundum rationem intelligendi, Pater dat ei personam suam indistinctam in Patre et Filio : sed propter essentiae indivisibilitatem Pater et Filius sunt una essentia : ergo multo magis propter indivisibilitatem personae Pater et Filius sunt persona una : sed hoc falsum est : ergo generatio non convenit Deo neque gratia naturae, neque gratia personae.
- Praeterea, Quaeritur, ad quid attribuitur Deo generare Filium ? aut hoc fit quia natura aliquid melius est pluribus quam in uno, aut quia in uno salvari non potest : non qua non potest salvari in uno : ergo quia aliquid melius est in pluribus quam in uno, quod iterum falsum est : ergo videtur Deo non convenire generatio.
Solutio. Dicendum est, quod Deo super omnia et inter omnia existenti dignissime convenit generatio, et hac ratione nihil ens in potentia est in ipso. Cum igitur omnis natura quantum est de se communicabilis st, ista aptitudo non erit in Deo nisi in actu : ergo sua natura erit communicata pluribus hypostasibus ejusdem naturae. Dicendum igitur, quod generare diversimode convenit diversis : sed quoddam unum est in omnibus generationibus. Quædam enim generant per hoc quod inducunt species suas in materia corporis quod est extra se, sicut corpora simplicia homogenea, ut ignis : per hoc enim quod sunt homogenea in toto et in partibus, nihil est in eis quod non stet in actu sub forma
<--- Page Split --->
speciei : et ideo nihil est in potentia in ipsis : et ideo necesse est quod generent species suas in materia aliena. Quædam autem sunt quæ generant per decisionem partis a sua materia, quæ potentia est sub forma speciei, sicut complexionata et mixta quædam, ut vegetabilia et sensibilia, ut homo. Quædam autem multiplicant suas formas per sui præsentiam in materia aliena, ut luminosa. In omnibus autem his generationibus illud est commune quod est essentiae sive formæ communicatio : et hoc ideo contingit, quia omnis forma quantum est de se communicabilis est, et præcipue substantialis : unde si non communicetur, hoc contingit ab eo in quo est : et hoc potest esse tribus modis. Uno et proprie : quia quidquid illius formæ est receptibile, habet totum intra se, sicut est in specie solis vel lunæ. Alio modo : quia ipsum in quo est, non est divisibile, ita quod præcidat a se partem in qua sua forma sit in potentia, sicut est in Angelo in quo ipsum quod est, est indivisibile non habens partem quæ sit potentia Angelus, et partem quæ sit actu sub forma Angeli. Tertio : quia ipsum non est generativum sui per potentiam in alio, sicut lux, eo quod non sit forma immutans et hoc modo agens. In divinis autem essentia quidem communicabilis est, sicut omnis essentia, sed non divisibilis : quia divisibilitas imperfectionis est, et quod essentia creata dividitur in illis in quibus communicatur, est imperfectionis suæ, scilicet quod non est omnino simplex : si enim ita esset simplex in esse, sicut in ratione essentiae simplex est, singularia quibus communicatur ita essent unum in esse sicut in ratione : sed divina essentia omnino et perfecte simplex est et communicabilis : ergo ipsa erit secundum esse simplex communicata, nisi aliud impediat : non autem potest impedire quod est vel qui est, cum sit indifferens ab essentia : ab ipsa ergo communicabitur : et cum non sit actus communicatio-
nis essentiae nisi generatio, erit generatio in divinis.
UNDEDICENDUMadprimum , quodge - nerationonesttantumadhocutperpe - tuetinsuccessionequodinseperma - nerenonpotest , sedtantumhacdecausaestinessentiisillisquænonintotopos - suntcomplereidquodestsivesupposi - tuminquosunt : sienimintotocom - plerent , nonessentinpotentiaadaliamformam : talisautemnonestessentiadivina : etideoindivinisnonestgene - ratiopropterhanccausam .
ADALIUDdicendum , quodessentiadi - vinamultiplicarinonpotest , itaquoddividatur , veldeturnaturæextranææ : sedpotestcommunicarisuppositisejus - demnaturæquæidemsuntinipsaperessentiametesse .
ADALIUDdicendum , quodilludgene - rabileestcorruptibile , quodpergenera - tionemexitdepotentiaadactum , quiailliusessepræceditnonesse : sedilludgeneratumnongenerabilequodcoævumestetcoæternumgeneranti , nonesthu - jusmodi : etideononoportet , quodsitcorruptibile .
ADALIUDdicendum , quodillapropo - sitiofalsaest , sigeneraliteraccipiatur : sedtamenveraestinhisquæpergene - nerationemexeuntdenonesseadesse , quiainillisrecipiensformamestdiver - sumabipsaformapersubstantiamma - ternæ , etabipsogenerante : sednonoportetquodomnisgeneratiosithujus - m o d i , utpatetexprædictis .
ADIDquodcontraresponsionemobji - citur , scilicetquodPaterdattotamsub - stantiamFilio , e t c . , dicendumquodnondatsibipersonam : personaenimestquæconsistitsuaproprietate : proprietasautemsecundumsuirationemest , quiaunietnonaliiconvenit : sedquidquidestdesesiveabsolutum , totumdatei . Etsiobjicatur , quodpersonaestsubstan - t i a : ergopersonamdatei . Inciditfalla - ciaaccidentis : quialicetpersonasitsubstantia , tamenmultaatribuuntursub - stantiæquænonattribuunturpersonæet
<--- Page Split --->
multa attribuuntur personae quae non attribuuntur substantiae : sicut distingui convenit personae, et non substantiae : et communicari per generationem, et hujusmodi, conveniunt substantiae quae non conveniunt personae : persona enim est quae distinguitur, et ideo per generationum non communicatur.
