TRACTATUS III

DE DUBITATIONIBUS CONSEQUENTIBUS AD EA QUÆ DE AMICITIA DETERMINATA SUNT.

loquentes increpant et increpabiles di- cunt eos esse, qui seipsos maxime dili- gunt et plus quam alios. Vocant enim φίλαυτοι vel amatores sui, qui ut in turpi sunt suiipsorum amatores.

Pravus enim esse videtur qui suiipsius secunda ratio. gratia omnia videtur agere : et quanto aliquis est deterior in concupiscentiis et ira, tanto magis accusant eum ut suiiip- sius amatorem. Talis enim nihil agit a seipso, sed potius a concupiscentia pra- vorum, quae concupiscentiae in ipso sunt, et nihil agit propter virtutem vel ami- cum : et sic omnia videtur referre ad se- ipsum. 'Επιεικησ autem, quem superbonum sæpe diximus, omnia agit propter bonum virtutis, vel propter amicum : et quod suiipsius est, secundum se præterit et negligit intuitu virtutis et amici. His igi- tur rationibus amator suiipsius est su- perfluus, qui omnia facit intuitu sui, ni- hil autem intuitu virtutis vel amici, pri- vatum et non communicabilem habens amorem.

Rationibus autem veris de natura homentis acceptis hæc opera dissonant non irrationabiliter. Aiunt enim omnes vere de moralibus philosophantes, quod ma-

CAPUT I.

Quis secundum virtutem sit amator suiipsius ?

  1. Dubiatic, utrum opor- test seip- sum maxi- me amare? Videtur, quod non. Prima ratio.

His autem de amicitia determinatis, consequenter determinandum est de du- bitationibus et quaestionibus quae sunt de amicitia. Quia autem amator suiipsius omnium aliorum mensura est, quaerimus primo, quis sit amator suiipsius quem Græci φίλαυτοι vocant ? Dubitatur enim a quibusdam, utrum oportet maxime ami- re seipsum, vel alium aliquem plus quam alium oportet amare ? Communiter enim

<--- Page Split --->

xime oportet amare amicum, et plus quam utilem vel condelectabilem. Ille autem maxime amicus est et maxime ut amicus amat, qui ei cui maxime vult bona, amici gratia vult bona, et vult ei bona etiamsi nullus sciet, nec etiam aliqua retributio fiat. Secundum autem omnia ea quae in praecedentibus dicta sunt, mensura bonorum accipitur ex his in quibus homo amat seipsum. Haec enim maxime existunt et primo unicuique ad seipsum secundum quod ipse est. Reliqua enim omnia quibus amicus determinatur amari, ex his accipiuntur quibus homo optime determinatur ad seipsum. Dictum est enim in praehabitis, quod omnia illa quibus bene disponitur ad seipsum et amicus est suiipsius, extendit ad alios qui in vera amicitia, et tunc est amicitia perfecta quando diligit alium ut seipsum. Qui autem in concupiscentiis, et in aliis irre et ambitionis incontinentiis seipsum diligit non secundum quod est ipse, sed in se diligit multiplicitatem, hydram, et ventositatem. Hydram enim Stoici concupiscentiam vocaverunt qui multicaput et renascentium capitum est : quia multifida est et per infinita divisa delectabilia quae non sunt de hominis natura. Propter quod Homerus a Perseo hanc interfectam dicit averso vultu : eo quod nullus vultum propriae animae convertit ad ipsam, nisi statim veneno ipsius interficiatur. Qui autem vultum avertit, et contemnit, eam interficit fugiendo. Vultus autem animae intellectus est : hic enim anima est secundum seipsam. Amator ergo suiipsius, amator est proprii intellectus et boni quod secundum intellectum est.

Huic autem sententiæ concordant omnia proverbia quæ de amicitia dici consueverunt. Verbi gratia, quod « una anima sit amicorum. » Una enim anima secundum affectum esse non potest, nisi in eo quod unum est : hoc autem est bonum et honestum. Hydra enim secundum quod jam diximus, unius capitis non est. Similiter et illud quod est, quod

« communia sunt quæ amicorum sunt, » et ut quidam dicunt, « boni unanimia, » hoc est, obsequentia ad bonum vel bonum colentia : nulli enim secundo in concupiscentiis communicant, nec aliquem incontinentiae colunt bonum, vel ad bonum obsequuntur. Et hoc similiter quod dicunt, quod « amicitia æqualitas est : » nulla enim æqualitas secundum aliquam proportionem in concupiscentiæ incontinentiis concordat. Etiam hoc quod dicunt, quod « genu tibiæ est propinquum : » tibia enim a genu aeeipit virtutem movendi : genu enim immobiliter ligat tibiam, ne motu dissolvatur et separetur : sic amicus omnis motus sui principium habet in amico, et impossibilitatem separationis a vi amoris illius. Hæc enim omnia proverbia vera existunt ex his in quibus bene disponitur homo ad seipsum. Maxime igitur amicus erit talis, et in talibus suiipsius : et id quod maxime amandum est, maxime est ipse secundum seipsum. Dubitatur autem convenienter, eo quod rationes sunt ad utramque partem, qui istorum sequendi sunt : eo quod ambo credibiliter proponunt.

Oportet igitur forte tales sermones dividere et distinguere, et determinare per diffinitionem in quantum utrique et in quo verum dicunt. Si enim accipiamus qualiter utrique amatorem sui dicunt, forte utique manifestum erit in quantum et in quo isti et illi verum dicunt.

Dicamus ergo, quod illi qui amatorem sui ad opprobrium referunt, amatores soci vocant eos qui sibiipsis plus tribuunt in pecuniis, et honoribus, et delectationibus corporalibus, et in omnibus quae lucrum vocantur, quae scilicet non tantum lucrantur homines ut sensus quos possident, sed et ipsa ad se trahunt homines, ut quasi lucrati sint homines ab illis et possessi : quemadmodum dicit Ptolemaeus, quod homines lucrantur cen-

<--- Page Split --->

sus, et census lucrantur homines et, vice versa. Hæc enim omnia multi appetunt, et propter hoc invicem pugnabilia sunt. Omnibus enim per circuitum compugnant, ut vel soli obtineant, vel plus aliis, et referantur ad seipsos, sicut dicunt Philosophi qui Epicurei vocantur. Hi enim dicunt studendum esse, quod talia sint optima entia et summa bona ad vitam hominis, quemadmodum Sardanapalus fecit et imitatores ipsius. Circa hæc enim et talia avari plus aliis habere cupientes, largiuntur et indulgent se concupiscentiis, et universaliter passionibus, et donant se irrationali parti animæ. Quæ quidem anima proprii hominis non est, sed endelechia quædam et perfectio et forma corpori adhærens, et extra corpus nihil agens. Anima autem hominis ut homo est, separata a corpore, substantia est, etiam ea quæ corpori conjuncta sunt quantum unicuique particulæ possibile est, trahens ad seipsam. Appellatio enim qua tales φίλαυτοι, hoc est, amatores suiipsorum vulgariter dicuntur, inde accipit ortum quod tales multi sunt. Multi enim amant concupiscentias : et tales concupiscentiæ non sunt nisi a pravo, et a pravitate denominatæ. Justa igitur ratione exprobratur taliter φίλαυτος, hoc est, suiipsius amator.

