TRACTATUS II

DE FORTITUDINE.

CAPUT I.

Quare virtutes quaedam dicuntur cardinales, aliæ autem adjunctæ ?

Volentes autem dicere de fortitudine, prænotare oportet quod virtutum quae- dam sunt cardinales, quaedam autem con- junctæ. Cardinales autem sunt, in qui- bus velut in cardinibus tota volvitur hu- mana conversatio. Sic enim vocamus cardines cœli polos, et dextrum et sini- strum in Oriente et Occidente, et centrum sphæræ, in quibus velut in cardinibus totus volvitur mundus. Sicut vocamus in introitu domus cardines postium, in qui- bus januae revolvitur, per quam est introi-

tus et exitus per domum : sic virtutes quaedam sunt, quibus omnes aliae per modum quemdam adjunguntur : per ipsas autem tota vita hominis revolvitur : et illae dicuntur cardinales sive principa- les, quia in ipsis revolvitur tota conver- satio moralis vitae : sicut ad cardinem conjunguntur ea quae in cardine revol- vuntur, sive in cœlo, sive in ostio. Mo- ralis enim virtus, sicut saepe praehabitum est, tota est circa passiones et operatio- nes. Operationes enim referuntur ad pas- siones, quia circa passiones sunt. Mora- lis enim virtus nihil aliud est, ut dicit Plotinus, nisi ordo passionum. Et dico quod operationes morales circa passiones esse necesse est.

Passiones autem secundum singularem divisionem sunt, aut innatae, aut illatae. Sicut enim dicit Aspasius, passio est mo- tus sensibilis animae : et ideo delectatio et tristia passiones illatae sunt in passibi- lem animam ab objectis delectantibus et contristantibus eam. Sed hoc modo non intendimus hic de illata passione : sic enim dividitur passio in praedictis in in- ferentem et illatam. Sed illatam passio- nem vocamus, quae infertur ab extrinse- co violenter agente, sicut sunt vulnera et carceres, et mortes, et caetera quae sunt

<--- Page Split --->

hujus generis. Innatas autem dicimus, quaecumque secundum principia naturae insunt nobis, etiamsi in nobis potentias nostras naturaliter moventibus inferrentur, sicut est delectatio in cibis et venereis et hujusmodi.

Cum igitur circa tales delectationes et tristitias et generaliter passiones sit moralis virtus, dupliciter potest esse circa eas. Si enim virtus ordo passionis est, sicut dicit Plotinus, aut est ordinans in passionibus, aut ordinata. Ordinans autem in passionibus, constat quod prudentia est, quae inter omnes virtutes morales habet principalitatem, sicut in primo libro meminimus nos dixisse tribus de causis, scilicet quia est ejus quod per se rationale est, et cujus ordinareest. Et quia medium ejus est recta ratio operabilium : per rectam autem rationem operabilium ordinatur omne quod operabile est. Et quia indagatrix medii est per consilii electionem : sic enim indagat medium morale, sicut in immediate praehabito tractatu dictum est. His ergo tribus rationibus virtus moralis est : tamen primo de ea agi non potest, eo quod non tota moralis est. Materialiter enim moralis est, eo quod circa mores est : formaliter autem moralis non est, eo quod ratio recta non ad hunc vel illum relata medium ejus est : et quantum ad hoc ex principiis moralis virtutis determinari non potest, sed oportet quod inter intellectuales determinetur. Prius enim determinatum in scientiis non dicitur principalius, sed quod ex principiis primis potest determinari : sicut etiam dicitur prius in geometricis, quod ex prioribus principiis concludi potest. Oportuit ergo, quod de prudentia tractatus usque ad intellectuales virtutes differreretur : principalem enim esse prudentiam nondubitatur, quando scitur quod ordinatrix est, et quod felicitas actus ejus est, et quod ipsa universalis est, ita quod omnes aliae sicut materia circa quam ei subjiciuntur. « Prudentia enim, sicut dicit Augustinus, sagax electio est, ea quibus juvatur ad

conversationem sagaciter eligens, et quibus impeditur in conversatione humanae vitae sagaciter refutans. »

Quae autem in passionibus ordinatae sunt, secundum divisionem passionum accipiuntur. Ordinatae enim sunt aut in passionibus quae sunt hominis ut civilis est, per naturam quidem enim oeconomicum est animal. Comparatio enim hominis ad filios et uxorem, sicut dicit Aristoteles in Oeconomicis, non est comparatio domini ad servos, sed potius comparatio politici ad cives liberos : et ideo oeconomica ad civilem quamdam reducitur et ordinatur. Homo ergo, ut homo est, in passionibus aliter ordinatur quam homo ut civilis est. Ut homo autem est, passiones non habet quae sunt motus anime, nisi velinnatas, velillatas. Et in illatis quidem ordinata passio est fortitudo. In his autem quae innatae sunt, ordinata passio est temperantia. Passiones quae accidunt homini in quantum civilis est, passiones sunt quae inferuntur delectabilibusin quibus ordinatur homo adhominem secundum communicationem, quae sunt vel divitiae vel honores dignitatum. In communicatione enim talium tota consistit humana civilitas. Et qui plus in talibus vult habere in lucro, et minus in damno, civilitatem corrumpit. Qui autem adequat sive ad aequum proportionis est, optimus est civis. Ordinans igitur in tali passione justitia est : non quidem ordinans primum. Primum enim ordinans prudentia est. Ordinans autem ordinatum justitia est. Accipiens quidem rationem aequi a prudentia : et secundum hoc ordinans cupiditates et delectationes est justitia circa ea in quibus est communicatio hominum. Propter quod necesse est quod justitia non uno modo dicatur, et quod ex ratione medii quoad nos determinari non possit. Medium enim quoad nos in nullis duobus est idem : medium autem justitiae inter omnem actorem et reum idem esse ponitur, et inter omnem civem. Per alia autem principia determinatur medium justitiae et moralium virtu-

<--- Page Split --->

tum quae sunt hominis in quantum homo est. Et ideo de justitia inter virtutes quae quoad nos habent medium, determinari non potuit : quinimo alia principia et aliae suppositione requiruntur . ad determinationem ipsius : propter quod extra determinationem omnium virtutum quae habent medium quoad nos, oportuit determinari de justitia in tractatu speciali. Quatuor igitur sunt virtutes principales et non plures : sed tamen secundum ordinem principalitatis eorum non potuit determinari de ipsis in ista scientia : quia primum oportet determinare virtutes quae maxime sunt morales, eo quod illae ordinant subjectum ad aliarum virtutum receptionem : et primum determinari oportuit virtutem hominis ut homo est, et deinde virtutem ut civile animal est per naturam.

terminatio medii, et positio. Dicunt igitur quod prudentia ideo principalis quia in est omni virtute, medium invenit et et, determinat. Fortitudo autem ideo, quia in omni virtute difficile tenet. Temperantia vero ideo, quia in omni virtute mediunt ponit per superflui et diminuti ablationem. Justitia autem ideo, quia in omni virtute bonum operatur et perficit. Hæc autem in theologicis dicta sunt, et non habent rationem perfectæ veritatis : non enim ex propriis, sed per metaphoram ista cardinalibus adaptantur. Et ideo de dictis talibus non curamus. Peccatum enim in problematibus est lectionem transferre propositam, et ex metaphoricis syllogizare. Inter cardinales igitur secundum præindustas rationes prima est fortitudo. Et ideo primo de ipsa tractabimus.