Ad id quod ulterius quaeritur, Quare Dco attribuitur generare? Dicendum quod propter communicabilitatem essentiae cujus communicabilitatem non impedit quod est, eo quod indifferens est ab ipsa : et non sunt illae causae quae in objiciendo pro causis sunt positae.
ARTICULUS IV.
I' trum generare per prius conveniat Patri caelesti, et per posterius inferiorihus, aut e contra ?
Deinde quaeritur, Utrum generare per prius conveniat Patri caelesti, et per postrius inferioribus, vel e converso ? Et videtur, quod per prius Patri caelesti : quia
Dicit Apostolus, ad Ephes. iii, 14 et 15 : Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur : ergo videtur, quod inde luc descendat nomen paternitatis.
Item, Dionysius in libro de Divinis numinibus : Omnis divina paternitas et lilitio data est et nobis et superceletibus virtutibus ex patriarchia ab omnibus segregata, et filiarchia ex qua et dii et deorum filii et deorum patres deifornes fiunt et nominantur mentes 1 : ergo videtur, quod ad nos et ad Angelos in paternitate spirituali descendat nomen paternitatis : ergo multo magis in pater-
nitate naturali quae propria est : ergo generatio per prius Deo convenit.
Item, Damascenus dicit : Et hoc sciendum est, quod non ex nobis translatum est ad beatam divinitatem paternitatis et filiationis nomen et processionis 1 : e contrario autem inde nobis traditum est.
Idem, Hoc idem videtur per rationem : illi enim verissime convenit generare, cui verissime convenit essentiam communicare : verissime autem communicat qui eamdem indivisibiliter communicat : hoc autem non facit nisi Pater coelestis : ergo verissime convenit et generare.
Item, Generatio est in simili natura et forma : sed nihil genitum ita simile est in natura generanti sicut Filius secundum generationem aeternam : ergo nihil ita vere genitum est sicut ipse : ergo nulli tam proprie convenit sicut Deo.
SED CONTRA :
Generatio dicit per se mutationem quae Deo non convenit : ergo secundum perfectam generationis rationem Deo non convenit generare.
Item, Generatio de se videtur entis imperfecti quod est in potentia : sed Deo hujusmodi ens esse non convenit : ergo et Deo perfecte generare non convenit : ergo convenit ei per posterius.
SOLUTIO. Dicendum, quod generare, sicut et alia nomina et verba accipiuntur duobus modis, scilicet secundum rationem usitatam in nomine, et sic omnia per prius conveniunt creatis, et per posterius divinis : possunt etiam accipi secundum naturam ipsius rei, et sic per prius conveniunt generatio et paternitas Deo, quam homini vel alii creaturae.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod non est verum quod generatio per se dicat mutationem, sed potius per accidens, scilicet in quantum est in natura quae est in potentia et divisi-
<--- Page Split --->
bilis : sine mutatione autem est in natura quae indivisibilis manens sine sui mutatione pluribus hypostasibus communicatur.
Ad alud dicendum, quod generatio non est entis imperfecti nisi per accidens ut subjecti. In corruptib libus autem generationi subjicitur ens imperfectum quod est materia : sed hoc accidit generatoni secundum quod est in hac natura : sed in ala natura est generatio quae est notio generantis, secundum quod ex se demonstrat filium eamdem naturam et essentiam habentem cum generante, ut supra dictum est.
ARTICULUS V.
An Deus genuit Deum seipsum, vel Deum alum?
Consequenter quaeritur de argumentatione quam hic ponit Magister, scilicet, si Deus Deum genuit: ergo se Deum, vel alium Deum genuit, etc.
Videtur autem, quod genuerit alium Deum :
Cum enim iste terminus, Deus, sit nomen habentis deitatem, per terminum distinctionem notantem potest trahi ad supponendum pro persona : ly alium autem notat distinctionem, cum sit relativum diversitatis masculine significatum : ergo ly Deum, cum dicitur, genuit alium Deum, stat pro persona : sed haec est vera, Deus genuit aliam personam a se : ergo et haec erit vera, genuit alium Deum, quod Magister negat in Littera.
Præterea, Videtur, quod ly Deum ex parte suppositi non supponat pro persona: Deus enim secundum se non significat nisi essentiam : sed prædicatum vel verbum non restringit suppositum nisi tantum ratione temporis significati, scilicet ut stet pro præsentibus si verbum est
præsentis temporis : ergo hoc verbum, genuit, cum sit prædicatum, non extrahet sibi Deus a supposito substantæ ad standum pro persona : et ideo hæc non est vera, Deus Deum genuit, ut videtur, quam tamen Magister concedit in Littera.
Præterea, Quæritur de solutione quorumdam, qu ducent quod ly alium ex parte suppositi potest facere appositivam constructionem cum hoc nomine, Deus, et sic est vera : vel intransitivam, et sic est falsa. Hoc enim nihil videtur esse : qua apposituva constructio est inter magis commune et minus commune : ly alius autem non est tale respectu hujus nominis, Deus.
Præterea, Cum ly alius in masculino genere significatur, videtur non substantivari, et ita remanet adjectvum, et alietatem ponit circa rem significatem in hoc nomine, Deus : ergo ponet diversitatem gratia formæ : ergo locutio simpliciter est falsa : cum in forma idem sit generans et genitus.