Quomodo igitur illos qui talia sibi tribuunt, multitudo communis consuevit dicere φίλαυτοι, non immanifestum est. Si enim aliquis studet semper justa agere, et ipse maxime bona vel temperata et alia quæcumque sunt de numero eorum quæ secundum virtutem determinata, et (ut universaliter loquamur) semper bonum quod secundum seipsum bonum est, sibiipsi acquirit, nullus de communi plebe hunc dicet φίλαυτον, nec vituperabit ut exprobrabilem existentem. Hæc igitur est sententia communiter loquentium de φίλαυτφ.

Si quis etiam hoc subtiliter inspiciat, 33. aliorum his contradicentiurn sententia Qui ama rem sui rem sui rem sui rem sui rem sui rem sui rem sui rem sui rem sui rem sui rem suirevadit magis vera. Videbitur enim tafendunt, e appella amatores qui quod si simpliciter tribuit sibiipsi secundum se nobilii sum et amat. quod ipse est : hæc enim sibiipsi tribuit optima et ea quæ sunt maxime bona : largitur enim ipsa principalissimo sui, et suiipsius gratia. Principalissimo enim hominis omnia alia obediunt, sicut mota ab ipso et mensurata et informata. Jam enim ante diximus, quod intellectualis substantia quæ anima hominis est, et imago intellectus universaliter agentis, et effectus luminis ipsius in corpore hominis, sicut centrum est se habens in pyramide, cujus basis sive circulus super quem stat pyramidis, in toto extendatur corpore, et ad omnia organa determinatur et circumducitur. Cujus signum est, quod motus omnium organorum est sicut in centro quod est in cono pyramidis, et est sicut principium ejus. Musculus enim qui extra membrum est, lineis nervalibus diffusis per totum membrum motus membri est ad omnem partem, et non est ad unum sicut motus naturae corporalis. Dicit autem Aristoteles in II de Anima 1 quod id quod est in parte, oportet in toto accipere. In tota igitur anima sic erit, quod illud quod est per modum centri, substantia et primum in anima est, et sicut principium omnibus aliis influit, quod vitæ sint causa et principium operationis. Cujus imaginatio est, sicut si dicamus solem esse in nube diversæ dispositionis, et obscuritate et claritate, et radiis totam nubem implentibus. Radii enim in sole purissimi sunt : secundum autem quod a sole distant diversimode secundum diversam nubium dispositionem in diversos trahuntur colores, et quidam efficiuntur albi, quidam autem cærulei, quidam vero rubei, quidam ve ro virides, et alii fusci, quidam etiam nigri : et in his omnibus diversum accipiunt esse et operationem. Et secundum

<--- Page Split --->

Peripateticorum sapientiam sic habet se anima ad potentias organicas, quod anima quae vere est anima hominis ut homo est, secundum seipsam separatus est intellectus, propter quod incorruptibilis et perpetua est. Potentiae autem quae sunt actus organorum, emanationes sunt ex ipsa per esse differentes, et per esse corruptibilis, et endelechie organorum : secundum substantiam autem secundum quam conferuntur ad animam, incorrupibilis sunt et separabiles. Propter quod patet, quod ea quae conveniunt homini secundum appetitum talium potentiarum in esse sic differentium ab anima hominis secundum quod homo est, non conveniunt ei secundum quod homo est, sed conveniunt homini secundum quod animal est, et conveniunt ei secundum quid et non simpliciter.

Quemadmodum civitas in regimine civitatis est principalissimum quod videtur esse in civitate, sicut est rex, vel melius monarcha : et quemadmodum omnis alia congregatio aristocratica scilicet et timocratica est principalissimum quod est in ea, et quod omnibus aliis influit et formam et motum. Sic ergo et homo et principalissimum est quod in homine est, et φίλαυτος utique maxime erit talis qui hoc diligit et colit, et huic propria procurat, et largitur ei quae secundum ipsum appetit.

Cujus signum est, quod continens et incontinens dicitur ab eo quod est intellectum tenere vel non tenere alia quae sunt in homine. Sic ergo homo ab hoc simpliciter est. Adhuc autem inter omnia quae dicuntur acta hominum vel ab homine, illa dicuntur maxime hominis acta quae cum ratione et voluntarie fiunt. Voluntas autem et ratio intellectus sunt. Homo igitur secundum se etiam intellectus est : quia est substantia intellectualis. Manifestum est igitur quod homo maxime intellectus est.

Quia vero ἐπιεικη; sive superbonus ma- 34. xime hoc diligit quod intellectus in ipso Qui maxime sunt amtor, tantum anima ad potentias organicas, quod aniest, secundum seipsam separatus est inverum et simpliciter bonum est, et non qui repretellectus, propter quod incorruptibilis et ejus quod est bonum hic et nunc, sequiquantum vita cum ratureta est tureta quae sunt tur quod solus ἐπιεικη; φίλαυτος est, et est cum perturactus organorum, emanationes sunt ex secundum aliam speciem et formam batione. quam sit ille φίλαυτος qui est exprobratus, et in tantum differens ab ipso, in quantum differt secundum rationem vivere ab eo quod est appetere id quod videtur hic et nunc conferre secundum sensibile desiderium. Omnes igitur recipiunt et laudant eos qui student circa bonas actiones secundum omnes differentias virtutum. Quos autem recipiunt et laudant, illis non exprobrant. Omnes igitur taliter laudant φίλαυτον. Si enim omnes contendant ad bonum simpliciter, et omnes intendant optima agere, procul dubio communiter omnibus erunt et provenient omnia bona quibus indigetur ad vitam, et unicuique secundum propriam naturam provenient ea quae sunt sibi maxime bona. Tale enim bonum est, quod est uniuscujusque secundum cujuscumque bonum propria et connaturalis virtus.

Propter quod eum qui vere φίλαυτος est, 35. oportet esse bonum simpliciter. Si enim Bonum quidem homi- φίλαυτος est, in propriis juvabitur bona nem amatorem esse agens quae simpliciter bona sunt, et alios sui oportet, non autem juvabit secundum idem. Talem autem pravum. oportet non esse malum. Malus enim laedet seipsum, proprium diminuens bonum. Lædet autem et proximos, pravas passiones sequens, quibus corrumpitur et distrahitur a proprio. Malo enim homini semper dissonant ea quae agit, ab eis quae oportet secundum intellectum proprium agere. Omnis enim intellectus purus et concupiscentiis non inebriatus, eligit optimum quod et secundum seipsum optimum est, et sibi optimum. Ἐπιεικη; autem sive superbonus in omnibus et per omnia obedit intellectui.

