TRACTATUS I

DE AMICITIA SECUNDUM SE ET PARTIBUS AMICITIAE.

CAPUT I.

Quare oportet Ethicum tractare de amicitia.

De amicitia tractantes non dicemus de amicitia quae sine passione est ad amatum, quam diximus esse medium in-

ter blanditorem et agrestem, hoc est, amicitia de adjunctis habitibus. Dicemus autem de amicitia quae cum passione amationis est, quae passio cor et affe- . ctum transponit amantis in amatum, ita quod uterque amantium nihil minus habet in altero quam in seipso. Ex hoc enim habet amicitia, quod est amantium ex charitate consensio : quia virtus quae affectus in altero est. « Sola enim passio amoris, ut dicit Dionysius, extasim facit, hoc est, transpositionem : 1 » quia nulla alia extra passionem amantis cor ponit in alio tamquam captivum sit, nisi amor. Amatio autem trium modorum est. Est quædam amatio simplex, et hæc est simplex transpositio cordis in amatum. Quædam autem cum discretione amati est, scilicet ex ratione discernere quid et quantum et qualiter ametur, et hoc proprie vocatur dilectio. Quædam etiam est

<--- Page Split --->

cum existimatione amati, quantum scilicet possit apud amantem, et quanti pretii existimetur, et haec proprie vocatur charitas. Et amicitiae de qua intendimus inchoatio quidem amor est, sed proficit in dilectionem, et perficitur ad charitatem. Propter quod Tullius dicit, quod « amicitia est quaedam ex charitate consensio. » Carum enim dicimus, quod magni pretii existimatur. Dilectum quod ex aliis electum ad se trahit affectum. Amatum autem quod ut bonum ad se trahit cordis transitum et fluxum in benevolentiam quamdam. Nec hic intendimus de amicitia nisi humana quae proprie amicitia vocatur. Metaphorice enim de amicitia locuti sunt Philosophi, dicentes amicitiam et litem rerum esse principia. Appellantes amicitiam realem consensum contrariorum ad constitutionem alicujus, litem autem esse dissensum eorumdem. Nec amicitiam vocamus generalem curam et providentiam divinorum regentium inferiora et humana et inferiorum consentientium superiorum in talem prudentiam, sicut dicit Ierotheus, quod « amor virtus unitiva est, superiora movens ad inferiorum providentiam, et in inferiora ad superiorum subjectionem 1 : » haec enim metaphorice dicta sunt. Et hanc videtur Tullius diffinire in libro suo de Amicitia sic dicens, « Amicitia nihil aliud est quam divinarum humanarumque rerum quaedam benevolentia et ex charitate consensio. »

tractare post tractatum virtutum. Cum vero continentia modus virtutis sit ad solam passionem comparatus, amicitia autem consensio virtutis in alium, post hoc quod diximus de continentia, de amicitia ordine congruo sequitur pertransire. Est enim virtus quaedam si sine passione accipiatur, vel est cum virtute supposita, scilicet in subjecto, si cum passione accipiatur et proprie, et sic modus virtutis est. De modis autem virtutum oportet pertractare ad ethicum.

Adhuc autem amicitia est de necessariis in vita humana, quae est in conversatione hominum ad invicem ordinatis. Quod ex hoc probatur : quia sine amicis nullus utique eligeret vivere, quamvis omnia alia ad necessitatem et voluptatem ordinata sufficienter haberet : aut enim eligeret vivere solus, quae vita mala est, eo quod communicatione caret, sine qua hominis vita bona non est, ut dicit Avicenna : aut eligeret vivere cum aliis : et tunc communicatio nociva esset, quia fraudibus et impugnationibus continue subjaceret. Adhuc autem qui omnia bona habet, si virtuosus est, bonis utitur ad benefaciendum, sicut dignitates et principatus et potentatus possidentes, omnibus his utuntur ad beneficientiam : indigeret ergo maxime amicis : nulla enim utilitas est talis bona fortuna quae in praedictis bonis, si auferatur beneficientia : benificientia maxime fit ad amicos : laudabilissimum enim est amicis benefacere. Adhuc dicit Horatius,

.... Summisque negatum

Hippocrates asserit omnes per summam habitudinem mutari. Hi qui de fortuna locuti sunt, volubilem et rotundam esse asserunt, et in quolibet arcu pressam et prementem. In talibus ergo fortunis existentes nullum remedium habent salutis conservandae nisi per amicos : qualiter enim dives princeps et potens servabitur et sal-

<--- Page Split --->

vabitur sine amicis? quanto enim major est aliis, tanto instabilior est : eo quod summum in rota fortunae non est nisi punetum unum. Talis habet multa quae alii desiderant. Et sicut dicit Theophrastus in libro qui dicitur Ateolus, « non tute possidetur quod ab omnibus desideratur. » Adhuc autem si vitam hominis non in divitibus sed in pauperibus consideremus, maxime necessarii sunt amici. In inopia enim et in reliquis infortuniis solum restat refugium ad amicos. Si vero vitam consideremus in juvenibus, qui passionibus vivunt et proclives sunt ad peccata, maxime necessarii sunt amici. Illis enim prosunt ad impecacibilitatem. Redarguentes enim magis audiunt amicos quam alios, et refrenant se propter dulcedinem amici plus quam per coactionem aliorum : dicit enim Seneca, « Generosus est animus hominis, facilius ducitur quam extrahatur. » Si autem in senibus vita hominum consideretur, senium defectus est et virtutis et actionis : nullum est tantum adjutorium ad famulatum et obsequium talium sicut per amicos : servus enim redimendo tempus servit, propinquus vero principalis sibi et raro alii praebet auxilium. Amicus enim omni tempore diligit, et in omni necessitate probatus invenitur. Si vero consideretur vita humana in adolescentibus in quibus jam robusta aetas est, nihil ita perficit ad bonas operationes sicut amici. Diximus enim in antehabitis, quod divitiae, potentatus, et amici organice deserviunt ad bonas actiones : inter organa autem nullum efficacius est quam amici. Et ideo dixit Homerus in heroiics Graecos sapienter fecisse, quando duos non unum miserunt, Diomedem scilicet et Ulysses ad exploranda castra Trojanorum. In particularibus enim in quibus vita humana consilio indiget et adjutorio, duo potentiores sunt quam unus, et ad intelligere quid agatur et ad

