TRACTATUS II
DE PRINCIPIIS FORMALIBUS PER QUÆ COLLIGITUR VIRTUTUM DIFFINITIO.
CAPUT I.
De genere virtutis.
- ria in anina, passioes, potenie, habitus.
Post hoc autem quid est virtus scrutandum. Quia igitur quæ in anima fiunt, tria sunt, passiones, potentiae, habitus, horum aliquod utique erit virtus. Dicimus autem passiones quidem concupiscentiam, iram, timorem, audaciam, invidiam, gaudium, privaldium quam dicimus tristitiam, pigritiam inducentem, amicitiam, odium, desiderium, zelum quem dicimus esse amorem cum indignatione, misericordiam, et universaliter omnia dicimus passiones quæ in anima
sunt, ad quæ sequitur delectatio vel tristitia in constrictione cordis vel dilatatione : hæc enim ipsis motibus cordis se ostendunt animam alterare, et passiones sibi inferre. Potentias autem dicimus secundum quas per naturam passibiles dicimur eorum quæ inferunt passiones et passionum illatarum, puta secundum quas potentes sumus irasci et tristari et misereri, et sic de aliis quæ numerata sunt. Habitus autem dicimus secundum quos in ipsis potentiis existentes bene vel male nos habemus ad passiones vel passionum motus sive alterationes, puta ad irasci male nos habemus secundum habitum vitii. Si autem medie haberemus nos ad irasci et quantum et cui et quando oportet, bene haberemus nos secundum habitum virtutis. Similiter autem est et ad omnia alia quæ in genere passionum enumerata sunt. Omnia enim quæ in anima sunt, ad ista tria deducuntur. Anima enim per diffinitionem proprium principium et causa est vitæ. Vita autem est in operationibus vitæ. Quæ igitur in anima sunt ut anima est, oportet quod principium vitæ sint secundum aliquem modum. Ista autem non possunt esse nisi tria, scilicet aut enim sunt imperfe-
<--- Page Split --->
cta ad vitæ opera, inclinationem tamen habentia ad ea, et sic sunt potentiae animæ ipsi naturales et primæ passibilitates : aut sunt perfectionem accipientia. Si autem accipiunt perfectionem, non possunt accipere nisi ab efficiente vel forma. Efficiens autem et movens passio est vel passibilis qualitas inferens vel illata. Inferens enim movens primum, et illata movens proximum. Potentia enim imperfecta nunquam movetur et operatur nisi per actum moventis. Et hoc est quod dicit Aristoteles, quod in talibus actus prævii sunt potentiis secundum rationem diffinitivam, et actus activorum, et sic sunt in patientibus et dispositis. Si vero perfecta sit potentia per formam, forma illa erit habitus. Nec plura possunt esse in anima secundum quod ipsa est principium et causa operationum vitæ. Hanc enim diffinitionem Aristoteles dicit diffinitionem animæ quæ dicit quid et propter quid, quæ est diffinitio sicut demonstratio et non sicut conclusio, et quæ non differat a demonstratione nisi positione tantum. Et si quæritur unde venit diversitas potentiarum, ad propositum non pertinet : et quantum sufficit huic doctrinæ, in præhabitis de primo libro determinatum est.
daretur et vituperaretur. Secundum virtutes autem et malitias laudamur et vituperamur. Virtus igitur et malitia in passione non est sicut in genere.
Adhuc autem tertia est, quod irascimur Tertia rati et timemus non sponte sive ex propria electione. Cum enim ira sit repulsio contrarii, et hoc universale sit omni rei, non est in electione nostra. Similiter naturale est fugere contrarium quod est timor : pati ergo universaliter non est in electione nostra. Virtutes autem et malitia universaliter electiones quaedam sunt vel non sine electione : quia etiam prudentia quæ cognitio operabilium est, non sine electione est. In eligendo enim magis sequitur spontaneum arbitrium, quam eligibilium rationes. Sequitur igitur iterum virtutes et malitias in genere passionis non esse.
Adhuc quarta ratio est, quia secundum Quarta ra tio. passiones quidem moveri et alterari dicimur. Secundum virtutes autem et malitias non dicimur moveri et alterari, sed aliqualiter disponi ad alterationem et motum quem inferunt passiones. Propter has igitur rationes virtus in genere passionis esse non potest.
Propter easdem autem virtutes non sunt in genere potentiae : quia propter Virtutes n c sunt poten posse pati simpliciter quacumque possitiae, bilitate, neque boni dicimur, neque mali, neque laudamur, neque vituperamur. Secundum autem virtutes et malitias et boni sumus et mali, et laudamur et vituperamur : et ad hoc potentes sumus et mali, et laudamur et vituperamur : et ad hoc potentes sumus ex natura, boni vel mali non efficimur ex natura. Diximus autem de hoc prius in hujus secundi libri principio.
Passiones quidem igitur non sunt virtutes neque malitiae. Cujus ratio prima est, quoniam secundum passiones neque pravi dicimur, nec studiosi. Omnis enim homo et pnavus et studiosus aliqualiter vivit in passionibus. Secundum virtutes autem et malitias et pravi dicimur et studiosi. Virtus igitur et malitia in passione non est sicut in genere.
Secunda ratio est, quia secundum passiones quidem neque laudamur neque vituperamur. Non enim laudatur qui timet quocumque timore, neque laudatur quicumque irascitur quacumque ira : neque vituperatur qui simpliciter quacumque ira irascitur, vel timet quocumque timore : quia sic omnis homo et lau-
Si igitur neque passiones sunt virtutes, neque potentiae, ex sufficienti enumeratione partium divisionis inductae relinquitur quod virtutes sint habitus. Quod
<--- Page Split --->
quidem genere virtus est, dictum est quia est habitus. Si enim esset in genere potentiae vel passionis, quaecumque potentiae vel passioni generaliter conveniunt, convenient etiam virtuti : eo quod genus secundum omnia convenientia sibi per se est in qualibet specierum : cum igitur virtutis bene totum sit in anima operantis, oportet quod virtus sit eorum quae sunt in anima : et sic relinquitur quod ut habitus sit in anima.
CAPUT II.
Quod virtus est habitus bonus.
- Oportet autem non solum dicere sic simpliciter et sine additione quomodo virtus est habitus. Sed oportet etiam dicere qualis quidem sit habitus per differentias distinctivas. Dictum est igitur generaliter secundum Socratem, quoniam omnis virtus cujuscumque utique fuerit virtus, et id cujus est virtus, bene habens perficit, et opus ejus bonum reddit. Quod patet per inductionem tam in partibus organi cis animalium, quam in ipsis animalibus perfectis, puta oculi virtus et oculum studiosum, hoc est, bonum facit, et opus ejus bonum reddit. Oculi enim virtute bene videmus. Similiter et equi virtus et equum studiosum, hoc est, bonum facit ad currendum si currilis est, et ferendum assessorem suaviter si palefridus est, et ad exspectandum bellatores si dextrarius est. Si utique hoc in omnibus ita se habet, sequitur quod et hominis
virtus erit utique habitus, ex quo bonus homo fit et a quo suum opus bonum reddit. A principio enim diximus, quod ex ultimo et extremo sui unumquodque perficitur secundum suum maximum et optimum posse : et nisi illud adipiscatur, non potest agere secundum seipsum perfecta actione, sicut apparet in oculo, in quo primo humores complexionantur et complexionati adunantur et per digestionem terminantur, et myringae componuntur ad complexionem debitam et figuram et substantiae puritatem, et vis visiva haec omnia continens et perficiens per spiritum visivum influitur, quo habito oculus tamen primo potest agere secundum seipsum et propriam operationem, et tunc primo dicetur bonus et bene habens oculus. Similiter est in equo et in omnibus, quod id quod addit ei ultimam perfectionem ad opus et ad esse, confert ei bonum et bene. Similiter igitur erit in homine secundum animam et secundum omnes potentias ejus, quod id quod ultimo additur ad perfectum, facit eum bonum et bene habere in opere. Haec autem sufficienter probata sunt in primo libro : et facit quidem secundum quod est extremum bene, potentiae autem habere in opere secundum quod est principium operum. Virtus enim de se principium dicit formaliter operativum. Per hoc igitur quod ultimum in esse ad quod omnia alia ordinantur, facit bonum et est bonum. Per hoc autem quod est principium agendi secundum seipsum, bene facit in opere. Ex quo patet quod ante diximus, quod fere totum bene operationum in operante est. Est igitur virtus bonus habitus bonum faciens habentem et opus ejus bonum reddens.
Et si objiciatur quod Avicenna dicit, quod virtus non determinatur nisi ad opus sicut et natura : et ideo qui diffinit eam secundum esse absolutum, peccat : propter quod nos etiam in praecedentibus ostendimus, quod virtus est aliquorum : et secundum hoc hic non videmur debere dicere quod virtus est quae bonum facit
<--- Page Split --->
habentem eam, sed simpliciter, quod virtus est bonorum operativum. Sicut et naturam diffinientes, dicimus quod natura est principium motus in quo est per se et non secundum accidens : eo quod natura et virtus principium est, et non res responsio. absoluta. Ad hoc diximus quod natura et virtus duo in se habent de necessitate, scilicet quod utrumque eorum virtus quaedam est et principium agendi : et in quantum forma est, ad subjectum habet operationem et sine subjecto esse non habet. Et hoc notat Aristoteles quando dicit quod natura est principium motus et quietis in quo est 1. Quod autem principium agendi est, hoc habet in quantum natura et virtus est. Ex genere ergo habet comparationem ad subjectum, ex differentia vero contrahente, quod est agendi principium. Et ideo volentes dicere quidquid est in virtute in eo quod virtus et forma est, dicimus quod ut est forma, bonum facit habentem, et ut est virtus, bonum reddit opus. Quod autem dicit Avicenna, quod peccat qui virtutem diffinit ut absolutum, ideo dicit, quod diffinitio datur speciei. Species autem a differentia contrahente constituitur : per hanc differentiam virtutem diximus esse principium operationum. Redeuntes ergo ad propositum, dicimus quod hominis virtus ut homo est, et secundum se et omnes partes ejus bonum facit hominem, et opus hominis ut homo est bonum reddit. Qualiter autem hoc erit, quod virtus sit talis habitus, jam quidem diximus in grosso. Adhuc autem et hoc erit manifestum subtili et propria manifestatione, si speculati fuerimus qualis quidem est natura ipsius, ex qua habet quod et bonus est habitus, et quod extremum est in posse.
