TRACTATUS I

DE CONTINENTIA ET INCONTINENTIA.

CAPUT I.

Qualiter tractatus de continentia et virtutibus hominis pertinet ad alium tractatum quam praecedentia ?

In superioribus satis quantum ad praesentem intentionem pertinet, de virtutibus secundum sua principia essentialia determinatum est, tam de moralibus

quam etiam de intellectualibus. Sed quia hoc opus non est contemplationis gratia, sed ut boni fiamus, ad quam bonitatem non tam oportet scire substantias virtutum, quam etiam modos quos habent in nobis, secundum quod perfectiores et minus perfectae sunt : ideo aliud principium faciendo dicendum est deinceps de modis virtutum et vitiorum secundum quod perficiunt hominem. Secundum enim hoc a Plotino distinguuntur in purgantes, et purgatorias, et virtutes animi purgati : et a Stoicis, praecipue autem a Platone qui quosdam heroas, quosdam autem homines mortales, et quosdam humanitatem inchoantes ex modis virtutum esse dicebat. Considerans enim quod non tantum justum communicativum et distributivum in ratione est super partem irrationalem, sed etiam justum dominativum et paternum, dixit rationem quae per substantiam ratio est, aliquando in tantum in se trahere irrationale participans

<--- Page Split --->

qualiter rationem, quod passiones vel immutationes passionum penitus evadit. Et hos tales heroas appellavit quasi semideos. Deos enim in hoc esse dixit, quod passionibus non mutantur ad conversationis immutationem : homines autem in hoc quod passiones sentiunt, quamvis in eis regimen rationis in nullo emoveatur. Quinimo in hoc dixit diis esse fortiores hos, quoniam dii per naturam difformes remanent intellectu : isti autem passionibus tacti in nullo etiam quantum ad irrationale quod rationem participat, sentiunt immutationem. Adhuc autem isti sunt qui fortitudinem habent super omnem fortitudinem, qui nec timore in aliquo deterrentur, nec audacia aliqua feruntur ad pericula : habent temperantiam super omnem temperantiam, nec illecebris affecti, nec insensibilitati subjacentes : habent justitiam super omnem justitiam, ad inaequale et in communicatione sive distributione nunquam respicientes : habent prudentiam super omnem prudentiam, penitus magis conferentia semper providentes, nulla impedimenta dubitationis inspicientia. Propter quod, aiunt, quidem virtutes heroicas nominavit Plato.

Socrates vero has virtutes quatuor signis notificavit. Primum quidem et potissimum est, quod quia appetitio finis ex habitu est, heroica virtus est, quae semper optima pro finibus in omni actu et operatione facit apparere, et nunquam inclinatur ad contrarium. Secundum autem est, quod semper bonum et honestum et id quod ad honestum est, ex affectu et ratione est eligens, et eligens propter hoc et non propter aliud, ut actum temperantiae propter temperantiam, et actum fortitudinis propter fortitudinem, et similiter actum justitiae propter bonum et honestatem justitiae,et non propter aliud, nunquam retorquens electionem ad aliquid utile vel delectabile propter virtutem. Tertium autem est, quod adeo firmat et immobilitat ad bonum honestum voluntatem, quod nullus sensus est vel

affectus contrarii. Quartum autem, quod in tantum delectatur in opere virtutum, quod impossibile reputat in aliquo alio quaerendam esse delectationem, et in tantum aspernatur contrarium, quod ad hoc nullum penitus habet respectum. Tales igitur talium virtutes heroicas Stoici vocabant. Sicut et Tullius in secundo Paradoxo per tales virtutes Romulum in cœelum ascendisse fatebatur. Dicit enim sic : « Quibus gradibus Romulus ascendit in cœelum ? his quae isti bona appellant, aut rebus gestis atque virtutibus ? » Quasi diceret, non divitiis (quae bona a quibusdam appellantur), sed gestis magnificis et virtutibus altissimis inter deos in cœelum translatus est.

Hæc est causa, quod etiam Plato in secundo Timei Deum deorum loquentem ad subjectos inducit, et dicentem, quod « sementem quem ipse fecit et secundis tradidit, a se sumerent, si justitiam colerent et pietatem amarent, et perfectum adipiscerentur intellectum. » Tales enim in deos consecrabant Antiqui. Secundum hoc igitur sunt virtutes heroicae, quibus rationale dominativum irrationale ducit in modum naturae ad medium : et hoc aliqua perfecte, aliqua imperfecte. Consideravit etiam Plato, quod rationale dominativum vel paternum in modum naturae operatur in irrationali, ducens ipsum ad formam rationis quantum potest. Hoc autem dupliciter fit, scilicet perfecte et imperfecte. Sicut in natura medium aliquando removetur ab excellentiis contrariorum, et tunc contraria quiescunt in medio et fit complexio perfecta : aliquando autem ad medium non devenit, et tunc habet in se contrariorum pugnantiam majorem vel minorem secundum quod plus et minus distat a medio quod secundum veritatem vitium est : ita dicebat in ratione. Si enim ratio quae mediatrix passionum est et ordinatrix et moderatrix ad medium veniat per distantiam ab excellentiis,tale medium passionum erit in quo quiescit passio sine contrarii excellentiis : et hæc virtus vo-

<--- Page Split --->

  1. Inter ea autem quae de continentia ab Antiquis dicta esse videntur, in quo omnes conveniunt, est hoc primum, quod et incontiquantum ad genus continentia et perseverantia sunt de numero bonorum et laudabilium, et mollities sive dissolutio sint de numero pravorum et vituperabilium.

Secundum autem quod respicit differentiam constitutivam continentiae, in quo omnes iterum convenerunt, est quod idem est continens quantum ad differentiam constitutivam (inquam) ad speciem est, quod permansivus in ratione sive intra metas rationis : et quod idem est incontinens, quod egrediens a ratione per oppositum.

Tertium vero in quo omnes conveniunt, est per comparationem ad propositum actum in propria passione : et hoc est quod dixerunt quod incontinens est, quia ipse sciens de aliquibus quam prava sint, agit tamen ea propter passionis violentiam, quae eum extrudit extra metas rationis et scientiae. Continens autem per oppositum sciens de aliquibus concupiscentiis quam pravae sunt, tamen retinetur ab eis, ita quod sequitur eas propter rationis imperium : omnia tamen frænat, et tenet concupiscentiam ne rationi elabatur.

aliorum quorumdam, qui intemperatus non est.

Quintum est quod Socratici dixerunt, sed non omnes alii consenserunt : et sumitur per comparationem continentiae ad rationem in qua est sicut in subjecto, vel sicut in potentia. Et hoc est quod Socratici dixerunt, quod prudentem nunquam esse convenit incontinentem. Quidam autem contradicentes eis dixerunt, quod non est inconveniens quosdam prudentes qui etiam divini sunt, perfectam existimationem habentes de omnibus quae contendunt ad propositum finem, aliquando incontinentes esse, quando scilicet propter concupiscentiam a bono rationis avertuntur.

Adhuc sextum est, quod a multis Antiquorum dicebatur, quod incontinentes non tantum dicuntur qui indulgent voluptati tactus, sed etiam qui indulgent appetitui irae, et qui indulgent appetitui honoris, et qui indulgent appetitui lucri, et appetibilibus concupiscentiarum aliarum. Et omnia fere quae ab Antiquis inveniuntur dicta sunt : et ipsa enumeratione patet penes quod sumuntur ea quae dicta sunt de opinionibus Antiquorum.

Quartum est, in quo in parte conveniunt Antiqui, et in parte differunt : et sumitur in comparatione ad objectum et materiam circa quam est potissime contintentia : et hoc est delectabile tactus in venereis et gustu. Dicunt enim quod continens et perseverativus est temperatus. In hoc omnes conveniunt, sed differunt in hoc, quod quidam eorum omnem incontinentem dicunt esse intemperatum, et e converso, confuse unum accipientes pro alio. Quidam autem eorum aliter dicunt, omnem quidem intemperatum esse incontinentem, sed non e converso, scilicet quod non omnis incontinens intemperatus sit. Est enim incontinens irae, incontinens amoris, pecuniae, et

CAPUT II.

De dubitationibus circa continentiam et incontinentiam.

Antequam autem de inductis disputemus, scire oportet quod Socrates Stoico-

<--- Page Split --->

rum princeps, dicens virtutes scientias esse, et nullum aliquid agere contra scientiam, aliter scientiam accipit quam a nobis in sexto istius libri determinatum sit. Scientiam autem vocat omnem habitum sive scitivum sive opinativum sive quocumque modo existat in quocumque, qui scientiae alicujus per certitudinem informatur. Dixit enim Socrates quod scientia virtus est. Et ideo ultimum potentiae est et causatum a nobis per meritum, a diis autem per elargitionem : et quia ultimum potentiae est, dixit quod perfectam facit rationem in omni posse rationis. Rationis autem ultimum posse non est quod trahi posset a parte servili, hoc est, irrationali, sed potius servilem partem semper contineat, et trahat in formam rationis. Et dixit nunquam posse trahi rationem, nisi vel decepta sit, vel ignorans. Hoc autem modo sumendo scientiam non tantum scientia est habitus demonstrativus, sed quaelibet existimatio quae totam sine formidine contrarii certificat rationem et conscientiam, sive hoc causetur a re, sive ab ipsa existimatione. Zenon nihil dubitavit quando nihil moveri dixit, et e contra Heraclitus nihil penitus haesitans omnia moveri pronuntiavit. His ita praecognitis, de inductis disputabimus : prius tamen de opinione Socratis quia si illa vera est, continentia nihil est.

quod in irrationali parte non fit motus nisi imperante aliquo et denuntiante quod faciendum sit : et hoc oportet quod fiat per sensum, vel per rationem. Sensus autem non obviat eum, quia scientia perfecta informatus est : et ideo sensus tunc contraria ratione non imperat. Oportet igitur quod imperet rationi. Cum igitur irrationalis pars non moveatur ad actum nisi imperante aliquo, sequitur de necessitate quod in sciente nunquam fit motus contra scientiam.

Praeterea, Quod servile trahat id quod est dominativum quando per habitum perfectum, durum videbatur Socrati : cum secundum ordinem naturae contingere debeat e converso. Hoc autem dicendo Socrates pugnare videtur contra communem omnium rationem. Ex dictis enim Socratis sequebatur quod non sit incontinentia. Sequitur enim quod nullus operetur aliquid praeter optimum, qui habet certam et rectam de operabilibus existimationem : et si facit aliquid praeter optimum, sequitur quod per ignorantiae deceptionem faciat. Demum autem hic dubitatur de his quae manifeste apparent in conversatione hominum : quia multos videmus qui secundum existimationem rectam dijudicant optima, qui tamen faciunt contraria. Optimum est ergo quaerere, circa quam passionem sint continentia et incontinentia. Et si propter ignorantiam contingat contra scientiam agere, quis sit ille modus ignorantiae. Manifestum enim est, quod incontinens nullam de operabilibus habet existimationem antequam fiat patiens et alteratus in passione : et si haberet aliquam ante, contemplativa esset : et hoc non pertinet ad propositum. Loquimur enim de existimatione sive conceptione ad syllogismum ethicum pertinente, cujus major in ratione est operabile decernente, minor in appetitu participante qualiter ratione impetus ad opus faciendum, conclusio autem ipsum opus est, sicut in primo hujus scientiae libro determinatum est.

5

Prima dutitatio, utrum sciens et recte existimans potest esse incontines ?

Quæstio autem qua quærit, an res est vel non est, prius est determinanda. Dicamus igitur quod aliquis dubitans dicere potest, qualiter aliquis certam et rectam habens existimationem quæ scientiæ nomen induit et virtutem, potest incontinens esse. Durum enim est, quod tali scientia existente in ratione, sicut existimat Socrates, aliud alicui præter ipsam scientiam possit imperare et elicere actum aliquem, et quod possit trahere ipsum rationale quod scientia perfectum est tamquam servum in quo activam virtutem habet dominus ejus. Dicebat enim

<--- Page Split --->

Propter quod quidam Socraticorum hæc quæ dicta sunt, concedunt simpliciter et universaliter, quod scilicet nullus aliquid operatur contra rationis conceptum, qui scientiæ habet virtutem. Quidam autem hoc universaliter concedunt, sed dicunt quod scientia nihil quidem melius est : quia nullus habitus qui in toto certificet rationem nisi scientia, et omnino nullum operari præter id quod est ex scientia determinatum. Sed sunt aliqui qui non sunt certificati per modum scientiæ de operabilibus, sed opinionem habent vel existimationem per modum terminantis et non certificantis habitus : et illi operari possunt præter id quod opinatum est esse melius. Et propter hoc etiam diffinientes incontinentem esse, dicunt non esse incontinentem eum qui habens scientiam a voluptatibus imperatur et trahitur, quia hoc non contingit : sed eum dicunt incontinentem, qui habens opinionem de operabilibus et non certam existimationem, imperatur et ducitur a voluptatibus. Sed tamen irrationale videtur dictum istorum : quia si opinio quam tales habent, non est scientia, nec est fortis suspicatio, per quæ rationem informans contratendat passionem : sed sit suspicatio quieta et remissa, quæ rationem non certificat nec fundat (qualis suspicatio est in dubitabilibus), venia deberetur ei qui movetur ad concupiscentias fortes, et non retinetur ab existimatione contrarii quæ debilis est, et in nullo fundans opinantem. Venia ergo deberetur incontinenti, et sic continentia non est quædam malitia, nec esset de numero vituperabilium per se. Hoc autem inconveniens est : incontinentia enim quædam malitia est de numero vituperabilium, sicut omnes Antiqui concorditer asseruerunt.

Ambigens existimatio interminatus motus est rationis inter utrumque contradictoriorum,ita quod neuter applicatur per aliquam confirmationem. Ambiguum autem, ut dicit Boetius, est quando utrumque contradictoriorum æqualibus

ambit rationibus. Opinio autem, quando probabilibus rationibus inclinatur ad unum, timet tamen contradictorium propter rationum infirmitatem. Fides vero fit ex opinione, quando opinio juvatur et confortatur ad unum rationis, ita quod habere incipit ad aliud cum scientia. Scientia vero est quando totam animam in scientia certificat, ita quod nihil dubitat vel formidat de contradictorio. Cum autem unumquodque per sui ultimum et optimum determinandum sit, continentia non ad opinionem, vel ad fidem, vel ad dubitationem, vel ambiguum determinandum est, sed ad scientiam.