Verum enim est quod communiter de

<--- Page Split --->

studioso dicitur, quod scilicet oportet eum agere multa amicorum gratia, et multa agere patriæ gratia. Intellectui enim in tantum obedit, quod et si oporteat eum mori, a talibus non desistit. Propter obedientiam enim intellectus quasi ut nihil projiciet pecunias et lucra et honores exteriores, et universaliter loquendo omnia bona quæ communiter bona pugnabilia vocantur. Hæc autem sunt ad quæ constantes pugnant qui sensibilia desideria prosequuntur. Hæc omnia projicit bonus, et quasi nihil reputat ut procuret hoc bonum quod sibiipsi bonum est secundum quod ipse est. Hoc autem est magnum intellectualis vel virtutis bonum. Propter quod dicit Michael Ephesius, quod superbonus assimilatur multum sitienti qui magis delectatur in paucum tempus et subito absorbere aquam frigidam et limpidam, quam diu bibere et paulatim ingerere aquam turbidam et cœnulentam. Superbonus enim delectationes turbidas sensibiles contemnens, magis movetur magno bono quam diu frui cœnulentis concupiscentiis sensibilium. Paucum autem tempus delectari in optimis valde magis eliget, quam multo tempore quiete et remisse delectetur. Remittunt enim delectationes optimorum sensibiles concupiscentiæ. Et magis eligit bene vivere in optimis per unum annum, quam quod multis annis vivat qualitercumque et remisse vivens in optimorum delectatione. Et magis eligit unam optimam electionem facere et magnam quam multas et parvas circa remissa bona. Hæc autem maxime accidunt morientibus in bello optimo : hi enim eligunt magnum bonum quod salvatur per ipsos, sicut est salus reipublicæ, vel salus patriæ, vel salus amicorum, vel liberalitas : propter quod projiciunt pecunias et contemnunt vitam propter bonum in quo amici bona recipiunt plura sed parva, sicut salutem pecuniæ vel vitæ, quæ bona amici recipiunt in patria. Ipsis autem morientibus magnum bonum fit, quod est esse causam salutis omnium.

Ex tali enim bono amico quidem fiunt pecuniæ salvæ. Superbono autem qui causa salutis est, non quidem fit bonum conferens vel utile, sed hoc quod simpliciter bonum. Id autem quod simpliciter bonum est, majus est et maximum : et hoc superbonus tribuit sibiipsi. Quod autem diximus de pecuniis, hoc etiam facit circa honores dignitatum et circa principatus. In omnibus his enim servat eumdem modum, omnia hæc pro amico projicit et dimittit. Hæc enim omnia talia pro amico projicere laudabile est, et bonum sibiipsi secundum quod ipse est.

Convenienter itaque videtur ille studiosus esse perfectissimus, qui pro salute omnium et præ omnibus eligit id quod bonum est omnium, et causa boni in omnibus. Id autem quod est contingens etiam ut hic et nunc bonum, et actiones et fruitiones quæ sunt circa id, propicit et dimittit amico : eo quod sibi omnium bonorum melius est, quod ipse sit operans et causa, quod talia et similia bona proveniant vel salventur amico. In omnibus enim laudabilibus studiosi proprium est contendere ad hoc quod sibi plus tribuat de eo quod maxime bonum est : hoc autem est, quod ipse sit causa salutis omnium in bono. Propter hoc enim et cœlum moveri dicunt, quod cum nullo indigeat moveri, continue tamen laborare, ut sicut primum causa boni in omnibus est, ita et ipsum causæ per se assimiletur in hoc quod bonum unicuique attribuatur et salvetur in omnibus. Sic igitur φίλαυτον esse oportet si subtiliter inspiciatur, quemadmodum dictum est, et non oportet φίλαυτον (sicut multi dicunt) qui concupiscentiis ducitur, et carnales sequitur delectationes.

<--- Page Split --->

tem non sufficienter Dæmon ministrabit, ab amicis dicit esse quærenda adjutoria : et ideo Menelæum in adjutorium debere venire ei cui Dæmon non sufficienter ministravit. Beato autem per se sufficienti qui omni bonorum congregatione perfectus est, Dæmon sufficienter ministravit. Nullo ergo indiget : ergo amicis non indiget.

Utrum felix et per se sufficientes indigeat amicis ?

Hoc autem si concedatur, assimilatur inconvenientii. Statim enim et prima faciis inconveniens videtur, cum omnia bona interiora et exteriora attribuamus felici et per se sufficienti, quod potissimum est bonorum exteriorum non assignamus ei. Amici enim potissimum sunt omnium exteriorum bonorum, et maximum inter omnia exteriora.

Est etiam dubitatio circa felicem et per se sufficientem, si aliquando indigebit amicis vel non ? Quidam enim hanc quaestionem non subtiliter intuentes, dicunt quod non est opus amicis, beatis et per se sufficientibus. Hoc autem arguunt ex ratione per se sufficientiae et beatitudinis. Est enim beatitudo, ut dicit Boetius, « status omnium bonorum congregatione perfectus. » Omnibus autem bonis perfectus nullo indiget. Similiter autem et per de sufficientis secundum seipsum sufficientis : talis autem nullo indiget.

Ab altera parte ex proprietate amici arguunt. Patet igitur ex prædictis amicum esse alterum ipsum, et amicum tribuere amico quæ per seipsum tribuere non potest. Per se autem sufficientis omnia sibi tribuere potest. Beatus igitur et per se sufficientis amicis non indiget.

Arguunt etiam hoc ex hoc quod dicit Euripides in Oreste, ubi inducit Orestem loquentem ad Menelæum vocantem eum in adjutorium et dicentem, « Cum Dæmon bene det omnia, non opus est amicis. » Dæmon autem divinus intellectus est et intelligens quod unicuique necesse sit, et quo opus habeant singuli : et siquidem sufficienter ad hæc omnia ministrabit, non, dicit, opus est amicis. Si au-

Adhuc autem si (secundum quod omnes physici dicunt) amici magis proprium est benefacere quam bene pati : perfecte autem boni et perfectæ virtutis, qualiter felicem dicimus bonum et virtuosum : non enim solum bonum et virtuosum in habitu esse, sed in actu benefacere. Cum autem multis contingat benefacere, inter omnes melius est benefacere amicis quam extraneis. Qui autem amicos non habet, amicis benefacere non potest. Nullius autem est benefacere ita sicut felicis. Et quod hujus est maxime benefacere, maxime est ei attribuendum : maxime enim benefacere est laudabilissimum : laudabilissimum ergo benefacere privabitur felix, si dicatur non indigere amicis. Felix igitur et studiosus adhuc ut optime benefaciat, indigebit amicis benepassis ab eo secundum beneficentiam.

Propter quod et rursus quæritur, utrum in bonis fortunis magis est opus amicis quam in infortuniis ? Cujus quaestionis causa est, quia sicut infortunatus indiget benefacturis ad supplementa necessitatis, ita benefortunatus indiget quibus benefaciat, vel erit quasi dormiens in seipso et sopitus, nullam habens boni operationem. Et quamvis de hac quaestione in sequentibus post pauca tractan-

Ex oppositio videtur felici opus esse amicis. Prima ratio.

Secunda ratio.

Responsio.

