TRACTATUS I

DE PRINCIPIIS GENERANTIBUS VIRTUTEM IN NOBIS.

CAPUT I

De acceptione virtutum per divisionem.

  1. Duplici autem virtute existente, hac quidem intellectuali, hac autem morali : ea quidem quae intellectualis est, plurimum ex doctrina habet generationem et augmentum : ideo experimento indiget et tempore. Moralis vero ex more fit : unde

et nomen habuit parum declinans a more. In praemissis enim habitum est, quod rationale duplex est, scilicet per essentiam, et participationem. Quod essentialiter est rationale, hoc duplex esse dicimus, scilicet speculativum, et practicum. Et illud quod erat practicum, dupliciter esse diximus, scilicet id quod est paternum, et id quod ad sui similitudinem format subjecta, Et id quod simplex est practicum operabilia decernens et determinans. Id autem quod est per participationem rationale filiale, quod a paterno formam rationis suscipiens. Propter quod irascibilis et concupiscibilis a quibusdam Antiquis distinctae sunt in irascibilem et concupiscibilem humanas, et irascibilem et concupiscibilem simpliciter, quae sunt simpliciter potentiae animae sensibilis : humanas vocantes quae a paterno et regente formam rationis suscipiunt. Cum ergo humanum bonum quaeramus, et omnia ita hominis sint ut homo est,

<--- Page Split --->

oportet quod secundum quodlibet istorum bonum et optimum hominis inquiramus.

Adhuc autem secundum documenta in praecedenti libro habita, potentia hominis ut homo est, si dicatur ad summum in summo existens, est in bono et optimo quod est virtus ejus. Oportet igitur quod secundum omnes has potentias secundum bonum et optimum etiam virtutem uniuscujusque bonum hominis determinetur. Quia sicut anima hominis imperfecte cognoscitur, nisi secundum omnes potentias cognoscatur: ita etiam bonum hominis imperfecte scitur, nisi secundum omnem potentiam hominis ut homo est, determinetur. Hujus autem et alia ratio est. In omni enim diffinitione proprietatis incidit subjectum ut differentia et causa. Cum ergo omnes virtutes sint proprietates hominis ut homo est, oportet quod diffiniantur et determinentur secundum differentiam subjectorum,

damsuntintellectuales , etquædammo - rales . Cumautemnihilsitlaudabiliumbonorum , cujushomouthomoestnonsitcausaetdominus , oportetquodtamintellectualesquammoralescausatæsintabhomineuthomoest . Homoautemdominusoperationumsuarumnonestnisipervoluntatem . Intellectuenimbenecompellituradconcedendumverumexprincipiisdemonstrationum , sedinvo - luntatepenitusliberestetcausasui . Oportetigiturquodetiamvirtutesquæintellectualesdicuntur , secundumquodsuntdenumerolaudabiliumbonorum , avoluntatesicutacausaprocedant . A c c i - piunturigiturvelvolitaadquæpropterhonestatemetpulchritudinempropriamipsorumvoluntasinclinatur . Taliseniminclinatiovoluntatislaudabilissimumestetpulcherrimum , quodhomofacerepot - e s t : propterquodSocrates , sicutdiciturinPhædone , talibussedemnonnisiinccelestibuscollocavit . Intellectualesigi -

tur virtutes virtutum nomen habere non possunt, secundum quod a rebus extra generantur in anima hominis: quia non sunt a nobis, sed potius a rebus extra habent naturam. Ab inclinatione autem voluntatis ad ipsam formam, accipiunt et nomen et rationem.

In communi ergo dicuntur intellectuales, quae ut plurimum ex doctrina habent et augmentum et generationem. Ut plurimum autem dico : quia quidam ex natura habent, quidam autem multum ex propria inventione, sicut in primo libro per Homerum ostensum est. Pauci autem sunt qui tales sunt : propter quod oportet in pluribus alium talem in animo ponere, ut docuit Homerus, et ad doctrinam illius bonis studere : propter quod non ex toto generatur a doctrina, sed secundum plurimum. Et ex quibus habet generationem, ab eisdem multiplicationem accipit et profectum, quod communi nomine augmentum vocamus. Sicut et in generatione hominis eisdem principiis de quibus generatur homo ex semine, fit puer. Et ulterius agentibus alterando et cibando proficit homo et perficitur. Et sic ex puero fit vir. Propter quod virtus intellectualis experimento indiget et tempore, ex quo sicut ex cibo quodam profectum accipit et perfectum. Experimentum autem vocamus in moribus, secundum quod diffinivit Eustratius dicens, « experientia est alienarum operationum observatio. » Ex his enim is qui docetur primo assumens velut ex quibusdam principiis qui discit, syllogizat. Omnis enim dicere volens ea quae de pulchris et bonis illustribus viris tradita sunt, diligenter observat magis amplectens in his pulchritudinem et bonitatem quam veritatem. Et si debeat eis inniti sicut principiis, oportet quod examinet ea et ad rem si vera sint, et ad seipsum utrum bene in facultate sua sint, et ad seipsa utrum veram habeant rationem et honorabilium et laudabilium bonorum. Et haec experientia tempore indiget, sicut omne id quod prodit ab imperfecto ad