Si vero aliquis dicat quod non scientia, sed prudentia est, quæ passioni contratendit retinendo in concupiscentia incontinentem, magis sequitur inconveniens : quia prudentia fortissimum contratendens est in operabilibus, et magis forte quam scientia. Si ergo inconveniens est secundum eos scientem vinci a passionibus, multo magis inconveniens est vinci prudentem. Adhuc autem si in incontinente prudentia contratendit passioni. Constat enim prudentiam esse in incontinente : in quo autem prudentia est prudens est. Idem ergo erit prudens simul et incontinens. Hoc autem inconveniens est. Nullus enim dicit hoc convenire prudenti, quod pravissima operetur volens et sciens. Cum his autem quæ dicta sunt, in sexto ostensum est prius, quod omnis prudens electivus est quidem bonorum. Et si dicatur quod prudens est circa universa lia operabilium, et non prudens circa singulare, inconveniens est : quia in superioribus probatum est, quod prudens est circa operabilia quæ sunt de numero extremorum et singularium. Adhuc autem ostensum est quod prudens si perfecte prudens est,omnes alias virtutes habet : et quod omnes habens virtutes incontinens sit, valde irrationabile est. Inconveniens igitur quod dicunt Socratici, est.

<--- Page Split --->

  1. Si autem hoc verum est quod temperatus dicitur continens, et e converso, videbitur accidere inconveniens. Continens enim in continendo patitur violentiam et violentiam facit passioni : hoc autem non fit nisi ideo quod continentis in quantum continens, est fortes et pravas habere concupiscentias. Ex quo sequitur quod temperatus non est continens, nec e converso continens temperatus. Valde enim temperati, qui non tantum ad temperantiam dispositus, sed habitus temperantiae jam habet perfectionem, proprium est non pravas habere concupiscentias. Aliter enim non faceret temperata, et hoc ipso gauderet. Hoc tamen inconveniens sequitur ex prædictis, scilicet quod temperatus pravas habeat concupiscentias et fortes. Si enim detur quod continentis est bonas habere concupiscentias (cum in omni continente habitus rationis obnitatur contra concupiscentiam), erit pravas habitus rationis obnites concupiscentiis bonis. Pravus enim habitus est qui impedit sequi bonum. Ex hoc quidem sequitur, quod continentia non tota sit studiosa, sed in parte prava. Si autem dicatur, quod continentis proprium est non pravas quidem sed infirmas habere concupiscentias et debiles : sequitur quod continentia nihil habet venerabile. Virtus enim venerabilis est ex hoc, quod est circa venerabile et bonum. Infirmas autem concupiscentias retinere non est difficile. Adhuc si detur quod continentis est pravas et infirmas habere concupiscentias, sequitur quod continentia non est aliquid magnum. Nihil enim magnum est retinere se a pravis concupiscentiis. Ex omnibus igitur his colligitur quod continentis est fortes et pravas sentire concupiscentias, quarum nullum sensum vel valde exiguum habet temperatus. Non igitur est temperatus continens, vel continens temperatus.

8.

Si autem verum est, quod continens permansivus est in omni mente et in omni

concepta opinione, et hoc facit continentia, sequitur quod aliqua continentia sit prava. Aliqua enim opinio sive conceptio mentis est,in qua pravum est permanere, puta si falsa vel mendosa sit opinio. In mendacio enim permanere turpe est. Similiter per oppositum sequitur, quod si incontinentia egressiva est ab omni opinione concepta, quod aliqua incontinentia erit studiosa,et honesta : puta enim quae fuit apud Sophoclem Neoptolemi, sicut scribitur in Philoctete. Narrant enim historiae Graecorum, quoniam Ulysses et Neoptolemus missi erant a Graecis ut tollerent et caperent Philoctetem filium Peantis, Herculis arma ferentem. Erat autem Philoctetes in insula quae vocatur Lemnos, in qua per dolum et insidias projecerat eum Ulysses, ut ab hydra quae ibi erat, morderetur et moreretur. Sed cum ab hydra non interficeretur, Ulysses astutus et nequam persuasit Neoptolemo ut Philoctetem abstraheret ab insula, mendosa promissione impunitatis, et sic in insidiis interficeret. Et primo quidem Neoptolemus persuasioni huic consensit : postea videns quod turpe erat mendacio prodere hominem, a tali opinione recessit et veram manifestavit. Si ergo incontintenia est ab omni opinione egressio, et egredi a turpi opinione bonum et studiosum est, sequitur quod incontintenia Neoptolemi bona et studiosa sit. Laudabilis enim fuit Neoptolemus, quia non permansit in opinionibus quibus suasus est ab Ulysse : eo quod attristabatur de mendacio quo Philoctetem prodere cogitaverat. Adhuc si continentia permansiva est in omni opinione, sequitur quod in sophisticis sit continentia. Ratio enim sophistica sive syllogismus sophisticus, mentiens dubitatio est. Hoc autem mendacium apparentia quidem in dubitationem conversum. Propter hoc enim, quod sophiste inopinabilia volunt arguere in conclusione, ut sapientes esse videantur, cum talem attingunt conclusionem, factus ab eis syllogismus in mente audientis propter

<--- Page Split --->

apparentiam fit dubitatio mentem ligans : et sic ligata mens nititur ad partem unam et trahitur : cum tamen manere non velit in illa : ideo quia non placet conclusio quae manifeste falsa est : et sic in audiente sophistication motus syllogismum oppositi mentis sumit dubietatis et conclusionis impossibilis : et mens procedere non potest, eo quod non habet unde solvat sermonem sophistication : et sic a mente egredi non potest. Si ergo continens est qui a mente non egreditur, in sophisticis omnibus continentia erit.

Adhuc autem quidam illorum dicunt, quod prudentia concupiscentiae obnitiur incontinentiae : et ex illo sermone sequitur, quod quaedam imprudentia et quadam incontinentia faciunt virtutem. Incontinens enim semper contraria operatur ad ea quae opinatur. Ponamus ergo quod aliquis mala opinetur esse bona, sicut non suam cognoscere, aliqui bonum operantur, cum tamen sit malum. Opinantur enim omnes mulieres communes esse, eo quod, sicut dicit Plato, unus multas implere potest ad fecunditatem : talis enim opinatur non oportere operari quae secundum veritatem bona sunt : avertitur ergo per incontinentiam ab illo quod opinatur, et operabitur in hoc quod fugit quod est non suam cognoscere : tunc ergo bona et non mala operabitur per incontinentiam. Imprudentia autem fuit malum existimare bonum esse : incontinentia vero ab opinione egressivum esse. Ab hac igitur imprudentia et hac incontinentia causatur fugere malum quod est bonum. Et hoc est inconveniens.

nationem quae contrarium dictat, sed propter incontinentiam et vim passionis. In eo enim quod ex judicio delectabilia prosequitur intemperatus, ut ex ratione persuasus, sanabilior est eo qui contra conscientiam delectabilia prosequitur: ex quo enim sequitur delectabilia propter suasum rationis, et non propter violentiam concupiscentiae, si dissuasionem rationis ab alio accipiat, pro certo sanabitur. Incontinens autem qui contra conscientiam delectabilia prosequitur, reus est proverbio quo communiter dicimus : « Quando aqua suffocat, quid oportet adhuc aquam bibere? » hoc est, quando conscientia suffocat et remordet et strangulat, quid oportet alia, id est, media extrinsecea persuasionis adhibere. Si enim conscientia quae prodesse deberet, non prodest, multo minus prodest extrinseca persuasio. In hoc autem melior est intemperatus : quia si ex persuasione alicujus ageret quae agit, et non ex violentia concupiscientiae, si ab alio dissuasus esset ne delectabilia prosequeretur, pro certo quiesceret a delectabilium prosecutione : nunc autem is qui incontinens est, non suasus ab alio, ex vi concupiscentiae nihil minus agit alia quam conscientia dictet : et sic sanabilior est intemperatus incontinente. Sanabilior ergo est in toto corruptus, quam in parte. Hoc autem inconveniens est. Falsum est ergo quod omnis egressio a mente incontinentia sit, et persistentia in mente continentia.

Superius autem dictum est, quod ab omnibus delectabilibus abstinens, continens sit, et omnia delectabilia prosequens, incontinens : et si a quibusdam abstinet, et quaedam prosequitur, non simpliciter continens esse dicatur : et si hoc est verum, tunc circa omnia delectabilia erit continentia et incontinentia : et si hoc est verum, quaeramus ab istis sive mulier sive vir sit continens vel incontinens? Nullus enim est qui omnes habeat

  1. Sexta dubitatio, utrum continentia et incontinentia versentur circa omnia delecatabilia ?

  2. Junita dubiatio, utrum intemperaus sit deerior incontinente ?

Adhuc autem ex hac opinione sequitur, quod intemperatus qui in toto corruptus est, melior sit incontinente qui in parte corruptus est, et in parte sanus. Quia prosequens delectabilia et ex electione eligens ut convenientia, et oportere eligi judicans, melior utique videbitur eo qui sequitur delectabilia non propter ratioci-

<--- Page Split --->

incontinentias in omni delectabilium prosecutione. Nullus ergo simpliciter est incontinens, sed omnes incontinentes sunt secundum quid, et in quodam, sicut incontinens irae, et incontinens amoris pecuniae. Hoc autem inconveniens est : diximus enim quosdam esse simpliciter etiam continentes et non secundum quid. Dubitationes igitur quae videntur esse de dictis Philosophorum inductorum tales quaedam accidunt, quales dictae sunt similes. De omnibus autem his quaedam oportet interimere, quae rationem non habent : quaedam autem relinquere, quae rationi veritatis inintuntur. Solutio enim dubitationis inventio est causae quare dubitatio est.

CAPUT III.

De distinctionibus quae praeparatoriae sunt ad solutionem inductarum dubitationum.

Ad solutionem autem harum dubitationum inveniendam, primum intendendum est de dubitatione Socratis, utrum scilicet scientes ex certitudine contra conscientiam agant vel non? et si scientes per vim concupiscentiae contra conscientiam agant, oportet quaerere qualiter scientes agant contra conscientiam? Deinde quaerere oportet, circa qualia delectabilia continentem vel incontinentem ponendum est ? Hoc autem dico explanando scilicet quod quaerere oportet, utrum continens vel incontinens sit cir-

ca omnem delectationem et circa omnem tristitiam, vel si est circa aliquas delectationes vel tristitias segregatas et specificatas? Et tertio quaerere oportet, utrum continens et perseverans in mente concepta idem est vel alter? Similiter autem quaerere oportet etiam de aliis quaecumque cognata huic quaestioni, et ad hanc de continentia pertinent speculationem.

Ante omnia autem hoc inquirendum quod et istius speculationis principium est, utrum continens vel incontinens ab aliis vitiis et virtutibus - habentes sunt differentiam in hoc quod diversa sint objecta circa quae sunt, ab omnibus aliis objectis virtutum et vitiorum ? Vel differant in hoc quod cica eadem quidem sunt cum quibusdam virtutibus et vitiis : sed in hoc differunt, quod aliter sunt circa illa quam aliae virtutes et vitia ? Et haec est differentia quae vocatur in qualiter existimando circa illa. Hoc autem dico explanando scilicet quod quaeratur, utrum continens et incontinens differant ab aliis in hoc quod sunt circa haec objecta determinata, quae ab omnibus aliis differunt objectis virtutum et vitiorum, vel in hoc non habent differentiam, sed differunt in ut vel non in ut ? Hoc est dicere, quod circa eadem quidem objecta sunt cum aliis : sed non ut illa sunt circa eadem, sed aliter. Verbi gratia, temperatus circa delectabilia tactus est, sed alio modo circa eadem est continens et incontinens. Oportet iterum quaerere, si forte continens et incontinens ab aliis differant ex ambobus isti scilicet quod circa alia fit et aliter ?

Deinde quaerere oportet, utrum circa 11. omnia delectabilia est continentia et inIncontine continentia in abstinendo et prosequenabsolut non est cae omni delectabili dam ? Simpliciter enim incontinens, hoc est, sine appositione determinationis esse videtur circa delectabilia circa quae est intemperatus : et haec sunt delectabilia tactus in gustabilibus et venereis : et non

<--- Page Split --->

videtur esse circa omnia. Adhuc autem circa delectabilia tactus non videtur esse continens et incontinens in hoc quod simpliciter tamquam ad objecta propria habeant se ad illa : sed potius etiam sic se habere videtur ad illa, scilicet quomodo se habent temperatus et intemperatus ad illa. Si enim continens et incontinens rationem acciperent et specificam differentiam in hoc quod sunt circa delectabilia tactus sicut ad objecta et fines, sequeretur quod idem essent continentia et incontinentia cum temperantia et intemperantia. Ostensum est enim in superioribus, quod fines voluntatum constitutiva differentiae sunt virtutum et vitiorum. Et quorum fines idem sunt, et ipsa eadem sunt. Non autem idem sunt continens et temperatus, et incontinens et intemperatus. Differunt ergo in hoc, quod circa delectabilia tactus est aliter temperatus, aliter continens. Temperatus enim circa hoc est non cum contradictione conscientiae. Et intemperatus similiter circa delectabilia tactus est eligens ex conscientia existimans oportere semper prosequi praesens delectabile. Incontinens autem circa eadem est aliter, scilicet cum contradictione conscientiae, in hoc scilicet quod aestimat non prosequendum etiam delectabile esse, delectabile praesens prosequitur tamen ex vi passionis et concupiscentiae.

tingat incontinenter agere et egredi a scientia. Hoc autem nihil differt quoad rationem. Non minus enim impossibile sequitur contra unum quam contra aliud. Jam enim in praecedentibus diximus, quod nihil prohibet quamcumque existimationem operabilium formam scientiae accipere quantum ad conscientiam operantis : et quoad illum idem est facere contra opinionem quod contra scientiam. Hoc autem maxime est in virtutibus. Illa enim omnes quoad nos accipiuntur determinata ratione, et non quoad rem. Quidam enim opinantium quantum ad se non dubitant, sed existimant recte scire ea de quibus habent tamen fallacem opinionem. Si igitur dicunt isti, quod contingit contra opinionem agere propter hoc quod quiete et remisse creduntur operabilia : scientes autem ideo contra conscientiam non agunt, quia vehementer credunt scita : sequitur quod nihil differt scientia ab opinione in quibusdam. Quidam enim nihil minus credere videntur et inniti eis qui opinantur et non veram habent scientiam quam alteri qui vere sciunt. Hoc autem probatur per Heraclitum : hic enim dat omnia moveri, et huic opinioni certitudinaliter innitebatur : cum tamen fallax esset opinio.

