TRACTATUS I

DE DELECTATIONE.

CAPUT I.

De causis propter quas tractandum est de delectatione.

Cum autem jam habitum sit de principiis virtutum et omnibus virtutum differentiis, moralium scilicet et intellectualium, et imperfectarum et heroicarum, et differentiis eorum quae adjuncta sunt

virtuti, sicut sunt genera amicitiarum et genera impedimentorum amicitiae, post haec omnia de delectatione forte sequitur pertransire. Rationes enim ethicae necessitatem non habent, sed sub motu liberi arbitrii sunt : quod quamvis fortuitu movetur, eo quod in electione et ratione electionis posita frequenter avertunt. In ipso enim est facere vel non facere, nec cogi potest ad sic vel non, nec agitur a natura nec communiter ratione. Et ideo per liberum arbitrium homo est dominus suorum actuum. Sub forte ergo et non sub necessitate determinare quae de moribus dicuntur : pertranseundo autem oportet dicere et figuraliter et typo pingere, et de nullo requirere subtilem rationem. Primo autem de delectatione dicemus : quia ipsa in felicitate contemplativa se habet, sicut genus, et operatio quae felicitas est, sicut differentia specifica. Est enim diffinitio felicitatis sicut diffinitio simi, in cujus diffinitione curvi-

<--- Page Split --->

tas pro genere est, nasus autem differentia, sicut et genus determinatur ad differentiam. Felicitatis diffinitio est « operatio intellectus cum delectatione vel non sine delectatione. » Et ideo delectatio se habet ad operationem felicitatis sicut ad subjectum per quod specificatur et determinatur : ipsa autem est sicut genus determinatum. Cum ergo a communioribus sit procedendum, a delectatione procedendum est, et sic ad determinationem operationis quae felicitas est, procedendum.

nationem maximam et potentiam ad omnem virtutis differentiam et ad vitam felicem, sive quis civiliter felix sit, sive contemplative. In omnibus enim his omnia delectabilia quidem eligunt, triste autem fugiunt. Delectabilia autem et tristia dico communiter, sive sint delectabilia simpliciter, sive sibi et ut hic et nunc. Pro talibus enim considerationibus delectionis et tristitiae, quia scilicet per totam vitam pertingunt, et inclinationem habent ad virtutem, quibusdam videbatur quod delectatio nequaquam eligenda esset, sicut paulo post ostendetur.

  1. Ad moralem pertinet de delectatione tractare. Prima ratio.

Est enim delectatio quasi quoddam principium directivum in moribus : et quia homo etiam secundum animam et secundum complexionem corporis magis perceptivus est omnibus aliis animalibus: ex perceptione autem convenientium causatur delectatio : propter hoc delectatio maxime inter omnia animalia videtur coappropriari generi nostro. Propter quod in tertio hujus scientiae libro diximus, quod complantata est vitae. Propter hoc etiam gubernatores juvenum et instructores erudiunt ad mores consideratione delectationis et tristitiae. Tales autem gubernatores Graeci oiàxîovtèçç vocant. Sicut enim per oiàxà, id est, gubernacula, navigia circumacta et directa, ad portus salvantur : sic et juvenes consuetudines discentes, delectatione, quasi a temone quodam directi ad portum veniunt virtutis, assuescentes gaudere in quibus oportet, et tristari in quibus oportet.

Adhuc autem ad moris virtutem maximum inter omnia principia videtur esse gaudere quibus oportet gaudere, odire quae odire oportet tam secundum corpus quam secundum intellectum. Haec enim pertendunt et pertingunt a fine usque in finem per omnem vitam, sive sit vita intellectualis, sive rationalis. Rationalis dico quae secundum essentiam ratio est, sive illius quae ratio est, quia participat qualiter rationem. Et haec habent incli-

Adhuc autem aliter considerando prinTertia r cipia morum de delectatione determinandum est : eo quod multam inter Antiquos accepit dubitationem, quibusdam dicentibus eam esse bonum, quibusdam autem malum et pravum, quibusdam autem nec bonum nec pravum, nec non bonum, sed virtutis impeditivum. Ut autem hoc perfectius intelligatur, scire oportet quod Antiqui per se bonum in tria distinxerunt. Dixerunt etiam quod per se bonum dividitur contra participatum bonum, et contra per accidens bonum, et contra bonum propter aliud. Et primo modo per se bonum ipsa bonitas est separata, quae quasi fons et centrum est, a quo derivatur bonum in omnia quae participantur bonum : simile ponentes in colore, cujus causa fontalis extremitas est perspicui, a quo fluit color iste vel ille, secundum quod extremitas perspicui diffunditur sic vel sic in determinato corpore. Unde ipsius perspicui essentia simplex(cujus substantia nulla nisi perspicuum et lumen est) quasi centrum est, et quasi fons essentialiter constituens omnem colorem per sui diffusionem, et dixerunt in omni natura quae absoluta est, quod intellectus primea causae est extremitas ejus ad hoc vel illud. Et illa extremitas ejus nihil aliud est nisi intellectus primea causae et lumen ejus, licet secundum esse differat. Esse enim intellecto primea causae adest et aliud est extremitatis ejus quae proxima est effectui ipsius : et illa extremitas

<--- Page Split --->

intellectus prime causae prout se diffundit in hoc vel illo, fons est et centrum constitutionis specierum. Unde forma prius est prout extremitas luminis primae causae, quam sit in eo quod formatur per ipsam, sicut prius est participatum secundum se, quam participatio ejus in participante. Talis autem differentia extremitatum primo fecit differentiam formarum quas Plato ideas vocavit. Sicut enim in coloribus si extremitas constituens colores referatur ad primum illumiinans, indifferens est, et unite sunt in primo illuminante omnes extremitates et immateriales et immobiles et purissimae et sincerissimae: ita extremitates primi intellectus qui largitur omnes formas, si referantur ad ipsum intellectum, unite sunt et immateriales et simplices et pure et immobiles. Si autem ad res referantur in quibus diffunditur secundum esse, multiplices sunt, differentes, materiales, impuritatibus permixtae, et mobiles.

Aliud exemplum de hoc dederunt in lineis mathematicis protractis ab uno centro : ha enim omnes essentialiter fluxu centri constituuntur, sicut lumen causae prime fluit in effectum et forme constitutionem. Lineae autem reductae ad centrum, unite sunt, simplices et indistantes : effluentes autem quo plus effluunt, vel distant, et plus composite sunt, et plus materiales et mobiles.

Tertium exemplum dederunt, quod et nos ante induximus, de quolibet puncto polari spharea luminosae, a quo omnes lineae radiales egrediuntur ad cingulum spharea pyramidaliter : et quo plus accedunt ad cingulum spharea, plus distant, et materiales sunt et plus luminosae : quo plus autem recolliguntur ad polum, plus sincerae sunt et plus unite et plus immateriales.

Hoc igitur modo Plato posuit formas quas per se esse dixit : eo quod vidit totum opus naturae esse opus intelligentiae, nisi per diffusionem intelligentiae in ipso, nec diffundi posse intelligentiam, nec esse opus intelligentiae, nisi per lumen in-

tellectuale quod est in ipsa. Quod autem diffunditur sic, aliquando necesse est esse in extremo diffusionis. In extremo autem proprium est : quia in extremo tangit in quo diffunditur, quamvis in ipso extremo nihil aliud sit nisi lumen intellectus primi. Nec hoc dicebat Plato, quod intelligeret distantiam loci esse et inter intellectum primi et causata ab ipso, sed quia distantia causae est quod negari non potest : et hinc est quod in fine Timaei dicitur de paterno intellectu, et prole paterni intellectus, quae est extremitas luminis paterni intellectus ad rerum constitutionem : et hinc est quod in secundo Timaei dicitur, quod mundus ideo mundus dicitur, quia a mundissimo procedit exemplari, quod exemplar archetypus mundus vocatur. Et Boetius in Consolatione philosophiae,

Mundum mente gerens pulchrum pulcherrimus

[ipse,

similique imagine formans. Et hoc est quod dixit, asinum esse ex asino, et hominem ex homine, et hoc vocavit universale ante rem. Et ideo etiam Aristoteles in septimo philosophiae prime dicit esse hominem ex homine, et capram ex capra, sicut domum ex domo, et sanitatem ex sanitate. Sic ergo dixit esse per se vitam, per se sensum, per se intellectum, per se bonum, et quodlibet aliud, et ex quodam sigillo percipitur in participantibus. Tale autem bonum Graeci pronomine discretivo significabant a^t^, quod Latine sonat ipsum : dicentes a^t' a^a^ov, hoc est, ipsum bonum, quod prime naturae bonitatis nihil habet admixtum. Quidam enim posterorum articulo praeposito significabant dicentes t^ a^a^ov : et articulus discretivus est sicut et pronomen : idem enim est t^ a^a^ov quod a^t' a^a^ov. Succedentes autem his Stoici t^ a^a^ov dicebant per synalimpham. Vocalis autem post vocalem continue posita ex multo sono pronunciationem facit difficilem. Et ideo voluerunt, quod prima vocalis synalimpham pateretur.