<--- Page Split --->

dum sit, tamen ex causa quaestionis tantum accipitur, quod hoc ipso quod benefortunatus est, necesse est quod habeat quibus benefaciat. Et inconveniens forte est, quod beatus dicatur qui solitarius est, destitutus amicis quibus benefaciat. Dico autem 'forte propter contemplativam felicitatem, quae non in exteriori consistit beneficentia, sed in interiori theorematum contemplatione. Nullus enim sapiens eliget utique omnia bona habere secundum seipsum solitarium. Perfectione enim bonorum destitueretur, quod est in opere et in agere habere bona. Non enim haberet aliquem in quem diffunderet : cum hoc de ratione optimi sit, ut dicit Dionysius 1, optime adducere secundum communicationem. Bonum enim semper est diffusivum sui, et melius meliora diffundet, et optimum optima. Sicut lux solis diffusiva est sui luminis. Est enim homo politicum animal natura, et secundum hominis bene convivere est aptus natus et communicare bona. Si igitur desit cui communicet secundum naturam, destituetur optimo. Oportet igitur quod ista felici existant. Hic autem maxime habet quae secundum naturam bona sunt. Manifestum autem est, quod optimum convivere est cum amicis convivere. Et quoniam convivere cum his qui τρετικεῖς sive superboni sunt, melius est quam convivere cum extraneis, et melius commorari cum amicis et superbonis quam quibuscumque nullo federe amicitiae copulatis. Opus ergo est felici amicis, eo quod sine amicis perfectae virtutis perfectam non attingit operationem, quae felicitas est. Haec autem in aliis animalibus non est. Nihil enim in natura habent liberum. Animae enim eorum et delicia corporales sunt ad privatum obligate, et ad commune vel nihil vel parum respicientes.

Si autem hoc conceditur, quaerendum est quid primi dicunt, et in quo dicunt verum? Dicendum autem quod illi communem multitudinem secuti sunt. Multi enim non existimant alios esse amicos quam utiles : propter quod proverbialiter dicitur, quod « in necessitate probatur amicus : » et talibus quidem amicis non indigebit beatus. Ex ratione enim beatitudinis omnia bona ad beatitudinem essentialiter vel adminiculariter adjuvantia existunt beato. Similiter beatus non indigebit qui propter delectabile amici sunt. Delectabile dico corporale : vel si indiget, in valde parum indiget : in hoc enim solo quod in corpore existens, sine naturali vel corporea delectatione esse non potest : quae delectatio est moderati et temperati sive sobrii et modesti. Delectione autem quae est in excellentiis concupiscentiarum non indiget, quia tales abominatur. Cum enim tota vita felicis delectabilis sit vera et connaturali delectione, nihil indiget superducta delectione. Superductam autem dicimus, quae super connaturalem in optimis delectionem et super eam quae necessitatis corporalis est, inducitur in excellentiis turpissimarum concupiscentiarum. Vel apud communiter loquentes non indigens talibus amicis, qui propter utile vel delectabile amici sunt, videtur amicis non indigere : nec enim alios amicos esse curat. In hoc autem forte non est verum, quia certitudinaliter verum non est, quamvis illi credant.

Solutio ergo ad hoc redit, quod tria 38. genera amicitiae sunt, et quamvis felix Felix stoc sis indig non indigeat amicitia fundata super utile amicis Prima ra aut super corporale delectabile, tamen indiget amicis quorum amicitia fundatur super honestum : non quod etiam illa amicitia utilitate vel delectatione careat, sed utilitatem et delectationem habet conjunctam, quemadmodum in octavo

<--- Page Split --->

determinatum est. In primo enim hujus scientiae libro dictum est, quoniam felicitas operatio quaedam est. Est autem operatio secundum perfectam virtutem, et perfectissima cum delectatione. Manifestum est autem quod omnis operatio fit et in fieri est, et non existit res permanens quemadmodum possessio quaedam, verbi gratia, domus vel ager. Quamvis autem operatio sit, non tamen est operatio ut motus, nisi prout motus est actus moventis et non actus moti, et ideo operatio perfecta est. Si autem esse felicis quod perfectissimum est in bono, est in vivere et operari, et hoc secundum actum et agere : boni autem propria operatio studiosa est, et secundum seipsam delectabilis, quemadmodum in principio hujus scientiae dictum est : etenim inter omnia delectabilia delectabilius quod proprium est, et quod secundum hoc conveniens est, proprium felici est et connaturale : constat tunc quod hanc operationem speculari in felice delectabilissimum est, et quidquid ad hoc est quod hanc operationem in se speculetur felix et consideret, hoc maxime felici est necessarium. Magis autem possumus et valemus speculari proximos quam nosipsos, et magis valemus speculari aliorum actiones quam proprias : sicut magis valemus vultus nostros speculari in speculo quam in nobisipsis. Sequitur ex hoc quod amicorum studiosorum speculari actiones, valde delectabile est bonis. Ambo enim amici studiosi nihil habent nisi ea quae a natura et secundum se delectabilia sunt, et uterque speculatur seipsum in altero. Beatus itaque talibus indigebit amicis. Semper enim eligit et maxime vult speculari studiosas actiones, et quae optimis propriae sunt. Tales autem sunt actiones amici qui vere bonus est : propria enim est quae secundum optimum hominis convertibilis est. Quod autem non valemus ita propria speculari sicut et aliena, exinde est, quod intellectus continuo et tempori obligatus est, et nisi ex imaginatione continui vel perceptione

subiectus, ad contemplationem simplicium bonorum, quae per se bona sunt, vix attollitur. Propter quod unusquisque ex alio etiam melius se cognoscit quam ex seipso : et sicut in secundo magnorum Moralium dicit Aristoteles, quod ex consideratione alterius reflectitur ad seipsum, quemadmodum aspicientis vultus a speculo reflectitur ad aspicientem.

Existimatio autem communis omnium Secunda ratio. de felice est, quod oportet felicem delectabiliter vivere. Solitario igitur difficilis est vita, quia etiam propria solitarius difficulter in se considerat : et sicut in Eudemia dicitur ethica, vita felicis dicitur esse continua et in continuo agere et actione non interrupta. Hoc autem non facile secundum se solitarium continue operari, et non interruptam habere actionem, quia in seipso non facile speculatur optima. At cum alteris sibi similibus, et ad alios respiciens a quibus excitatur ad non interrumpere actiones optimas, facile est. Operatio igitur quae secundum seipsam delectabilis est, magis continua est cum alteris sibi similibus, quam sit ei qui secundum seipsum solitarius est. Talem autem operationem oportet esse circa beatum, quae continua et delectabilissima sit. Continuam autem dicimus quae nullo contrariorum interrupta est. Studiosus enim secundum quod studiosus nullis gaudet actionibus nisi his quae secundum virtutem sunt : his autem quae a malitia sunt, tristatur : quemadmodum optimus musicus bonis delectatur melodiiis, tristatur autem in pravis et dissonis. Est enim delectatio operatio secundum proprium et conmaturalem actum, ut in septimo hujus scientiae libro determinatum est. Bono autem musico in quantum musicus, melodia consonans propria operatio est : sicut et studioso in quantum studiosus est, propria operatio est virtutis.