His autem sic preliibatis, ad solutiorem perdictorum notandum est quod solutio quam afferebant quidam Stoicorum contra dictum Socratis, non est conveniens. In eo enim quod dicunt, quod opinionem aliquando contingit veram, et tamen aliquid facere contra eam, sed non contingit aliquid facere contra conscientiam, ita quod propter opinionem incontinenter agat, sed non propter scientiam. Hoc est dicere, quod opinione in scientia existente contingat incontinenter agere et egredi ab opinione, sed scientia existente in conscientia non con-

CAPUT IV.

De solutione dubitationis quantum ad dubitantem, licet non sit sufficiens solutio ad rationem.

His igitur praesuppositis, dicimus quod præter scire contemplativum in operabi-

<--- Page Split --->

libus dicimus dupliciter scire aliquid. Etenim habens quidem scientiam operabilium in habitu, non utens autem scientia in agere, ita scilicet quod scientia principium actionis sit, scire dicitur : et haec scientia, sicut dicit Aristoteles in tertio de Anima, est sicut inspectio delectabilium in pariete pictorum. Adhuc autem utens scientia operabilium, hoc est, scita referens ad usum operis, etiam dicitur scire. Et isti duo differunt in hoc, quod unus habet operabilium scientiam, et non speculatur ea ad usum operis : alius autem speculationem refert ad agere, in hoc quod concipit speculata prout activa et elicitiva sunt actionis. Et secundum hoc differunt haec duo, scientiam in habitu habentem contra scientiam agere quae non oportet, et scientiam in agere et usu habentem contra scientiam agere quae non oportet. Durum enim est dicere quod aliquis agat contra scientiam qui scientiam habet, et ad usum operis scientia utitur et speculatur : sed non est durum si omnis qui habet scientiam et non speculatur, contra scientiam agat quae non oportet. Qui enim utitur, scibile accipit ut principium operis est. Haec autem acceptio non est rationis quae substantialiter ratio est : quia illa non immediate movet ad opus, sed decernit quid operandum sit : sed in irrationali appetitivo et servili in quantum participat formam rationis sicut dominativi. Principium enim et principiata immediata sunt. Immediatum autem ad opus conceptio operabilis est ad hoc. Hoc autem sensu concipitur : et ideo immediatum ad opus irrationalabile est formam rationis concipiens ad hoc.

Ulterius autem adhuc distinguendum est : in syllogismo enim ethico duo sunt modi propositionum. Una quidem universalis, quae decretum est rationis de faciendo vel non faciendo. Alia autem singularis, quae est conceptio hujus singularis operabilis prout movet et tenet appetitum ad opus. Cujus exemplum est, quod ratio dicit a delectabili venereorum

abstinendum esse. Concipit autem irrationalis appetitus hoc delectabile vencrecorum, Gorgonem vel Helenam. Hoc autem delectabile conceptum per se et de necessitate agit in impetum, sicut calidum in ligna. Dicimus igitur quod illum qui habet quidem in habitu et in consideratione rationis terminum utrasque istas propositiones, et sic habitualiter scit eas, nihil prohibet operari quaedam praeter scientiam, contra scientiam scilicet faciendo. Adhuc autem eum qui utitur universali propositione et non utitur particulari, adhuc nihil prohibet agere contra scientiam. Sed eum qui utitur particulari quae irrationali appetitivo concepta est, prout est principium operis, impossibile est aliquid facere contra conscientiam : conscientia enim sua conceptus est singularis ad opus, quod conceptum necesse est sequi operationem. In appetitu autem non fit motus et operatio sine determinante quid appetibile sit : et si detur quod opus est in appetitu quod sit praeter conceptum, sequetur quod motus et operatio sit nulla facta determinatione : et hoc est impossibile, et improbatum in tertio de Anima. Si autem quaeritur, quare conceptus singulariter in minori propositione sic obligat ad opus? Dicimus quod hoc ideo est, quia omnia opera singularia sunt, et circa universalia non est operatio. Et ideo in syllogismo ethico minorem propositionem oportet esse conceptum singularem operabilis. Conceptus autem singularis operabilis non est nisi in sensibili appetitivo. Propter quod minorem propositionem oportet esse in appetitivo sensibili formam rationis aliqualiter participante.

Ulterius autem adhuc distinguendum est quod universale differt in operabilibus : aliquando enim operans universale accipit in seipso et particulare similiter in syllogismo ethico : et tunc particulare ignorare non potest. Quia sicut dictum est in tertio, nemo ignorat seipsum. Hujus autem exemplum est, sicut si dicam quod omni homini sicca conferunt : hic

<--- Page Split --->

autem homo. Nemo enim ignorat hic minorem propositionem, hic de seipso concipiens. Aliquando autem universale et particulare in rebus sunt quae sunt extra operantem, sicut patet in eodem exemplo, scilicet quod omni homini sicca conferunt universaliter : haec autem sicca. In talibus enim universale sciri potest, et ignorari particulare. Faciens autem contra conscientiam particularem, quod est extra homines, ignorare potest. Ignorare enim potest si hoc siccum est : et tunc vel non habet hujus scientiam sive conceptum, vel non habet ut illud est principium operis et ut operatur et facit in appetitum prout movet eum ad operationem, sed habet ipsum tantum sicut si aspiciatur in parietem. Et secundum hos distinctionis modos differunt utique etiam ipsum impossibile, et quantitas ejus. Magis enim impossibile est contra conscientiam facere uno modo quam alio : et ideo quid faciens contra conscientiam sic quidem sciat quod in scientiam habeat, nihil est inconveniens. Aliter autem sciens quod contra conscientiam faciat, admirabile videtur : habens enim et universale sciens, et sensibile non sciens nisi in habitu, cum tamen sensibile non sit acceptum in operante, nihil impossibile est si contra conscientiam agat. Si autem particulare habet et universale, et utrumque in agere, ita quod agat in appetitum et trahat ipsum sicut ignis trahit cremabile, valde inconveniens est dicere agere contra conscientiae conceptum. Ageret enim tunc appetitus sine movente, quod est impossibile. Mobile enim non movetur sine movente immediato : et id quod est in potentia, non fit in actu, nisi per hoc quod est actus ejus.

Adhuc autem ulterius distinguendum est, quod scientiam habere etiam secundum alios modos ab his qui nunc dicti sunt, accidit hominibus, non quidem ex diversitate scibilis, sed ex diversa dispositione scientis. Videmus enim per experimentum habitum scientiae differentem esse, non in uti, sed in haerere. Et ideo

contingit quosdam homines ex aliqua dispositione corporis aliqualiter habere scientiam eorum quae sciunt, et aliqualiter eorumdem scibilium scientiam non habere. Verbi gratia, in dormiente et vinolento. Dormiens enim ex oppilatione somni, et vinolentus ex oppilatione vini, scientiam habent eorum quae sciunt in habitu, sed non reducibilem ad actum, nisi soluto oppilante quod ligat operationum principia et potentias. Et sic disponuntur ad sciendum illi qui sunt in motibus passionum. Impedit enim ira animum ne possit cernere verum, ex evaporatione fellis in sanguinem et elevatione fumi fellici qui turbat spiritum animalem et commiscet ipsum cum animalibus : et ideo formae repraesentatae in tali spiritu, non nisi principium amaritudinis esse possunt. Similiter in concupiscentia venerorum constitutus, totum spiritum animalem protendit in venerea, ita quod etiam conceptu talium formarum totum corpus immutatur : quod maxime sentitur in genitalibus, et forma in tali spiritu accepta fortiter ligat ad venerea. Irae enim et concupiscentiae venereorum, et quaedam aliae concupiscentiae de numero talium, sicut est concupiscentia delectabilis in cibo vel in potu, manifeste quantum ad sensum etiam corpus transmutant : in quibusdam autem in quibus fortiores sunt, etiam insanias faciunt. Propter quod gastrides dicuntur vel gastrimargi ventris insaniam habentes. rvso; autem amor est ad venerea faciens insanire. Manifestum igitur est, quod in concupiscentiis irae vel venereorum existentes qui incontinentes vocantur, dicendum est similiter se habere somnolentis et vinalentis : quia sicut illi ad judicium rectum non redeunt nisi soluto vino vel somno, ita nec isti nisi soluta concupiscentia.

Si autem aliquis dicat 'quod haec non sunt vera quae dicta sunt, sed quod somnolenti et vinolenti habent claram scientiam : et hoc probant, quia frequenter dicunt sermones recte determinantes disci-

<--- Page Split --->

plinalibus, quos dicere non possunt nisi a scientia quam habent. Dicimus, quod hoc quod dicunt, nullum signum est quod possint operari secundum scientiam : frequenter enim contingit, quod existentes in passionibus somni vel vinolentiae quando somnus temperate ligat, et vinum temperate movet et oppilat, subtilissimas faciunt demonstrationes et verba sapientissimorum proferunt, sicut Empedoclis vel alterius : sicut et pueri qui primum addiscunt litteras apta conjunctione litterarum et in constructione dictionum complectuntur sermones sapientium, quos tamen nequaquam sciunt in usu et operatione prout illa sunt principia scientiae vel operationis. Ad hoc quod sic sciant, oportet eos connasci et habitum quasi in naturam transponi, ut in potestate habeant quae dicunt. Hoc ut faciant, tempore longo indigent. Et sic se habent incontinentes. In potestate enim non habent quae dicunt, nisi soluta concupiscentia. Propter quod existimandum est, quod incontinentes dicunt sapientiae verba, quemadmodum dicunt et simulantes. Simulator enim unum dicit, et aliud intendit per voluntatem et appetitum : et similiter facit incontinens qui ex ratione naturali omnia vera dicit. Sicut et meretrix honestam dicit esse continentiam, aliud autem appetit per conceptum singularis delectabilis.

Solutio igitur est dubitationis quantum ad dubitantem in genere, quod contra conscientiam si perfecta sit in majori et minori propositione, et si concupiscentis mens deobligata sit et libera et serena, nunquam continget aliquid facere. Si autem perfecta sit scientia in majori et non in minori propositione, sed minor sit conceptus delectabilis tenens et liganad opus ex violentia delectabilis et non concipiatur in ordine ad majorem propositionem, ignorantia erit in minori propositione purae negationis, hoc est, quod non concipitur prout accipitur sub majori : et sic fit aliquid contra conscientiam ab incontinente. Et sic etiam omnis

malus ignorans est. Et ideo etiam ista solutio communior est et non propria de ignorantia incontinentis.

CAPUT V.

De solutione hujus dubitationis comnaturali et vera, et quae est ad solutionem ad omnes.

Quamvis autem hoc quod dictum est, sufficiat ad excludenda objecta quae sunt inducta : tamen adhuc oportet solvere et connaturalius huic quaestioni solutionem adhibere et respicere causam quae proprie convenit operationi continentis. Dicit enim Aristoteles quod demonstrationes ethicae sicut ad conclusionem sic stant ad opus : unde quale est opus, talem oportet inquirere causam quae medium sit syllogismi et operis principium. Opus autem continentis et similiter incontinentis non est unius potentiae sed duarum : ratio enim tenet et concupiscentia obnitiur. Tale autem opus ex una complexione soluta non causatur, sed ex duabus : et ideo syllogismus continentis duas habet complexiones, et quatuor propositiones. Si enim dicam quod a venereis abstinendum est : hoc autem veneremum : non est principium et causa nisi abstinendi. Opus autem continentis non in hoc est solo. Continens enim abstinet cum sensu passionis in contrarium moventis : et hoc ex alia complexione causatur, scilicet quod omne delectabile appetibile : hoc autem delectabile : ex hoc enim causa-

<--- Page Split --->

tur motus appetitus a passione : et has complexiones continens simul accipit, ut ex una causetur motus rationis, ex altera termini motus appetitus : unde medius terminus in syllogismo continentis nunquam accipitur sine opinione contrarii. Si autem dicam venerea esse fugienda, et venerea esse delectabilia, quæ sunt duæ propositiones majores, sub his non possum accipere hoc venereum esse sub ratione fugiendi, nisi subrepat opinio et affectus delectabilis, scilicet hoc venereum esse appetibile et appetitus fortissime motivum : et ideo in tali syllogismo minor propositio non accipitur nisi sicut a vinolento et somnolento in quo id quod rationis est, obnubilatum est, et concupiscentiæ motus fortissimus. Propter quod ratio in minori termino sincera et clara est : in majori propositione opinio universalis est : altera autem propositio de singularibus. Singularium autem proprius sensus, hoc est, sensus acceptio. Sensibile autem sub qualitatibus sensibilibus acceptum de necessitate movet appetitum. Sensibiles enim qualitates activæ sunt, et proprium passivum earum in quod agunt, potentia sensibilis est, quæ de necessitate transmutatur a qualitatibus sensibilibus. Et ideo minor propositio non poterat accipi sine affectu et appetitu. Cum autem ex universali et singulari fiat una complexio et acceptio, necessarium est animam affirmando dicere et concedere alicubi : sed conclusum est sicut in contemplativis syllogismis : sicut si dicam, omne rationale mortale homo : Socrates autem rationale mortale : oportet concedere quod Socrates sit homo. In factivis autem syllogismis complexione facta universalis et singularis confestim oportet operari, quia factiva demonstratio stat ad opus. Verbi gratia si dicam, omne dulce gustare oportet : hoc autem dulce, ut vinum : necessarium hoc operari, hoc est gustare, si potens sit et non prohibitus aliquis, sed gustandi habeat facultatem. Et hoc quidem generale in Ethicis. In syllogismo

autem continentis speciale, quod est propter quatuor propositiones et duas complexiones et propositas opiniones, quæ in animo continentis nascuntur ex duobus respectibus singularis ad duas universales propositiones. Sicut enim dicam, quod dulce gustare oportet : vinum autem dulce : innascitur opinio gustandi ex delectatione dulcedinis vini. Si autem dicam, quod ab oppilantibus rationem abstinendum est : vinum autem dulce oppilans est rationem : innascitur opinio ad fugiendum. Et sic contrariæ acceptiones semper sunt in animo continentis. Quando igitur una quidem universalium est in qua est prohibens gustare, alia autem universalis est, quod omne dulce delectabile : et sub his demonstratum singulare accipitur, hoc dulce, scilicet mel, vinum, vel concubitus : pro certo hoc operabitur. Si autem forte concupiscentia insit et fortiter moveat affectum, tunc una complexio dicit fugere hoc : concupiscentia autem movens in contrarium ducit ad hoc faciendum : concupiscentia enim illius potentiæ est, quod potest movere unamquamque particulam animæ et corporis, propter colligantiam quam habent ad appetitum quem movet concupiscentia. Si autem tale est opus continentis et incontinentis, sequitur quod incontinenter agere aliqualiter est a ratione et opinione. Ratio enim in contrarium movet concupiscentiæ. Quamvis non contrariæ sint secundum seipsas acceptio sive opinio universalis sive particularis, sive majoris propositionis et minoris, tamen secundum accidens contrarietatem habent, in quantum scilicet singularis acceptio cum concupiscentia est. Concupiscentia enim in hoc rectæ rationi contrarium est, quod in contrarium movet ejus quod a recta ratione determinatum est : quamvis opinio universalis et singularis secundum se contrarietatem non habent, eo quod particulare sub universali est acceptum : et sic a ratione et concupiscentia motus et opus est incontinentis.