perficere quod intellectum est. Et ideo dicit Sapiens, quod frater qui ajuvatur a fratre, est quasi civitas firma 1. Et alibi dicit 2, Vae soli : quia cum cecederit, non habet sublevantem se. Et iterum : Melius est esse duos quam unum : si dormierint duo fovebuntur mutuo : unus quomodo calefiet 3 ?

Amplius amicitia de his quae ex natura Tertia ratio ingenita sunt et maxime generanti ad generatum, non solum in hominibus, sed etiam in volatilibus et pluribus animalibus generans sui aliquid vel potius se alterum habet in genito, et hoc de necessitate prosequitur sicut seipsum ex toto cordis affectu, nisi perniciosae sit naturae. Et ex hoc contingit ulterius, ea quae sunt unius generis vel speciei, ad invicem se diligere: quia quodlibet talium aliquid sui sentit in alio. Hoc autem maxime est in hominibus, eo quod homo mansuetum animal natura est: propter quod benevolos ad omnes homines laudamus, et vocamus φιλάνθρωποι, hoc est, hominum amatores. Hoc autem quilibet potest videre ex manifesto signo, quo in erroribus viarum et aliis homo dirigitur ab homine etiamsi ignotus sit. Hujus enim causa non potest esse alia, nisi quod homo homini etiam ex natura animal familiare est et amicum.

Amplius hoc idem videtur ex hoc, quod civilitates continentur amicitia, et legum positores magis student circa amicitiam quam circa justitiam. Sicut enim dicit Plato, « Leges magis positae sunt ut injuriae non fiant quam quod ratione agatur. » Amicitia autem cives conciliat ad omnis boni operationem : propter quod politici maxime student ad concordiam civium : concordia autem quamvis perfecta amicitia non sit, tamen quia est consensus in bonum, aliquid simile habere videtur. Concordiam autem maxime politici appetunt, et contentionem quae est discordiae et seditionum ope-

<--- Page Split --->

ratrix, tamquam inimicam existentem omnibus urbanitatibus maximæ præca- vent et expellunt.

Quinta ratio. Adhuc autem civibus existentibus ami- cis nihil est opus justitia legali. De ami- citia enim instantius et dulcius promo- vent commune bonum, quam ex motu legalis justitiæ : sed justitia existente ad- huc indigent amicitia : quia, sicut dixi- mus, justitiæ legalis maxime est ut inju- riæ non fiant. Amicitia ex ipsa propria vigilat ad omnis boni perfectionem. Prop- ter quod dicitur quod plenitudo legis est dilectio 1. Et iterum : « Habe chari- tatem et fac quidquid vis 2. »

Amplius, Inter omnia justa maxime justum æquum est, quod amicabile ju- stum vocatur. Justissimum enim est uni- cuique reddere quod suum est. De justo ergo tractantem, de amicitia tractare oportet et qualiter justum se habet ad ami- citiam ; maxime propter Socratem, qui quidem justum et amicum esse dicebat.

Sexta ratio. Amplius non solum de necessariis ad vitam est amicitia, quia sic tantum utilis esset : sed etiam est bonum secundum se et honestum. Cujus signum est, quia pro- prium boni est laudabile esse. Laudamus autem φιλοφίλους, hoc est, 7 amatores ami- citiae consiliatoriae : unde etiam φιλοφίλια videtur esse omnibus de modo bonorum honestorum, et per se diligitur. Φιλοφίλια autem amicitia est ad omnes vel ad mul- tos. Haec etiam est causa, quod quidam Stoicorum eosdem dicunt esse viros bo- nos et amicos : sed de hoc in sequenti- bus determinabitur.

  1. Dubitantur autem de amicitia ex Anti- quorum dictis non pauca. Quidam enim de amicitia, Antiquorum amicitiam similitudinem Prima opi- nio.

ex hoc, quod in similitudine morum vera consistit amicitia. Et propter hoc Simile dicunt in omni more similem esse, et et corni similem similibus esse consentientem ad corn ut xoλoλoς ad xoλoλov. Koλoλov autem dici- mus sturisium : quia ad sibi similia con- gregatur, et in garritu sibi similium qua- si in collusione, collocutione quadam de- lectari videtur. Et alia quaecumque talia sunt animalium quae congregatione sibi similium congaudent, et mutuo cum gar- ritu congratulari videntur sibi.

Quidam autem (ut Homerus) dicunt Secun amicitiam esse non consimilium, sed poSimile tius contrariorum. Similes enim omnes le. ad invicem dicunt esse inimicos et con- trarius ex invidia, sicut figulum figulo, et fabrum fabro.