CAPUT III.
Quod virtus est medium.
Ad intelligendum ergo qualiter virtus 16. bonus est habitus, oportet nos investigare causam bonitatis ipsius. Dicimus ergo, In omni continuo et quod in omni utique continuo et divisibidivisibili in lviuntur plus li quod secundum sui naturam divisum minus, et equale. est, et hoc non est nisi discretum, est accipere hoc quidem plus, hoc vero aequale, hoc autem minus : et hoc accipere vel secundum ipsam rem absolute, vel ad nos comparatam secundum proportionem.
Inter haec autem tria aequale medium 17. quidem est superabundantiae, et defectus. Dico utique rei quoddam medium esse Medium es duplex. quod inter excedens et excessum aequaliter distat ab utroque extremorum, et hoc medium unum et idem omnibus et apud omnes. Ad nos autem medium quod secundum utramque proportionem et ordinem ad bonum secundum nos neque abundat neque deficit. Hoc autem medium non unum omnibus nec apud omnes. Puta exemplum in medio secundum rationem est, sicut si decem dicamus multa esse quae determinatae et non infinitae sunt multitudinis : duo autem dicamus pauca quae iterum determinatam habent paucitatem : tunc arithmetice loquendo sex me-
<--- Page Split --->
dia accipiunt esse secundum rem, quicumque naturam medii arithmetici cognoscunt. Sex enim aequaliter excedunt duo, et exceduntur a decem. In quatuor enim excedunt, et in quatuor exceduntur a decem. In quatuor enim excedunt, et inquatuor exceduntur. Hoc igitur medium secundum arithmeticam proportionem. Quamvis enim etiam medium sit secundum geometricam proportionem: tamen quia hoc non vere in quantitate medium est, sed tantum similitudine proportionum, et in quantitate sit dissimile, non omnino habet medii rationem perfectam : et ideo de illa exemplum ponere volumus. Oportet enim quod omne medium quod secundum aliquid medium est, ab eo quod simpliciter medium est, accipiat medii rationem. Sicut esse secundum quid oritur ab eo quod est simpliciter, sicut imperfectum a perfecto : et id quod est, ad alterum ab eo quod est secundum seipsum. Hoc igitur est medium secundum rem.
Quod autem ad nos est medium quod est medium alicui, et secundum aliquid, non omnino ita sumendum est, sed potius secundum proportionem quamdam ad illud. Non enim si alicui cuicumque demonstrato decem minas comedere est multum, eidem autem duas comedere est paucum, propter hoc magister perfecte sciens quid unicuique sufficiat in comedendo, praecipiat sex minas dare. Quamvis enim decem multum sit, et duo parum forte Socrati, non propter hoc sex comedet : quia forte tria sufficiunt vel quatuor vel quinque, vel forte septem exigit vel octo vel novem secundum proportionem potentiae suae in comedendo ad hoc quod corpus nutriat et vires retineat et opus perficiat. Unde etiam sex forsitan est multum, vel paucum. Miloni quidem paucum est sex comedere propter magnitudinem corporis : quia pluri indiget nutrimento ut vires retineat, et opus gigantis perficiat. Dominatori autem gymnasiorum sex comedere est multum : gymnasium enim lucta est, in qua comprimi oportet luctan-
tem et insilire et recedere posse et apprehendere : quorum nullum facere potest, nimio cibo praegravatus, sed exigit cibum ex quo simul habeat et corporis nutrimentum et membrorum habilitatem et agilitatem. Similiter autem in cursu et in palestra. Cursor enim tantum quaerit cibi quantum sufficit ad naturam et cursum peragendum : et similiter qui excitatur in palestra, militiae datus exercitus. Palestra autem, ut dicit Vitruvius, aedificium fuit triangulum, columnis suis ordinibus columnarum distinctum, in quo una parte stabant probatores tironum, in altera vero parte tirones lancearum et gladiorum sustinuerunt et intulerunt ictus. Qui ergo in talibus sunt exercitiis, et qui non sunt ad unam quantitatem cibi in potestate comedendi et ad unam qualitatem cibi reduci non possunt. Ita utique in omnibus omnis homo bonum sciens, superabundantiam et defectum fugit tanquam sibi non proportionata : medium autem tanquam proportionatum quaerit et desiderat. Medium autem hoc non est quod rei medium, sed quod ad nos est medium.
Milo enim de quo fecimus mentionem, sicut dicunt veteres Crotoniatae, athleta fuit, qui tanta fortitudine alios excellebat, quod taurum in humeris portans sine interpositione quietis stadium pertransivit : et cum esset Pythagoricus philosophus ad quem alii com-philosophi convenissent, partem domus quae ruinam minabatur, cum jam inclinata esset ad cadendum, ipse subintrans excepti et suffulsit, et sic eos qui intus erant, educens salvavit. Dicunt etiam, quod trunco quodam jacente in sylva, magno quidem et nodoso, quem multi findere tentaverunt fixoriis instrumentis et impulsis, tandem post multum laborem nec ipsa fixoria quae infixerant extrahere poterant : Milonem tandem accessisse et fissuram tractu manuum et impulsu pedum ampliasse, quod fixoria ceciderunt : sed truncum perfecte findere non poterat. Dicunt etiam, quod iste in sex olympiadibus continue sine interposi-
<--- Page Split --->
tione decertans vicit : in septima autem olympiade quam accepit, quemdam suum convivem Crotoniatem scilicet nomine Masichenum aetate juvenem non vicit, non ex defectu, sed quia ille stare prope voluit. Hic idem Milo chordam vel corrigiam fronti circumligavit velut coronam, et retinens intra se spiritum, impulsus spiritus implens venas sanguine, chordam fregit ac si esset de papyro. Dicunt etiam, quod eo dimittente brachia usque ad cubitum ad latera corporis, et inferiores partes brachiorum a cubito extendente anterius in directum, digitis omnibus compositis in volam manus ad pugnam solo pollice erecto sursum, ita quod pollex alios digitos non compressit, nullus unquam inventus fuit qui per vim minimum digitum dirigeret in manu clausa. Tandem a quibusdam inimicis suis invalidis laqueo in abscondito posito captus cecidit, et a concurrentibus inimicis interfectus, cena factus bestiis et avibus, ut verum sit quod gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae 1.
Duplex ergo medium est: unum simpliciter, et unum quoad nos. Et id quod quoad nos est, inspectio est medii quod est simpliciter, et ex inspectione illa conjecturativum est medii ipsius per rationem. Diximus enim in antehabitis, quod rationale est supliciter: rationale simpliciter, et rationale participative. Rationale simpliciter perfectum est. Rationale autem secundum quid imperfectum est, et de se conjecturare non potest: et ideo indiget exteriori, quominus proportionem commensuretur ut medii nomen accipiat. Conjecturans autem secundum proportionem ad illud est ratio quae simpliciter ratio est: et cum secundum rem adaequare non possit medium, medio adaequabit secundum proportionem in ratione medii et non in re. Proportio autem illa est excedere et excedi, sicut patet in antehabitis.
Est autem dubitatio, utrum virtus sit medium? cum, sicut dictum est, sit circa delectationes et tristitias : et delectatio (sicut dicit Aristoteles in nono Ethicorum 2) sit indivisibilis et non in tempore, sicut nec videre est in tempore: et quod indivisibile est, non habet plus nec minus nec medium: videtur quod virtus non sit medium in delectationibus et tristitiiis.
Praeterea, Si medium est quoad nos, oportet quod prima mensura medii in nobis sit, ad quod mensuretur medium in dilectione et tristitia. Queratur ergo, quid illud sit ? Jam enim habitum est, quod medium simpliciter et medium rei est illud quod est prima mensura omnium mediorum. Si ergo habet etiam intrinsecus mensurans : tunc oporteret unum et idem duo habere mensurantia, quod omnino inconveniens est secundum naturam. Si forte diceretur quod delectatio non est indivisibilis, sed contingit delectari plus et minus et quantum oportet : ex ipsa delectationis diversitate accipiemus probationem Aristotelis, et probabimus indivisibilem esse per demonstrationem sicut et generationem. Non enim delectatio est, ut dicit Dionysius, nisi in omnino convenienti: omnino autem conveniens non est, nisi quod connaturale est et proprium secundum propriam operationem non impeditam. Hoc autem in motu esse non potest: ille enim motus alterativus esset : nihil autem alteratur nisi divisibile : quod autem divisibile, connaturale et proprium non est. Si igitur connaturale et proprium est, non est in alteratione, sed est in alteratum esse ad perfectam similitudinem et proprietatem, sicut et in naturis generatio finis est alterationis, in quo alteratio est in alteratum esse : quod autem est in eo quod mutatur secundum quod est in motum esse, divisibile est: delectatio igitur indivisibilis est, sicut dictum est, plus et minus et medium non habet.
<--- Page Split --->
esponsio. Ad hæc et similia satis convenienter respondet Eustratius : et dictum suum redit ad hoc, quod nihil prohibet aliquid indivisibile esse simpliciter, et divisibile esse quodam modo et per accidens, scilicet per aliud quod aliquid est ipsius. Sic et ipsa generatio, quæ in quantum acceptio formæ substantialis est, simplex est : quia sic finis motus est. In quantum autem per exitum de potentia ad actum in toto motu alterationis diffusa est, in infinita divisibilis est. Adhuc autem in quantum ipsa generatio completio partium est generati, in multa partibilis est. Adhuc autem in quantum tempore mensuratur, per motum et magnitudinem motam diffusa, divisibilis est valde. Per omnem eumdem modum consideratur delectatio et tristitia : hæc enim prout est in fieri, per totum motum alterativum passionis diffusa est. Similiter in delectante per partes potentiales per totum participatur vel simpliciter vel per redundantiam, et ratione utriusque tempus habet se mensurans, et ratione actus multos habet modos. Similiter ratione materiae circa quam est delectatio, multas habet proprietates. Et quia in locis sunt delectabilia, sicut et delectans ex parte, ubi multas habet diversitates in quibus omnibus est plus et minus et æquale, ratione quarum delecatio habet divisionem.