Adjunctæ autem virtutes ideo adjunctae dicuntur, quia in moribus hominis ut homo est, imitantur virtutes quae simpliciter sunt morales. Sicut patet quod liberalis est, qui ad expensam impavidus est. Magnificus autem, qui ad omnem largitionem instupefactibilis. Mansuetus, qui in ira se continet, ne audeat non audenda. Magnanimus autem, qui magnitudine animi se continet, ne ad indigna sibi deviet : et sic est in omnibus aliis adjunctis virtutibus, quae omnes medium virtutis quae simpliciter est moralis, imitantur. Propter quod adjunctæ per principia moralium virtutum sufficienter determinantur, et ideo cum his adjunguntur. Justitia autem et prudentia ex talibus principiis determinari non possunt : et ideo necesse fuit ut tam moralibus quæ sunt hominis ut homo est, quam etiam adjunctis postponerentur, eo quod suppositiones et principia alia requirant, ex quibus determinentur. Ista igitur est ratio nominis et ordinis cardinalium virtutum et adjunctarum.

Sunt tamen qui non ita dixerunt, opinantes quod in qualibet virtute quatuor sunt principalia, scilicet quod sit circa difficile, et quod circa bonum, et de-

CAPUT II.

Circa quæ sicut circa materiam sit fortitudo ?

Tractantes autem de fortitudine, primum inquiri oportet circa quæ sit fortitudo sicut circa primum objectum et materiam. Dicamus igitur, quomodo jam prius dictum est in secundo hujus scientiæ volumine, quod fortitudo medietas est circa timores et audacias ab exterioribus terribilibus illatas in animam. Quærere igitur oportet quæ sunt illa terribilia quæ tales timores et audacias inferunt. Hæc autem sunt, secun-

<--- Page Split --->

dum quod simpliciter et universaliter dici potest, mala : et patet ex diffinitione timoris. Timorem autem omnem Antiqui diffiinendo determinant dicentes, quod timor sit mali exspectatio, et ex futuro melius exspectatio motus cordis secundum fugam et systolem.

Malum autem dividitur in malum culpæ sive vitii, et in malum pænæ. Malum autem culpæ fortis non exspectat. Fortis enim de malo culpæ nihil cogitat, et nihil exspectat, eo quod ab appetitu ejus longe sit relegatum : et ideo fortis secundum timorem mai culpæ non est. Malum autem pænæ dupliciter consideratur, sciliter in se, et prout adimit bonum honestum. In se consideratum non est malum nisi in quantum contrariatur naturæ boni, et adimit illam : et quia fortis tota intentio est circa bonum honestum, non timet mala secundum quod sunt contraria naturæ simpliciter, sed timet ea secundum quod sunt ademp tio et labefactio boni honesti. Omnis igitur mali pænæ quod adimit bonum honestum, exspectatio, causa timoris est in viro studioso. Omnes enim hoc modo timemus mala, puta malam opinionem, inopiam, ægritudinem, et inimicitiam, et mortem. Inimicitiam autem id quod secundum effectum agit inimicus contra nos, et non affectum quo nos odit. Per omnia enim hæc labefactari contingit bonum honestum, quod maxime timet fortis.

Sed tamen neque circa omnia hæc videtur fortis esse, si fortitudo per essentialia sibi determinetur. Quædam enim horum etiam bonum et fortem timere oportet : et si aliquis hoc non timet, malum est, et ipse malus, puta malam opinionem. Qui enim malam opinionem cavet et timet, non proprie fortis, sed decens et verecundus reputatur et vocatur. Verecundia enim, ut dicit Damascenus,fuga est in turpi perpetrato. Verecundia autem talis est sicut virtus. Timens autem turpe ut fugiens malam famam timet : quia nihil nisi turpe, cau-

sa est infamiae : et quanto plus timet talia, tanto melior et decenter est. Timor autem circa quem est fortitudo, in abundantia non est. Fortitudo igitur circa tales exspectationes mali et timores non est. Qui enim talia non timet, quantumcumque potest, inverecundus et indecens est. Talis tamen circa talia intimidus, a quibusdam vocatur fortis secundum metaphoram : eo quod vere forti habet aliquid simile, in hoc scilicet quod vere fortis, impavidus quidem est, et iste impavidus est : quamvis non circa idem impavidi sint : propter quod etiam exspectatio talis mali non vere timor est,sed potius crudelitas in seipsum : propter quod dicit Augustinus, quod crudelis est qui famam negligit.

Inopiam autem sive paupertatem sive penuriam, neque ægritudinem forsitan non oportet timere, neque universaliter loquendo timere oportet pænas, quæcumque non a malitia, neque propter seipsas timentur. Diximus enim quomodo fortis non timet pænam in quantum contraria est naturæ tantum, sed in quantum est ademptio boni honesti. Inopia autem et hujusmodi quæ dicta sunt, secundum suum nomen non contrariantur nisi bonæ naturæ. Et ideo hoc modo non timentur. Prout autem inopia dicit privationem bonorum instrumentaliter deservientium ad felicitatem, et ægritudo destitutionem dicit membrorum et virium membrorum subjective deservientium ad opera felicitatis, et penuria derivatur a Græco πάνος quod est labor, et Latino verbo quod dicitur urgeo, ges. Propter quod penuria urgens labor, secundum quod laxat naturam, uno modo considerari potest. Alio modo secundum quod laxatis viribus privatur operatio felicitatis. Et sic hæc secundum quod contrariantur naturæ simpliciter, non sunt circa timores fortitudinis. Secundum autem quod adimunt bonum honestum, circa communes timores fortitudinis esse possunt, sed non circa proprios. Nullum enim illorum secundum seipsum

<--- Page Split --->

timetur a forti, sed in quantum est ademptio boni politici. Sed neque fortis est necessario qui circa talia pavidus est. Multi etiam impavidi circa talia in periculo belli retrocedunt. Fortis autem nullatenus retrocedit : cum tamen impavidus secundum similitudinem metaphoricam aliquando fortis dicitur. Quidam enim in bellicis periculis timidi existentes et retrocedentes, liberales sunt ad pecuniarum emissionem bene audenter se habentes, et multa expendentes ex quibus et inopes et penuriosi efficiuntur, in bellicis periculis retrocedunt, in quibus nunquam retrocedit fortis. Neque enim utique fortis est, nec circa timores fortitudinis est, qui exspectat injuriam circa pueros vel uxores et timet : licet boni viri proprium sit injurias æque velle sustinere circa pueros et uxores sicut circa seipsum. Similiter autem et qui timet invidiam vel aliquid talium, non proprie timidus vocatur, timore scilicet circa quem est fortitudo. Timens enim invidiam et timens deturpationem uxoris et puerorum, ex verecundia timet et non ex turpi terribili contrapugnante. Et ideo frequenter retrocedit in periculis bellicis, in quibus, ut dictum est, fortis non retrocedit : et si in talibus audet flagellandus, ita quod propter flagella non desistat quin contrapugnet, et ideo dicitur fortis, non facit gratia boni, sed propter verecundiam quam in se et suis sustinere non potest. Et licet ejusdem moris sit velle bonum honestum et nolle turpe, non tamen immittit se periculis, fortis propter hoc quod non vult esse turpis, sed immittit se gratia boni quod propulsat quantum potest ne bonum labefactetur.

circa maxima terribilia bonum maxime adimentia. Nullus enim magis majora sustinet pericula bonum adimentia, quam vere fortis inter omnes qui per metaphoram quamdam fortes dicuntur. Tale autem terribilissimum est mors duabus rationibus. Una quidem, quia mors est terminus vitæ : et post mortem nihil participamus eorum quæ terribilia sunt in vita. Secunda autem, quia mortuis nihil ad hæc post mortem esse videtur, neque bonum, neque malum : eo quod, sicut diximus in libro primo, fortunia et infortunia vivorum mortuos non transmutant. Mors igitur omnis boni quod ad vitam pertinet, est privatio : et ideo terribilissima. Circa mortem igitur quæ terribilissima est secundum quod est boni honesti ademptio, fortis est.