Item, Adjectivum genus numerum trahit a substantivo, sed non convenienter dicitur, Deus genuit alii Deum, vel alios Deum, vel alia Deum, vel alud Deum : ergo cum ly aliud sequatur consignificata numeri vel generis hujus nominis, Deus, ipsum erit suum adjectivum ponendo suam alietatem circa ipsum gratia formæ, et sic locutio erit falsa : ergo simpliciter erit falsa.
Sed contra : Alelas potest notari sed... respectu suppositi : Socrates enim est alius homo a Platone : ergo videtur, quod distingubilis sit ad minus ista, genuit alium Deum.
Præterea, Videtur alterum sequi. se Deum, vel alium Deum : idem enim et diversum dividunt ens in quantum ens : ergo videtur, quod sequantur quodlibet ens : ergo cum dicitur, Deus genuit Deum, videtur quod eumdem, vel alium.
Item, Contradictororum alterum necesse est de quolibet verificari. Si igitur Deus genuit Deum : aut genuit se, aut genuit non se. Si se . ergo idem in
<--- Page Split --->
persona est generans et genitus. Si non so, et Deum genuit : ergo alium Deum genuit, quod Magister negat.
SOLUTIO. Hoc tripliciter consuevit solvi a Magistris Qudam dicunt quod ly alium v parte prædicati potest esse substantitum, vel adjectivum. Si sit adjectivum, tunc dicunt istam esse falsam, genuit alium Deum : qua tunc ly alium ponit diversitatem respectu formæ hujus nominis, Deum : quia adjectiva formam quam significant ponunt circa substantiva sua. Si autem sit substantivum, dicunt esse veram sic, genuit alium qui Deus est. Alii dicunt, quod potest facere appositivam constructionem, vel adjectivam : si appositivam, vera est : si adjectivam, falsa est. Tertia opinio est Magistri in littera : et illam sequimur, dicendo quod nec sequitur, ergo se Deum : nec sequitur, ergo alium Deum, propter rationem superius assignatam.
DICENDUM ergo ad primum, quod licet in alium sit relativum, non tamen per se nolat distinctionem personalem : et hoc patet : quia convenit essentiae et personae : est enim essentia alia ab essentia creati, et persona est alia ab alia persona : et ideo non per se est notionale, sicut generare, et hujusmodi. Unde terminum substantialem ad standum pro persona cogere non potest : imo cum notet alietatem, et omnis aletas quae simpliciter est aletas, est gratia formae, respiciet hunc terminum, Deus, gratia formae : et sic locutio est falsa.
bo, sed potius appellat hoc suppositum cui soli convenit ille actus.
Ad n quod objicitur de solutione, dicendum quod quidam ita dixerunt, licet improbabile sit : tamen ad argumentum contra, solverunt quod licet ly alium non habeat se in ratone communis ad ly Deum, tamen potest notare distinctionem in persona, cui personae convenit esse Deum : et ita appositive vel quasi appositive construitur.
Ad n quod objicitur de alia solutione, dicendum quod si ly alium substantivatur, tunc subintelligitur participium entem, ut sit sensus, genuit alium entem Deum : et sic non necessario ly alium trahit numerum et genus a substantivo : congrue enim dicitur, genuit alium entem Deum, licet falso dicatur.
Ad ALIUD dicendum, quod idem et diversum dividunt ens creatum : et idem dicitur a quo non differt differentia, diversum autem diversum in essentia : unde haec non dividunt ens increatum quod secundum suppositum est distinctum, secundum essentiam autem indistinctum.
Ad ALIUD dicendum, quod istae non sunt contradictoriae, genuit se, genuit non se : sed non genuit se, et haec est vera : sed ex illa non sequitur : ergo genuit alium : quia illa qua dicitur, non genuit se, vera est : sed non potest inferri : ergo genuit non se : quia illae non aequivalent, ut patet ex prædictis.
Ad ALIUD dicendum, quod sunt quidam actus uni soli convenientes in suppositis alicujus naturae : et quando terminus communis in natura illa supponit verbis significantibus hujusmodi actum, intelligitur quod gratia suppositi cui ille actus convenit, supponit : ut cum dicitur, Deus tonat, coruscat, apud Gentiles intelligitur Jupiter : et talis actus est generare qui soli convenit Patri : et ideo Deus appellat Patrem, cum dicitur, Deus genuit Deum : et non restringitur ab ipso ver-
ARTICULUS VI.
Quomodo supponunt illi termini, quando dicitur, Deus de Deo, lumen de lumine, lux de luce ?
Consequenter quaeritur de hoc quod dicit de symbolo : « Deum de Deo, lumen de lumine, etc »
- Videtur enim quod cum dicitur, Deum
<--- Page Split --->
de Deo, non debeat ly Deum restringi ad standum pro persona : praepositiones enim non restringunt terminos quibus adjunguntur : igitur cum ly Deus sit terminus substantivalis, stabt pro substantia : substantia autem non est de substantia : ergo locutio est falsa, ut videtur.
Praeterea, Praepositio notat distinctonem, ut quidam dicunt, et propter hoc cogit terminum cui adjungitur, ad standum pro persona: ergo videtur etiam, quod cum dicitur, Deus distinguitur a Deo, quod locutio sit vera, quod falsum est.