Medium ensurans. Et quod quaeritur, quid sit medium mensurans ? Dicendum quod primum mensurans dupliciter accipitur. Est enim primum simpliciter, et primum in hoc genere vel illo. Et oportet necessario dici quod primum simpliciter est, ad quod prima ratio sumitur mensurandi : et hoc est medium rei. Primum autem in genere, primum est quod in hoc genere mensurat : et hoc in homine secundum ordinem ad humanum actum et ad humanum bonum, est prima potentia ad virtutem secundum rationem quae est simpliciter, vel secundum participationem : ad illius enim possibilitatem omnia alia mensurantur. Quamvis ergo non sit possibile quod duæ vel plures sint mensuræ unius
et ejusdem æque prime, tamen nihil prohибet duas esse mensuras : unam primam, et alteram in genere et proximam. De operatione autem idem dicendum est propter duas causas, quarum una est, quod operatio circa passiones in forma est qualitatis passionis : et ideo dividitur divisione passionis. Secunda autem est, quod operatio in motu vel non sine motu est : tempus autem motui adjacet : et ideo operatio in divisione motus et divisione temporis dividitur.
CAPUT IV.
Quod virtus non tantum est medietas, sed etiam conjectura medii.
Omnis autem scientia artis respiciendo ad medium, opus suum bene perficit, in medium quantum potest ducens opera artificiata. Cujus signum est, quod vulgariter consueverunt dicere quando bene se habent opera artificiata, quoniam neque offerre, neque apponere est aliquid. Hoc autem dicunt quasi superabundantia quidem et defectus ipsum bene corrumpant in artificialis, et hæc supermedietas ipsum bene salvet. Si autem boni artifices ad medium respicientes, quod (ut diximus) nec plus nec minus habet, cuncta operantur : quod tamen minus videtur, quamvis ex hoc artes certitudinem contrahant : virtusque omni arte certior est et melior, quemadmodum natura certior et melior est arte : sequitur neces-
<--- Page Split --->
sario quod virtus medii conjectratix est. Hæc autem dico de morali virtute, et non de intellectuali. Moralis virtus est circa operationes et passiones : passiones autem et operationes habent plus et minus et æquale, sicut jam dictum est, puta timere, et audere, et concupiscere, et averti per indignationem, et irasci, et misereri, et universaliter loquendo delectari et tristari secundum omnia in quibus est delectatio et tristitia. Plus autem et minus utraque non bene sunt. Medium autem quod est quando oportet et in quibus et ad quos et cujus gratia et ut oportet et ut optimum est : et hoc est in virtute. Et similiter autem circa operationes est et superabundantia et defectus et medium. Operationes enim animæ sunt motus, quorum nos domini sumus ad perficiendum vel impediendum vel tenendum in delectationem vel tristitiam. Virtus autem moralis circa passiones vel tristitias est, in quibus quidem superabundantia vitiosa est et defectus vituperatur : medium autem laudatur et dirigitur : virtus autem utrumque habet, scilicet laudem et directionem : virtus igitur medietas est quaedam conjectatrix existens medii. Ars enim certitudinem non habet nisi ex imitatione naturae. Propter quod Aristoteles dicit, quod ars naturam imitatur 1. Probatum autem est de natura in libro de Memoria et Reminiscentia, quod natura nec abundat superfluis, nec deficit in necessariis. Natura igitur certa est contingendo medium : propter quod nec digitum sextum facit in manu, nec quatuor contenta est. Ars igitur imitando naturam medium necesse est contingere, sicut et proverbium superius inductum ostendit. Virtus autem in medio est, natura quidem incertior, et certior arte : eo quod sicut Tullius dicit, virtus moralis naturam imitatur, et in modum naturae inclinat in medium, quod ars non facit. Ars enim per rationem investigat medium,
quod ut certum semper natura contingit. Virtus autem subjectum quidem rationale habens vel simpliciter vel secundum participationem, et habitus existens in modum naturae tendendo in medium, imitatur naturam, et ex subjecto conjecturando convenit cum arte. Plus ergo convenit cum natura quam ars, et sic certior est quam ars : præcipue cum illud quod formale est in morali virtute, in modum naturae sit : et id quod conjecturale est, parum et parvum sit, sicut in antehabitis dictum est quod non nisi determinat actum, et quibus circumstantiis est actus. Patet igitur quod virtus arte certior est in contingendo medium. Patet etiam qualiter virtus conjectatrix est medii.
Hoc autem quidem negant dicentes medium non esse nisi intermedium extremorum. Unde cujus extrema non sunt, medium non est : extrema autem omnia finita sunt : quod enim infinitum est extremum non habet. Si igitur ponamus extrema fortitudinis quæ sunt abundantia audaciae et defectus, et abundantia timiditatis et defectus : et abundantia audaciae non stat in aliqua uno ultra quod non possit plus. Similiter et abundantia timiditatis, et eodem modo de defectu audaciae et defectu timiditatis. Extrema ergo finita non sunt : infinitorum autem non est accipere medium. Virtus igitur nec medium videtur esse, nec conjectatrix medii.
Et ad hæc quidem responderi posset, Responsio quod hæc objectio non procedit : eo quod non hic quærimus medium secundum rem, sed quoad nos. Medium autem secun dum rem inter extrema finita est : quoad nos autem medium non oportet quod habeat extrema finita. Sed hæc responsio non sufficit quæstioni, quia per eam non scitur qualiter virtus in medietate sit consistens et ccnjectatrix medii. Propter hoc dicimus, quod medium quoad
<--- Page Split --->
nos nullo modo potest dici medium per participationem vel compositionem extremorum : nec etiam medium quod sit inter extrema sive per distantiam sive per alium modum appropinquationis ad unum extremorum et elongationis ab altero. Nec medium sumi potest per aliquam comparationem ad extremum, eo quod extremum nullum sit in eo quod est infinitum. Si autem medium esset per compositionem vel participationem extremorum, medium virtutis de necessitate esset compositum ex duabus malitiis, quod valde inconveniens est, cum virtus sit simpliciter bonum et optimum et simpliciter bonum in ordinatorum genere ad ipsam. Si enim vero medium esset intermedium duarum malitiarum per æquidistantiam, per majorem recessum ab uno et accessum ad alterum, necessario sequeretur (cum omne quod movetur prius sit in medio quam in extremo) quod ille qui movetur de malitia in malitiam, in medio motus esset in virtute, et esset virtuosus et bonus, quod valde inconveniens est. Adhuc autem si diceretur quod medium esset per abnegationem extremorum : cum omnis negationis causa sit affirmatio : omne enim quod negatur de aliquo, propter hoc negatur quod oppositum illi vel disparatum affirmatur de eodem : oportet ergo quod malitiae positæ essent et determinatæ et finitæ quæ abnegarentur de illo : sicut neutrum medium dicitur esse inter masculinum et fæmininum, quia est informe neutrius formam habens. Malitiæ autem omnes secundum quod malitiæ sunt, infinitæ sunt, et non stant unquam in aliquo sicut in extremo. Per abnegationem ergo illarum non accipitur medium. Relinquitur ergo, quod extrema accipiantur ad medium, et medium non ad extremum. Nihil enim determinatum est nisi medium in bono : et extrema iterum ad medium non dicuntur extrema, quia non habent ultimum : sed dicuntur abundantia et defectus super medium vel a medio : quorum tamen utrumque est in-
finitum in abundando et deficiendo.
Hoc ergo modo extrema dicuntur elongationes in medio : medium autem dicitur per participationem extremorum, vel interpositionem, vel determinatam vel infinitam abnegationem. Et si dicuntur per elongationem a medio : cum una sit elongatio distantium terminis differens, sicut elongatio inter a et b tanta est ab a in b quanta a b in a : sic medium elongatur a distantibus, et per negationem talis elongationis a proportione medii quoad nos medium dicitur in virtute. Multa enim sunt media quæ non per participationem dicuntur extremorum, sicut medium in artibus, quod nec plus nec minus habet : quod non intelligitur quod nec plus nec minus habeat de utroque contrariorum, sed potius quod nec plus habeat de abundantia et defectu super medium : quæ tamen abundantia et defectus sunt infinita. Et sic est medium naturæ. In continuis intermedium quidem est in proportione spatii et motus et temporis : et tamen non est compositum ab extremis secundum rem : quamvis rationem habeat utriusque extremorum in quantum est principium et finis. Similiter medium in discretis quod maxime est medium, non est nisi quod excedit et exceditur : et si aliquid addatur ei de extremis, jam medium non erit : septem enim non sunt media inter decem et duo, similiter nec quinque. Sed verum est, quod dissimile est, quod extrema in discretis posita et determinata sunt. In moralibus autem sunt elongationis infinitæ et penitus indeterminatæ, non quidem ab extremo, sed a medio. Et hoc est quod dicunt grammatici, quod malum, pejus, pessimum, non comparantur per accessum ad summum malum, sed per infinitum a bono recessum. In circulo etiam medium quamvis habeat extremum circumferentiam, tamen non componitur ex circumferentiæ una et alia parte, sed potius per æqualem a circumferentia elongationem. Et propter quod si quantitas elongationis circumferentiæ determinari debeat, deter-
<--- Page Split --->
minatur per centrum, dicendo quod tanta est circumferentia, quanta est circumductio semidiametri, cujus punctum immobile in centro, mobile circumductum describit circumferentiam : et elongatio hæc secundum potentiam non est finita, cum tamen medium semper æqualiter distet. Si enim demus semidiametrum protrahi in infinitum ex una parte qua habet punctum mobile, eo quod omnis recta linea protrahitur in infinitum in continuum et directum, ut dicit Euclides, erit centrum semper æqualiter distans. Elongationes autem ab eo erunt in infinitum non tantum per multiplicationem linearum a centro exeuntium, sed etiam cujuslibet elongatione lineæ.
Difficile autem valde est contingere medium : hoc enim non contingit nisi uno modo, per rationem scilicet circuli æqualiteri, et per suppositionem, scilicet quod lineæ rectæ a centro ad circumferentiam protractæ sint æquales. Patet igitur quod malitia quidem sunt tam superabundantia quam defectus. Virtus autem est medietas per hanc quæ dicta est medii proprietatem. Boni quidem enim sumus simplici et uno modo. Mali autem sumus omnifariam. Quæ omnia patent ex prædictis, quod per omnem modum elongatonis a medio sumus mali.