Adhuc autem ex convictione amici ad Tertia ratio, amicum, et quod uterque se speculetur in altero, et ex tali convivere bonis ad invicem azyxsi; fit, id est, coexercitatio ad

<--- Page Split --->

bonum : ad virtutem enim exacuunt ad invicem per ipsum convivere quo communicant ad invicem, quemadmodum dicit poeta Theognis, qui Dei cognitor interpretatur 1.

CAPUT III.

De naturali ejusdem quaestionis solutione.

tentia sensus et intellectus. Potentia autem determinatur et diffinitur ad operationem reducta. Actus enim sunt praevii potentii secundum rationem diffinitivam Principale enim et perfectissimum uniuscujusque in operatione et actu est. Hoc enim ultimum est, cui nihil ulterius advenit de perficientibus. Ultimo autem adveniens vel solum vel maxime diffinitivum est. Vivere quo vita determinatur diffinitivo ultimo, principaliter est sentire vel intelligere, et non potentia sensum aut intellectum habere. Propter hoc etiam in secundo de Anima 2, ipsa anima diffinitur, quod est causa et principium hujus vivere. Causa enim et principium in agere est, et sicut vigilia. Neque sufficienter determinatur per hoc quod dicitur endelehcia corporis physici organici. Endelehcia est sicut potentia, et sicut somnus est. Causa autem et principium vitae in vivere est, et in continuo fluere vitam. Fluere autem tale de numero eorum quae secundum se ipsa bona sunt et delectabilia. Propter quod omne vivens vivere appetit, nec vivere interrumpit nisi per accidens, in quantum scilicet lassantur instrumenta ejus quod est vivere, quae sunt spiritus et calor. Tunc enim revocantur ad intima, ut restituta iterum vivere valeant et operari. De vivere autem plantarum hic nihil dicimus, quia vita illarum manifesta non est. Appetit ergo unumquodque vivens vivere, nec potentiam vitae appetit, nisi propter actum vivere. Hoc autem ideo est, quia vivere determinatum et diffinitum ad esse viventis est : potentia autem vivendi indeterminata et infinita. In initiis autem quae posuit Pythagoras, bonum in primo ponitur ordine. Quia bonum uniuscujusque et optimum ultimo diffinitum est, et naturae uniuscujusque determinatur. Malum autem quod ut potentia deficit a bono, infinitum est. Seapius autem dictum est quod eTtEIXE1 sive superbono idem est sibi bonum et natu-

Ex moribus autem intendentibus quemadmodum dictum est, solvitur praeinducta quaestio. Studiosus enim non statim cum natura studiosus est, sed natura susceptibilis studiositatis, per assuetudinem perficitur vel per doctrinam. Si autem naturalius intendamus ex propriis naturae humanae causam perscrutantes, videbitur nobis quod naturae eligibilis studiosae est studiosus amicus, et quod non optime se habebit in quantum susceptibilis boni est, nisi cum tali amico. Scipius enim jam dictum est, quod nihil est bonum studioso in quantum studiosus est, nisi quod natura et secundum seipsum bonum est : et nihil est delectabile studioso in quantum studiosus est, nisi hoc quod etiam secundum seipsum delectabile.

Videamus igitur qua vita sumatur et diffinitur homo secundum quod homo est. Animalibus enim secundum quod animalia sunt, vita determinatur et diffinitur potentia sensitiva. Hominibus autem determinatur et diffinitur una po-

<--- Page Split --->

ra bonum sive simpliciter bonum. Propter quod omnibus videtur id quod est superbono bonum simpliciter et sibi delectabile esse.

Non autem oportet ea quae hic dicuntur de vita mala intelligere et corrupta, neque de illa quae in tristitiis est propter absentiam delectabilium. Talis enim vita indeterminata et infinita, quemadmodum et ea infinita et indeterminata sunt quae existunt in tali vita in passionibus et concupiscentiis. Hoc autem erit manifestius in consequenter habitis, ubi de tristitia in libro decimo tractatum faciemus.

Si autem ipsum vivere secundum seipsum bonum est, sequitur quod secundem seipsum delectabile est. Hoc autem etiam videtur ex eo quod omnes appetunt vivere, et boni maxime appetunt vivere : eo quod illorum eligibilius est, et illorum vivere cum multis modis sit beatissimum, vivere maximum eligibile est. Habitus enim et potentia vitae somno sunt similia, somnus autem mortis imago. Unde Ovidius,

Stulte, quid est somnus ? nihil est nisi mortis [imago:]

Longa quiescendi tempora fata dabit.

Quies ergo ab actione non est optimum, sed in ipso agere consideratur optimum.

Naturalia autem inspiciendo videns sentit, quia videt et percipit : et audiens in actu sentit, quia audit : et vadens in actu, sentit et percipit, quoniam vadit, et in aliis omnibus similiter est. Quicumque enim aliquid operatur, sentit et percipit, quoniam illud operatur. Aliquo ergo sentimus sentire nostrum quando sentimus, et aliquo intelligimus intelligere nostrum quando intelligimus secundum actum. Hoc autem est, sicut in ante habitis diximus, quod omnis multiplicitas sentiendi et multiplicitas intelligendi in scientifico et rationali ex uno quodam emanat, sicut radiales lineae effluunt ex connaturali luce in totam basim pyramidis, cujus conjunctio est in cono in luce

quae polus dicitur pyramidis et quasi centrum exeuntium linearum : et hoc universaliter et ex seipso activum est radialium linearum, et nullo modo passivum et perfectum agere percipit omne illud in quo linea radialis offendit, et illud est primum vitae principium, sicut et primum sciendi principium Aristoteles dicit esse in sensu communi, qui formale et activum principium est sensuum particularium. In intelligibilibus autem hoc est simplex intellectus incomparabiliter intelligentias emittens, ut dicit Gregorius Nazianzenus. Cum igitur intelligere intelligentibus sit esse diffinitum, intelligens se intelligere intelligit suum esse: intelligere enim omne est plus quam essentia. Dictum est enim in praehabitis, quod esse diffinitivum animalium est sentire et intelligere, et non potentia sensus et intellectus.

Si ergo intelligere bonum appetit unumquodque, et hoc est sibi delectabile, et sentire, quoniam vivit in vivere secundum agere, dictum est de numero delectabilium quae secundum seipsum et per se delectabilia. Diximus enim quoniam vita in tali vivere accepta est natura bonum unicuique viventi. Si ergo sic sentire in seipso et per se est bonum sentienti, sequitur necessario quod id idem delectabile sit : quia convenientissimum est secundum naturam. Diximus autem vivere, quod delectabile est : quia est esse maximum hoc vivere, quod bonis est vivere delectabile est. Quia talibus bonum et delectabile, simpliciter est bonum et delectabile, non secundum quid. Consentientes enim hoc simul cum sensu boni sentire, se sentire et vivere sentiunt. Sentiunt ergo quod secundum seipsum bonum est, et delectantur in hoc quod est bonum secundum seipsum : maxime ergo delectantur.