<--- Page Split --->

perfectum. Quamvis enim tempus plus sit causa corruptionis et oblivionis quam generationis et scientiae, secundum quod est numerus motus, quod in omne id quod movetur distare facit a seipso: tamen secundum ea quae emergunt in tempore, talis experientia de qua diximus, tempore indiget, quod ex talibus recipit incrementum et perfectum. De talibus autem intellectualibus virtutibus in consequentibus proprius erit tractatus.

Moralis autem virtus ex more vel consuetudine fit. Propter quod et moralis vocatur vel consuetudinalis. Mos enim proprie in actibus exterioribus est in appetibilibus, vel fugibilibus, vel communicativis determinatus. Et non respicit actus interiores, qui sunt secundum operationes intellectus. Et si declinat a more, parum declinat. Totum enim esse a more accipit, sed determinationem eorum circa quae operatur in more, aliquando accipit ab intellectu practico: et hoc est parum : quia ab illo non bene habet nec virtutis formam, nec materiam, nec rationem, sed potius secundum quod se habet in passione vel communicatione, et bonum et bene dicitur, et virtutis nomen habet et rationem.

CAPUT II.

Quod moralis virtus generatur ex assuetudine.

Ex his autem quae dicta sunt manifeNulla virtus moralis, nastum est, quoniam neque una moralium tura nobis inest. virtutum per naturam nobis insit sive generatur. Nullum enim natura existentium aliter assuescit, puta lapis qui naturaliter deorsum fertur, non utique assuescit sursum ferri sive moveri, etiamsi decies millies aliquis sursum jaciat lapidem, et sic velit eum assuefacere: neque ignis sursum, nunquam assuefiet deorsum ferri. Quamvis enim aliquando titio ardens descendit cum flamma, non propter hoc ignis per se descendit: quod enim in titione descendit, hoc est, quia sequitur propriam naturam. Talis igitur motus non per se, sed per accidens est igni conveniens. Similiter autem est in aliis. Nihil enim eorum quae aliter innata sunt secundum formam propriam et naturam, aliter itaque ad contrarium naturae suae assuefiet, neque praeter natuturam. Infiunt virtutes in nobis, sed innatis quidem nobis eas suscipere: infiunt nobis perfectis per consuetudinem. Si enim virtutes morales in nobis essent ex principiis naturalibus, non moralem scientiam inquireremus: quia ex scientia physicorum perfecta traderetur doctrina de ipsis, sicut de virtute oculi, vel de virtute auditus. Similiter si ex formis naturalibus in nobis esset virtus secundum esse

<--- Page Split --->

perfectum, operationes virtutum dominio nostro non in toto subjacerent, sicut nec operatio visus, vel auditus. Sono enim facto de necessitate fit auditus, vel illuminatione facta ad visum de necessitate fit immutatio visus. Similiter ergo esset in omnibus virtutibus : et sic non essemus domini operationum nostrarum.

Adhuc autem quidquid per naturalem formam determinatum est et perfectum, de necessitate habet ea quae conferunt formam illam, quae sunt operatio propria, et motus proprius, sicut in VIII Physicorum determinatum est : propter quod nulla consuetudine transponi potest ad contrarias operationes vel motus vel loca. Si ergo homo ex solis naturalibus perfectionem haberet virtutum, nunquam posset fieri malus, nec unquam aliquid posset operari ad malitiam : sicut lapis nunquam potest operari nisi secundum gravitatem, nec ignis nisi secundum levitatem.

