TRACTATUS II
DE UTRAQUE JUSTITIA SPECIALI.
CAPUT I.
Qualiter sit quaerenda justitia specialis, et an sit quaerenda justitia specialiter dicta ?
- De justitia quae est 1rs virtutis inquirendum est.
Quærimus autem consequenter justitiam quæ in quadam parte virtutis est : talis enim quædam virtus est ut ante prædiximus. Similiter autem et de injustitia quærimus quæ est secundum partem, quæ justitiæ dictæ contraria est secundum partem. Quod enim talis injustitia sit, probatur per signum : qui enim secundum alias malitias injuste facit et operatur, injuste quidem facit per privationem justitiæ legalis. Avare autem ni-
hil facit, puta qui abjecit clypeum propter timorem, et qui maledixit propter iram, vel qui non adjuvit pecuniis propter illiberalitatem, et sic in aliis. Nullus enim talium plus in lucro considerat et minus in damno. Quando autem avare facit aliquid per pleonexiam, multoties nihil operatur secundum aliquam malitiam aliam alterius virtutis alteri virtuti contrariam : et tamen tunc non operatur secundum omnem malitiam : nec tamen propter hoc sine malitia est, quia secundum quamdam et specialem malitiam operatur. Quod enim secundum malitiam operetur, ex hoc patet quia non vituperatur nisi malitia. Taliter autem operantem vituperamus, sicut secundum quamdam injustitiam operantem. Oportet ergo quod hæc quædam injustitia sit alia, et diversa ab injustitia generali quæ sit ut pars quædam illius quam diximus esse totam injustitiam : et oportet quod injustum quoddam sit, quod pars quædam sit totius injusti quod diximus esse injustum, eo quod fit præter legem. Si enim aliquid sit, quo posito non consequenter ponitur alterum, sed illo posito ponitur istud, illa de necessitate diversa sunt, sicut pars et totum.
Adhuc sit duo sint, quorum unus mæ-
<--- Page Split --->
chatur, non propter mœchiam, sed lucrandi gratia ut a mœcha accipiat : alter autem mœchatur propter concupiscentiam etiam in rebus multa apponens et jacturam potiens : constat quod isti duo diversis finibus mœchantur. Et cum voluntates distinguantur, sicut sæpe diximus, constat quod unus luxuriosus magis videtur esse, eo quod in delectabili luxuriae requiescit magis quam avarus. Alius autem in lucro indubito requiescens,injustus quidem est secundum avaritiam : luxuriosus autem non est secundum finalem intentionem, quamvis luxuriosa deformitate abutatur quantum ad lucrum. Manifestum enim est quantum propter lucrari luxuriatur.
Adhuc circa alias quidem omnes injustificationes specialium virtutem relatio quaedam fit ad quamdam et specialem malitiam, quae malum facit opus etiamsi nulla sit prohibitio legis : puta si mœchatus est, relatio fit ad malitiam luxuriae : et si relinquit ducem exercitus, relatio fit ad malitiam timiditatis : et si parcus sit, relatio fit ad malitiam irae : et sic est in aliis. Si autem præter debitum lucratus est, malitia specialis est quae ad nullam alterius virtutum malitiam referri potest, sed ad simplicem refertur injustitiam.
dere habemus dicentes, quod est circa omnia relata ad lucrum indebitum propter delectationem quæ est a lucro, in quo finaliter avarus requiescit. Alia autem injustitia, scilicet generalis, circa omnia est, circa quæ est studiosus relata ad politici et reipublicæ ordinationem. Quoniam quidem igitur justitiæ plures sunt, et quoniam quædam est justitia quæ altera est præter illam quam diximus esse totam virtutem, manifestum est ex dictis. Sed adhuc jungendum est quod injustitia generalis dicitur secundum potentiam et actum. Secundum potentiam enim generaliter justus est omnem virtutem habens quæ expellit omnem malitiam, etiamsi lege non ordinetur : et hoc modo dicimus de injusto fieri justum, quando relictis vitiis acquirit virtutes : eo quod habet jam unde legi potest esse consonus. Secundum actum autem justus est, qui actualiter omnia sua refert ad legis ordinationem. Est etiam quædam justitia quæ non proprie justitia dicitur : eo quod non est habitus, sed habitudo quædam, et est debita partium potestativarum ad totum potestativum ordinatio, sicut dicimus animam justam quando partes appetitus rationi supponuntur : et regnum justum, quando particulares potestates secundum debitum ad regnum ordinantur. De his autem omittentes, dictam justitiam secundum partem quærimus : et ideo sumendum est quæ et qualis illa sit. Jam autem determinatum est, quod injustum dupliciter est, scilicet et illegale, et inæquale. Justum autem per oppositum est et legale, et æquale. Secundum quidem igitur illegale injustum sumpta est injustitia generalis de qua determinatum est.
- Justitia generalis et specialis intur
Hæc igitur injustitia simplex et specialis est ab omnibus aliis injustitiis habens distinctionem. Quare manifestum est quod est quædam injustitia specialis, quæ præter illam quam totam injustitiam esse diximus, distincta est alia ab ipsa in parte univoca se habens ad eam. Univocam autem diximus, quia diffinitio ejus est in eodem genere contenta quod est legalis injustitia. Ambæ enim istæ injustitiæ in hoc conveniunt genere, quod potentiam habent in eo quod ad alterum est ordinata secundum debiti rationem. Sed in hoc differunt specialis quod est quidem circa honores, vel circa pecunias, vel saltem conferentia, vel si quodam uno nomine omnia ista comprehen-
<--- Page Split --->
CAPUT II.
De speciali injustitia in communi, qualiter a justitia generali distinguatur ?
- Quia autem in æquale et plus non semiquum et per idem sunt, sed alterum ad alterum intra leges se habet ut pars ad totum. Quod ex hoc sunt. patet : plus enim ultra condignum omne inæquale est. Non autem omne inæquale plus est, quia etiam inæquale in minus est. Sequitur ex hoc quod injustum et injustitia ab isto inæquali sumpta non eadem est, sed altera ab illis. Una quidem enim harum injustitiarum est ut partes inæquales duæ, scilicet una in plus pleonectis, altera in minus meionectis. Alia autem est ut tota injustitia quæ a communi inæquali nomen accipit. Hæc enim injustitia quæ in parte inæquali sumpta est, pars est totius injustitiæ quæ a communi sumitur inæquali : et sicut injustitia ad injustitiam se habet, similiter per oppositum se habet justitia ad justitiam, communis scilicet ad particularem.
De ea ergo justitia quæ in parte est, dicendum est, similiter et de ea injustitia quæ est in parte, et de justo et injusto utrique respondenti dicendum est similiter. Justitia enim ordinata secundum totam virtutem, et injustitia ei opposita, quæ quidem justitia totius virtutis est usus ad alium relatus, et quæ malitiæ sunt illi oppositæ, oportet quod modo dimittatur. Similiter et justum et inju-
stum prout determinandum est secundum has, scilicet virtutem et malitiam, oportet quod dimittatur : eo quod ex principiis moralium virtutum determinari non potest : sed oportet quod determinetur de legis positiva. Multa enim legalium fere præcepta sunt consideratione habita ad illam quam diximus totam esse virtutem. Fere autem dico, quia etsi quædam illa præcipit lex, tamen illa refert ad virtutem communiter dictam. Lex enim præcipit vivere secundum unamquamque virtutem, et prohibet vivere secundum unamquamque malitiam intendens proficere virtutem in civibus, prohibere autem malitiam : et ideo quæcumque virtutis factiva sunt et malitiæ impeditiva, lex ordinat. Ea autem de numero legalium existentia quæcumque sunt a lege posita circa disciplinam quæ ad commune refertur reipublicæ,sunt factiva totius virtutis, et illa pertinent ad legis positivam. Quædam enim legalium sunt quæ non præcipiunt qualiter vivere oportet : sed de hoc enarrant qualitercives civiliter dispositi fiant secundum virtutem. Prudens enim legislator non solum de his legem ponit secundum quam oportet vivere eos qui urbanitatem participant : sed multo principalius intendit de disciplina eorum qui futuri sunt boni, qualiter scilicet lex talis ponatur, propter cujus ordinem malitia universaliter removeatur, et omnes disponantur ad optimum. Propter quod dicitur, quod non bene habet illud Platonis quod dicit, quod leges posite sunt non ut fiant justa, sed ut cives non patiantur injusta. Prudens enim legislator principaliter intendit cives justos facere, et disciplinam talem dat, qua omnes diriguntur ad justum : et ideo erudit quæcumque factiva sunt totius et communis et perfectæ virtutis. Erudit autem hæc secundum rationem ad commune reipublicæ : quia enim ista conferunt reipublicæ, ideo legislator dignum ducit hæc cives edocere qui futuri sunt bonum.
De ea ergo disciplina quæ est secundum unumquemque hominem, secundum
<--- Page Split --->
quam homo simpliciter et absolute acceptus videtur bonus effici, quaeritur utrum politicæ sit vel alterius determinare : sed de hoc non in præsenti negotio, sed de eo quod posterius est, in quo de civibus tractabitur, determinandum est. Ex principiis enim hujus scientiæ haberi non potest : quia sicut in naturis diversæ potentiæ diversis perficiuntur principiis, ut memorativa quæ retentiva est formarum, frigido et sicco perficitur : et collativa quæ perficitur calido temperate movente, et humido clarum spiritum ministrante : ita est in moribus : et ideo aliam potentiam habent moralia communitatis ordinatam, et aliam quæ ordinant mores secundum unumquemque : et harum potentiarum necessaria est diversa esse principia. Utraque enim istarum disciplinarum exigit ad hoc quod perfecte homo sit bonus. Non enim forte idem est viro bono bonum esse, et omni civi secundum quod bonus est, bonum esse. Nec verum est quod dicit Eustratius, quod in bona civilitate idem sit bonum civem esse, et hominem esse bonum, et in mala aliud et aliud. Dicit enim quod malam civilitatem contemnens homo bonus est, et malus civis est. Civilitatem autem malam tenens civis bonus est, et malus homo. Malam civilitatem Aristoteles vocat àpexqeòuaxmévoc, a vóµoc quod est regula, et à quod est sine : et πoixeòla quod est adjectum regulæ 1 : et sonat idem qu od imperscrutatum vel irrationabile, quasi et lex sive regulu absque et perscrutatione posita. Si enim sic diceretur bonus civis et bonus homo, per idem determinaretur bonus civis et bonus latro. Bonus enim latro est, qui ad præcepta principis latronum congruenter se habet ad latrocinium : hoc enim in præhabitis non concordat : sed potius, sicut habitum est, qui in propriis bene se habet, bonus homo est. Multi enim in propriis se bene habentes, se et suis nesciunt uti
ad alterum, et illi mali cives sunt. Optimi autem, qui et in propriis bene se habent, et se et sua referunt optime ad alium.