<--- Page Split --->

  1. Patet etiam quod propter hanc causam bestias non dicimus incontinenter agere : quoniam non habent universalem rationis opinionem, sed tantum singularium phantasiam et memoriam : et ideo statim sequuntur concupiscentias, et nihil habent obnitenis in contrarium.

sub affectu qualitatum singulariter, quibus a recta ratione removet appetitum, et quando extremus terminus non est universale, abstractum scilicet et separatum a qualitatibus sensibilibus, sequitur quod extremum non est aequaliter, vel similiter scientificum cum majori propositione. Qui enim in vino est, sensibus est obnubilatus : et ideo vinum est erroris et ignorantiae causativum. Errat enim et ignorat omnis malus in minori propositione, in hoc quod minorem tantum accipit sub affectu sensibilium, et non secundum terminum rectae rationis qui est in majori.

  1. Si autem aliquis quaerat, qualiter in incontinente resolvitur ignorantia quae est ex obnubilatione concupiscentiae, ita quod incontinens rursus fiat sciens et claram habeat acceptionem operabilium. Eadem ratio est quae est de vinolento et dormiente : haec enim passio propriam et separatam ab aliis non habet causam. Hanc autem causam a Physiologis audire oportet, quia ex principiis ethicis non potest determinari : somnolentus enim a ligamento somni non resolvitur, nisi quando fumus spissus a loco digestionis elevatus attenuatur et digeritur, ita quod primum sensitivum ligare non potest. Et similiter in vinolento solvitur digesto fumo vini. Et eodem modo concupiscentia resolvitur resoluto somno qui sanguinem et calorem vexat ad fructum concupiscibilis : quia quod in syllogismo continentis ultima sive minor propositio et opinio sive acceptio sensibilis est sub affectu sensibilium qualitatum accepta, illa principale principium est actionum et operationum nostrarum. Omnes enim actiones nostrae circa singularia sunt. Hanc autem sensibilem acceptionem incontinens vel non habet, quamdiu est in passione concupiscentiae : vel sic non habet, quod ex tali habitu vere dicatur scire secundum rectam rationem operabilia.

Et ex hoc videtur accidere, quod dubitando quaerebat Socrates: non enim fit Aliquo 15. passio concupiscentiae praesente scientia do quod qu rebat Soc ive ex praesentia scientiae illius quae printes, ut pi sente sci non cipaliter visa est esse scientia: hoc enim incontinente est universalis et in ratione recta et in majori propositione est: hoc enim non attribatur ad illicitum propter passionem concupiscentiae, sed semper obnitiur. Sed sensibile praesente et accepto in appetitu statim fit passio et attractio per concupiscentiam: et sic fit ignorantia in minori propositione. Propter quod dicebat Socrates scientem nunquam operari contrarium nisi ex ignorantia. De eo quidem igitur quod est scientem vel non scientem incontinenter agere, et qualiter scientem contingit incontinenter operari vel non, tanta et tot a nobis dicta sunt.

Et si dicatur quod incontinens in passione concupiscentiae existens, profert magna sapientiae verba aliqua. Dicendum, quod incontinens dicit talia sicut vinolentus profert verba Empedoclis. Ignorantia autem haec contingit propter hoc quod extremus terminus qui est hoc singulare in minori propositione acceptum, non est universale, sed singulare

<--- Page Split --->

instrumentaliter deservire felicitati. Necessaria autem, ut generaliter dicatur, sunt ea quae sunt delectabilia secundum tactum, circa quae diximus esse temperantiam.

Determinantes ergo quaestionem quae quaerit, utrum aliquis simpliciter sit incontinens ? Dicimus quod illi quidem qui superexcellunt praeter rectam rationem eligendorum haec quae sunt delectabilia non necessaria, superexcellunt autem rationem electionis quae est in ipsis eligibilibus, plus eligentes ea quam eligibilia sunt: tales quidem non dicimus simpliciter incontinentes, sed cum determinatione apponentes determinationem hanc, quod dicimus eos pecuniarum incontinentes, et lucri incontinentes, et honoris incontinentes, et ira incontinentes. Simpliciter autem et sine determinatione non dicimus eos esse incontinentes, per hoc signantes tales alteros quosdam esse ab his qui simpliciter dicuntur incontinentes, et quod secundum similitudinem quamdam ad illos et non univocationem dicuntur incontinentes isti et illi. Hae autem alteritas rationis est, ut per exemplum demonstretur, quemadmodum homo qui Olympia vicit: ille enim et homo est, et ad sensibile tractus est. Unde communis ratio hominis in ipso a propria sua ratione parum differebat: non enim differt nisi per rationem individuantis per quod universale quod in intellectu est, determinatur ad sensibile. Simpliciter autem incontinens circa hoc est, quod simpliciter est delectabile vel triste: hoc autem est delectabile in gustu, tactu et venereis, ut in tertio hujus scientiae libro determinatum est.

Quod autem ille simpliciter incontinens sit qui tali passione deducitur, signum est quod incontinentia quae simpliciter incontinentia est, non vituperatur tantum ut peccatum quod quantamcumque deformitatem habet in actu, sed vituperatur etiam ut malitia quaedam et vitium speciale: quia vel simpliciter malitia est, vel secundum partem quamdam, sicut

CAPUT VI.

De continentia et incontinentia per respectum ad materiam circa quam sunt.

  1. Absolute intinens et incontinens versantur ira volup- tes quae ut in gus- et tactu.

Deinceps autem quaerendum est de eo quod ultimo ponebatur, scilicet utrum est aliquis incontinens simpliciter sine additione determinationis, vel omnes dicuntur secundum partem incontinentes ? Quaerendum etiam, si aliquis est incontinens simpliciter, circa qualia objecta est ille, utrum scilicet circa omnia concupiscibilia, vel circa quaedam? Et si est circa quaedam, quae sunt illa ? Quod quidem igitur circa delectationes et tristitias sunt incontinentes et perseverantes et incontinentes et molles, manifestum est ex his quae dicta sunt. Adhuc autem eorum quae faciunt delectationem, quaedam sunt necessaria ad individui vel speciei consistentiam : quaedam autem secundum se quidem sunt eligibilia vel habentia jus quare eligantur, aliquando tamen superabundantia in his vituperabilis est. Verbi gratia, ea enim quae necessaria sunt, corporaliter delectantia sunt secundum tactum, verbi gratia, ut talia quae sunt circa cibum et venereorum usum, sine quibus conservatio speciei non est. Ea autem quae non sunt necessaria, sunt autem eligibilia secundum seipsa, eo quod sunt coadjuvantia ad virtutem, sicut sunt victoria, honor, divitiae, et hujusmodi, quae sunt de numero bonorum quae in praecedentibus diximus

<--- Page Split --->

in antecedentibus diximus, quod aliqua pars incontinentis corrupta est. Eorum autem qui sequuntur delectabilia quae secundum se eligibilia sunt, quamvis superabundantiae sint vituperabiles, nullus vituperatur ut vitiosus, sed potius ut peccans in electione, quae secundum se vitiosa non est. Eorum autem qui circa corporis voluptates sunt in gustu et tactu, circa quas dicimus esse temperatum et intemperatum, nullus vituperatur persequens superabundans, et fugiens superabundans tristium, esuriei scilicet, sitis, caloris, et frigoris, et omnium circa quae dicimus esse tactum et gustum. Nullus, inquam, horum vituperatur in hoc quod eligit et persequitur delectabilium superabundantias, sed simpliciter vituperatur propter electionem talium delectabilium : simpliciter enim talia eligere vitium est. Talis igitur etiam praeter electionem et intellectum superabundantiae simpliciter incontinens dicitur, et non dicitur incontinens secundum appositionem determinationis, quemadmodum dicimus incontinentem iræ vel alicujus alterius. Signum autem hujus est, quod molles qui incontinentes sunt, circa tales passiones sunt molles et resoluti : de aliis autem incontinentiis quae sunt incontinentiae cum determinatione, nulla circa tales passiones est.

Soluta est ergo quaestio per distinctionem æquivocationis in eo quod est simpliciter. Si enim simpliciter dicatur incontinens, qui universaliter habet omnes incontinentias passionum, nullus est simpliciter incontinens. Si vero simpliciter incontinens dicatur, qui sequitur passiones quae simpliciter fugiendæ sunt et a quibus continere difficile est propter connaturalitatem, simpliciter erit incontinens qui contra rationis conatum sequitur passiones tactus circa quas sunt temperatus et intemeratus.

Et propter hoc in idem quantum 17. ad objectum ponimus incontinentem Intemperaturs et inconet intemperatum, et continentem et tines circa eadem sunt, temperatum. Sed nullum aliorum insed non eodem modo, continentium ad idem objectum referimus. Hoc autem contingit propter hoc quod secundum aliquem modum idem sunt voluptates et tristitiae circa quas temperatus sunt et continens, et intemperatus et incontinens, quamvis non simpliciter sint circa illas: quia intemperati eligunt eas sine dissensu rationis: incontinentes autem non eligunt eas ex ratione, sed vi passionis deducuntur. Propter quod intemperatum magis dicimus utique corruptum, quam incontinentem: quia intemperatus superabundantiam passionum prosequitur vel non concupiscens, vel quiete et remisse concupiscens, et fugit parvas et modicas tristitias quæ sunt ex absentia delectabilium: incontinens autem prosequitur eas propter vehementem concupiscentiam quasi victus: si enim intemperatus tali concupiscentia duceretur ut incontinens, multo plus prosequeretur eas. Qui enim ex parva movetur concupiscentia, quid faceret ille si adesset ei concupiscentia juvenilis quæ calido et humido ferventissima est? Et qui fugit moderatas tristitias, quid faceret si fortis tristitia adesset ex indigentia subtractionis necessariorum? procul dubio enim tunc insaniret. Quamvis ergo intemperatus melior sit incontinente in hoc quod persuasibilis est ad oppositum, tamen in hoc vituperabilior est, quia magis corruptus est.

<--- Page Split --->

amare. Sed qui circa hoc est secundum aliquem modum, scilicet in superflue amare vel concupiscere, vituperatur. Propter quod cum continentis sit continere se in passione, quanti quidem retinentur a passione praeter rationem, vel etiam praeter rationem prosequuntur aliquid de numero eorum qua secundum sui naturam sunt pulchra et bona : verbi gratia, sicut circa honores magis quam oportet vel minus quam oportet studentes : vel magis quam oportet vel minus studentes circa delectationem filiorum vel parentum, vituperantur : cum tamen de genere bonorum sit et laudabilium circa hoc studere. Circa talia enim quaedam superabundantia est qua vituperabilis est. Sicut si quis propter dilectionem filiorum etiam ad Deos rebellet, sicut dicitur Niobe mulier quaedam fecisse. Haec enim duodecim natos dicitur habuisse, sex quidem masculos, et sex fecminas. Niobe igitur superflue filios suos amans, laudando praferebeat eos natis Latonae deae, et se praferebeat ipsi deae, et dixit : « Quantum ego melior sum Latona, eo quod duodecim habeo natos, illa autem non nisi duos 1. » Hoc autem vituperabile est ut aliquis in tantum diligat filios, quod et diis convicietur et rebellet.

Quemadmodum Satyrus Philopater cognominatus se habuit circa dilectionem patris, qui in dilectione patris valde videbatur desipere. Hic enim Satyrus ideo Satyrus vocabatur, quia valde erat luxuriosus, ita quod a satyris impetum concupiscentiae videbatur habere. Cognominabatur autem Philopater, hoc est, diligens patrem. Amans enim aliquando quamdam puellam non ad honestatem nuptiarum, sed ad macchiam et luxuriam, rogabat patrem, Subtractum nomine, ut sibi cooperaretur ad puella consensum : et cum pater hoc fecisset et puellam ad consensum filii induxisset, ex tunc idem tantum patrem amavit ut prate moriente seipsum praecipitaret et vita privaret :

CAPUT VII.

Circa qua delectabilia sit continentia simpliciter dicta, et circa qua continentia quaedam ?

  1. ncontinenia non est rca honesa delectabilia.

Quia autem concupiscentiarum et delectionum quaedam sunt de genere bonorum et studiosorum, sicut est delectatio virtutis et philosophiae et aliorum honestorum quae per se expetibilia sunt. Quaedam autem sunt non de genere bonorum studiosorum, et illae sunt multiformes. Delectabilium quaedam enim ita eligibilia sunt, quod per se et secundum sui naturam eliguntur, sicut diximus de delectatione in partibus honestatis. Quaedam autem harum sunt contraria, sicut delectabilia vitiorum vel bestialitatum, in quibus quidam delectantur. Quaedam autem delectabilia sunt intermedia horum, et haec sunt de quibus in antehabitis diximus, quod quaedam secundum substantiam bona sunt, et organice ad virtutem deserviunt : sed tamen superabundantiae malae sunt. Verbi gratia, delectatio pecuniae et lucri et victoriae et honoris : omnia enim et haec et talia quae intermedia bona sunt, ita quod quaedam bona in se, superabundantiae autem malae, nullus vituperatur in pati concupiscentiam ad hoc, et secundum concupiscerehoc , etsecundumamarehoc : l a u - dabileenimesttaliaconcupiscereet

<--- Page Split --->

quae magna fuit desipientia ad quam amor superfluus induxit. Circa talia igitur delectabilia nulla malitia est in dilectione eorum. Propter hoc quod dictum est, quod unumquodque eorum de numero eorum quae natura eligibilia sunt, et propter seipsa, in quantum nullum eorum in se aliquid habet propter quod fugiendum sit: tamen superabundantia dilectionis eorum vel dilectionis prave sunt et fugiendae. Similiter autem in diligendo hoc quod diligendum secundum se, nulla est incontinentia. Incontinentia enim, sicut aliquando diximus, non solum est de numero fugiendorum, sed de numero vituperabilium. Et si incontinentia esset diligere haec vel delectari in eis, esset dilectio eorum et delectatio in eis vituperabilis et fugienda, quod jam ante diximus non esse verum.

