TRACTATUS I
DE VOLUNTARIO ET ELECTIONE ET VOLUNTATE, QUÆ SUNT PRINCIPIA OPERATIONUM QUARUM NOS DOMINI SUMUS.
CAPUT I.
Qualiter tractatus de voluntario et electione, etc., pertinet ad scientiam moralem.
- Virtute utique et circa passiones et circa operationes existente, voluntario Prima ratio. vero et involuntario existentibus circa
easdem operationes et passiones, relinquitur voluntarium et involuntarium magnam habere communicationem cum virtute : et ideo in scientia de virtute oportet de voluntario et involuntario determinare.
Hoc autem et alia probatur ratione : Secunda ratio. quia in voluntariis si bona sunt, fiunt laudes : et si mala sunt, fiunt vituperationes. In involuntariis autem si imperfecta involuntaria sunt, conceditur venia si excusant a toto : quandoque autem conceditur misericordia, si non in toto excusant, sed in parte : ergo operationes voluntarie bonae et male idem habent premium cum operationibus virtutum et vitiorum. Et quorum est idem consequens communicationem habens, ad unam scientiam pertinet declaratio eorum. Operationes autem involuntarie si male sunt, laudes quidem et exprobrationes non habent, sed in civilibus ha-
<--- Page Split --->
bent veniam vel misericordiam : et quod in civilibus habent consequens, in scientia morali debet determinari. Voluntarii ergo et involuntarii determinatio pertinet ad moralem. Sic igitur nobis intendentimus de virtute, forsitan necessarium est determinare de voluntario et involuntario.
Tertia ratio. Adhuc autem tertia ratio est : quia tractare de voluntario et involuntario, utile est in omni civilitate, et ad honores et ad pœenas quibus nituntur cives bonos facere. Voluntarium enim quo magis est voluntarium in bono, minus honoratur. Involuntarium autem quo magis est involuntarium, eo minus punitur. Propter quod ait Prætor, « Quod vi metusve causa fit, ratum non habeo. » Voluntarium autem in malis quo magis voluntarium, magis exprobratur : et involuntarium in bonis, quo magis involuntarium est, minus honoratur. Et generaliter, sicut dicit quidam sapiens, « nihil laudatur vel vituperatur in homine, nisi cujus ipse est causa : et eo plus, quo ipse plus causa est. » Liber autem est, ut dicit Philosophus, qui causa sui est : et sicut dicit Ovidius, « qui suus est, ad nullum alium habens respectum in operibus. » Hoc autem modo nullum animalium brutorum suum est, eo quod omnia opera eorum acta sunt a natura. Hoc etiam modo intellectus et ratio contemplativa non sua sunt in veritate contemplatorum : obligatione enim syllogistica coguntur ad assensum. Quod vero primum causa libertatis est, voluntas est : eo quod hoc et a naturae obligatione liberum est, et ab obligatione argumentorum voluntarium. Ergo esse hominem et liberum facit hominem, et omnem operationem ejus facit liberam, ita quod nulla causa suarum operationum est, nisi quia sibi voluntariae sunt. Habitum autem est multoties jam in præcedentibus, quia nullae sunt operationes virtutum vel vitiorum, nisi quorum domini sumus. Primum ergo quod consideratur in eis, est quod voluntariae sint.
Adhuc in præcedenti libro monstratum Quarta n. tio. est, quod bene operationum virtutum est in agente, et secundum parum in opere : et hoc bene totum secundum differentias voluntarii, scilicet quod ex voluntate eligat, et propter hoc eligat, quod in talibus perseveret firma voluntate non et alterata. Cum ergo bene operationum talium in voluntate sit, non potest determinari in virtute, nisi determinetur de voluntario.
Adhuc ergo, cum homo civilis sit per Quinta rati naturam, oportet quod operationes et passiones suae civiliter determinentur, secundum quod ad judicium veniunt politici, qui civilium est ordinator. Politicus autem non respicit operationes, nisi secundum quod procedunt ab operante. Oportet igitur politicum regulas habere et leges quibus cognoscat quid a nobis est et quid ab aliis. Regulae autem nostrae non possunt sumi nisi ex voluntario et involuntario. De voluntario igitur et involuntario in morali scientia oportet determinare. Unde etiam politicus ei quod simpliciter involuntarium est, concedit veniam : et si non simpliciter involuntarium est, adhibet materiam, forte partem pœenae relaxando, vel forte ex officio suo contra eum qui vim immittit procedendo, vel alio modo. Quamvis ergo de voluntate secundum quod pars animae est, in Naturalibus determinari habeat : tamen voluntarium secundum quod libertatem confert operanti et operi, pro certo determinare habet moralis.
<--- Page Split --->
tionem : et haec determinatio involuntarii praeedit determinationem voluntarii. Sicut volentes scire quid sit principium, praedeterminare oportet quid sit ante se nihil habere. Sic igitur voluntarium sciri non potest nisi involuntarii praedeterminata ratione.
CAPUT II.
De involuntarii divisione.
CAPUT III.
- Videntur autem involuntaria in duo p. involutadividi : quia etiam quae violenta sunt, et rio prius dicendum quam de voluntario. voluntaria esse dicuntur. Quamvis enim voluntarium dicat habitum, et involuntarium privationem, tamen oportet nos prius de involuntario quam de voluntatrima ratio. tario dicere. Quia in civilibus involuntarium generalius est. Voluntarium enim in civilibus quod laudem habet vel vituperationem, non est consideratum nisi in actibus virtutum vel vitiorum. Involuntarium autem in civilibus quod veniam habet vel misericordiam, et in actibus et operationibus virtutum et vitiorum consideratur, et in multis aliis ad quae frequenter compellunt tyranni, et diversorum diversae violentiae. Quia igitur generalius refertur ad conversationem humanam, quam voluntarium, ideo prius de ipso est tractandum.
Secunda ra- tio. Adhuc autem actio voluntaria secun- dum quod est voluntaria, non recipit laudem vel exprobationem, nisi secun- dum quod remota est a contrario. Nul- lum enim principium primum secundum quod primum est, potest determinari nisi per negationem vel privationem,sic- ut dicimus primum esse ante quod ni- hil est. Et cum voluntarium primum principium sit operationum, determinari non potest nisi per negationem vel priva-
Violentum autem est cujus principium violentum est cujus principium morvens est extra operantem, et tale vio- est foris, in lentum est, in quod nihil confert ope- quod nihil corfert is rams vel patiens violentiam : puta si spi- tia agit aut ritus violentissimorum ventorum porta- verit aliquem alicubi in damnum vel lu- crum aliquorum, vel si homines violen- tum dominium super nos habentes, per nos tamquam per instrumenta aliquid operentur. Si enim aliquis a vento pro- jectus, vel ab alto cadens vel alias aliter violenter impulsus, impulsu vel casu damnum faciat. Sic enim operatio damni non est ab ipso, sed a violentia tanta. Similiter si manus violenter extendatur, et extensa manu princeps percutiatur vel quicumque alius, non ille cujus est ma- nus causa est operis, sed ille qui manu per violentiam utitur ad percutiendum. Utrumque ergo istorum violentum est, dummodo ille qui patitur vim, nihil con- ferat penitus ad actionem ejus qui infert violentiam : si enim violentia interius per consensum approbetur, et placeat violentia, vel non displiceat, non in toto
<--- Page Split --->
violentum est : quia interior voluntas concurrit ad operationem. Similiter si ille cujus manu aliquis percutitur non retinens manum, accommodet percutienti, non simpliciter violentum est : eo quod qui dicit se vim pati, aliquid confert ad violentiam : affert enim per consensum, vel non dissensum ad operationem. Hoc autem non nisi secundum praesumptionem potest judicare politicus. Sicut est hoc quod dicit Vulpianus, quod « si vir clare dignitatis in civitate dicat se vim passum, non praesumitur esse verum : » quia non praesumitur, quod si in civitate magna clara dignitate praefulget, possit ei vis inferri. Simile judicium est si fortior dicat se vim passum a debiliori.
Attendendum etiam, quod non in idem genus ordinamus ea quae fiunt vi, et ea quae fiunt metus causa. Licet enim haec diversa sint, tamen non diversificantur in hoc quod est concedere veniam et misericordiam : per vim enim fiunt quae simpliciter coacta sunt, nullum penitus in vim passo habentia principium. Metus autem causa fiunt, quae timore majorum malorum sunt operata, et principium habent in metuente, quod est principium operationis proximum, licet non sit primum.
CAPUT IV.
De operationibus mixtis ex voluntario et involuntario.
Quicumque autem propter timorem majorum malorum, vel propter exspectationem aliquorum bonorum, quae aliter haberi non possunt, aliquod turpe operantur, dubitationem habet, utrum illa voluntaria vel involuntaria esse sint judicanda. Puta si tyrannus vim coactivam habens super aliquem, aliquid turpe praecipiat operari qui dominium habet super nos, et super parentes nostros, vel super filios, vel aliter conjunctos, de quibus merito dolere debemus, sicut de nobisipsis : et si aliquid turpe operamur ad praeceptum tyranni, salvantur amici : si autem non operamur, occidentur. Tale aliquid etiam accidit circa eas quae in tempestatibus de navibus fiunt ejectiones propter salutem navis. Haec enim nullus ejiceret simpliciter, hoc est, propter ipsam ejectionem, et si voluntarius esset, et sua voluntatis arbitrio nullo modo faceret. In periculo autem existentes propter salutem sui et aliorum omnium qui in navi sunt, omnes intellectum habentes, ejiciunt bona, ut exonerata navis levius et altius super undas emergatur, et non de facili aquas hauriens submergatur.
Utraque ergo istarum operationum
<--- Page Split --->
metus causa facta est. Mixtæ quidem igitur tales sunt operationes, ut videtur : tamen magis assimilantur voluntariis quam involuntariis. Cujus una ratio est, quia tunc cum fiunt et operata sunt, voluntaria sunt : operationes enim humanæ in circumstantiis singularibus accipiuntur, scilicet quis et ubi, et quando, et quomodo. Secundum has autem voluntaria est operatio principium habens in operante. Quis enim est ? in periculo constitutus. Ubi ? in mari. Quando? in tempestate : et similiter de aliis.
secunda ratio est, quia finis operationis secundum tempus est. Hic autem finis est in illo tempore consequi salutem : propter hoc enim projicit onera. Finis autem ille simpliciter voluntarius est. Operatio ergo ista dicetur voluntaria et involuntaria quando operatur eam operans. Volens enim operatur in eo quod principium movendi organicas partes, manus et pedes, in talibus operationibus in ipso operante est. Voluntarie enim manibus et pedibus projicit onera. Quorumcumque autem operandi principium est in operante, in his secundum propriam potestatem et facultatem in ipso operante est operari et non operari. In quibus autem in nobis operari est et non operari, hæc voluntaria sunt : voluntaria itaque sunt omnia talia, quia voluntario assimilata. Simpliciter autem accepta forsitan sunt involuntaria : ideo quia nullus intellectum habens, aliquid talium unquam eligeret secundum seipsum existens et propriæ facultatis arbiter.
ria, quodam loco voluntaria sunt, sicut est jactus mercium in mare. Similiter quædam voluntaria tempore quodam efficiuntur, sicut est relictio divitiarum tempore belli, ut per fugam vita salvetur.
Considerandum etiam est cuisimilis sit in principiis operandi. Principium enim involuntarii proximum et operationes eliciens, totum est extra operationem. Principium autem voluntarii totum intra. Cum ergo operationis directe proximum principium eliciens opus habeat intra, quamvis principium movens habeat extra, quod non est sufficiens ad eliciendam operationem sine nobis, magis assimilatur voluntariis quam involuntariis.
Attendendum tamen, quod non est idem non voluntarium et involuntarium. Non voluntarium enim habet privatam voluntatem penitus. Involuntarium autem ponit et affirmat voluntatem oppositi. Sensus enim est, nolo currere, hoc est, volo non currere, quod totum privatur non voluntario. Adhuc autem non idem est involuntarie facere, et non voluntarie facere. Quia in involuntario ponitur contrarietas voluntatis et dissensus a volito : non volens autem non oportet quod dissensum habeat ad volitum, sed simplicem negationem voluntatis. Et inde est, quod involuntarie operatum affert tristitiam operanti : non voluntarie autem operatum non necessario affert tristitiam operanti.
<--- Page Split --->
tem vel nocumentum. Ad statum quidem facientis, quia personam magnam decet esse honestiorem, et turpius est commissum inhonestum propter personam facientis. Propter quod dicit Tullius in libro Epistolarum, quod puer ingenuæ dignitatis captus a tyranno, cum ad indigna sibi cogeretur, impulso capite ad parietem et conquassato cerebro dixit moriens : « Non serviam nobilissimo animo hæc ipse perferens. »
Quid pro quo in talibus sit sustinendum vel operandum ?
- In operationibus autem talibus operantes aliquando laudantur, quando scilicet turpe aliquid vel triste sustinent pro magnis et per se bonis, quæ scilicet per ea acquiruntur, vel saltem non perduntur. Si autem e converso pro parvis et non per se bonis magna turpia vel tristia sustinent,quæ cuilibet viro honorato turpissimum esset ferre,vituperantur. Pro nullo enim bono etiam modico turpissima sufferre et pravi hominis est proprium. In aliquibus autem talibus operationibus laus quidem non fit, sed venia vel misericordia conceditur, quando aliquis ea operatur, quæ non oportet propter talia quæ humanam naturam excedunt, et quæ nullus utique honoratus vir sustineret : talis enim metus, ut dicunt Stoici, cadit in constantem virum. Sunt autem quædam quæ fortassis non est cogi : quia vel per nullam coactionem facienda sunt, sed potius durissima oportet pati, et moriendum est antequam fiant.
In his autem operationibus inter turpia quæ fieri coguntur, et inter pœenas quas aliquis patitur, considerendum est quid praeponderet. Turpia enim quæ fieri coguntur, ad tria mensuranda sunt, scilicet ad statum facientis, et ad obsccnitatem facti, et ad reipublicæ utilita-
Ad obsccenitatem autem actus, quia quidam actus sunt contra rationem, quidam autem contra virtutem et contra rationem, quidam etiam cum his duobus contra naturam, et quidam cum his tribus etiam contra consuetudinem. Et contra rationem quidem sicut mendacium. Contra rationem autem et virtutem, sicut incontinentia. Contra hæc duo autem et contra naturam, sicut in affectu impietas in parentes, et in effectu sodomia. Contra consuetudinem autem in eis, sicut est inventio novorum peccatorum. Et in his omnibus, sicut dicit Seneca in libro naturalium Quæstionum, quod quidam incumbens feminae, in tantum cum feminae incumberet, masculum fecit incumbere sibi : et speculo transverso ex opposito adhibito genitalia etiam incumbentis et in quibus incumbebat, considerabat : eo quod in speculo transverso multo majora apparebant quam essent.