Ex altera parte si non essemus naturanati suscipere virtutem, ita quod virtutum inchoatio ex ipso ordine rationis ad bonum non esset in nobis per naturam, non essemus susceptibiles virtutum, sicut nec asinus, nec bos. Nullius enim rei per naturam susceptibilis est anima hominis nisi cujus inchoatio per modum cujusdam seminis et instrumenta sunt in ipsa, sicut patet in intellectualibus virtutibus, quarum prima semina sunt lumina intellectualia ab intellectualitate prima procedentia. Instrumenta autem sunt prima principia, quae sunt communes animi conceptiones, quas quisque probat auditas, ut dicit Boetius. Et si ista non essent in nobis, nullo studio efficeremur sapientes vel scientes. Haec enim rationem intellectui proprium subjectum faciunt virtutum intellectualium. Similiter igitur oportet quod sit in moralibus, quod scilicet secundum inchoationes et prima principia in nobis sint per naturam, ut simus susceptibiles earum. Hoc autem Avicenna probat satis pulchre, ostendens

quod in nullo animalium præterquam in homine statim ab ineunte ætate et teneris unguibus est verecundia turpitudinis et gloria honestatis. Verecundia autem hæc et gloria non procedit, nisi ex inclinatione appetitus naturali ad bonum honestum. Inclinatio autem non est nisi per assimilationem. Assimilatio autem non est nisi per convenientem formam cum honestis et bonis. Honesta igitur et bona per inchoationem sunt in anima. Hujusmodi etiam signum est, quod in omnibus moralibus medium determinatur ad nos. Oportet ergo aliquid esse in nobis, quod sit prima mensura medii : nihil autem mensuratur nisi per aliquid suæ naturae simplicissimum et primum. Illud ergo quod est in nobis aliquod est quod est de natura medii virtutis simplicissimum et primum, per quod innati sumus suscipere virtutes.

CAPUT III.

Qualiter per consuetudinem virtutes generantur?

Ex dictis igitur patet, quod quaecumEorum nobis nque quidem natura nobis adveniunt sera insu potentia potenti multa acu mus, dei reddim operatio habitus primo in nobis ipsis habentes, et postea operationes perfectas reddimus ex potentiis illis perfectis procedentes, et per consuetudinem ipsas non accipiamus, quod in sensibus manifestum. Non enim ex multoties audire sensum auditus acci-

<--- Page Split --->

pimus, sed modo sensum auditus prius ex natura habentes, usi sumus audiendo in operationibus auditus. Auditum autem habuimus non utentes, sive ab usu, sed per naturam. Virtutes autem morales non habuimus, sed potius accepimus operantes et ab usu operationum. Unde prius in talibus est usus operationum, et potius haec acceptio virtutum : sicut tamen prius est effectu, quemadmodum et in aliis artibus ea quae oportet nos discentes facere et perfectionem ipsam, discimus ea, haec non per doctrinam, sed facientes discimus usu factionum. Verbi gratia quia aedificantes factionum usu aedificatores fiunt, et citharizantes usu citharizationis fiunt citharistae. Sic igitur et justa quidem operantes usu operationis justorum justi efficimur, temperata autem facientes usu factionis temperatorum efficimur temperati, et fortia facientes usu fortiorum efficimur fortes.

Cum enim in anima sit duplex agens, agens scilicet primum, et proximum. Agens primum est intellectus practicus ad morales virtutes. Agens autem proximum est appetitus ratione participans per voluntarium, cujus principium est in ipso consciente singularia, in quibus est actus. Et in forma illorum primi scilicet et proximi agentis, operatio egrediens generativa est virtutis : sicut et calidum, et frigidum, et humidum, et siccum, forma primi informati informata de potentia ducunt ad actum omne quod generatur. Non ergo operatio secundum quod circa passionem est, generat virtutem, sed potius secundum quod informata sit sic forma primi et activi intellectus, et forma proximi elicientis operationem, quod est appetitus formam rationis participans. Sicut enim generans univocum efficitur generati, et generatio erit per se et non secundum accidens.