Et de eis ipsis quæ principia amicitiæ sunt simile vel contrarium, quidam su- perius et altius et inquirentes naturalia quam ad istam scientiam pertineat, de- terminaverunt. Videntes enim extrema contrariorum non posse convenire nisi per nexum medii, amicitiam et inimici- tiam posuerunt in omnibus. Et contra ra- tionem diligere contrarium ut connecta- tur ei. Sic enim Euripides dixit, quod terra siccata et arefacta non desiderat ari- dum, sed pluviam ut infundatur 3. Et hoc modo dixit, quod urenale cœlum nimbosum et impletum pluvia, desiderat cadere in terram siccatam : et sic utrum- que contrarium desiderare reliqua ut temperetur ab ipso.

Et hoc modo dixit Heraclitus, quod ad Tertia nio. sanitatem conferens et expellens infirmiAmicitia tatem, semper contrarium est. Sicut et contrari- medicus dicit, quod contraria contrariis rum conc curantur : et hoc modo dixit in musicis, rentia

1 Rom. xiii, 10. 2 Verba S. Augustini.

3 Cum est sicca tellus, ipsa certe tum imbrem [amat : Cum vero pulchrum pleno imbre caelum tumet, Affectat ut telluris in sinus cadat.

<--- Page Split --->

trariorum alterantur ad invicem et ligantur in medio. Quidam naturalium contrarium hujus dicebant, ut Empedocles qui dixit, quod nihil appetit aliud nisi simile sit : ideo quod omnis communicatio est per simile. Causa autem dicti, ut dicit Galenus, quod complexio consistens in sanitate, simile semper appetit ad servationem. Multum autem turbata et discrasiata petit contrarium, ut febricitans aquam frigidam Sed istae quaestiones Philosophorum relinquuntur : non enim propriae sunt intentionis praesentis. Quaecumque autem humana et inconvenientia ad mores et passiones humanas tractemus ex intentione : haec enim pertinent ad propositum. Duo autem quaeremus principaliter. Verbi gratia, utrum in omnibus sit amicitia vera, vel non sit possibile quod illi qui mali sunt, amici sint reliquorum ? Quaeremus etiam, utrum una sit species amicitiae vel plures ? Speciem autem non dicimus esse speciem specialissimam, sed unamquamque formam generis vel speciei in qua plura univocari possunt. Quidam enim unam et univocam existimaverunt amicitiam de omnibus amicis praedicatam : propter hoc quod recipit magis et minus. Dixerunt enim amiciores esse bonos ad invicem, quam utiles delectabiles. Et illi non sufficienti crediderunt signo. Quamvis enim verum sit quod omnia quae comparantur, per unum aliquid comparentur quod est in ipsis : tamen non oportet quod illud unum sit in eis ut praedicatum univocum, sed aliquando est in uno simpliciter, et in aliis secundum modum quemdam proportionis ad illud, sicut ens est in substantia et generibus accidentium. Et hoc modo etiam ea quae altera specie sunt et forma et natura, recipiunt comparationem secundum magis et minus. De his tamen quia altioris sunt negotii, in superiori scientia dictum est. In quinto enim Metaphysicae de his determinatum est.

CAPUT II.

De partibus diffinitionem amicitiae constituentibus.

De talibus autem forte manifestum fit ad propositam intentionem sufficienter, si cognoscatur amabile. Non enim omne videtur amari secundum illud quod amabilis habet totum confortantibus : hoc enim ad se trahit affectum amoris. Amabile enim taliter esse videntur : nihil enim amabile est, nisi bonum honestum, quod simpliciter bonum est et sicut constantes. Sicut et substantia simpliciter ens est delectabile vel utile. Omne enim quod amatur, in ratione horum trium amatur. Omnibus autem videtur quod hoc utile sit, per quod sicut per instrumentum vel adminiculum bonum honestum acquiritur vel delectabile : propter quod necessarium est quod bonum honestum et delectabile amabilia sunt ut fines, eo quod ad aliud non referuntur : honestum quidam finis est ad rationem : delectatio autem ad sensum, vel communiter ad naturam : utile autem non necesse est bonum, nisi per resolutionem ad alterum ex quo desideratur ut instrumentum vel adminiculum. Propter quod dicitur, uti est aliquid in facultatem voluptatis assumere et ad aliud referre quod obtinendum est. Et si referatur ad idem bonum ad quod naturaliter ordinatur, bonum usus vocatur. Si autem contrario modo fiat, abusus dicitur, non usus dici-

<--- Page Split --->

tur. Honestas autem et delectabile non amantur ad usum, sed per fruitionem : frui enim dicimur illo cui per se et propter se inhaeremus per amorem. Generaliter ergo loquendo non est amabile nisi bonum.

  1. Utrum autem sit bonum simpliciter, vel Quaestio, bonum alicui, quaerunt quidam : eo quod utrum homi- nes ipsum bonum saepe in antehabitis dictum est. Et simili- quod ipsis bonum est ? ter est circa delectabile. Non enim sem- per est delectabile simpliciter, delectabile alicui. Sed tantum de hac quaestione in praecedentibus determinatum est : et ex illis quae determinata sunt, perspicue vi- detur quod unusquisque amat quod sibi bonum est. Et quod hoc simpliciter ama- bile est, quod ei qui simpliciter bonus est, bonum est. Unicuique autem ama- bile est quod unicuique, bonum videtur. Unusquisque enim semper amat quod si- bi bonum est, vel secundum veritatem, vel quia sibi apparet. Hoc tamen ad pro- positum intentionem non differt. Non enim intendimus nisi quod omne ama- bile appetenti, bonum est vel simpliciter, vel quia apparet amanti. Et amationem ergo tria faciunt, honestum scilicet, de- lectabile, et utile.

omnes dicunt, quod in amicitia oportet velle bona amico, amici et non nostri gratia.