Nocumentumautemvelutilitasreipu - blicæinhocconsideratur , quodtalema - lumfiatquodredimipossetsalutereipu - blicæ . Sicutsifortealiquismentituradhocquodsalventurunusvelpluresvelinrebusetstatudignitatis , quialiterproderentur . Quamvisenimtuncmen - daciummalumsitetsempermalum , t a - menalegislatorecivilinonimputatur , eoquodredimiturpietatisofficio : p r o - pterquodettalemendaciumofficiosumappellatur . Adidemreduciturciviliteradulteriumquodadulteracommittitnonintentionethoritransgrediendi , seduttyrannumcivesinservitutemvolen -
<--- Page Split --->
tem redigere prodat in sinu, sicut Judith Holofernem, et Dalila Samsonem : et aliquid huic simile fecit Jahel in tabernaculo suo Sisaram recipiens et interficiens et prodens.
Dicit enim Aristoteles, quod civiliter loquendo cum inimicis omnia cum proditione agenda sunt : cum tamen proditio semper mala sit, et mendacium, et adulterium. Non enim redimerentur nisi mala essent, nec redimuntur ad hoc quod mala non sint, sed redimuntur ad hoc quod a legislatore non imputentur in cenam propter utilitatem communem quae ex talibus aliquando causatur. Obscena autem quae nimia sua obscenitate redimi non possunt, eo quod rationem et virtutem et naturam et consuetudinem subruunt, nullo modo facienda sunt, nec causa metus, nec causa alicujus violentiae : sed potius moriendum est. Propter quod derisibilia sunt dicta Euripidis poeta' quae dicuntur Alcmeona, hoc est, quae de Alcmeone composuit metrice, tangens causas moventes quare Alcmeon matrem suam occidit. Dicit enim Euripides, quod Alcmeon cujusdam Amphiarai filius fuit. Amphiaraus autem suasu uxoris sua quae mater fuit Alcmeoni, persuasus fuit ad bellum Thebanum procedere : et movebat in una parte Eteocles, et in altera parte Polynices. Cum bello lethaliter vulneratus redisset domum, moriens dixit filio Alcmeoni, quod matrem 2 interficeret, accusationes tres imponens matri, scilicet quod sterilis esset, quae non nisi unum filium produxerat : et quod terra quam in dotem receperat, sterilis esset et infructuosa : et quod marito persuasisset ad bellum procedere, ubi lethalia vulnera accepisset : eo quod a marito absoluta alii nuberet. Et matrem propter has persuasiones interfecit, quae persuasiones cum insufficientes essent, contra rationem fecit cum homi-
nem occideret, et contra virtutem peccavit : et cum interficeret matrem, fecit contra naturalem pietatem, et contra omnem consuetudinem omnium animaliumEt ideo derisibilis est, quod dixit per talem accusationem coactum se esse ut occideret matrem.
CAPUT VI.
Quod judicium in talibus valde est difficile, quale pro quali sit eligendum.
Est autem difficile quandoque judicare quale pro quali eligendum sit, et quid pro quo sit sustinendum. Ad hoc autem judicium hoc aggravat, quod valde difficile est immorari cognitis malis et imminentibus, et quasi jam impendentia exspectare. Ut in pluribus enim quaquidem exspectantur in talibus, valde sunt tristia : quae autem coguntur, valde sunt turpia. Et quia difficile est judicium quid pro quo sit sustinendum, aliquando quidem coacti vituperantur, aliquando autem laudantur : et ideo dubium est qualia dicendum sit esse violentiae vel metus causa facta.
Vel forte dicendum etiam, quod ea quae simpliciter quidem violenta sunt, illa sunt quorum agens est in his quae exterius sunt, quando qui ea operatur, nihil confert. Illa enim semper involun-
<--- Page Split --->
taria sunt et ubique et semper. Quæcumque autem secundum seipsa quidem accepta involuntaria sunt, nunc autem et pro his causis et in hoc loco sunt voluntaria, magis assimilantur voluntariis. Quia operationes in singularibus sunt. Singularia autem in talibus voluntaria sunt, sicut in antehabitis est determinatum. In talibus ergo qualia pro quali eligenda sunt, non facile est tradere per artem : eo quod multæ sunt differentiæ in singularibus, quæ ad unam communem rationem redigi non possunt : tamen ad artem quam præmisimus, respiciendum est, utrum scilicet redimi possit quod fit utilitate majori, vel maxime autem, ut diximus, in his quæ pertinent ad rempublicam.
menta Zeno sustinuit antequam secretum revelaret.
CAPUT VII.
Quod delectabilia exteriora non inducunt coactionem quæ a turpibus excuset.
Zeno Thelengatorii filius, non modicus inter Philosophos existens, utpote Xeno phanis et Parmenidis discipulus propinquus temporibus Democriti, sicut qui apud Eleatem civitatem octogesima oc tava olympiade floruit, et lites sive disputationes et de natura narrationes Pythagoræ et Democriti et Empedoclis describit, et qui primus, ut dicitur, dialecticam fecit, quæ tamen non invenitur nisi de Elenchis, ad cujus similitudinem Empedocles Rhetoricam composuit. Hic igitur Zeno talis et tantus cum Diomedontem quemdam tyrannum Eleatis civitatis impugnatorem, cum esset civis ejusdem civitatis, et Diomedontem dejicere conaretur a potestate ne civitatem invadere posset, captus est a Diomedonte tyranno : et cum quæreretur a tyranno, quod esset consilium et secretum reipublicæ in civitate, sciens quod pro nulla coactione mysterium consilii principum et reipublicæ esset revelandum, linguam quæ revelare posset dentibus abscidit, et in faciem tyranno exspuit, facto dicens plus quam verbo, quod mysterium non sit revelandum. Propter quod etiam tyrannus Zenonem philosophia et virtute conspí- cuum in mortario contundi fecit pistello desuper feriente : quæ amarissima tor-
Si quis autem dicat, quod propter hoc quod delectabilia exteriora, et bona exteriora alliciunt animum concupiscentis, inferunt violentiam et violenta sunt propter hoc quod sunt extresincus existentia, et ab extrinsecus movent sicut violenta. Primum quidem inconveniens quod ad hoc sequitur, est quod secundum hæc omnia quæ agimus, erunt violenta : quia delectabilium gratia omnes homines omnia operantur quæ operantur. Quidquid enim agimus, agimus vel fugiendo triste, vel prosequendo appetibile. Ratio etiam est ad hoc, quia, sicut patet ex prædictis, quod vi et involuntarii facimus, facimus cum tristitia : quæ autem propter delectabilia fiunt, cum delectione et gaudio fiunt. Propter vim ergo et metus causa non fiunt.
Quod autem aliquis dicat, ut Plato, cavenda esse exteriora quæ nos ad turpes delectationes compellunt, ridiculum est : potius enim dicet cavere seipsum, sicut bene venabilem a delectatione exteriorum. Si enim confirmatus esset in virtute, non de facili venari posset et capi delectatione exteriorum. Ridiculum etiam est quod dicit Plato, quod aliquis bonorum quidem seipsum ponat causam, tur-
<--- Page Split --->
pium autem ponat causam exteriora quasi cogentia: cum homo ex seipso causa sit et bonorum et malorum, et exteriora non cogant, nec etiam moveant, nisi per appetitum qui in ipsa extenditur. Quod autem dicit Plato, hominem esse causam bonorum et non malorum, accepit a Socrate doctore suo qui Stoicorum princeps fuit, et omnes virtutes intra hominem esse dixit dono divino animae collatas, et ex seipso hominem semper bene agere, nisi delectabilium exteriorum subverteretur concupiscentia deceptus et illectus. Et in anima dixit omnem esse scientiam ex qua sufficeret ad omnem contemplationem, nisi phantasmatum exteriorum subverteretur deceptione. Hoc autem secundum Peripateticos ridiculum est, eo quod ex falsa procedit hypothesis: quia nec virtutes scientiae in nobis sunt, nisi quod innati sumus suscipere eas. Perficere autem est a doctrina vel assuetudine, sicut in secundo hujus scientiae volumine statim in principio probatum fuit. Ex omnibus ergo his quae dicta sunt, rationabiliter videtur utique, quod violenter sit cujus principium activum et motivum est extrinsecus, nihil conferente ad violentiam vel metum vim passo.
CAPUT VIII.
De involuntario per ignorantiam.
Quod autem propter ignorantiam involuntarium est, hoc quidem omne secundum omnem sui differentiam et modum est non voluntarium : tamen non secundum omnem modum est involuntarium. Sed hoc est involuntarium, quando factum triste est et in pœenitudine voluntati secundum se contrarium. Qui enim propter ignorantiam operatur quaecumque, et nihilominus non tristatur in operatione facti postquam scivit, ille quidem volens non operatus est, quia non potuit velle quod non scivit : neque rursus nolens operatus est, quia postquam scivit,non est tristatus de eo,quod propter ignorantiam fecit. Ex quo relinquitur, quod quidquid in pœenitudine est facti, nolens videtur fecisse quod fecit : qui autem non pœenitet de facto, quia alter est ab illo, et differt sic, non volens ex hoc nomine vocetur. Quia enim differt ille ab illo, melius est ad rei significationem talem nomen habere proprium, quam si communi nomine significaretur et diceretur nolens sicut et ille qui pœenitet de facto, et confusio esset ex communitate nominis, et proprietas in loquendo non servaretur.
Ad intellectum autem eorum quae dicta sunt, notandum quod voluntarium ab actu volendi dicitur, et non a potentia vel habitu. Tale autem voluntarium inter
Voluntarium unde dicitur ?
<--- Page Split --->
duo est, scilicet inter volentem a quo exit, et inter volitum quod est movens volentem, et ratio voluntarii, et forma, et finis movens per formam a volente conceptam et affectum. Forma, quia informat volentem ad hanc speciem vel illam. Ratio, quia ex ipsa diffinitur actus in quantum voluntarius est, sicut diffinitur fornicatio per improbam voluntatem cum effectu circa venerea. Finis autem est, quia illo habito quiescit actus voluntatis. Voluntarium ergo privari potest ex parte volentis, vel ex parte voliti. Ex parte volentis non privatur nisi per violentiam. Ex parte voliti autem non potest privari in quantum voluntarium est: quia hoc ponitur statim in quantum ab intrinseco principio dicitur esse factum. Sed si privatur, non privabitur nisi per privationem formae voliti ut volitum est: et hoc non potest nisi per ignorantiam circumstantiarum quae faciunt ipsum volitum ut volitum est. Aliquid enim volitum est in loco ex ipsa loci circumstantia, quod alias non esse volitum. Similiter autem est de tempore et fine et omnibus aliis circumstantiis. Ex parte ergo illa causatur involuntarium per ignorantiam dictum. Et cum dicitur involuntarium, non privatur volontas in actu, sed privatur forma volendi quae fecit ipsum voluntarium. Nihil enim prohibet quin aliquid sit volitum sub forma una, quod sit contrarium voluntati si illa forma careat. Vult enim aliquis esse abbas sub forma abbatie volens religionem, quam nequaquam vellet si forma illa careret. Et vult etiam aliquis uri et secari, quod omnino voluntati contrarietur, si sub forma sanitatis non esset. In omnibus igitur talibus si involuntarium sit, oportet quod voluntati actuali sit contrarium: et quod contrarium est, pcnitudinem et tristitiam affert in facto. Quod igitur sic involuntarium est, postquam factum est, tristitiam affert facienti. Adhuc omne quod placet factum,habitualem habuit ad minus voluntatem, et non contrariantem in faciendo. Habitualem autem voluntatem vel non
contrarietatem conferens ad operationem, aliquid confert: et qui aliquid confert, non omnino est involuntarius. Talis igitur non omnino involuntarius est. Sicut enim in violento nihil debet conferre vim patiens, quinimo dissentire et conari in contrarium: ita etiam in involuntario propter ignorantiam, dissensus requiritur et molestia postquam scitur.
Ex quo patet quod non est idem involuntarium et non voluntarium, quia involuntarium habet actualem voluntatem contrarii,non voluntarium autem nullam habet. Non voluntarium enim accipimus negative, et non privative, vel infinite. Nec iterum sequitur, est non voluntarium: ergo involuntarium: quia nolo, non vis, per totum condeclinabilium voluntatem secundum actum habet affirmatam, sed volitum negatum: unde cum dico, nolo currere, sensus est, volo voluntate actuali non currere. Cum autem dicitur, non volo currere, negatur actus voluntatis et volitum. Patet ergo quod bene sequitur, est involuntarium: ergo volitum: sed non sequitur, est involuntarium: ergo non volitum. Iterum patet quod non est idem non volentem operari, et nolentem operari: sed bene sequitur, involuntarie operatur: ergo nolens operatur: sed non convertitur, nolens operatur: ergo involuntarius operatur: quia potest nolens operari qui nihil vult de volito, nec secundum substantiam, nec secundum formam: involuntarie autem operans, ad minus vult actum quem facit, tunc cum facit eum, quamvis nolit eum sub tali forma.
Similiter autem attendendum est quod dicitur de ignorantia. Potest enim dici ignorantia a privatione simpliciter privante scientiam, et vocatur ignorantia privationis, et est idem quod non scientia, vel nescientia : vel potest privare principia scientiae per quae venitur in scientiae perfectionem, quae privantur per hoc quod aliquis disponitur per contraria principiorum, sicut illi qui dixerunt omnia esse unum per hoc quod mutabilitas
<--- Page Split --->
contradictoria facit simul esse vera : et haec vocatur ignorantia mala dispositionis : et neutro modo dicitur ignorantia quae facit involuntarium. Est etiam ignorantia quae privat scire in universali, vel particulari, vel in agere, quarum nulla facit involuntarium. Omnibus enim his positis contingit involuntarium esse. Sciens enim non suam non esse cognoscendam : sciens etiam quae sua sit, per rationem medii et comparans unum ad aliud, et concludens non esse cognoscendam non suam, potest involontarie cognoscere non suam, si non sua sub forma suae sibi exhibeatur, sicut inter Jacob et Liam se habuit. Nulla igitur ignorantia sive contemplativorum sive agendorum involuntarium facit, nisi ea sola quae est privatio notitiae voliti, secundum quod sibi faciunt causam et formam voliti circumstantiae. Et si aliquis dicat quod res volita non est sine formis suis : et ideo voluntas cadens super ipsum, cadit super ipsum secundum quod est sub formis. Vere ille nescit quid dicatur. Omnia enim verba ad actum animae pertinentia, separant et dividunt ea quae secundum naturam non sunt divisa. Et ideo aliquid est volitum secundum se, quod sub tali forma nolitum est. Haec ergo sola ignorantia facit involuntarium. Et signum est ejus, quod nihil confert ad operationem talis : et talis est quando tristitiam et pcnitudinem habet in peccato : et si hanc non habeat, etiamsi ignoret circumstantias in quibus est actus, tunc quidem facit ignorans quod facit, quia factum suum non scivit : sed non facit per ignorantiam quae facit involuntarium, eo quod ignorantia quae facit involuntariam, ad factum vult habere contrarium voluntatem.