Est ergo virtus per diffinitionem habitus electivus in mediateate existens medium quoad nos determinata ratione, et ut utique sapiens determinabit. Et per hoc quidem quod dicitur, habitus, ab his quæ dicta sunt in anima passionibus et potentiis separatur. Per hoc autem quod dicitur, electivus, ab habitibus intellectualibus separatur, qui nihilominus per virtutem electionis operantur, sed omnis virtus eorum est in ratione et syllogismo. Per hoc autem quod dicit, in mediateate existens, quod intelligitur in mediateate duarum malitiarum, separatur a quibusdam passionibus, quæ licet medietates habeant, tamen non sunt medietates duarum malitiarum, sicut verecundia et nemesis. Quia quamvis verecundari sit quantum et ubi et quando oportet : tamen multum verecundari non est malitia, et sic medium duarum malitiarum. Quod autem dicitur, medium quoad nos, dividit virtutem ab his quæ media sunt secundum rem. Quod autem dicit, determinata ratione, virtutem dividit a malitia : quia licet malitia ab electione fiat, tamen non sic determinata ratione, sed vel errore rationis, vel quia ratio succumbit. Quod autem ultimo ponitur, ut utique sapiens determinabit, completivum est diffinitionis. Sapientis est enim de singulis prout res se habet reddere rationem : et quia medium in
CAPUT V.
De causa propter quam virtus est in bono, et propter quam est circa difficillia, et de conclusione et collectione diffinitionis virtutis.
- Malum est infiniti, bonum vero finiti.
Adhuc autem ex prædictis patet, quod peccare quidem multis modis contingit. Malum enim, ut Pythagorici existimaverunt, in sistichia est infiniti : in qualibet enim elongatione infinitum. Bonum autem in sistichia est finiti : dirigere enim non est nisi uno modo, sicut patet per antedicta. Ideo malum quidem est facile : bonum autem difficile. Facile quidem non est contingere signum sive punctum medium : hoc enim contingit per omnem modum elongationis a medio.
<--- Page Split --->
singulis variatur, oportet quod per sapientis determinetur rationem.
Ex his igitur patet quod finitum sit causa boni, eo quod in moribus nihil finitum est nisi medium : virtutem in medio esse, causa est virtutem bonum habitum esse. Virtus autem medietas est duarum malitiarum : unius quidem secundum superabundantiam dictæ, alterius autem secundum defectum. Et adhuc ad virtutem comparate quasdam quidem malitias necesse est deficere : quasdam autem superabundare a medio quod est in eo quod oportet et quando et ubi, tam in passionibus quam in operationibus. Virtutem autem constat medium et invenire et eligere. Propter quod secundum substantiam diffinitivam quidem et rationem quid est esse dicentem, virtus est medietas. Secundum optimum autem et bene virtutis, virtus est extremitas. Ex prædictis enim patet quod virtutem esse in medio, causa est quod virtus sit finiti : et virtutem esse finiti, causa est virtutem esse in ratione boni et optimi, quod solum est extremi forma et situ et ratione determinatum in optimo. Virtutem ergo esse in medio, causa est virtutem esse in extremo secundum bonum et optimum : et cum hoc sit humanæ potentiae difficillimum et ultimum : ultimum autem potentiae fit virtus, sicut jam superius habitum est : virtutem esse in medio, causa est virtutem esse virtutem. Optime ergo determinata est virtus per hoc quod est in medietate consistens habitus.
CAPUT VI.
Quod non omnis passio vel operatio suscipit medietatem.
Non autem omnis suscipit operatio, 21. Neque omnis passio medietatem. QuæAffectus et actus per se mal. dam enim mox nominata, in ipsa nominis ratione convoluta et excepta sunt cum malitia, puta gaudium de malo, inverecundia, et invidia in passionibus : in operatione autem adulterium, furtum, homicidium. Hæc enim omnia et quæcumque talia dicuntur secundum seipsa, sunt mala, ita quod in ipsa nominis ratione malitiam concipiunt. In talibus superabundantia ipsorum et defectus non vituperantur secundum quod superabundantiae sunt vel defectus, sed a forma ipsa et nomine universaliter et in totum vituperabilia sunt. Non est enim unquam circa hoc dirigere, sed semper peccare. Non sunt talia quae bene vel non bene fiant. Bene quidem in eo quod ut oportet et quando et quomodo fiant. Male autem in eo quod ut non oportet et quando et quomodo, sed simpliciter et universaliter facere quodcumque talium, peccare est. Quicumque ergo tribuit talibus mox nominatis medium, sicut injusta facere, et timere, et incontinentem esse, si dicantur habere medietatem et superabundantiam et defectum, simile quid facit ac si intendat medietatem esse in eo quod totum superabundantia est, et medietatem esse in eo quod totum defe-
<--- Page Split --->
ctus est. Ex hoc enim sequitur quod medietas sit superabundantiae, et quod medietas sit defectus : et ulterius, quod superabundantiae sit superabundantia, et defectus defectionis : et hoc ibit in infinitum.
Sicut enim in antehabitis habitum est, quaedam sunt per se bona; et quaedam per se mala. In primo autem modo dicendi per se praedicatum est in ratione subjecti. Per se ergo mala sunt, in quorum diffinitione cadit malitia in ipso nomine, sicut adulterium quod diffinitive est transgressio thori legitimi. Transgressio autem thori legitimi est malitia. Et sic in diffinitione adulterii malitia includitur. Et sic est in aliis per se malis, sicut est furtum, homicidium, et alia hujusmodi. Et illa nunquam possunt habere medium : quia (sicut diximus) in medietate esse, est causa bonum esse. Adulterium autem nunquam potest fieri bonum nec respectu bene : et si haberet medietatem, tunc illius medietas haberet superabundantiam : et cum totum sit superabundantia, erit superabundantia superabundantiae, sicut dictum est in consequentia : et ibit in infinitum. Ad hoc enim virtus conjectatrix medii est, quod vi bona sua elongetur a malitiis : unde in malitia sumptum medium non elongat a malitiis, sed potius locat in medio earum. Propter hoc enim virtus arte certior est, quod melius quam ars causam boni attingat : quia licet ars sit cum ratione, tamen ratio artis fallibilis est, virtus autem imitatur naturam quae non fallit, eo quod natura intelligentiae opus est, infallibiliter ad finem directa : et quod sic infallibiliter tangit causam boni, nunquam est in hoc quod in toto et per se malum est. Unde quemadmodum per se boni, sicut temperantia, et fortitudo, non est aliqua medietas, neque aliqua superabundantia, et defectus : propterea si hoc esset, sequeretur quod idem medium æqualì ratione esset et extremum : quod est inconveniens, aliud enim nomen et alia ratio est medii
et extremi : ita neque illorum quae per se mala sunt, est aliqua medietas, nec aliqua superabundantia, nec aliquis defectus : sed quocumque modo unumquodque illorum operatum est, vitiosum est. Universaliter enim loquendo neque superabundantiae, neque defectus medietas est : neque etiam ejus quod per se medietas, aliqua superabundantia, vel aliquis defectus : quia aliter sicut et causa boni inesset per se malo, et causa mali inesset per se bono. Virtus autem duarum malitiarum dicitur media, quarum utraque habet abundantiam et defectum per elongationem a medio. Malitiae enim illae considerantur dupliciter, scilicet formaliter, et materialiter. Sed formaliter quidem determinantur a privatione boni : eo quod aliam formam non habent : nec malum dicitur, nisi quia adimit bonum. Materialiter autem accipiuntur prout sunt in operationibus et delectationibus et tristitiis circa quas sunt, et sic habent forma qualitatis operum et passionum secundum quod una dicitur fornicatio, et altera adulterium, et sic de aliis.
Et si objiciatur, quod materia non dat Objecit formam, et nomen, Dicendum, quod est Respons materia ex qua fit res in ipsa re salvata ut subjectum : et haec non dat nomen, nec rationem, nec formam. Et est materia circa quam est res : et haec in omni- bus voluntariis est finis voluntatis in ip- sa voluntate et dispositione voluntatis, et finis ab ipsa sic accepta : hoc enim verius dicitur objectum et movens, quam dicatur materia. Sic enim dicimus quod fornicator finem et movens habet dele- ctabile in meretrice,etadulter in adultera, et sic de aliis : et hoc modo qualitates in anima effectae sunt dispositiones contra- riae, vel subcontrarie, vel alias diversi- tates habentes et sunt finitae. Per ratio- nem autem malitiae non sunt finitae per aliquam formam, sicut ex antecedentibus est manifestum : et illam corruptionem privationis concipiunt in ipso nomine :
<--- Page Split --->
et ideo ita conjuncta sunt malo, quod non possunt unquam bene fieri.
et quod objicitur de Platone, quod dixit medico mentiendum esse in pharmaco, ne pharmaca abhorreat infirmus : et quod Critias dicit, pareendum esse adulteræ quæ in sinu prodidit tyrannum : non ideo dictum est, quod mendacium et adulterium possint unquam bene fieri : sed quia civiliter malum quod factum est, bono aliquo potest redimi, ita quod in condemnationem legislatoris non incidit. Multa enim mala hoc modo civiliter redimuntur, quæ tamen semper mala erunt et sunt, nec redimerentur si mala non essent. Patet igitur quod malum privatione bono opponitur : et sic bonum et malum non dicuntur nisi per elongationem a bono, et non per accessum ad aliquam formam mali. In dispositionibus autem accepta quæ causantur ex operibus et objectis, nihil prohibet ea opponi contrarie : et sic dicunt genera aliorum existentia, primas enim formas habent contrariorum : et hoc modo nihil prohibet malitiam a malitia distare plus quam a medio, cum tamen secundum defectum et privationem boni non una malitia vel aliqua, sed omnis distat a bono.