CAPUT III.

Circa qualem mortem st fortis ?

Videbitur utique fortitudo non circa omnem mortem esse, quæ est in pericumo quocumque. Non enim est circa periculum in mari, vel in ægritudinibus. In his enim non est contrapugnare ex magnitudine animi et fidentia fortis : et ideo circa talia vere fortis non est. Fortis enim in nullis timoribus est, nisi cum contrapugnatione. Quærarnus igitur in quibus periculis mortis est fortis, et an sit in periculis optimæ mortis, quæ sunt in bello contrapugnando eis

<--- Page Split --->

qui quærunt labefactare bonum honestum ? Fortis enim cum sit bonus et optimus, non potest esse nisi in maximo et optimo periculo. Honestissimum autem periculum est subire periculum mortis ad propulsandum eum qui quærit subvertere honum honestum. Hoc autem probatur, quia huic concordant honores talibus bellatoribus attributi in civitatibus, et apud monarchas sive reges vel prætores. Fortibus enim in belle pro republica fortiter facientibus, attribuuntur munera et honores et statuæ et fornices et tituli laudum, tam in civitatibus quam apud monarchas : quorum nihil attribuitur eis qui committunt se periculo mortis nec præsciæ nec electæ propter hoc, sicut est mors in submersione maris vel ægritudine.

  1. Fortis enim secundum quod vere fortis omo vere est, circa bonam mortem impavidus est, ortis dicir, qui circa et impavidus est circa omnia pericula honestam ortem, et quaæ talem inferunt, etiamsi repentina et ea omnia ne repente improvisa existant. Habitus enim virtune infurnt tis moralis in modum naturae movet et psam, inrritus est. non in modum artis : et ideo tali habitu armatus etiam improvisus incidens in pericula, imperterritus et instupefactibilis est, quamvis jacula prævisa minus feriant. Fortis enim semper præmunitus est : et ideo nihil repentinum fit circa ipsum, quod eum non confidere faciat. Pericula autem talia bonae mortis maxime sunt ea quæ sunt secundum bellum : hæc enim et scita sunt et electa propter bonum, et in illis firma et immobilis voluntas fit, ex quibus causatur totum bene virtutum : sed tamen etiam in illis adhuc quæ non prævisa sunt, sicut periculis in mari et in ægritudinibus vere fortis impavidus est : non tamen sic est impavidus in illis, sicut marinarii in periculis maris impavidi sunt. Quia fortes in mari in periculo vident desperatam esse salutem, et mortem talem, quæ non nisi vitam tollit et bonum virtutis non adimit : sed timere non aspernantur, eo quod ni-

hil in cogitatione eorum est nisi bonum honestum, nec aliquod periculum aspernantur per indignationem contrapugnantes, nisi periculum honestatis et bonum virtutis. Marinarii autem ideo impavidi sunt, quia bene sperantes sunt per artis suæ experientiam, per quam multos modos sciunt evasuros. Propter quod in Eudemia Ethica dicit Aristoteles, quod si marinarius a spe experientiæ artis suæ destituatur, statim in periculis maris destituitur, plus quam vir fortis. Simul autem advertendum est, quod vere fortes viriliter agunt vel sustinendo vel contrapugnando in periculis, in quibus est vere fortitudo, et in quibus bonum est et honestum mori : in talibus enim corruptionibus quæ dictæ sunt, scilicet in marinis submersionibus vel ægritudinibus neutrum horum existit : quia nec contrapugnare potest, nec etiam aliquod bonum quod per se bonum est, stat, vel defenditur per mortem talem.

CAPUT IV.

Qualiter circa terribilia mortis in bello est fortitudo ?

Terribile autem in periculis mortis non omnibus hominibus idem est. Dicimus quod aliquid periculum super hominem est, et hoc est illud quod omni homini intellectum habenti terribile est, sicut submersio maris, vel terræ hiatus, vel incendium. Aliquod secundum hominem est viribus hominis proportionatum :

<--- Page Split --->

et hoc differt magnitudine et parvitate, et differt in eo quod magis et minus periculum est. Similiter autem et ausibilia differunt, scilicet magnitudine et parvitate ausibilia esse. Et sic se habet fortis in audendo et timendo terribilia.

Et ex hoc sequitur quod forti in operando et patiendo, ipsa fortitudo secundum quod virtus est, bonum est quod intendit. Talis enim est finis operantis, qualis est habitus eliciens operationem. Difíinitive autem unumquodque determinatur fine : quia finis et ultimum est et forma est : et quia ultimum est, virtus est : et quia forma est, esse dat. Oportet igitur quod ultimo determinentur. Fortis igitur sustinet et operatur in omnibus periculis, quæ secundum fortitudinem sunt, boni honesti gratia, sicut et bonum honestum est habitus qui elicit operationem. Circa talia igitur pericula optimorum operativa est fortitudo.

Fortis enim non semper simpliciter stupefactibilis est, sed instupefactibilis ut homo. Talia igitur timebit quæ homo timeret : timet autem talia ut oportet, ut ratio recta dictat timenda esse : et si necesse est, sustinebit ea boni gratia. Bonum enim honestum per se finis est virtutis. Contingit autem talia magis et minus timere. Adhuc autem contingit timere talia pericula non ut terribilia simpliciter, sed ut terribilia labefactantia bonum : et ideo peccatum circa fortitudinem multis modis fit. Aliquando enim fit, quia timet quod non oportet : aliquando autem, quia non quando oportet aliquid talium aliarum circumstantiarum. Similiter autem est et circa ausibilia, quod audet quod non oportet, vel quando non oportet, vel propter quod non oportet. Ex his igitur concludimus diffinitionem vere fortis, quod vere quidem fortis est, qui in periculis bonæ mortis timet et audet quæ oportet, et sustinet et audet cujus gratia oportet, et ut oportet, et quando oportet : in audendo enim et timendo quantum ad fortem similiter est quantum ad omnes circumstantias periculi. Probatio autem hujus est, quod vere fortis patitur et operatur ea quæ sunt secundum dignitatem habitus qui in ipso est. Habitus enim, sicut in præcedenti tractatu diximus, apparitionem et judicium et appetitum facit finis secundum sui similitudinem : et ideo habitus boni qui in forti est, non permittit operari vel pati fortem nisi gratia boni. Finis enim omnis operationis est ille qui est secundum similitudinem habitus, qui elicit operationem in operante.

CAPUT V.

De comparatione fortitudinis ad extrema sua.