Quod aliud est propter ignorantiam operari, et per ignorantiam, et ignorantem.
Alterum autem videtur propter ignorantiam operari, ab eo quod est ignorantem facere, et ab eo quod est per ignorantiam facere. Ebrius enim vel qui irascitur, non videtur propter ignorantiam operari, sed propter aliquod eorum quae dicta sunt, quae sunt ebrietas et ira. Talis enim non sciens operatur, sed non ignorans ignorantia quae involuntarium faciat. In his enim generaliter notandum, quod quaedam sunt voluntaria, eo quod causa eorum antecedens voluntaria est. Effectus enim per se sequitur ad causam. Volens enim praecibere tibiam, confert et operatur ad claudicationem : et ridiculum est quod hoc dicat sibi esse involuntarium, ad quod confert et operatur ex propria voluntate. Ita etiam se inebrians confert et operatur ad ignorantiam : et ideo quod sic ignorans operatur, non involuntarie operatur : propter quod sibi imputatur et opus : ergo talis ignorantiam habet in agendis : sed illa ignorantia non facit involuntarium quod factum est, quamvis ignoret quod facit. Voluntarium enim est, ad quod quis confert et operatur. Sicut autem est in ope-
<--- Page Split --->
ratione vini quod ignorantiam reducit agendorum, sic facit ira, propter hoc quod est accensio sanguinis et evaporatio fellis. Spiritus enim ascendentes supra et sanguis faciunt oppilationem, per hoc quod ascendunt ad caput, et oppilant vias spirituum animalium, et ipsos spiritus perturbant, et commiscent operationes eorum. Propter quod consuevimus dicere iratis, quod digerant iram, sicut dicimus ebriis, quod digerant vinum. Tales igitur ignorantes faciunt quod faciunt, sed non faciunt propter ignorantiam. In facto enim propter ignorantiam nihil ad faciendum confert operans : isti autem conferunt per iram et ebrietatem, cujus ipsi sunt causa. Per ignorantiam autem aliquando facit aliquis, qui errat in opere, vel propter ignorantiam privationis, vel ignorantiam dispositionis : sed non facit propter ignorantiam ille. Propter ignorantiam autem facit, quando ignorantia causa est volendi hujus, quae si non esset, nullo modo vellet : et talis est ignorantia circumstaniarum. Sicut occidens filium quem filium ignoravit, propter hoc quod in forma pugnatoris venit : quem si filium esse scivisset, nullo modo occidere voluisset. Et ita est in aliis.
Si autem aliquis operam det rei licite, et per illud efficiatur insanus, si forte cogitat de republica vel aliquibus honestis et sanitatem capitis amittat ex studio, de illo non est idem judicium. Cogitatio enim assidua spiritus et calorem ascendere facit ad locum cerebri. Haec autem secum trahunt malas materias in cerebrum, quae cum multiplicatae fuerint, gravatur et oppilatur. Ille quidem ignorans facit postea quod facit : sed si malum facit, non quidem est involuntarium quod facit, eo quod contrahit et cooperatus est ad ignorantiam : sed quod factum non imputatur ei, sicut ebrio vel irato, ideo est quod rei licita et honesta operam dedit. Et in causa ignorantia idem est judicium de ignorantia morionum, qui ignorantiam ex natura habent
invincibilem. Et hi quidem ignorantes faciunt quod faciunt et non accusantur : non tamen sunt involuntarii, quia pœenitudinem et tristitiam non habent in eo quod fecerunt.
CAPUT X.
Qualiter omnis malus ignorans est, et non involuntarius.
Ignorat quidem igitur omnis malus 9. quae oportet operari, et quibus fugiendum est : et tamen ignorantia non excusat, quia propter peccatum tale ignorantia injusti et universaliter mali fiunt et voluntarie. Involuntarium autem secundum praedictam involuntarii rationem dictum, vult quod non dicatur involuntarius si quis ignorat quod confert. Ignorantia enim quae est in electione, non est causa involuntarii, sed est causa malitia.
Ex praeinductis autem manifestum est Quae igni quod ignorantia multiplex est. Est enim ignorantia contemplativorum, et est igno- rantia agendorum. Ignorantia autem agendorum est ignorantia majoris pro- positionis, et ignorantia minoris. Haec autem in syllogismo practico, sicut di- ctum est saepe, aliter sunt quam in syllo- gismo contemplativo. In practico enim major propositio est operabilis determi- natio. Minor autem est appetitus electi- vus ad operationis impetum. Conclusio autem opus melius. Et in hoc syllogismo majori non errat nec ignorat. In appetitu autem electivo duo sunt : unum ex ele-
<--- Page Split --->
ctione, alterum ex appetitu. In malo autem id quod est in appetitu, dominatur et ad se trahit electionem et claudit oculum ad rationem eligibilis secundum quod ex electione determinatum est : et talis clausura error est et ignorantia : et hic est error et ignorantia quo omnis malus est ignorans. Bonus autem e contra dominium habet ex electione super appetitum : nec clauditur ei discretio eligibilium ex appetitu, sed potius ex vi discretionis trahitur appetitus ille : et ideo non errat. Et ideo omnis malus errat in minori propositione syllogismi practici. Hæc cæcitas non est similis cæcitati ejus qui orbatus est oculis : sed est similis cæcitati quæ dicitur acrisia, in qua cæcitate cæcus omnia videt, præter hoc solum quod ibi et nunc convenit. Itaque malus omnia videt præter hoc quod convenit in opere, concupiscentia vel ira claudente sibi intellectum. Nec dicitur ignorans a privatione scientiæ in habitu : sed ignorans dicitur, quia rationem eligibilis non sequitur. Et hæc est cæcitas sicut cæcitas cæci ex carentia ducis. Diximus enim in præhabitis quod participans qualiter ratione, rationem non habet ex ipso, et sic récte non ambulat nisi ducatum sequatur rationis : si ergo ab illa convertitur, privatum est lumine ducis et ignorans : omnis autem malus avertitur et ignorans est : omnis igitur malus ignorans est. Quia tamen avertendo voluntarie confert et operatur ad hoc quod ignoret, hæc ignorantia non est quæ excusat, sed quæ malum causet : non enim involuntarium opus facit, sed potius voluntarium, in hoc quod volendo operatur, et operando avertit se a lumine quod ipsum dirigeret si ad illud converteretur.
Ignorantia universalis involuntarium non facit, sed ea quae in singularibus est.
Universalis etiam ignorantia involuntarium non facit, sed potius ea quae in singularibus est, in quibus et circa quae est operatio, propter naturalem ignorantiam vituperantur qui sic ignorant. Qui autem in singularibus circumstantiis in quibus ignorant, propter ignorantiam accipiunt misericordiam et veniam : quia quicumque ignorant aliquod singularium in quibus est actus, involuntarie operantur. Et ideo forsitan non est malum determinare quae et quot sint talia singularia. Universalia autem hic dicuntur quaecumque sint principia operabilium in operabilibus dirigentia, sive sint juris naturalis, sive juris positivi, sive etiam per rationem determinata si nulla auctoritate statuta sint : talia enim ignorans tenetur scire. Et sicut in naturis non fit peccatum sive per defectum sive per abundantiam, quod naturae non imputetur, eo quod intellectivam quae dirigens est naturam, non consequitur : ita in talibus non fit peccatum quod voluntati non imputetur, eo quod rationem non consequitur in operabilibus dirigentem. Et ideo hoc peccatum aggravat et non involuntarium facit : nec veniam meretur et misericordiam, sed potius increpationem et exprobrationem : et est simile ei qui sibimetipsi eruit
<--- Page Split --->
oculos ne recte vadat. Hæc etiam vocatur ignorantia juris secundum quod jus largissime accipitur, secundum quod dicitur ars esse æqui et iniqui : eo quod est collectio principiorum hominem ad rectum dirigentium et non a recto avertentium.
Hæc autem ignorantia affectata dicitur, et crassa, et supina. Affectata quidem affectu antecedente : quia per affectum quis avertitur a talium studio et considerratione. Crassa dicitur per methaphoram : quia sicut crassi oculi male vident, nec vident rem in debita quantitate vel numero : et sic affectus infundit rationale per participationem dictum, ut non videat facienda sub debita ratione faciendorum. Supina autem dicitur, quia non ex natura, sicut in morione : nec ex difficultate scibilium causatur, sed potius ex voluntate subtracta jacet, quæ est voluntas non inquirendi vel considerandi rationes operabilium : et sic ad istam ignorantiam confert et cooperatur omnis ignorans. In singularium autem ignorantia totum oppositum est : quantumcumque enim studeam, quantumcumque considerem, quantumcumque tendat voluntas in contrarium, adhuc infinitis causis contingit singularia ignorare : quæ si scientur, nunquam essent volita quæ fiunt. Et ideo ignorantia singularium facit involuntarium et non ignorantia universalium. Et hæc est causa, quod oportet nos de singularibus considerare quantum pertinet ad propositum : de quibus tamen rhetor certam tenetur dare rationem.
De explanatione circumstantiarum in quibus est actus.
Circumstantiae autem in quibus est actus et quarum ignorantia facit involuntarium, sunt sicut quis fecit, et quid fecit, et circa quod operatus est, vel in quo sicut loco, vel tempore operatur quando, aut cum quo operatur sicut instrumento, et gratia cujus sicut finis, puta gratia salutis : et qualiter, et hoc dupliciter, scilicet in modo actus secundum quod exit ab operante, sicut dicimus, qualiter fecit, hoc est, quiete vel vehementer, vel secundum qualitatem quæ regit in opere, sicut quærimus, qualiter fecit, intendentes utrum rei licitæ vel illicitæ operam dedit : et alia quæ his similiter dicuntur.
Omnia quidem igitur hæc nullus utique secundum totum ignorabit non insanus existens. Hoc autem manifestum est ex hoc quod nullus operans se operantem ignorat. Qualiter enim seipsum ignorare posset cum ipsemet operans sit sciens et eligens. Nihil enim est quod abscondit se operantem a seipso, neque secundum substantiam, neque secundum accidens : et ita quis faciat, nemo ignorat. Tamen quis inter circumstantias ponitur : quia licet involuntarium non faciat, tamén fa-
<--- Page Split --->
cit ad aggravationem peccati, et commendationem boni. Sacerdos enim peccans vel Episcopus, turpior est, et faciens bene, commendabilior est.
Quid autem operatur bene contingit ignorare quodammodo, sicut in dictis in excusatione sui consueverunt dicere, excipere ipsos, vel non scire quid dixerunt : nec esse mirum, quoniam ineffabilia erant quae dicebantur, id est, quemadmodum si dicantur Æschyli mystica. Potest enim aliquis fabularum mira non intelligens loqui ad exprobrationem vel commendationem aliquorum audientium et intelligentium ordinata. Sicut si dicat fabulam Phaethontis coram malis prælatis, et non intelligat quid dicat : illi autem de se dici intelligant : qui sicut Phaeton male dirigens currum Solis in cœlo, a Jove fulmine percussus est : ita ipsi in terra male dirigant currum rationis, et ideo percutiendi et dirigendi deponendi sint : propter quod dicens fabulam injuste exprobationes recipit, quia nulli ex voluntate propria exprobrare voluit, nesciens quid diceret.
Fuit autem iste Æschylus cujusdam Euphorionis filius civis Atheniensis, qui multa mystica de sagittricibus et sacerdotissis scripsit 1, et in Sisipho, qui liber dicitur petram volvens : eo quod duritiem metaphorice semper vult quæri in altera parte. Mystica etiam scripsit in libro de Iphigenia, et in libro qui dicitur Hypopypodes. In his omnibus libris de terra et de dea terræ et de diis infernalibus magis mystica quam expressa tangere videtur. Mystica autem dicuntur a Græco μύστης quod Latine sonat secretum : eo quod in omnibus suis dictis intentionem doctrinæ suæ celat sub miris fabularum. De isto autem Æschylo dicit Heraclides
Ponticus in primo de Homine libro, quod aliquando in tabernaculo suæ domus periclibatatur occidi propter hujus mysticam rationinationem, quod quidam contra se dici reputabant, et occisus fuisset, nisi machinationem occidentium præsensisset, et fugiens ad templum Dei quod in Areopago stabat, propter reverentiam loci conservatus fuisset. Areopagitæ autem recusantes ipsum ut debentem judicari primum et condemnari, judici tradiderunt : sed judicium evasit benevolentia judicum : et liberum absolvebant eum propter ea quæ operatus est in Marathonico bello quod Persæ contra Athenienses agebant : in quo bello fuit quidam Amynias nomine manibus truncatus 2 : et ipse Æschylus quasi lethaliter vulneratus domum reportatus, in epigrammate sepulcri scriptum habuit : « Æschylum Euphorionis filium Atheniensem civem hoc sepulcrum abscondit mortuum frumenta ferentem. » Eo quod mystica seminaverat, quæ in multos intellectus interpretari poterant ad fructum humanæ conversationis. Sic igitur contingit ignorare quid.
Exemplum autem ejusdem est sicut monstrare volens sive docens ab arcu dimittere missilia, ut qui telum docet in arte sagittaria, et tempore consueto doceat, et cum loco competenti, ubi non est transitus hominum, et telum dirigens ad signum, inopinat interficiat hominem : hic enim nescivit quid fecit et involuntarium est factum. Adhuc exemplum ejusdem est, quod aliquis filium proprium existimabit oppugnatorem si forte compugnatorem insidiatus per viam oppugnatoris inimici occurrat filius, et filium credens inimicum interficiet eum. Sicut Euripides narrat de Merope, quod Trefontem
<--- Page Split --->
proprium filium interfecit pro inimico.
Ignorare etiam potest quo instrumento faciat, sicut si credit jacere rotundatam hastam sive hebetatam, quae sit lanceata, et alicui vulnus vel mortem inferat, sed ad hoc oportet addere quod rei licite operam det, et in loco talibus exercitiis competenti. Vel lapidem jaciens credat pumicem esse, et ex lapidis jactura damnum aliquod incurrat.
Exemplum autem ejus quod est cujus gratia, est sicut chirurgus in salutem sanitatis percutere vel incidere putans occidat, dummodo de contingentibus secundum artem nihil omittat. Et sicut pugil ostendere vel docere volens artem pugillatoriam, vulneret, et vulneratus moriatur. Omnia enim haec sunt singularia in quibus est actus, et circa quae est ignorantia illa quae facit ignorare quod operatum est et operari voluntatem, et maxime si ignorantia sit in principalissimis istorum. Esse autem principalissima videntur in quibus, hoc est, circa quae est operatio, hoc est, quod operatur et cujus gratia, quod est idem quod quo fine. Involuntario autem per ignorantiam sic dicto adhuc addere oportet, quod postquam scitur quod ignoratum fuit, tristitiam feret et pcnitudinem de facto sive operato. Circumstantiae enim sunt quae faciunt volitum esse : actus enim voluntattis sine circumstantiis acceptus, informis est, et ex circumstantiis rationem accipit volendi.