CAPUT III.
De divisione justitiæ specialis, et proprietatibus partium dividentium.
Ejus autem justitiæ quæ secundum partem dicitur, similiter et ejus justi quod secundum hanc justitiam est, duæ sunt partes et species, quarum una quidem est species quæ est in distributionibus, sive honoris quæ in titulis et deJustitia di-mentationibus, sive in pecuniis quæ actributiva. mocraticipitur in præmiis, sive in aliis quæcumque partibilia sunt et distribuuntur politica distributione his qui communicant eadem urbanitate. In omnibus enim talibus contingit et in æquale habere et æquale, proportione habita ad dignitatem qua communitati contulit : contingit autem sic habere æquale, et inæquale unum civem habere ab altero. Alia autem speJustitiae comunitavcies est, quæ est in commutationibus, quæ res possessa ab uno civem commutatur in alterum : in talibus enim communicationibus una quædam species justitia directiva est.
Commutationum autem talium duæ Commuta va voluntsunt partes : quædam enim sunt volunria.
<--- Page Split --->
tariæ, quædam autem involuntariæ. Voluntariæ quidem, ut exemplariter dicatur, sunt tales, puta venditio, emptio, mutatio, fidejussio, in qua fidejussor obligat se ad solvendum. Usus, sicut locatur usus domus, vel usus possessionis pro certo pacto. Depositio, sicut deponitur depositum fidei commissum ad servandum. Conductio, sicut conducitur jumentum et servus vel alia res. In omnibus enim his quod unius est, aliquo modo transit ad potestatem alterius. Tales autem communicationes voluntariæ sunt dictæ : quia principia earum sunt in ipsis commutantibus singularia conscientibus in quibus est actus.
Involuntariarum autem commutationum duæ sunt partes : quædam enim sunt occultæ, et quædam manifestæ. Occultæ sunt, puta furtum in rebus, quod alienæ rei contractatio est invito domino, et a furno nominatur Græco nomine, quod Latine sonat nigrum sive occulttum. Mecchia, in qua uxor in abusum transit alterius. Veneficium, in quo corpus ab altero trahitur ad nocumentum. Iαφάγωγή quæ productio et suspensio est in futurum, et dicitur a παρά quod præter, et άγω quod est duco, is, sicut quando in termino condictio non solvitur quod promissum est, et sicut est occulta servi seductio ut a domino recedat, et sicut est occisio in dolo a quo sibi quis non cavet, et sicut est falsum testimonium et mendacium perniciosum. In his enim omnibus quod est unius, transit ad alterum involuntaria commutatione, secundum quod involuntarium dicitur per ignorantiam. Manifestæ autem sunt commutationes involuntariæ ab involuntario dictæ per violentiam, puta verberatio, captivitas, vinculum, mors violenter illata, rapina quæ est violenta ablatio possessionum, orbatio quæ est oculorum extractio, accusatio injusta apud principem, et universaliter injuriatio violenta. In omnibus enim his necesse est esse quoddam directivum justum si respublica stare debeat inter cives. Patet
igitur, quod duæ sunt speciales justitiæ, quarum una in distributionibus, altera autem in commutationibus est directiva.
CAPUT IV.
Quod utrumque dictorum justorum medium est inter plus et minus.
Quoniam autem secundum prædicta 19. omnis injustus inæqualis est, et omne Medium iniquia est ipinjustum inæquale : inæquale autem sequum. secundum plus et minus : manifestum est quod hujusmodi injusti quod est secundum plus et minus, aliquod medium est quod inæqualitatis ad æqualitatem reductivum est. Hoc autem medium est æquale. In qualicumque enim operatione plus et minus est, in illa est et æquale ad quod plus et minus secundum excessum et diminutionem determinetur. Sunt igitur hic quatuor opposita : justum et injustum, et æquale et inæquale. In omnibus autem quatuor oppositis sic est, quod si unum sequitur ad alterum, et reliquum sequitur ad reliquum. Sequitur autem inæquale ad injustum, sicut præostensum est. Ergo æquale sequitur ad justum. Justum igitur per hoc quod est medium, de necessitate æquale esse probatur.
Cum igitur æquale sit medium, necessario et justum medium quoddam erit. Est autem æquale ad totum minus in duobus minimis, quamvis inter plura
- Justum in distributione est quoddam medium, et æquum, et
<--- Page Split --->
ad aliquid, et quibusdam, atque in quatuor minimis consistit.
esse possit. Hoc autem ideo est, quia relativum est : unde sicut pater non sui, sed filii est, et dominus servi : ita aequale non sibi, sed aequali aequale est. Justum ergo et medium et aequale esse necesse est et ad aliquid : et necesse est quod de quibusdam aequale sit et fiat quae principia sunt aequalitatis : et secundum quod medium est aliquorum ut extremorum. Haec autem sunt plus et minus, sicut praediximus : plus dico in lucro et minus in damno : quod in rebus distribuendis et commutandis attenditur. Secundum autem quod aequale est, necesse est quod sit in duobus ad quorum dignitatem aequalitas proportionetur, sicut est dux et miles in distribuendis, et emens et vendens in commutandis. Secundum autem quod justum est, cum justum per debitum sit alterius, aliquibus attribuendum est. Necessarium ergo est quod justum ad minus sit in quatuor. Res enim quibus justum ut medium contingit, duae sunt personae quibus res illae attribuuntur. Res duae sunt res empta et pretium in commutationibus : personae autem, sicut emens et vendens.
24
Est eadem aequitas personarum et rerum quae distribuuntur.
In distribuendo autem sicut opus communitati impensum et utilitas quae ex opere provenit, duae res sunt, ut opus militis et ducis. Dux autem et miles personae duae sunt. Et in his quatuor eadem erit aequalitas proportionis inter duo quibus justum medium est, et inter duo in quibus sicut in personis justum redditur et justitia. Ut enim illa habent ad invicem quae sunt personae in quibus redditio justitiae est, sic et illa ad invicem habent quae redduntur. Si enim personae non aequales sint, sicut dux et miles inaequales sunt secundum dignitatem, quia ad rempublicam referuntur : tunc consequenter ea quae habebunt in distributione, erunt non aequalia secundum quantitatem. Cujus signum est, quod hinc pugnae et accusationes in civitatibus oriuntur, quando vel aequales personae
non aequalia per distributionem accipiunt, vel quando non aequales personae habent aequalia vel suscipiunt in distributione : accusationibus autem factis per inaequalitatem.
Adhuc hoc idem est manifestum, si consideretur id quod est secundum dignitatem personarum. Omnes enim sapientes concorditer confitentur justum illud quod est in distributionibus, oportere esse et reddi secundum dignitatem personarum : quamvis ea quae dignitatem conferunt, non omnes eadem esse dicant. In divisis enim urbanitatibus diversa ponuntur facientia dignitatem. In urbanitate enim democraticorum libertas dicitur confere dignitatem, et dignitatis differentiam faciunt libertas et servitus. Oligarchici autem dicunt divitias conferre dignitatem urbanitatis, vel generis nobilitatem. Differentiam autem dignitatis ponunt in divitiis majoribus et minoribus, et paupertate vel nobilitate majori vel minori et ignobilitate. Nobilitatem autem accipiunt secundum Senecae determinationem dicentem, quod nihil est nobilitas nisi antiquae divitiæ. Nobilitatem autem qua quis ex optimis principiis disponitur ad optima, oligarchia non attendit. Aristocratici autem in sua urbanitate dignitatem attendi dicunt secundum virtutem, et dignitatis differentiam ponunt in differentia virtutis. De his autem urbanitatibus infra determinabitur quantum sufficit ad praesentem intentionem. Quocumque ergo modo dicatur, in hoc omnes concordant urbanitates, quod distribuenda ad aequalitatem dignitatis personarum distribuantur, ita quod distributum reddatur ad proportionem dignitatis personae.
<--- Page Split --->
CAPUT V.
Quod medium in distribuendis juxta proportionem geometricam accipi debet.
tem dupli : ita est proportio inter duo et tria, et quatuor et sex, similem habens qualitatem sexquialteri. Unde patet quod similitudo inter duo est, proportio inter quatuor, et proportionalitas inter octo, et aliquando inter decem, si producatur proportionalitas, ut non tantum attendatur inter partes et partes, sed etiam inter constitutum totum ex primo et secundo,et inter constitutum totum ex tertio et quarto. Sicut si dicam quod similis est proportio duorum ad quatuor, et trium ad sex : et similis duorum ad tria, et quatuor ad sex : et quod in eadem proportione est constitutum ex duobus et quatuor, ad constitutum ex tribus et sex. Novem enim ad sex in sexquialtera proportione est, sicut duo ad tria, et quatuor ad sex.
- Est ergo justum proportionale quid. Quamvis enim de proportione solus tractet arithmeticus et geometer in quantum linea numerus est, et in quantum demonstratio transit de genere in genus : tamen proportionale quod quocumque modo formam proportionis participat, non solum est monadici numeri proprium, hoc est, numeri formalis qui ex monadibus rerum communitatibus coacervatur, sed est totaliter numeri, hoc est, rerum numeratarum formam numeri quocumque modo participantium.
Quid est Ad intellectum autem consequentium, oportet scire quod proportio est similitudo habitudinum, sicut si dicam, sicut se habet rector navis ad navem, ita rector civitatis, ad civitatem, in hoc scilicet, quod uterque eorum non sorte sed arte eligitur : et in numeris, sicut se habent duo ad quatuor, ita se habent tria ad sex, in hoc scilicet quod utrumque est duplum et subduplum.