Qui autem volunt bona hominibus, et 6. non attendunt contrapati, proprie bene- Amiciti voli dicuntur. Volunt autem bona homi- tur suffici- nibus, quamvis non idem mutuo ab illis mutua be volunt, ias recipient. Dicunt enim quod amicitia est addendu benevolentia, quae est in contrapassis non late mutuo se redamantibus. Sed quaerendum, utrum hoc sufficiat ad amicitiae diffinitio- nem, vel apponere oportet quod sibi in- vicem non incognoti sint, et se invicem non lateat taliter redamantes. Multi enim sunt benevoli etiam ad eos quos nun- quam viderunt : eo quod per famam exi- stimant esse eos ipeixxei, hoc est, excellen- ter justos et bonos : vel quia existimant eos esse sibi utiles : et hoc est idem si ignotorum aliquis patiatur ad hunc amantem, ut mutua scilicet sit utilitas et quasi vicissitudinata promotio. Tales igi- tur ignoti benevoli videntur ad invicem esse. Amicos autem tales esse ad invicem non dicimus : irrationabile est enim illos quos esse amicos latet qualiter se habeant ad invicem. Oportet ergo amicos secun- dum amationem bene velle ad invicem, et bona velle ad invicem, et non esse laten- tes qualiter ad invicem se habent secun- dum unumquodque dictorum bonorum, honestum scilicet, delectabile, et utile.

  1. Tribus autem entibus propter quae In amatioue amant quaecumque amant, in amatione rerum inani- inanimatorum non proprie dicitur ami- non proprie dicitur ami- citia. citia. bilis. Sed tantum ad amabile naturae est instinctus : non enim in talibus est reda- matio. Omne autem amans redamari vult. Neque voluntas boni est illorum, ita quod inanimatis velimus bonum per affectum benevolentiae. Forte enim ridi- culum est, quod nos dicamus vino velle bonum : sed siquidem aliquis salvari vult vinum, quod est bonum vino, hoc non vult propter vinum, sed ut ipse habeat hoc ad fruendum. Communiter autem

<--- Page Split --->

tis sint utiles et delectabiles. Non enim diliguntur in hoc quod quales quidem sint secundum virtutem et εὐτραπελοι sive bene versati et moderati : sed diliguntur, quoniam delectabiles sunt sibiipsis mutuo. Quicumque ergo propter utile amant, non amicum propter seipsum amant, sed in eo diligunt, quia ipsis bonus est et utilis. Et similiter diligunt qui propter delectationem diligunt. Delectationem enim quærunt in eo quem diligunt, et non diligunt eum secundum quod amandus vel amabilis est in seipso, sed secundum quod utilis vel delectabilis sibiipsis. Hi igitur secundum accidens diligunt : propter quod et amicitiae eorum secundum accidens amicitiae sunt. Et bonum quod amicitias facit, secundum accidens bonum est. Amatus enim in talibus amicus non amatur secundum quod est in seipso aliquando et aliqualis, sed amatur secundum quod tribuit aliquid amanti per redamationem vel bonum aliquod utile vel delectationem aliquam corporalem.

Sequitur ergo quod tales amicitiae facile solubiles sint, eo quod bona illas amicitias facientia non diu permanent. Si enim amici aliquando efficiantur non delectabiles vel utiles, statim quiescunt ab amore et solvuntur ab amicitia. Utile autem in corporalibus non diu permanet, sed mutatione statim aliud et aliud fit utile. Utile juveni, non est utile seni : et utile pauperi, non est utile diviti. Et ideo in status variatione alia et alia fit utilitas. Et similiter est delectabile. Quando autem dissolvitur bonum propter quod amici erant, necesse est quod etiam dissolvatur amicitia : eo quod talis amicitia non vere est amicitia ad amicum, sed ad illa quæ quæruntur ab amico.

Amicitia autem maxime utilis in senibus est. Senes enim propter defectum calidi et humidi non prosequuntur delecta-

CAPUT III.

De speciebus amicitiae.

  1. Tres amicitiae species, honesta, uiliis et jucunda.

Hæc autem tria specie differunt ab invicem, hoc est, natura, genere, et univocationis ratione, et cum formam determinent amationum quas eliciunt, et sint finis voluntatum eorum, sequitur quod delectabiles fines et voluntates amationes similem modum habeant differre. Et secundum hunc modum tres sunt species amicitiae, æquales numero et ratione tribus amationibus. Secundum unumquemque enim horum modorum redamatio est non latens, quod diximus esse amicitie substantiam et rationem. Amantes enim ad invicem sic volunt bona ad invicem secundum illius boni rationem quod amant : quæ tamen alia est secuncdom honestum, et alia secundum deletabile, et alia secundum utile. Et ex hoc propria possumus considerare uniuscujusque amicitiae.