Habet autem fortitudo superabundantias et defectus. Superabundantiam autem ille qui in paviditate abundat, innominatus est. Dictum autem est a nobis in secundo hujus scientiæ libro, quod multa innominata sunt : hunc tamen in secundo nominavimus formidolosum secundum proprietatem linguæ Latinæ : pavidum autem superabundare dicimus, non tamen in timore circa quem fortitudo est, sed potius in omni periculo : statim enim in aliquo periculo occurrente quasi corde congelato ex timore stupidus efficitur, nec sciens, nec eligens, nec firmus, nec mobilis existens, ad modum quorumdam

<--- Page Split --->

animalium frigidorum, quae statim ut tanguntur, terrore congelantur ad immobilitatem. Aliquando etiam ad sensibilem colorum mutationem. Talis igitur superabundat in paviditate. E contra autem invenitur aliquis isti oppositus, qui nihil periculorum timeat, neque terramotum hiantem, neque inundationes maris supervenientes, quemadmodum aiunt Poetæ Celtas esse impavidos: et hi vel insani vel sine sensu doloris nominari possunt, eo quod in pavore deficientes sint. Insani autem dicuntur, quia periculum non advertunt nec ordinant. Insensibiles autem doloris dicuntur: quia doloribus se injiciunt, ac si sensum doloris non habeant in periculis, quæ nec sciunt, nec eligunt propter aliquid, nec firmam et immobilem habent voluntatem. In quibus tribus totum bene consistit virtutis.

Superabundantium autem qui quidem in audendo superabundat circa terribilia mortifera, vocatur audax. Videtur tamen audacem imitari et superbus, et fictione fortis in aggrediendo terribilia. Superbum autem vocamus arrogantem vel præcipitem, qui præsumit plus quam possit: sed sicut se habet audax circa terribilia et superbus, sic fìctor fortitudinis et hypocrita vult videri se habere, et imitatur eum in quibus potest. Propter quod et multi taliter audacium, in veritate timidi sunt. In his enim talibus audentes aggredi terribilia, non diu sustinent quæ aggressi sunt: quia voluntatem non firmant in talibus aggressionibus ad sustinendum nisi ad modum boni intenti. Illi autem propter bonum non aggrediuntur, sed simpliciter ex fastu animi, vel ex fictione.

propter quod non oportet, et ubi non oportet, et quem timore non oportet, et hujusmodi. Ille autem talis deficit in audendo. A defectu autem audacìæ non nominatur, sed ab abundantia timoris: quia superabundans in tristitiis magis manifestus est quam in defectu audacìæ. A magis autem manifesto semper fit denominatio. Hoc autem probatur per hoc quod timidus quidem desperans est. Omnia enim timet de seipso desperans. Fortis autem tam timido quam audaci contrarius est. In audendo enim bonæ spei est: propter quod dicit Tullius in fine primæ Rethoricæ, quod «magnificentia et fìdentia conditiones fortitudinis sunt.»

Circa eadem ergo est et timidus et au- 43. dat ex fortis. Differenter autem se habent Timidus, Audax. ad hoc quod sunt. Audax enim et timifortis versantur circa sanimores, sed diverso molud: fortis autem medium habet secundo. dum quod oportet. Adhuc autem audaces quidam ex fastu et arrogantia cordis prævolantes sunt ad pericula, et violenter se injiciunt in illa, non præordinantes qualiter periculis se injiciant: in ipsis autem periculis existentes, si pericula dominentur discedunt et retrocedunt quidem quantum possunt. E contra autem fortes qui vere fortes sunt, in operibus periculorum existentes, acuti et patientes et perseverantes sunt: prius ante pericula quieti sunt, quieto animo præordinantes periculorum aggressionem et perpessionem.

Quod autem quidam objiciunt, quod objectionis exclusions. omnis mors omni morti æqualis est in hoc quod vitæ privatio est: et ideo medium in periculo mortis dicunt non esse. Nihil valet: quia quamvis mors secundum quod privatio est, secundum unam æqualitatem fit: tamen periculum mortis, hoc est, quod ad mortem probabiliter deducit, non omni periculo mortis æquale est. Imo, sicut diximus, hæc differunt parvitate et magnitudine: et in hoc quod magis et minus periculosa sunt. Adhuc

<--- Page Split --->

autem etiamsi mors secundum pericula mortis æqualis esse ponatur, tamen aggressio vel sufferentia mortis in hoc medium habet, quod est ut oportet, vel ut non oportet, et quando, et ubi, et propter quid.

Adhuc autem quamvis quatuor extrema ponamus fortis, tamen non nisi unum medium est fortitudo. Quamvis enim quatuor sint, superabundans in timore, deficiens in timore, superabundans in audacia, et deficiens in audacia: tamen haec quatuor nisi duplicis moris sunt. Sequitur enim quod superabundans in timiditate, deficiens est in audacia: et superabundans in audacia, deficiens est in timore. Et sic inter audaciam et timorem unica medietas est fortitudo. Quemadmodum igitur dictum est, fortitudo medietas est et circa ausibilia et terribilia, de quibus dictum est. Quoniam dictum est quod fortitudo bonum desiderat et sustinet pericula gratia boni, vel ad minus sustinet ea, quia turpe est non sustinere periculum quando quaeritur boni civilis labefactatio. Timere enim mori, et fugere mortem vel inopiam vel turpitudinem vel aliquid aliud triste, ubi labefactatio boni quaeritur, non est proprium fortis, sed magis timidi. Laboriosa enim fugere mollities quaedam est: similiter fugere penuriam. Penuria enim dicitur a πόνος: Græca dictione, quod est labor, et urgeo, ges: unde penuria urgens labor est. Timidus etiam non sustinet periculum ideo quia bonum est sustinere, sed fugit ipsum ut malum pœenaliter afflictivum, et fugiendo salutem boni non quaerit, sed tantum mali evasionem. Fortitudo igitur vera tale aliquid est, quale in prædeterminatis dictum est: et secundum hoc fortis est, qui in bellicis periculis aggreditur et sustinet quod oportet, sicut oportet, et ubi oportet, a quo oportet, et cujus gratia oportet.

Fugere autem laboriosa etiamsi secundum aggressionem acerbissimorum fugiantur, imbecillis animi est. Mollities enim quaedam est fugere laboriosa secundum quod laboriosa sunt : sicut quando eligit aliquis mori et sibiipsi mortem infert, si alius modus desit ut effugiat inopiam quam diu viventem sustinere oportet: vel ut effugiat angustiam cupidinis. Sic enim amorem qui dicitur heros, nominat Ovidius in Remedio amoris. Tales enim ut effugiant angustiam libidinis, interficiunt seipsos frequenter, sicut Dido se interfecit propter amorem Ænee«1. Alii autem interficiunt seipsos, ne diu sustineant aliquid aliud triste. Qui omnes licet aggrediantur arduissima et sustineant difficillima, sicut mortem, tamen non fortes, sed molles et timidi sunt: quia difficillima sustinent, ut tristitiam evadant: et hoc dejecti et vilis et imbecillis animi est.

CAPUT VI.

De adjunctis fortitudini.