Et quod quidam objiciunt quod multae sunt circumstantiae, una autem forma uniuscujusque : unum autem a multis causari non potest aeque causantibus et secundum unam rationem causalitatis. Dicendum, quod sic est in natura, quod rei quidditas est a forma et fine : multas tamen habet potentias id quod fit, a faciente, et a materia, et a tempore, et loco in quibus fit, ex quibus diversis est pejus et melius, et similiter habet potentias a modo et instrumento quibus fit : ita est in moribus, quia speciem dant quid, et cujus gratia : aliae autem circum-
stantiae ad bonitatem vel malitiam conferunt potentiam. Nec obstat quod circumstantiae dicuntur quasi extrinsecae, cum formae rei et potentiae intrinsecae, esse debeant : quia quamvis sint extrinsecae ad bene et male quod in operante est, secundum quod in superioribus est ostensum : tamen intrinsecae sunt ad operationem cui formam dant et potentiam in bono et in malo.
CAPUT XIII.
Quid sit voluntarium ?
Cum autem involuntarium sit uno modo, quod vi metusve causa fit, alio modo quod propter ignorantiam fit : voluntarium utrique opponi videbitur utique esse, cujus principium operis in ipso faciente est, qui determinata scientia et certa dignoscat singularia in quibus est operatio. Principium autem secundum veram rationem principii accipitur, scilicet quod sic principium est, quod a nullo principiatum, et ex seipso principium, sicut est voluntas non coacta vi, nec metu territa : et hoc principium in ipso non localiter tantum, sed secundum liberae facultatis potestatem, sicut dicimus in nobis esse, quorum nos sumus causa ex nobis ipsis, et quae libere possumus facere et dimittere. Quia autem appetitus non videt sicut oculus, ideo duce indiget : nec movetur nisi ductu demonstrati voliti : et ideo participans qualiter rationem, demonstrationem accipit voliti secundum
<--- Page Split --->
quod volitum sub circumstantiis quae ipsum volitum efficiunt demonstratum : et sic oportet quod voluntarium sciat singularia.
- Forsitan igitur non bene dicitur a Plaec ira nec tone quod involuntaria sint, quae propter concupisnita totum iram vel propter concupiscentiam fiunt. tarium. Forsitan autem dicimus, quia in veritarima ratio. te ira oppilando libertatem impedit voluntatis, concupiscentia autem ligando tenet. Nec ira autem nec concupiscentia totum tollit voluntarium. Qui ergo id quod remanet sibi de voluntario confert ad operationem, aliquid contulit. Jam autem probatum est, quod quantumcumque aliquis parum conferat ad opus, necessario sequitur opus illud non involuntarium esse. Si ergo dicatur involontarium quod sit per iram et concupiscentiam, primum quidem inconveniens quod ad hoc sequitur, est quod nullum animalium aliorum ab homine, similiter nullus puerorum aliquid voluntarie operabitur. Bruta enim non faciunt ea quae faciunt, nisi per concupiscentiam vel iram. Pueri autem quia stabiles conceptiones non habent, et non nisi per concupiscentiam vel iram moventur ad opera : cum tamen in ipsis animalibus et in pueris sit facere, vel non facere, et sic principium operis in ipsis sit. Principium enim operis quod est appetitus, secundum incohationem est in brutis propter animae sensibilis ad naturam organi obligationem, in pueris autem est sicut fluitans et fluctuans ex humiditate complexionis, in viris vero secundum naturalem est perfectionem. Licet ergo in pueris et in brutis sit imperfectum agendi principium, tamen est aliquo modo. Habitum autem est, quod quantumcumqne parum aliquis conferat ad actum quem facit, sequitur operationem non esse involuntariam. Licet ergo in brutis et in pueris non sint voluntaria secundum omnem perfectionem voluntarii, tamen etiam non est involuntarium, quia aliquid conferunt. Per iram et per
concupiscentiam facta, non involuntaria sunt.
Deinde quaeramus ab eis, utrum penisecund a ratus nihil eorum quae propter concupiscientiam vel iram fiunt, sit voluntarie operatum, vel bona quae fiunt per iram vel concupiscentiam sint voluntarie operata, mala autem per iram vel concupiscientiam facta, operata sint involuntarie? Sed ridiculum est cum una causa sit in nobis bonorum et malorum, quae est ira vel concupiscentia, quod dicamus nos voluntarie esse causas bonorum, et involuntarie esse causas malorum. Quod vero omnia dicantur involuntaria sic facta, sive bona, sive mala, jam in praecedentibus improbatum est: quia ira non totum voluntarium impedit, nec concupiscentia totum ligat: irascens ergo vel concupiscens aliquid confert propter quod involuntarius esse non potest.
Adhuc inconveniens est, quod illa diTertia ratio. cantur esse involuntaria, quae secundum ordinem civitatis oportet appetere : oportet autem et irasci in quibusdam, sicut in bellis contra bostes, in quibus ira et furor confortant : et oportet quaedam concupiscere, sicut sanitatem in corpore, et disciplinam in mente ardenti desiderio concupiscere oportet : et sicut redditio debiti in matrimonio sine concupiscentia carnali non est : quae autem civiliter oportet facere, nunquam involuntaria sunt : ergo quae propter iram et concupiscentiam fiunt, non involuntaria sunt.
Adhuc quia videntur omnia involuntaQuarta raria tristia esse : quae cumque autem fiunt secundum concupiscentiam vel iram, sunt delectabilia : sunt ergo non involuntaria.
Adhuc autem quaeramus ab istis, quid Quinta radifferentia afferant ad hoc quod involuntaria fiant ea quae fiunt secundum cogitationem concupiscentis peccata, vel quae fiunt secundum iram ? Videtur enim quod nihil : ambo enim quidem fugienda sunt : fugienda autem non sunt, nisi ea quorum in nobis est principium fugiendi.
<--- Page Split --->
Ergo quamvis in ita vel concupiscentia simus existentes, in nobis habemus principium fugiendi, et non fugientes conferimus ad operationes. Voluntariae ergo et non involuntariae sunt. Quamvis ergo differenter voluntatem impediant ira et concupiscentia, in hoc tamen non differunt, quin utrumque voluntarie averti posset ab illicito. Ira enim ex motu sanguinis et caloris et fellis, ad rationem et voluntatem triplex affert impedimentum, scilicet oppilationem ex malis materiis, turbationem spiritus animalis qui calore et vapore cordis impulsus vehementer et inquiete movetur, et ideo formas quas deferre deberet, non ordinate, sed potius unam in aliam impulsans repræsentat : commiscendo etiam operationes per calidum facit impeditas, ita quod dextra facit sinistra, et extrema intima, et e contrario. Concupiscentia autem non nisi ligando impedit : et ideo concupiscentia magis assimilatur violento, ira autem magis assimilatur ignorato : sed in hoc non differunt, quin ab utroque averti possint.
Sexta ratio. Adhuc autem quamvis ira et concupiscentia sint irrationales passiones in homine, non tamen minus sunt humanae : ergo et operationes quae sunt ab ira et concupiscentia operationes hominis et humanae sunt : ergo aliquid dandum est eis in quantum humanae sunt : hominis autem ut homo est hoc proprium est esse dominum suorum actuum : operationum ergo quae sunt ab ira et concupiscentia homo dominus est : inconvenientius itaque est ponere, quod facta per iram vel concupiscentiam sint involuntaria. Nos autem hic dicimus non diffinitionem multiplicitatis ignorantiae : quia non facit ad propositionem. Est enim ignorantia naturalis, et accidentalis : naturalis, sicut in morionibus : accidentalis, quam aliquis fecit in seipso, sive per hoc quod dedit operam rei licita, sive etiam per hoc quod dedit operam rei illicitae : et utique ignorantia dicitur secundum materiam. Secundum causam autem efficientem dicitur ignorantia vin-
cibilis et invincibilis, vel facile vincibilis vel difficile. Secundum formam autem dicitur ignorantia scibilium vel agibilium, universalis vel particularis, juris vel facti. Secundum causam finalem vero dicitur ignorantia sacerdotis privatio scibilium quae exiguntur ad officium sacerdotale, vel alterius qui publicum habet officium et non habet scientiam exsequendi. De istis enim ignorantiis nihil hic intendimus, sed de sola illa quae facit involuntarium in operatione. Neque ad nos pertinet hic disceptare, quae istarum ignorantiarum excuset vel a toto, vel a tanto : hoc enim pertinet ad legem positivam. Similiter ab illa parte qua vis et metus diversa sunt : vis enim, ut Labeo dicit, et metus valde differunt, non ad nos hic pertinet determinare, sed ad legem positivam, quae distinguit metum qui potest cadere in constantem virum, et qui non potest, et ubi potest cadere, et ubi non, et similiter et quando. Et utrum in ipsum cadens sit, vel non sit in ipsum, sed in conjunctos, ut uxorem, et filios, et amicos. Nos enim hic de metu et v i non nisi secundum duo quae sunt in ipsis, scilicet secundum quod est extra, et non in nobis, eo quod in facultate nostra nihil est : de hoc etiam secundum quod utrumque causa est involuntarii. Haec igitur de involuntario dicto per violentiam, et de involuntario dicto per ignorantiam, et de voluntario utrique opposito dicta sunt.
<--- Page Split --->
quod unumquodque tale, et illud magis. Hac igitur ratione qui tractat de virtute, de electione tractabit.
Secunda ratio est, quia electio magis secunda ratio. mores videtur judicare quam operationes. In praecedentibus enim dictum est, quod bene morale est in operante, et non in opere, nisi secundum signum : et quando est in operante, sic est in eo. Primum quidem si sciens sit eligens, et propter hoc eligens. Dictum est etiam, quod scire parum vel nihil prodest : electio autem et voluntas non parum. Mores autem judicantur quoad nos. Cum igitur bene morum consistat et in voluntate et judicio consiliativo sicut in causa, in operatione autem non consistat nisi sicut in signo, constat quod in electione magis bene morum judicamus quam in operatione. Qui enim bene eligit, bonus est : nec bene operatur, nisi eligeret : propter quod bene in electione causa est ejus quod est bene esse in operatione. His igitur de causis tractandum est de electione.
- Determinatia voluntar- rio et involuntario, de electione dicendum est.
Determinatis autem voluntario et involuntario prædicto modo, sequitur ut pertransire debeamus de electione : pertransire quidem, quia subtiles rationes de natura potente eligere hic assignandæ non sunt : sed de electione ,quæ refertur ad virtutem, hic sufficit figuraliter pertransire propter duas rationes. Quarum una est, quia maxime proprium videtur esse virtuti : differentia enim constitutiva ultima magis propria est rei diffinitæ. In diffinitione autem virtutis ultima differentia fuit, quod sit in medietate consistens quoad nos. Ibidem etiam dictum fuit, quod sit electivus habitus. Electivus autem habitus consiliativus habitus est, ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum 1. Consilium autem judicativum est : judicativum autem consilium non est, nisi de his quæ possunt sic et aliter se habere : hoc autem medium est non rei, sed quoad nos. Electio ergo judicativa est medii : et si virtus dicatur conjectatrix medii per sui substantiam, secundum quod virtus moralis est, non erit conjectatrix medii nisi per judicium electionis : ergo per judicium electionis virtus est in medio. Electio ergo magis propria est quam etiam medium, quia propter
Electio autem in uno quinque generum esse ponitur, scilicet voluntarii, vel Concupiscentiæ, vel iræ, vel voluntatis, vel opinionis. Electio quidem enim utique voluntarium quiddam esse videtur : non autem idem est voluntario, sed voluntarium est in plus. Voluntario quidem etiam pueri et animalia bruta communicant, electioni autem non communicant. Per ipsum enim subjectum in quo potentia et actus radicantur, probatur quod non omne voluntarium est election. Diximus enim in præhabitis, quod voluntarii potentia tripliciter est, scilicet secundum inchoationem, dispositionem, et perfectionem. Inchoatio autem voluntarii est in posse facere et non facere, hoc est, quod in nobis sit facere et non facere : et hoc bene est in brutis. Dispo-
<--- Page Split --->
sitio autem, quando ex natura quidem rationem habemus faciendi et non faciendi, sed non ex actu in vigore sive confortatione rationis : et sic voluntarium est in pueris. Perfecte autem habemus quando ex perfectione naturae perfecte discernimus quod in nobis sit facere et non facere. Patet igitur quod voluntarium per prius et posterius est in brutis et pueris et adultis : et sic aliquo modo est in pueris et brutis. Electio autem cum dicat appetitum consiliativum, nullo modo est in pueris et in brutis : quia consiliativus habitus judicativus perfecte est perfectissimo rationis judicio : et hic nec pueris nec brutis convenit. Diversum ergo principium ex parte subjecti est electionis et voluntarii. Et sic electio non omnino idem est voluntario, sed voluntarium est in plus.
Hoc autem et alia ratione probatur : quia etiam repentina quaedam dicimus bene esse voluntaria, quae tamen facta non dicemus esse secundum electionem. Si enim subito superveniat amicus ex impraemeditato, voluntarius quidem nobis et gratus supervenit, sed tamen non ex electione supervenit : eo quod electio est appetitus consiliativus de se : super adventu autem amici nec praeconsiliati sumus. Omne igitur electum voluntarium est, sed non omne voluntarium consequenter electum est : non ergo electio omnino est eadem voluntario, sicut et ex subjecto et objecto jam probatum est. In omnibus autem his probationibus supponimus quod electio nihil sit nisi appetitus consiliativus, et nihil electum nisi quod ex consilio diffinitum est ad appetendum.
Hi autem qui electionem non dicunt voluntarium quoddam esse, sed vel concupiscentiam, vel iram, vel voluntatem, vel quamdam opinionem, non videntur recte dicere. In haec quinque genera vel aliquod illorum omnes Antiqui posuerunt electionem. Sic enim dicit Dama-
scenus : « Electio est duobus vel pluribus propositis, unum alteri praeoptare. » Unum autem vel plura praeponere disponendo vel proponendo, opinionis est : et quoad hoc ponebatur in genere opinionis. Praeoptare autem voluntatis est, quae vel delectabili trahitur, vel nocivo impeditur : et ideo quantum ad optationem ponebatur in genere voluntatis, quantum ad trahens ponebatur in genere concupiscentiae, quantum autem ad impediens et nocens in genere irae : quantum autem ad medium facultatis quo haec omnia in nobis sunt, in genere ponebatur voluntarii : et haec est ratio quod electio in quinque generibus dictis ponebatur ab Antiquis.
Quod autem electio non sit in genere Electio estin gen concupiiorem centiae v jectum probatur : quia scilicet subjectum irae. irae et concupiscentiae invenitur, quod Prima ra nullo modo potest esse subjectum et causa electionis : non enim electio commune quiddam est irrationabilium : concupiscentia autem et ira irrationalium animalium est : quia jam probatum est quod bruta nihil nisi per iram et concupiscentiam operantur.