Tamen propter similitudinem passionis quam patitur superflue diligens hoc, ad passionem incontinentis, quia scilicet uterque patitur et deducitur, circa superfluitates istorum dicimus incontinentias quasdam esse, et non incontinentias simpliciter. Verbi gratia, quia circa unumquodque istorum dicentes esse incontinentiam apponimus determinationem per quam intelligitur, quod non est incontinentia simpliciter, sed quaedam. Verbi gratia, dicimus incontinentiam irae, et incontinentiam amoris pecuniae, et incontinentiam amoris filiorum vel parentum. Multa enim sunt quae conjuncta determinationibus suis, vera sunt, quae tamen dividere non licet. Sicut dicimus malum medicum, malum hypocritam sive representatorem : quorum tamen neutrum nullus utique simpliciter diceret malum et simpliciter, hoc est, quod nullus illorum simpliciter dicitur incontinens : eo quod in talibus delectationibus non simpliciter malitia est, quamvis malitia sit in quodam modo talis dilectionis vel delectationis. Incontinentia autem simpliciter esse vult circa hoc quod malitia simpli-

citer est. Si ergo dicitur incontinentia, hoc erit secundum analogiam et similitudinem ad illum qui simpliciter est incontinens: sicut malus medicus et malus hypocrita sive repræsentator secundum analogiam ad verum medicum et verum repræsentatorem, qui simpliciter medicus est et simpliciter repræsentator. Sic ergo et hoc existimandum est, quod contintentia et incontinentia simpliciter circa eadem delectabilia sit cum temperantia et intemperantia. Circa iram autem et honorem et hujusmodi non fit continentia vel incontinentia simpliciter, sed ea quae secundum similitudinem et analogiam dicitur : et propter hoc apponimus determinationem, dicentes incontinentem irae vel lucri vel honoris, et non incontinentem simpliciter. Analogia autem est, qua diximus quod uterque est qui patitur et deducitur : hoc enim habet et incontinens simpliciter et incontinens quidam.

CAPUT VIII.

Quare incontinentia quaedam et non simpliciter est circa delectabilia quaedam.

Quia autem quaedam delectabilia sunt non ex natura delectabilis, sed potius ex natura et dispositione naturae ejus qui delectationem quaerit in eis: sicut bovi delectabile est orobrum et asino iringi, cholericis adustis amara, phlegmaticis autem pisces, et sic de aliis, oportet vero quaerere qualiter incontinentia sit in tali-

<--- Page Split --->

bus delectabilibus. Quædam enim horum delectabilium simpliciter sive universaliter omnibus hominibus sunt delectabilia, ut cibus, vestis, et lectus. Quædam autem non universaliter sunt delecatbilia omnibus, sed diversificantur secundum diversa genera animalium et hominum secundum diversas complexionis dispositiones eorum, ita quod delectabile est uni, non delectabile est alteri. Et hoc ex diversis causis contingit. Aliquando enim contingit propter passiones infirmitatum quæ transmutant corpora, sicut est in prægnante in qua in principio etiam prægnationis cum sanguis menstruus retinetur et redundat, turbatur appetitus propter turbatam complexionem : et incipiunt desiderare quæ secundum sui naturam non delectabilia sunt : sicut ea quæ terrena comedit, id est, quæ comedit carbones, et ea quæ a comestione stercorum abstinere non potuit : et talia etiam ex istis ægritudinibus contingunt. Aliquando autem tales transmutationes complexionum contingunt propter consuetudinem, quia scilicet connutriti eis qui in talibus delectari consueverunt : sicut de his qui dicuntur connutriti lupus, et postea delectantur in crudarum carnium comestione, cum hoc innaturale sit homini. Natura enim nullum cibum parat sufficienter homini nisi lac, et ideo naturale homini est coquinatum cibum desiderare. Aliquando autem contingunt talia desideria propter perniciosas naturas sive complexiones : sicut qui est de cholera adusta, carbones desiderat et alia adusta amara : et qui est de phlegmate putrido, fœtentes desiderat herbas : et melancholicus in obscuro et grosso delectatur. Circa singulas enim harum delectationum investigandi sunt proprii et proximi habitus : qui illi ad mores hominum pertinent.

Habitus autem istos dicimus bestiales : quia non conveniunt hominibus secundum quod homines, sed secundum animale quod in eis est, secundum bestialitatem, hoc est, similitudinem bestiarum

transformantur. Verbi gratia, sicut dicitur de illo homine de quo legitur, quod pregnantes rescidit mulieres et delectabatur pueros de uteris matrum devorare. Dicitur enim quod Lamia fuit quam mulier circa Ponticum Scythiae provinciae, quæ quia perdidit proprios filios, aliarum mulierum fœtus comedit et devoravit. Vel, sicut dicitur, quidam sylvestrium hominum circa Ponticum mare habitantium in Scythia, qualibet gaudet delectatione innaturali. Dicunt enim quosdam illorum delectari crudis piscibus, quosdam hominum carnibus, quosdam autem proprio pueros comedere invicem et nuntiare in convivium ut a parentibus demonstratur. Vel sicut dicitur de Phalaride. Phalaris enim homo fuit pessimus, qui cum proprium filium devorasset, lectum habuit in quo posuit homines quos capere potuit. Et quicumque quidem erant longiores lecto, illis truncabat dentibus quantum excedebant longitudinem lecti : quicumque autem breviores erant, illis solvebat juncturas membrorum, ut ad longitudinem lecti extenderet : et in talibus delectabatur.

Tales enim habitus bestiales sunt, et aliquando, sicut diximus, ex ægritudinibus contingunt, vel etiam ex insania. Sicut dicitur quod quidam Ieses Persarum res propriam matrem diis sacrificavit : et quidam servus ejus sacrificans conservum suum, partem conservi accipiens hepar devoravit: sicut et Ieses primo primum sacrificatam matrem postea devoravit, frustatim dividens eam.

Et tales habitus aliquando sunt ex ægritudine, aliquando ex consuetudine. Sicut quosdam videmus pilos et ungues dentibus evellere et corrodere. Adhuc carbonum et terræ comestiones a quibusdam sunt delectabiles. Et cum omnibus antedictis venereis abusus masculorum quibusdam delectabilis est, qui ephebi vocantur.

Omnes autem hi habitus quibusdam contingunt ex perniciosa natura sive complexione : quibusdam autem ex con-

<--- Page Split --->

suetudine quæ in naturam transponitur. Verbi gratia, qui assuefacti sunt ex pueris in talibus delectari.

Quibuscumque igitur ex naturali dispositione contingunt, hos nullus sapiens diceret incontinentes simpliciter propter dispositionem perniciosæ naturae quam habent ad hoc quod invincibilis eis est : quia dicit Horatius :

Naturam expellas furca tamen usque recurret 1.

Quemadmodum enim mulieres dicuntur incontinentes : quia ex mollitie naturae habent quod passionibus ducuntur, et non habent constantiam complexionis qua ad rationem ducere valeant passiones : et sic non ducunt passiones, et ducuntur ab eis. Et similiter est quicumque hos habitus habent ex ægritudine. Qui autem habent propter consuetudinem, eo quod consuetudo in naturae modum transponitur, similem habent ad passiones obligationem.

Horum autem singula habere est extra terminos humanæ malitiæ et humani vitii : quemadmodum et bestialitas extra terminos humanitatis est. Ideo si habet tales passiones, continet se et superat eas : vel si non continet et superatur ab eis, hoc non simpliciter continentia vel incontinentia, sed est continentia et incontinentia secundum similitudinem et analogiam dicta, quemadmodum diximus quod talem modum passionis habet continens vel incontinens circa iras. Tales non simpliciter dicendum est esse continentes vel incontinentes, sed continentes vel incontinentes in quodam, eo quod ista extra terminos humanitatis sunt. Continentia autem et incontinentia humanorum sunt.

t i æ , bestialessunt : etquædamearumsuntexbestialinaturasivecomplexione :quædamautemægritudinales , eoquodægritudinibusquibusdamrelinquuntur .Quidamenimexnaturalicomplexionevitiataetperniciosadispositisuntadtimendumomnia , etterrenturetiamsisonumfaciatmus : ettalesprocertosecundumbestialemtimiditatemtimidisunt . Ettaliumaliquisexægritudinesicdispositusfuit , quodetiammustelamtimuit . Similiteretiamestdeinsipienti - b u s : quidamenimillorumexvitiosana - turasivecomplexionetalessunt , itaquodirrationalesetsolosensuviventes .SicutdiciturdebarbarislongepositisinScythia . Quidamautemimpedimen - tumhabentrationisexægritudine , sicutepilepticivelinsani : ethorumhabitusdicunturægritudinales . Bestialeshabitusautemeorumdicuntur , quihabenthocexperniciosacomplexione . Quocumqueautemmodohabeanturtaleshabitus ,contingitaliquemineishaberequidempassiones , sednonsuperariabeis . Verbigratia , sicutsidiceremusquodPhalarisconcupiscenspropriumfiliumcomedere ,tenuitetcontinuitseaboperenonde - ductusapassione . Velsialiquisinconve - nientemdelectationemvenereorumha - duitadmasculos : continuitautemseetnonsecutusestpassionem . Contingitetiamaliquemhaberetalempassionemetsuperariabea , etsicpatiquædamsimi - liacontinenti , etquædamsimiliaincon - tinenti .

Sicut ergo dicimus in malitia quæ est secundum hominem, quæ simpliciter malitia est et sine delectatione. Quæ autem extra terminos humanos est, non dicitur simpliciter et sine delectatione malitia, sed dicitur malitia bestialis, si ex complexione : vel dicitur malitia ægritudinalis, si est ex ægritudine, et non dicitur malitia simpliciter. Secundum eumdem modum habet se etiam incontintentia, quod scilicet incontinentia quæ

<--- Page Split --->

circa talia est, dicitur incontinentia bestialis, vel incontinentia ægritudinalis, id est, non simpliciter et sine determinatione incontinentia : quia illa quæ simpliciter continentia est, secundum solam humanam est temperantiam, sicut in antehabitis dictum est. Quoniam quidem igitur incontinentia simpliciter solum est circa ea circa quæ est temperantia et intemperantia, et quoniam circa alia delectabilia alia species incontinentiae quæ secundum metaphoram dicitur et non simpliciter, ex l:is quæ dicta sunt manifestum est.

CAPUT IX.

De comparatione incontinentiae simpliciter ad incontinentiam iræ.

fit in œconomicis, ubi veloces ministrorum qui prævolant ad implenda præcepta dominorum, excurrunt ad obedientiam antequam perfecte audiant omne dictum dominorum : et deinde peccant in actione, eo quod perfecte voluntatem domini non perceperunt. Et procedunt a tali syllogismo, omne dictum domini implendum : hoc autem est dictum domini quod non perfecte perceperunt : et ideo peccant in actione non secundum decretum domini perficientes obedientiam. Similiter et canes et non a ratione sed a phantasia faciunt : ad solum enim sonitum latrant antequam intendant si amicus est vel inimicus qui sonum facit. Sic ira propter caliditatem moventis naturae et velocitatem ad vindictam, audiens quid est præceptum rationis de repellenda injuria, sed non perfecte audiens, statim movet ad repulsionem ejus qui injuriam facit. Ratio quidem enim talibus ministris, vel phantasia in canibus nuntians manifestavit, quoniam injuria facta est, vel contemptus illatus : et hæc eadem ratio quemadmodum syllogizans dixit, quoniam oportet talem injuriam oppugnare et repellere : et confestim irascitur et insurgit, antequam audiat, an vel quid vel qualiter repellendum est. E contra autem concupiscentia circa quam est incontintia simpliciter, si solum dicat ratio vel phantasia vel sensus nuntiando, quoniam delectabile, statim movet concupiscentia ad affectionem præter syllogismum rationis. Patet igitur quod ira aliquiditer consequitur rationis actum : concupiscentia autem hunc non exspectat : turpius autem quod minus habet de ratione : turpior ergo est incontinens simpliciter quam incontinens iræ. Incontinens quidem enim iræ aliquiditer vincitur a ratione quæ imperat injuriam repellere : incontinens autem concupiscentiae etiam non a ratione motus, statim ducitur ab ipsa concupiscentia. Hæc autem est ratio, quia deleclatio concupiscentiae naturae complantata est : et ideo seipsam movet non præventa a ratione.

  1. Minus turpis est incontinentia ire, quam incontientia quæ est circa concupiscentias tactus. Prima ratio.

Quoniam vero minus turpis est incontientia iræ quam incontinentia quæ est circa concupiscentias tactus, deinceps speculabimur. Incontinentia enim iræ in hoc minus turpis quam concupiscentia tactus circa quam est incontinentia simpliciter : quia ira quidem secundum aliquid videtur audire rationem. A syllogismo enim procedit sic, omne centristans repellendum : hoc autem centristans : statim repellit. Syllogismus autem actus rationis est. Unde ira secundum aliquid audit rationis præceptum et decretum : sed non obaudire videtur, eo quod in minori propositione non satis discernit utrum hoc vere contristans sit, et utrum debite repellendum sit. Et hoc est simile ei quod

<--- Page Split --->

Secunda ratio. Adhuc communis animi conceptio in moribus est, quod magis naturalibus appetitibus facilius damus veniam, etiam quando inordinati sunt. Quod ex hoc patet : quia etiam concupiscentiis talibus quæ sunt communes omnibus et in quantum omnibus communes sunt, magis damus veniam : sicut est concupiscentia cibi, lecti, et vestis (quæ, sicut dicit Homerus, omnis homo concupiscit et juvenis et senex) : et inordinationem quæ fit circa tales magis ignoscimus, quam si fiat circa concupiscentias non communes nec necessarias, sicut est concupiscentia venereorum in mæchia. Si vero accipiatur natura quæ principium generationis est, secundum quod dicitur in quinto Metaphysiceæ, quod natura est ex qua pullulat pullulans : tunc ira naturalior est, quia ex parentibus frequentius innata. Calor enim cordis præcidit semen a generantibus, et informat universali virtute : et ideo calor cordis parentis in semine remanens generationis quasi in parente, fumosus 1 et amarus est, et natus ex ipsa generatione dispositionem accipit ad iracundiam. Concupiscentia autem tactus non in natalibus, sed in ipsa communi complexione fundatur cui complexionata est : et ideo secundum respectum ad parentes ex parentibus naturalior est ira quam concupiscentia. Concupiscentiis autem quæ magis naturales sunt, major est difficultas ad resistendum quam concupiscentiis his quæ superabundantia sunt et non necessariae, sicut sunt omnes concupiscentiæ tactus circa quas est incontinens. Concupiscentia enim cibi vel lecti naturalis est homini : sed concupiscentia superabundantis cibi vel superabundantis studii in lecto, nec naturalis nec communis est hominibus. Ira igitur naturalior est quam concupiscentia incontinenstis vel intemperati, et ideo dignior venia et minus turpis. Hæc autem apparent in allegationibus eorum qui accusati fuerunt propter iræ incontinentiam. Accusatus

enim quidam, quia percussit patrem, excusando dixit quod ex patre ira esset sibi ingenita : cujus signum induxit, quia et pater suus percussit suum patrem, et avus percussit proavum : et puer filium suum ostendens cui ira ingenita fuit, dixit : « Et iste filius meus percutiet me cum vir fuerit : omnibus enim nobis secundum totam genealogiam ira cognata est. » Et alius a filio suo tractus per iram usque ad ostia, filium quiescere jussit allegans quod ulterius trahendus non esset quam ipse traxerat suum patrem : traxerat autem usque ad ostia. Quamvis autem ira sic innascitur a calore cordis generantis, tamen alteratione corporis et in qualitate materiae, aliquando fit inæqualiter in filio quam in patre.