<--- Page Split --->

Participative autem bonum dixerunt, in quo illud bonum separatum diffunditur ad esse specialis boni.

Dicebant iterum bonum esse per se, quod per sui substantiam et rationem diffinitivam bonum est, et hoc dixerunt opponi ad bonum per accidens. Bonum autem hoc modo est omnis honesti pars. Similiter omne quod in substantia sua nihil habet nisi bonum, sicut est vita, substantia, ens, et intellectus, et omnia hujusmodi. Per accidens autem bonum, quod per accidens a Deo efficitur, vel videtur bonum cum non sit, sicut est comestio carbonum, vel concubitus fornicatorum, et quodlibet aliud quod per habitum accidentalem inductum bonum efficitur vel videtur.

Tertio modo dicebant bonum per se, finale bonum in quolibet genere quod ad ulteriorem finem non refertur : et huic opponitur ad aliud esse bonum, sicut diximus felicitatem per se bonum, et divitias propter aliud esse bonum.

His sic prelibatis, sciendum quod contentio erat apud Antiquos, utrum delecatio esset per se bonum secundum primam intentionem boni per se ? et ideo quidam dicebant quod esset bonum per se, quidam autem, quod non. Erat etiam contentio, utrum delectatio esset bonum secundum secundam intentionem per se boni ? et quidam dicebant quod esset quidem per se bonum, quidam autem quod esset pravum. Et tertio etiam contentio fuit, et quidam dicebant quod esset finale bonum, ut Eudoxus : quidam autem, quod non, sed esset via in bonum, sicut in Platone. Quidam vero in aliam viam diverterunt consentientes, quod esset quidem per se bonum in prima et in secunda intentione boni per se, sed tamen esset nocivum homini tendenti ad virtutem. Multa enim per se bona, nociva tamen alicui, sicut philosophari per se bonum est, nocivum tamen volenti ditari : est enim impeditivum acquisitionis divitiarum.

Ex omnibus igitur inductis patet, quod

quidam Antiquorum delectationem dicunt per se bonum : quidam autem e contrario dicunt eam esse valde pravum. Et horum qui dicunt valde pravum esse delecationem, quidam dicunt hoc, quia forte sic persuasi sunt. Quidam autem dicunt hoc, non quod persuasi sint quod per se prave sint, sed quia existimant quod melius et utilius sit ad conversationem vite, quod enuntietur de delectatione quod prava sit, quam quod bona : eo quod multitudo communius facile inclinatur ad ipsam et servit delectationibus : propter quod oportet vituperio delectationis hominem in contrarium ducere, sicut in tertio hujus scientiae libro diximus eos facere qui tortuosa lignorum dirigunt. Sic enim contingit venire ad medium.

Forte autem specialiter in moribus hoc non bene dicitur de his de quibus persuadere oportet de moribus, et quorum sermones sunt in passionibus et actionibus humanis, minus credibiles et minus persuasibiles sunt sermones, quam opera. Quando igitur dissonant sermones ab his que secundum sensum videmus et experimur, contemnuntur, et contemptis eis, verum quod erat in ipsis, contennitur : quia veri esse non creduntur. Si enim qui vituperat delectationes et dicit esse eas pravas vel nocivas, aliquando visus est appetere ipsas, ipso opere videtur inclinari ad delectationes appetendas, ac si omnis delectatio talis sit quod appetibile bonum sit : eo quod apud vulgus commune non est determinatum que delectatio sit appetibilis et que non. Sermones ergo veri et opere comprobati in moralibus, non solum ad scire utiles sunt, sed etiam ad totam conversationem vitae. Quando enim conveniunt cum operibus, tunc creduntur a communi multitudine, et eos qui intelligunt eos, per opera provocant ad hoc quod vivant secundum ipsos. Talium enim sermones sufficientes sunt, et dictum est sufficienter de his in secundo hujus scientiae libro,

<--- Page Split --->

ubi diximus quod quidam fugientes ad rationem quaerunt philosophari : faciunt autem operandorum nihil, simile aliquid patientes laborantibus, qui medicos quidem audiunt studiose, et praeceptam edici non sequuntur : et quemadmodum isti nunquam bone habebunt corpus sic curati, ita illi nunquam bene habebunt animam sic philosophantes. Haec autem relinquantur, et superveniamus his quae de delectatione nostra dicta sunt ab Antiquis.

CAPUT II.

De opinione Eudoxi qui delectationem per se bonum esse dicebat.

nihil appetitur nisi ut bonum. Omne autem bonum a primo fontali bono derivatur, et resplendentia primi boni, quod centrum et fons est omnium bonorum, differenter refulget in omnibus appetibilibus. Et refulgentia primi in ipsis ratio est qua appetibilia sunt: et haec est causa quod dicit Philosophus, quod omnia appetunt divinum bonum, et propter illud agunt quidquid agunt. In omnibus igitur appetibilibus magis eligere est quod est iutexx; sive superbonum, et hoc est quod primo bono propinquius est: et in eodem ordine maxime eligibile est inter bona id quod potissimum est, et hoc est primum quod fons est aliorum. Omnia enim appetentia et appetibilia ad unum idem ferri per desiderium et desiderabilitatem, nuntiat illud optimum esse ad quod omnia sic referuntur. Unumquodque enim entium ex ratione primi boni quae refulget in omnibus, quaeritinvenire sibiipsi proprium bonum, sicut et quaerit sibi invenire proprium cibum. Quod igitur omnibus est bonum, et quod omnia appetunt, oportet per se bonum esse. Delectatio autem cum sit ex conjunctione convenientis cum conveniente, est quod omnia appetunt, sicut omnia appetunt conveniens. Delectatio igitur est per se bonum. Isti autem sermones Eudoxi credebantur et suscipiebantur propter moris virtutem quae erat in Eudoxo magis quam propter seipsos. Non enim erat Eudoxus amicus delectationum corporalium, sed potius fugiebat eas. Non enim videbatur aliquid in Eudoxo (cum esset temperatissimus) in quo differenter se haberet ad suos sermones: sed hoc quod dixit, secundum virtutem sic se habere opere

Eudoxus igitur existimabat quod delectatio esset per se bonum secundum primam per se boni intentionem et secundam et tertiam, rationem accipiens ex hoc quod vidit quod omnia desiderant et appetunt delectationem et rationalia et irrationalia. Hoc esse enim non potuit, nisi ex duabus causis concurrentibus in unum. Quarum una est ex parte desiderantium, altera autem ex parte desiderabilis. Ex parte quidem desiderantium est, quod omnia desiderantia affectus sunt et imagines vel resonantiae primi intellectus. Resplendentia ergo primi intellectus in omnibus est, quae desiderium confert ad intellectus bonum differenti modo, sicut resplendentia primi intellectus differenter participatur ab eis. Ex parte autem appetibilis ratio est, quod

Adhuc autem non minori persuasione secunda ratio. existimabat delectationem per se bonum, manifestans et probans hoc ex contrario. Dixit enim tristitiam secundum seipsam omnibus fugiendam esse. Tristitia enim fit ex conjunctione inconveniens. Inconveniens autem fugit omne quod est. Si autem unum contrariorum fugibile est,

<--- Page Split --->

alterum est eligibile in moribus. Similitudine ergo accepta in opposito, sequitur quod contrarium fugibili eligibile est ab omnibus. Quod autem ab omnibus eligibile est, per se bonum est. Delectatio igitur est per se bonum. Est autem et maxime bonum secundum Eudoxum. Maxime enim eligibile est finaliter eligibile, quod non propter alterum nec alterius gratia eligimus. Tale autem eligibile esse delectationem ab omnibus confessum est. Dicunt enim nullum ab aliquo interrogare, cujus gratia delectetur : eo quod manifestum omnibus sit quod delectatio secundum seipsam eligibilis est et appetibilis.

CAPUT III.

Qualiter Plato infirmavit rationes Eudoxi ?

Tertia ratio. Adhuc autem tertio inducit quod tale tali additum, magis facit tale : omnis enim pars compositi adauget compositum : propter quod per se notum est totum esse majus parte. Delectatio autem apposita cuicumque bonorum quae per se sunt bona, facit illud eligibilius. Puta id quod est juste agere, per se bonum est : et si apponatur eidem cum delectatione justa agere, melius est quam sine delectatione juste agere. Similiter est per se bonum temperatum esse, et melius est temperatum esse cum delectatione quam sine delectatione. Dixit etiam Eudoxus, quod non contingit augeri aliquid ex apposito, nisi sibi apponatur, scilicet conveniens in forma et ratione; cum quid cui apponitur, sicut album albo, nigrum nigro, et dulce dulci, et sic de aliis. Delecratio igitur apposita bono per se, non augeret per se bonum, nisi et ipsa per se bonum esset. Iste ergo sermo Eudoxi enuntiare videtur, quod delectatio sit de ' numero per se bonorum, ita quod nullum alterum per se bonorum magis bonum sit quam delectatio. Omne enim bonum cum altero ejusdem naturæ et speciei eligibilius est quam solitarium sine appositione acceptum.