Adhuc autem probatur idem per proSecunda tio. pinquum subjectum : quia incontinens concupiscens quidem operatur, non operatur autem eligens secundum rationem. Continens autem e converso eligens operatur, concupiscens autem non operatur. Incontinens enim est qui virtute passionis et violentia tentationis abducitur in malum, et secundum rationem judicat e converso : et ideo quod facit, facit contra judicium rationis. Continens autem passionem quidem concupiscentiae tentantem ad illicitum tenet in fræno rationis, et quod operatur, secundum rationem operatur : sed non operatur concupiscens, quia concupiscentia nititur in contrarium.
Adhuc autem electioni concupiscentia Tertia rati contrariatur : concupiscentia autem concupiscentiae non contrariatur. Contraria autem dicimus,non quae posita sub eodem
<--- Page Split --->
genere maxime distant : sed quod sunt contrariae, quia electio tendit in unum, et concupiscentia nititur ad aliud tendendo in contrarium. Talia autem sibi contrariantur sicutinimici contrariantur : quamvis non sint contraria per suas formas sub eodem genere positas.
Adhuc concupiscentia quidem per propriam divisionem penes abjecta accepta, delectabilis quidem est, et tristis : quia est ejus quod per praesentiam infert delectionem, et per absentiam infert tristitiam. Electio autem per propriam diffinitionem eligibilis est, nec est delectabilis, neque tristis, sed potius de his quae ad votum expediunt vel non expediunt : sic ergo electio in genere concupiscentiae non est : quia nec in subjecto, nec in proprio, nec in objecto concupiscentiae communicat.
Quod autem non sit in genere irae, patet : quia minus convenit irae quam concupiscentiae : ea enim quae per iram fiunt, nequaquam per electionem videntur esse facta. Ira enim, sicut in praemississime nos meminimus, oppilitiva est per fellis evaporationem, et cordis et sanguinis accensionem : propter quod commiscet operationes. Et impetuosa est, et quantum ad hoc impedit rationem electionis plus quam concupiscentia, quae non nisi ligando impedit. Minus ergo per electionem fiunt quae fiunt per iram, quam quae fiunt per concupiscentiam.
CAPUT XV.
Quod electio non sit in genere voluntattis, nec in genere opinionis.
Sed neque electio voluntas est, quamElectio non estvoluntas. vis propinqua esse videatur. Voluntas enim simplex appetitus est vel rationalis, vel in rationali natura existens. Electio autem judicativa ex ratione est voluntas. Et ideo electio addit super voluntatem, et propinqua esse videtur, sed non idem : quia per se habet electionem et volitum. Cujus prima probatio est per objectum, Prima ratio. quia electio quidem non est impossibilium. Et si quis dicat eligi impossibilia, videbitur utique insipiens esse. Voluntas autem etiam impossibilium est, et non tantum possibilium. Electio enim cum nihil velit nisi quod ex judicio judicatum est, et judicium rationis non sit de impossibilibus, eo quod judicium rationis per modum consilii est in operabilibus omnibus, consilium autem de impossibilibus non est : propter quod et electio de impossibibus esse non potest. Voluntas autem simpliciter appetitus est, et non ordinatus, nec ab aliquo, nec ad aliquid, ita est impossibilium sicut possibilium, puta immortalitatis : volumus enim esse immortales. Nec oportet quod dicamus sicut Antiqui dixerunt, quod impossibilium voluntas sit velleitas : quia velleitas praesupponit sibi judicium rationis : velleitas enim est qua vellemus hoc vel illud si possibile esset.
<--- Page Split --->
Considerare autem si possibile sit, rationis est. Nos autem hic voluntatem simplicem appetitum accipimus sine omni judicio rationis.
Adhuc autem voluntas quidem est etiam circa ea quae nequaquam per nos ipsos operata sunt vel operabilia : et non tantum circa ea quae per nos operabilia sunt : puta duobus hypocritis certantibus, unum hypocritam vincere volumus : et duobus athletis certantibus, sine omni judicio rationis cupimus unum praevalere. Talia autem nullus eligit, sed potius eligit ea quaecumque existimat fieri per seipsum. Hypocritam autem dicimus, qui ut addiscens, vel ut imitans, vel ut docens, vel ut exercitans, athletam imitatur. Athletam autem, qui ut vere intendens pugnat et intendit ad victoriam et bravium. Talibus enim quibuscumque propositis vel athletis, voluntate quidem cupimus alterum vincere : quamvis nullum judicium rationis praemittamus ex consilio, propter quam causam uni magis cupiamus quam alii. Voluntas igitur in quibusdam est, in quibus non est electio : eo quod electio non est nisi de his quae per nos operabilia sunt : voluntas autem etiam de his est quae per alios fiunt.
Tertia ratio. Adhuc autem voluntas quidem finis est magis, electio autem est eorum quae sunt ad finem : puta sani esse volumus et sanitatem praestituimus ut finem : eligimus autem ea per quae sani erimus, sicut inducentia finem sanitatis. Etiam in bonis animae felices esse volumus quidem, et dicimus felicitatem nobis finem praestituentes : non autem dicere congruit quod eligimus felicitatem : et hoc est ideo, quia universaliter loquendo, omnis electio videtur esse circa ea quae in nobis sunt et in facultate nostra. Omnis enim agens per intentionem, finem sibi praestituit in quem dirigat actionem, et quo habito ab operatione quiescat : finem autem illum simpliciter vult et propter se et maxime : quia omnia illa agunt propter illum : alia enim
nihil de voluntate habent nisi propter finem. Unde nihil voluntarium est simpliciter, nisi finis. Diximus autem jam, quod electio in judicio conparationis est et consilio : finis autem ut simpliciter voltum esse ponitur, ad nihil comparatum vel judicatum vel etiam connumeratum. Electio autem finis non est, quia finis praestitutus est et volitus : ea vero quae sunt ad finem, comparantur et ponderantur quid plus vel minus expediet ad finis consecutionem : et ideo quae sunt ad finem, electioni subjacent : finis autem voluntati : ergo electio et voluntas secundum 'suas substantias non sunt idem.
Neque autem electio opinio utique Electio r est opinii erit. Opinio quidem videtur circa omnia esse, et ut nihilominus est circa æterna Prima ra et impossibilia, et circa ea quae sunt in nobis et in facultate nostra. Quamvis enim æterna et imposibilia per suas causas essentiales demonstrabilia sint, tamen per signa in eis inventa etiam opinabilia sunt. Diametrum enim solum accipiens, per quantitatem motus lunaæ in eclipsi, solem monstrat majorem terra centies sexagies octies. Accipiens autem per apparentia visus, opinatur esse monopedalem. Similiter in impossibilibus visu considerans finitatem diametri et finitatem costa, opinatur costam diametro esse commensurabilem secundum aliquem numerum : considerans autem quod cuadratum diametri duobus quadratis æquipollet, quæ fiunt ex lateribus concludentibus angulum rectum qui opponitur diametro, demonstrative scit quod impossibile est diametrum costa commensurari : quia sequitur quod par numerus sit impar, si diameter costa commensuretur. Opinio igitur est de necessariis, et impossibilibus. Electio autem non nisi de possibilibus. Non enim nisi de possibilibus consiliabitur.
Adhuc opinio falso et vero dividitur, Secunda no. non malo et bozo : electio autem magis dividitur bono et malo, quam vero et falso. Hujus autem causa est, quia opi-
<--- Page Split --->
nio juvata ratione fit fides. Fides autem ad scientiam ordinatur: scire autem falso et vero dividitur, quia opposita nata sunt fieri circa idem : quia circa quodcumque est verum, circa idem est falsum. Verum autem non est de his quæ fiunt per nos, sed quæ fiunt a re. In eo enim quod res est vel non est, verum vel falsum est. Electio autem cum optatione est. Optatio autem sive appetitus boni est, vel simpliciter, vel ut nunc : ideo in verum non intendit, sed in bonum. Proprium igitur est opinionis ut in genere accepta est, vero et falso dividi. Electionis autem ut appetitus est tanquam ultimi perfectivi, bono et malo dividi : ut tamen consiliativa est electio, aliquo modo respicit ad verum et falsum, magis ad bonum et malum. Universaliter igitur opinioni non idem forsitan est electio, ita quod omnis electi o sit opinio, et e converso omnis opinio electio.
Et hoc forte aliquis dixit, quod esset idem electio et quaedam opinio. Opinio operabilium per nos conferentium ad vitam, a quibusdam dicebatur electio.
Quod autem hoc non sit verum, quinque probatur rationibus : quarum prima est, quod in eligendo quidem bona vel mala, quales quidem secundum habitum efficimur, et sumus boni vel mali : in opinando bona vel mala, nec efficimur nec sumus boni vel mali. Diximus enim supra quod bene virtutis in operante est in eo quod eligit, et eligit propter hoc, et firmus permanet in voluntate : et hoc non esset verum, nisi per electionem bonem boni et mali efficeremur : opinando autem sic vel sic nemo efficitur bonus vel malus : quia de appetitu nec de opinione necessaria concludit. Opinando enim bona vel mala habemus nos sicut in picturis inspiciamus, sicut dicit Aristoteles : bonus opinionem habet de malis, et malus opinatur de bonis sine aliqua electionis transmutatione.
Secunda ratio est, quod eligimus quidem in his quæ volumus accipere vel
fugere vel aliquid talium facere : sed opinamur in his in quibus quid est res ipsa quam volumus cognoscere, vel in his in quibus volumus cognoscere cum aliquid confert, vel qualiter confert ad illud. Ad accipiendum autem vel fugiendum aliquid, non malum opinamur. Causa autem hujus est, quod sicut diximus, causa opinionis in anima res est extra : et hoc dupliciter, scilicet in se, et secundum comparationem ad nos. Et in se quidem causatur opinio de eo quod est res. In comparatione autem ad nos duobus modis, et secundum duplicem comparationem rei ad nos, scilicet secundum usum, et secundum modum utendi. Et secundum usum quidem accipitur opinio quid cui confert. Secundum modum autem accipitur opinio quale et qualiter confert : quæ omnia sunt sine qualibet voluntatis et appetitus transmutatione. Electio autem cum appetitu est jam transmutato ad nolendum vel volendum : volens autem accipit et nolens fugit. Voluntas igitur et electio in opinionem non cadit, etiam secundum quod opinio de operabilibus est.
Tertia ratio est, quia electio quidem lautatur in eo quod magis est ejus quod oportet vel in eo quod recte est : opinio autem laudat in eo quod magis vere est de re secundum rei naturam. Hujus autem causa est, quod eligibile semper refertur, ad eligentem, et secundum quod illi magis congruit, vel secundum modum quo sibi magis congruit, electio melior est. Non enim semper eligitur quod melius simpliciter, sed secundum quod magis congruit eligenti. Opinio autem non est secundum rationem opinabilis ad opinantem, sed secundum relationem ad rem secundum signa inventa in re ipsa : et ideo melior est opinio quæ verior est secundum rem, melior autem est electio quæ magis congruit tantum eligenti.
Quarta autem ratio est, quod eligimus quidem quæ maxime scimus bona esse ex natura : opinamur autem quæ non multum scimus. Hujus autem causa pa-
Quarta ratio.
<--- Page Split --->
tens est : quia non eliguntur, nisi quæ consilio diffinita sunt : diffinita vero non sunt, nisi per certam rationem sint determinata : quæ autem opinamur non sunt determinata, sed tremit ratio inter unam parte contradictionis et aliam. Et ideo electa certiori modo accepta sunt, quam opinata. Cum autem dicimus electa esse diffinita, non intelligimus de rei diffinitione, mores enim hominum talem non sustinent diffinitionem : sed intelligimus de diffinitione quoad nos, ultra quam scilicet ad operandum nihil quærimus. In opinione autem opinans etiam quoad seipsum sufficientem non habet certitudinem.
CAPUT XVI.
Quid sit electio ?
Quinta ratio est, quod videntur non iidem eligere optima, et opinari : et quidam videntur opinari quidem aliquid melius esse : et tamen propter malitiam voluntatem eorum avertentem, videntur eligere non quæ oportet, hoc est, quæ non oportet eligi. Hoc autem patet in incontinente, qui cum scit id minus eligendum, tamen propter malitiam passionis præoptando eligit quæ non oportet, et quæ ipse secundum judicium rationis opinatur non esse eligenda. Ex his igitur patet, quod electio et opinio non sunt omnino idem. Si autem quaeritur, utrum quædam opinio præit electionem ? quod præcedat eam, vel utrum subsequatur eam, nihil differt quantum ad propositam intentionem : non enim hic intendimus hoc quærere, sed quærere intendimus, si idem est omnino electio opinioni cuidam. Verum est enim quod opinio præcedat electionem, quia in judicio consilii judicari oportet quid ibi præponatur, et opinari oportet unum alteri esse præponendum : et sic opinio quædam præcedit electionem. Adhuc autem eligens electo non adhæret, nisi sibi conveniens esse opinaretur : et sic opinio subsequitur electionem. Electio igitur nec voluntarium omnino est, nec concupiscentia, nec ira, nec voluntas, nec opinio quædam : et quodammodo præcedit, et quodammodo subsequitur.
Quæramus igitur quid secundum diffi- 17. nitionem vel quale quid secundum proEectio t voluntari prietatem sit electio ? quoniam quod dicujus co sulati ctorum nihil est, jam probatum est : præcess voluntario tamen magis simile esse videbatur. Non omne autem voluntarium eligibile est, sicut probavimus, sed certe hoc voluntarium solum eligibile est, quod est præconsiliatum, hoc est, e consilio diffinitum. Electio enim cum ratione et intellectu est, sicut et ipsum nomen electionis ex propria compositione subsignare videtur. Electum enim est idem quod præ aliis lectum, hoc est, per appetitum acceptum. Electum enim non est, nisi quod propositis pluribus judicio rationis dispositis et libratis præoptatum est. Propositio autem plurium et libratio non fit nisi intellectu componente vel dividente quæ proponit : nec fit sine judicio rationis quæ librat et ponderat. Electio igitur propositorum compositorum vel diversorum dispositorum et ordinatorum et judicio rationis ponderatorum est appetitus : et sic componitur ex eo quod est rationis et voluntatis. Propter quod dicit Eustratius, quod oportet scire quod electionis genus utique est intellectus appetitus, non simpliciter autem intellectus, vel simpliciter appetitus, sed quod per ambo est mixtum : non tamen intendit quod ex æquo veniant in
<--- Page Split --->
compositionem electionis intellectus et appetitus, sed intellectus praecedenter, et appetitus, consequenter : intellectus ut eligibile determinans, et appetitus ut optans. Propter quod electio mixta dicitur, non sicut ex miscibilibus alterum sit, vel secundum miscibilia quae alterantur ad invicem, sed secundum quod unum miscibilium in forma et actu est alterius : unde tunc electio appetitus est et voluntatis secundum quod appetitus est in forma rationis judicantis et consiliantis.