Dicuntur autem et aliae fortitudines secundum quinque modos in unum modum fortitudinis imitantes. Secundum autem primum modum dicitur fortitudo politica : haec enim vere fortitudini maxime assimilatur. Cives enim pericula sustinent

<--- Page Split --->

politica, forte ut evitent eas qui ex legibus sunt increpationes et opprobria, et fortes sunt aggrediendo ardua et sustinendo terribilia propter honores qui fortibus in civitatibus attribuuntur : et propter hoc, scilicet verecundiam increpationis et appetitum honoris cives fortissimi videntur esse. Apud cives enim inhonorati et exprobrati sunt illi qui sunt timidi : fortes autem in aggrediendo et sustinendo, sunt honorati in urbanitatibus. Tales enim civili fortitudine fortes Homerus probat Diomedem et Hectorem, qui propter timorem increpationis in bello audaces in aggrediendo et perseverantes in sustinendo fuerunt. Hector enim dixit cum a quibusdam adhortationem reciperet ut a bello recederet, « Polydamas si a bello recessero, mihi primum redargutionem reponet 1 : » et Diomedes dixit, « Hector,si a bello recessero,dicet concionans in Trojanis, id est, inter Trojanos, Tydides a me tractus est ad naves 2.» Hector enim, Priami filius, fuit Phrygius genere, qui Graecis contrapugnabat Phrygiam invadentibus. Diomedes autem, qui alio nomine Tydides vocabatur, Graecus fuit de magna Graecia, hoc est, de parte Italie quae magna Graecia vocabatur, natus : ubi etiam palatium Agamemnonis est, cujus ruinae demonstrantur in Italia. Hector ergo contrapugnans Graecis ingravescente bello suasus a bello recedere, in excusationem sui dixit, quod a bello impossibile esset discedere : quia increpationes Polydamantis qui Phrygius erat, sustinere non posset. Diomedes autem qui et Tydides, praevalentibus Phrygii contra Graecos, suasus a bello discedere, idem excusationis pratendit, dicens se a bello non posse discedere, ne Hector qui Phrygius erat, insultaret Graecis, dicens quia Tydides a metractus est usque ad naves, quibus in captivitatem ducebatur : hoc enim videbatur ei maximum oppro-

brium si ab Hectore traheretur. Et sunt isti versus Homeri hexametri in heroicis secundum proprietatem Graeci idiomatis. Patet autem quod isti non sustinebant terribilia propter bonum, sed propter vitationem turpitudinis et verecundiae, et vitationem exprobrationis quam sustinuissent a patriis legibus et concivibus suis, si a bello discessissent. Fortis autem propter bonum patitur, sicut est libertas civium, salus patriae, observantia legum, et status virtutis, et caetera hujusmodi. Exprobationem autem non timet nisi ex consequenti, scilicet si cedat : sicut et medicus timet aegritudinem si non sanet.

Haec autem cui sunt fortitudo, maxime inter omnes assimilatur verae fortitudini, de qua prius dictum est. Haec enim est et fit propter virtutem. Fit enim propter verecundiam turpis, et propter boni desiderium : honoris enim gratia fit : et desiderium honoris desiderium boni est. Fit etiam propter opprobrium quod sustinent fugientes quod opprobrium turpe existit.

Quamvis vero verecundia passio sit semodum virtutis habet. Vercundia cum utis habet. virtutis habet, medium habens extremum, sicut in secundo libro determinatum est, et propter modum virtutis aliquando virtus dicitur. Et ita qui fugit turpe ut turpe est, aliquem respectum habet ad virtutem. Adhuc autem quamvis honor non virtus, sed praemium virtutis sit : tamen amare honorem contingit secundum medium et extrema : et sic materia virtutis fit. Et qui sustinet terribilia et audet ardua propter honorem qui fortibus in civitatibus fit in titulis et laudibus et praemiis et statuis et fornicibus, aliquem respectum habet ad virtutem. Magnanimus enim est, ut dicit Aristoteles, in IV Ethicorum 3, qui seipsum dignificat dignis dignus existens. Quamvis ergo cives non directe sustineant terribilia propter bonum patriae et amorem virtutis : tamen

<--- Page Split --->

quia sustinent ad vitandum turpe, et consequendum honorem civium in urbanitate, ad eumdem morem respiciunt cum vere forti. Ejusdem enim moris est amare bonum honestum, et timere turpe inhonesti. Et ejusdem moris est amare bonum honestum, et amare honesti proprium praemium, quamvis non sit ejusdem intentionis et ejusdem habitus. Patet igitur quod civilis fortitudo veram fortitudinem imitatur in fine, et in eo secundum quod fortius est bonum : et ideo vicinissima est verae fortitudini. Ejusdem enim moris est et vicinissimi finis.

et foveas præordinant postquam exercitum de muris civitatis eduxerunt : illi enim pugnantes efficiuntur ne in foveas cadant et interimantur. Et omnes isti coactione et metu pœnæ magna aggrediuntur et terribilia sustinent. Omnia enim ista coactivam habent virtutem. Eum autem qui vere fortis est, fortem esse oportet non propter necessitatis coactionem, sed libere propter bonum quod defendere intendit.

Ex dictis autem patet, quod civilis fortitudo propinquissima est : pœnam enim quam timet, ejusdem moris est cum virtute. Juxta illam autem coactiva fortitudo est pœnam timens corporalem, quam timere molle est : quia non est ejusdem moris cum virtutis amore.

  1. Juxta hanc autem est et alia fortitudo in idem reducta, aggrediens et sustinens terribilia ex solius pœnæ timore quam incurreret non aggrediens et non sustinens : sicut sunt qui coacti sunt a principibus dominis suis ad aggrediendum et sustinendum. Hi tamen deteriores sunt quam sint civiliter fortes, quando hoc non faciunt propter verecundiam turpitudinis vel exprobrationis : si id quod operantur, ideo operantur ne incurrant pœnam comminatam, quam incurrerent si non operarentur. Tales igitur non fugiunt turpe in vitiis sed fugiunt triste in pœnis sensibilibus. Deinde enim coercitivam potentiam habentes super subjectos metu pœnarum cogunt eos : sicut Hector, ut refert Homerus, suos coegit comminans et dicens : « Quemcumque ego sine bello et imbellem timentem formidolosum intelligam, non sibi sufficiens erit effugere canes : quia fugientem interficiam et canibus cadaver tradam 1 ». Tales enim pugnacissimi efficiuntur metu pœnarum comminatarum. Ad idem etiam referantur omnes qui suis præcipiunt metu pœnarum : et si recedatur a bellis, percutiunt eos. Adhuc eodem modo cogunt qui foveas faciunt post exercitum,

CAPUT VII.

De adjunctis fortitudini, experimentali scilicet et militari.

Fortitudo autem vera non solum extremum in bono est, sed et habitus consuetudinalis est, et ex parte illa arte certior est, certitudinaliter conjecturans medium : et ex parte illa fortitudo experimentalis imitatur eam. Videtur enim etiam experientia quæ est circa signa, fortitudo quædam esse. Propter quod Socrates existimabat fortitudinem scientiam quamdam esse experimentalem. Dicit

<--- Page Split --->

enim Socrates in Latice, hoc est, in libro quem ad Laticem scripsit discipulum Platonis : (Plato assumens verbum Socratis) : Ait enim Socrates : « Existimavi scientiam virtutem esse, hoc est, hanc existimationem accepi quod virtus quædam scientia experimentalis sit : et fortitudinem existimavi esse scientiam periculorum, et quæ non sint pericula. » Protagoras idem dixerat longe ante Socratem. Ratio autem horum fuit, quoniam uniuscujusque scientis proprium est audacissimum esse in his in quibus scit: fortis autem audacissimus est : et sic syllogistice concluserunt fortem scientem esse. Quamvis iste syllogismus in forma syllogismi peccet, eo quod est in secunda figura ex affirmativis : tamen dixerunt quod gratia materiae sequitur, eo quod dicebant quod est a causa propria et immediata. Nullam enim dicebant esse causam audaciae, nisi perfectam experientiam : haec autem etiam causa est scientiae. Quorum autem una est causa immediata et propria, haec in effectu sunt unum. Fortitudo igitur et scientia et virtus in idem ordinantur ab experientia, sicut a propria causa generata. Taliter autem fortes alii et alii sunt in diversis scientiis : eo quod fortitudo est magna operandi et sustinendi facultas, ut dixit Socrates.