Plato autem qui delectationem dixit 4. non per se bonum, et non esse finale boTertiam ranum, sed viam in ipsum, Eudoxi ratiodoxi impugnat Plato. nes infirmare conatur. Tali enim ratione quali Eudoxus probat delectationem per se bonum esse, Plato interimit dictum Eudoxi, ostendens quod delectatio non est per se bonum. Dicit enim, quod Eudoxus dixit, quod delectabilis vita eligibilior est cum prudentia, sive prudentiae adjuncta, quam si prudens vita sit sine delectatione. Si admixtum et adjunctum sit, cum nihil separatum sit miscibile, sequitur quod delectatio non sit per se bonum. Similiter per substantiam bonum non est miscibile alicui bonorum : quia quidditas unius non miscetur quidditati alterius. Adhuc finale bonum alteri finali bono non miscetur, quia non sunt duo fines unius et ejusdem proximi. Si ergo delectatio miscetur ad faciendum melius bonum, sequitur delectationem non esse per se bonum. Nullo enim apposito ipsi per se bono per se bonum potest fieri eligibilius, sicut jam probatum est. Manifestum est igitur quod nullum per se bonorum, per se bonum erit quod cum alio aliquo quod est de numero bonorum quæ sunt bona secundum seipsum, eligibilius fieri potest. Restat igitur quæstio sicut prius, quale bonum sit delectatio,

<--- Page Split --->

quam quoad nos secundum humanam conversationem communicamus. Tale enim bonum quaeritur a nobis, eo quod separato bono non communicant homines secundum humanam conversationem : eo quod separatum semper in se est aequale : id autem bonum quo communicamus, valde differens est secundum omnem differentiam hominum, nec tale quale communicamus quaeritur a nobis, eo quod actus conversationis humanae circa particularia sunt, particulares autem operationes circa bonum particulare sunt, et non circa bonum separatum. Haec igitur sunt quae Plato inducit contra Eudoxum. Et ideo dicit Plato quod non est bonum per se quod omnia appetunt, instantiam ferens ex inductione, quod unumquodque appetit bonum sibi. Bonum autem sibi non est per se.

ceret ? Sapiens enim secundum intellectum judicans, per se bonum non judicat et eligibile, nisi quod per se bonum et eligibile est : tamen forte etiam in pravis et appetentibus et appetibilibus est aliquod naturale bonum. Naturale autem dictum a natura profundente bonum quod est melius quam ea bona sint quae dicuntur a Platone secundum seipsa bona, secundum quod dicit quod unumquodque appetit proprium bonum : hoc autem bonum refulgentia primi boni est in qualibet, ut diximus. Plato enim dicebat delectionem non esse secundum seipsum bonum, sed esse quoddam bonum quod proprium est unicuique ex repletione propriae indigentiae, in hoc quod repletur in his quae sibi secundum naturam conveniunt.

Platonici non suficienter respondent. prime rationi Eudoxi negantes id bonum esse quod omnia appetunt. Prima ratio

Sed tamen contra Platonicos est, quod instantes contra hanc communem animi conceptionem, quod bonum est quod omnia appetunt, contradictoriam concedentes, quod non bonum est quod omnia appetunt, penitus nihil dicunt : eo quod dicta eorum factis omnium discordant. Generaliter enim verum est quod omnibus videtur : hoc enim omnes dicimus esse verum, dicente Boetio, quod communis animi conceptio est, quam quisque probat auditam. Interimens ergo hanc fidem quam omnes probant, omnino sive nullo modo potest aliquid credibilius dicere.

Secunda ratio.

Si enim diceret quod non sunt per se bona, quae ea appetunt quae sunt sine intellectu esse, tunc aliquid posset dicere. Sine intellectu enim appetunt, qui rationem intellectus in appetibilibus non sequuntur. Et tales aliquando appetunt, quod non bonum esse videtur sapientibus et judicantibus secundum intellectum. Si autem dicit non esse per se bonum, quod appetendum judicant hi qui sapiunt et intellectus judicium sequuntur, qualiter posset esse quod talis aliquid verum di-

Adhuc autem Platoni non videtur quod bene dicatur quod Eudoxus de contrario inducit. Dicunt enim Platonic, et in hoc verum dicunt, quod non sequitur, si tristitia malum est, quod delectatio bonum sit. Dicunt enim quod contingit malum malo opponi, sicut insensibilitas intemperantiae, et timiditas audaciae : et ambo haec mala contingit opponi ei quod neutrum est, scilicet nec bono, nec malo, quod indifferens vocamus. Et in hoc non male dicunt quantum ad formam consequentiae : tamen quantum ad materiam in moralibus his quae dicta sunt, non verum dicunt. In omnibus enim moralibus quando ambo opposita mala sunt, ambo oportet esse fugienda : et si neutrum vel indifferens est, oportet quod neutrum illi conveniat vel secundum unam similitudinem ambo. Aut enim sequitur quod nec fugiendum sit nec appetendum, vel quod aequaliter fugiendum sit et appetendum. Sed delectationem omnia eligunt ut bonum : tristitiam autem omnia fugiunt ut malum. Sequitur igitur quod tristitia et delectatio opponuntur ut bonum et malum, quod Plato negavit. Plato tamen quando per se

<--- Page Split --->

bonum dixit bonum separatum et non miscibile alteri cum quo ipsum efficeretur melius (ut quidam dicunt) intellexit hoc secundum proportionem : eo quod nihil bonorum materialium proportionale est bono separato. Et si quid talium bonorum adderetur ei, esset sicut additio puncti ad continuum. Et ponunt exemplum, sicut si millesima milii ad totum pondus terræ cum montibus et maribus adderetur. Propterea dixit quod bonum separatum nulli bonorum materialium miscibile est, ut melius fiat.

CAPUT IV.

De instantiis contra rationes Platonis, quibus probat delectationem non esse per se bonum.

tem simpliciter dicere quale, quæ subjectum circa quod sit qualitas, non determinant. Quale quid autem, quæ subjectum determinant in sui diffinitione et ratione, sicut simus et gibbus : est enim simus curvitas nasi, gibbus autem curvitas dorsi. Tale autem subjectum non determinant album vel nigrum. Multa autem per se bona quæ nullo modo determinant quale, sicut virtutum operationes quæ non qualitates sunt, sed actiones et motiones virtuosi : et hæc est actio perfecti in actu existentis, sicut et felicitas operatio est secundum perfectam animi virtutem : nec tamen dicit quale secundum aliquam speciem qualitatis, sed quale quid. Attendendum enim, quod aliud est qualitas secundum quam quales dicimur, et aliud quid qualitatis, et aliud quale quid, et aliud quale. Qualitas enim simplex forma qualitatis est. Quid autem qualitatis modus prædicandi snbstantialis in qualitatibus, sicut Aristoteles docet in primo Topicorum, quod si quis albedine posita dixerit quod positum est, colorem esse, quid est dicit, et quale significat. Quale autem in qualitate habet infinitum subjectum. Quale quid autem, quod secundum suam qualitatem determinat sibi subjectum, extra quod qualitas ejus non invenitur, sicut diximus de simo et gibbo.

Secunda ratio Platonis fuit, quod dicebat quod omne per se bonum determinatum est : nulla delectatio determinatum quid est : ergo nulla delectatio per se bonum. Quod autem nulla delectatio determinatum quid sit, sic probabat. Nullum determinatum magis et minus recipit : attingit enim terminum essentiae suæ, in quo stat, nec ultra progreditur, nec citra invenitur. Omnis autem delecratio recipit magis et minus. Ergo nulla delectatio determinatum. Hoc autem ideo dicebat, quia dicebat delectationem esse motum prout motus endelechia est mobilis secundum quod mobile est. Endelechia autem tale continue plus et plus accipit terminum ad quem, et continue ab-

  1. Rationum autem Platonis, quibus proPrima ratio. babat delectationem non esse per se bonum, prima talis fuit : omne per se bonum qualitas : nulla delectatio qualitas : ergo nulla delectatio per se bonum. Hoc enim sequi non videtur.

Contra priNon enim sequitur, quod si delectatio mam rationom. non est de numero qualitatum, quod non sit de numero per se bonorum. Qualitatem autem dicimus, secundum quam quales dicimur. Omnia enim quæ in prædicamento qualitatis continentur, in una quatuor specierum qualitatis inveniuntur. Multa autem bona sunt, quæ ad quatuor species qualitatis reduci non possunt. Omnia enim talia vel simpliciter dicunt quale, vel dicunt quale quid. Dico au-

<--- Page Split --->

jicit terminum a quo. Semper ergo remittitur in termino a quo, et intenditur in termino ad quem, et nunquam est in actu stante. Nunquam ergo est determinnatum. Nihil enim est determinatum, nisi quod per actum stantem determinatum est : hoc enim totum simul est. Quod autem in motu est, nunquam totum simul est, sed semper in accipiendo, et abjiciendo.