Si autem quaeritur, utrum haec electio sive eligentia quam Graeci prohaeresim vocant, sive, ut quidam dicunt, πρσα(πρσν, sit idem cum libero arbitrio, ad propositum quidem non pertinet : tamen quia de hoc quidam dubitant, quaedam de hoc oportet dicere propter doctrinae facilitatem. Dicunt enim quidam, quod quorum est similis compositio, illa eadem sunt : liberum autem arbitrium et eligentia ex eisdem componuntur, scilicet ex voluntate et ratione : eadem igitur esse videntur. Addunt iterum, quod quorum est unus et idem actus essentialis, eadem esse videntur : eligere autem est unus et idem actus liberi arbitrii et prohaeresis : unum igitur et idem sunt liberum arbitrium et prohaeresis. Si autem hoc concedatur, non sunt vera quae in antecedentibus habita sunt : prohaeresis enim cadit in diffinitione virtutis moralis. Moralis enim virtus, ut dictum est, habitus est electivus in mediateate consistens. Liberum autem arbitrium cum sit potentia animae, et in genere potentiae non sit virtus moralis, non potest cadere in diffinitione virtutis.
tesponsio. Propter hoc dicimus, quod eligentia liberum arbitrium non est, nec in libero arbitrio est ratio ut disponens et ordinans et consulens et ex consilio arbitrando determinans, sed est ratio ut arbitrans arbitrio, quo quidem arbitrio constituitur ad faciendum quod vult. Unde patet quod arbitrium æquivoce dicitur secundum quod est eligentiae sive prohaeresis, et secundum quod est liberi arbitrii. Volun-
tas etiam non eadem ratione accipitur hinc et inde : quia voluntas liberi arbitrii in libero arbitrio erit quod facit hominem liberum sive non determinari ad hoc vel illud simpliciter : voluntas autem eligentiae inclinata ad formam rationis determinantis appetibile per consilii diffinitionem. Patet igitur quod prohaeresis habitus est electivus, et non potentia, et eligere hinc et inde æquivocum : quia in libero arbitrio electio dicitur non inclinata qua libere accipit quod vult. In proharesi autem electio est inclinata ad formam rationis diffinientis. Cujus signum est, quod liberum arbitrium eligit ad votum, proharesis autem saepe contra votum, sicut patet in continente.
CAPUT XVII.
Quod considerandum est de consilio, et de quo potest esse consilium.
Quia autem consilium cadit in diffinitione prohaeresis, considerandum est de consilio utrum de omnibus est consilium, vel non : et utrum omne consiliabile sit, vel utrum de quibusdam consilium non sit ?
De consilio autem quaerendo, consiliabile non est dicendum, pro quo consiliaretur quaerendo consilium aliquis insipiens vel insanus : sed haec dicenda sunt consiliabilia, pro quibus quaerit consilium is qui habet sanum intellectum et sanam
<--- Page Split --->
rationem. Insanus enim a privatione principii naturalis regimine rationis destitutus est. Insipiens autem est, qui a privatione habitus seipsum non cognoscit, et ignorat suae facultatis quantitatem : tales enim non nisi de stultis rebus quærunt consilium.
Dicamus igitur primo de quibus consilium est quaerendum. Omnia igitur quasunt, ut dicit Plato, vel aeterna sunt, vel in motu. Quae autem aeterna dicuntur, sunt scilicet in substantia, vel in demonstratione. De aeternis autem quocumque modo dictis nullus consiliatur consilium quaerendo : puta de mundo qua necessitate sit, et qua necessitate permaneat : vel de diametro vel costa, quoniam diameter et costa incommensurabiles sunt, sicut probatum est per demonstrationem. Æternum autem hic dicimus necessarium. Omne enim quod simul est totum semper uno modo existens, necessarium est. Et ideo necessitas idem est quod incommutabilitas. Incommutabilitas autem est aeternitas. Necessaria igitur est aeternitas, et necessarium æternum dicitur carere principio et fine, sed secundum illam proprietatem necessarii, qua necessarium et æternum similia sunt incommutabilitate. Dicit enim Boetius in V de Consolatione philosophiae, quod non necesse sequitur, si aliquid est sine principio et fine, quod propter hoc sit incommutabile secundum eos qui dicunt mundum non incepisse, nec habiturum finem, non propter hoc sequitur quod mundus incommutabilis sit. Æternum
. ergo et necessarium propter hoc convertuntur : quia in utroque est una causa quae est incommutabilitas. Frustra igitur de talibus quaeretur consilium : quia nullus in talibus sibiipsi discredit, nec in quantum aliter fieri possunt. Quae autem in motu sunt, aut reiterantur secundum substantiam incorruptibilem motam, aut reiterantur secundum substantiam corruptam. Prima enim non moventur nisi secundum ubi. Secunda autem mutantur secundum formam. Sed neque de his
quae sunt in motu in toto motu facta semper secundum eadem, quaeritur consilium. Illa enim moventur incorrupta et uno modo semper, sive ex necessitate dicantur moveri, sicut dixerunt illi qui ponebant implexionem, hoc est, rotam quae nunquam quiescere potest : eo quod quælibet pars ejus est pellens et impulsa, premens et pressa. Sive natura dicantur moveri, sicut dixerunt qui dixerunt cœlum circa centrum moveri ex propria natura et forma sua, sicut leve sursum ac grave deorsum moveri asserebant. Sive propter aliquam aliam causam moveatur, sicut dixerunt qui cœlestibus animas quibus moverentur attribuerunt. Propter quod nemo consilium quaerit de solis et astrorum conversionibus sive resolutionibus, et de ortibus et occasibus signorum. Hæc enim per necessitatem uno modo sunt : nec refert quantum ad præsentem intentionem, utrum ex necessitate, vel natura, vel propter aliam causam moveantur : eo enim quod uno modo sunt, et alio modo fieri non possunt, nullus sibi in eis discredit, nec in eis quaerit consilium. Neque de his quaeritur quae alias aliter fiunt mutata secundum formas, si causa eorum non est in potestate nostra, puta de siccitatibus et imbribus qualiter fiant : eo quod statim scimus hæc in potestate nostra non esse, sive ad fieri, sive ad non fieri. Adhuc autem non de omnibus quæ in potestate nostra sunt aliquo modo, et circa quæ est operatio hominis, et ideo humana dicuntur, quaeritur consilium : et ideo de his quæ fortuna fiunt, consilium non quaeritur : puta quia non quaeritur consilium de thesauri inventione. Id enim quod in nobis est per scientiam et electionem et voluntatem et opus, est in nobis : sed fortuitum et casuale nec per scientiam nec per electionem est inter nos. Sed neque de his omnibus humanis est consilium circa quæ sunt operationes humanæ, quando non pertinent ad eum qui quaerit consilium : puta utique qualiter Scythæ quidam optime conserventur, nul-
<--- Page Split --->
III Physicorum1, quod motus moventis et moti, secundum quod actus moventis, est actus perfectus et perfecti : secundum autem quod moti, est imperfectus et imperfecti. Et hoc etiam est quod dicit in tertio de Cælo et Mundo, quod inferiora sunt in superioribus sicut materia in suis formis, et superiora in inferioribus sicut formæ in suis materiis.
Et quod dicunt, quod in implexis fortius ad se trahit minus forte, dicendum quod hoc pro certo verum est : sed non tamen trahit plus quam trahi potest id quod minus forte est. Trahit ergo secundum potentiam tracti : et ideo in inferioribus propter impotentiam remanet inaequalitas et difformitas superioribus uno modo se habentibus.
Quod iterum objiciunt, quod implexorum est una communis materia, non generaliter est verum, sed tantum de implexis per commixtionem : de implexis autem secundum proportionem moventis et moti non est verum, sicut statim patet in primo motore et primo mobili.
Et quod dicit Eustratius de intransgressibilitate fati, jam in primo libro assignavimus rationem : implexio enim causarum secundum relationem ad primam causam intransgressibilis est : sic enim semper trahit : secundum resolutionem autem ad ultimum, quod propter varietatem materiae trahi non potest ad aequalitatem, fatum semper remanet non necessarium : et ideo sub natura ponitur : quia natura est principium motus et quietis et ut frequenter et non ut semper et ex necessitate : et sic neque casus perit, neque liberum arbitrium, neque consilium : quia fatum ex illa parte non habet necessitatem.
Quidam etiam objiciunt de his quae facta sunt a diis immortalibus, sub quo genere ponantur : maxime cum Socrates dixerit, quod virtutes nec discibiles
nec assuescibiles sunt, sed a diis immortalibus donatae. Ad haec autem respondet Responsit Eustratius, quod facta a diis, sub necessitate continentur : quia dii per scientias suas operativas causa sunt eorum quae causant : scientia autem necessariorum est. Sed si hoc est verum, quod ea quae radicantur in diis, immobiliter radicantur, et ex necessitate fiunt : tunc inutiles sunt supplicationes et sacrificia : quia sive fiant, sive non fiant, eodem modo proveniunt ea quae fiunt a diis, sicut dixit Uxtanor mathematicus. Sed ad hoc dicendum, quod si dicamus aliqua a diis fieri qui non sunt motores orbium : tunc dicendum est de eis sicut de fato, scilicet quod facta ab eis secundum comparationem ad deos, immobilia sunt : secundum autem comparationem ad nos et ad ea circa quae dii operantur, mobiliter se habent, quia mobiliter recipiuntur : et sic fiunt supplicationes et culturae, ut scilicet sic contineamur, quod a donis divinis non excidamus. Eorum ergo quae fiunt, causae sunt necessitas, et natura, fortuna, et intellectus, sicut in praehabitis dictum est.
<--- Page Split --->
certificata : luctativa quae gymnastica vocatur, certiora principia habet apprehendendi et vincendi contra luctantem, quam gubernativa ad gubernantem : et ideo magis discredimus nobis in gubernativa quam in gymnastica. Et in aliis artibus et disciplinis est similiter, praeter hoc solum quod magis est consilium circa artes quam circa disciplinas. Magis enim circa eas dubitamus. Disciplinae enim stant in principiis per se notis, sicut geometria et arithmetica : et quando applicantur ad opus, per principia disciplinabilia applicantur, sicut cosmetria quae mensurat mundum per principia geometrie, et arithmetica quae calculatur per principia arithmeticae, in quibus non est dubium. Consiliari autem in his est, quae ut saepius evenire possunt, quando incertum est qualiter eveniant, et in quibus determinatum est quomodo eveniant utilius et facilius : in talibus enim consilium qarentes assumimus consiliatores in magno, discredentes nobis ipsis in talibussicut non sufficientibus nobis dignosccre magna. In parvis enim et in omnibus non discredimus.
Inter ea autem quae sunt operabilia per nos, sunt opera artium. Artes autem suis principiis aliquando per se sunt sufficientes, aliquando autem non, sed multum oportet adhibere industriam si debeant opera perficere. 21. Et quidem circa eas disciplinas quae in suis principiis certe sunt et per se sufficientes, non est consilium, puta de his qualiter scilicet sic scribendum sit : eo quod litterae certis elementis et numero et ordine tradite sunt, quibus scribi oportet, ita quod habitis illis non discredimus nobis ipsis quin recte scribamus. In his ergo non est consilium : sed consilium est in his quaecumque fiunt per nos non semper, aut fiunt, vel fieri possunt similiter, et eodem modo. De his enim consiliamur, puta de his quae secundum medicinalem fiunt et negotiativam. Sanitas enim licet fiat a medico, tamen multis modis induci potest. Et lucrum licet quaeratur cum negotiatione, tamen multis modis acquiri potest : et ideo consilium quaeritur quo utiliori modo talia inducantur. Et circa gubernativam navium vel civitatum magis quaerimus consilium quam circa gymnasticam, eo quod gubernativa minus est
Consiliamur autem quaerendo consiNon consultamus de lium, non de finibus, sed de his quae finibus, sed de his quae sunt ad fines. sunt ad fines. retorica, et politica. Medicus enim non consiliatur si sanabit, quod est finis ejus. Neque rhetor consiliatur si suadebit judici : hoc enim ut finem intendit. Neque politicus consiliatur si pacem faciet civibus, eo quod hoc finaliter intendit. Neque reliquorum artificum aliquis de fine consilium quaerit. Sed omnes artifices praeponentes et praestitutentes sibi finem aliquem quem intendant, consilium quaerendo intendant quaerere qualiter sive qua via et per quae instrumenta vel opera ad finem illum deveniant. Et si per plura quidem videatur fieri finis, quaeruntur in consilio per quot facillime et optime perveniat ad hoc quod intendit. Si autem per unum procuratur finis, quaeritur in consilio qualiter per hoc erit finis : et quaerunt per quid illud haberi possit : et
<--- Page Split --->
sic semper quærunt resolvendo quousque veniant ad primam causam, ante quam nulla est ad consecutionem finis ordinata: et illa est in inventione resolutionis ultima et prima ad inceptionem operis. Qui enim consiliatur, videtur quærere resolvendo dicto modo, quemadmodum resolvuntur diagrammatica, hoc est, descriptiones geometricales: illæ enim probantur quæ quidem non sunt prima, sed ab his accipiunt fidem: et ideo resolvuntur in ea, et illa in alia, donec veniiatur ad ea quæ sunt prima et vera a nullis aliis accipientia fidem, in quibus stat resolutio tamquam in ultimis, a quibus tamquam a primis fides incipit demonstrationis. Similiter est in practicis, volentes facere domum quærimus quibus, ut ex lapidibus, et lignis. Ulterius quærimus unde hæc habeantur, quomodo per laboratores et operarios: et hoc ulterius resolventes venimus ad pretia per quæ laboratores haberi possunt: propter quod si facultas sit ad habenda pretia, ab illo ultimo incipimus operari domum: et ultimum sic resolutionis efficitur primum operationis principium: et si impossibilitas inveniatur ad pretia, ab opere desistimus,eo quod primum principium operationis in facultatibus nostris non invenimus. Et iste modus in omni est inquisitione consiliorum.
CAPUT XIX.
Quid quæritur in consilio ?
Quid autem quæratur in consilio, determinatur per hoc quod omne consilium videtur esse quæstio, quamvis non omnis quæstio videatur esse consilium, puta mathematicæ quæstiones sunt de quibus non est consilium. Sed omne consilium est quæstio : et quod ultimum est in resolutione talis quæstionis, primum est in generatione et factione operis : et si in illo primo et ultimo impossibilitatem inveniant qui quærunt consilium, discedunt relinquentes operationem : puta si pecuniiis indiget tamquam ultimo in resolutione, et primo in factione, pecunias autem impossibile est tribui, discedunt ab operatione. Si autem possibile videatur pecunias tribui a distributione pecuniarum, incipiunt operari. Possibilia enim sunt in nobis, quæ per nos cum effectu utique fieri possunt. Per nos dico sive per nostros amicos vel servos, qui quasi organa subserviunt nobis. Quæ enim per amicos fiunt vel per servos, per nos aliqualiter fiunt, et principium omnis factionis eorum est in nobis, quia ad nutum nostrum illi faciunt et operantur. Quæstio autem consilii de omnibus est quæ sunt circumstantiae negotii. Quæruntur enim quandoque quidem instrumenta per quæ finem habeamus : quandoque autem necessitas, hoc est, usus instrumentorum : quandoque consiliamur quo usu instru-
<--- Page Split --->
mentorum posset haberi quod intendimus, sicut quando scimus quod ferro indigemus ad sanitatem, quaerimus usum, utrum scilicet incisione vel adustione sanitatem habituri sumus : et si incisione, quaerimus utrum incisione longitudinis vel latitudinis. Similiter autem est in aliis : quandoque enim quaeritur per quid, quandoque per qualiter, et quandoque per quid, hoc modo et non alio modo. Ex omnibus igitur dictis videtur homo esse principium operationum suarum : consilium autem videtur esse de operabilibus ab homine. Operationes autem autem tales omnes sunt gratia aliorum quae sunt fines operantium. Non enim loquimur de operatione quae est finis omnium sicut felicitas est, sed de operationibus per quas ultimum finem intendimus obtinere, quae sunt quasi instrumentaliter operantes.