Quorumcumque autem potentiarum talis est generatio habituum, horum po-

tentias et perfectas ad operationem et habitibus stantes sicut in ultimo suæ virtutis non habemus extra naturam, sed per operationes acquirimus. Unde in talibus quamvis potentia naturalis sit, ex natura tamen actus et complementum est in operationibus. Et ideo operationes procedunt sicut causa, et complementum sequitur. Unde in talibus potentia præcedit actum tempore in eodem, quamvis in diversis actus potentiam præcedat et tempore et ratione et substantia : sicut et in omni natura stat ordo iste. Intellectus enim practicus est in actu perfectissimo et primo sed indistinto, formam rationis participans est in inchoatione actus : et ideo informat operationes ad actus generationum. Sed in ipso appetitu qui formam accipit virtutis, prior potentia quam actus. Et propter hoc dicit Aristoteles in III de Anima 1, quia sicut omnium natura est aliquid agens quod est omnia facere, et aliquid patiens quo est omnia fieri : ita et in anima istas oportet accipere differentias. Ubicumque autem in eodem prius est completio per actus agentis quam sit operatio, ibi potentias habemus per naturam, et complementa eorum non accipimus per operationes. E converso autem est in his in quibus complementa per operationes accipimus. In his quidem possibilitatem imperfectam habemus per naturam, sed ad actum et complementa perducunt operationes per formam quam accipiunt ab agente primo et ab agente proximo.

Testatur autem huic etiam hoc quod fit in civitatibus, quae secundum optimas urbanitates sunt ordinatae. Legumlatores enim bonos cives student facere, assuefacientes eos ad opera bona, supponentes quod ex operationibus bonis virtus civilis innascitur. Haec enim voluntas omnis legumlatoris, quod videlicet cives bonos per operationes bonas efficiat. Quicumque vero legumlatores non bene hoc fa-

<--- Page Split --->

ciunt, peccant corrumpentes, sicut sunt leges tyrannorum et latronum ad mala assuefacientes suos per malas operationes. Et differt horum civilitas a civilitate qua simpliciter civilitas est, sicut differt bona civilitas a mala. Bona enim civilitas contractiva est et perfectiva est civium in bono. Mala autem corruptiva est in contrariis.

Si autem aliquis objiciat, quod in omni eo quod est ejusdem naturae, est principium, medium, et extremum, sicut patet in omni motu et omni generatione : et sic videtur principium, medium, et extremum in generatione virtutis esse ejusdem naturae : eo quod, sicut dicit Averroes, motus non est nisi forma post formam : et cum principium virtutis sit in natura, videtur et medium et extremum esse in ipsa : et sic virtus videtur esse forma naturalis et non acquisita. Adhuc autem omne quod secundum naturam educitur de potentia ad actum, eductum non est additum, sed potius unum cum eo quod fuit in potentia : et secundum hoc virtutes morales non sunt addita potentiis, sed unum cum ipsis : quod multi negant dicentes virtutes esse in predicamento qualitatis secundum illam speciem, qua dicitur dispositio et habitus. Potentias autem non ponunt in eadem specie, sed potius in naturali potentia Responsio. vel impotentia. Dicimus ad haec quod in veritate essentia virtutis una est in principio, medio, et extremo, sed esse non est unum. Et bene concedendum est, quod essentia virtutis intranea est naturae per essentiam, sed non est intranea; secundum omnem modum : sed per esse potentiale est unius, et esse perfectionis accipitur ab operationibus : sicut et in omni natura forma per essentiam est intus, et esse essentiale per profectum animae et perfectum accipitur ab operatione principiorum naturae. Hoc etiam modo dicimus per esse additas potentiis, sed non per essentiam. In essentia enim idem est quod fuit in potentia et quod est in actu : et ideo dicit Aristote-

les quod est unum, et non multa. Et quod dicunt virtutes esse in praedicamento qualitatis, et ad illam speciem quae est dispositio vel habitus, potentia autem est in specie quae dicitur naturalis potentia vel impotentia: penitus rude est quia nihil prohibet idem, secundum diversum esse quod habet, in diversis esse praedicamentis et in diversis speciebus praedicamentorum. Et sic potentia ut potentia est in specie quae est naturalis potentia vel impotentia. Potentia autem secundum esse quod habet forma inchoatae vel perfectae, est in specie dispositionis vel habitus: imo (quod plus est) aliquid secundum id quod est, et secundum esse qualitas est,sicut ipsum rationale est per id quod est, substantia est sicut principium substantiae substantia est. Per esse autem qualitas est: quia per esse quod habet in homine, homo qualis dicitur secundum quod per ipsum homo est rationalis: et secundum hoc esse nihil prohibet ipsum accipere in diversis diversum modum incrementi et perfectionis: cum tamen secundum quod substantia est hominis, ab omnibus aequaliter participetur: et sic est in omni forma naturali: sic etiam rationale per id quod est, unum est imperfectum et perficiens et perfectum. Virtus autem ejus est secundum quod perfectum est, et ideo virtus rationis acquisitum esse dicit rationis et non essentiam acquisitam.