Si autem quæritur, cum bonum finitum sit, et malum sit ademptio boni, et malum possit totum tollere bonum finitum : et tunc stat malum quasi in ultimo sui et supremo : et ideo videtur esse falsum quod dictum est, quod sit infinisponsio. tum. Dicendum, quod bonum in omni bono secundum suam formam duplex est, scilicet secundum actum, et secundum suam potentiam. Potentiam autem diximus in præcedentibus inchoationem formæ, per quam aptatur materia ut secundum actum forma efficiatur in ipsa, sicut est in visu circa oculum. Visus enim vocatur quando primo inchoat figuram oculi, et fovea in qua volvitur oculus,
et dispositio genarum, et cætera quæ ad ipsum respiciunt : quæ si omnia tollantur, non solum visus, sed etiam cæcitas destruitur : eo quod destruitur aptitudo ad visum, et cæcitas non est nisi in aptis natis non videre. Per omnem eumdem modum est in malo. Hoc enim non est nisi in bono quod adimit : et si adimat totum bonum secundum actum et aptitudinem, sequitur quod malum non sit malum, sicut malum moris non est in lapide qui nullum habet ordinem vel aptitudinem ad bonum. Et hoc est quod dicit Aristoteles 1, quod malum omnifariam etiam seipsum destruit. Cum autem dicat Dionysius, quod malum animæ est circa rationem esse, et ratio essentialis animæ aptitudinem et ordinem dicat ad bonum, hæc aptitudo salvativa ratione potentiae erit infinita : quia quantumcumque corrumpatur, dummodo aliquid ejus salvetur, et aptitudinem habet, et ad bonum respicit, et respectus ad bonum est aliquid boni : et ideo per infinita mala successiva facta nunquam in toto adimiturbonum,nisitotumsubjectummali destruatur : et tunc ipsum malum destructum est. Et hæc est causa quare nihil est summe malum, et quod nihil est malum nisi ademptum et particulatum et diminitum bonum : quia licet adimat totum secundum actum, nunquam tamen potest adimere totum secundum potentiam et secundum ordinem ad bonum, ratione manente secundum quantulamcumque modicam portiunculam ipsius : et si ratio tollatur, jam non est malum : positum enim est quod nihil est malum animæ nisi contra rationem.
<--- Page Split --->
tentia, ut dicit Boetius, est fortitudo, et passiones illata circa quas est fortitudo, magis habent rationem passionum quam aliae passiones, illud primo de fortitudine isto modo ostendamus.
CAPUT VII.
De fortitudine.
Qualiter diffinitio data secundum singula aptatur.
- Oportet autem id quod dictum est de diffinitione virtutis, non solum universaliter dici de virtute secundum quod virtus est, sed etiam id quod universaliter dictum est, oportet aptare his qua secundum singularia sunt. In his enim sermonibus qui circa operationes sunt, universales quidem sermones et diffinitiones communiores sunt, et in decursu syllogistico principia sunt particularium, ex quibus ipsa particularia cognoscuntur. In operabilibus autem particulares sunt veriores. Volentes enim purgare choleram, certitudinem purgandi accipientes non accipimus ex universali, ut dicamus quod omne calidum liquefactivum humidi et motivum : scamonea autem calida, et cholera est humida : hoc enim esset per philosophiam curare corpus : sed dicimus quod scamonea purgavit choleram in Callia et in Socrate ex eadem laborantibus causa. Et in hoc accipimus certitudinem quod et in Platone purgabit. Operationes enim sunt circa singularia : et ideo optimum est principia operationum concordare in his qua particularia sunt. Sumendo ergo hic qua dicta sunt de diffinitione virtutis ex descriptione singulorum summatim accepta per ordinem enumerationis potius quam per ordinem exsecutionis : et quia virtus po-
Circa timores quidem igitur et audacias fortitudo medietas est duarum passionum, quarum una est audacia, altera autem timiditas vocatur : et utraque propriam habet superabundantiam et proprium defectum. Eorum autem qui superabundant, qui quidem in timiditate superabundant Graece innominatus est, (multa enim sunt innominata in mediis et in extremitatibus), Latine autem formidolosus, qui formidat etiam ad sonum folii volantis. Qui autem in audere superabundat, et in sermone dicitur audax, proprie autem dicitur praeepes. Qui vero in timere quidem superabundant, in audere autem deficit, timidus vocatur. Ut autem haec melius intelligantur, notandum quod audacia et timor passiones sunt animae : et timor quidem fuga est aestimati terribilis, et audacia est progressio ad terribile sustinendum vel ad operandum quod factum magnum est et difficile. Passioni autem quae timor vocatur, privative opponitur ea quae Latine dicitur intimiditas, et Graece a?po?i? ab a quod est sine, et qo?o? quod est timiditas. Audacia autem timori opponitur contrarie, quamvis et ipsa audacia quid habeat quod sibi opponitur privative, sed est innominatum, licet communi nomine inaudacia vocetur. Manifestum autem est quod intimiditas sequitur audaciam : sed non convertitur consequentia ex necessitate consequentiae : et hoc est propter hoc, quia inter timorem et audaciam est medium. Ubi autem medium est, non sequitur consequentia de contrario ad contrarium respectu ejusdem subjecti : et ideo non sequitur ad intimiditatem
<--- Page Split --->
audacia : quia fortis qui in medio est, intimidus est, et tamen audax non est. Similiter ad privative .oppositum audaciae quod est inaudacia, non sequitur necessario timor. Non enim sequitur, est inaudax, ergo est timidus : sed e converso, ad timorem scilicet sequitur quod non sit audax. Ex quo patet, quod superabundantia in privative opposito est defectus ejus cui opponitur privative. Verbi gratia, superabundantia in timiditate defectio et privatio est in timore. Nimis est intimidus qui minus timet quam oportet. Fortitudo autem medium est in timore et audacia : fortis enim est qui fugit quae fugienda sunt, quando oportet, et ubi, quomodo, etc. Et fortis qui non fugit quae non fugienda sunt, quando oportet, et ubi, et similiter in caeteris circumstantiis. Similiter autem fortis, qui in audendo progreditur ad terribilia quando, et ubi, etc. Et fortis qui non progreditur ad quae non progrediendum est quando, et ubi, etc. Omnibus optimis circumstantiis observatis ipse est vere fortis, et medium observat in duabus passionibus contrariis, scilicet inter extrema duarum passionum, quae sunt timor et audacia. Ille enim medius inter plus timentem, et minus timentem quam oportet, et quando oportet, et ubi, etc. Medius etiam est inter plus audentem et minus audentem quando oportet, et quomodo, etc. Tamen sciendum est quod audacia et audax, et timor et timidus, dupliciter dicuntur. Communiter enim loquendo significant passiones timores et audacia secundum generales intentiones suas et dispositiones ipsas quibus disponitur homo ad audendum et timendum. Stricte autem accipiendo significant superabundantias in dictis passionibus et dispositiones quae sunt secundum abundantias. Similiter privative dicta, sicut intimidus, et inaudax, dupliciter dicuntur : privative enim dicta generaliter significant privatum passione timoris generaliter dicta, ut est ille qui non timet quae non oportet timere, sicut fortis. Specialiter autem
dicta significant privationes superabundantiae timoris : et secundum hunc modum intelligendum in passionibus et dispositionibus, sive privative et contrarie oppositis et ad se invicem et ad medium.
De temperantia.
Circa delectationes autem innatas et tristitias innatas non omnes medietates et excellentiae sunt nominatae : circa tristitias tamen minus nominatae sunt,quam circa delectationes. Medietas autem in his est temperantia, superabundantia autem est intemperantia. Deficientes autem circa delectationes non multum inveniuntur. Propter quod et isti nomen proprium non sunt sortiti : tamen dicuntur insensibiles, quia sensum delectationis non habent. Cum enim nomina imponantur a rerum proprietatibus quae afficiunt nomen imponentem, ea quae raro vel non fiunt, impositorem non inum non afficiunt : et ideo nomine carent. Delectatio enim circa quam est temperantia, secundum tactum est : et ideo omnia afficit animalia, et superabundantiae nomina habet, quae ad commune nomen tantum luxuriae reducuntur. Defectio autem in delectationibus tactus innaturalis est : et ideo nomen non habet : quia non provenit nisi ex nimia perversitate complexionis. Tristitia autem in talibus provenit ut maxime ex absentia delectabilium : et ideo etiam abundantia tristitia in talibus, et defectio in abundantia quidem nomen non habet. In defectione autem nomina habet, sicut gastrimargus, de quibus inferius pertractabitur. Medius autem in his passionibus temperatus vel castus vel sobrius vocatur.
<--- Page Split --->
De liberalitate.
Quoniam vero virtus moralis non tantum est circa passiones, sed etiam circa operationes quae sunt circa res exteriores ad usum hominis relatas, ideo circa dationem pecuniarum et acceptionem sive lucrum medietas est quidem liberalitas, superabundantia autem prodigalitas, et defectus illiberalitas : quamvis vere loquendo in utroque istorum superabundantia sit et defectus. Contrario autem modo etiam hic superabundant et deficiunt : prodigus enim quidem in tribuendo superabundant, in accipiendo autem sive lucrando et retinendo deficit. Illiberalis autem e contra in accipiendo sive retinendo abundat, in tribuendo autem delicit : et hoc dicimus capitulariter : quia nunc nisi tantum istas medietates enumeramus, ut virtutem in omnibus esse ostendamus, quod nobis typo et capitulariter, hoc est, summatim dicere sufficit : et tali sermone hic contenti sumus. Posterius autem in quarto libro certius et subtilius sigillatim de his determinabitur.
De magnificentia.
Circa pecunias autem sunt et aliae dispositiones et habitus et operationes, quam circa quas est liberalitas. Magnificentia enim quaedam medietas est, qua dispositus magnificus dicitur. Magnificus autem differt a liberali. Magnificus enim est circa magnas donationes. Liberalis autem est circa parvas et communes vel indifferentes. In his autem superabundantia Graece vocatur apyrocalia ab a quod est sine, et npo quod est ignis, et xa&c quod est pulchrum vel bonum, quasi sine pulchro igne. Ignis enim omnia devastans non est pulcher. Et alio no-
mine Graece vocatur banausia, quod interpretatur incendium : et banausus dicitur qui omnia quae tangit, consumit, sicut tacta sint incendio. Defectus vero in his parvificentia, Graece autem increpeia. Hae autem dispositiones differunt a dispositionibus quae sunt circa liberalitatem. In quo autem differant, in quarto libro hujus voluminis determinabitur.
Videtur quod liberalitas et magnificentia non nisi per accidens differant, sicut magna donatio et parva. Sed ad hoc patet responsum per antedicta. Haec enim accipiuntur ut fines voluntatum : et quia in voluntate alius finis est magnum quam commune, ideo aliam facit speciem virtutis. Delectatur enim magnificus in magna donatione ut magna est, et non ut donatio est : quinimo contemnit donationem nisi magna sit.
De magnanimitate.