Quid est Proportiona litas autem est similitudo proportionum, sicut si dicam, sicut est proportio inter duo et quatuor, et tria et sex, similem habens qualita-
Quinque enim genera proportionum sunt determinata in secundo Arithmetica, scilicet proportio multiplicitatis, et proportio superparticularis, et proportio superpartientis, et proportio composita ex multiplici et superparticulari, et proportio composita ex multiplici et superpartienti. Composita enim ex superparticulari et superpartienti esse non potest : quia non habet unde accipiat. A nulla enim una parte incipere potest ut sit superparticularis : nec enim a media, nec a tertia, nec de quarta : sed deinceps incipere potest : sed incipit a duabus tertiis. Propter quod etiam vocatur in prima ejus specie superbipartientes trias, et secundo supertripartientes trias, et superquadripartiens tertias, et sic deinceps.
Proportio multiplicitatis est, sicut si Prima species seu grades. in uno ordine disponamus unum, duo, quatuor, octo, sedecim, et sic deinceps : in omnibus enim est proportio dupli, quae prima species est multiplicis. Habet autem multas species, scilicet tripli, quadrupli, quintupli et sic deinceps : quarum proportionum dispositio facilis est. Triplici enim est, sicut unum, tria, novem, viginti septem, et sic deinceps.
<--- Page Split --->
Quadrupli autem, sicut unum, quatuor, sedecim, sexaginta quatuor, et sic deinceps. Quintupli autem, sicut unum, quinque, viginti quinque, centum viginti quinque, et sic deinceps : et similiter in aliis disponere facile est. Et generaliter dicendo omnis numerus talium in proportione multiplicis est qui aliquoties totus est in ipso, et nihil amplius.
Proportio autem superparticularis est duorum numerorum vel plurium continens semel numerum et aliquotam ejus partem : et illius dispositio est, sicut duo, tria, quatuor, sex, novem. Tria enim continet duo et alteram ejus partem, altera autem dimidia : et eodem modo sex continet quatuor et alteram, et novem continet sex et alteram, et sic deinceps. Unde ista proportio sexquialtera vocatur, et Græce vocatur emiolia ab hμμ quod est dimidium, et δλov quod est totum : quia continet totum et dimidium.
Sicut dicitur sequitertia, quae totum continet et tertiam, et sequiquarta quae totum et quartam, et sequiquinta, et sic deinceps. Superparticularis autem ex hoc crescit quod continet totum numerum et duas ejus tertias, et dicitur superbipartiens qui continet totum et duas ejus tertias, supertripartiens qui continet totum et duas tertias ter, et superquadripartiens, et superquintupartiens, et sic deinceps in numero duarum et tertiarum ascendendo. Composita autem proportio ex multiplici et superparticulari, sicut qui aliquoties continet totum numerum et aliquotam ejus partem, sicut se habet decem ad quatuor in multiplici sexquialtera ejus parte. Bis enim continet quatuor, et alteram ejus partem : et in utroque istorum, scilicet in continentia totius et continentia aliquotæ crescit in infinitum. Multipliciter autem superpartiens est, qui continet aliquoties totum et aliquoties ejus duas tertias, sicut undecim ad tria se habet. Ter
enim continet ternarium et duas ejus tertias, et in hac aggregatione crescit in infinitum : et sic octo se habet ad tria quod bis continet ipsum et duas ejus tertias. Unde octo ad tria est in proportione dupli superbipartiens : undecim autem ad tria in proportione tripli superbipartientis. Ex hic patet quid est proportio et quid proportionalitas.
Proportionum autem quaedam est conjusta, et quaedam disjuncta. Conjuncta autem dicitur, quae medio uno tertio bis utitur, sicut punctum continuans in linea, bis idem est in duplici ratione sumptum, scilicet finis et principii : sicut si dicam, sicut se habent duo ad quatuor, ita quatuor ad octo. Medius enim terminus idem est in duplici ratione : quatuor enim quod est medius terminus unus et idem in subjecta acceptus, ad duo est in ratione dupli, et ad octo in ratione subdupli. Disjuncta autem proportio est, quae a medio uno termino copulatur : sicut si dicam, sicut se habet duo ad quatuor, ita quinque ad decem : nullo enim uno termino medio qui ad primum et quartum referatur, copulatur.
Adhuc est proportio ordinata, et est proportio permutata. Proportio ordinata est, quae sine permutatione partium ordinata similitudine unius ad alterum attenditur : sicut si dicam, sicut tria ad quinque, ita sex ad decem. Permutata autem proportio est, quae est in ordine proportionis partium permutatione : sicut si dicam, sicut similis proportion est primi ad secundum et tertii ad quartum, ita similis proportio est primi ad tertium et secundi ad quartum, et totius constituti ex primo et secundo ad totum constitutum ex tertio et quarto. Cujus exemplum est in multiplicibus duo, quatuor, quinque, decem. Est enim proportio primi et secundi dupli, et similis illi proportio est tertii et quarti et permutatim, sicut proportio est primi ad tertium, hoc est, duo ad quinque. Similis est proportio quatuor ad decem, quae sunt secundum et quartum : in utrisque enim
Prima divisio proportionum.
Secunda divisio pro portionum
Exemplum primum.
<--- Page Split --->
est proportio duplici sexquialteri. Et similis proportio est inter constitutum ex duobus et quatuor, et constitutum ex quinque et decem. Sex enim est constitutum ex duobus et quatuor, quindecim autem ex quinque et decem. Quindecim autem ad sex in duplicis sexquialtera est proportione, sicut in permutata proportione fuit inter duo et quinque, et quatuor et decem. Aliud exemplum est in proportione sexquialtera, duo, tria, quatuor, sex : sicut enim duo ad tria, ita quatuor ad sex : utraque enim proportio sexquialtera est et permutatim : sicut duo ad quatuor, ita tria ad sex : utraque enim proportio dupli est : et sicut constitutum ex duobus et tribus quod est quinque, ad constitutum ex quatuor et sex quod est decem : decem enim ad quinque est in proportione dupli. Tertium exemplum est in superpartientibus, sicut sunt tria, quinque, sex, decum : sicut sunt tria ad quinque, ita sex ad decem : utraque enim proportio est superpartientis et permutatim : sicut tria ad sex, ita quinque ad decem : dupli enim est utraque proportio. Et eadem proportio est inter constitutum ex tribus et quinque, et constitutum ex sex et decem : sedecim enim ad octo etiam habet dupli proportionem.
Ex prædictis igitur patet quod proportionalitas æqualitas est proportionis, et quod proportio in quatuor est ad minus. Quod enim disjuncta proportio in quatuor sit, ex ipsa ratione disjunctionis manifestum est : tamen etiam conjuncta in quatuor est. Uno enim medio secundum substantiam utitur ut duobus : et ideo bis dicit ipsum referens ad primum, et referens ad quartum. Sicut si dicam, ut quæ est proportio numeri sive quantitatis numeri qui ad eam quantitatem numeri quæ est b, ita similis proportio est quantitatis numeri quæ est b ad eam quæ est g. In hac enim proportione quæ est b, bis dicta est. Quare si b bis ponatur quatuor erunt proportionata secundum
rationem proportionatorum, quamvis tria sint secundum substantiam.
Similiter autem et justum distributi- 23. vum in quatuor est ad minus : et inter Proportionalitas in ea similis est proportio ei quæ est in nuqua justum ex distribuex distributioneconsist, disjuncta t, disjuncta est. distributum, similiter divisa sunt in est. quatuor proportionata, sicut dux et miles, et sors ducis et sors militis. Erit ergo talis proportio, sicut a terminus proportionatur ad b, hoc est, sors ducis ad ducem, ita g terminus proportionatur ad b, hoc est sors militis ad mititem, et permutatim. Ergo sicut a se habet ad g, hoc est, sors ducis ad sortem militis, ita se habet b ad d, hoc est, dux ad militem. Propter quod et totum quod est sors ducis cum duce in simili proportione se habet ad totum, hoc est, ad sortem militis cum milite : hæc enim distributio politica conjungit. Debita ergo conjunctio et proportionata termini a cum termino g in permutata proportione termini b cum termino b justum facit in distributione : et medium secundum hujusmodi proportionem acceptum est, et vocatur justum. Medium autem est proportionale, et est medium ejus quod est præter proportionem : ergo justum medium. Diximus enim jam, quod justum proportionale est, cujus extrema sunt præter proportionale in plus, et præter proportionale in minus. Talem autem proportionem mathematici vocant geometricam, hoc est, acceptam secundum medium geometricum. In geometrica enim proportione hoc accipit, quod in eadem proportione se habet totum constitutum ex primo et secundo, ad totum constitutum ex tertio et quarto : sicut in permutata proportione, se habet ad alterum, hoc est, primum ad tertium et secundum ad quartum. Hæc autem proportio sive proportionalitas est non continua. In distributionibus enim non potest continua proportio observari : eo quod uno numero terminus secundum substantiam non
<--- Page Split --->
potest fieri ex duobus, scilicet ex eo cui distribuendum est, et ex eo quod distribuendum est. Patet igitur quod justum hoc quod distributivum est, proportionale est. Injustum autem, quod est præter proportionale.
qualitatis secundum speciem. Si autem excessus in medio quantitatis attendatur, sex excedit quinque in uno, et a septem exceditur in uno : ablatum ergo a septem in quo excedit sex, et additum quinque quod iterato exceditur a sex, erunt sex, sex, sex, quæ est æqualis quantitas in dissimili proportione : et hoc vocatur medium arithmeticum in mathematicis.
24
Injustum quod in distributione consistit, aliud plus aliud minus est.