Praeterea, Relationem important praepositiones : ergo videtur quod possumus dicere, Deus refertur ad Deum, quod iterum falsum est.
Praeterea, Quaeritur de ista, lumen de lumine : ista enim videtur tantum significare essentiam, eo quod lumen non sit de proprius, sed de essentialibus communnbus. Sicut ergo haec est falsa, essentia de essentia : ita et haec erit falsa, lumen de lumine.
Praeterea, Ea quae recipiunt distinctionem, de omnibus in summa singularitatis non praedicantur : sed cum dicitur, Deus de Deo, lumen de lumine, utraque recipit distincionem per praepositionem notonalem : ergo de omnibus in summa singulariter non praedicantur : ergo Pater et Filius non sunt unus Deus, nec unum lumen.
Solutio. Dicendum, quod praepositio notionalis est, et hoc habet ex hoc quod notat originem essentialem : et ideo praepositio conjuncta cum hoc termino, Deus, trahit cum ad supponendum pro habente deitatem . et haec in divinis est persona, unde reddit locutionem veram pro persona.
Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod in veritate in hujusmodi locutionibus ly Deus non restringitur, nec oportet, quia licet de se supponat pro essentia in persona, tamen reddit locutionem veram secundum exigentam eorum quibus adjungitur, sicut cum dicitur, homo currit,
solo Socrate currente : licet ly homo supponat æqualiter tam pro currentibus, quam pro non currentibus, non tamen reddit locutionem veram nisi pro Socrate, et hoc sufficit ad veritatem locutionis illius, et hoc apud sophistas vocatur appellare. Similiter iste terminus, Deus, quantum est de se supponit pro quolibet supposito divino : propter adjunctum tamen ex parle ante appellat Filium, et ex parle post appellat Patrem.
Ad aliud dicendum, quod aliter importatur distinctio quando significatur in propria significatione, et aliter quando significatur in ratione distinctionis specialis sive cujusdam, sicut generare quamdam distinctionem significat, sed non simpliciter : et similiter praeposito notionalis significat distinctionem quamdam, quia originis, unde plus importatur per verba notionalia et praepositiones notionales quam distincto : qua licet dicant virtute sua distinctionem in supposito, tamen etiam cum hoc dicunt convenientiam in essentia : quia genitum et generans communicant in essentia una. Similiter id quod est de aliquo ut de origine, conmunicat in essentia una : sed haec veba, distinguitur, et sejungitur, non nisi disconvenentiam important, et illam notant poni circa rem termini cui adjunguntur : et cum Deus non distinguatur a Deo sic, eo quod Pater et Filius sunt unus Deus, non recipitur ista. Deus distinguitur a Deo.
Ad aliud dicendum, quod haec non est vera, Deus refertur ad Deum : licet enim praeposito sit relativa, tamen alum habet modum significandi : sed cum dicitur, refertur, relatio significata in verbo propriam quaerit rationem relationis significari per ea quae referri dicuntur. Illa autem propria relatio non significatur in hoc termino, Deus, sed in hoc termino, Pater et Filius : et ideo haec est vera, Pater refertur ad Deum.
Ad aliud dicendum, quod iste terminus, lumen, significat lucem in habente, etita concretionem importat: propter quod stat pro habente deitatem, et hoc est sup-
<--- Page Split --->
positum sive persona : et ideo convenienter dicitur, Lumen de lumine. Et si obpicitur, quod secundum hoc non debet dii, Lux de luce, eo quod lux significat abstracto modo, Dicendum : Haec invenitur, Lux de luce, in quadam antiphona de Epiphania : sed minus habet proprietalis quam ista, Lumen de lumine, tamen lux licet significet modo abstractionis a subjecto, non tamen significat modo abstractionis ab actu : et cum actus suppositorum sint, proprie ponitur a Sanctis pro persona quandoque : sed tamen hujusmodi locutiones glossandae sunt, et non extendendae.
An ultimum dicendum, quod licet Deus pomeret Deum, et Deus generetur a Deo,
non tamen Deus distinguitur a Deo, ut supra dictum est : et ideo dicendum, quod per actum notionalem non ponitur distinctio nisi in supposito hujus nominis Deus, et remanet unitas in forma vel quasi forma : et ideo cum probatur, stat gratia formae : et ideo de omnibus in summa probatur singulariter. Et quod dicitur, quod ea quae recipiunt distinctionem, etc., intelligendum est quod ea quae gratia suae quasi formae recipiunt, ut Pater, et persona, et hujusmodi : quia in his quasi forma est proprietas, et alia est proprietas Patris et Filii, sicut aliud est suppositum et alia persona Pater, et alia Filius.
B. Alia quaestio de eodem.
Sed adhuc opponunt ' garruli ratiocinatores, dicentes : Si Deus Pater gmnuit Deum : aut genuit Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater. Si genuit Deum qui non est Pater : ergo Deus est qui non est Deus Pater : non ergo unus tantum Deus est. Si vero genuit Deum qui est Deus Pater : ergo genuit seipsum. Ad quod respondemus determinantus istam propositionem, qua sic proponunt : Si Deus Pater genuit Deum : aut Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater. Hoc enim sane et prave intelligi potest : et ideo respondendum est ista : Deus Pater genuit Deum qui est ipse Pater. Hoc dicimus esse falsum, et concedinus alteram, scilicet genuit Deum qui non est Pater : nec tamen genuit alterum Deum, nec ille qui genitus est, est alius Deus quam Pater, quod unus Deus cum Patre. Si vero additur : Genuit Deum qui non est Deus Pater : hic distinguimus, quia dupliciter potest intelligi. Genuit Deum qui non est Deus Pater, scilicet Deum Filium : qui Filius non est Pater, qui Deus est : hic sensus verus est. Si vero intelligatur sic : Genuit Deum qui non est Deus Pater, id est, qui non est Deus qui Pater est : hic sensus falsus est. Unus enim et idem Deus est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus : et e converso 2, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unus est Deus.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VII.