Jam autem habitum est, quod sicut se habet studiosus ad seipsum, ita et in eisdem se habet ad amicum. Amicus enim et alter ipse et speculum ipsius est. Quemadmodum igitur unicuique studioso eligibile est esse quo ipse per se et secun-

<--- Page Split --->

dum seipsum est, sic etiam se habet ad amicum, quod secundum idem quod per se et amici esse est, eligibilis est ei amicus et diligibilis proxime illi. Ut enim ipse est amicus, eligibile est sicut ipse. Ut autem altera est, proxime est eligibilis illi. Esse autem omnibus eligibile erat secundum prædicta, et propter hoc quod sentire seipsum bonum entem, est sentire proprium esse. Talis autem sensus et perceptio delectabilis est propter seipsum. Hanc autem virtutem qua sic intelligimus et sentimus quod sentimus, quidam Antiquorum attentivam vocaverunt. Sentiens autem suum esse vel intelligens cum suo esse et ex suo esse consentire oportet etiam amicum quantum amicus, hoc est, quod ipse est. Tale autem consentire amicum cum suo fiet in communicare amicos, et in communicare eos sermonibus ad invicem, et in communicare mente, quæ omnia mensurat et accipit secundum veritatem. Mente enim communicare, hoc est, convivere quod in hominibus est secundum quod homines sunt. Non enim convivere hominum est sicut pecorum , quæ convivere dicuntur quando pascuntur in eodem pabulo vel loco, sed convivere hominum est operationibus mentis communicare.

Si ergo secundum prædicta esse quod beato attribuitur, eligibile est secundum seipsum, eo quod est natura bonum et delectabile : esse autem amici proximum est illi sicut speculum ipsius existens : sequitur etiam quod amicus eligibilis sit felici sicut esse proprium. Quod autem eligibile est felici, oportet existere et attribuere felici. Vel si detur quod non attribuitur ei, sequitur quod indigens erit. Dicit enim Tullius in Hortensio dialogo, quod « beatus est, cui omnia optata succedunt. » Felicitanti ergo secundum actum felicitatis ex ista naturae consideratione opus erit amicis studiosis, cum quibus convivat et communicet.

Quæritur etiam quod et a principio octavi tactum est, utrum plures et ad quem numerum determinate faciendum esse est amicos ? Ad hoc autem dici posset disputationis gratia, quod quemadmodum in pegrinatione sive hospitalitate prudenter dictum esse videtur, quod antique dictum est, « Neque multum volo esse peregrinus, neque vocari nullo modo peregrinus 1. Hospitem enim peregrinari est necesse ad recipientis voluntatem, et in his quæ placent recipienti conversari. Peregrinum enim hic quemlibet extraneum dicimus receptum ab extraneis, et recipientem extraneos. In talibus enim et recipientem necesse est peregrinari ad receptum, et receptum vice versa ad recipientem in conformitate conversationis. Propter quod dicere consueverunt, quod difficile semper est esse in hospitalite, et quod vita neque est hospitandi de domo in domum. Sic igitur dicunt, quod etiam in amicitia congruit, scilicet quod neque congruit nulli esse amicum, neque e converso multos amicos habere secundum superabundantiam. Secundum superabundantiam autem dico propter civilem amicitiam, quæ quo ad plures est, eo melior est. Hæc enim sine communi-

<--- Page Split --->

catione et affectus transpositione in simplici consistit concordia. Amicitia autem secundum superabundantiam dicta, secundum omnem speciem amicitiae non potest esse ad plures. Ad plures enim vel plurimos impossibile est communicare taliter.

In amicitiis quae ob utilitatem constant, vel voluptatem, locum habet quod dictum est de hospitalitate.

In his quidem enim amicitiis quae ad utilitatem sunt, hoc quod dictum est de hospitalitate, omnino videtur congruere. In talibus enim qui ministrationem recipit, ex ipso vinculo amicitiae tenetur reministrare tanta vel plura quanta recepit. Plurimis autem ministrare laboriosum est valde. Et haec agere continue ad multos vita secundum facultatem non sufficit. Multi enim qui sibi sunt ad vitam propriam sufficientes, perscrutatores tamen sunt a quibus ampliores recipiunt reministrationes, et per hoc impeditivi sunt ad bene vivere secundum omnem modum bene vivendi, sive bene vivere dicatur commode vivere, sive quiete vivere, sive secundum facultates sufficienter vivere, sive studiose vivere secundum virtutem activam vel contemplativam, semper impedit bene vivere plurimis reministrare. In tali amicitia nihil opus est plurimis amicis. Sed in ea quae propter delectationem est, plurimis condelectari difficile est. Pauci enim ad delectationem sufficiunt corporalem : excrescentes autem in plurimos, delectationem impediunt, quemadmodum in cibo paucum sal et modetum sufficit ad delectamentum : plurimum autem natura abhorret, et statim abluere desiderat per potum. Nullum autem ad cibum appositum sal, cibum relinquit insipidum, quemadmodum et vita ejus insipida est, qui nullum habet amicum. Propter quod Antiqui dixerunt, quod homo xyzqris est quasi fabula. "Ayzqris enim sine condimento gratiae est, nulli gratus et nulli carus, sicut fabula vana, cui nihil subest utilitatis vel delectationis. Aut enim prodesse volunt, aut delectare poetae in confitione fabularum.

In his autem amicitiis quae studiosorum sunt, quaeritur utrum studiosos plures vel plurimos secundum numerum convenit amicos esse ? Ad hoc autem dici potest, quod quaedam mensura est amicabilis multitudinis, quemadmodum quaedam mensura construende civitatis. In paucum enim respiciendo, ex decem hominibus non potest fieri civitas. Nimis enim pauci sunt tum ad regimen, tum ad defensionem, tum ad communicationem civitatis. In multum autem perspicientes, videmus quod neque myridiadibus adhuc convenienter potest fieri civitas. Myridias autem est decem millia, et decem myridiades decies decem millia sunt : et si decies decem mille cives ponantur, decies decem millia domorum erunt in civitate, et decies decem millia familiarum. Qui numerus ut in pluribus excedit civitatis constitutionem. Constituta ergo ex paucis statim servituti subjicitur civitas, non valens resistere cuilibet occupanti : constituta autem ex plurimis, a provincia in qua est, non potest sufficienter recipere, nutrimentum, et alia quae sunt necessaria ad vitam. Quantum autem multis ad civitatem constituendam sufficiat, non est secundum unum aliquid vel determinare. Loca enim in quibus constituantur, inaequaliter defensibilia sunt, et inaequaliter se habent ad fertilitatem communicabilium ad vitam hominis pertinentium : et quamvis secundum numerum unum non determinabile sit, tamen secundum rationem determinabile est. Omne enim intermedium quorumdam determinatorum extremorum determinatum est : et si non in se habeat determinationem, determinatur tamen ad alterum. Si enim ad quemdam locum decem myridiades superfluunt, decem autem homines pauci sunt ad civitatem construendam, omne intermedium inter decem et centum millia determinatum erit, si referatur ad loci in quo civitas construitur sufficientiam et defensibilitatem. Sic igitur et amicorum secundum omnem

<--- Page Split --->

speciem amicitiae est quaedam multitudo determinata, et forte accipienda est sic, quod quantum plures sunt amici, tot et tales tenendi sunt, cum quot et qualibus poterit aliquis convivere secundum communicationem sine magna difficultate. Inter omnia quae amicabilia sunt, convivere videtur amicabilius esse.