Injustum autem improportionale duplex est : quorum unum quidem sit in plus, aliud autem in minus. Quod et in operationibus personarum accidit ad urbanitatem relatis. Qui quidem enim injustum facit ultra dignitatem propriam accipiendo, plus habet in lucro quam dignum sit. Qui autem injusta passus est citra dignitatem accipiendo, minus habet boni distribuendi quam condignum sit. In malo autem damni e converso est : quoniam injustum faciens minus habet, et injustum patiens plus. Minus malum autem efficitur in boni ratione, sicut in antehabitis diximus, quando ad majus malum comparatur. Minus enim malum magis eligibile est majori malo : nihil autem eligibile est nisi bonum, et majus bonum magis eligibile. Cum igitur minus malum eligatur, oportet quod minus malum boni habeat rationem. Hæc igitur est una species justi et justitiae quæ distributiva justitia vocatur secundum geometricam medietatem accepta. In proportione enim medium geometricum vocatur, per quod proportionata reducuntur ad similem proportionis quantitatem, inæquali remanente quantitate proportionatorum, sicut patet in exemplis superius inductis, scilicet trium, quinque, et sex ad decem : quæ omnia sunt unam proportionis qualitatem habentia in diversa quantitate : et in omnibus aliis exemplis inductis est similiter. Medium autem proportionis arithmeticæ est, quo proportionata reducuntur ad æqualem quantitatem in dissimili qualitate proportionis, sicut sunt quinque, sex, septem : sex enim ad quinque sunt in proportione sexquinta, septem autem ad sex in proportione sexquisexta : quæ proportiones non sunt unius
CAPUT VI.
De justitia commutativa.
Reliqua autem species justitiæ quæ 25. etiam una est et particularis, est quæ Superest nunc de considerat justum quod est directivum justo quod in dirigendis ejus quod fit in commutationibus et concommutattionibus tractibus, sive sint voluntarii, sive inconstituitur, determinatvoluntarii, in quibus homo unus debitor re. alterius efficitur ex ipsa natura negotii. Hoc autem justum aliam habet speciem a priori justo quod est distributivum. Distributivum quidem est justum, sicut in præcedentibus habitum est, eorum quæ semper sunt communium, et ab ipsa communitate vel rectore civitatis distribuenda pro dignitate meriti quod aliquis contulit reipublicæ : et accipitur secundum proportionalitatem geometricam, de qua prius dictum est : quod ex hoc patet, quia quamvis a multis rebus distributio illa fiat, quæ vel sunt demonstrationes, vel laudes, vel tituli, vel fornices, vel imagines statuarum principaliter a pecuniis communibus, hoc est, ad communitatem pertinentibus fit : quia etiam-
<--- Page Split --->
si in aliis fit, tamen fit secundum quod condignitate numismatis vel pecuniae mensuratur. Sicut, verbi gratia, si titulus determinatur esse reddendus, ad aestimationem fit vel centum vel mille marcarum, vel plus, vel minus : et similiter in aliis est proportione tantum servata quam habent obsequia quae illata sunt urbanitati secundum plus et minus, pensata dignitate conferentis et magnitudine obsequii quod contulit, et utilitate quam inde respublica consecuta est. Et injustum quod illi justo est oppositum, est praeter proportionale, proportione geometrica carens, sicut in antehabitis expositum est. Justum autem quod est in commutationibus, est quidem etiam aequale quid, et injustum sibi oppositum inaequale quid : sed non aequale, vel inaequale secundum proportionalitatem quae dicta est, sed est aequale vel inaequale secundum . arithmeticam proportionem quae in pari quantitate, sed in dispari qualitate est. Si enim dicam quique sex, septem sex, dupliciter medium est, scilicet per summam aggregationis et comparationem. Per summam quidem aggregationis : quia si duo extrema, scilicet quinque et septem, in unam summam redigam, duodecim offero cujus summae medium est sex. Per comparationem autem : quia si sex comparem ad quinque, medium est excedens. Si autem comparem ad septem, excessum est in tanto quantum excedit. Extremorum ergo est unum excedens tantum, aliud autem extremum excessum tantum. Medium autem excedens et excessum aequaliter participando cum utroque extremorum. Excessum autem secundum quod excessum, non est determinatum vel finitum. Similiter autem et excedens secundum quod excedens est. Ab eo autem quod non est determinatum vel finitum, judicium haberi non potest, nec potest principium esse alicujus judicii. Medium autem cum in tanto excedit, in quanto exceditur, finitum est et determinatum. Ab eo ergo accipitur judicium extremorum si ad
aequalitatem redigi debeant : quod medium justum est ad valorem rei proportionatum ratione judicis, et est si dicamus quod lectus valens quinque, venditus est, emens autem non nisi tres solvit, vendens autem in duobus damnificatus est : et hinc surgunt contentiones, et ad judicem sicut ad medii et justi dictatorem recurritur, qui aestimato valore lecti duo jubet reddi ei qui vendidit : et cum prius tria habuit, jam quinque habet. Vendens ergo quinque habens in pretio, emens autem quinque in lecti valore, judex quinque in aestimatione rationis : erunt ergo ter quinque, et si lectus cum pretio conjungatur, erunt decem, cujus medium est quinque, quod est in judicis aestimatione aestimantis in quanto excessit unus, et in quanto excessus est alter. In talibus enim computationibus nullam differentiam facit personae vendentis vel ementis dignitas : sive enim studiosus, sive pravus sit, qui alium debito pretio privavit, non aestimat judex, et si imperator sit, vel sacerdos, vel rusticus, non advertit, sed unum sicut alium ad valorem rei reddere jubet.
Et similiter est in commutatione involuntaria occulta. Verbi gratia, si aliquis mcchatus est, non aestimat judex, sive ille pravus, sive studiosus, vel alterius dignitatis sit. Lex enim informat animam judicis : et ideo ad differentias personarum non respicit : sed potius illis utens aequivalenter in hoc, ad nocumenti et injuria respicit differentiam, et reddi vel emendari jubet ad aestimationem quantitatis injuriae illatae. Verbi gratia, si unus quidem injustum facit, alius autem injustum patitur : puta ut si unus quidem laesit, alter autem laesus est. Propter quod judex qui per aestimationem rationis et legis medius est, tentat aequare injustum quod inaequale est, et injustum faciente, et injustum patiente : tentat autem ad quantitatem injuriae. Similiter autem est cum unus quidem vulneretur, alter percutiat vulnerando : vel cum unus quidem occidat, alter autem moriatur occisus :
<--- Page Split --->
lege enim talionis utitur in talibus, ut scilicet oculum pro oculo, dentem pro dente, vitam pro vita solvat. In his enim per inæqualia divisa est actio et passio. Agens enim in talibus de hoc quod desideravit ut sibi bonum, plus intulit: patiens autem de malo quod non desideravit, plus habuit: et sic agens plus in lucro, patiens autem magis in damno habuit: actio vero et passio per inæqualia divisa sunt. Judex autem hoc æquare tentat, et plus in lucro æquare tentat ad id quod est plus in damno, agentem faciens sustinere damnum quod voluit, patientem autem adipisci faciens lucrum in bono quod perdidit, et aufert a lucro et addit ad damnum. Lucrum enim et damnum vocantur ea quæ in commutationibus sunt: quia simpliciter et universaliter loquendo in commutationibus excedentis sive agentis, et patientis sive excessi injuriam nominare non possumus nisi nomine lucri et damni. Agens enim plus habet de eo quod vult, et patiens minus: e contra patiens plus de eo quod non vult, et agens minus: et sic agens plus habet in bono, et minus in malo: patiens autem plus in malo, et minus in bono: et hoc nomine lucri et nomine damni convenientius designatur. Quamvis aliquibus Stoicorum lucri nomen non videatur esse proprium: puta, quod percutiens plus habeat in lucro, patiens autem sive percussus plus in damno. Sed tamen quamvis Stoici contradicant quando mensurata est passio patientis ad valorem numismatis, quæritur enim pro quanto tantam voluisset sustinuisse injuriam: tunc necesse est quod hoc quidem vocetur damnum quod est ex parte sustinentis, hoc autem lucrum quod est ex parte agentis.
bent, per actionem scilicet et passionem : faciens enim injuriam plus habet in lucro, et minus in damno : patiens autem plus in damno, et minus in lucro. Ad lucri enim refertur rationem, boni quidem habere plus, mali autem minus : et per contrarium ad damni rationem refertur, mali quidem habere plus, boni autem minus. Quorum extremorum medium est quod in judicis æstimantis est ratione, ad quantitatem illatæ injuriæ ut videat quantum excessit super æquale qui injuriam fecit, et quantum distat sub æquali qui injuriam passus est, et tantum emendæ fieri faciet injuriam passo ab injuriam faciente. Hoc autem æquale dicimus esse justum. Justum ergo quod est directivum in commutationibus, medium est damni et lucri. Judex autem hic æquans ad tria habet respicere, sicut dicit Tullius, scilicet ad par, pactum, et judicatum. Par autem est, quod ad rei paritatem redditur. Pactum vero quod convenit inter quos est communicatio. Judicatum autem quod ad legis vel principis redditur decretum.
Est autem dubium de commutationibus involuntariis, utrum neutrum sit quod dictum est. Si enim rusticus percutiat principem vel imperatorem, crimine læsæ majestatis reus est, et ad quantitatem injuriæ emendare non jubetur, sed multo amplius: et sic videtur quod in tali commutatione differentia personarum attenditur, quod ante negatum est. Idem autem est si møechetur cum uxore principis, vel si sacra spoliet: et in multis aliis multam videntur inferre in talibus differentiam differentiæ personarum. Sed ad hoc dicunt Michael Ephesius et Eustratius, quod æqualitas attendenda est secundum æqualitatem personarum in eadem differentia dignitatis constitutarum, sicut quod jubet judex emendari uni principi sicut alii principi, et uni studioso sicut alii, et uni pravo sicut alii. Quod nullo modo stare potest. In præcedentibus enim habitum est quod dignitas inter agentem et patientem non
Justum in commutatione directivum, inter plus atque minus est.