Adhuc injustiores concupiscentiæ et Tertia ratio injuriæ sunt quæ cum per insidias procurantur, quam illæ quæ fiunt manifeste : iracundus quidem igitur non est insidiator, neque ira insidiatrix, sed manifeste et statim repellit injuriam. Concupiscentia autem et maxime quæ est venereorum, insidiatrix est : primo enim venatur amorem et familiaritatem, quo trahat eam quam concupiscit, quemadmodum Homerus et alii poetæ dicunt de Venere, quod insidiatrix sit. Homerus enim dicit, quod deceptio propria est dolosæ Cyprigenæ, hoc est, Veneris de Cypro natae. Et hanc deceptiorem dicit esse corrigiam Veneris valde variam, per quam fraus est, et alligavit sibi intellectum sive rationem spisse sapientis, hoc est, profunde prudentis. Sicut dicit Sapiens, quod Vinum et mulieres apostatare faciunt etiam sapientes 2. Si ergo concupiscentia tactus injustior est, quam concupiscentia iræ, pro certo et turpior est, et illa incontinentia quæ simpliciter incontinentia est, aliqualiter malitia est : incontinentia autem iræ non cum tali machinatione est malitiae, pro certo incontinentia iræ minus turpis est quam incontinentia concupiscentiæ.

<--- Page Split --->

Adhuc si injuria fiat per incontinentiam concupiscentiae, sive in adulterio, raptu, vel incestu, non fit cum tristitia, imo cum delectatione : qui autem injuriam facit ex ira, semper habet tristitiam in actu, cum tristitia illata de diffinitione ira sit. Cum igitur ea quibus maxime justum est irasci, sic differunt quod ista sunt cum tristitia, illa cum delectatione, injustiora autem sunt quae cum delectatione fiunt quam cum tristitia, sequitur quod injustior sit incontinentia concupiscentiae quam incontinentia ira. Hoc autem maxime videtur ex hoc quod ira non facit injuriam primo, sed repellit eam. Repellere autem injuriam non est injuria. De jure naturali est vim vi repellere. Injurians autem ex concupiscentia per se et primus infert injuriam. Quod quidem igitur ea incontinentia quae est circa concupiscentiam, turpior sit quam incontintia ira, et quoniam continentia simpliciter et incontinentia ei opposita est circa concupiscentias et delectationes corporales circa quas est temperatus et intemperatus, manifestum ex dictis.

CAPUT X.

De comparatione incontinentiae simpliciter ad incontinentiam bestialitatis.

incontinentiae investigavimus, quaedam concupiscentiarum talium naturales sunt et communes omnibus et genere et magnitudine : omnis enim desiderat cibum et tantum cibum : sicut enim in secundo hujus scientiae libro determinatum est, natura non desiderat quale, sed quantum. Quaedam autem sunt talium delectationes bestiales, et illarum quaedam sunt passiones et aegritudines : quaedam autem naturales ex perniciosa natura, etiam quaedam consuetudinales. Circa primas autem harum delectationem quae naturales sunt et genere et magnitudine, est temperantia et intemperantia, et non circa alias. Propter quod neque bestias temperatas neque intemperatas dicimus, nisi secundum metaphoram loquamur, sicut dicimus turturem castum, et asinum luxuriosum, vel si aliquid aliud est in quo differt aliquod vel ab aliquo secundum totum genus suum, dicitur verecundum, quia in coitu absconditur et pauci viderunt actum coeuntem : haec enim in quibus sic differunt animalia, metaphorice dicuntur aliqua contumelia, sicut suem obscenum dicimus, et aliquando sinamoriam quae est nocivitas dentium vel ungularum, sicut dicimus aves rapaces iracundas esse, et ideo solas volare. Et aliquando est omnium voracitas, sicut dicimus canes voraces esse. Haec enim omnia metaphorice dicimus non proprie de brutis, eo quod nec electionem nec ratiocinationem habent. Brutum enim discessit per naturam et distat a natura rationali : eo quod non habet eam ut partem sui, quemadmodum insanientes homines a rationis actu per amentiam discesserunt : et ideo nec vitiorum nec virtutum capacia sunt : et si denominantur ab eis, non est nisi metaphorica denominatione.

Harum autem delectationum et concupiscentiarum circa quas est tactus, differentiae assumende sunt et considerande. Hae enim multorum sunt modorum. Quemadmodum igitur dictum est in praehabitis ubi principia continentiae et

Si ergo comparetur incontinentia simpliciter, minus habet de malitia, bestialitas autem plus crudelitatis et terribilitatis. Malitia enim in eo in quo est, adimit bonum. In bestialitate autem bonum non

<--- Page Split --->

adimitur rationis : quia bestialis non destitit a bono rationis, ut prædictum est. Optimum igitur rationis quod est ordinativum morum, non est corruptum in bestia, quemadmodum corruptum est in homine malo qui incontinens est, et qui rationem egrediens de mente prosequitur passionem : sed in bestia vel in bestiali corruptum est bonum rationis, quod vel non habet ut bestia, vel non sic habet prout est ordinans mores sicut in bestiali. Non autem adimitur bonum rationis in eo in quo non est : et sic bestialitas minus malitia est, quam incontinentia simpliciter dicta. Tamen in omnibus istis comparationibus non est comparatio simpliciter, sed secundum quid : quando enim unum comparatur ad alterum secundum diversas rationes, utrumque potest excellere et in bono et in malo. Talis igitur est comparatio et similitudo, quemadmodum si inanimatum turpe vel inhonestum comparetur ad animatum turpe et inhonestum, et quæratur utrum pejus sit ? In tali comparatione si innocentia intendatur, semper innocentior est pravitas ejus quod non habet principium mores ordinans quod intellectus est practicus : talis enim ordinans communis principium intellectus practicus est. Simile igitur est ac si comparetur injustitia quæ turpe est, ad hominem injustum qui turpis et animatus est. Si enim attendatur turpitudinis causa et forma, pro certo homo injustus qui animatus est, turpis est propter injustitiam quæ turpe inanimatum estEt si propter quod unumquodque est et illud magis, constat quod injustitia in homine injusto turpior est. Et si attendantur nocivitas et crudelitas in virtute, constat quod homo animatus multum et multis et in multis nocere potest per injuriam, quorum nihil potest facere res inanimata quantumcumque turpis sit. Et sic utrumque comparatum pejus est reliquo. Homo enim malus per machinationem rationis decies millies plura mala potest facere quam bestia quæ propter defectum rationis mala machinari non potest.

De comparatione continentiae cum suis oppositis ad temperantiam et intemperantiam.

Circa eas autem delectationes et tristi- 25. tias, et circa concupiscentias et fugas Difinitiones quæ sunt per tactum et gustum, circa incontinentias et contitientia, molquas et temperantia et intemperantia delis et perseterminata est prius, valde multi modi verantia. sunt, secundum quod virtus determinari habet secundum esse quod habet in nobis et non secundum substantiam virtutis. Contingit enim aliquem sic se habere omni enervatione animi, quod vincitur etiam a talibus delectationibus, quibus multitudo hominum communis melior est, ita quod vincit eas. Contingit etiam aliquem sic se habere, quod vincit eas delectationes quibus multitudo hominum minor est, ita quod vincitur ab eis. Et horum duorum qui sic se habet circa delectiones, quod vincitur ab eis quas omnis multitudo hominum vincit, proprie est e vocatur incontinens : ille vero qui vincit eas concupiscentias, quibus multitudo hominum communis succumbit, proprie est et vocatur continens. Tristitia vero est ex absentia delectabilium et concupiscentia permanente : et ad illam etiam contingit se multis modis habere. Qui enim cedit et dejicitur tristitiis quæ sunt ex absentia cujuscumque delectabilis in gustu et tactu, quas multitudo hominum communis

<--- Page Split --->

vincere consuevit, proprie est et vocatur mollis. Qui autem in tristitiis illis se tenet, quibus multitudo communis hominum cedere et succumbere consuevit, proprie est et vocatur perseverans. Perseverantia enim non in continuatione usque in finem, sed in potentia mentis se tenentis in vi passionum. Inter hos autem quatuor habitus qui omnes extremi sunt, scilicet continentis et incontintis, et mollis et perseverantis, intermedii sunt plurimi habitus : quamvis omnes propter hoc quod omnes distant ab optimo, inclinent ad id quod in aliquo deterius est. Continentia enim non accipitur ut medium, quemadmodum cardinales virtutes et adjunctae eis : et sic enim continentia virtus perfecta est, et incontinentia perfecta malitia, quod in antehabitis improbatum est. Sed continentia accipitur ut extremum potentiae quod habet in continente, hoc est, quod omnes turpes delectationes vincat et a nulla superetur, et incontinens per oppositionem semper superetur et non vincat. Et cum aliam passionem agat tristitia quae est ex absentia delectabilis, et aliud posse sit in non dejici vel dejici a tristitiis, quam in vincere vel vinci a delectionibus, oportet quod secundum hanc considerationem morum alii habitus sint disponentes ad tristitiam, et alii ad concupiscentiam delectabilium, et quod multi habitus sint intermedii, quibus homines diversimode disponuntur ad vincere vel non vincere delectationes, et ad tenere vel non tenere se in tristitiis.

ut in tertio hujus scientiae libro determinatum est. Superabundantiae autem horum sunt in quibus excellunt id quod necessarium : similiter autem et defectus in quibus a necessario deficiunt, nec necessariae sunt nec communes nec etiam naturales. Similiter autem et secundum eamdem divisionem se habet circa concupiscentias quae ex delectabilibus sunt, et circa tristitias quae sunt ex absentia delectabilium. Dicimus igitur quod intemperatus est et vocatur, qui prosequitur superabundantias delectabilium vel delectationum, vel secundum superabundantias nihil quaerens nisi superabundare in istis, et hoc facit propter electionem et propter ipsas delectationes et propter nihil aliud quod adveniat delectationibus, sed illectus ipsis delecationibus et concupiscentiis eligit sine dissensu rationis superabundare et superluere in illis. Talem enim necesse est in concupiscentia nullam pcnentitam habere : propter quod etiam insanabilis est : quia si pcnentitam haberet, facilius saneretur, et non in toto corruptus esset. Qui vero deficit a concupiscentia omnium delectationum tactus et gustus, oppositus est intemperato et jam a nobis vocatus est insensibilis. Medius autem inter hos est vocatus temperatus.

Similiter autem qui taliter fugit corporales tristitias, et non fugit eas propter violentiam passionis, sed propter electionem qua eligit tales tristitias fugere, ille etiam est intemperatus. Et inter hos qui non eligunt nec ex electione peccant, unus est qui devincitur et deducitur delectationibus propter ipsas delecationes quibus illectus est, et quarum violentia trahitur. Et alter est qui ducitur et deducitur propter fugere tristitias quae ab ipsa concupiscentia per absentiam delectabilium causantur. Propter quod isti duo differunt ab invicem : majus enim est posse non vinci delectabilibus quam tenere se in tristitia. Omnino

  1. intemperans leterior est incontinenste.

Secundum autem superius dicta delectionum quaedam sunt necessariae et communes, ut illae quae sunt vestimenti et potus et lectuli. Quaedam autem non sunt necessariae et communes, ut delectatio honoris, divitiarum, potentatus, et hujusmodi. Et illae quae necessariae et communes sunt, usque ad quid mensuratae necessariae sunt. Natura enim non petit tantum quid, sed etiam quantum,

<--- Page Split --->

autem et universaliter loquendo inter hos videtur deterior esse intemperatus, qui non concupiscens vel quiete et remisse concupiscens, non victus vi passionis, sed illectus, operatur turpe, quam incontinens victus et vehementer concupiscens vincitur potius quam illiciatur. Sicut in simili videmus : si enim aliquis vehementer iratus percusserit, minus vituperabilis est quam si non iratus percusserit. Quid enim faceret si in passione existeret, qui praevenit passionem ? Et propter hoc intemperatus pejor est incontinente. Dictorum autem trium habituum, scilicet incontinentiae, intemperantiae, et mollitiei, magis mollitiei species est intemperantia, in eo scilicet quod nihil virtutis habet. Incontinens autem rationis bonum habet ad minus, quo etiam mollis in toto non caret.

Delicatus enim est qui a qualibet dejicitur tristitia, quae est ex absentia delectabilium, sicut forte qui defluens in terra vestimentum post se trahit, ut non laboret in illa tristitia sive difficultate quae est a vestium elevatione : talis enim imitatur laborantem ex infirmitate nervos dissolvente : est enim similis infirmo et misero et enervato : et tamen secundum veritatem miser non est, quia in corpore non infirmatur : sed existimatur miser esse propter enervationem mentis.

Similiter autem et se habet circa con- 31. tinentiam et habitus illi conjunctos. Non Qui vehementibus enim dicimus esse mollem qui a fortisvoluptatibus aut dolorisimis vincitur delectationibus vel dejicibus vincitur, non ideo tur tristitiis. Vinci enim vel dejici a tamolis est. libus non admirabile, quia hoc multis et saepe contingit. Sed potius si talis in fortibus passionibus et fortissimis delectationibus diu contratendens est, ex ratione contemptibilis est. Ex vi passionis enim rationem habet quare facilius indulgeatur peccatum. Quemadmodum est videre et de Philoctete de quo Tragicus Theodectes scribit, quod in manu a vipera percussus, primum dolorem diu sustinuit contratendens passioni : tamen victus ex desperatione clamavit rogans ut sibi manus praescinderetur.