Hæc autem ratio Platonis procedit : et hoc dupliciter consideratur, scilicet in delectari quod est actus delectantis, et in ipsa delectatione. Sienim judicant Platonici, quod delectari secundum quod est actus delectantis non est totum simul, sed continua successio et motus : tunc idem debent judicare circa justitiam et alias virtutes, secundum quas etiam ipsi aiunt manifestum esse quod justi et virtuosi in operando justa et virtuosa magis et minus quales sunt. Sicut enim delectari actus delectantis est, ita (ut fingi liceat) justare et virtuare actus sunt justi et virtuosi : et de talibus tunc actibus virtutum idem judicium erit. Justi enim secundum justitiæ opera magis et minus justi sunt, et fortes secundum fortitudinis opera magis et minus fortes. Contingit enim secundum habitum justitiæ perfectum juste agere magis et minus, et secundum habitum etiam temperantiæ perfectum contingit temperata agere magis et minus. Sequitur ergo quod temperantia et justitia et aliæ virtutes non sunt determinatum aliquid secundum Platonem, quod tamen Plato non dixit. Quare cogeretur concedere quod temperantia et justitia non essent per se bonum. Si autem in ipsa delectatione consideratio fiat, tunc forte non dicunt veram causam propter quam delectatio non sit quid determinatum, maxime si supponamus cum Platone, quod quædam formarum sunt immixtæ et separatæ, quædam autem mixtæ cum subjecto et participante. Quæramus enim a Platone, quid prohibet delectionem separatam esse determinatum quid, quemadmodum sanitas separata de-

terminatum quid est, quamvis sanitas mixta subjecto secundum esse concreti recipiat magis et minus. Remissa enim vel intensa commensuratione complexionis necesse est sanitatem secundum esse sani remitti et intendi. Non enim semper eadem mensuratio complexionis est in omnibus hominibus et animalibus, nec in eodem homine una quaedam semper commensuratio, sed permanet aliquando remissa secundum aliquid, et intensa secundum aliquid. Differt ergo semper in magis et in minus : cum tamen sanitas abstracta quid sit determinatum. Similiter ergo et delectatio separata determinatum quid si est, potest esse totum simul, quamvis delectari recipiat magis et minus.

Quod autem hoc melius intelligatur, motus quomodo est stum simu, versus. mentis et actus mobilis : et secundum et successiquod est actus moventis, actus perfectus est, non successive de potentia veniens in actum, sed totus simul. Nihil enim influit motor posterius quod non influxerit prius, sicut patet de luce qua essentiali suo actu totum influit simul, et non partem post partem, et in tota motus successione simul totum actum suum motor influit in mobile, quamvis mobile non nisi per successionem recipiat. Cum ergo operatio casti, justi, temperati, virtuosi sit ut motus moventis, et similiter delecitari in delectante sit ut motus moventis, sequitur quod non aliter est in determinatum esse et in delectari et in delectatum iri, sed totum simul ut in uno, ita et in alio : est enim operatio delectantis, et non passio, vel endelechia existentis in potentia ad delectationem.

Tertia ratio Platonis fuit syllogizata in Tertia ratio, secunda figura. Dicit enim quod omne per se bonum, perfectum : nulla delecta- tio perfectum : ergo nulla delectatio per se bonum. Quod autem delectatio non sit perfectum, ex hoc probabat quod nul- la motio sive motus, et nulla generatio est quid perfectum. Sunt enim viae ad perfectum. Via autem terminus non est.

<--- Page Split --->

Perfectum autem in termino est : via autem est, quae continue procedit de imperfecto ad perfectum. Et per hanc rationem Plato tentat enuntiare quod delectatio motio et generatio quaedam sit.

Hoc autem non bene dictum esse videtur. Omni enim motui et generationi proprie convenit velocitas et tarditas, quamvis alicui motui nihil conveniat secundum se ipsum, tamen convenit ei si ad aliud comparetur. Sicut est in motu universi sive mundi, qui vocatur motus diurnus primi mobilis, qui quamvis in omnibus partibus primi mobilis uniformis et regularis sit, et ideo aTlXavTg Graece vocatur, id est, fine errore : tamen comparatus ad curvitatem zodiaci, et curvitatem Orientis, et curvitates circulorum planetarum, quorum motus TlXavTg est, hoc est, erraticus, stella dicuntur meridiana, et in motu aTlXavTg velociores quam stella aquilonares. Velox enim dividit tempus : et in eodem tempore in quo stella aquilonaris secundum motum aTlXavTg perficit arcum minorem, stella meridiana perficit multo majorem. In aequali ergo tempore, perficiens majorem in parte ejusdem temporis, perficit aequalem. Hoc autem delectationi non convenit prout est actus delectantis. Diximus enim quod sic totus simul est, nec secundum magnitudinem, nec secundum tempus divisibilis.

Et si aliquis objiciat quod aliqui velocius delectantur quam alii, hoc non est Resposito, nisi per accidens, scilicet quod magis dispositi sunt ad delectandum quam alii : quemadmodum aliquem dicimus velocius iratum esse, eo quod magis dispositus est ad iram. Delectari autem ipsum quod est operatio delectantis, nec in se nec ad alterum tardi vel velocis recipit divisionem. Sed ire sive ambulare et augeri et omnia talia quae dicunt motum prout est endelechia mobilis, velocitatem recipiunt et tarditatem. Contingit ergo aliquem tardius et velocius secundum

dispositionem subjecti transponi in delectionem, sed operari secundum delectionem velociter et tarde non contingit. Dico autem operari secundum delectionem, scilicet delectari, secundum quod delectari est actus delectantis, sicut lucree est actus lucis.

Quarta ratio Platonis sumebatur ex qua- hoc quod dicebat delectationem gene- rationem esse, secundum quod generatio est aggeneratio eorum quae constituunt naturam, sicut dicimus esse nutrimen- tum vel augmentum, quorum unum ag- generat membrorum substantiam, aliud autem quantitatem. Arguebat autem sic : Nihil fluens ad perfectum, perfectum est: deest enim ei ultimum quod perficit. Delectatio autem fluxus est ad perfectum, quia scilicet naturam constituit. Delecta- tio igitur imperfecta est et imperfecti. Ni- hil autem talium per se bonum. Delecta- tio igitur per se bonum non est.

Ut autem disputatio contra hoc intelContraqua tam ratio ligatur, scire oportet quod sicut determinem. natur in secundo Physicorum 1, natura triplex dicitur, forma scilicet quae simpliciter natura est. Materia in qua inchoatio naturae est. Et generatio quae via inchoatae naturae in naturam est, continue accipiens naturam, et exiens de potentia inchoationis ad perfectum. Quaeramus ergo a Platone, qualiter generatio delectatio sit. Secundum enim viam generationis non videtur quodcumque generatum ex quocumque ut materia fieri, sed fit ex eo proprie in quod dissolvitur per corruptionem, sicut planta fiunt ex terra commixta movente lumine solis, et idolum Æsculapii ex ære fit movente arte statuaria. Si ergo generatio est delectatio, tunc delectatio resolvitur in id quod est post delectationem ex quo incepit motus delectationis. Hoc autem falsissimum est. Si enim delectatio est motus impletionis, ut dicebat Plato, motus autem omnis terminatur ad motum esse, delectatio motus terminaretur ad imple-

<--- Page Split --->

tum esse. Incepit autem ab eo quod est vacuum esse. Ergo resoluta delectatione in impletum esse, sequeretur quod impletum esse esset vacuum esse.

Adhuc contrariorum generatio contraria est. Cujuscumque igitur delectatio est generatio, ipsius tristitia ejusdem erit corruptio. Corruptio autem delectationis est in impletum esse, sicut omnis motus corruptio est in motum esse. Sequitur igitur quod impletum esse sit tristitiam esse, quod valde absurdum est. Delecta- tio igitur in impletione non est, nisi ut venit ad impletum esse.

quod illa delectatio nihil habet oppositum. Similiter delectationes operationum earum quae secundum sensus, ut secundum visum, et per olfactum, et secundum auditiones, et multae quae sunt memoria praeteritorum et spes futurorum, non posset convenienter assignari, cujus repletionis essent generationes. Nullus enim defectus factus est de talibus per deperditionem substantiae, cujus per delectionem fiat repletio et restitutio. Falsum est igitur, quod delectatio secundum seipsam sit generatio repletionis.

Amplius Platonici dicunt tristitiam esse defectum quidem secundum naturam. Dicunt enim quod tristitia ex hoc causatur, quod deficit hoc quod secundum naturam inesse debuit, sicut est in vacuitate membrorum nutrimento indigentium. Delecationem autem per oppositum dicunt esse repletionem, et insumptionem eorum quae naturam constituunt et restituunt : haec autem corporales passiones sunt. Si ergo delectatio est repletio ejus quod secundum naturam, sequitur quod nihil delectatur, nisi in quo est talis repletio. Nihil ergo delectabitur nisi corpus. Hoc autem videtur non esse verum. Multae enim sunt animales et intellectuales delectiones. Non ergo universaliter delectatio repletio est. Sed hoc verum est, quod facta jam repletione et constituta natura et perfecta delectabitur aliquis : quia tunc secundum naturam propriam et perfectam habet operationem : et incisus vel praecisus a perfectae naturae constitutione tristabitur.