  1. Amicitiae ob utile vel delectabile, non per se sed per accidens sunt amicitiae.

Qui enim propter utile se amant ad invicem, non amant amicos secundum seipsos, sed amant eos secundum quod fit aliquod bonum utile ipsis mutuo ab invicem. Similiter autem et qui propter delectationem se amant ad invicem, non amant amicos propter amicos, sed quia sunt condelectabiles : aliquando enim tales non sunt amabiles propter seipsos, quia forte mali sunt : cum tamen in mul-

<--- Page Split --->

bile corporale, sed utile multum prosequuntur. Quia propter causas corruptionis non ita sentiunt delectabile corporale : sed cum multo indigeant restaurativo, et ex multis vix restaurari possint, multum restaurationem et ex multis, et propter hoc utile diligunt. Et hoc quod senes habent ex aetate, plerique virorum et juvenum habent ex consuetudine. Multi enim juvenes et adolescentes prosequuntur conferens et utile, et praecipue commercatores et commilitones. Et quando amici quos diligunt, non omnino sunt utiles, solvitur amicitia, nec convivunt ad invicem. Tales enim ad desiderium utilis aetate vel consuetudine attracti, non delectabiles sunt, nec delectabilium : tamen indigent societate socii ut secundum utilitatem convivant. Amici enim talium in tantum sunt delectabiles, in quantum boni utilis habent speciem. In tales autem amicitias ponunt amicitiam etiam peregrinorum : peregrini enim non diliguntur, nisi in quantum putantur utiles fore et in futurum. Unde Ovidus in Epistolis cum Penelopes revocaret Ulyssem, Penelopem inducit ita dicentem :

Certus in hospitibus non est amor, errat ut [ipsi :

Cumque nihil speres certius esse, fugit.

autem est de transmutantibus secundum accidens : sicut enim eadem sanitas non est in mane et vespere, ut dicit Aristoteles, ita non est una dispositio hominis diu durans in homine : et ideo non est unum delectabile conveniens. Non enim idem est conveniens iracundo et mansueto, nec jejuno et saturato, nec negotioso et vacanti : et ideo multoties et velociter tales fiunt, et velociter quiescunt ab amicitia : talis enim delectationis velox est transmutatio. Similis enim cum delectabili transcendente transcendit et amicitia, ita quod multoties eadem die transmutatur.

Adhuc autem juvenes facile amativi Secunda : efficiuntur. Et hujus causa est, quia secundum passionem vivunt. Et quod tales amicitiae ut multum amativae sint, propter passionem est quae vehementer incitat ad delectabile. Et sicut facile amant in transcendente delectabili facile quiescunt : ita quod multoties eadem die transcendunt. Amicorum autem est qui vere amici sunt, proprium commanere per totam diem et non extediani ab invicem. Veris enim amicis delectabile est commanere ad invicem. Vita enim quae secundum amicitiam est, ex tali convictu fit in eis et proficit et perficitur.

  1. Econtra autem amicitia quae delectabiIn juvenibus lis est, juvenum est ut in pluribus. Jumaxime amicitia fit venes enim secundum passionem deleob voluptatem. c tationis vivunt. Ex calido enim incitaPrima ratio. mentum habent, et ex humido materiam delectabilis. Hi etiam intellectum habent imaginationi et sensui conjunctum : et ideo maxime prosequuntur delectabile et prasens. Ætate autem transcendente in senium sive in senectutem, remisso calido titillante, et exsiccato humido materiam præbente, delectabilia fiunt altera. « Dilectio enim est, ut dicit Dionysius, ex communicatione convenientis cum convenienti. » Idem autem conveniens ætatibus contrariis esse non potest : ætas

Amicitia bonorum et honestorum ex 12. multis causis sola vera et perfecta est, Bonorum amicitia, s quam prima est, quod isti consimilanmiliumqu virtute, petur eo quod solum vere et perfecte bofecta est amicitia. num est. Hoc enim est eorum qui secundum virtutem similes sunt : isti enim bona sibi volunt ad invicem, secundum quod vere boni sunt, et si nihil alii ab alio debeat contingere. Isti enim boni sunt secundum seipsos et diliguntur in eo quod tales sunt. Generaliter autem qui sibiinvicem volunt bona, amicorum ipsorum gratia et non gratia suiipsius, maxime et hi universaliter amici sunt. Habent se enim diligendo ad invicem propter seipsos et non secundum accidens utilitatis vel delectationis adjun-

<--- Page Split --->

ctum. Efficiens ergo amicitiam eorum et finis et forma solum perfectum est bonum : efficientia enim alias amicitias, imperfecta sunt.

  1. Secunda autem causa est, quod horum 3onorum amicitia mansiva est : semper enim manienens. net, quamdiu boni sunt. Bonum autem virtutis mansivum est : supra enim dictum, quod virtutis voluntas perpetua et stans et immobilis est. In talibus enim amicitiis uterque amicorum simpliciter bonus, et amico bonus secundum utilitatem et delectationem. Boni enim simpliciter, et simpliciter boni sunt, et ad invicem utiles sunt, et ad invicem delectabiles : et similiter qui boni simpliciter sunt, et simpliciter delectabiles sunt et ad invicem delectabiles. Cujus probatio est, quia sicut ex antehabitis patet, unicuique disposito secundum habitum aliquem, illius habitus propriae actiones et similes illis secundum delectationem sunt. Actiones autem bonorum studiosorum studiosis sunt delectabiles secundum quod similes sunt eis. Delectatio enim est conjunctio convenientis ad conveniens. Conveniens autem maxime bona est operatio sua et similis illi. Delectatur igitur in talibus maxime.

tur. Amicus autem utilis secundum abusum utitur utili : et ideo in sua amicitia non copulatur vere utile. Et similiter amicus delectabilis non vere delectabile diligit, sed corporale quod est indigentis naturae, et ut medicina : propter quod etiam non vere delectabile copulat amicitia talis. Sed amicitia vere bonorum copulat et vere bonum honestum, et vere constitutae naturae talis amicitiae alia omnia similia quodam modo sunt, quamvis non attingunt perfectionem ipsius quod simpliciter bonum est et simpliciter delectabile est. Tale igitur bonum honestum, et tale utile quod in nullo abusum est, et tale delectabile et simpliciter est, maxime utique amabilia sunt : et amare et amicitia maxime perfecta et operativa in his est.