An ista sit concedenda, Deus genuit Deum qui est Pater, vel Deus Pater.
« Sed adhuc opponunt garruli, etc. » In ista parte tangit Magister ulterorem rationem sophistarum objicientium contra generationem divinam. Et dividitur haec pars in tres partes. In prima ponit sophisticam rationem et solvit. Quia vero in solutione dixerat, quod Pater et Filius sunt unus Deus, et e converso : ideo in sequenti capitulo C quaeritur, Utrum hoc nomen, Deus, vel aliud essentiale, possit supponere et apponere aequaliter respectu trium personarum, ibi, C, « Quidam tamen veritatis adversarii, etc. » Quia autem hac de causa fecit digressionem, apposita solutione argumentationis sophisticae, ideo in tertia revertitur ad propositum, ibi, D, « Nunc ad praemissam quaestionem, etc. »
In priori ergo capitulo ponit Magister hanc rationem : Deus genuit Deum : aut ergo Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater. Si Deum qui non est Deus Pater : ergo Deus est qui non est Deus Pater, et Deus est qui est Pater : ergo sunt plures dii, quod falsum est. Si autem Deum qui est Deus Pater : ergo genuit Deum qui est ipse Pater : ergo idem in persona est generans et genitus, quod est haeresis.
Et solvit Magister inducendo duas rationes quae elici possunt ex his. Cum enim dicitur, Deus genuit Deum, possunt inferre : ergo Deum qui est ipse Pater, aut Deum qui non est ipse Pater. Et has duas propositiones ponit Magister, quae ostendunt unum sensum istarum : aut Deum qui non est Deus Pater,
aut Deum qui est Deus Pater : et dicit negativam esse veram, et affirmativam esse falsam. Alas duas pont tales, quod sensus sit : Deum qui est Deus Pater, id est, Filium qui est Deus, qui Deus est Pater. Hanc dicit esse veram, et negativam esse falsam, scilicet, Deum qui non est Deus Pater, id est, Filium qui non est Deus, qui Deus est Pater : qua Pater et Filius sunt unus et idem Deus.
Et ad intelligentiam istius locutionis distinguendum est in constructone horum duorum terminorum, Deus, Pater, tam in affirmativa quam in negativa. Si enim cum dicitur, Deus genuit Deum qui est Deus Pater, ambo termini conjuncti quasi per appositionem construantur ex parte eadem sive ante ly qui est, sive post per intellectum, tunc affirmativa erit falsa, et negativa vera : quia tunc est sensus . genuit Deum qui est Deus Pater, id est, ipse Pater. Probatio. Ly Deum, quod notat terminum actus importari per verbum, genuit, propter actum notonalem super se transeuntem, supponit pro Filio cum igitur ly qui sit nomen habens articulum subjunctivum, et faciat secundam notitiam suppostorum, refert hunc terminum, Deum, gratia suppositi, sicut supposuit cum antecessit : et sic sensus est, quod Deus generans et Deus genitus in supposito sint idem sive in persona, quod falsum est : negativa igitur ejus erit vera sub eodem sensu. Si autem illi termini non construantur quasi ex eadem parte, sed potius intelligatur unus alteri non apponi, sed quasi per medam compositionem conjungi, tunc ly Deus stabit pro essentia . et si ly Pater tunc supponit componi sub intellectu inter eos, erit sensus, Pater genuit Deum Filium qui non est Pater ens Deus : et haec est vera, et hanc ponit Magister, et affirmativa est falsa. Si autem ly Deus supponat, et ly Pater apponat, erit sensus, genuit Deum Filium, qui Filius non est Deus ens, vel qui est Pater : et haec est falsa, et affirmativa sub in eodem sensu respondens
<--- Page Split --->
vora : et haec est intentio solutionis Magistri.
Fuerunt tamen quidam antiqui aliter dicentes, eo quod ipsi dixerunt quod in affirmativis nomen articulare, qui, aliter habet referre antecedens quam in negativis. In affirmativis enim dixerunt, quod refert gratia personae, sicut invenit propter actum notionalem cui conjungitur, sicut materia actus super quam est : et duo dixerunt, quod haec est falsa, Deus punuit Deum qui est Deus Pater. In negalivis autem ly qui non refertur sic, sed gratia suppositi, et gratia essentiae : et ideo etiam istam dixerunt esse falsam, punuit Deum qui non est Deus Pater : et hoc contingit non tam ex vi nominis quam aliam habet in affirmativis et negativis, quam etiam ex negatione quae respicit terminos sequentes se formaliter : et ideo licet ly qui referat gratia supposili, tamen negatio negat ab hoc supposto tam formam quam suppositum : et ideo locutio est falsa : et haec fuit solutio Propositivi et ratio. Alii dicunt, quod etiam si in negativa isti duo termini, Huns, Pater, construantur immediate quasi per appositionem, tunc locutio negaliva est vera : unde concedunt hanc, punuit Deum qui non est Deus Pater, sicut hanc, genuit Deum qui non est ipse Pater : et hoc faciunt propter articulum hujus nominis qui, qui determinat et refert ly Deum gratia suppositi, et non gratia formae, ut dictum est.