Intemperatus autem opponitur tempe- 28. rato, et incontinens continenti, molli auContinenta tem opponitur perseverativus. Differunt rantia in quo autem ab invicem perseverans et contidifferunt. nens in hoc quod perseverare quidem est in eo quod est detinere et retinere se tantum in vi concupiscentiae : continentia autem in eo est quod est superare et excludere et subpeditare passionem, quemadmodum differunt non vinci et vincere. Minoris enim potestatis est non vinci, quam vincere.

Hujus etiam exemplum est quod accipitur ab Hygino in filia quae vocabatur Alope filia Cercyonis, quae dum corrupta esset per Mecheercrion, diu doluit : tamen in tristitia decenter se tenuit. Tandem cum filia revelasset patri corruptorem post multas preces patris promittentis quod si filia revelaret sibi corruptorem, dolorem temperaret et filiae peccatum indulgeret, revelato sibi corruptore victus a tristitia rogavit ut occideretur dicens, quod tantam tristitiam diutius non posset portare.

  1. Propter quod et eligibilius aliquid est Continenta continentia quam perseverantia.

Continenta eligibilior quam perseverantia.

Hujus etiam exemplum est in his qui diu tentant retinere risum, et tandem victi gaudio, risum repente per cachinnum effundunt. Quale aliquod dicitur ac-

Mollis est qui delectabilibus succumbit quibus plerique resistunt.

Deficiens autem ad delectabilia et concupiscentias ad quae multi secundum communem hominum facultatem, et contra omnia tendunt ad hoc quod non vincantur, et possunt ita quod superant, iste proprie mollis est et vocatur delicatus. Delicies enim mollities quaedam est.

<--- Page Split --->

cidisse Xenophanti, qui conceptum gaudium de fama magisterii in rhetoricis diu decenter portavit, et tandem repente inepta laetitia effudit. Talis igitur non mollis est, sed potius si quis vincitur ab his tristitiis ad quas multi possunt abstinere et vincere, vel a delectationibus et non potest contra tendere per vim rationis, et hoc non habet ex natura generis, vel ex aegritudine, ille mollis est. Genus autem id dicimus generationis principium, sicut quidam ex generationis principio habent quod mollis et enervati cordis sunt, ita quod nullius resistit delectabili, nec in aliqua tristitia tenere se potest. Hoc autem patiuntur quidam ex aegritudine, sicut est polisitius, et infirmitas quae satyria vocatur, quae in omnem fecminam movetur statim quod visa est. Tales enim hoc quod compatiuntur, non patiuntur ex enervatione cordis sive rationis, sed ex dissolutione naturae complexionis. Talia patiuntur Scytharum reges, qui omnes molles sunt secundum totum genus suum ex ipso generationis principio : quia omnes in mollibus sunt nutriti : et tales se habent ad continentes, sicut fecmininum se habet masculinum. Fecmina enim ex complexione mollis est, masculus autem ex natura constans.

CAPUT XII.

De comparatione incontinentiae ad intemperantiam in speciali.

sunt musica, et alia quaedam exercitia, sed gaudentem jocis : talibus enim gaudens, ipso joco et ludo ad intemperantiam inclinatur : jocus enim delectabile facit alteri, et delectatio quae est ad alterum, hilaritatem inducit in alterius placentiam, et superfluitas illius mollities quaedam. Propter quod lusivus videtur quidem esse intemperatus, quamvis non vere sit intemperatus, sed mollis. Cujus probatio est, quod lusivus talis remissus est per hoc quod est quies et resolutio strenuitatis animi ab intentione studiositatis : gaudens autem remissione tali, non quidem propter ludum, sed propter fugam tristitiae quae est in intentione strenuitatis ad studium, appetitus quietis est : et qui superabundanter per ludum talem fugit tristia, proprie lusivus vocatur.

Incontinentiarum autem duae sunt, quarum una quidem vocatur irrefrenatio, alia vero debilitas : et hae duae species accipiuntur ex causis incontinentiarum quae sunt in subjecto, hoc est, in incontinente. Irrefrenatio autem est quae frenum rationis praevenit ne imponatur concupiscentiae, quamvis non praeveniat freni ostensionem, sicut equus qui effrenus dicitur, non praecipitanter movetur antequam videt frenum, sed impositionem freni praevenit et fugit. Debilitas autem est potius in fuga tristitiae quam in appetitu delectationis. Propter quod debilitas mollities quaedam est. Debilis enim est, nullam tristitiam sustinens quae esse possit ex absentia delectabilis. Quod autem hae duae partes sint incontinentiae, patet : in more quidam enim consilia bona concupiscentes, non immanent eisdem quae ex consilio conceperunt, propter passionis violentiam quae frenum rationis non accepit : et tales incontinentes sunt. Hoc autem potest contingi duobus modis, scilicet propter fugam tristitiae, vel propter passionis motum : et tunc primi erunt debiles, secundi autem

Qui ad jocum est propensus, videtur esse intemperatus, est tamen mollis.

<--- Page Split --->

irrefrenati. In opposito enim more, qui continentiæ est, quidam sunt qui a passione non·deducuntur propter hoc quod ante bene consiliati sunt, et conceptu et ratione consilii tenent rationem. Sicut enim in passionibus corporis est, ita est in passionibus animæ. In passione enim corporis præveniens et corpus non prurit, et fortiter fricans latus prætitillans est: eo quod fricato latere pori aperiuntur, et egreditur spiritus, si postea tangatur in latere, non titillatur. Sic etiam in passionibus animæ hi qui præsentiunt, quoniam in passionibus futuri, et præsciunt hoc per rationem, quod vel ex inclinatione complexionis vel consuetudinis ad talia sunt victi, præsuscitant seipsos et armant contra vim passionis, et rationem quæ frænat concupiscentiam, evigilare faciunt, ut frænum ponant appetitui antequam nitatur, et concupiscentiæ non vincuntur a passione: quia ante concupiscentiæ motum frænaverunt appetitum. Si ergo passio disciplinabilis sit sicut infræne, sive sit tristis sicut indelectabile, non deducuntur propter frænum rationis retinens. In opposito more duæ prædictæ erunt incontinentiæ.

enim est ratio frænum, omnis cujus impositionem exspectat concupiscentia.

Si autem comparare velimus has par- 35. tes incontinentiæ ad intemperantiam et Intempera tiis est detpartes ejus, considerabimus quod intemrior incont te. peratus quidem, quemadmodum dictum Prima rati est, non est pænitivus in opere 1 : et hoc ideo est, quia immanet delectabili et eligit ex ratione : nemo enim tristatur immanens ei quod eligit, quinimo delectatur fruens eo quod eligit. Incontinens autem omnis secundum quamcumque incontinentiam, pænitivus autem propter remorsum conscientiæ quæ se contratendit concupiscentiæ. Propter quod etiam id quod jam in disputatione dubitavimus, non sic se habet quemadmodum ut dictum est 2. Diximus enim, quod intemperatus sanior est quam incontinens, ex hoc quod intemperatus et persuasus facit : et si persuasionem oppositam accipiat, revertitur ab eo quod facit. Incontinens autem persuadens habet intus incontinentiam, et hoc efficacius est quam persuadens extra, et tamen non proficit. Quamvis enim hoc quoad hoc verum sit : quia scilicet continentia non prodest incontinenti : tamen attendendo dispositiones substantiales intemperati et incontinentis, sanatior est incontinens quam intemperatus : quia rationem quæ principale principium est operum et regens et frænans, jam sanam habet sanitatis quantum ad minorem propositionem quæ principium est operationis.

  1. Si autem ad complexionem respiciaCholerici et mus, maxime acutæ choleræ et melanmelenchotici sunt incholici homines secundum irrefrænatar continentes. incontinentiam sunt incontinentes. Cholerici enim propter velocitatem humoris et actuum, frænum rationis non exspectant in desideriis. Melancholici propter vehementiam passionis quæ causatur ex hoc quod forma delectabilis inspectu melancholico fortissime tenetur et inject, ad quam de necessitate sequitur totius corporis motus : et conuipscientiæ non recipiunt fræni impositionem. Forma enim delectabilis inspectui fortiter injacens et attrahens concupiscentiam, nullo modo exspectat fræni impositionem. Tales igitur sunt incontinentes : in ipsis

Adhuc autem intemperantia quæ simsecunda rapliciter in animali est et ægritudo anitio. mæ, inter ægritudines assimilatur hydropisi et phthisi. Hydropisi quidem propter humoris oppressionem in concupiscentia : phthisi autem propter caloris incitationem. Incontinentia autem propter hoc quod ex oppilatione concupiscentiæ est quæ inebriat et ligat rationem, assimila-

<--- Page Split --->

tur epilepsiae. Hydropisis et phthisis continue affligentes infirmitates sunt. Epilepsia autem non continua : aliquando enim ex oppilatione cerebri cadit, et aliquando non cadit.

Tertia ratio. Et universaliter quidem loquendo, alterum genus est moris incontinentiae, et malitiae quae dicitur intemperantia. Malitia enim intemperantiae in consecutione delectabilis latebras quaerit etlatenter accedit: incontinentia autem tales latebras non quaerit, sed in concupiscentia vincitur et deducitur in fructu delectabilis.

  1. Horum autem duorum incontinientium, scilicet irrefrenati et debilis, meliores sunt hi qui irrefrenati excedunt, quam debiles qui rationem quidem sunt habentes de non faciendo, sed rationi praesunt immanentes. Debiles enim in hoc sunt deteriores, quod vincuntur a minori passione qua multi non vincuntur. Magis enim passibilis est, qui a minori vincitur quam qui a majori. Et in hoc sunt iterum magis turpes, quia hoc quod faciunt, non faciunt impraeconsiliati : quinimo multa consilia habent, in quorum nullo permanent propter debilitatem. Et quantum ad primum similes sunt his qui velociter inebriantur et pauco vino, minori scilicet quam multi inebriarentur : excessivi autem sive irrefrenati et magis passionibus agitantur : et quamvis consilium habeant in ratione in universali propositione quae non est principium operis, tamen directionem consilii nec exspectant nec accipiunt freni impositionem.

  2. Ex omnibus autem quae dicta sunt, manifestum est quod incontinentia simpliciter malitia non est. Est illa, dico, malitia quae intemperantia vocatur, sed quoad aliquid forte aliquando dicitur intemperantia propter similitudinem : quia circa idem est, quamvis aliter et aliter : nam incontinens vel praeter electionem

rationis patitur : intemperatus autem patitur secundum electionem. Propter quod incontinentia et intemperantia non sunt idem secundum morem, si similes sunt secundum actiones : quia circa eadem delectabilia conversantur : et hoc est sicut dixit in simili Demodochus poeta convicians Milesiis, dicens quod « Milesii stulti quidem non sunt secundum rationem, sed similia stultis operantur. » Sic enim incontinentes injustitiam intemperantiae non habent, sed tamen faciunt similia intemperatis quorum intemperantia est injusta. Et manifestum simpliciter est, quod hinc elicitur differentia inter intemperantiam et incontinentiam. Incontinens enim qualitate incontinentem se disponente, talem habet qualitatem ex qua inclinatur ad sequendum corporales delectationes, quae sunt praeter nostram rationem et sunt superabundantiae, non propter hoc quod persuasus sit a ratione, sed propter hoc quod vi passionis deducitur. Intemperatus autem persuasus est ad sequendum delectationes.

Et ex hoc sequitur ulteriori differen- 38. tia, quod incontinens scilicet afcile transIncontinenti facile disgredibilis sit, quia jam habet consciensuaderi potest, ne votiam putates seciuntur, non quatur, non intemperato. conscientia. Intemperatus autem non facile transgredibilis est : ex conscientia enim elicit passionem, nec facile recipit quod contra conscientiam persuadetur. Quemadmodum enim dicit Socrates, « habitus apparere facit finem in omni more. » Finis autem in Ethicis maxime principium est. Propter quod cum virtus et malitia habitus sint, principium sunt in omni more. Sed malitia quidem corruptivum est moris, eo quod malum finem apparere facit. Virtus autem salvativum principium est moris propter oppositum. In quibus autem actionibus humanis id cujus gratia omnia alia fiunt, quod est finis intentionis, praecipue principium moris

<--- Page Split --->

est, quemadmodum suppositiones praecipua principia sunt in mathematicis demonstrationibus. Quemadmodum in demonstrativis ratio syllogistica non docet principia nec probat nec inquirit, sed ponit : ita in Ethicis non quaeritur vel consulitur de fine, sed ponitur. Virtus enim vel naturalis complexionis qualitas existens, vel per assuefactionem inducta causa est quod aliquis recte opinatur et bene circa hoc principium. Virtus enim quae bona qualitas est, bonum facit apparere finem, et talis est temperatus. Malitia autem malum finem praestituit, qui moris corruptivus est : et talis est intemperatus temperato contrarius. Sicut autem ante diximus, aliquis est excessivus termini rationis et praeter rationes operans praeter vim passionis, quae passio superat ad hoc quod non ratione agat secundum rationem. Alius autem quidem in ratione non superat, passus ad hoc quod contra rectam rationem operetur, propter hoc quidem, quia tali qualitate dispositus est quod inclinatur ad hoc, praeter hoc quod suasus sit ex ratione oportere sequi corporales delectationes. Et hic melior quidem est incontinens quam intemperatus. Incontinens enim non simpliciter secundum totum pravus est. Ratio enim discernens quae principium moris est optimum, salvatur in ipso. Alius autem huic contrarius, continens scilicet immansivus est in ratione et non excedit eam propter vim passionis. Manifestum est igitur ex hoc quod continentia est studiosus habitus, quia manet in bono rationis : incontinentia autem est habitus pravus propter oppositum, quod videlicet excedit a bono rationis.

De continentia secundum proportionem passionis quae in ipsa est ad rationem regentem, et de differentia ipsius ad habitus qui in hac parte sibi similes videntur.