Haec autem Platonis opinio ortum habuisse videtur ex his delectationibus et tristitiis quae sunt circa cibum et cibi suppositionem. Quando enim aliqui fiunt indigentes valde evacuatis vasis naturae, et ex hoc tristatos esse, hos contingit delectari repletione et insumptione repletivi. Hoc autem non accidit circa omnes delectationes. Quia delectationes quae sunt a consideratione theorematum mathematicorum, sine tristitia sunt : eo

CAPUT V.

Responsio ad rationes eorum qui probant delectationes secundum se non esse bonum.

Ad eos qui proferebant probrosissimas 11. delectationes, ut ex his probarent deleMultipliciter responcationem secundum se non esse bonum, deri potest eis qui vomultipliciter respondemus. Probrosissiluptates boscenss promas enim delectationes lamiarum esse terunt. ut probent vodixerunt. Lamiae enim in Lydia domiluptatem s.- cundum se nunt. Prima non esse benum. Prima responsio. pragnantes rescindunt et muliebria cruda cum secundinis devorant. Et sicut est in concubitu epheborum quem quidam Ædipticas vocant, eo quod apud Ædippam primum hoc nefarium vitium inventum sit. Dicunt igitur quod si omnis delectatio per se bonum sit, sequeretur tales delectationes esse bonas per se. Sed ad haec convenienter respondetur, quod

<--- Page Split --->

talia secundum se et secundum naturam non sunt delectabilia. Non enim existimandum est illa esse delectabilia simpliciter quae male dispositis secundum vitiosam naturam vel consuetudinem delectabilia sunt, tamen alia delectabilia sunt vel sic dispositis. Quemadmodum neque existimandum est illa esse simpliciter sana, vel simpliciter dulcia, vel simpliciter amara, quae laborantibus infirmis in aliqua infirmitate, sana vel dulcia vel amara esse videntur. Quemadmodum neque alba simpliciter dicuntur, quae patientibus ophthalmiam vel lippis alba esse videntur. Ophthalmia enim apostema oculorum est, in quo corruptus humor fluit in oculum, in quo humore diffusus color alterius speciei esse videtur quam sit in visibili. Sic etiam male dispositis convenientia esse videntur quae simpliciter sunt valde inconvenientia.

Aliter etiam dici potest, quod scilicet delectationes secundum se quidem eligibiles sunt et bona : sed tamen secundum quod sunt facta ab his quae probrosa sunt, nec eligibiles nec bona sunt. Quemadmodum et ditari secundum se bonum est et eligibile : a proditione autem ditari, nec bonum, nec eligibile est. Et sanum esse secundum se bonum et eligibile est : non tamen bonum et eligibile est sanari a quacumque comestione : sicut si diceretur aliquis sanari a comestione cordium humanorum.

Tertio potest dici, quod delectationes specie differunt secundum species delecabilium : et sic alterae sunt species delectionum quae sunt a bonis laudabilibus delectabilibus, ab his quae sunt a turpibus et probrosis. Et sic ille qui non est justus, non delectatur delectatione qua delectatur justus : eo quod justus per habitum justitiæ ad bona dispositus est, et sic sibi convenientia non sunt nisi justa. Injusto autem per oppositum non conveniunt nisi probrosa. Et eodem modo delectatione qua musicus delectatur, non contingit delectari non musicum. Non musicum enim contingit delectari

aliquando in non regulari cantu, in quo tristatur musicus. Similiter autem est in omnibus aliis. Unusquisque enim delectatur in hoc quod sibi conveniens est secundum habitum.

Hoc autem manifestare videtur diffe- 12. rentia amici et adulatoris. In hoc enim sunt vo manifeste percipitur, quod diversae sunt exteb a expetibi specie de t ab a specie d rente sunt a bonis, et prave quae a pravis, et neutre quae a neutris. Delectatio enim in his est a collocutione vel maxime. Amicus autem si vere secundum virtutem amicus sit, non colloquitur nisi ad bonum virtutis. Adulator autem semper colloquitur ad delectationem audientis. Propter quod adulator vituperatur. Amicum autem laudant, eo quod non ad altera nisi ad bona honesta colloquitur. Propter quod etiamsi contingat quandoque turbari sed parum audientem, nihilominus colloquitur ea per quae reducit ad virtutem.

Adhuc quod diversae species delectationum sint, monstrat puerorum delectatio. Nullus enim mentem sanam habens eligeret vivere vitam pueri, ut per vitæ conversationem delectaretur in his in quibus pueri delectantur, et in quibus pueri maxime existimant delectandum, sicut in sphæra, et lechito, vel equitatione baculi subjecti.

Adhuc autem nullus sanam mentem habens, delectatur faciens aliquid turpissimorum, et si existimat quod nequaquam debet tristari, et tristabilia eligere ad vitam.

Adhuc autem quod delectatio quae generatio est et motus, sicut diximus in libro septimo, medicina est indigentis nature, non sit bonum quod quaeritur in vita, ex hoc manifestatur, quod si ponamus quod quaedam nullam inferant delectionem talem quae sit passio et endelechia delectantis : adhuc autem circa multa talium studium faceremus in vita, puta videre, recordari, scire, et virtutes

<--- Page Split --->

generaliter in agere habere. Et si quis instet, dicens quod talibus operationibus ex necessitate sequuntur delectationes, nihil differt ac si non inferrent. Ponamus enim quod delectationes non fiant a talibus, adhuc nihilominus studeremus ad illorum operationes. In tenebris enim existentes, in quibus nulla visibilis affertur delectatio, nihilominus studeremus aperire oculos et exercere ad visum secundum actum et operationem. Ex inductis igitur manifestum est quod non omnis delectatio quae passio est indigentis naturae, per se bonum est, nec omdis delectatio talis eligibilis est. Manifestum etiam videtur esse, quod quaedam delectationes sunt elegibiles secundum seipsas, et illae specie differentes sunt, saltem in tantum in quantum differunt ea a quibus sunt. Haec igitur quae ab amicis de delectatione et tristitia dicta sunt, et qualiter respondetur rationibus eorum, sufficienter dictum est.

dicta sunt, et maxime de his quae probatum est motum et mutationem et generationem non esse. Ex his enim perspicue videtur, quod visio quae est actus primi visivi, diffusus in oculum videntem perfectum, est secundum quodcumque tempus, et nihil habet immixtum de potentia : talis enim visio non est indigens aliquo quod in posteriori tempore adveniat, et ut finis motus perficiat speciem ipsius, sicut est in omni motu et mutatione. Et tale aliquid videtur esse delecratio. Delectatio enim quoddam totum est prout est actus delectantis, et secundum nullum tempus vel partem temporis aliquid fit delectationis, quod in pluri tempore vel termino temporis ad speciem delectationis perficiatur. Propter quod sequitur quod delectatio motus non est. Motus enim forma post formam est vel ubi post ubi, et continuus exitus de potentia in actum et in actu sequente semper perficitur potentia praecedens. Omnis enim motus in tempore est.

Et omnis est motus alicujus finalis forSecunda ratio. mae, in qua motus est in motum esse et in perfectum esse, sicut in tertio etiam Physicorum determinatum est. Verbi gratia, aedificativa, prout est motus in aedificabilibus existens, perfecta est, cum perfect quod appetiit : et hoc est in omni tempore continuo terminato ad aedificatum esse. In partibus autem illius temporis omnes partiales aedificationes imperfectae sunt, et alterae specie ad invicem et a tota aedificatione, quae in ultimo completa est, sicut quaedam partialis aedificatio est lapidis compositio, et quaedam partialis est columnae ad modum virgae erectio, et lapidum compositio ad columnae vercationem, altera specie est : et lapidum compositio ad basim, ad vergationem columnae potentia est : et hae duae aedificationes specie differunt a templi aedificatione sive a templi perfectione, et sunt in potentia ad illam. Templi autem perfectio, aedificatio perfecta est, in quo aedificatio in aedificatum esse ita est, nullo ulterius adveniente indigens ad propo-

<--- Page Split --->

situm templum ædificandum. Ædificatio autem fundamenti et ædificatio trisculpti si forte columnæ trisculptæ sunt, imperfectæ sunt ædificationes et imperfecti. Sunt enim ædificationes partis totius templi. Differunt igitur specie ab invicem et a toto. Et etiam ipsam ædificationem non contingit accipere ut motum perfectum secundum perfectam speciem ædificationis in quocumque tempore terminato ad ultimum et nunc ædificationis. Similiter autem et in ambulatione est, et in omnibus reliquis motibus animalium. Si enim motus processivus animalium latio quædam est, erit unde quo, hoc est, ab aliquo in aliquid processio : et semper id quod relinquit, aliud est ab eo quod accipit secundum speciem ubi, secundum omnes differentias motus processivi, quæ sunt volatus, ambulatio, et saltatio, et hujusmodi, qualia a nobis in libro de Motibus animalium determinata sunt : et non solum in speciebus sunt, sed etiam in ipsa ambulatione. In hac enim semper est unde quo : et non est hoc idem in stadio et parte stadii : neque est idem in altera parte stadii : in omnibus enim his secundum speciem alteram est id quod accipit, ab eo quod relinquit. Nec contingit secundum aliquem motum pertransire hanc lineam vel illam, nihil continue procedendo unde quo. Hujus autem causa est, quia non solum lineam mathematicam pertransit, sed pertransit eam quæ in loco est et in magnitudine corporea et divisibili. Ambulatio quæ in unde est, in altero est ubi, ab illa quæ est in quo. Et de motu quidem in tertio et sexto Physicorum per certitudinem dictum est, et maxime in sexto probatum est quod omnis motus est ab aliquo in aliquod. Et ideo expresse apparet, quod non perfectus in qualibet parte temporis, sed in qualibet parte temporis est multi motus et imperfecti, et illi particulares motus specie differentes sunt, secundum speciem in ubi vel formæ specificum esse in qualibet parte motus unde quo, secundum divisionem potentiae et actus.