SED VIDETUR, quod affirmativa sit concredenda, scilicet haec, genuit Deum qui est Pater vel Deus Pater : quia
Dicit Anselmus, quod genuit eumdem de eodem ipso.
Item, Augustinus : Deus de se genuit alterum se.
Item, Augustinus in libro XV de
Trinitate : Seipsum dicens, Pater genuit Filium : non enim seipsum integre perfecteque dixisset, sed aut plus aut minus esset in verbo quam in seipso.
- Item, Origenes : Pater mittens Filium, se alterum misit.
Ad sEcU NDAM auctoritatem dicendum, quod si ly se quod est a parte post in locutione, sit ablativi casus, tunc locutio plane est vera . quia tunc est sensus, de se genuit alterum se, id est, alterum a se. Si autem sit accusativi casus, tunc alterum se, habet vim unius termini, et non duorum : et tunc ly se habet quasi partem significationis unam, et alterum aliam partem : ut alterum tangat disjunctionem in persona, et ly se convenientiam in essentia. Qudam tamen glossant alterum se, id est, simillimum sibi : ita quod ly se quasi simplicem faciat relationem. Sicut etiam quandoque sit simplex de natura similis et non eodem numero, super quod cadit nutus demonstrationis, ut cum dicitur : Haec herba crescit in herto meo.
Ad ALIAM quaedicit, quod eumdem genuit de eodem ipso, non est intelligendum cum praecisione, sed addendo eumdem in essentia de eodem ipso in essentia.
Ad TERTIAM dicendum, quod dicere non sumitur ibi pro actu generationis simpliciter : sed dicere est ibi manifestare in simili : unde sensus est, Pater dicens se, id est, manifestans seipsum, genuit Filium : non enim, etc., id est, non perfecte manifestasset se, etc. : haec enim bene conceditur, Pater manifestat se in Filio.
Ad ULTIMAM dicendum eodem modo sicut ad secundam : quia se alterum idem est ac alterum sibi in essentia similem.
<--- Page Split --->
C. Opinio quorumdam dicentium tres personas esse unum Deum, unam substantiam : sed non e converso, scilicet unum Deum, vel unam substantiam esse tres personas.
Quidam tamen veritatis adversarii concedunt Patrem et Filium et Spiritum sanctum, sive tres personas esse unum Deum, unam substantiam : sed tamen nolunt concedere unum Deum sive unam substantiam esse tres personas, dicentes divinam substantiam prædicari de tribus personis, non tres personas de substantia divina. Fides autem Catholica tenet ac prædicat, et tres personas esse unum Deum, et unam substantiam sive essentiam sive naturam divinam : et unum Deum sive essentiam divinam esse tres personas. Unde Augustinus in libro I de Trinitate ita ait : Recte ipse Deus Trinitas intelligitur, beatus et solus potens est 1. Ecce quam expresse dixit, ipse Deus Trinitas : ut ostenderet et ipsum Deum esse Trinitatem, et Trinitatem ipsum Deum. Item, in eodem : In verbis, inquit, illis Apostoli, quibus de adventu Christi agens, dicit : Quem ostendet beatus, et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, etc. 2. Nec Pater proprie nominatus est, nec Filius, nec Spiritus sanctus : sed beatus, et solus potens, id est, unus, et solus Deus verus, qui est ipsa Trinitas. Ecce et hic aperte dicit unum solum verum Deum esse ipsam Trinitatem : et si unus Deus Trinitas est, ergo unus Deus est ttes personæ. Item, in libro V de Trinitate : Non tres deos, sed unum Deum dicimus esse ipsam præstantissimam Trinitatem 3. Item, in libro de Fide ad Petrum 4, in expositione symboli : Satis est Christiano rerum creatarum causam visibilium sive invisibilium, non nisi bonitatem credere Creatoris qui est Deus verus et unus : nullamque esse naturam, quæ non aut ipse sit, aut ab ipso : eumque esse Trinitatem, Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum. Item, Augustinus in sermone de Fide : Credimus unum Deum unam esse divini nominis Trinitatem . Idem, in libro VI de Trinitate : Dicimus Deum solum esse ipsam Trinitatem 6. Ecce et his et
<--- Page Split --->
aliis pluribus auctoritatibus evidenter ostenditur dicendum esse et credendum, quod unus Deus est Trinitas, et una substantia tres personae : sicut e converso Trinitas dicitur esse unus Deus, et tres personae dicuntur esse una substantia.
10. Redit ad præmissam quæstionem, scilicet, An Deus Pater se Deum, an alium Deum genuerit ?
Nunc ad præmissam quæstionem revertamur, ubi quærebatur, An Deus Pater genuerit se Deum, an alium Deum? Ad quod dicimus neutrum fore conredendum. Dicit tamen Augustinus in Epistola ad Maximinum1, quod Deus Pater se alterum genuit, his verbis : Pater ut haberet Filium de seipso, non minuit seipsum : sed ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se, et esset in Filio tantus quantus et solus. Quod ita intelligi potest, id est, de se alterum a se genuit : non utique alterum Deum, sed alteram personam : vel genuit se alterum, id est, genuit alterum qui hoc est quod ipse. Nam etsi alius sit Pater quam Filius, non est tamen aliud quam Filius, sed unum.