Partis autem irascibilis in anima objectum quidem est altum, actus autem ira. Objectum igitur ejus est circa honorem, et circa inhonorationem honori oppositam. Medietas autem in his vocatur magnanimitas, qua seipsum quilibet dignificat dignis sibi et congruis honoribus. Superabundantia autem excedens, quae est appetitus honorum non congruentium Graece vocatur caymotes, et Latine vocatur ambitio. Defcientia autem sive defectio qua aliquis etiam sibi dignos honores negligit, vocatur pusillanimitas.
De Philotimia.
Sicut autem diximus, quod magnificentia se habet ad liberalitatem in eo quod magnificentia est circa magnas donationes, liberalitas autem circa parvas : ita se habet etiam circa magnanimita-
<--- Page Split --->
tem. Aliquid enim ejus est circa honorem magnum, et aliquid circa parvum vel communem vel indifferentem : et qui circa magnum est, proprie magnanimus vocatur. Magnanimus enim est, ut dicit Aristoteles qui seipsum magnis dignificat dignus existens. Honestus autem qui seipsum communi honore dignificat. Est enim ut oportet appetere honorem, et est magis quam oportet appetere, et est appetere minus quam oportet. Ergo qui superabundat desideriis honorum, aliquando dicitur philotimus a φιλός quod est amor, et τυμή quod est honor, quasi abundans amore honorum. Qui autem deficit, vocatur aphilotimus ab à quod est sine, et amore honorum, quia non curat honores sibi congruos. Medius autem inter hos innominatus est proprio nomine, et dispositiones quibus disponimur in ista passione, etiam innominatè sunt propriis nominibus. Verumtamen communiter loquendo dispositio philotimi dicitur philotimia : et propter convenientiam medii cum extremis, extrema contendunt de nomine medii : sicut in duabus terris circa terminum communem habitantes contendunt de media regione, eo quod affinis est utriusque. Et ideo nos medium in appetendo honores, aliquando vocamus philotimum, quia appetit honores congruos : aliquando autem eumdem vocamus aphilotimum, quia despicit honores non congruos. Et aliquando laudamus philotimum quasi medium : et aliquando laudamus eum ut aphilotimum, quia despicit honores non congruos. Propter quam autem causam hoc facimus, in his quæ deinceps sunt in hac scientia in quarto libro dicetur. Nunc autem de reliquis habitibus moralium virtutum enumerando dicamus secundum jam a nobis enarratum modum.
De mansuetudine.
Est autem et circa iram quæ est appetitus irascibilis in vindictam, et superabundantia, et defectus, et medietas. Cum autem fere omnia innominata sint, medium in ira mansuetum dicimus. Medietatem autem qua disponitur mansuetus, mansuetudinem vocamus. Extremorum autem qui quidem superabundat in ira, iracundus vocatur communiter, proprie autem furiosus. Malitia autem qua disponitur, vel iracundia vel furor vocatur. Qui autem deficit in ira, vocatur iurascibilis, et proprie improvocabilis. Defectio autem a qua disponitur, vocatur iniracisibilitas, sive improvocabilitas : de quo est proverbium, quod « si capite ejus nuces contunderentur, non provocaretur. »
De veritate, eutrapelia, et amicitia sive gratia.
Sunt autem et aliae tres medietates homini competentes secundum quod est civile animal per naturam in convictu et societate hominum conversatus : et hae tres medietates habent quamdem similitudinem ad invicem : cum tamen differant formis et in differentiis propriis. Omnes quidem enim conveniunt in hoc, quod sunt circa verborum et operationum rationem qua scilicet convivimus et communicamus communi hominum societate. Differunt autem, quoniam una quidem est circa verum quod est in tali hominum communicatione verborum et operum. Alia autem est circa delectabile quod est in verborum et operum communicatione. Et ejus quæ est circa delectabile, una quidem pars est circa delectabile lusu : alia autem pars est in omnibus verbis et operibus quæ sunt se-
<--- Page Split --->
cundum vitæ et convivatus rationem. Verum autem hic appellamus, non adæquationem sermonum et rerum. Hoc enim non directe in potestate nostra. Sed veritatem vocamus, sicut dicit Aristoteles, adæquationem intellectuum et sermonum et operum secundum quod opera sunt signa intentionum, secundum quod verax dicitur, qui hoc quod habet in corde, sine figmento ostendit verbis et operationibus. Ludum autem vocamus jocum liberalem in operibus et verbis. Delectabile autem in verbis et operibus vocamus, quod unusquique gratus accepit et acceptat. Dicendum igitur est de his ut magis cognoscamus, quoniam in omnibus medietas est laudanda et recta : extrema autem neque laudabilia neque recta, sed vituperabilia. Tamen etiam in his multa sunt innominata. Tentabimus autem nomina fingere, sicut et in aliis ut manifestiora fiant, et ut manifestius fiat bonum quod consequimur ex ipsis.
Circa verum quidem igitur ille qui mediüs est, verus vocatur vel verax : e t medietas qua disponitur, veritas dicitur. Ille enim nihil fingit, sed sicut habet in corde, ita loquitur et facit. Fictio autem, qua quis loquitur aliter et facit quam intendit. Illa quidem quæ ad majus est et superabundantia, vocatur jactantia : et qui disponitur per eam, vocatur jactator, attribuens sibi verbo vel opere cujus non habet conscientiam. Fictio autem quæ ad minus et deficientia est, vocatur Græce ironia : et qui disponitur secundum eam, vocatur iron, qui etiam supprimit ne verbis vel factis ostendat, quæ secundum veritatem habet in conscientia.
Circa autem delectabile quod quidem in ludo est, medius quidem vocatur Græce ευτράπελος : et dispositio qua disponitur εύτραπέλια ab εύ quod est bene, et τρέπω, τρέπεις quod est verto, vertis, quasi bene vertens sermonem et opera ad placcentia et ad jucunditatem conviventium. Superabundantia autem in omnibus sermonibus et operibus lusiva, etiam
ad conviventium fastidium, vocatur bomolochia : et qui habet eam, vocatur bomolochos a Græco βώμος quod est triplum, et λόγος quod est custos : et dicebantur milvi qui garrientes in triplis sedebant, observantes intestina et exta sacrificiorum immundissima, in quibus delectarentur : ita et isti in tantum delectantur in ludis verborum et operum, quod etiam immundos tamquam delectabiles rapiunt ludos. Qui autem in ludis deficit verborum et operum, vocatur agroicus : et habitus quo disponitur, vocatur agrochia, quasi agrestis quidem in nulla jucunditate cum conviventibus conveniens.
Circa reliquum autem delectabile quod est in vita conviventium, quorum sine ludis aliquis dulcis et gratus conviventibus est in verbis et operibus, ille quidem qui ut oportet et quando condelectabilis est conviventibus, Græce quidem vocatur amicus, Latine autem melius vocatur gratus : et medietas qua disponitur, vocatur vel amicitia vel gratia. Qui autem superabundat in his, siquidem nullius utilitatis gratia placere quærit, vocatur placidus : si autem utilitatis alicujus sui hoc fecit gratia, vocatur blanditor. Qui deficit et in omnibus indelectabilis est verbis et factis, vocatur litigiosus et discolus, quasi incultus et contra omnes decertans.
De verecundia.
Non tantum autem in habitibus sunt medietates et superabundantiae et defectus, sed et in passionibus quibusdam, et in his quae circa passiones sunt, medietates quaedam sunt. Verecundia enim virtus quidem non est, sed passio. Laudatur tamen verecundus : verecundia enim fuga turpitudinis est. In his enim quae circa verecundiam sunt, est quidem medius qui communi nomine verecundus vocatur. Qui autem superabundat et ad
<--- Page Split --->
omnia verecundatur, vocatur cataplex a cata quod est videre, et plico, cas : qui ad omnia apparentia plicatur fugiens in seipsum et abscondens se. Qui autem deficit vel nequaquam verecundatur in aliquo, communiter quidem vocatur impudens, proprie autem vocatur frontosus : medius autem inter hos communiter verecundus vocatur.
bjeetio. Cum autem verecundia passio sit, et superius probatum sit quod passiones nec laudabiles nec vituperabiles sint, hic autem dicatur quod verecundia laudabilis sit, videmur contradicere nobisipsis : sponsio, nisi quod duo hic addimus. Unum quidem quod diximus, quod medium et extrema ista circa verecundiam sunt, circa passionem autem bene esse virtus et vitium et laudabile et vituperabile. Adhuc autem diximus hic quod est verecundari ut oportet et quando : et hoc est passionem mensurare et ordinare. Quamvis ergo passio in eo quod passio, nec laudabilis, nec vituperabilis sit : tamen mensura et ordo passionis, et ex opposito immoderatio et inordinatio, haudabilia vel vituperabilia sunt.
De nemesi.
Nemesis autem Graece vocata, medietas est invidia et epichairecachiae : dicta ab ini quod est supra, et xa^o quod est gaudeo, et xaxo; quod est malum, quasi supergaudens in malis hominum. Sunt autem ista circa tristitiam et delectationem, quae fiunt in his quae accidunt proximis quibus convivimus. Nemesiticus quidem enim tristatur quando indignis bene succedit in operibus. Invidus autem superexcedens hunc, in omnibus tristatur cuicumque benesuccedit. Epichairecachus autem tantum deficit a tristando, quod etiam supergaudet quando mala adveniunt proximis. Sed et de his quidem alias in Rhetoricis tempus erit dicendi.
Circa ea quae dicta sunt, notandum
est, quod sicut dicit Aristoteles in Topicis, reprehensor est qui in malorum tristatur prosperitatibus : et ita nemesiticus de quo dictum est, quod tristatur de indignis bene operantibus vel prosperantibus, procul dubio reprehensor est. Cum autem tristari in aliquorum prosperitatibus ejusdem moris sit cum eo quod est gaudere de adversitatibus eorum, ut dicit Socrates : invidia autem est tristitia in bonorum prosperitatibus, ut dicit Aristoteles in Topicis et in Rhetoricis,epichairecachia vero sit gaudium de bonorum adversitatibus : relinquitur quod unius moris sint haec duo : ergo non possunt esse extremitates oppositae secundum superabundantiam et defectum : et non potest nemesis quae est tristitia in malorum prosperitatibus, esse medium inter invidiam et epichairecachiam : et quia inter se non possunt habere medium, eo quod ad unum et eumdem referuntur in more.