Quare quidem in lucro et minoris in damno directivum est medium quod est æquale positum in judicis æstimatione : lucrum enim et damnum hoc quidem plus, hoc autem minus contrarie se ha-
<--- Page Split --->
facit differentiam. Secundum hoc autem quod dicunt, magna differentia est ex dignitate agentis et patientis, quamvis inter patientem et patientem non sit differentia. Propter quod dicendum est, quod laesio personae solemnis non infert damnum boni privati tantum, sed etiam boni publici, et secundum qualitatem illati damni in jure praecipitur emendari. Nec considerat judex in hoc dignitatem personae, sed quod est in persona, scilicet laesionem boni quod laeditur in persona : propter quod forte moritur qui etiam tantum intendendo laedere movet principem : quia bonum publicum in principe laesum etiam vita hominis ad condignum non redimitur : unde in tali redditione non consideratur dignitas prout in persona est, sed potius laesio boni quod causatur a dignitate. Patet igitur quod firma et rata sunt quae praedeterminata sunt.
ideo quaerunt judicem ut medium quoddam quod secundum se justum est : et propter hoc quidam judices vocant mesidices, hoc est, medios justos, non ita quod dimidii justi sint, sed secundum hoc quod ipsi secundum seipsos medii sint et justi, ut dicantur medii justi quasi mediales justi. Verbi gratia, ut si dicamus quod injusti componantur, hoc est, coordinentur : uterque continget justum medium, unus excedendo, et alter deficiendo ab ipso. Sicut est cum proportionantur hoc medio quod est judex arithmetica proportione. Medium ergo justum est quoniam judex et medium et justum est. Justus autem adaequat excedens et excessum ad se ipsum habita proportione.
Sicut si dicamus, quod linea significata per A B, per inreaquia secta sit : tunc judex inaequales sectiones considerans, eam quae plus medietate habet, dividit separans partem quae medietatem excedit, et addens illi quae a medietate deficit minor secundum sectionem : et sic sectiones ad aequalitatem reducit. Cujus exemplum est, si linea novem cubitorum in tres et sex cubitos dividatur, inaequales erunt sectiones. Inter tria autem et novem sex medium est, ad quod judex respiciens praecipit amputari a novem tantum quantum excedit medium, et addit tribus quae in eadem quantitate ad sex exceduntur : et sic inaequalitatem extremorum ad aequalitatem medii reduxit. Propter quod cum totum quod est actionis et passionis dividatur et ad aequalitatem dice reducatur : tunc proverbio communi aiunt, unumquemque habere quod ipsius est : et hoc est cum ad dicam unumquodque aequale accipiat. AEquale autem hujus medium est inter majus et minus secundum arithmeticam proportionalitatem. Propter quod communiter judex qui quasi dica injuriam mensurat actionis et passionis, dicastes vocatur. Et ratio medii qua mensurat, dicitur diceon.
CAPUT VII.
Quod justitia commutativa stat in aequalitatis medio.
Signum autem quod vera sint quae praedicta sunt, est quod quando dubitant quantum injuriae intulerit qui fecit, et quantum passus sit qui sustinuit, refugium habent ad judicem : ad judicem autem ire est ire ad justum quod secundum se justum est. Judex enim secundum judicis rationem, vult esse velut justum quoddam animatum, quod nullam habeat electivam animam nisi justitiam : et
<--- Page Split --->
Dicæon ergo duplex est, scilicet mensurans, et mensuratum. Mensurans in mente judicis, mensuratum in emendæ quantitate. Unde dicæon est dicæon sive dicæonis : quia hoc quod est in anima judicis, dicæon est dicæonis quod est in quantitate emendæ. Similiter dicastes duplex est. Unus quidem dicæam determinans ut judex : alter autem dicæam determinans ut lex quæ judicem informat ad dicare determinandum et determinationem : et sic dicastes lex erit dicastis judicis. Propter hoc enim medium nominatur dicæon quemadmodum si quis dicat dicæon esse dicæonis, mensurans scilicet mensurati, et dicastem esse dicastis, legem scilicet judicis. Si enim duabus æqualibus quantitatibus positis, ut prædictum est, pars auferatur ab altera et ad alterum apponatur, altera quantitatum, scilicet cui apponitur, in duobus excedet eam cui ablatum est : excedit enim æquale et excedit minus : si enim sit tantum ablatum ab una et non sit appositum ad alteram, tunc utique non super excedit nisi in uno solo.
Cujus exemplum est, si tres lineæ sumantur, quarum quælibet ei in quo est sicut mensura, æqualis sit, sicut mensura hominis æqualis est homini, quamvis inæquales sint secundum se : auferatur autem ab illa aliquid, et addatur ad reliquam, illa cui additur excedet et mediam et extremam. Mediam quidem, quia media major est, et ideo excedit in uno : extremam autem excedit in duobus. Excedit enim excessum medii, hoc est, quantitate, quia medium excedit minus : et excedit excessu oppositi quo crevit super medium, et sic excedit in duobus : et sic major cui appositum est medium, excedit uno, scilicet apposito, et ipsum medium illud a quo ablatum, etiam excedit uno excessu medii super ablatum. Cujus exemplum est in linea novem cubitorum quam induximus, quæ si per ter tria dividatur,quantitates erunt æquaes : si autem una sectio alteri adda-
tur, inæquales erunt sex ad tria. Sumatur ergo quantitas proportionata toti quantitati quæ erat novem, et parti quantitatis quæ erat tria secundum arithmeticam proportionem, illa quantitas sex erit excedens tria in tribus et deficiens a novem in tribus : ad judicium ergo illius inæqualia ad æqualitatem reducentur. Novem enim duobus ternariis excedit tria, etiam uno excedit sex. Sex autem ad tria non nisi in uno ternario excedit. Consideretur igitur quantitas medii quod æqualiter habet ad excedens et excessum, et non auferatur ab excedente quod duplo plus habet quam excessum, et simplo plus quam medium : et tantum quantum excedit medium, auferatur ab eo quod est simplum, et addatur ei quod est excessum tantum : et omnia ad æqualitatem reducta sunt. Hoc igitur sive tali justo medio et æquali cognoscimus quid et quantum auferre oportet a plus habente, et quid et quantum apponere oportet minus habenti. Illud enim quo excedens medium excedit, oportet apponere minus habenti. Illud autem quo medium superexceditur a plus habente, auferre oportet a maximo quod plurimum habet.
Descriptio autem hujus quod æquales quantitates sunt tres, quarum prima designetur per lineam A A. Secunda designetur per lineam B B. Tertia designetur per lineam G G : sintque omnes æqualiter sex cubitorum. Dividatur autem linea A A in puncto E per medium : tunc linea A E trium erit cubitorum, et linea E A etiam trium. Si ergo sectio E A apponatur ad totam lineam G G, linea G G excedit lineam A E in tanto quantum est E A secundum duplum : tria enim addita ad sex, novem faciunt : novem autem in duplo excedit super tria. Iste ergo excessus signetur linea G G, cum E A sibi apposita in tria æqualia divisa, et una pars signetur per D G, altera per G E, tertia per E G : ita quod linea signis istis divisa sitDGEG. Hæc enim linea in D G excedit sectionem A E, et eamdem excedit
<--- Page Split --->
in G E, sicut novem in duobus ternariis excedit tria. Lineam autem B B quæ media est, non excedit lineamDGEGnisi in uno, scilicet in parte apposita quæ fuit E G, sicut novem sex excedit tantum in uno ternario. Linea igitur quæ estDGEGtractionem eam quæ A E duobus superexcedit, eo scilicet quod D G et eo quod est G E. Eam autem lineam quæ est B B non superexcedit nisi in eo quo est D G.
- Talis autem conjectatio medii in comloc justum mutatione artium mechanicarum est. 29. Artes enim illæ destruerentur utique, nisi faciens qui per modum agentis se habet in contractu emptionis et venditionis, tantum et tale faceret, quantum et quale patiens passus est, hoc est, vendens qui per modum patientis se habet in artificiati, quod operatus est laboribus et expensis, commutatione. Si enim lectorum factor pro lecto non tantum et tale accipiat, quantum et quale posuit in expensis, lectum de caetero non faciet : et sic destruetur ars quæ lectorum factrix est. Similiter autem est et in aliis artibus.
quod contractum facientes habent quæ ipsorum sunt secundum debitum, et neque damnificari, nec lucrari dicuntur.
Ergo cujusdam lucri et cujusdam damni justum medium est. Et hoc quidem est quando in contracto voluntario aequale habet id quod est prius, et id quod est posterius, hoc est, ante contractum et post contractum. Verbi gratia, quia ante contractum lectus quinque valuit : si ergo post contractum quinque accepit, id quod est posterius, aequale anteriori fuit : et non potest conqueri quod in aliquo sit damnificatus.
CAPUT VIII.
De sententia Pythagoricorum qui dixerunt non aequale secundum proportionem esse justum, sed contrapassum.
- Lacrum et damnum circa commutationes sunt.
Nomina autem hæc quæ dicimus damnum, generaliter secundum primam originem venerunt ex voluntaria commutatione. Plus quidem habere quam sit valor rei quæ suiipsius est, dicitur ultra debitum lucrari. Minus autem habere in valore his quæ ex principio fuerunt ante commutationem, vocatur damnificari. Puta sicut est videre in vendere et emere et in quantiscumque aliis lex cedit licentiam commutandi, sicut in fidejussione, locatione, usu, depositione, et in aliis similibus. Quædam enim commutare prohibet lex, sicut uxorem, depositum, et multa alia. Quando autem neque plus habet, neque minus, sed ipsa commutata fiunt secundum valorem quæ habent per seipsa communiter : tunc dicitur
Videtur autem aliquibus non quidem 31. aequale secundum proportionem, sed Pythagoric voluntar contrapassum esse simpliciter et univerjustum simpliciter esse saliter justum, ut Pythagorici dixerunt repassio- qui determinabant justum simpliciter esse contrapassum alii. Et ut hoc intelligatur, scire oportet quod Pythagoras dixit, « leges non esse inventas ad hoc ut homines boni et justi sint, sed potius ad hoc ne sibiinvicem sint injuriosi : » et in hoc etiam consensit Plato qui in urbanitatibus suis legitur dixisse, « leges inventas esse non ut cives beati sint et beate
<--- Page Split --->
vivant, sed ne injusti efficiantur : » et hoc probabat per duas rationes.
proverbialiter dicitur, « sicut fecisti, fiat tibi. » Et illud,
Prima ratio. Quarum una est, quod recto non ponitur regula : eo quod ipsum est regula aliorum. Bonus autem et justus sibi ipsi in omnibus regula est : regula igitur justo non ponitur. Propter quod dicitur quod justo non est lex posita. Similiter et illud, Legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis 1. Lex igitur non est posita nisi malis. Malis autem lex non potest poni ut in se mali non sint : quia hoc lege effici non potest, sed bonae voluntatis studio : ponitur ergo lex malis, ut in alios mali non sint sive injuriosi. Non reprimitur autem illa malitia nisi per contrapassum : contrapassum ergo justum est.