Exposio Textus.
ARTICULUS VIII.
« Quidam tamen veritatis adversarii, etc. »
In hoc capite quod ex incidenti inducitur, redarguit quosdam qui dicebant nomina significantia essentiam debere poni in prædicato tantum, et personalia illis subjici, et non e converso secundum ordinem rectæ prædicationis in divinis : et fuerunt Porretani, scilicet Gilbertus et sui sequaces. Et inducit hic Magister multas auctoritates Augustini, in quibus subjicitur essentia, et prædicatur persona. Et hæc est sententia capituli.
An de Deo potest formari propositio ?
Incidit autem hic duplex dubium. Unum est, si de Deo possit formari propositio ? Secundum, si aliquo modo potest formari, utrum essentia debet subjici, vel prædicari tantum, vel possit recte in divinis fieri utrumque ?
CIRCA PRIMUM objiciur sic :
- Simplicissimum non habet compositionem : ergo si ipsum ut compositum significatur, significatur falso : sed omnis compositio significat ut compositum :
<--- Page Split --->
ergo non potest fieri propositio habens compositionem de Deo : et omnis propositio habet compositionem : ergo nulla propositio est vera de Deo si sit affirmativa.
Item, Dionysius dicit, quod affirmationes in divinis sunt falsæ, et negativæ omnes veræ : ergo videtur, quod omnes propositiones affirmativæ de Deo falsæ sint.
Si forte dicatur, quod compositio est in Deo secundum modum significandi propter nostri intellectus infirmitatem. CONTRA : Intellectus per errorem non curat suam infirmitatem : sed cum componit aliquid in divinis, errat : ergo talibus propositionibus sua infirmitas non curatur : ergo non debet uti eis.
Item, Cassus est intellectus qui nullo modo potest attribui rei : ergo videtur, quod talium propositionum sit intellectus cassus.
Ad aliud dicendum, quod intellectus Ad 3 e l salvatur (alias, significatur) in re quantum ad hoc quod multis modis Deus significatur. Unde invenit in Deo ea quae multa sunt in rationibus nominum, licet unum sint in rebus : et quia ratio nominum est vera, est enim ipse vere sapiens, et potens, et hujusmodi : et ideo non est cassus, et curatur ab ignorantia, eo quod non refert in Deum illas compositiones per modum inhaerentia, sed potius per modum identitatis.
ARTICULUS IX.
An divinis essentia debeat subjici, vel prædicari, vel recte possit utrumque fieri?
Secundo quaeritur, Si nomina significantia essentiam in divinis possunt subjici ? Videtur autem, quod non.
In divinis enim persona est suppositum, et essentia quasi forma et natura : cum igitur in propositione prædicatum se habeat per modum formæ, subjectum autem per modum suppositi, non debet essentia divina subjici, sed prædicari.
Item, Subjectum est id cui inest, prædicatum autem quod inest : cum autem essentia insit personæ, et non econtra, videtur iterum debere prædicari, et non subjici.
Solutio.
DICENDUM igitur ad primum, quod licet Deus sit simplicissimus, tamen multis modis significatur, sicut supra, in tertia distinctione, habitum est : et ex illis potest fieri compositio notans rei identitatem.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius intelligit de affirmativa significatione incomplexorum, quae per nomen plene non ostendunt quae conveniunt Deo, et non intelligit de affirmatione compositionis quae nota est identitatis prædicati cum subjecto.
Item, Boetius in libro de Trinitate dicit, quod simplex forma subjectum fieri non potest.
Idem, in libro de Hebdomadibus : Quod est habere aliquid potest præter idipsum quod est, esse autem nihil habet admixtum : sed id quod est in divinis per modum quod est, est persona : ergo persona aliquid habere potest ut inhaerens sibi, et sic potest subjicisibi : sed essentia divina est esse simplex : ergo nihil potest habere : ergo nulli potest subjici, ut videtur.
<--- Page Split --->
Sed contra :
Quæcumque æqualis sunt simplicitatis, æqualis sunt ordinis in subjiciendo et prædicando : persona et essentia æqualis sunt simplicitatis : ergo æqualis sunt ordinis in subjiciendo et prædicando.
Præterea, Quæcumque sunt non habentia se ut superius et inferius, et non sunt essentialia et substantialia sub, æqualiter subjici sibi invicem possunt, et æqualiter prædicari de se invicem : essentia divina et persona sic se habent: ergo æqualiter subjici invicem possunt, et prædicari de se invicem. Probatio prime est : quia superiora essentialia de inferioribus secundum ordinem nature prædicantur : essentia autem non est superius ad personam nec econtra, quia aliter esset compositio in Deo. Secunda probatur per simplicitatem personæ et essentæ.
1
Solutio. Dicendum, quod in veritate in divinis utrumque potest subjici alteri, et prædicari de altero, sicut probat Magister. Licet enim prædicatum sit loco formæ in prædicationibus quæ fiunt per inhaerentiam et participationem, tamen in propositionibus notantibus identitatem secus se habet, quia ibi utrumque est idem alteri, et ideo utrumque utrique subjicitur, et utrumque de utroque prædicatur. Per hoc igitur patet solutio ad duo prima quæ bene concludunt de prædicatione quæ fit per modum inhaerentia.
Ad aliud dicendum, quod Boetius in-
telligit de subjecto rei, non modi prædicandi, sicut subjicitur superficies albedin, vel sicut materia subjicitur formæ.