Non enim immanifestum est, quod non est possibile homini multis et plurimis convivere secundum voluntatem cujuslibet, et cuilibet, multorum seipsum distribuere. Cum enim uni se distribuit ab altero de necessitate abstrahitur.

Adhuc autem in studiosa amicitia amicos unius oportet et ad invicem amicos esse : et si amici sunt ad invicem oportet omnes ad invicem cuilibet commorari et distribuere seipsum. Hoc autem valde operosum et laboriosum est in multis et in plurimis custodire.

Difficile enim congaudere et condolere familiariter multis. Si enim ponamus unum portare filium mortuum ad sepulcrum, alium autem filiae celebrare nuptias, conveniens erit simul concidere ad unam horam : uni quidem amicorum condelectari, alteri contristari, quod esse non potest. Forte igitur non bene se habet secundum virtutem quaerere eum qui amicissimus est, ut in multum et in plurimum acquirat amicos amicitia secundum superabundantiam dicta. In politica enim, sicut diximus, bene se habet.

autem amoris vel ad unum est, vel ad paucos valde, duos scilicet vel tres. Sicut autem etiam in rebus videtur habere. Stoicorum enim quidam in historiis Philosophorum in tota vita scribunt non esse lucratum nisi dimidium amicum, nec se vidisse unquam amicos perfectos nisi semel duos in Perside, quibus omnia et mala et bona dicebant fuisse communia. Propter quod etiam quartus amicorum dicitur defecisse in Platone, et Hestrino epula subtraxisse. Trium enim vel duorum in uno optimo potest esse communicatio : ad plures autem extensa remittitur ad singulos. Si enim duo sint, unus est ut alter : si tertius accedit, efficitur ut duorum vinculum : quartus autem in perfecta amicitia locum non habet. Hoc autem, sicut diximus, et in conversationibus observatum est. In εταίρειν amicitia quae magis vere amicitie similis est, non hymnizatur in comecdiis et tragediis plures fuisse amicos nisi duos secundum εταίρεινy amicitiam : hymnisare enim laudes cantare est : et sic amici hymnizati sunt Patroclus et Achilles, et Pylades et Orestes, et Theseus et Pyrithous : apud nos autem amicus annumeratus est nullus. Sic ergo et in vera amicitia contingit esse. Ιωλφιλοι autem, hoc est, multorum amici et omnibus familiariter potientes, nulli videntur esse amici secundum perfectam amicitiam. Sicut enim fluvius in plurima divisus, extenuatur et aret in singulis : ita amicitia etiam in multos divisa, extenuabitur et aresect.

Sed bene se habet tot quaerere amicos, cum quot sufficiens est convivere secundum communicationem vitae et distributionem.

Sicut enim non contingit in amore superabundante qui εφως vocatur, multas amare amicitias : ita non contingere videbitur, quod aliquis multis et plurimis valde et superabundanter sit amicus. Talis enim amicitia semper vult esse in superabundantia quadam. Abundantia

Politice tamen, ut diximus, contingit amicitiam esse ad plurimos : quamvis tales non amicos, sed placidos consueverunt appellare. Placidos autem vocant affabiles non adversantes operibus vel sermonibus proximorum vel concivium, sed acceptantes et laudantes et sermones et actiones eorum. Propter quod etiam placidos, quia omnibus placent, tales appellare consueverunt. Si autem non pro-

<--- Page Split --->

pter placere se omnibus'conformant, sed in bono conformabiles sunt, multis adhuc politice possibile est multis esse amicum, si hi qui vere iTtEeXKc sunt, hoc est, in bono modesti et superexcellenter secundum morem conformabiles, absque eo quod secundum affectum in alios transponantur, et secundum communicationem vitae et distributionem se aliis communicent et distribuunt. In amicitia autem vera quae propter virtutem est, in quibus amici se amant propter seipsos, non contingit amicitiam ad multos habere, sed amabile talibus est invenire et acquirere paucos tales quibus se totos communicent et distribuunt.

qui boni sunt, semper volunt bene operari. Hos enim neque eufortunium elevat, nec verecundantur de necessitatibus amicorum : et cum melius sit amicis benefacere quam extraneis, tales requirunt amicos quibus benefaciant.

Ad hoc autem dicitur, quod amicus quidem magis necessarius est in infortunii s : propter quod in infortuniis opus est utilibus quae auxilientur. Melius autem in bono virtutum considerantes dicimus, quod amico magis opus in bonis fortunis. In omnibus enim quae ad virtutem pertinent, semper melius benefacere quam bene pati, licet aliquando magis necessarium sit bene pati quam benefacere. Propter quod eu fortunati qui boni sunt secundum virtutem, quaerunt amicos iTtEeXKc quibus benefaciant : eo quod eligibilius est bonos beneficiare et cum bonis conversari secundum honestatis rationem, quam cum quibuscumque in bonis fortunis et etiam infortuniis.

CAPUT V.

Utrum in bonis fortunis vel malis magis quis indiget amicis ?

In infortuniis tristati a tristitia secundum aliquid relevantur et alleviantur ex præsentia amici tristati condolentis. Propter quod quamvis aliqui dubitent qualiter relevetur unus amicus ex altero, utrum scilicet dividendo gravitatem tristitiae in duos, scilicet dolentem et condolentem, ita scilicet quod condolens in se transumat partem tristitiae ? sed hoc quidem non est verum, sed relevatio fit ex delectatione præsentiae amici supervenientis ? Semper hoc certum est, quod præsentia amicorum sibi invicem delectabilis est : et per hoc quod amicus condolet amico tristato, amicus intelligens et cognoscens quod sibi alter condolet, statim minorem facit tristitiam. Hæc autem quaestio maxime propter Platonem est, qui delectationem tristitiae dixit esse non contrariam, et sic tristitiam non relevari a delectatione præsentiae amici sicut a contrario. Hippocrates autem di-

  1. Quaeritur autem iterum, utrum in boIn qua fortus magis nis fortunis vel in infortuniis magis opus opus est amicis ? est amicis ?