Secunda ratio. Secunda ratio est, quod lex coactivam habet virtutem : bonum autem non vult esse coactum, sed voluntarium et liberum : coactum ergo malum est : nec cogi potest in seipso, sed ne alii noceat. Haec autem coactio non fit nisi per contrapassum : contrapassum ergo justum est. Justum autem non est nisi in his in quibus est lex, ut inferius ostendetur. Unde Homerus in magnis operibus suis sic dicit :
Si mala quis seminat, et mala lucra metet.
Contrapassum ergo vocabant determinatum ad legem talionis tam in distributionibus quidem ut tantum recipiat, quantum boni et mali intulit reipublicae : in commutationibus autem tam voluntariis quam involuntariis, ut tantum et tale recipiat secundum quantitatem et modum, quantum et quale fecit alteri, dentem scilicet pro dente, oculum pro oculo, et vitam pro vita, res pro rebus, verba pro verbis, secundum quod etiam
Res dare pro rebus, pro verbis verba solemus.
Hoc igitur modo determinabant contrapassum Pythagorici. Hoc autem non universaliter congruit : quia nec distributivo justo convenit, neque etiam universaliter illi quod dicimus justum directivum in commutationibus : quamvis Pythagorici hoc dicere intendant, laudantes dictum Rhadamanti, qui legislator erat et justum dicebat esse, « Si quis patiatur quod fecit : hoc enim modo, ut dixit, vindicta fit ». » Sicut enim jam diximus multis in locis, discant etiam in commutationibus. Puta si princeps principatum habens, aliquem percusserit et sine lege, illum principem non oportet repercuti ut contrapatiatur : et si principem percusserit aliquis, hunc non oportet percuti tantum quantum percussit principem, sed forte multo plus : oportet enim eum puniri capitis vel membri detruncatione : cum tamen percussio inter commutationes sit violentas in quibus unus homo debitor alteri efficitur. Princeps enim percutiens ex auctoritate habet quod percutit : peccat autem in hoc quod non secundum legem percutit : et ideo non tota percussio injusta est : propter quod ad tantum et tale non contrapatitur. Adhuc autem auctoritas est in principe, quam oportet timori esse propter malos : quia aliter commune bonum non salvatur enervata auctoritate continentis. In magnum ergo damnum cederet urbanitatis, si princeps contrapateretur. Adhuc si princeps percutiatur , crimen laesae majestatis incurritur : quod fit ex laesione communis boni, quod magis intendit salvare legislator quam proprium. Si ergo qui percussit principem, non nisi
<--- Page Split --->
tantum et tale contrapatiatur, quale et quantum intulit principi, crimen laese majestatis non corrigitur, sed tantum private personae injuria : hoc autem justum non est. Contrapassum igitur non semper justum est in commutationibus. Adhuc autem multum differt si voluntarie et involuntarie quis alteri noceat. Involuntarie enim nocens, misericordiam meretur et veniam et non contrapati secundum talionem. Voluntarie autem nocens, non semper accipit retributionem secundum hoc quod nocuit, sed etiam secundum differentias nocentis vel ejus cui nocuit, sicut jam de principe dictum est. Contrapassum igitur non semper justum est in distributione vel commutatione.
CAPUT IX.
In quibus commutationibus contrapassum est justum, et in quibus non ?
Hoc autem quod contrapassum vocant Pythagorici, in commutationibus quidem tenet tantum quae communicativae vocantur. Communicativae autem sunt, in quibus per contractum voluntarium res unius pro re alterius commutatur. Talis enim commutatio in politicis continetur per hoc justum quod vocatur contrapassum : et si hoc justum non sit, dissolvetur commutatio civium : contrapassum autem oportet accipi secundum proportionalitatem et non semper secundum rei equalitatem : eo quod contractus ad
unum judicari non potest, sed ad tria,sicut dicit Tullius. Forum enim aliquando disponit princeps pro communi utilitate decernens quod quanti vendendum sit : quia aliter pro necessitate rei aliquando nimis damnificarentur cives : sicut tempore caristiae decernitur, quod tanto et non pluri vendatur modius frumenti. Alquando tales commutationes fiunt pacto interveniente sine omnis deceptionis fraude : et tunc pro re non datur aequivalens, sed id quod pactum est. Aliquando diriguntur tales commutationes ad rei paritatem, ut aequivalens habeat qui vendit, ad hoc quod alius emit. In his ergo considerationem habere oportet ut contrapassum justum non semper ad idem determinetur, sed aliquando ad par, aliquando ad pactum, aliquando vero ad judicatum repatriatur.
Adhuc autem in talibus commutationibus res pro re commutari non potest, ut domus pro lecto, vel modius tritici pro calceis, qui nec aequivalentes sunt semper nec aequalis indigentiae. Granum enim commutans non semper calceis indiget ut granum in calceos commutet. Talis enim commutatio non fit per aequaltatem rerum commutatarum, sed potius secundum proportionem valoris rei unius ad valorem rei alterius, proportione habita ad indigentiam quae causa commutationis est. In contrafacere enim proportionale, sicut dictum est, civitas commanere potest : civitas enim non commanet nisi indigentiae civium suppleantur : suppleri autem non possunt sine tali commutatione rei unius ad alteram. Nullus enim omni suae indigentiae ex seipso habet supplementum : si enim ex se granum habet, calceo et domo et lecto indiget, et faciens unum, perfectus in altero esse non potest : propter quod quilibet alio indiget : et in tali commutatione salvatur civitas.
Hoc autem probatur : quia quilibet in civitate quaerit, aut quod male passus est in civitate, aut quod bene. Qui enim male passi sunt, quaerunt quod et illi male
<--- Page Split --->
patiantur a quibus male passi sunt : quia si non contrapatiantur qui male fecerunt, non urbanitas, sed servitus est illis qui male passi sunt, quod scilicet ad voluntatem aliorum mala sustineant sicut servi sustinent a dominis. Urbanitas autem servitus non est, sed libertas et democratia quaedam. Si ergo per legem faciens contrapati cogatur secundum proportionem quam diximus, civitas in una libertate communicationis salvatur et commanet: et hoc debet intendere politicus. Si autem quaerunt quod bene passi sunt : et tunc quaerunt eos a quibus bene passi sunt, ut per retributiones et gratiarum actiones proportionaliter omnia faciant eis. Si autem hoc non fiat, tunc retributio justa non fit. Retributione autem justa facta, civitas commanet. Propter quod legislatores prompte faciunt fieri in civitatibus sacrum gratiarum, ut sine dispendio temporis unicuique statim retributio fiat. Sacrum autem gratiarum appellamus, quod lege sacratum est : gratiam autem, retributionem congruam secundum proportionalitatem : hoc enim proprium est gratiae secundum quod hic gratiam accipimus, qua scilicet grate et amice commanent cives. In hac enim gratia eum qui gratiam accepit, refamulari ei oportet qui gratiam fecit vel impendit : et rursus eum qui primo fecit gratiam, iterum incipere ut faciat gratiam ei qui refamulatus est. Talis enim fluxus et refluxus gratiarum commanere facit civitatem : facit enim retributionem secundum proportionalitatem supradictam conjugatio gratiae secundum diametrum. Secundum enim diametrum gratia unius transit in alium, et gratia alterius retransit in istum.
Et hoc manifestum est in descriptione figurae. Puta aedificator domus significettur per A, coriarius autem calceum faciens per B, mutata indigentia aedificatoris ad coriarium, et e converso, designentur per lineam A B : domus autem quae est opus aedificatoris signetur per G, dependentia domus ad aedificatorem desi-
gnetur per lineam A G : calceamentum autem quod est opus coriarii, designetur per D, dependentia calceamenti ad coriarium significetur per lineam B D : commutabilitas domus in calceamentum, et e converso, signetur per lineam G D, transitus autem domus ad coriarium signetur per diametrum G B, transitus vero calceamenti ad aedificatorem signetur per diametrum A D.
A. Ædificator. Coriarius. B.

Ædificator enim domo non indiget, eo quod domus in seipso habet facultatem : hæc enim non transit ad ipsum quod habet. Eadem ratione coriarius calceamento non indiget. Similiter ædificator coriario non indiget, nec e converso : quia uterque ut homo est, et uterque in humanitate perfectus. Similiter domus calceamento non indiget, nec e converso : quia utrumque supplementum indigentiae est. Sed ædificator calceamento indiget quod non habet : et similiter coriarius domo. Si ergo secundum indigentiam fiat commutatio, non secundum latera quadrati erit commutatio, sed secundum diametros. Hanc autem descriptionem ponimus in quatuor terminis, qui sunt termini proportionis disjunctæ : infra au-
<--- Page Split --->
tem in tribus exemplificabimus, qui sunt termini proportionis continuae, ut secundum utramque proportionem perfectior sit doctrina. Secundum hanc igitur descriptionem aedificatorem a coriario oportet accipere opus ejus, et vice versa aedificatorem retribuere coriario quod secundum contrapassum justum est ipsius coriarii : quia aliter in laboribus et expensis non respondebit. Si igitur primum sit quod in tali commutatione est aequale secundum proportionalitatem ad par, pactum, vel judicatum : et deinde contrapassum fiat : tunc erit quod dicitur, scilicet quod civitas salvatur et commanet. Primum autem dicimus sicut emptionem justo pretio factam : et quod deinde fit, dicimus sicut pretii solutionem. Si autem non sic fiat in commutationibus talibus, non salvatur aequalitas proportionis, qua non salvata, civitas non commanet : quia non retribuitur in laboribus et expensis.