ad bellum disponere. Et sic est de lorica, et aliis hujusmodi armis quae non sunt inaniam militibus, eo quod omnium horum experimentalem habent cognitionem : et deinde post usum armarum vel experimentum possunt et maxime valent multa facere in hostes, et non pati ab eis, et sciunt se custodire ab hostibus ut invulnerabiles sint, et percutere hostes ut vulnerent : eo quod per experientiam potentes sint ad usum armorum. Et talia habent omnia per habitum experimenti quae sunt utilia et fortissima et efficacissima ad facere in hostes et non pati ab eis. Sicut ergo contra inermes pugnant armati, et athleta docti in arte bellica pugnant et vincunt idiotas in arte bellica nihil instructos : ita milites arte . bellica armati pugnant contra alios. Haec tamen vera fortitudo non est, quia in talibus militaribus agonibus non illi pugnacissimi sunt qui secundum veritatem fortissimi sunt : sed potius pugnacissimi sunt, qui maxime in arte militari sunt potentes, et qui corpora optima habent in robore membromum et mobilitate : si enim habilitas naturae arti repugnaret, per vim nihil aliquis prodesset. Unde Victorinus dicit, quod « natura facit habilem, ars autem naturae accedens in habilitate naturali facit potentem, usus vero arti adveniens circa idem facilem facit operatorem. »

In bellicis autem experientia militaris fortitudo est. In bellicis enim multis multa videntur esse inania inexpertis, quae tamen ad bellum utilissima sunt, sicut armorum dispositio, armatorum in acies ordinatio, ordinatarum acierum contra hostes processio, hostium inclamatio et invasio, et caetera hujusmodi, quae inexpertis inania videntur esse. Et ideo non nisi praesumptiones suarum virium considerant, de causis nullam curam habentes. Talia autem maxime milites conspexerunt per experientiam. Et haec eadem etiam quae ad bellum exiguntur, inania sunt inexpertis. Inanis enim est galea ei qui galea non ad caput, sed ad pedem quaerit alligare : eo quod nescit eam recte

Differentia tamen est inter has fortituderas, veram scilicet et istam, et civilem et illam : quia milites in arte militari confidentes primo audaces sunt : timidi autem quando vident superextendi periculum, et quando vident se deficere et non aequiparari militibus supervenientium hostium, et quando vident quod parati sunt minus in instructione armorum respectu praeparationum quibus instructi sunt hostes. Tunc enim milites primi sunt qui fugiunt : et hoc rationabile est. Ex quo enim non confidunt nisi in arte, et ex principiis artis statim cognoscunt se non posse praevalere, sistunt et retrocedunt. In civilibus autem et vere fortibus principia diligentia permanent usque

<--- Page Split --->

in finem : et ideo cives et vere fortes usque in finem permanentes potius moriuntur quam cedant. Fortes enim propter bonum sustinent, civis autem ut evitet turpitudinem increpationum : et hoc aequaliter se habet in principio belli, in medio, et in fine : et ideo quacumque hora cedat fortis, labefactatur bonum quod defendit : et quacumque hora cedit civis, turpitudinem incurrit quam evitare intendit. In hoc ergo differunt a militari fortitudine. Extremum hujus contingit in bello Hermeæ civitatis. Hermei enim aliquando in acie ordinati, cum debentibus eos adjuvare militibus post murum existentes, cum civitatem Boioticam comprehendere quaererent (arce civitatis jam tradita sibi) mortui sunt : eo quod fugientes civitatem conclusam ingredi non possent. Causa mortis civium fuit, quod Boiotici milites post murum in insidiiis latentes ipsos non adjuverunt. Audientes enim unum principum Boioticorum, qui Caromein vocabatur, cecidisse: et videntes aciem regulariter instructam non esse, statim fugerunt civibus in pugna relictis omnibus interfectis. Patet igitur quod vere fortibus et civibus turpe est fugere : et est eis eligibilior mors quam talis salus quam per fugam possunt adipisci. Quia plus timent deturpari vituperio quam aliquam pœenarum corporalium. Quod optimus Judas Machabeus confirmat suos adhortans et dicens : Melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostrae, et sanctorum 1. Milites autem in eodem Hermeo bello ex principio belli periclitabantur et fortiter se periculis ingerebant, ut ex praesumptione artis meliores hostibus existerent. Postea autem cognoscentes periculum, ex hoc quod acies non erat instructa sicut de buit, fugiunt magis mortem quam turpitudinem fugientes. Talis autem, ut jam patuit, nec fortis, nec civilis est.

De fortitudine furoris, quae est una de

fortitudinibus verae fortitudini adjun-

ctis.

Inferunt autem etiam quamdam forti- 47. tudinem quae est ex furore super veram fortitudinem. Fortes enim videntur etiam illi qui propter furorem ardua aggredi videntur, et terribilia sustinent, et quemadmodum fera feraliter ex ira feruntur in eos qui se vulnerant, vel aliquod inferunt nocumentum, sine praeordinatione rationis et electionis. Hoc autem per similitudinem est ad vere fortem. Quia et ipse fortis speciem furoris habet in aggrediendo et sustinendo, et in omnibus qui sunt in fortitudine praeterquam in fine. Fortis enim cum impetu aggreditur : furor autem ad pericula impetuosissimus est. Unde et Homerus dicit ad Hectorem, « Virtutem immitte furori et virtutem erige. » Et est versus hexameter in Graeco idiomate. Et intendit per virtutem fortitudinem, quae in aggrediendo immiscenda est in furorem : quia ex furore multum coadjuvatur : eligenda est tamen super furorem, ut furor judicium et electionem et finem, cujus gratia fit, non impediat vel obnubilet. Adhuc autem Homerus ad Hectorem, « Austeram per singulas nares virtutem, supple, exsuffla, et ebullivit sanguis. » Qui etiam versus hexameter est : et intendit quod austera virtus sit fortitudo furori imnixta,

<--- Page Split --->

quæ omnem austeritatem in hostes ostendit. Hæc autem per singulas nares exsufflatur : quia furor calorem et spirtum et sanguinem ad superiora et exteriora extendit, et cor accendit evaporatione fellica, quod accensum multum spiritum trahit, et nares ad spiritus attractionem dilatat : quod totum ebullitione sanguinis perficitur. Sanguis enim ebullitus, causa est spirituositatis : spirituositas autem audaciae. Omnia enim talia dicta poetarum significare videntur furoris erectionem ad aggrediendum et sustinendum.

Sed in hoc est differentia, quod in fine non conveniunt. Fortes enim propter bonum virtutis operantur quaecumque faciunt, quibus furor cooperatur, sed non dominatur : fere autem sive furiosi homines feris similes operantur ista per tristitiam, vel quae illata est, vel quae timetur inferenda, sive in damnis,sive in lassione inferatur. Faciunt enim propter vulnerari, vel propter timere vulnerari, vel propter aliam poenam. Quare si fere in sylva vel in palude essent, ubi nec alium timerent, si adveniret ad vulnerandum vel laedendum : ita isti ferales homines non provocati non laederent. Tales igitur qui e dolore illato et furore impulsi sunt ad periculum sustinendum, et propter furorem non praeordinant et praevident de periculis, nec vere fortes, nec civiliter sunt. Si enim tales vere fortes essent, asini etiam fortes essent, quod concupiscentia irigonorum detenti quando esuriunt a pascuis eorum non desistunt, quamvis aliquando periculose percutiantur. Unde Homerus : « Asinus juxta culturam iniens intulit pueris. » Adhuc autem et secundum hoc etiam adulteri fortes essent, qui propter concupiscentiam qua detenti sunt, multa audacia operantur et periculosa. Patet igitur quod vere fortia non sunt, quaecumque per dolorem vel furorem sunt ad periculum impulsa.