Ad quod solvendum scire oportet, quod non intendimus dicere quod nemesis vera medietas sit inter invidiam et epichairecachiam : sed intendimus quod nemesis est medietas ipsius invidia : et necessario sequitur ex hoc quod est medietas invidia, quod sit etiam medietas ipsius epichairecachiae : eo quod hae sunt ejusdem moris. Dicitur tamen utraque istarum dupliciter : communiter scilicet, et proprie. Communiter invidia dicitur tristitia de prosperitatibus omnium. Proprie autem dicitur invidia tristitia de prosperitatibus bonorum. Inter quas duas tristitias media est tristitia de prosperitatibus malorum quae est nemesis, quae est etiam media inter gaudere de malis omnium, et gaudere de malis bonorum, ad quae duo gaudia communiter et proprie significanda inventum est hoc nomen quod est epichairecachia. Unde nemesis duarum malitiarum media est, quarum utraque habet abundantiam et defectum. In quacumque enim harum medium esse ponatur, sequitur etiam quod sit medium in altera. Potest tamen
<--- Page Split --->
etiam dicit, quod invidia dicatur superexcellens tristitia in prosperitatibus omnium et epichairecachia superexcellens laetitia in adversitatibus omnium. Et si haec duo considerentur ex parte passionum quae sunt in eis, laetitiae scilicet et tristitiae, tunc sunt contraria, et non ejusdem moris : et tunc nemesis directe per positionem medium est illorum. Cum vero nemesis reprehensio sit, et dispositio vel passio reprehensoris: reprehensoria autem pertinent ad judicium demonstrativum, tractare de nemesi pertinet magis ad rhetorem quam ad moralem. Et ideo de aliis medietatibus supra praeinductis sigillatim determinabimus in consequentibus. De nemesi autem in hac scientia de caetero non faciemus mentionem. De justitia autem quia non simpliciter et uno modo dicitur, post hoc in libro quinto dividentes et distinguentes justitiam in duo, scilicet commutativam, et distributivam, de utraque dicemus qualiter sunt medietates. Similiter autem in consequentibus in sexto libro de rationalibus sive intellectualibus virtutibus erit tractatus.
CAPUT VIII.
De oppositione extremitatum ad medium et ad se invicem.
dantiam est, et alia secundum defectum. Una autem dispositionum est virtus quae medietas est. Omnes istae dispositiones omnibus opponuntur aliqualiter. Aliqualiter autem dicimus, quia secundum veritatem unum uni opponitur simpliciter. Haec autem tria opponuntur ad se invicem, ita quod unum duobus et duo uni cuilibet : et hoc non potest esse nisi aliquae formae circa passionem ponantur, propter quas talis contingit oppositio. Hae autem formae sunt commensuratum esse et incommensuratum ad nos. Incommensuratorum autem necessario unum est excedens ad superabundantiam, et alterum a commensurato deficiens ad defectum. Tunc enim deficiens opponitur excellenti, et e converso, secundum unum genus oppositionis, et incommensuratum commensurato secundum aliud genus oppositionis : et sic unum pluribus et plura uni opponuntur.
Adhuc autem, quia medium non simpliciter, sed aliqualiter est in ratione utriusque extremi in eo quod convenit cum uno, et convenit cum alio : et in quantum convenit cum uno, opponitur cum altero : et in quantum convenit cum altero, opponitur cum reliquo : et sic aliqualiter et non simpliciter unum multis opponitur, et multa uni. Diximus enim in antehabitis, quod per hoc quod virtus circa passiones et operationes est, per hoc positione intermedium est malitiarum. Per hoc autem quod est in medietate quoad nos, extremum est bonum, et extremum positione et ratione. Et per hoc non est intermedium malitiarum, sed ab utraque malitia perfecta distantia remotum, nullam penitus habens convenientiam cum ipsis.
Aliqualiter ergo et non simpliciter omnes tres dispositiones omnibus inter se opponuntur. Extremae quidem enim et mediae dispositiones ad invicem contraria sunt secundum quod in actionibus et passionibus considerantur : media autem contraria est extremis, et e converso.
<--- Page Split --->
Quemadmodum enim æquale quod medium est, ad minus quidem comparatum, majus est, ad majus autem comparatum minus est : ita se habent medii habitus. Si enim comparentur ad defectus, superabundant : si autem comparentur ad superabundantias, deficiunt tam in operationibus quam in passionibus. Æquale autem hic accipimus non in quantitate absolute secundum naturam quantitatis accipiendo : sed quia omne æquale ei cui est æquale, æquale est, accipimus æquale commensuratum ei quod est ad nos, sicut et in natura in motu augmenti æquale accipitur : quia, sicut dicit Aristoteles 1, omnium natura consistentium terminus est, et ratio magnitudinis et augmenti. Et ad haec æquale sumptum opponitur excellenti et deficienti. Hoc enim convenit natura et in hoc ducit omnes operationes : et ideo nec abundat superfluis, nec deficit in necessariis. Similiter autem est in arte, eo quod natura virtute certior sit, et virtus certior arte.
Hæc autem quæ diximus, per inductionem manifesta sunt. Fortis enim ad timidum quidem audax videtur, ad audacem autem comparatus videtur timidus. Similiter autem et temperatus ad insensibilem quidem comparatus videtur intemperatus et luxuriæ deditus, ad intemperatum autem et luxuriosum comparatus videtur insensibilis. Similiter autem liberalis ad illiberalem comparatus videtur prodigus, e contra autem ad prodigum comparatus videtur illiberalis et avarus. Propter quod proverbium est, quod « extremi sibivinicem projiciunt medium alter ad alterum. » Quia medium in ratione utriusque est extremorum utrique comparatum. Et ideo communiter loquendo diversimode vocant fortem : timidus vocat eum audacem, et audax vocat eum timidum. Et in aliis omnibus dispositionibus moralibus similiter est,
propria proportione uniuscujusque servata.
CAPUT IX.
Quod major est oppositio extremorum ad invicem quam ad medium.
Sic autem oppositis ad invicem his quæ dicta sunt, majorem contrarietatem habent extrema ad invicem, quam ad medium. Cujus una et prima ratio est, quia extrema longius distant ab invicem quam a medio, quemadmodum magnum a parvo, et parvum a magno longius distant, quam ambo ab æquali.
Adhuc autem secunda ratio ejusdem est, quia extrema similitudinem majorem habent ad medium, quam ad invicem, ut audaciae ad fortitudinem, et prodigalitatis ad liberalitatem aliqua similitudo est. Extremis autem ad invicem plurima dissimilitudo est. Quæ autem plurimum distant ab invicem, dissimilitudine illa determinantur esse contraria, et magis contraria quæ plus distant, et plurimum contraria quæ maxime distant. Extremorum ergo ad invicem major est contrarietas, quam extremorum ad medium.
<--- Page Split --->
videntur. Hæc igitur est una causa ex ipsa re sumpta, quare una extremitatum magis medio videtur esse contraria quam reliqua. Quia medium est quoad nos simpliciter, ideo alia causa ex nobisipsis est : quia ad quæcumque nosipsi ex dispositione naturali magis nati sumus aliqualiter per inclinationem naturae vel consuetudinis, hæc magis dicimus esse medio contraria : eo quod magis nos inclinant ad deviandum a medio : puta quia nos ipsi per inclinationem naturae magis nati sumus ad delectationes innatas nutrimenti et venereorum, ad quæ etiam per consuetudinem inclinamur : ideo facilius mobiles sumus ad intemperantiam luxuriae, quam ad temperantiam vel insensibilitatem. Quæcumque igitur talia sunt, magis contraria esse dicimus : quia ad illa secundum naturae et consuetudinis inclinationem facilius fit augmentum, quam ad medium quod est temperantia, vel ad insensibilitatem. Et propter hoc dicimus, quod luxuria intemperantiae quæ est superabundantia, magis opponitur temperantiae quam insensibilitas quæ est defectus : et hæc causa sumitur per esse quod habet virtus in nobis.
Jam igitur probavimus et ostendimus quod virtus moralis est medietas, et qualiter est medietas : et ostendimus quomodo est medietas duarum malitiarum. Unius quidem secundum superabundantiam dictae, alterius autem secundum defectum. Et ostendimus quod virtus medietas est per hoc, quia est conjectatrix medii : medii dico quod est in passionibus et operationibus. De his igitur suficienter dictum sit.
Si autem quis considerare velit, quod extremorum similius sit medietati, consideret quod extremorum magis ponit potentiam operativam in ultimo sui et maximo. Hoc enim similius est medietati : quia medietas est extremum in bono et ultimum in posse : sicut potentia irascibilis quae insurgit in arduum, ultimum
CAPUT X.
Quod dissimiliter opponuntur extrema medio, ita quod unum plus, et alterum minus.
Ad medium autem magis opponitur in quibusdam defectio, et in quibusdam magis opponitur superabundantia secundum praedicta, scilicet longior distantia et dissimilior majoris contrarietatis est causa : puta fortitudini quidem non magis opponitur audacia quae est superabundantia, sed timiditas magis opponitur quae est defectio, eo quod fortitudini magis dissimilis est quam audacia. Temperantiae autem non magis opponitur insensibilitas quae est indigentia, sed magis opponitur luxus intemperantiae quae superabundantia est.
Hoc autem contingit propter duas causas : quarum una est sumpta ex ipsa re secundum quod virtus est medium. Altera autem sumpta est ex nobis. Illa autem quae ex ipsa re sumitur, hæc est, quod in hoc quod alterum extremorum medium proximius est et similius est, non possumus illud opponere, sed potius id quod dissimilius est ad medium : puta quia similius esse videtur fortitudini audacia et proximius, quam timiditas : timiditas autem dissimilior est, et magis opponimus fortitudini timiditatem quam audaciam. Cujus ratio est, quia quæcumque plus a medio distant secundum se, hæc etiam magis contraria medio esse
<--- Page Split --->
sui habet magis in audendo. Et per illud determinatur quantum ad sui ultimum. Per timiditatem autem non determinatur potentia, sed defectus ejus. Et ideo audacia simiilor est fortitudini quam timiditas. In temperantia autem oppositum est. Temperantia enim determinatur in tenendo et abstinendo. Et ideo ultimum potentiae magis determinatur per insensibilitatem quae ab omnibus abstinet, quam per intemperantiam luxuriae quae a nullis abstinet : propter quod insensibilitas similior est temperantiae, quam luxus intemperantiae.
thogoni enim latere quod recto angulo subtenditur, de necessitate erit centrum : eo quod angulus in semicirculo rectus est. Sic autem irasci quidem in genere et qualiterumque cujuslibet est et facile est, et similiter qualitercumque dare et consumere facultatem expensis valde facile est. Cui autem oportet dare et quantum et quando et cujus gratia et qualiter, non adhuc facile est neque cuilibet. Hoc enim est bene propter esse in medio, et est rarum propter difficultatem, et est laudabile propter virtutem, et est bonum propter finem. Ad hoc igitur homo indiget documentis qualiter accipiat medium.