Sicut enim dicit Eustratius, nulla civitatis commutatio fit in omnibus civibus eadem operantibus : quia si omnes eadem operentur, unusquisque habebit quod suum est, et in hoc omnes unum erunt. Indigentia autem humana multa requirit et valde diversa, quae ab uno perfici non possunt : sed oportet quod a multis multa fiant. Propter hoc dicit Tullius, quod quemadmodum corporis humani aedificatur civitas. In corpore enim humano quamvis unum sit regens, scilicet cor, tamen multa membra officialia sunt in diversa officia distributa, quae ab uno perfici non possunt, ut mutuis obsequiis se invicem coadjuvent membra, et sic corpus in consistentia remaneat. Et per omnem eumdem modum est in civitate, ubi multitudo artificum sibi invicem subserviens commanere facit civitatem. In talibus nihil prohibet opus unius melius esse in valore quam opus alterius, et magnam habere differentiam secundum labores et expensam. Commutatio autem non fit nisi in aequalitate proportionis. Oportet igitur ea quae differentia sunt, æquari ad proportionem. Hoc autem
et in omnibus artibus mechanicis estOmnes enim destruerentur, si ille qui facit contractum secundum quantum et quale, non patitur a retribuente tantum et tale. Non enim ex uno genere artificum potest fieri civitas. Ex duobus enim medicis non fit communicatio, sed ex medico et agricola : et universaliter loquendo communicatio fit ex omnino alteris artificibus et non æqualibus secundum opera. Tales autem aliquo uno oportet æquari : eo quod commutatio non fit nisi secundum æqualitatem proportionis. Proportionari autem non possunt qui in uno conveniunt : linea enim ad proportionem valorem non habet : et si ita in se accipiantur sicut substantia lecti et substantia domus, nunquam proportionari possunt. Oportet igitur quod ista accipiantur non absoluta, sed comparata aliqualiter ad valorem secundum indigentiae usum, et aliter non erit commutatio ipsorum. Sic enim in uno conveniunt cui addi et auferri potest : et hoc modo reduci possunt ad æqualitatem proportionis.
CAPUT X.
Quid sit illud unum quo mensurata commutabilia ad proportionis reducuntur æqualitatem ?
Quia igitur ista secundum comparatio- 32. nem ad valorem secundum usum indiNumisma est medium gentiae accipiuntur, numisma inventum commutationis. est quod numero per additionem et minutionem mensura uniuscujusque est :
<--- Page Split --->
et ideo numisma aliqualiter medium fit quo omnia alia proportionantur. Numisma enim mensurat omnia. Mensurat autem et superabundantiam et defectum : et per ipsum mensuratur quod vel quanta calceamenta æquivalent domui quam commutat ædificator, et quod æquivalent cibo, quod est modius tritici, vel aliud aliquid quod ad indigentiam cibi communicatur. In tali autem proportione oportet, quod sicut ædificator se habet ad coriarium in laboribus et expensis sui operis secundum excessum, tot et tanta calceamenta per additionem numismatis commutentur ad domum vel cibum habendum : ad domum quidem si comparatur ad ædificatorem, ad cibum si comparatur ad agricolam. Si enim hoc non servetur, non erit commutatio neque communicatio inter coriarium et ædificatorem vel agricolam : commutatio non erit nisi aliqualiter ad æqualitatem proportionis opera reducantur. Proportionata autem non erunt, nisi aliquo uno mensurentur, quemadmodum prius dictum est : quia in se proportionalia non sunt. Oportet ergo uno aliquo omnia commensurari commutabilia.
Numisma enim non a natura auri vel argenti vel alterius metalli dicitur, sed a vóμoç Graeco quod est mensura per numerum. Mensura autem est posita a nobis sicut ulna ponitur esse mensura panni, et cadus olei, et modius tritici : cum tamen nihil horum aliquid eorum sit quæ mensurantur per ipsam : et in omnibus talibus in potestate nostra est addere et minuere ad sciendam perfectam quantitatem mensurati. In numismate autem etiam in nobis est transmutare numisma facile in omnem utilitatem qua indigemus. Secundum hoc ergo justum quod vocatur contrapassum, in hoc erit perfectum quando valore numismatis æquatur : sicut corarius ad agricolam, sic opus coriarii ad opus agricolæ : et sicut ante diximus, quando ista opera commutantur, ita quod ab uno in alium transeant, oportet quod in figura proportionalitatis reducantur per quadratum et diametros descripta.
A. Agricola. Sutor. B.
Hoc autem unum quidem secundum veritatem in omnibus acceptum est, quod dicimus opus sive indigentiam. Hoc autem quidam vocant usum vel utilitatem : hoc enim opus continet omnia ut permaneant et sint in civitate. Si enim nihil indigerent sui invicem operum, vel etiam si non similiter indigerent, ita scilicet quod unius opus esset necessarium, alterius autem non nisi delectabile ad jocum, non esset commutatio, vel non esset eadem de qua diximus, quod res in rem commutatur secundum valorem, verbi gratia propter commutationem necessitatis qua commutatio fit secundum oppositum proportionis quando componitur opus ad opus, numisma inventum est. Quod per hoc probatur, quia per hoc quod numismatis nomen accepit.

Sicut scilicet agricola ad cibum, sic coriarius ad calceamentum secundum urbanitatis indigentiam : et sicut agricola ad coriarium, sic cibus ad calceamentum secundum eumdem indigentiae modum. Et sicut agricola cum cibo ad
<--- Page Split --->
communicationem se habet, sic coriarius cum calceamento : utrumque enim est secundum commutationem indigentiae sive operis quod usus vel utilitas vocatur. Et secundum diametros sicut agricola cum calceamento, sic coriarius cum cibo : in utroque enim ex utroque suppleta est indigentia : et hoc vocatur figura proportionalitatis.
Quod autem nos diximus, quod opus omnia commutabilia continet, et opus diximus esse usum vel utilitatem vel indigentiam, non diximus de commutabilibus secundum quod unumquodque in sua natura accipitur : secundum hoc enim mensuratur unumquodque sui generis numero. Sed sicut paulo ante diximus, oportet hoc accipere secundum relationem ad usum, hoc est, secundum quod valet in usu supplere indigentiam : hoc enim modo omnia unum sunt : et hoc modo uno mensurari possunt, quod non natura omnium mensura est, sed positione. Haec igitur numisma vocatur. Si autem hoc modo non commensurentur ea quae veniunt in commutationem, sequitur inconveniens, scilicet quod alterum extremum utrasque habebit superabundantias secundum excessum et secundum defectum dictas. Agricola enim pro modio tritici nihil nisi calceamentum accipiens sine numismatis aequatione superabundantiam habebit in laboribus et expensis in quantum est agricola : defectum autem habebit in contrapasso propter calceamenta quae minus valent. Rursus coriarius accipiens cibum, ambas habebit excellentias : propter cibum quidem enim superabundant, quia plus accipit quam redonet : agricola enim et opus agricola in laboribus et expensis excedit coriarium et opus illius. Unde coriarius accipiens opus agricola excedit : reddens autem calceamentum, deficit. Cum igitur haec opera ante commutationem proportionata non sint, oportet quod numismate proportionentur si utraque commutari debeant. Quando enim omnes et singuli habent quae ipsorum sunt secundum
valorem operum, sic æquales fiunt et communicantes ad invicem : talis enim æqualitas in ipsis potest fieri sicut diximus. Dicamus enim quod agricola signatur per a et sub ipso cibus per g, coriarius per n et opus ipsi æquatum per D, et protrahantur diametri et lineæ sicut in præcedenti figura dictum est.
A. Agricola. Sutor. B.

Si enim non sic æquetur, non vere erit contrapati. Si autem non sit contrapati, non erit communicatio.
Quod autem opus sive indigentia vel usus sicut unum quidem ens in omnibus omnia commutabilia contineat, per hoc ostenditur : quia cum non sint in necessitate indigentiae ad invicem vel uterque vel alter artificum, non commutant opera, sed unusquisque retinet quod ad usum proprium operatus est. Indigentia autem ad invicem est quando unus indiget re quam habet alter, et e converso. Verbi gratia, cum quis indiget vino quod habet unus, dat eductionem frumenti qua abundat, ut frumenti pro vino faciat commutationem, et sic commutabilia æquari oportet aliquo uno. Et cum non commutetur nisi pro necessitate, necessi-
<--- Page Split --->
tas autem multiplex sit, oportet quod id quo omnes fiunt commutationes, potentiam habeat ad supplementum omnis necessitatis sive præsentis sive futurae. Sæpe enim commutationes fiunt pro supplemento futurae necessitatis etiam his qui nunc in præsenti non indigent. Tale autem supplementum numisma est, quia fidejussor nobis est pro omni necessitate si indigere contingat. Qui enim fert numisma statuto civili, oportet quod pro numismate accipiat omne quod indiget.
Numisma tamen non semper æqualæ est, sed aliquando transcendit et plus valens, posterius minus valet, vel forte nullius valoris efficitur : et quantum ad hoc futurae necessitatis non est fidejussor certus. Et iste defectus non nisi altero duorum modorum ad æqualitatem reduci potest, scilicet quod vel commutationes intersint damno quod accidere potest : vel quia talis defectus raro contingit quando toleretur. Numisma enim inter ea quæ in commutationem veniunt, magis permanet æqualæ secundum suam rationem et institutionem.
Propter quod omnia commutabilia numismate oportet appetriari : sic enim semper erit commutatio. Commutatione autem existente semper manet communicatio. Numisma enim æquat commutabilia, sicut mensura æquat mensurata per additionem et diminutionem. Jam enim diximus, quod commutatione operum non existente,communicatio civium non erit. Communicatio autem non potest esse operibus ad æqualitatem proportionis non reductis. Æqualitas autem esse non potest sine commensuratione. Commensuratio autem non est sine proportione commensurantis. Hæc igitur est necessitatis propter quam unum et primum mensurans commutabilia necesse fuit inveniri.