Quaerendum autem est, utrum continens est qui qualicumque generaliter rationi et universaliter qualicumque immanet electioni, vel ille solum continens sit, qui recte et bene sive studiosae immanet rationi et electioni? Et similiter quaerit de incontinuitate, utrum ille scilicet incontinens sit, qui generaliter qualicumque electioni non immanet, et universaliter egreditur de qualicumque ratione: vel ille solum sit incontinens, qui non immanet verae rationi et rectae, immanet autem falsae rationi et electioni, nec ratione, quemadmodum in disputationibus a principio tractatus dubitatum est t ? Dicimus autem immanere rationi propter majorem syllogismi propositionem: immanere autem dicimus electioni propter minorem quae principium est operationis. Hoc enim prius oportet determinari antequam sciri possit differentia continentis ad habitus qui in ratione sibi similes videntur.

Ad quaestionem autem hanc dicendum est, quod secundum accidens quidem continens vel incontinens est, qui quali-

<--- Page Split --->

cumque generaliter non immanet vel immanet rationi vel electioni. Secundum seipsum autem sive per se ille solum continens vel incontinens est, qui verae rationi et rectae electioni vel immanet vel non immanet. Hoc autem ideo est, quia per se ratio non est nec electio, nisi sit de recto et bono. Quæcumque enim alia sunt quæ ratio discernit, vel per electionem eliguntur, non per se eliguntur : per accidens enim eliguntur. Si enim aliquis aliquid eligit per se vel prosequitur, per se quidem hoc eligit et propter se prosequitur : subjectum autem cui hoc accidit quod et prius ipso est, eligit secundum accidens. Verbi gratia, amicus dulcis per se quidem eligit dulce : sed vinum cui accidit dulce, non eligit nisi per accidens : et ideo universaliter in omnibus eligit dulce, sed vinum non eligit universaliter, sed tantum ubi conjunctum est cum dulci. Similiter continens in recta ratione. In ratione autem non recta non stat nisi per accidens, in quantum scilicet credit esse rectam : propter quod cum persuadetur non esse rectam, statim dimittit eam : simpliciter enim dicimus in unoquoque quod secundum seipsum est et universaliter. Propter quod solvenda est quaestio inducta dicendo, quod uno modo continens est vel incontinens qui qualicumque opinioni vel immanet si continens est, vel a qualicumque opinione excidit si est incontinens : et ille continens est non simpliciter, sed quodammodo, secundum accidens scilicet et secundum similitudinem et analogiam. Simpliciter autem et per se vel universaliter continens vel incontinens est, qui veræ et rectae electioni immanet vel non immanet. Illam enim ubicumque et semper tenet continens, et deserit incontinens. Hoc si determinato, facile est invenire differentiam continentiae ad alios habitus sibi similes.

Sunt enim quidam qui in conceptis opinionibus fortiter manent : et tales sunt quos Graece vocant t?x?p?y?w?m?ve?c ab t?x?p?o quod est forte, et y?w?m quod est mens : tales autem sunt valde et difficile persuasibles, et non facile transuabiles a suis propositis. Diligunt enim opiniones suas et concepta, non habentes rationem dilectionis ex opinatis vel conceptis, sed quia sua sunt. Ita etiam ut si dicant diem esse noctem, nullam in oppositum accipiant persuasionem. Et illi quidem aliquid simile habent continenti, in hoc scilicet quod immanent opinioni, sicut etiam prodigus aliquid simile habet liberali, et audax aliquid simile habet confidenti sive forti. Et quamvis simile habeant aliquid, tamen alteri sunt et differentes secundum multa. Continentes enim propter detestationem passionis turpis quæ se rationi contratendit et propter detestationem concupiscentiae stant et manent in conceptis opinionibus suis. Et ideo si contingat conceptum suum non rectum esse, facile persuasibiles. 'I?x?p?y?w?m?ve?c autem non propter detestationem opinionis hoc faciunt vel concupiscentiae. Tales enim multas malas concupiscentias assumunt, et multi eorum ducuntur a dubitationibus pravis : sed defendunt suas opiniones et stant in eis, non alia ratione nisi quia suæ opiniones sunt : et propter hoc indefensas non relinquunt propter quod et propria quædam habent. Ut in pluribus enim t?x?p?y?w?m?ve?c sunt etiam ?t?o?y?w?m?ve?c ab ?t?o? quod est proprium, et y?w?m quod est mens : et illi sunt quos nos Latine dicimus proprii sensus, qui scilicet semper in propriis inventionibus stant et sunt indisciplinati, ab aliis disciplinae eruditionem non accipientes, et agrestes sunt et discoli, moribus hominum non congruentes, sed singula semper prosequentes. Et tales ?t?o?y?w?m?ve?c sua defendunt propter delectationem et tristitiam : et gaudent et delectantur quando sunt vincentes, ita quod ab aliis persuasionibus a suis conceptis non transuadentur : tristantur valde si ea quæ ipsorum infir-

<--- Page Split --->

ma inveniantur, et defendi non possunt. Venerantur enim sua ac si sint sententiae per rationes rectas confirmatae. Propter quod lexypovwvovs quia a passionibus delectationis et tristitiae ducuntur, quod propositum incontinentis est, magis assimilantur incontinentii quam continenti.

CAPUT XIV.

  1. Non omnis qui propter voluptatem quippiam agit, incontinens est, sed qui agit ob turpem.

Adhuc autem sunt et alii quidem qui non manent conceptis his qui sibi videntur, qui tamen hoc non faciunt propter incontinentiam quae semper a turpi passione ducitur : et ideo non dicuntur proprie incontinentes. Cujus exemplum est quod superius inductum est, quod Sophocles scribit de Neoptolemo et Philoctete. Neoptolemus enim non mansit in proposito quod suaserat Ulysses : et causa quare non mansit, fuit delectatio : sed haec delectatio ei erat bona, sibi enim videbatur bonum et delectabile verum dicere : ab Ulysse autem persuasus fuit falsum dicere, et propter tristitiam mendacii recessit a proposito, in hoc similis continenti quod persuasibilis fuit a turpi recedere. Non enim omnis qui propter delectationem aliquid operatur, est intemperatus, sive pravus, sive incontinens : sed qui aliquid operatur propter turpem delectationem, vel intemperatus quidem si eligit : pravus vero si ex vitiante consuetudine vel perniciosa natura talibus delectatur : incontinens autem, quia rationi non obedit quae concupiscentiae contratendit.

De dissimilitudine continentiae ad virtutem temperantiae, et qualis virtus sit continentia.

Similitudinem autem habet continentia ad temperantiae virtutem in hoc quod Inter inse sibilemi et quodammodo medium est duarum malicontinente tiarum. Est enim aliquis talis, hoc est, continens tali qualitate et dispositione dispositus, quod minus quam oportet gaudet corporalibus delectationibus, quem in tertio hujus scientiae libro insensibilem vocamus : et tali etiam rationi non immanet, quia recta ratio quantum oportet et ut oportet, gaudere praecipit corporalibus delectationibus. Incontinens autem gaudet plus quam oportet. Talis igitur, hujus scilicet qui insensibilis est et incontinens qui gaudet, medius est continens. Incontinens autem plus quam oportet gaudens, non immanet rationi propter majus aliquid quam oportet. Insensibilis quidem etiam non immanet rationi, sed propter minus aliquid quam oportet. Continens autem immanet rationi, quia bonum rationis et non propter alterum : et ideo non transmutat propositum propter alterum aliquid, nisi per accidens, scilicet si cognoverit oppositum malum esse.

Si autem continentia est studiosum aliquid et honestum, oportet de necessitate utrosque habitus quibus ipsa media

<--- Page Split --->

est, pravos et inhonestos esse. Excellentia enim et defectus apud ethicum vituperabilia sunt. Pravos ergo hujusmodi habitus esse etiam per se apparet cuilibet. Tamen quia alter illorum habituum qui insensibilitas vocatur, in paucis est et raro invenitur, propter hoc videtur quod continentia non nisi unum habeat contrarium. Sicut unicum et solum contrarium videtur esse temperantiae quod est intemperantia secundum abundantiam dicta : cum tamen duo habeat opposita, quorum alterum innominatum est propter dictam causam.

jam ex praeinductis solutum est. Non enim contingit unum et eumdem simul esse prudentem et incontinentem. Ostensum est enim quod quicumque perfecte prudens est, consequenter cum hoc studiosus est secundum morem. Si ergo simul aliquis esset prudens et incontinens, sequeretur quod aliquis incontinens studiosus esset secundum morem.

Adhuc autem in antehabitis ostensum est, quod non dicitur prudens propter hoc solum quod est scire operabilia, sed cum hoc oportet quod sit practicus bonorum : incontinens autem non est practicus bonorum. Sed quia est qui scit invenire contendentia ad propositum finem : propositus autem finis aliquando bonus est, aliquando malus : nihil prohibet alicubi incontinentem esse : propter quod et videntur incontinentes aliquando prudentes esse, cum tamen non prudentes, sed incontinentes sint. Propter hoc quod dinotica quae habitus est differt a prudentia secundum modum differentiae qui habitus est in antehabitis sermonibus in sexto hujus scientiae libro. Patet igitur quod secundum communem rationem proprie est est quod prudentem esse. Differunt tamen secundum electionem : prudens enim electionem liberam habet, quam liberam non habet incontinens. estem secundum quod in electione non impeditur : eo quod non determinatur nisi sicut sciens et speculans operabilia. Incontinens autem electionem non habet. Non enim determinatur ut libere sciens et speculans operabilia, sed speculans sicut dormiens et vinolentus speculantur. Et incontinens quidem volens facit quod facit. Non enim potest dici involuntarius per ignorantiam : quia secundum quemdam modum est sciens et id quod facit et cujus gratia facit, quamvis sit sciens sicut dormiens et ebrius.

  1. Quia vero multa secundum similitudintienus et nem dicuntur et nominantur, continentia operans uitessunt, autem consecuta est similitudinem ad non different. ea quae temperati sunt, ideo aliquando temperantia vocatur continentia, et e converso. Uterque enim continens scilicet et temperatus ex habitu, et potestatem habet et facultatem qua potens est quasi facere vel admittere quod sit praeter naturam communem propter corporales delectiones. Sed temperatus quidem in talibus non habet pravas concupiscentias, nec sentit eas : quas tamen habet et sentit continens. Adhuc autem temperatus talem habet dispositionem qualitatis ex habitu, quod non delectatur in aliqua concupiscentia praeter rationem. Continens autem talibus delectatur, sed non deducitur. Similes ergo sunt incontinens et intemperatus : cum tamen alteri et differentes sint secundum habitus. Uterque enim intemperatus scilicet et incontinens prosequitur corporalia delectabilia. Sed intemperatus quidem prosequitur ista, existimans et eligens ea oportere prosequi, sicut Epicurus. Incontinens autem prosequitur ea vi passionis victus, non existimans ea eligi oportere.

  2. Quod autem in praecedentibus dubitaemo simul tum est, utrum scilicet contingat aliquem rudenes et noncinens simul esse prudentem et incontinentem,

est.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc autem ex præostensis patet quod Incontinens incontinens non simpliciter malus est. non omnino malus est. Electio enim ejus epicheiosa est sive superbona, et similiter ista. Propter quod semimalus et non in toto injustus sive malus est. Rationem enim sanam habet : propter quod insidiator non est, insidiae enim ex machinatione sunt rationis. Cum autem duo sint incontinentium genera, irrefrænatus scilicet et debilis : debilis quidem non est immanisvus in conceptis quæ ex consilio concepit propter debilitatem resistendi in parvis passionibus, quamvis bene consiliatus sit. Irrefrænatus autem melancholicus vel cholericus, in universali sive totaliter non est consiliativus : quia antequam de concepto consiliari possit, prævenitur a passione. Quamvis enim videat consilium in universali et in principiis consilii : tamen quia consiliari est quærere in partibus et disponere et ordinare, hoc non exspectat irrefrænatus. Universaliter autem incontinens et præcipue debilis assimilatur civittati, cui optima calculatio fit de omnibus necessariis, et leges habet studiosas optima calculatione inventas, sed non utitur aliqua illarum ad opus. Quemadmodum Anaxandrides poeta suæ civitati conviciatus est, dicens : « Civitas volebat calculatione leges poni, cui tamen nihil curæ est de legibus observandis 1. » Malus autem qui intemperatus est, eo quod intemperantia simpliciter malitia est, assimilatur civitati quæ ad opus utitur legibus, sed malis legibus utitur et iniquis. Intemperatus enim ex ratione calculator et eligit quæ mala sunt.

quod continens immanet in mente magis quam multi maneant : incontinens autem minus immanet mente et minori potentia, quam plurimi possint a mente deduci.

Duarumautemincontinentiarumeaquamelancholicietcholericiincontinen - teragunt , sanabiliorestquameaquasetdebilium , quimultaquidemanteconsiliantur , nontamenimmanent . Talesenimnoneximpotentiasuccumbunt , sedexhocquodrationenonpræveniuntpassionem : propterquodsipræsuscitentrationemetprætitillantse , proculdubiosanabuntur . Hocautemnonprodestdebi - libus , quipostquampræconsiliatisuntetpræsuscitaveruntrationem , adhucpostpropterdebilitatemcordispassionibussuccumbunt . Similitercumquidamperconsuetudinemincontinentessint , q u i - damautemperperniciosamnaturam , sanabilioressuntincontinentespercon - suetudinemquamillipernaturam . Quodexhocprobatur , quiafaciliusestconsue - tudinemmutarequamnaturam . Quodconsuetudinemdifficileestmutare , p r o - pterhocest , quiaconsuetudinibushabitusnaturæassimilatur . QuemadmodumdicitPoetaEvenius , quoddiuturnameditatioquæperconsuetudineminhabitumversaest , amicabiliterimmanet 2 .

Adhuc autem de hoc alia ratio est, quia finis consuetus terminatur ad habitum similem naturae. In modum enim naturae movet consuebilis habitus, ut dicit Tullius. Hujus autem exemplum est in calore ethici, qui quamdiu naturali humido dissimilis est, sentitur per afflictionem : quando autem tandem assimilatus est, non sentitur, eo quod in naturam conversus est. Sic igitur dictum est quid est continentia et quid incontinentia, et quid est perseverantia et quid mollities, et qualiter hi habitus se habent ad invi-

<--- Page Split --->

cem. Ex omnibus autem quae inducta sunt, facile est videre quod continentia intellectualis virtus est, et est in ratione ordinante concupiscibilem et irascibilem, secundum quod in ratione (ut dicit Plato) est dominativum justum et paternum.

Patet etiam quod continentia generaliter dicta, generalis et non specialis virtus est. Continentia autem quae secundum se continentia est, specialis est. Haec igitur dicta de continentia sufficiant.

<--- Page Split --->