Nihil autem talium in delectatione est secundum quod delectatio est actus delectantis. Delectatio enim hæc perfecta species est, et perfecta forma in quacumque parte ipsius temporis, in qua quis delectatur. Patet igitur quod delectatio si esset motus, particulares motus essent alteri ad invicem secundum speciem : non autem sic est, sed eadem specie delectatio in principio, medio, et fine temporis, in quo aliquis delectatur. Sequitur igitur quod delectatio aliquid sit de numero totorum et perfectorum quæ totum esse suum simul habent. Hoc autem contingere videtur ex hoc quod non contingit moveri nisi in tempore. Delectari autem perfecte contingit in nunc temporis. Quod autem in ipso nunc est, totum aliquid est et perfectum.

Amplius ex dictis manifestum est, Tertia ratio. quod non bene dicunt qui delectationem dicunt motum vel generationem. Motus enim et generatio non omnium sunt, sed partibilium secundum formam, vel ubi : et non sunt eorum quæ tota simul sunt secundum esse, secundum ubi vel formam. Propter quod in somnis visio prout est actus primi videntis non est generatio, eo quod impartibilis est secundum formam talis visio. Neque puncti generatio est neque unitatis. Licet enim punctum sit in divisibili positum, tamen secundum positionem non dividitur : et unitas est per formam, et forma divisibilis non est : propter quod etiam motus horum nihil est : non enim totum est et perfectum, neque punctum indivisibile positione, neque unitas indivisibilis formæ. Sequitur igitur quod motus delectationis non est, quia delectatio totum quoddam est.

Ex his patet, quod tripliciter aliquid est in tempore, scilicet per divisionem esse quod est in tempore sicut in numero numerante divisionem esse sui : et sic motus est in tempore : propter quod dicit Dionysius, quod tempus est esse in

<--- Page Split --->

mutatione et generatione 1. Et Aristoteles in quarto Physicorum dicit, quod in tempore esse est quadam parte temporis mensurari. Est iterum aliquid in tempore, cujus protensio potentiae in esse perfecto secundum quam in toto perfecte existat, tempore mensuratur : sicut dicimus diurnum, mensivum, annuum : et hoc est in tempore primi mobilis, secundum quod duratio in esse et permansio mensuratur : et hoc modo esse est in tempore vita, intellectus, sensus, et de lectatio : et hoc modo quod habet potentiam protensam secundum durationem, et in qualibet parte illius temporis totum est : et hoc modo dicit Philosophus, quod esse mensuratur tempore, ens autem loco. Dicitur etiam esse in tempore, quod nihil in se protensum habet, refertur tamen ad id quod in tempore est vel primo vel secundo modo : sicut dicimus intelligentias esse in tempore et causam propriam, quae in nulla differentia temporis deficiunt vel absunt : et hoc modo omnia quae sunt in tempore, sunt vel primo vel secundo vel tertio modo. Ex omnibus igitur inductis patet quod delectatio neque motus, neque generatio est.

tionem diffusionem dicimus primi sensitivi. Perfecta autem talis sensus operatio est, quod optime dispositum est secundum virtutem sensitivam et est ad pulcherrimum objectum quod jacet sub sensu. In illud enim maxime diffundit se primum sensitivum : et talis, ut ita liceat loqui, sensatio maxime videtur esse operatio perfecta sensus. Nec hic facimus differentiam in hoc quod dicamus sensum operari vel id in quo est sensus, sicut est animal : quia non facit ad propositum. Secundum unumquodque enim quod est sensus vel habens sensum, optima et perfectissima operatio est ejus quod optime dispositum est secundum ultimam sentiendi virtutem ad potentissimum objectum, quod est de numero eorum quae cadunt sub talem sensationem, sicut pulcherrimum in usu, convenientissimum in auditu, et sic in aliis sensationibus, ad quod sensatio talis vel talis sensus potentissima est : haec enim perfectissima erit et delectabilissima, eo quod delectatio est secundum omnem sensum : quamvis delectatio corporalis circa quam est temperatus, non sit nisi secundum tactum, ut in tertio hujus scientiae libro dictum est.

Sicut in sensu se habet, similiter se habet circa intellectum et speculativum, secundum quod intellectus est actus intelligentis, et speculatio est actus speculantis. Delectabilissima enim intelligentia et delectabilissima speculatio est ea quae perfectissima est. Ea autem perfectissima est, quae est optimi dispositi intelligentis per ultimam et optimam virtutem intellectus ad studiosissimum intelligibile et optimum inter omnia ea quae cadunt sub intellectu. Tale autem est intellectus primae causae. Hic enim principium omnium intelligibilium est. Nihil enim intelligitur, quin sub lumine illius intelligatur. Ex omnibus his videtur, quod delectatio floritio sive diffusio est super optimam operationem, quae est

CAPUT VII.

Quod delectatio operationis perfectae operatio perfecta est.

  1. Perfectassimea operationis intellectus delecatio est perfectissima.

Sensus autem omnis, hoc est, sensualis actio sive operatio est alicujus operantis ad sensibile, dijudicandum scilicet et dicernendum : et hanc sensus opera-

<--- Page Split --->

secundum virtutem perfectam primi operantis : et ideo quamvis operatio non sit, tamen circa operationes semper est et inseparabilis ab ipsa, sicut simum inseparabile est a naso : propter quod ut quale quid determinari habet.

CAPUT VIII.

Quod delectatio in operante perficit operationem.

secum est sensibile ad primi sensitivi operationem. Quod autem secundum unumquemque sensum delectatio sit, omnibus puto esse manifestum. Dicimus enim visiones et auditiones esse delectabiles. Et manifestum est, quod tunc maxime delectabiles sunt, cum et sensitivum potissimum est secundum dispositionem suae virtutis, et cum operatur ad tale objectum quod potissimum est omnium eorum quae cadunt sub sensu. Talibus enim existentibus sensitivo et sensato semper erit in opere sensus delectatio : eo quod et faciens et patiens convenientissime se habent ad invicem. Delectatio autem perficit operationem, non ut habitus qui insit vel infiat sensitivo : quia sic esset motus de dispositione et potentia ad habitum : sed perficit eam ut superveniens quidam finis, qui finis est non operis, sed operantis. Operatio enim cum sit optimum, finem alium habere non potest. Sed operans finem habere potest delectationem quae simul est cum ipsa operatione, eo quod est diffusio primi operativi in operatione, sicut omne in quo aliquis gaudet vel delectatur. In omnibus enim talibus gaudium nihil aliud est, nisi diffusio cordis in operativo conceptu boni in quo gaudet vel delectatur. Ista enim diffusio semper supervenit operationi, velut juvenibus supervenit pulchritudo. Juvenis enim ut juvenis est operatio secundum virtutem juventutis, quae est in optime movente calido et in subtili et optime mobili humido. Tali autem operationi semper supervenit et coest pulchritudo.

Perficit autem operationem delectatio non secundum eumdem modum quo sensibile perficit sensationem, quando ambo studiosa et bona sunt secundum modum studiositatis et bonitatis quae competit sensibili et sensationi : sicut etiam eodem modo sanitatis operationem non perficiunt sanitas et medicus. Non enim secundum unam similitudinem operationis sanitatis causa est medicus, et sanati. Et sicut virtus sani ab interioribus diffundens se in sanitatis operationem, medicus autem perficit sicut inducens ab extrinseco sanitatem facientia : similiter sensibile operationem sensitivi vel sentientis perficit eam sicut movens ad operationem extrinsecus, sensitivum autem primum perficit eam sicut diffundens se in eam : et hoc modo delectatio perficit operationem sicut interius diffundens se delectans in operationem, et non sicut extrinsecum operationis, quemadmodum extrinsecum ad sanitatis operationem est medicus, et sicut extrin-

Propter quod quamdiu sensibile vel intelligibile sit secundum actum operationis, verbi gratia, ut sic discernens et speculans secundum actum, tamdiu in operatione erit delectatio. Similibus enim entibus et ad invicem secundum eumdem modum se habentibus passivo et activo, idem continue aptum natum est fieri.