- n omnia ingularia upponunr consilio.
Patet igitur quod finis non est consiliabilis, ita quod supponatur consilio : sed ea quae sunt ad fines,finem inducentia, consilio supponuntur. Ea autem quae sunt ad fines, singularia sunt. Non autem omnia supponuntur consilio : quia singularia de quibus certificat sensus, non sunt dubitata, puta si hoc demonstratum sit panis, vel non, vel hoc assatum vel elixatum, est digestum ut oportet, vel non : vel hoc quodcumque demonstratum factum, factum est ut oportet, vel non. Sensus enim hoc certificat sufficienter : et ideo non discurrimus in istis.
- nssultatio 1st finitorum.
Cum autem diximus quod consilium resolvendo venit in primam causam, quae quidem prima est in operatione, et ultima in resolutione : constat, quia si semper consiliatur resolvendo, in infinitum veniet : in infinitum autem impossibile est pertransire : et ideo oportet ponere primum et ultimum in quo stet resolutio et incipiat operatio. Patet igitur ex prae-
dictis, quod consiliabile et eligibile est idem secundum subjectum et substantiam, sed differunt secundum se et rationem : quia consiliabile est secundum quod subjicitur quaestioni : sed secundum quod determinatur et diffinitum est ex consilio, jam est eligibile. Quod enim ex consilio praejudicatum et diffinitum est, eligibile est. Electio igitur finis consilii est, sicut generatio finis est alterationis. Quod enim quaeritur in consilio uniuscujusque qualis operetur, quiescit ad inquisitionem, quando in seipsum, hoc est, in sui facultatem reducit operationis principia, et antecedens suum : et sic semper donec stet in ultimo quod primum est illius operationis principium a quo incipit operatio : hoc enim est quod eligit ut principium operationis.
Quod autem diximus, manifestum est ex antiquis urbanitatibus, quas Homerus imitatus est et imitandas esse descripsit. In illis enim reges quae ex consilio eligebant, populo annuntiabant et facienda esse decernebant. Intellectus autem in nobis sicut rex est, inquisition operabilium sicut consilium, decretum autem faciendorum sicut lex, et appetitus partibus suis est sicut plebs : et ideo patet quod non sit in nobis aliquid nisi quod quasi per modum consilii determinatum est. Cum autem eligibile sit consiliabile de numero eorum quae sunt in nobis facere et non facere, oportet quod electio utrique sit consiliabile desiderium, hoc est, desiderium ejus quod ex consilio diffinitum est de numero eorum quae sunt in nobis. Eligendo enim desideramus, secundum consilium judicantes quid desiderandum sit ex ipso consiliari, hoc est, consilii diffinitione.
Quid igitur sit electio secundum diffinitionem et materiam circa quam est, typo dictum est, et etiam tam circa qualia, quam circa ea quae sunt ad finem, et quae sunt in potestate nostra. Ex omnibus his patet, quod electio quae cadit in diffinitione virtutis, habitus quidem est, et est optatio sive voluntas eorum quae ex
<--- Page Split --->
ultimo consilio intellectus determinata sunt.
CAPUT XX.
De voluntate, cujus sit sicut subjecti et finis.
nisi quod per se bonum est : sequitur quod per se bonum sit, quod vult qui non recte vult. Contingit autem aliquando, quod per se malum est quod vult qui non recte vult, sicut fornicari, vel aldulterari. Sequitur ergo, quod id quod per se malum est, per se bonum est. Rursus autem contra eos qui affirmant quod non est voluntabile nisi per se apparens bonum, sequitur quod nihil sit per se et natura bonum voluntabile sive volitum, sed hoc tantum sit volitum quod unicuique bonum videtur, sicut dicit Pythagoras. Diversis autem diversa videntur bona, et aliquando contraria. Quae ergo contraria sunt in bono et in malo, per unam rationem sunt volita, quod valde est inconveniens.
- Voluntas autem quae simpliciter est appetitus animae rationalis, finis est tantum, sicut jam dictum est in antehabitis. Simplex enim appetitus simplex habet objectum. Simplex autem objectum in operibus nostris non est nisi finis : eo quod omne quod est ad finem, in duplici ratione est, scilicet absoluta, et ad finem relata : et ideo simplicis voluntatis unum ad aliud non ordinantis objectum esse non potest secundum quod hujusmodi. De fine autem illo dubiatur. Videtur enim quibusdam, quod finis non est nisi per se bonum, quod utique et semper et secundum substantiam bonum est. Quibusdam autem videtur finis esse apparens bonum, quod hic et nunc et alicubi bonum est. Ad utramque autem opinionem sequuntur inconvenientia. Contra illos enim qui dicunt quoddam voluntabile sive volitum quod est objectum et finis voluntatis, esse per se bonum et per substantiam, sequitur quod hoc non sit voluntabile sive volitum quod vult qui non recte vult. Quia qui non recte vult, non vult bonum simpliciter, sed bonum alicui et nunc et alicubi. Si enim detur quod voluntabile sit quod vult qui non recte vult : hypothesis autem ponit quod nihil est volitum
Si autem haec inconvenientia non placent : de necessitate ergo dicendum quod id quod per se bonum est, secundum veritatem voluntabile et volitum sit : sed unicuique autem sit volitum, quod sibi videtur bonum ut hic et nunc. Studioso quidem igitur sive virtuoso, voluntabile est secundum ipsam voliti naturam et substantiam. Pravo autem voluntabile est, quodcumque contingit huic et nunc et hic bonum videri. Quemadmodum et in corporibus bene dispositis ad sanitatem sana dicuntur esse, quae secundum veritatem et simpliciter et secundum substantiam sana sunt : infirmis autem altera quaedam sana sunt. Infirmis enim in excessu caloris sunt et infrigidantia, etiamsi extra temperamentum frigida sint, humidis autem extra temperamentum humida, et sic de aliis. Similiter autem dicuntur et amara et dulcia et calida et gravia et alia singula. Quod enim bene complexionato amarum est, simpliciter amarum est : quod autem habenti infectam linguam ex cholera adusta amarum est, non simpliciter amarum est : quia illi omnia etiam dulcia, amara videntur. Similiter est de dulcibus in eo qui habet linguam dulci phlegmate infusam. Et si-
<--- Page Split --->
militer de calido in eo qui extra complexionem calidus est : hic enim etiam excellentem calorem non sentit, ut ethicus. Et similiter est de gravibus : qui enim infirmatur humore gravante, levissimum quod sibi suppositum, grave reputat : et sic de aliis omnibus. In omnibus autem his studiosus singula judicat recte, quia ille secundum qualitatem affectus naturaliter est dispositus : et ideo in singulis ei verum apparet secundum rei naturam. Secundum enim quemcumque habitum sive naturalem sive acquisitum propria sunt voluntaria, et propria quae videntur bona, et propria quae videntur delectabilia : et in talibus singulis verum videtur. Et secundum indiscretionem plurimum differt studiosus a pravo, sicut regula et mensura verorum bonorum existat studiosus. Multis autem et plebeiis, qui delectionibus et iris trahuntur, videtur fieri deceptio propter delectationem : propter illam enim aliquando videtur bonum quod non est bonum vere existens bonum : tales enim desiderant delectabile in sensu ut bonum. Tristitiam autem quae est ex absentia delectabilis, fugiunt ut malum : cum tamen delectatio aliquando mala sit et tristitia bona in talibus.
Quod autem diximus, studiosum regulam esse verorum bonorum, de Pythagore diximus opinionibus : quae opinio licet in parte falsa sit, tamen in hoc verissima est. Pythagoras enim dixit, quod tam verum quam bonum in rebus causatur ab apparendo sive existimando : propter quod concessit, quod si existimatio diversorum de eodem per affirmationem et negationem differat, quod contradictoria simul vera esse contingit. De hoc autem in IV primae philosophiae determinatum est. Quamvis autem hoc falsum sit, tamen in bono non omnino falsum est. Quia quamvis bonum per se non causetur ab existimatione nostra, tamen regula boni moralis et ratio mensurandi medium in nobis incipit : ex quo virtus moralis in medietate consistens est quoad nos : et hoc quod in medietate consistens est,
causa est sibi extremum in bono. Homo igitur per bonum rationis, boni virtutis quod simpliciter bonum est, regula et mensura est in potentia et imperfecta : studiosus autem qui perfecte bonum rationis attingit, regula et mensura est boni per se perfecta et completa.
CAPUT XXI.
Quod operationes quæ sunt consiliabilia ad fines, voluntarie sunt, et ideo laudabilis vel vituperabiles.
Cum voluntabile sive volitum sit finis, consiliabilia autem et eligibilia sint de numero eorum quæ sunt ad finem consequendum ordinata, sequitur quod operationes quæ sunt circa finem et ea quæ sunt ad finem, fiant secundum liberam electionem nostram, et quod sint voluntariae sive spontaneæ.
Operationes autem virtutum omnes sunt circa hoc. Sequitur ergo quod et virtus sit in nobis sive in nostra potestate. Similiter autem sequitur quod et malitiae vitiorum sint in nobis, quia per operationes tam virtutes quam malitiae inducuntur et fiunt in nobis. In quibuscumque enim in nobis est operari illa, in illis eisdem in nobis est non operari eadem : et in quibus in nobis est non operari aliqua, in illis eisdem est etiam in nobis operari eadem. Hanc enim in VIII Physicorum diximus esse facultatem eorum
<--- Page Split --->
quæ a se moventur : quia scilicet principium movendi et non movendi est in ipsis. Ex quo sequitur, quod si in nobis est aliquid quod operari est bonum existens, sicut castitatis, vel justitiae opera, quod etiam illud idem non operari. Quod tamen non operari, quod est malum, existens est etiam in nobis. In quibus enim operari est bonum, non operari est malum. Si autem in nobis est bona operari, similiter in nobis erit mala operari. Et similiter erit in nobis et mala et bona non operari. Operari autem bona et non operari, est esse quod attribuitur bonis unde boni sunt, et malis unde mali sunt. Operari enim mala et non operari bona, malis est malos esse. E contra autem operari bona et non operari mala, bonis est bonos esse.
nerat etiam habitus virtutum vel vitiorum. Si autem hæc videntur vera quæ opera sunt et habitus, scilicet ab aliquo facta, et haberemus facultatem reducendi habitus et operationes in aliqua alia principia factiva, necessitatis scilicet, vel naturae, vel fortunæ, præter ea principia quæ sunt in nobis, quæ sunt intellectus et voluntas : horum enim principia sunt in nobis : sequitur quod nec omnes operationes et habitus sint in nobis et sint voluntaria : quia (sicut diximus in tractatu de voluntario), quorum principia activa sunt in nobis, operationes igitur et habitus in nobis sunt et voluntaria.
His autem quæ dicta sunt testificari viHeci teste dentur, et quæ a singulis fiunt propria, et et pri sing communia ab ipsis legislatoribus. In pro- mir ipsi priis enim quilibet cruciat seipsum pæni- lat tens de malo, et congratulatur sibi gau- dens de bono, quasi cruciando se retra- hat a malo et congratulando provocet se ad bona. In communibus autem legisla- tores puniunt et cruciant operantes mala : si tamen mala non vi, vel metus causa, aut etiam propter ignorantiam cujus ipsi causa non fuerunt, mala operantur. Vio- lentum enim et ignorantum involuntarium faciunt, ut in antecedentibus dictum est. Involuntarium autem veniam meretur et misericordiam. Legislatores autem hono- rant eos qui sunt bona operantes, ac si ad bona quidem sint provocantes : malos autem per pænas prohibent. Quæcumque autem in nobis non sunt, neque volun- taria sunt : nullus autem provocat ali- quem operari : quia scit quod suadere talia non est ante opus ut principium operis existens, puta nullus sapiens sua- det non calefieri eum qui febricitat vel in igne sedet : et nullus suadet non dolere eum in quo dividitur continuitas, vel non esurire eum cujus evacuatus est venter, vel aliud quodcumque talium quod non est in nobis : nihil enim et cum suasione patiemur. Quæ autem in nobis sunt, le- gislatores puniunt in ipso ignorante : et si ignorentur et debita sint sciri et igno- rentur, dummodo causa ignorantiæ sit in
Dicere sua sponte ne- minem pra- vum, nec invitum quemquam beatum esse, alte- rum falso est simile, alterum ve- ro.
Cum igitur hæc sint in nobis, in nobis erit vel cum decentibus decentes esse, et cum pravis pravos esse. Dicere enim quod nullus volens est malus, et quod nullus nolens bonus est, assimilatur primum quidem mendaci, secundum autem veraci dicto. Nullus enim nolens bonus est, cum probatum sit in antecedentibus, quod beatitudo sive felicitas possessum et voluntarium et per operationes acquisitum bonum sit. Malitia autem voluntarium quoddam est, et per operationes voluntarias inductum, vel in his quæ determinata sunt. Dubitandum est secundum Socratem dicentem virtutem et malitiam non esse voluntaria, et quod hominem non debemus dicere principium neque genitorem suarum operationum et habituum, quemadmodum dicimus eum esse principium et genitorem natorum. Dixit enim Socrates quod virtus est donum deorum, malitia autem cuilibet innata. Peripatetici autem voluerunt quod sicut homo per voluntatem principium est operationis quæ est coitus, et per coitum principium est suæ similitudinis in nato : ita per rationem principium est operationum, et per operationes similitudinem ge-
<--- Page Split --->
nobis, sicut Pittacus quartus de septem sapientibus dixit, ebriis duplices increpationes debere infligi : quia ebrietas ignorantia causa est eorum quae sciri debuerant, sicut est non mechandum esse, vel non occidentum. Ebrii enim frequenter occidunt et mechantur : cujus est causa, quia ebrietas oppilitava est, et sic impedit actum rationis retinentem concupiscentiam et iram. Ebrietas enim etiam humescens est spumoso humido, et sic maturat materiam concupiscentiae. Propter quod dicit Sapiens 1, « Venter mero æstuans, facile despumat in luxuriam. » Ebrietas est calida, fel faciens evaporare in sanguinem, et sic motiva concupiscentiae et irae. Ebrietas etiam ventosa est, et sic extendit membra, genitalia quidem in coitum, alia autem in irae instrumenta : propter quod Poeta dicit 2, « Sine Cerere et Baccho friget Venus. » Inebrians ergo se, per ipsa per quae inebriatur principia, confert ad illicitum quod postea agit : et qui confert, voluntarius est, et non sufficienter increpatur pro sola ebrietate, nisi etiam pro sequenti peccato increpetur : principium enim etiam sequentis peccati in ipso est. Dominus enim est ejus quod est non inebriari si vellet : inebriari autem sibi causa est ignorantiae : et ideo ignorantia est in ipso, et quidquid agit, agit per ignorantiam.