Hæc tamen fortitudo furoris veræ fortitudini connaturalissima videtur esse in tribus. Coadjuvat enim in impetu, imitatur

in aggressu, et adæquat fortitudinem in sustinentia periculi a principio usque ad finem. Adhuc autem quamvis dolorem habeat in periculo, tamen hunc dolorem ad finem parum reputat propter finis delectionem, et hoc similiter facit vere fortis : et ideo veræ fortitudini non est dissimilis, nisi in duobus, scilicet quia non præeligit et præconsiderat periculum, ordinando et disponendo qualiter se periculo immittat : et in fine, quia quod fortis facit propter bonum, furiosus facit ut lædat et vindicet. Et ideo si præacciperet electionem ista fortitudo, et ad bonum dirigeret, cujus gratia faceret, pro certo vera fortitudo esset : homines enim irati dolent quidem in periculis, sicut vere fortes : punientes autem et ulciscentes, delectantur, et efficiuntur eis pericula dulcia,dummodo ulcisci possint : sicut et fortis injurias non reputat gratia boni virtutis quod defendit. Qui ergo propter furorem immittunt se periculis, pugnaces quidem proprie dicuntur, non autem proprie dicuntur fortes. Non enim hoc faciunt propter bonum virtutis quod defendant, nec faciunt ex electione prout ratio recta præcipit, sed faciunt hoc propter passionem iræ vel furoris quæ eos impellit : tamen aliquid simile habent ad vere fortem, sicut diximus.

<--- Page Split --->

supra hominem existentia : quamvis autem non appareant ut praevisa et praeordinata, sicut in antehabitis de repentinis diximus. Haec autem sustinet fortis propter bonum virtutis. Civilis enim talia non sustineret, sed timide discederet : propter quod qui inter fortes fortior est, videtur etiam in repentinis timoribus mpavidus esse et inturbatus, et magis etiam in his quam in praemanifestis. Talis enim inturbatio magis est ex habitu fortitudinis vel ex minori praeparatione. Pericula enim quae praemanifesta sunt, aliquis etiam sine habitu fortitudinis ex sola cognitione et ratione potest eligere. In repentinis autem praemunitus esse non potest, nisi ex habitu fortitudinis.

De fortitudine quae est ex spe sive praesumptione.

Ex praesumptione autem, quam quidam spem vocant, aliquando oritur audax terribilium aggressio : et tamen qui bonae praesumptionis et spei sunt existentes, non vere fortes sunt, quamvis vere fortem in aggrediendo imitentur. Praesumptuosi enim propter hoc quod multoties et multos vicerunt, in periculorum aggressione non concidunt ut desperantes semetipsos. Consimiles tamen ambo sunt, scilicet praesumptuosus et fortis, in hoc, quod ambo audaces sunt in aggrediendo : sed fortes quidem audaces sunt propter omnia bona quae praedicta sunt de eis : praesumptuosi autem audaces sunt propter hoc quod prasumunt et existimant aliis se meliores esse, et tales qui in alios multa facere possunt et nihil contra pati, et in hoc vere fortibus sunt dissimiles. Simile etiam his aliquid faciunt etiam inebriati : sicera enim propter hoc quod vaporativa est, elevat et multiplicat spiritum, et ideo potatum facit multum praesumentem et de se optime sperantem. Haec est causa, quod inebriati bene sperantes fiunt. Quando autem talibus non sic accidit ut speraverunt, statim fugiunt, et in hoc vere forti dissimiles sunt. Erat enim proprium vere fortis, ut praediximus, bene sustinere pericula quae sunt terribilia homini et non

CAPUT X.

De fortitudine quae est ex ignorantia.

Fortes autem etiam videntur esse qui sunt ignorantes pericula belli. Quia enim ignorantes universaliter aggrediuntur, pro certo fugerent si pericula cognoscerent : et isti non longe sunt ab his fortibus qui dicuntur bona spei sive praesumptionis : deteriores tamen sunt illis quando nullam dignitatem habent boni. Nec enim sunt scientes, nec eligentes : propter hoc nec firmi nec immutabiles in voluntate : cum in his tribus, sicut in antehabitis probatum est, totum bene consistat virtutis. Praesumptuosi autem et sciuit et eligunt, quamvis non eligant propter hoc quod est bene virtutis. Et

<--- Page Split --->

propter hoc fit, quod præsumptuosi in periculis permanent per aliquod tempus: ignorantes autem decepti postquam cognoverunt quod aliud est quam suspicabatur, statim fugiunt, nullam moram in periculis facientes. Quod Argæi in bello passi sunt quod habuerunt contra Sicyonios, contra quos egredientes ignorantes inciderunt inLacones qui strenuissimi pugnatores erant, putantes Lacones Sicyonios esse qui imbelles et timidi erant. Cognoscentes autem quod Lacones erant, statim fugerunt. In omnibus autem istis fortibus fortes dicti sunt, quales quidem a qualitate alicujus habitus, sive sint vere fortes, sive sint existimati vere fortes propter aliquam similitudinem quam habent ad vere fortem. Propter hoc solum, quod vere fortis propter bonum virtutis injicit se in periculis : civiliter autem propter honorem vel verecundiam turpitudinis. Quamvis enim honor non sit virtus, tamen amor honoris medium habet virtutis quod philotimiam vocamus, sicut in præcedentibus habitum est. Similiter quamvis verecundia turpitudinis passio sit, tamen habet medium virtutis : et propter hoc quod simillima sunt virtuti, virtutes dicuntur aliquando.

Propter quod etiam in antehabitis ea inter laudabilia bona posuimus. Potest enim considerari vere fortis ut bonus : et hoc est a fine et praelectione. Potest etiam considerari ut ex habitu fortis : vel potest considerari in actu et coadjuvante ad actum. Et primis duobus modis consideratur secundum ea quae substantialia sunt fortitudini : quia substantialiter fortitudo est bonus habitus. In bono igitur imitatur eum fortitudo civilis. Unius enim moris est appetere et defendere honestum, et detestari sive fugere inhonestum. Horum autem primum est verae fortitudinis : secundum autem civilis. Secundum quod autem est habitus consuetudinalis, sine experientia corporis esse non potuit. Dictum enim est in praehabitis, quod omne bonum virtutis est in hoc quod primum quidem sit sciens,

deinde eligens, et eligens propter hoc.

Non eligitur autem nisi quod ex consilio diffinitum est : quia diffinitio sine experimento et tempore esse non potest : propter quod virtus quaedam scientia est secundum Socratem. In hoc igitur veram fortitudinem militaris imitatur secundo loco, primo civilem. Coadjuvans autem in actum coadjuvat in toto actu aggressionis et sustinentiae a principio usque in finem, in proprio signo actus quod est delectari in fine : aut coadjuvat in parte actus tantum, scilicet in aggrediendo. Et primo quidem modo imitatur fortitudo furoris : et ideo illa regula ponitur. Si autem coadjuvat in aggrediendo tantum : hoc dupliciter est, scilicet aut existimatione praeparationis fortis ad periculum quod aggreditur, aut ex ignorantia periculi in quantum periculum est. Ignoratum enim periculum facile quilibet aggreditur. Et pricri quidem modo est fortitudo præsumentium : et ideo quarto loco ponitur. Secundo autem modo est fortitudo ignorantium, quae ponitur ultimo.