<--- Page Split --->

  1. Sed cum ita sit, videretur quod aliquis continue delectari deberet. Delectatio enim firmat operationem et continuat : firmata autem et continuata operatione, continua delectatio supervenit. Hoc autem non videmus : nullus enim continue delectatur. Quæramus igitur, quare est hoc quod nullus continue delectatur ? Et dicamus quod hoc est, quia omne quod compositum est, laborat in operatione. In operatione enim necesse est esse discursum spirituum et continuam alterationem calidi et humidi in organo : et ideo debilitatur spiritus et laborat organum et attenuatur humidum : et ideo necesse est reduci hoc in principium digestionis ut restauretur. Et hæc causa est quare nulla humana corpora continue possunt operari, sicut nec faber continue fabricat hebetatis malleis, forcipibus, et incude. Operationes autem omnes animales per spiritum et calidum et humidum fiunt sicut per instrumenta : et quia non continua est operatio, sequitur quod neque continua sit delectatio. Delectatio enim consequitur operationem. Ex quo sequitur quod jam olim dictum est, quod si alicujus natura simpliciter est una et eadem, semper gaudet delectatione.

Tamen etiam lassata virtute quaedam nova existentia delectant : posterius autem corrupta non delectant similiter. Sicut curiosi in leonibus videndis, a principio etiam lassati desideranter currunt ad videndos leones : visis autem leonibus lassata virtus statim remittitur. Et hujus causa est, quia primum inclinata mens ex curiositate ad operationem, exsequitur sibi protendendo spiritus : et ideo intense tunc operatur, quemadmodum ex curiositate aliquid novi aspicientes, protendunt spiritum visivum et intense operantur : sed postea curiositate satiata, non fit tam intensa operatio, sed neglecta et remissa : propter quod etiam delectatio obscuratur et remittitur.

Quare appetuntur ab omnibus delectationes ?

Si autem quæratur quare delectatio ab omnibus appetatur ? Omnium enim exi- stimatio est, quod omnes appetunt dele- cationes. Et hujus causa est, quia omnes appetunt vivere : vita autem operatio quædam est : est enim operatio animæ secundum quod est principium vitæ : vita enim est actus continuus et essentialis animæ. Unusquisque autem circa hæc et in his maxime operatur quæ diligit, et ad quæ totam refert vitam, ut in anteha- bitis dictum est. Verbi gratia, musicus enim qui ad musicorum totam refert vi- tam, appetit vivere circa melodias. Ama- tor autem disciplinalium scientiarum sive demonstrativarum, quas mente consi- derat, et ad quas totam refert vitam, vi- vere appetit circa theoremata, quæ sunt principia vel conclusiones demonstratio- num mathematicarum. Sic autem est in reliquis omnibus. Delectatio autem per- ficit operationes. Vivere autem quod singuli appetunt et ad quod referunt vi- tam, operatio est cui supervenit delecta- tio. Rationabile igitur quod delectatio- nem quæ supervenit operationi etiam ap- petunt. Illud enim vivere quod uniciu- que delectabile est et eligile, perficit de- lectatio.

Utrum autem propter delectationem vivere eligimus, vel e converso propter vivere eligimus delectationem, in præ- senti quidem dimittatur : quia certum

<--- Page Split --->

est quod delectatio ad operationem est sicut ad finem. Supremum enim et ultimum semper finis est : et hoc in moralibus est operatio, sicut patet in his quae determinata sunt in primo hujus scientiae libro. Delectatio autem est ut finis quidam, non simpliciter, sed qui supervenit operationi. Delectatio enim operationi conjungi videtur ut passio proprio subjecto : et videtur quod non possit ab ea separari, eo quod sine operatione non fit delectatio : quamvis operatio separari aliquando possit a delectatione : in temperantiae enim et fortitudinis operibus operatio est et studiosa : non tamen semper cum illa operatione est delectatio.

vel secundum habitum acquisitum. Propriæ autem operationi propria supervenit delectatio, et coauget propriam operationem propria delectatio. Delectantes enim circa aliqua, ex propria vi delectationis magis singula dijudicant, et certius exquirunt omnia illa quæ faciunt ad operationem quam cum delectatione operantur : gaudentes enim et delectati in eo quod est geometrizare, magis inquirunt singula et intelligunt quæ ad geometricam pertinent. Similiter autem et delectati in musicis et amantes musicas harmonias, magis inquirunt et intelligunt ad musica pertinentia. Ita etiam est de amantibus ædificativam, et de aliis singulis. Omnes enim augmentationem accipiunt ad proprium opus, quando gaudent et delectantur in ipso opere. Delectatio igitur coauget opus. Nulla autem coaugent non propria : non propria enim convenientia non sunt : et ideo delectabilia non sunt : nec coaugentia apponitur. Ab alteris igitur specie operationibus etiam propriæ delectationes altera specie fiunt.

Unde etiam videntur delectationes specificas differentias contrahere ab ipsis operationibus. Altera enim specie secundum speciem delectationis ab alteris specie secundum operationes existimamus perfici. Sic enim videntur et naturalia et quæ ab arte habere differentiam : animalia enim et arbores in naturalibus specie differentia, ab aliis et aliis specie differentibus agentibus videmus produci. Et picturæ, et imagines, et domus, et vas, secundum omnem specierum suarum differentiam a differentibus specie secundum formam artis producuntur. Alia enim ars est et picturæ et imaginum et domus in formam artis. Et similiter operationes differentes specie, a differentibus specie delectationibus perficiuntur. Differunt autem specie operationes quæ sunt mentis sive intellectus, ab his operationibus quæ sunt sensus, specie differunt secundum differentiam eorum circa quæ operantur sensus. Oportet igitur quod etiam secundum eumdem modum differant delectationes.

Apparet autem hoc maxime ex hoc quod unaquæque delectatio maxime appropriatur illi operationi quam perficit et cui supervenit : eo quod illa operatio sola propria est vel secundum naturam,

Hoc autem adhuc magis apparebit ex Tertia rati eo quod delectationes quæ sunt ab alienis quæ non sunt convenientia nobis secundum habitum, impeditivæ sunt propriarum operationum. Si enim aliquis qui amat fistulas et delectatur in symphonia fistularum, subito dum in confabulationibus est, fistulas audiat, statim confabulari non potest sermonibus, magis gaudens fistulativa quam presenti operatione confabulationis. Intendens enim ei a quo delectatur, abstrahitur ab altero. Patet igitur quod delectatio quæ est secundum fistulativam, eam operationem corrumpit quæ est secundum confabulationem sermonum. Similiter autem hoc est in omnibus aliis, cum simul anima circo duo operetur, quorum unum est conveniens, aliud autem extraneum secundum habitus convenientiam. Delectabilior enim operatio expellit eam quæ minus delectabilis est : et tanto expellit eam plus, quanto delectatio unius ope-

<--- Page Split --->

rationis est major delectatione alterius: ita quod etiam propter nimiam delectationem in uno, nihil contingit operari secundum alterum. Propter quod contingit, quod vehementer gaudentes in quacumque operatione, nihil omnino discernimus alterum ab illo: et alia quaedam facimus, quando alia quiete et remisse placent nobis. Verbi gratia, dum in theatris athleta optimi pugnant, delectati in optimis plagis eorum, et comestionibus delectabilissimorum non intenderemus abstracti delectatione plagarum : dum autem malos ictus dant, remissius delectati, etiam leguminum comestioni intendere incipimus. Aliud autem maxime tunc operamur, quando circa primum remissius intendimus et operamur. Quamvis enim anima plurium sit potentiarum, sicut saepe dictum est, tamen id quod centrale est in anima et ex quod manat in omnes potentias operatio, secundum substantiam unum et indivisum : et ideo intense fluens in unum, retrahitur ab altero : sicut centrum in circulo fluens in unamquamque linearum semidiametrorum circuli, necesse est quod ab altera retrahatur.

Alienea autem delectationes deficiunt et nocent ad operationes. Et per hoc patet, quod multum distant ab invicem propriae et alienae. Alienea autem delectationes fere idem faciunt circa operationes, quod faciunt propriae tristitiae. Dico autem fere, quia propriae tristitiae corrumpunt et cessare faciunt operationes in toto. Alienea autem delectationes remittunt eas et avertunt ab eis intentionem operantis. Verbi gratia, si alicui scribere sit indelectabile et triste, et alicui ratiocinari per argumentationis aliquam speciem sit triste et indelectabile, corrumpitur operatio in illis. Quia hic quidem non scribet, et alius non ratiocinabitur : eo quod tristes sunt eis tales operationes. Contraria igitur accidunt circa operationes a delectationibus et tristitiis. A propria enim delectione firmatur operatio, a tristitia autem corrumpitur. Propriae autem delectiones sunt quae fiunt in operatione propria, quae secundum seipsam convenit secundum habitum quo disponitur unusquisque. Alienea autem delectationes dictae sunt, quae ab alienis operationibus secundum proprium habitum convenientibus fiunt, quae, proximum aliquid faciunt tristitiae, eo quod corrumpunt operationem : quamvis non similiter id faciant, sicut praedictum est.