<--- Page Split --->

CAPUT IV.

Quod omnis virtus ex eisdem diversimode se habentibus et generatur et corrumpitur.

  1. Ad intelligentiam autem praehabitous morum adhuc dicimus, quod ex eisdem operaoperatio nibus, et per eadem objecta movertia contrario modo se habentia, et fit et generatur omnis virtus eorum et corrumpitur : similiter autem et ars. Hoc autem patet per inductionem : ex citharizare enim et boni et mali fiunt citharistæ. Proportionaliter autem loquendo sic etiam fiunt et boni et mali ædificatores, et omnes reliqui artifices. Ex bene quidem ædificare boni fiunt ædificatores, ex male autem ædificare fiunt mali. Si enim imbuuntur veris artis principiis, quorum collectio ad finem artis recte tendit et operatur in forma illorum principiorum, boni fiunt artifices. Si autem imperfecte imbuantur, imperfectæ erunt operationes eorum, et ars imperfecta, et similiter artificiatum : et si contrariis principiorum imbuantur, in operatione errabunt, et finem artis non consequentur. Propter quod in laudibus discipulorum laudes inducuntur præceptorum a quibus imbuti sunt. Præceptores autem dicimus eos qui sine errore secundum veritatis lineam ad finem artis præcepta artium tradiderunt. Si enim non se sic haberet res, nihil utique opus esset docente, sed omnes fieret utique boni et

mali statim ab ipsa natura. Sic utique in virtutibus se habet. Operantes enim quæ in communitatibus sunt, quibus communicamus ad homines, efficimur, hi quidem justi, hi autem injusti. Justi quidem secundum æquale in lucro et damno, injusti autem secundum inæquale. Operantes enim quæ in periculis et assueti timere vel confidere vel audere, efficimur, hi quidem fortes, hi autem timidi. Similiter autem et quæ circa concupiscentias habent et iras operantes contrario modo, hi quidem efficiuntur temperati et mites, hi autem intemperati et iracundi sive immites, qui asperi dicuntur et spinosi, qui ex propriis vicinis in alios provocant, et provocantur ab alienis. Hi quidem igitur et sic conversati in operationibus efficiuntur boni. Alii autem ex sic hoc contrario modo conversantibus efficiuntur mali. Et omnino et uno utique universali sermone loquendo ex similibus operationibus bonis vel malis habitus fiunt boni vel mali : quapropter oportet operationes animales reddere, ut ad debitam qualitatem operationes formentur : quia secundum differentias operationum sunt differentiae habituum. Non parum ergo differt sic vel sic, bene scilicet vel male ex juvene confestim assuefieri per operationes, sed multum differt. Magis autem omnem facit differentiam, quia profectus et perfectum virtutis totum accipitur ex illo. Exercitium enim, ut dicit Victorinus, causa potestatis est in omni potentia operativa : quia sicut in universalibus potentia primo fluctuat non coadunatis virtutibus subjecti : ita est de omni potentia operativq, quod non coadunato habitu in ipsa fluctuantes et imperfectæ sunt operationes illius. Successivis autem exitibus operationum continue adunatur habitus, et semper perfectiores reddit operationes : et omne quod pertinet ad habituum coadunationem, consuetudo facit frequenti operatione.

<--- Page Split --->

CAPUT V.

Quæ qualitates attendendæ sunt in operationibus quæ generant virtutes.

Quinque autem sunt qualitates quæ attendendæ sunt in operationibus quæ generantur per virtutes. Quarum prima est, quod operatio sit ad rectam rationem. Secunda, quod licet nihil stans, habeat satis auxilii ad hoc quod boni sit susceptibilis. Tertia est, quod sit operatio ad medium ordinata, et excellenttia et defectu corrumpatur. Quarta est, quod talis sit operatio ex qua virtus fiat et in qua virtus perfecta permaneat. Quinta est, quod talis sit operatio quæ in operante semper gaudium faciat vel tristitiam.