Tamen quia raro in unum conveniunt talia, conveniens est tales amicitias raro esse : pauci enim sunt tales in quibus haec tria communicant : perfecta tamen est amicitia in quibus sunt.

Tertia ratio est, quia talis amicitiae amici sese non lateant, et de se invicem confidere possunt : in tantum ut totum affectum in se transponant, indigent longo tempore et consuetudine et convictu. Secundum proverbium enim Antiquorum non contingit amicos cognoscere ad invicem, antequam sal multum consumant ad invicem : nec oportet aliquem pro amico acceptari, nec proprie aliquos amicos reputari antequam per multa experimenta uterque amicorum utrique appareat, et probetur esse amabilis, credatur et confidatur esse amicus. Quidam enim ex bonitate cordis videntes aliquam similitudinem virtutis absque experimento maxime amicitiae cito faciunt amicabilia ad invicem per benevolentiam. Et hi quidem per apparentiam exteriorum volunt quidem esse amici, sed non sunt : nisi etiam hoc supposito, quod etiam vere amabiles sint : et hoc per multa argumenta virtutis sciant de se invicem : vo-

  1. Bonorum in maxime et opinia amicitia.

Quod autem talis amicitia maxime mansiva sit, ex hoc causatur ratiocinatum : quia talis sola amicitia copulat et includit omnia quaecumque oportet amicis existere, quae sunt honestum, utile, et delectabile. Omnis amicitia vel propter bonum honestum est, vel propter delectationem quae vel simpliciter delectatio est, vel amanti delectatio esse videtur : vel propter utile est, quod vel simpliciter utile, vel amanti utile est. Et omnis amicitia secundum similitudinem est contrapassionis. Sicut autem in praehabitis diximus, solus bonus utile diligit ad usum rectum : et solus bonus hoc quod simpliciter delectabile est, prosequi-

<--- Page Split --->

luntas quidem igitur amicitiae velox et velociter fit propter subito apparens virtutis bonum. Amicitia autem vera non velociter fit, sed per multa virtutum experimenta. Hæc igitur amicitia etiam secundum tempus durationis, et secundum reliqua duo quæ dicta sunt, perfecta est : et fit secundum omnia hæc quæ amabilia sunt in perfecta ratione accepta, et quod oportet amicis existere, utrique scilicet ab utroque simile habet in redamnatione.

CAPUT IV.

Qualiter amicitia delectabilis vel utilis cum vera amicitia habet similitudinem ?

Quod autem ad hoc quod bene mansiva sit talis amicitia, quod ab eodem delectabili in utroque fiet delectatio, sicut contingit in eutrapelis, quorum uterque bene versatus est ad alterum, et secundum idem. Oportet autem quod hoc sit in amicis, et non ut amator et amatus se habeant ad invicem. Amator enim et amatus in quantum hujusmodi, non necessario et eisdem delectantur : sed amator quidem forte delectatur in pulchritudine videns eum qui amatur. Amatus vero forte in hoc delectatur, quod famulatum recipit aliquem a suo amatore, sicut patet in his qui in pulchritudinibus fœminarum delectantur : et cum fœmine in eis quærant non pulchritudinem, sed subventionis alicujus famulatum. Talis autem amor non per se, sed per accidens amicitia : quia in redamatione non redditur idem : et si finiatur pulchritudo, mox etiam finitur amicitia talis. Tunc enim amatorum visio amati non est delectabilis, et amato non fit recompensatio famulatus. Multi autem amici in tali delectionis amicitia rursus permanent amici, si ex longa consuetudine mores suos ad invicem diligant. Hoc autem fit quando similis sunt consuetudinis et moris : eo quod omnis amicitia in similitudine quadam fundatur. Amici autem quidam non comitantur delectabile, sed utile, in amantibus minus amici sunt et minus permanent quam illi qui propter delectabile amici sunt. Qui enim propter utile amici sunt, si dissolvatur conferens utile quod unus alteri rependebat, consequenter et amicitia dissolvitur : eo quod, sicut jam ante dictum est, tales non ad invicem amici sunt, sed sunt amici utilis quod uterque quaerit in reliquo.

Ea autem amicitia quæ est propter delectabile, similitudinem habet cum vera. Similitudinem dico imitationis, non ita quod unum in specie sit utraque, secundum quod amicitia vera verum sit delectabile, et verum utile, in aliis delectabile et utile per imitationem. Ad illud bonum enim veræ delectabiles ad invicem sunt, quod imitantur amici propter corporalem delectationem. Similiter autem et qui propter utile sunt amici, imitantur veram amicitiam : eo quod vere amici, vere utiles sint ad invicem. Maxime autem in talibus amicitiæ permanent quando æquale amicis fit ad invicem in redamatione, ut quidquid delectionis unus amator habet in alio, hoc et tantumdem reliquus habeat in isto.