CAPUT X.

Quod propria delectatio confirmat operationes, et de delectationum differentia propriarum et alienarum.

Ha autem delectationes operationibus differunt. Et est prima differentia qua differunt secundum epicheiam et pravita— tem, et quod hae quidem eligibiles sunt, aliae autem fugiendae, aliae autem neutrae. Studiose enim eligibiles, pravae autem fugibiles, mediae autem quae nec prave nec studiose sunt, neutrae sunt, nec eligendae et nec fugibiles, sicut est motus digiti, ut dicit Boetius, vel ludus trochi. Et secundum unamquamque harum operationum differunt delectationes, ita quod quaedam sunt studiose et eligibiles, quaedam autem pravae et fugiendae, quaedam autem neutrae. Secundum unamquamque enim operationem propria delectatio est.

<--- Page Split --->

Delectatio igitur quae propria est studioso et studiosae operationi, ἐπιεικησ et bona et eligibilis est. Quae autem propria et operationi pravae, mala est et fugienda.

Quod ex hoc patet, quod concupiscentiae quae sunt inclinationes appetitus in operationes, et delectationes quae sunt bonorum, laudabiles sunt: et quando sunt turpium, vituperabiles sunt. Propter quod autem unumquodque tale, et illud magis est tale 1, sicut dicit Aristoteles.

Si igitur concupiscentiae propter delectationes sunt pravae vel bonae, delectationes sunt magis pravae vel bonae. Delecationes enim magis propriae sunt operationibus et magis propinquae quam concupiscentiae, eo quod in ipsis operationibus sunt. Concupiscentiae quidem enim discretae sunt ab operationibus et separatae temporibus et natura. Temporibus quidem, quia sunt ante eas : natura autem, quia alia est diffinitio concupiscentiae, et alia est diffinitio operationis. Delectiones autem propinquae valde sunt operationibus et indiscretae ab eis : et in tantum sunt conjunctae eis, ut a multis sit dubitatio, utrum idem sit operationi delectatio. Cum tamen delectatio non videatur esse substantialiter idem operationi mentis, vel operationi sensus. Inconveniens enim esset hoc, quia sequeretur ex hoc quod passio substantialiter esset idem subjecto in quo est. Sed propter hoc quod delectationes non separantur ab operationibus, quibusdam idem videbatur delectatio et operatio. Patet igitur quod secundum differentiam qua operationes sunt alterae ab invicem, secundum eumdem modum etiam delectationes ab invicem differunt.

De differentia delectationum penes puritatem et impuritatem operationum.

Differunt autem puritate et impuritate Tertia ratio. operationum : quod sic probatur. Operatio enim visus puritate differt ab operatione tactus : est enim visus objectum super extremitatem scilicet perspicui, diffusam scilicet in corpore terminato, quae nihil in se habet de impuritate materiae : tactus autem eorum est quae in materia permixta sunt. Similiter autem puritate differt operatio auditus ab opere olfactus et gustus : auditus enim est soni qui non pertingit nisi fractivam acris absque aliis dispositionibus materiae elementaris : olfactus autem et gustus super dispositiones sunt commixti et complexionati. Et sic iterum differunt olfactus et gustus : olfactus enim super odorem est qui sequela est complexionis : gustus autem de differentiis humidì in ipsa complexione digesti. Purior autem sensus est remotior a materia : impurior vero conjunctior. Et secundum eumdem modum similiter differunt delectationes quae circa sensus operationes sunt, et illae omnes differunt a delectationibus quae sunt circa operationes mentis, in quantum operationes mentis circa purius sunt, et puriores quam operationes sensus. Sunt autem et duae operationes

<--- Page Split --->

mentis, speculativa scilicet, et practica : et differunt ab invicem puritate utraque istæ operationes. Speculativa enim purior est quam practica in quantum circa puriora est, et omnino a materia separata : practica autem circa particularia quæ ad materiam referuntur.

21

Animalium species differentium delectationes specie differunt, specie vero simillium, conveniunt specie.

Quod autem quædam propriæ homini istarum delectationum, quod unicuique animali propria delectatio est quemadmodum et opus proprium : propria enim est, quæ est cum propria operatione. Hoc autem in unoquoque apparebit facile speculanti opus proprium cujuslibet. Altera enim est equi delectatio propria sicut et opus, et altera canis, et altera hominis : quemadmodum Heraclitus dixit asinum fœnum iringorum secundum naturae suæ convenientiam, plus eligere quam aurum. Est enim tale fœnum delectabilius nutrimentum asinis quam aurum. Et secundum hunc modum plus eligitur a bove orobum, et a cane ossa. Delectationes igitur diversarum operationum specie, differunt specie : illas autem quæ sunt eorum quæ specie indifferentia sunt, rationabile est indifferentes specie esse. Hoc autem contingit in animalibus brutis : quia omnia illa a natura aguntur ad opera. Natura autem una specie est in his quæ specie differentiam non habent. Et ideo in quo delectatur unus asinus, in eodem delecatur et alter. Et de bobus et equis similiter est.

22

In hominibus delectationes multum diversae sunt.

In hominibus autem qui non natura sed ratione aguntur vel phantasia, non parum differunt delectationes. Eadem enim quæ quosdam homines delectant, alios contristant : et quæ quibusdam tristia et odibilia sunt, aliis sunt delectabilia et amicabilia : cum tamen homines omnes ejusdem speciei sint : eo quod aliter et aliter secundum rationem et phantasiam dispositi sunt. Et in dulcibus

etiam hoc accidit secundum diversam linguae dispositionem et infusionem. Non enim eadem videntur febricitanti dulcia et sano. Sano enim dulcia videntur quæ vere dulcia sunt : et hæc eadem infirmo non dulcta videntur, eo quod lingua ejus infusa est cholera adusta et amara. Similiter etiam nec eadem calida esse videntur debili et bene habenti. Bene habenti enim non videtur calidum, nisi quod excellit medium complexionis : debili autem calefacto etiam modicus calor ustivus videtur. Similiter autem etiam hoc accidit in multis aliis.

Si tamen secundum sensum judicaretur quid calidum et dulce esset simpliciter et secundum veritatem, determinaretur judicio sani et non judicio infirmi. In omnibus enim talibus hoc videtur simpliciter esse, quod videtur studioso et bene habenti. Si autem hoc bene et convenienter dicitur, quemadmodum omnibus videtur, et sicut in praecedentibus dictum est, mensura uniuscujusque qua videtur quid simpliciter sit vel non sit, est virtus ejus propria, et bonus qui bene habet secundum virtutem, secundum quod talis est per virtutem bene dispositus. Sequitur igitur, quod delectationes utique simpliciter delectationes sunt, quæ bono secundum virtutem videntur esse delectationes, et quod illa simpliciter delectabilia sunt, quibus gaudet, quia talis est. Et quæ huic tristia sunt, si aliis sunt delectabilia, nihil est admirabile. Multæ enim corruptiones et nocumenta sunt hominum, quibus vel secundum malitiosam naturam vel secundum habitum acquisitum disponuntur ad alia quam ad ea quæ conveniunt ad naturam constitutam et integram : et quæ talibus videntur, non simpliciter sunt delectabilia, sed sunt delectabilia his et taliter dispositis.

<--- Page Split --->

  1. Delectationes quas omnesfatentur esse turpes, non sunt dicendae delectationes nisi corruptis : quae vero proba sint, constat ex operationibus.

Patet igitur quod delectationes quae ab omnibus confessae sunt esse turpes, non sunt dicendae delectationes esse simpliciter, sed sunt delectationes corruptis. Quaeramus autem de delectationibus quae videntur esse ETEIXEIXE sive studiose, qualem delectationem vel quam dicendum est delectionem esse hominis secundum quod homo est. Quod tamen secundum praedicta ex ipsis operationibus manifestum est. Formas enim operationum sequuntur delectationes. Sive igitur una sola est operatio hominis secundum quod homo est, sive plures : illa quae perfecti et beati viri est secundum optimam virtutem hominis, est operatio per se hominis. Unam autem dico, quia finali virtute homo unus est, si finalis virtus accipiatur secundum illud quo homo est. Hoc autem

est ultimus et perfectissimus intellectus qui speculativus est, ad quem omnia alia adminiculantur. Plures autem dico, secundum quod homo plura est per intellectum, scilicet speculativum et practicum. Prudentia enim virtus est practici : sapientia autem virtus speculativi. Et felicitas civilis ultima operatio est practici : felicitas autem contemplativi et ultima et perfectissima est operatio speculativi. Et delectationes quae perficiunt has operationes, dicuntur principaliter esse operationes hominis ut homo est. Reliquae autem omnes delectationes secundarie dicuntur et secundum quid : et hoc multipliciter est, quemadmodum et operationes tales sunt diversimode secundum animalem appetitum dispositorum.

<--- Page Split --->