Secundum veritatem quidem igitur na-
turae uniuscujusque horum tantum differentia in natura impossibile fuit commensurata fieri per unum aliquod quod 37. sit mensura omnium : quia sic unumcommuni mensura, quodque mensuratur sui generis minimo. non fit pro veritate reAd opus autem indigentiae relata omnia instituto et supposito pro mo. et ratione indigentiae, surari uno. Unum ergo aliquid erit mensurans omnia relata ad unum : et cum non possit unum ex natura, oportet quod sit unum ex suppositione et legis institutione. Propter quod numisma vocatur a vóμoç quod est mensura vel regula. Hoc enim tamquam primum et universale omnia commutabilia facit mensurata, quia ipso per additionem et subtractionem omnia mensurantur. Verbi gratia designetur per a domus minarum quinque : lectus designetur per b mina una dignus. Lectus igitur quinta pars domus erit non secundum essentiam, sed secundum valorem numismatis : statim igitur erit manifestum quot et quanti lecti æquantur domui : quoniam quinque quatuor igitur additis super locum lectus commutatur in domum. Quoniam autem talis commutatio erat inter cives, quod scilicet res dupla vel tripla pro re majoris valoris commutabatur antequam numisma esset inventum, ex ipsa ratione communicationis manifestum est quod commutatio, quia difficilis erat, causa fuit inveniendi numismatis : in ipsa tamen commutatione nihil differt sive quinque lecti pro domo commutentur, sive pretium quantum quinque lecti valent, detur pro domo. Sic igitur quid injustum et quid justum determinatum est a nobis. Hæc autem figura sic describitur, quod sit inter tres terminos continuæ proportionis, scilicet quod valor domus sit A, valor lecti G, B autem numisma sit medium quo reducuntur ad æqualitatem. Et hoc in numeris sic est quinque, quatuor et unum. Hoc enim modo B C G, hoc est quatuor, cum uno adæquantur ad quinque : hoc modo excessus quinque ad æqualitatem reducitur unius medio apposito.
<--- Page Split --->
hoc medium a judice determinetur, tamen quia per electionem et voluntatem id amplectimur, justi efficimur : quia sic medium nostrum efficitur. Injustitia autem huic justitiae opposita utriusque extremorum est : et ideo duae justitiae sunt, et quatuor excellentiae, quarum justitia medium est. Pleonexis enim et meionexis duae injustitiae sunt, quarum utraque abundant et deficit. Pleonexis enim abundat in lucro et deficit in damno. Meionexis autem in damno quidem abundat et in lucro deficit. Et justitia quidem est habitus secundum quem justus dicitur operativus esse secundum electionem justi communicativi, et distributivus justi distributivi. Secundum electionem autem operari dicitur, qui sciens et eligens, et eligens propter hoc et non propter aliud, et immutabiliter volens operatur. Operativum autem dicimus justi esse universaliter, qui operatur justum : et quod igitur ad alium justum est, et quod justum est alteri ad alterum : aliter enim non esset commune justum. Injustus autem est, qui non sic operatur, sed potius ejus quod eligibile et bonum et utile plus quaerit sibi, minus autem proximo sibi communicanti. Ejus autem quod nocivum et damnosum e converso minus quaerit sibi,et plus proximo. Sed ille qui aequalis sive justus vocatur, quaerit id quod est secundum proportionalitatem convenientem alii et alii. Verbi gratia, si faber sit justus, sibi proprie fieri quod fit alii fabro proprie similiter, et si emit, sibi servari quaerit quod servatur alii : sic enim uniformitas est justitiae.
Injustitia autem quae contraria est justitiae, operativa est injusti. Injustum autem hoc superabundantia et defectus est utilis et nocivi, et est praeter proportionale, proportionem excedens, vel ab ipsa deficiens : propter quod omnis injustia superabundantia est et defectus vocata : superabundantia autem et defectus in rebus communicabilibus vel distributivis
CAPUT XI.
Qualiter justitia medium est extremorum secundum superabundantiam et diminutionem dictorum?
38
Justa operatio medium tenet inter facere et pati injuriam.
Determinatis autem his, manifestum quoniam justa operatio medium est ejus quod est injustum facere, et ejus quod est injustum pati. Injustum enim facere secundum ea quae dudum determinata sunt, est plus habere in lucro et minus in damno. Injustum autem pati e contrario est minus habere in lucro et plus in damno. Medium autem horum justitia est aequale secundum proportionem habere in damno et lucro.
39
Justitia non eodem modo quo priores virtutes, mediocritas est, sed quia medi i est, hoc est aequi, injustitia autem extremorum.
Cum autem dicimus, quod justitia medietas sit cum moralibus virtutibus de quibus praedeterminatum est. Sed medietas est justitia, quia medii est, non quia convenientiam habeat cum extremis. In nullo enim convenit cum pleonexia vel cum meionexia, sicut fortis cum audace et timido habet convenientiam ad medium litigans de media regione : sed media est justitia, quia medii est conjectativa. Medii dico accepti secundum proportionem geometricam vel arithmeticam, quod ad par vel ad pactum vel judicatum determinatum est. Et quamvis
<--- Page Split --->
acceptis. Injustus autem in seipso, hoc est, in propriis negotiis semper inquisitivus est superabundantiae ejus quod simpliciter utile est, et defectionis ejus quod est simpliciter nocivum. In aliis autem sibi communicantibus totum quidem quod est injustitiae secundum defectum et superabundantiam, similiter quaerit. Quaerit enim quod habeat proportionale: sed in partibus quaerit hoc dissimiliter qualitercumque contingit in quacumque commutatione vel distributione. In aliis autem quaerit, quod abundant in damno, et deficiant in lucro: unde quamvis quaerat quod abundant et deficiant, non tamen quaerit quod in eodem abundant et deficiant in quo ipse abundat et deficit. Injustificationis quidem igitur pars quae determinatur in minus, injustum pati vocatur: pars autem quae determinatur in majus, vocatur injustum facere: quas ante diximus pleonexiam, et meionexiam, inter quas pleonexia justitiae magis contrariatur quam meionexia, et frequentius fit, et magis difficultur curatur propter avaritiam lucri adjunctam.
De justitia quidem igitur et injustitia, et quae utriusque est natura secundum rationem medii vel extremi, secundum hunc modum dictum sit: similiter autem et de justo et injusto in universali. Universales autem sermones quamvis non negligendi sint, tamen in minoribus non sufficiunt, nisi particulariter secundum unumquodque rescribantur. Certitudinem enim mores ex universalibus sermonibus non respiciunt: eo quod in latitudine magna sint singularium circumstantiarum in quibus est actus. Quod autem ista in universali naturam justitiae demonstrent, patet si ex dictis colligamus justitiae diffinitionem, et aliorum dicta nostris dictis comparemus. Secundum dicta enim justitia est habitus in medietate consistens quoad nos, a quo habentes hunc habitum ex electione operativi fiunt ejus quod in distributionibus et directionibus commutationum est aequale secundum proportionem: et
hoc justitia reddit unicuique. Unde Plotinus, « Justitiae est servare unicuique quod suum est. » Et quod in idem redit, et Tullius in fine primae Rethoricae, « Justitia est habitus animi, communi utilitate servata, suam cuilibet tribuens dignitatem. » Idem Tullius in libro de Officiis, « Justitia est virtus quae servatur in communi hominum societate, tribuendo unicuique quod suum est, aut in rerum commissarum fide. » Quae omnia consonant his quae dicta sunt.
CAPUT XII.
Ex quibus operibus innascatur justitia ?
Quia autem contingit aliquando quod injustum faciens nequaquam injustus est ex opere tali secundum speciale justitiae vitium, aliquando autem contingit quod aliquales injustificationes faciens, continuo injustus est, vel efficitur secundum unamquamque injustitiam specialiter dictam, puta sicut fur, vel mechus, vel latro : oportet nos quaerere secundum quas injustificationes injustus quis efficitur. Quaeramus igitur, utrum sit committere injustificationes, vel differat ad faciendum vel non faciendum injustum ?
Etenim si quis commisceatur mulieri 41. sciens hoc quod facit commiscendo bonum vel malum, et sciens cui commiscetur suae vel non suae : sed non commiscetur ei, ita quod principium com-
<--- Page Split --->
mixtionis sit electio lucri, sed per passionem concupiscentiae commiscetur ei. Talis quidem facit quod injustum est, sed non propter tale injustum continue injustus est : puta qui furatur alii non ut ex furto lucretur, sed propter aliquid aliud, non proprie fur est, quamvis aliquid furatus sit. Furatur enim furioso aliquando gladium ut seipsum non interficiat : et injustum esset si propter hoc furti judicio condemneratur. Similiter autem neque mcechus est qui ex quacumque causa mcechatus est. Unde Homerus dicit quod Phcenix persuasus a propria matre commixtus est concubinae patris sui non propter passionem vel lucrum, sed ut concubina abominaretur senem patrem ex concupiscentia juvenis : et sic pater ad dilectionem matris Phcenicis abstractus a concubina rediret. Similiter autem est in commissione omnium illegalium. Qualiter autem non contrapassum se habet ad justum, prius dictum est.
Hæc autem quæstio in qua nunc sumus ex doctrina Socratis facilem habet determinationem. Dicit autem Socrates et concesserunt Peripatetici, quod ex formis innatis vel acquisitis finis est phantasia et judicium et appetitus. Cum enim judicium et appetitus non sint nisi per
quamdam similitudinem, ut dicit Boetus, oportet quod habitualis forma causa sit similitudinis ad appetitum finis : et hæc sola appetuntur per se quæ sicut finis voluntatis appetuntur : cætera autem appetuntur per accidens : per accidens autem infinitum est : et ideo causa habitus esse non potest : propter quod dixit Socrates quod in homine non est quod sit bonus, sed potius in donis deorum : et ideo operationes illæ quæ secundum formam et finem per se voluntatis non sunt, voluntatem non informant forma habituali permanente, et quæ per se ponitur cum qua elicitur operatio : sed est ab his quæ accidentaliter concepta sunt et infinita et inordinata sunt : propter quod habitum qui ut natura ordinetur et moveat ad unum, perficere non possunt : nec etiam a tali habitu exire possunt. Propter quod qui illegalia committit quæcumque, injusta quidem committit, omne enim illegale injustum est a privatione legalis justi dictum : sed non continuo injustus est secundum habitum, sed injustus est qui injustitiam committit ex privatione finis justitiæ, ut scilicet plus habeat in lucro et minus in damno quod præter proportionale vocavimus.
<--- Page Split --->