Adhuc autem qui amici sunt propter 1' Amii delectationem, et qui propter aliquid utili et ctabil utile, contingit bonos esse. In talibus sunt eo gic cujt enim amicis et pravos contingit ad invicondi hom cem esse amicos, et etiam t^t^t^t^t^t^t^t^t^t^t^, sive sed bc li hor bonos contingit esse amicos pravis : et

<--- Page Split --->

dens, et amici dicuntur in hoc quod assimilantur per imitationem quamdam amicitiae bonorum. In amicitia tamen attendendum est, quod quemadmodum in virtutibus quidam dicuntur boni secundum habitum, quidam autem boni dicuntur secundum operationem et actum : ita se habet et in amicitia. Quidam enim amicorum actualiter convenienter gaudent ad invicem, et secundum operationem bona tribuunt ad invicem. Quidam autem amici sunt quasi dormientes vel quasi separati per locorum distantiam : non enim isti operantur amicabilia, sed secundum habitum sic dispositi sunt ut amicabiliter operari possint quando velint. Locorum enim distantia non dissolvit amicitiam simpliciter, sed amicitiae dissoluit operationem. Si autem diuturna fiat absentia, propter longum usum conversandi cum aliis amicitiae propriae facit oblivionem. Propter quod in procemio dictum, quod multas amicitias aproteigoria dissolvit. Aproterigoria 1 autem dicitur irresulatatio et irreappellatio, quando scilicet amici se invicem ex nomine appellare non possunt vel mutuo salutare.

detur id quod est triste, appetere id quod est delectabile.

Sunt tamen qui delectabiliter recipiunt invicem, et tamen non commorantur, neque convivunt, et hi benevolis magis quam amicis assimilantur : nihil enim ita proprium est amicorum ut continue convivere. Quidam autem indigentes forte aliquo, utilitatem appetunt, et propter hoc se invicem dulciter et optime suscipiunt, sed habito quod intendunt, non commorantur. Beatorum autem et bonorum proprium est simul per totum commorari diem, nec separari posse : nequaquam enim talibus convenit solitarios esse et sequestratos ab invicem : eo quod, sicut diximus, utriusque anima in animam alterius est transposita : et propter hoc delectabiles ad invicem esse oportet. Continue enim ad invicem conversari non possunt, qui condelectabiles non sunt. Et hoc quidem amicitia connutritorum ad invicem videtur habere : tales enim difficulter separantur.

  1. In talibus enim amicitiis neque senes neque severi assequacti, multum amativi sunt vel amabiles. Id enim quod delecationis est, breve et contractum est in talibus. In senibus quidem propter debilitatem virtutis. In austeris autem propter duritiam complexionis et consuetudinis, nisi forte, ut dicit Tullius, « virtus in aliquo senum multum sit inolita, ita quod etiam aetatis vincat defectum, sicut dicitur de senectute Catonis. » In aliis autem parum amicitiae est, eo quod tales ut frequenter tristes sunt et sibi et aliis. Nullus autem potest per totam diem commorari cum tristi, sicut est senex : neque cum non delectabili, sicut est austerus. Omnis enim natura hominum fugere vi-

Secundum igitur dicta ea quae bonorum est amicitia, maxime amici esse videtur amabile, et eligibile est, et etiam delectabile. Unicuique autem amabile et eligibile quod sibi delectabile : bonus autem bono propter ambo hujusmodi amabilis et eligibilis est, quia scilicet est bonus simpliciter, et sibi bonus.

Adhuc autem dicendum est quod amatio quidem magis assimilatur passioni. Consistit enim in motu cordis et sensu. Amicitia autem magis assimilatur habitui qui secundum rationem est. Sicut patet quod mulieres natos amant, a quibus tamen non redamantur. Et quod manifestissimum exemplum est, amatio non

<--- Page Split --->

minus est ad inanimata quam animata. Redamatio autem quae in amicitia est, cum electione necessario est. Electio autem ab habitu est. Non enim fit electio nisi ab habitu quodam ratio dirigatur. Adhuc amici bona volunt ad invicem amatis amicorum gratia et non alterius : hoc autem secundum passionem fieri non potest, sed secundum habitum. Amatio non fertur in id quod amat propter amatum, sed propter se ut fruatur illo. Adhuc amantes amicum non amant quod sibiipsis est bonum, sed quod est bonum amicis : amicus est bonus factus simpliter, fit etiam bonus ei cui amicus est : talium igitur amicorum uterque amat in altero quod bonum est amico : quia hoc etiam est bonum sibi, et ut aequale retribuat uterque alteri et secundum delectabile et secundum utile : utriusque enim voluntas in altero est. Dicitur enim amicitia aequilatis. Aequilatis autem boni utilis et delectabilis maxime est in amicitia bonorum.

et colloquiis, quae utique maxime propria videntur et amicorum et amicabilia in amicis.

CAPUT VI.

Quod vera amicitia non potest esse simul ad multos secundum operationem et actum.

Multis autem esse amicum secundum 26. perfecte amicitiae operationem non conPrima ratio. tingit : quemadmodum neque multas simul amare contingit secundum amoris operationem. Amor enim dictus secundum corporalem actum in amplexionibus et osculis et aliis talibus : quod simul ad multas fieri non potest. Hujus autem causa est, quia vera amicitia similatur superabundantiae, ut scilicet in omnibus et plus et plus omnibus in omni tempore convivat et colloquatur et applaudet et salutet amicum.