Si autem quaeratur, utrum fortitudo Fortunate analogice univoce prædicetur de omnibus istis ? prædicatur de suis inItatim patet quod non, sed prius et pofierioribus. sterius secundum ordinem enumerationis. Per prius enim dicitur fortitudo quae in potioribus veram fortitudinem imitatur, et ratio fortitudinis tota est in uno quod est vera fortitudo : alia autem sunt modi illius et non species : et ideo quilibet fortium qualem quidem dicit ab aliqua qualitate veræ fortitudinis. TulSpædies vere fortitulius enim in fine primæ Rethoricæ quindinis. que ponit veræ fortitudinis species : species vocans qualitatem fortem disponentem, sine quibus vere fortis nunquam invenitur. Illæ autem sunt magnifcientia, confidentia, patientia, et perseverantia. Constantia enim quam quidam dicunt fortitudinis esse partem, Tullius sub confidentia comprehendit. Similiter et longanimitatem, quam etiam quidam fortitudinis partem esse dicunt, comprehendit sub patientia. Dicit autem

<--- Page Split --->

quod magnificentia est rerum magnificarum et excelsarum cum animi ampla quadam et splendidissima praepositione agitatio atque administratio. Fidentia autem est, per quam magnis et honestis etiam rebus multum ipse animus in se fiduciae certa cum spe collocavit. Constantia autem per quam animus imperterritus manet in periculis. Patientia vero honestatis causa rerum arduarum et difficilium voluntaria et diuturna perpessio. Perseverantia autem in ratione bene considerata stabilis et perpetua permansio. Et statim ex ipsis diffinitionibus patet quod illa sunt potius qualitates fortis quam partes fortitudinis. Si enim consideretur fortis audendo ardua, circumstat eum magnificentia et fidentia : magnificentia quidem ex ratione ardui, fidentia autem ex ratione difficilis. Si autem consideretur in sustinendo, ex parte sustinentis juvatur constantia, ex parte sustinentiae autem secundum actum juvatur patientia, et secundum finem juvatur perseverantia.

CAPUT XI.

Quod fortitudo magis est in sustinendo, quam audendo.

50 Cum vero fortitudo sit circa audacias et timores, non similiter æqualiter est circa ambo ista, sed magis est dicta fortitudo in sustinendo tristitias circa ter-

ribilia. In terribilibus enim imperturbatus in sustinendo et circa hæc ut oportet se habent, magis et verius fortis est quam qui in aggrediendo est circa ausibilia. In sustinendo enim tristia, ut dictum est, vere fortes dicuntur : sustinet enim a principio usque ad finem : sed ausus non est nisi aggrediendo principium, propter quod et fortitudo quoddam triste est, tristitiam ex sensus doloribus inferens. Et juste laudatur præ aliis virtutibus. Cum enim omnis virtus sit circa difficile et bonum, difficilius est tristia in sensu sustinere, quod est fortitudinis, quam a delectationibus abstinere, quod est temperantiae.

Si tamen quamvis magnam tristitiam 51 habeat in sensu, adhuc vere fortis videFinis fortutiunie et finie quem secundum fordelectatiutitudinem intendit, delectationem habere. Finis enim sibi delectabilis est, et ad ipsum referens, passiones decenter tolerat eas. Delectatio tamen hæc in ratione est, sed a passionibus quæ circa fortem sunt, in sensu videbitur evanescere. Et simile his fit in gymnasticis agonibus. In ipsis enim pugilibus finis cujus gratia pugnant, delectabilis est, sicut corona et honores, quæ ab athlotetis athletis victoribus attribuuntur. Percuti autem et trahi et vulnerari dolorosum est, si carnales sunt pugiles sicut esse oportet. Omnis enim labor et omne laboriosum triste est. Quando autem multa sunt dolorosa, et parvum bonum est gratia cujus sustinent, in talibus nihil delectabile videtur habere. Tota enim evanescit delectatio propter doloris multitudinem et acerbitatem. Si ergo tale quid est circa fortitudinem, sequitur quod mors et vulnera ista erunt forti et volenti : sive enim velit, sive nolit, dolorosa necessario dolorem inferunt. Sed tamen fortis sustinet hæc : ideo quoniam bonum et honestum est hæc sustinere, potius quam bonum honestum in patria vel legis observatio.

<--- Page Split --->

ne labefactari : et iterum ideo sustinet quoniam in tali casu turpe est non sustinere. Amor enim honesti et detestatio pravi ejusdem moris sunt, sicut jam ante diximus.

qualibet virtus finem proprium attingit. Omnis enim virtus in fine delectatur. Taliter igitur fortes optimi sunt.

M ilites autem in militari fortitudine non secundum hoc dicuntur optimi, quod dolorosa pro magnis sustineant. Nihil enim prohibet milites non pro magnis se exponentes optimos esse : sed tales potius milites optimi sunt militari fortitudine fortes dicti, qui minus quidem fortes sunt veris fortibus, nullum aliud bonum habentes quo sibi conscii sint. Tales enim propter parva lucra stipendiorum ad pericula vitam permittunt : quod non facerent si bonorum multorum intrinsecorum vel extrinsecorum sibi conscii essent : tunc enim magnos se existimarent, et caro pretio se venderent. Utilius autem est tales habere milites, qui et parvo stipendio habentur, et talibus continue pugnare necesse est : quia aliud non habent per quod sustententur, nisi quod lucrantur in pugna. Ad magnos autem et praeclaros viros habendos stipendia non habentur de facili : et quando habentur, non indifferenter periculis se immittunt : quia non nisi pro magnis bonis suscipiunt bellum. De fortitudine quidem igitur in tantum dictum sit. Quid enim sit fortitudo per diffinitionem, typo universali non difficile est accipere ex his quae dicta sunt. Fortitudo enim est habitus ardua aggrediens et difficilia sustinens gratia boni, in cujus delectatione tristitiam dolorosorum secundum rationem non sentit, quamvis in sensu percipiat.

Et quanto utique aliquis magis habeat virtutem, et quanto felicior est, tanto magis in morte sua tristitia erit sibi. Feliciorem enim et omnem virtutem habentem maxime dignum est vivere, et utilissimum civitati et patriae, et ille talis moriens maximis bonis scienter privatur in morte. Haec autem maxima tristitiae causa est. Diligens enim et civitatem et patriam, non pro se tantum tristatur, sed pro patria quae tanto privatur patrono : in se etiam sentiens quod post mortem non potietur virtutum bonis quae maxime dilexit, magnam tristitiam concipit. Haec tamen quamvis magna sint, fortis in eis non remittit ut minus sit fortis, sed potius forte magis accenditur ad sustinendum quanto plura bona in se cognoscit. Cujus signum est, qui ipse fortis in bello eligit bonum et praeeligit prae omnibus illis quae inferunt tristitiam doloris. Periculis enim se immittit ut illa defendat : et si defendere non potest, magis eligit naturam cum bono succumbere, quam quod salvus bono careat.

Delectabiliter autem operari non in omnibus aequaliter virtutibus existit, praeterquam in hoc solo in quantum

Diffinitio fortitudinis.

<--- Page Split --->