Idem autem judicium est de ignorantia juris : quia dicitur ignorantia juris, qua aliquis ignorat aliquid eorum quae in legibus sancita sunt, et quae oportet et necessarium est scire vel simpliciter, vel quantum ad officium in quo est, et quae non sunt difficilia sciri ab homine : tales enim ignorantias puniunt legislatores : quia in nobis est talia ignorare, vel non ignorare : et ideo ignorantes aliquid conferimus ad quid ignoremus : propter quod ignorantia pœena digna est. Similiter autem etiam in aliis quaecumque
propter ignorantiam in nobis sunt, aliquid agendorum ignorare videntur : in talibus enim in ipsis ignorantibus causa est ignorantiae : ipsi enim domini sunt actuum suorum : et ideo si vellent diligentes esse, studerent et discernet et acciperent habitum regentem se in operabilibus : et quia non faciunt, ipsis imputatur. Aliquis enim forsitan non est talis ut diligens sit : quod autem talis fiat ut diligentiam negligat, ipse sibi causa est, remisse et illecebrose vivendo. Et sic causa sibi sunt multi ejus quod est injustos vel incontinentes esse : quia ad oppositum studere nolunt cum possunt. Quidam quidem per se mala facientes sic injusti et incontinentes : quidam autem in potationibus, et in talibus aliis mollitiebus degentes, et sic studium ad bonos habitus acquirendos negligentes : unde Poeta 3 :
Quæritis, Ægistus quare sit factus adulter ? In promptu causa est, desidiodus erat.
Supra enim saepe dictum est, quod operationes quae sunt circa singularia, tales in operantibus et similes sibi faciunt habitus. Hoc autem manifestum est si quis meditetur ad unamquamque agoniam vel operationem. In omnibus enim agonisticis et operationibus ipsae operationes perficiunt operantes ad similes habitus. Quod enim aliquis ignoraret, quod ex operationibus quas facit circa singularia, fiant habitus similes operationibus, non tantum irrationalis hominis, sed pene insensibilis est : quia etiam sensu percipitur hoc, si aliquo modo sensus ad rationem referatur. Propter quod negligentiae eorum qui scire poterant vel præparare se ad opera et noluerunt, a legislatoribus imputatur : quia talis negligere ipsi negligentes sunt causa.
<--- Page Split --->
Sicut proverbialiter de asino dicitur cum firmum proprium exportaret, et a bestiis sibi exprobraretur, quare tale vile onus sustineret ? respondisse dicitur : « Hujus pressurae stercore causa fui. » Adhuc autem valde irrationale est quod aliquis dicat, quod injusta faciens non velit esse injustus vel non voluntarie sit injustus, aut stuprans non voluntarie sit incontinens : si enim aliquis non ignorans operatur ea ex quibus sicut ex causis facientibus erit injustus, pro certo volens injustus erit. Confert enim et operatur voluntarie ad hoc quod injustus sit.
casta, per quæ depositis vitiis justi et casti efficiantur.
Hoc autem patet a minori : quia non solum animæ malitiæ quarum nos causæ sumus, sunt voluntariæ : sed etiam in quibusdam hominibus malitiæ quæ corporis sunt, quibus ipsi per opera illicita causa fuerunt, reputantur voluntariæ : quos etiam propter tales malitias increpamus. Qui enim turpes sunt membris A natural bus non e truncati propter naturalem defectum, laus nequ vituperium nullus sapiens increpat, sed increpandi sunt ii qui propter desidiam aliquam et negligentiam, quibus ipsi sunt causa, turpes sunt effecti. Similiter autem est circa imbecillitatem et orbitatem, sicut diximus esse circa turpitudinem. Nullus enim increpat cæcum a natura cæcum ex plaga vel ex infirmitate alia cujus ipse causa non sit. Cum autem quis ex vini nimia potatione vel ex alia luxuriæ incontinentia orbus sive orbatus oculis est, omnis eum homo sapiens increpabit : quia ipse sibi orbitatis causa fuit. Igitur ea quæ sunt de numero malitiarum, quæ fiunt circa corpus, quæ quidem in nobis sunt, increpantur : quæ autem non sunt in nobis, non increpantur. Si autem sic est, tunc multo magis malitiis animæ, quæ quidem increpantur in nobis : utique enim si non increpantur, non erunt in nobis.
Et quod quidam objiciunt, quod tales ignorantiæ, negligentiæ et omissiones, sunt privationes et non opera : quod autem privatio est, voluntarium non est : et sic ista voluntaria non sunt. Hoc nihil est : quia omissio in eo qui facere debuit, tunc cum facere debuit, peccatum est et voluntarium in causa. In ipso enim fuit ad oppositos actus se convertere vel non convertere, ad quos si se convertisset, non omisisset, nec negligens fuisset.
Nec verum quod dicunt Socratici, quod scilicet ideo non sit volens : quia si volens esset injustus, etiam quando vellet, justus esset. Injustus enim aliquis fit volens : non tamen postquam injustus factus est, statim ut voluerit, requiescet et cessabit ab injustitia, ita quod sit justus. Et hoc patet per simile : quia si ponamus, quod volens ægrotat aliquis per hoc quod ipse sibimet causa est ægritudinis incontinenter vivens et inobediens medicis : in voluntate sua non est quod statim ut voluerit, sit sanus. Tunc enim quando erat ante ægritudinem, inerat ei et in potestate sua erat non ægrotare si vellet : emisso autem eo quod est causa ægritudinis, non est adhuc in potestate sua quod sit sanus quando vult. Quemadmodum in eo qui dimittit lapidem jaciendo, antequam dimittat, in potestate sua est retinere et non dimittere : in ipso enim est et mittere et projicere : principium enim missionis et projectionis est in ipso. Postquam autem dimiserit, non est in ipso resumere. Sic autem est et in injusto et in incontinente. Ex principio quidem enim antequam essent injusti et incontinentes, inerat eis tales non fieri : propter quod volentes injusti et incontinentes facti sunt. Postquam autem facti sunt injusti et incontinentes, jam non est in eis non esse injustos et incontinentes : sed iterum studere oportet ad justa et
<--- Page Split --->
disciplinae, nec persuasione, nec minis, nec promissionibus, nec per conjecturam bonorum, de quibus dicit Sapiens, quod semen erat maledictum ab initio : et naturalis malitia eorum immutari non poterat.
De opinione Socratis in libro qui dicitur Mennonis, quæ est contra ea quæ dicta sunt.
Sed hoc mirabile erat de Stoicis, quod tales habitus ponentes sive innatos sive acquisitos, bonorum dixerunt esse nos causas et in operibus et in fine, malorum autem non dixerunt nos esse causas in fine, sed in operatione sola : dicentes judiciurn et apparentiam ejus quod uniciuque videtur, bonum esse ex habitu de necessitate, operationem autem esse ex voluntate.
Socrates autem et Plato et omnes Stoici senserunt contrarium his quae dicta sunt, supponentes quod nullus judicat de bono desiderabili, nisi per similitudinem habitus ad illud quem habet apud se : sicut phlegmaticus per similitudinem complexionis desiderat pisces in cibum, cholericus autem de cholera adusta desiderat adustum amarum, sanguineus dulce, et sic est in aliis. Tales autem habitus diversa desiderabilia facientes, aliquando sunt innati, sive ex astris, sive ex complexione elementorum, sive etiam ex progenitoribus : et cum tales habitus insunt in nobis, non est non desiderare ea ad quae habitus illi disponunt : quinimo de necessitate illa nobis bona apparent, ad quae ex habitibus illis dispositi sumus, sive bene sive male. Propter quod dixerunt aliquem bene natum esse, et aliquem male : bene quidem, qui talem accipit intellectum practicum, qui in omnibus bene consulit et praecipit, ita quod nunquam aliquid contrarium bonum apparet. Talem intellectum enim, ut dicunt, impossibile est ab aliquo accipere : eo quod neque discibilis, neque assuescibilis est : eo quod multos viderunt qui nunquam corrigi poterant et ad bonum intellectum deduci, nec verbo doctrinae, nec verbere
Contra hoc autem Aristoteles procedit sic, quod si aliquis dicat, quod omnes homines desiderant id quod apparet eis bonum, et quod talis phantasticae apparitionis et appetitus non sunt domini, ita quod sit in ipsis, sed potius qualiscumque ex habitu connaturali vel acquisito est unusquisque dispositus, talis finis videtur bonus vel per similitudinem habitus ad illum. Si ergo sic dicatur et concedatur, quod unusquisque sibi talis habitus est causa, aliqualiter conferendo vel operando ad ipsum, sequitur ex necessitate ex praedictis, quod etiam phantastici judicii et appetitus qui surgit ex habitu, ipse idem sibi aliqualiter causa est per illam regulam quae saepe habita est. Quia quorum principia sunt in nobis, et ipsa sunt in nobis.
Si autem dicatur quod nemo sibiipsi causa est ejus quod est male facere, sed male operatur per ignorantiam finis qui per se est finis, existimans sibi optimum futurum esse per hoc quod operatur : et dicatur quod desiderium finis est desiderium non spontaneum, sed oportet in quolibet innasci illud desiderium ex habitu quem accipit in necessitate : quemadmodum innasci oportet visum intellectus, quo habens intellectum bene judicat, et judicat bonum quod secundum
<--- Page Split --->
veritatem bonum est, et desiderat illud. Et dicant iterum, quod ille bene natus est cui hoc bonum intellectus bene innatum est : ille enim maximum bonum et optimum habet inter omnia humana bona, ita bonum, quod est impossibile accipere ab aliquo vel discere : eo quod nec assuescibile vel discibile est : sed quale innatum est, tale habebit : et hoc modo bene et optime innatum esse : perfecta vere bona erit utique nativitas et habitus talis innatus. Per oppositum est etiam in malis mala et pessima nativitate natis, quae non permittit surgere in ipsis aliquam apparentiam vel judicium vel appetitum ejus quod est per se bonum.
sint in nobis. Sic igitur, quemadmodum dicitur a Socrate, virtutes sunt voluntariæ : eo quod habituum per culturas et sacrificia deorum concausæ sumus aliqualiter ipsis diis qui dant eas. Et talem linem nobis quemdam ponimus, qui est per se bonum quod desideramus. Quales quidem sumus existendo secundum virtutem quam dat Deus cooperantibus nobis ad virtutem per supplicationes deorum : sequitur necessario ex hypothesi Socratis, quod etiam malitiæ erunt voluntariæ : eo quod per operationes malas concausæ sumus malitiis. Et sic similiter est in bonis et in malis.
Si autem hæc vera sunt, quæramus ab eis, quid magis virtus quam malitia erit voluntarium secundum eos ? In ambobus enim bonis et malis scilicet ad ea quæ per se bona sunt, et ad ea quæ secundum quid bona sunt et simpliciter mala, judicium finis et appetitus per naturam est. Est enim qualitercumque jacet habitus natus, et qualiter videtur in judicio et appetitu secundum habitum innatum. Reliqua autem quæ ad fines illos sunt, operantur qualitercumque dispositi sunt ex habitu, referentes ad fines illos quos secundum illos habitus desiderant. Sive igitur dicatur, quod finis quem desideret quilibet qualiscumque est et non ex natura habet, sed potentia ex habitu æquisito qui apud operantem est : sive dicatur quod finis desideratus naturalis est propter habitum innatum : si respiciamus ad reliqua quæ non mala, sed studiosa sunt, et studiosum dicamus hæc voluntarie operari : sequitur quod virtus voluntarium quid erit secundum unam ejus similitudinem, et id quod est propter ipsum sive in nobis esse et in potestate nostra est in operationibus bonis et malis secundum dicta Socratis : quamvis non similiter sit in fine. Quia dixit Socrates quod apparentia finis in malis, non in nobis est, quamvis operationes
CAPUT XXIII.
De epilogo eorum quæ dicta sunt.
Communiter quidem igitur de virtutibus dictum est nobis typo et figuraliter. Diximus enim genus proximum, quando diximus quod virtutes medietates sunt. Et diximus genus remotum, quando diximus quod habitus sunt. Diximus etiam a quibus fiunt per generationem, quoniam operatores harum operationum quæ sunt secundum ipsas virtutes, generant eas in seipsis. Diximus etiam quomodo sunt in nobis et voluntariæ, et quod sunt utique ut recta ratio præcipit, eo quod medium sumitur quoad nos determinata ratione, prout sapiens determinavit.
Sed hoc adjiciendum est, quod habitus et operationes non similiter voluntariæ dicuntur : quia nos sumus domini ope-
<--- Page Split --->
rationum a principio usque ad finem, ita quod in nobis est tota operatio ad facere et non facere, quando scimus ea secundum singularia in quibus sicut in circumstantiis est operatio. Si enim aliquod istorum ignoremus, efficeretur involuntarium per ignorantiam. Habituum autem non ita sumus domini, quia non est nobis cognitum quantum de habitu adjiciatur ex quolibet sui principio quod est operatio : sicut et incognitum est in ægrotantibus qui sanantur, quantum sanitatis adjiciat quælibet medicina : et quod incognitum est, voluntarium esse non potest hoc modo quo incognitum est : sed habitus voluntarii sunt, ideo quia in nobis est sic vel sic in operatione quæ habitum inducit.
Resumentes itaque secundum modum enumerationis quem fecimus in secundo hujus voluminis de unaquaque virtute, dicemus sigillatim determinando quæ
sunt per nomen et diffinitionem, et circa qualia sunt passionibus et operationibus et qualiter sunt circa illa, hoc est, secundum quam conjecturam medii : istis enim determinatis, simul est hic manifestum etiam quot sunt numero virtutes de quibus intendimus. Primum autem dicemus Quare primum de de fortitudine, tribus rationibus : cum fortitudine agendum ? omnis virtus sit circa difficile et bonum, fortitudo est circa difficillimum : et quia cum quælibet virtus sit ultimum potestatum et extremum in bonum, fortitudo circa omnem supremam potestatem est et ultimum potestatis : propter quod dicit Boetius quod antonomastice fortitudo virtus dicitur : et quia fortitudo circa tales est passiones quæ maxime passiones sunt : est enim circa passiones illatas in bello, quæ plus habent rationem passionis quam passiones innatae delectabilium in actu.
<--- Page Split --->