Eodem modo etiam intelligitur sequens auctoritas : quia quod est potest aliquid habere : sed in divinis non est tale quod possit esse subjectum alii præter se. Unde hoc intelligitur in his in quibus differt quod est, et esse sive quo est.
ARTICULUS X.
Utrum ista sit vera, Unus Deus est tres personæ, et tres personæ est unus Deus, Deus est Trinitas : et utrum nomen, Trinitas, sit nomen essentiale.
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Unus Deus est tres personæ, etc. »
Hoc enim videtur falsum : ly Deus eum aut stat pro persona, aut pro essentia : si pro essentia, tunc videtur hæc esse vera : essentia est tres personæ, eujus simile in creatus non invenitur, in quibus essentia non est persona, nec personæ : si autem stat pro persona, tunc persona esset tres personæ : ergo aliqua persona est tres personæ, quod falsum est.
Juxta hoc ulterius quæritur de hac quam ponit, quod Deus est Trinitas : cum enim ille terminus, Deus, sungulariter supponatur, videtur quod pro aliquo uno debeat reddere locutionem veram : ergo videtur, quod aliquid habens deitatem sit Trinitas : ergo Pater, vel Filius, vel Spiritus sanctus, quod falsum est.
Item quæritur de hoc nomine, Trinitætis, hoc enim videtur singulariter de uno prædicari : ergo est essentiale.
Sed contra :
Essentialia de personis singulis prædicantur : ergo si ly Trinitas est essentiale, debet concedi hæc, Pater est Trinitas, vel persona est Trinitas, quod falsum est.
Item, Secundum rationem intelligendi, a supposto Trinitatis minus distat personam quam essentia : sed hæc non conceditur, persona est Trinitas : ergo multo minus hæc debet concedi, essentia est Trinitas.
Si forte dicatur, quod hoc nomen,
<--- Page Split --->
Trinitas, est relativum intrinsecum et claudit in se relativa et determinantia ipsa: et ideo sicut ipsa relativa prædicantur de persona, ita et ipsum de persona et personis prædicatur. CONTRA : Relativum intrinsecum si explicetur, habet relativa ad se invicem relata: cum enim dico, isti sunt similes, possum explicite inferre, ergo iste est similis isti, et iste est similis illi: non autem sic est in hoc nomine, Trinitas: ergo videtur, quod non sit relativum intrinsecum.
SOLUTIO. Dicendum in veritate, quod haec est concedenda, Unus Deus est tres personæ. Cum enim iste terminus, unus, sit adjectivum, ponit unitatem significatam circa subjectum hujus termini, Deus, et ly Deus dicit unitatem substantiæ, et haec est una in tribus personis: et ideo haec est vera, Unus Deus est tres personæ, et e converso. Et haec similiter est vera: Essentia est tres personæ, et e converso.
Ad ALIUD dicendum, quod similiter haec est vera, Deus est Trinitas: et haec similiter, unus Deus est Trinitas, propter eamdem causam. Terminus enim in prædicato vel in subjecto non restringit terminum in alia parte positum, sed permittit eum stare libere pro quo reddit locutionem veram: et ideo ly Deus stat pro essentia, et non pro persona: nec est simile in creatis in quibus dividitur essentia: quia in divinis non est ita, nec est aliud ibi essentia quam hypostasis.
Ad ALIUD dicendum, quod licet Trinitas significet singulariter, tamen claudit in se plura supposita: et ideo etiam Magister infra dicet ipsum esse nomen collectivum: sed quia in illis suppositis essentia est una et eadem, ideo prædicatur de essentialibus et non de una persona.
Ad ALIUD dicendum, quod in collectione suppositorum quam habet in se ly Trinitas, plus distat una persona quam essentia: quia persona non est nisi haec vel illa, quæ non est una nu-
mero in collectis in quantum collectæ sunt: sed essentia est una in eis in quantum etiam sunt collectæ: et ideo plus prædicatur ly Trinitas de essentia quam de persona.
Ad ALIUD dicendum, quod in veritate Ad objectu hoc nomen, Trinitas, est nomen collectivum personarum et relativum intrinsecum, nec tamen sequitur quod ita possit explicari: et hoc contingit, quia relativa quæ in se habet, non sunt relativa æqualitatis et æquiparentiæ, sicut similitudo, sed potius originis: sed talia non possunt explicari sicut alia, ut patet, cum dicitur, Isti sunt patres: ergo iste est Pater istius, et ille illius.
ARTICULUS XI.
An hic articulus fidei solus Christiano satis est?
Deinde quæritur de hoc quod dicit « Satis est Christiano, etc. »
Sunt enim multi alii articuli qui credendi sunt: ergo istud non est satis.
Ad hoc dicendum, quod Augustinus Solutio, intendit, quod in credendis vel investigandis causis rerum quoad sufficientiam fidei in hoc articulo satis est, et non oportet quærere causas naturales et proximas quas Philosophi inquirunt.
Nunc autem ad ipsam quaestionem etiam potest dici, quod haec est duplex, genuit alium Deum, ex eo quod ly alium potest teneri adjective, et sic falsa: vel substantive, et sic vera, quia tunc est sensus, genuit alium qui est Deus, sicut in Joanne legitur: Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis 1, id est, alium qui est Paraclitus: quia Paraclitus est nomen substantiale, et ideo Pater non est alius Paraclitus quam Filius, vel Spiritus sanctus.
Et haec sufficiant de ista distinctione.
<--- Page Split --->