CAPUT XI.
Quod quia difficillimum est venire ad medium, documentis intendendum est quibus ad medium veniatur.
Hcilc est Difficillimum autem est invenire meudiosum dium, et valde studiosum et bonum. In unoquoque enim medium accipere est difficile. Verbi gratia circuli medium non accipere cujuslibet idiotae,sed est accipere scientis geometriam. Ille enim vel per triangulum aequalterum statim accipiet, suppositione facta quod lineae ab eodem centro ad circumferentiam sunt aequales : vel si non per aequalterum accipiet, accipiet per orthogonum. In or-
Primum documentnm sit, quod prop- 29. ter hoc quod oportet conjectantem esse Primum domedium, oportet studiosum niti ad rececumcntum. dendum ab extremo quod est magis contrarium. Si enim recedit ab ipso, appropinquat ad medium. Propinquorum autem et similium facilior est transmutatio ad invicem : quemadmodum Circes monebat fieri hoc dicens suo discipulo : « Custodi navem extra fumum et extra undam ' . » Fumus enim et unda magis navigationi sunt contraria. Metaphorice autem hoc dixit, intendens quod extremorum vitiorum unum est majus peccatum, et alterum minus : et quia medium sumendo attingere est difficile, ideo dixit Calypso 2, quoniam in secunda navigatione minima malorum sumenda et toleranda sunt. Hoc autem maxime erit hoc modo quo diximus, quod scilicet a magis contrario magis removeamur.
Calypso autem iste meo judicio nauticae artis fuit peritissimus, et ideo praecepta dedit, quod inter procellas undarum longitudo navis ad navigandum non disponeretur. Ratibus enim navis, quae
<--- Page Split --->
sunt lata longitudinalia navis, inter procellas dispositis, procell a anterior ratem elevat sibi conjunctam, et ratis reliqua sorbet aquam a procell a anteriori, et navis mergitur in profundum. Si autem prora in ventum disponitur, anterior pars navis scandit undam : et dum ab altera parte descendit, ab anteriori unda excipitur et iterum scandit, et scandens undas evadit.
Quod autem Calypso dixit a fumo removendam esse navem, opinor quod propter navigantem dixit, non propter navigationem. Navigans enim in fumo, angulos horizontis considerare non poterit : et ideo nescit navem dirigere. Nautica enim ars necesse habet considerare angulos horizontis, qui sunt duo poli, et Oriens et Occidens, ut peritioribus consideratis in quartis et quartarum partibus sciat ad portum dirigere navem, periculis caute evitatis.
Eustratius autem dicit, quod Calypso jste poeta fuit, et metaphorice loquitur de moribus ad similitudinem navigationis : sicut enim in navigatione, ita in moribus oportet recedere ab involutionibus procellarum, quas movent ea quae maxime contraria sunt virtuti : et resistendo oportet scindere procellas et sustinere hoc malum, ne ex ipsis submergamur. In mari etiam scandendo procellas forte intima conturbantur usque ad vomitum : hoc tamen melius est sustinere, quam submergi. Et quia hoc sufficit ad navigationem secundam. Et ideo etiam dicit Eustratius, quod Calypso non dixit navem removendam esse a fumo, sed a posterioribus additum est praecepto Calypsi. Super procellas autem directa prora et tenta fortiter secunda vocatur navigatio : quia tunc impulsus procellarum secundum motum procellarum navis evadit.
Secundum documentum est, quod oportet intendere maxime contra ea ad quae nos ipsi secundum naturae inclinationem vel consuetudinis facile mobiles sumus, sicut sanguinei, hilares, lusivi fa-
cile moventur ad venerea : graves autem et maturi, melancholici melancholia accidentali facillime moventur ad ambitiosa et superba : et sic in omnibus est, quod diversi ad diversa apti nati sumus, et ex naturae inclinatione, et ex consuetudine. Ad quid autem quisque inclinatus sit, notum potest esse ex delectatione obvenientibus in his quae fiunt circa nos. Delectatio enim cito oboritur in his quae fiunt ad quae sumus inclinati, et tristitia statim oritur in opposito. Oportet igitur nos ipsos attrahere in contrarium ejus ad quod sumus inclinati. Multum enim abducentes nos in contrarium, a peccando recedimus, et ad medium veniemus, per similitudinem eorum qui tortuosa lignorum dirigunt. In recto enim omnes partes recti quælibet in situ suo ordinata disponitur, nulla alteram comprimente. In curvato autem quælibet utriusque extrema comprimitur et coarctatur in mediam : ita utriusque intra situm medium trahuntur quam violenter et tenentur intra situm ejus. Cujus signum est, quod omne curvatum in concavo rugatur, et rugæ omnes comprimuntur ad mediam. Et hoc est in potentia curvi quantum ad concavum : in corpore autem naturali si curvum fiat potentia curvi quantum ad concavum : in corpore autem naturali si curvum fiat potentia cur vi confortatur duro sicco. Materia autem in convexo secundum potentiam convexi una pars extra aliam extenditur, et quælibet extra situm suiipsius. Cujus signum est, quod sæpe in convexo frangitur et dividitur, et nullo modo rugatur. Curvum ergo et tortuosum quantum ad ea quæ compressa sunt intra seipsa, non redit ad situm debitum recti, nisi quod intra se compressum est, extra se extendatur : extra se autem non extenditur per rectum, sed per convexum. Oportet igitur, quod in oppositum incurvetur ut curvum fiat convexum : tunc enim duabus potentiis curvi et convexi in opposita operantibus redit ad rectum, recte secundum situm dispositis omnibus partibus ejus. Similiter autem
<--- Page Split --->
est in moribus, quod in quibuscumque curvi sumus secundum inclinationem naturae et consuetudinis, omni studio oportet in oppositum extendere, et sic ad rectitudinem redire.
Inter omnia autem maxime hoc observandum est circa delectabile et delectationem quae sunt innata nobis et concorporata. Illa enim nunquam judicamus nisi acceptemus ea per interiorem naturae concursum. Cogitata enim et disposita in corde, et judicata sive ponderata per rationem, statim placent et adhaerent. Quod igitur plebis senes patiebantur ad Helenam, hoc oportet etiam nos pati ad delectationem nobis innatam, et in omnibus illorum dicere vocem. Sic enim abjicientes delectationem, minus peccabimus : et sic facientes, ut in capitulo sive summatim dicamus, maxime poterimus medium adipisci. Helena enim pulchritudine sua et Thesea et Menelau m et Paridem stulos allexit : quam sapientes plebis non nisi averso vultu terga vertentes evaserunt. Et vox earum fuit Helenam esse fugiendam, ne considerata pulchritudine ejus et judicata alliceret et ligaret. Et sic oportet averti a delectatione' innata, et nec quidem cogitare vel judicare aliquid de delectationibus, sed in omnibus fugere : quia mox concepta delectatio illicit et ligat.
Eustratius autem dicit, quod sapientes plebis consideraverunt Helenam, et pulchritudinem judicaverunt et laudaverunt: sed a concupiscentiis ejus dixerunt esse absinendum. Hoc tamen improbabile est : quia, sicut diximus, delectabile conceptum mox tentat et afficit : et ideo medicinam non habet nisi per fugam, qua cogitatus et verba et opera retrahantur ab ipso. Cujus signum est, quod in fabulis dicit Ovidius, quod Perseus caput Gorgonis aversa facie abscidit, eo quod Gorgon pulchritudine sua ligavit et immobiles fecit transeuntes : et idcirco Perseus si faciens ad Gorgonem convertisset, caput prasciendere non potuisset.
Sic igitur habere nos debemus ad concupiscentiae delectationes.
CAPUT XII.
Quod propter singularia in quibus est actus, hoc maxime difficile est venire ad medium.
Difficillimum autem est venire ad medium, maxime propter hoc, quia operationes et passiones nostrae in singularibus sunt circumstantiarum, qui nulli uni communes sunt cum alio. Non enim facile determinare est qualiter et in quibus hominibus et delectationibus et in qualibus et ubi et in quanto tempore determinandum sit unicuique. Etenim nosipsi quandoque quidem laudamus eos qui in ira intra deficiunt, et vocamus eos mansuetos : cum tamen deficiens in medio non sit. Quandoque autem laudamus eos qui aggravarit injurias sibi illatas et ulciseuntur eas, et vocamus eos viriles : cum tamen aggravans superabundans sit et non in medio. Hoc enim ideo facimus, quia qui quidem parum ad bene medietatis transgreditur, non vituperatur, sive transgrediatur ad magis, sive ad minus : sed vituperamus eum qui transgreditur plus et plus, ita quod elongatio a medio notabilis est, nec latere potest. Alius autem qui parum transgreditur, usquequo et in quantum transgredi possit, quod vituperabilis, non facile est sermone determinare communi et doctrinali : sicut nec facile est determinare aliud aliquid
<--- Page Split --->
sensibilium particularium : talia enim omnia in singularibus et in sensu habent judicium, et in talibus parva elongatio a medio, licet peccatum sit, non tamen simpliciter malum est, sed potius dispositio ad malum quae apud omnem legislatorem venia digna est. Conversatio enim humana propter sui instabilitatem ad regulam recti non penitus redigi potest, sicut nec aedificatio Lesbia : et ideo sufficit juxta rectum esse. Omnia autem haec quae dicta sunt, tantum ostendunt
quod medius habitus in omnibus laudabilis est, et quod declinare oportet, quandoque quidem ad superabundantiam magis, quandoque autem ad defectum magis, non longe tamen a recto : sic enim facile adipiscemur medium, et id quod est bene in qualibet operatione et passione. Et quod in tali determinatione minima malorum oportet tolerare. Minima enim malorum sunt in parva a medio declinatione.
1 Scilicet regula, pro qua vide III de Anima,
trac. IV, tex. et com. 51.
<--- Page Split --->