Tale autem ad unum natum est fieri secunda ratio. vel paucos. Multis enim eadem valde placere ad victum et colloquia non est facile, et forte etiam non est bonum. Si enim secundum operationem amicitiae in multos feratur, remitti necesse est ad quamlibet amicitiam : propter quod in proverbio dicitur, quod omnium amicus, nullius est amicus : π οδύφιδοι enim laudantes laudamus, ut quamdam virtutem laudamus quae sine passione est. Amicitia autem cum passione est, ut saepe dictum est.

Oportet autem et in vera amicitia exTertia ratio. perientiam accipere amicorum et in con-

<--- Page Split --->

suetudine fieri operationem animae : et hoc ad multos difficile omnino est.

quaeumque amici sunt : propterea et quaeumque oportet existere amicis.

  1. Sed placere multis et amicos esse propA micitia deter delectabile vel utile saepe contingit. lectabilis vel utiis Multi enim sunt coutiles vel condelectapotest esse ad multos. biles : et ministrationes sive retributiones in talibus amicitiis non tota die fiunt, sed in pauco tempore fieri possunt.

Qui autem in potestatibus sunt con- 29. stituti, ut reges, et principes, diversis viQui sunt in potesta iibus dentur uti amicis : et diversis valde seconstitui, diversis cundum diversas species amicitiae. Alii utuntur amiscis. autem talibus sunt utiles, et alii delectabiles : et non contingit universaliter, quod secundum ambo scilicet delectabile et utile sunt eidem aliqui amici : tales enim multa indigent utilitate, et ad hanc subservire non possunt qui delectationem intendunt. Tales etiam non quaerunt amicos qui delectabiles sint cum virtute, sicut bonorum amicitia est : neque quaerunt eos qui utiles sunt ad bona felicitatis vel virtutis, sed potius delectabile appetentes, quaerunt hoc secundum delectabile sibi eucpanei, sicut Sardanapalus fecit. Utilitatem autem appetentes ad hoc quaerunt deicios et astutos qui secundum praecepta eorum undecumque utilitatem procurent et operentur. Haec autem in uno et eodem fieri non possunt in amicitia talium. Delectabile enim et utile non conjunguntur nisi in bonorum amicitiis : sed talis amicus vere non fit a superexcellente in potestate, nisi et secundum studiosorum virtutem superexcellens sit, sicut et secundum potestatem et superexcellatur ab amico. Vera enim amicitia in utroque amicorum superexcellit et superexcellitur. Si autem non sit talis amicitia, sua non adeaquat. Superexcelsus enim secundum analogum aliquid inferiori non adeaquatur. Unde tales in potestatibus constituti, non consueverunt fieri etiam virtute superexcellentes.

  1. Talium tamen amicitia magis amicitia A micitia deest quae fit propter delectabile, quam lectabilis est simlitor vequae fit propter utile : cum eadem delerea amicitia quam utilis. catbilia mutuo fiant ab ambobus ad invicem, et quando eisdem delectationibus gaudent ad invicem, vel quando ipsi amici se invicem delectantur : et tales, sicut jam diximus, sunt amicitiae juvenum. Hanc autem amicitiam magis amicitiam dicimus, quam amicitiam utilis : quia ratio ejus quod liberale est, magis est in ea. Liberale enim est quod propter se volumus, servile autem quod propter alterum : delectationem autem volumus propter seipsam, utile autem propter alterum : quapropter amicitia proprie utilis negotiatorum est : tales enim de se invicem negotiantur. Bene autem et boni de talibus utilitatibus nihil indigent : quamvis utiles enim sint ad invicem, tamen utilitatem non attendunt ut propter ipsam amici sunt : sed ad invicem valde delectabiles sunt ut delectationem ad invicem multum attendunt. Volunt enim convivere ad invicem delectabiliter : triste autem aliquando quidem et secundum paucum tempus sustinent. Triste autem continue nullus sustinere posset : sed ita quod si possibile esset quod bonus quidem simpliciter bonus est, continue tristis efficeretur,et cum tristis non sustineretur : quod tamen possibile non est,quia bono semper bonum delectabile est : propter quod amicos condelectabiles ad invicem convenit esse : et tales quaerunt amicos qui delectabiles sint et sibi delectabiles. Sic enim in amicis existent omnia

Omnes igitur dictae amicitiae in aequali- 30. tate quadam consistunt. Eadem enim amaA micitiae in aequilalate bilia in ambobus fiunt amicis, vel eadem consistunt. amabilia volunt ad invicem, vel alterum commutant pro altero. Verbi gratia, de- lectionem pro utilitate,quod tamen ma-

<--- Page Split --->

gis convenit amati et amato quam amicitiae. Patet autem ex ante dictis, quod amicitiae delectabilis et minus amicitiae sunt et minus manent quam amicitia vera. Amatio enim passio est, quae sine motu et alteratione non est: propter quod sensus passio est et non rationis, quae propter hoc quod impassibilis, motus et alterationis non est susceptibilis. Amicitia vero secundum quod habitus est qui impartibilis et simplex, est proprie rationis. Omnes autem amicitiae esse et fieri videntur, non esse et non fieri propter simili-

tudinem et dissimilitudinem ejusdem alicujus amabilis. Una enim habet delectabile, altera autem habet utile : et amicitia ostenditur secundum similitudinem ejus quae vere et secundum virtutem amicitia est: ambo enim haec verae amicitiae existunt. In eo autem quod est veram amicitiam impermutabilem et mansivam esse, alias autem velociter contingit transcendere, et aliis multis modis a vera amicitia differre, non videntur amicitiae verae esse propter dissimilitudinem quam habent ad illam.

<--- Page Split --->