  2. In ambobus autem euforluniis et inIn prospera fortuniis amici requiruntur propter diet adversa fortunaqueversa. Infortunati enim auxilio indigenrendi sunt amici. tes, amicos requirunt propter auxilium. Amicorum enim dicunt proprium esse auxiliari et in necessitatibus promptos esse. In euforluniis autem amici requiruntur : qui convenientius est his benefacere eum qui potest. Dicunt enim amici esse benefacere amico. Euforlunati enim

<--- Page Split --->

xit, quod sicut in eodem membro major dolor absumit minorem et consumit quantum ad sensum, ita tristitilia supervenientis amici quem sicut seipsum diligit et contristatum videre non potest, absumit et esse tristitiam ejus qui tristatus est. Propter quod etiam tristati qui boni sunt, in præsentia amici confortantur et exhibent se quasi non tristatos vel minus tristatos, ne amicos præsentes ex sua præsentia faciant amplius contristari. Sive ergo propter hoc vel propter aliud alleviantur contristati, ad præsens dimittatur. Non enim pertinet ad propositam intentionem : et sufficit nobis scire, quia sic est, quod tristatus amicus ex præsentia amici relevatur. Præsentia enim ipsorum ad invicem mixta est, ita quod uterque miscetur altero. Ipsum enim videre amicos valde delectabile est. Ei autem qui infortunatus est, delectabilissimum est, si amici dignantur videre eum, et ipsum videre quomodo visitatur ab amico, fit ei quoddam auxilium ad non tristari, vel minus tristari. Amicus enim quoddam consolativum est, et inter consolationia consolationis tam visione quam sermone, maxime si epidexius sit. Enièièioc autem dicitur ab èni quod est supra, et èeièi; quod est conceptio vel opinio : et est ènièièioc qui semper movet sermonem et morem in quo amico congruere possit. Talis enim novit morem et in quibus potissime delectatur et tristatur amicus.

48

Qui natura viriles sunt, cavent ne amici secum condoleant.

In infortuniis autem triste est omni bono contristatum sentire amicum. Omnis enim bonus fugit ne tristitiæ causa fiat amicis. Propter quod qui viriles sunt secundum naturam et optimi, valde reverenter et proprias tristitias abscondunt, ne ipsis contristari faciant amicos : et si tristati et infortunati, tristitiæ se non superextendant, non sustinent sibi amicum contristari. Abscondit enim tristitiam ab

amico et demonstrat se amico ac si non tristatus sit vel minus tristatus. Universaliter enim virtuosus virilis est, et propter hoc non complacet sibi in complorantibus qui lugent eum : neque etiam ipse secundum seipsum in tristitia plorativus est, sed in omnibus virilitatem ostendit et non dejectum animum. Propter quidam ad amicos dixisse refertur, « Non perii propter imminentes tenebras : nec operuit faciem meam caligo. » Aliquando enim etiam tales qui secundum virtutem amici sunt, muliebriter gaudent in his qui sibi coangustiantur et condolent et lugent eos,et amant illos ut amicos qui sibi condolentes sunt, quos in talibus imitari non oportet : sed in omnibus imitandi sunt meliores. In omnibus enim ad virtutem pertinentibus virile muliebri melius est. In bonis autem fortunis amicorum præsentia et conversatio delectabile habet, et insuper in hoc quod amicus condelectari sentit amicum in quibus ipse delectatur, et de hoc intelligentiam accipit, multum auget delectationem.

Propter quod rationabiliter videtur ad bonas fortunas vocare et invitare amicum prompte. Bonum enim semper benefactivum est, et benefactivum esse bonum est. Ad infortunia autem in malis fortunis pigritare debet amicus, ne advocet amicum ad contristationem : amicitiæ enim veræ proprium est, ut minimum quam potest malorum suorum et tristitiarum tradat et communicet amico. Unde hoc tragedorum verum est quod dicunt, « Sufficit quod ego solus infortunatus sim, non oportet amicos mecum infortunari 1. » Si autem in infortuniis vocantur amici, maxime in talibus advocantur, in quibus parum et secundum pauca turbari debeant, et secundum multa juvare tristatum. In his ergo et talibus advocandi et invitandi sunt amici.

In ire autem et visitare amicum e converso forte congruit facere secundum ve-

Contra honestum est ad calamitosos ire non vocatum et prompte.

<--- Page Split --->

ram amicitiae rationem, Ad infortunatos quidem enim oportet prompte ire etiam non vocatos, ut amicis infortunatis benefaciant. Amici enim proprium est benefacere amico, et maxime benefacere his qui in necessitate sunt constituti, et his qui tunc hoc maxime amico dignificant, quod ab amicis visitentur. Non enim dignum se reputat infortunatus amici præsentia. Semper enim bonus alium existimat meliorem et se indignum esse illius præsentia, maxime cum infortunatus sit. Ambobus enim his existentibus, scilicet quod amicus in necessitate sit, et indignum se reputet visitatione amici, melius et delectabilius est benefacere, tum propter humilitatem, tum propter amicitiam. Ad bonas autem fortunas amici amicum oportet prompte cooperantem esse : quia hoc proprium est amicorum, ut prompte in omnibus bonis promoveant amicum. Etenim ad hoc necessitas amicorum est, quod uterque ad bonum promoveatur ex altero. Promovere enim operari est et conferre, et ad hoc debet esse promptus quilibet bonus amicus. Ad hoc autem quod bene patiatur amicus ab amico, quiete debet se habere amicus et remisse, et quasi invitus advenire. Non enim competit bono virtutis promptum fieri aliquem ad hoc quod juvetur ab aliquo. Adhuc autem unicuique bono reverendum, et opinionem et delectationem facit et tædii, quod sæpe adveniat amico in hoc quod onerosum. In antehabitis autem diximus onerosum esse et juvare. Hoc enim quandoque accidit, quod sæpe se ingerens ad subventiones aliorum, onorosus et tædiosus efficitur. Ex omnibus autem inductis patet, quod præsentia amicorum in omnibus eligibilis esse videtur, dummodo serventur ea quæ dicta sunt. Amicorum autem secundum virtutem semper delectabilis est præsentia. Non enim fundatur super adjutoria, sed super virtutis communicationem. Hi enim studiose sibi communicant in ac-

tionibus virtutum, et sermonibus, et speculatione communicantes. In his nunquam saturitas est vel tædium, sed semper gaudent coesse et continue confrui bonis quæ sunt in signis amico.

CAPUT VI.

De modo in quo veri amici communicant.

Amicis igitur qui boni sunt secundum 49. virtutem, maxime delectabilissimum est Amicis maxime expese invicem videre amantibus amore qui tibile est conversari simulque viepoc vocatur : ita etiam (ut dicit Avicenvere. na) quod si subito videant se invicem, citatur qui in ipsis est pulsus : eo quod cor facit diastoles tamquam nitatur subito comprehendere præsens amatum. Et ideo magis eligunt hunc sensum qui est visus quam alios : eo quod hic in pluribus et magis certificat, et secundum sensum hoc maxime est et fit amor et augetur. Hoc autem modo secundum hunc sensum et in amicis fit eligibilissimum convivere secundum visum. Visus enim multas differentias ostendit et certifice nuntiat : unde est illud Horatii,

Segnius irritant animum dimissa per aurem, Quam quæ sunt oculis submissa fidelibus 1.

Diximus enim quod amicitia quædam communicatio est, et quod amicus sicut se habet ad seipsum, sic se habet ad amicum : propter quod sensus quo uti-

<--- Page Split --->