Et hoc manifestabimus per singula. Quod enim secundum rationem rectam debeat esse facta, per hoc patet : quoniam præsens negotium non contemplationis gratia est, quemadmodum alia negotia ad perfectionem speculativi intellectus ordinata. Non enim ut sciamus quid est virtus scrutamur, sed ut boni efficiamur : quia nullum utique esset proficuum ejus. Quid enim in rebus considerare, est considerare veritates rerum ? Idem enim est principium sciendi rem secundum veritatem ipsius, quod est principium esse rei : et hoc in virtute nullius est utilitatis. Problematum enim secundum doctrinam Topicorum non sunt nisi duæ differentiæ, secundum sci-

licet quod ad nos referuntur. Volumus enim quædam scire per se, quædam autem propter alterum ut adminiculantia ad illud. Naturalia enim et mathematica volumus scire propter se : logicalia autem volumus scire propter alterum. Per modum enim quem habet logicus, adminiculantur ad illa. Sed consideratio virtutis contemplativa accepta secundum principia veritatis in esse virtutis et essentia, non sunt problemata quæ desiderentur propter se sciri, nec sunt adminiculantia ad aliud, eo quod modum logicæ non habent. Nullum igitur esset proficuum talium problematum perscrutatio. Oportet igitur quod in ratione boni per nos operabilis omnes accipiantur rationes virtutum. Accipiuntur ergo ad finem boni, non ad finem veri : non contemplationis gratia quæruntur, sed ut boni fiamus. Necessarium est igitur scrutari ea quæ circa nostras operationes sunt, qualiter, hoc est, in qua forma qualitatis operandum est eas. Hæ enim operationes sunt dominæ, quod etiam habitus ex operationibus nati fiant hujus qualitatis, quales sunt operationes, quemadmodum dicimus in antehabitis.

Dicamus ergo quod prima qualitas in Prima quaoperationibus attendenda, est secundum litas. rectam quidem igitur rationem operari eas. Hoc enim quidem commune est omni operationi generativæ virtutis : et hoc pro supposito habeatur : quia hoc in sequentibus pro suppositione utemur in toto tractatu virtutum. Dicetur autem posterius et de hoc, et etiam quid est recta ratio, et qualiter recta ratio se habet ad alias virtutes morales quæ medium habent quoad nos. Determinavimus enim, quod in omni generatione est aliquid generans primum quod est in actu puro et simplici, a quo generantia proxime formam accipiunt agendi, ut generantum ad actum deducant aliquo modo primo per similem agenti. In moralibus autem diximus hoc esse intellectum praticum vel rectam rationem, quod semen boni dat ei quod participat aliqualiter ratio-

<--- Page Split --->

nem. Operationes autem per rectam rationem elicitae, sunt quasi principia elementaria et elementaria agentia quod id producatur in actum quod in potentia est in ratione participata. Cum ergo omnia talia non sunt educentia de potentia ad actum in quantum sunt operationes, sed potius in quantum recta forma rationis est in eis, constat quod forma rectae rationis prima et communis qualitas est omnium eorum quae elementaliter generant virtutem. Hoc igitur deinceps pro suppositione teneatur. In sexto autem hujus scientiae libro, ibi ex intentione et subtiliter dicemus qualiter recta ratio forma prima est generans virtutem, et determinabimus quae sit recta ratio in seipsa, et qualiter se habeat ad virtutes alias participata ab ipsis.

quod uni convenit, alteri nullo modo conveniens est. Hoc autem adhuc magis manifestum est, quia oportet ipso operantes diligenter intendere ad ea quae sunt ad tempus et temporis differentias. Ea enim quae in quocumque tempore magis valent, magis sunt eligenda. Intendendum igitur est ad temporis differentias, quod quemadmodum in medicinali et gubernativa se habet. Ad aetates enim hominum et ad qualitatem quartarum anni et qualitates horarum criticarum, in quibus humores moventur, digeruntur, et maturantur. Et ad qualitatem temporum quibus mare non in contrarium navigationis ebulliat, sed potius motum navigationis augeat, respicit gubernator : propter quod bona navigatio vocatur.

  1. Secunda qualitas.

De secunda autem qualitate investitiganda illud praeconfessum sit ex omnibus quae in primo libro determinavimus, cum de materia et modo et auditore istius scientiae scrutaremur : quoniam omnis qui de operabilibus est sermo, typo et non secundum certitudinem debet dici, quemadmodum etiam in principio procemiali istius scientiae diximus : quoniam scilicet secundum materiam sermones expetendi sunt. Diximus etiam quod ea quae sunt in operationibus nostris, justa scilicet et casta, et quae sunt conferentia nobis ad vitam, nihil stans habent : quemadmodum neque stans aliquid habent, ita ut videantur lege esse posita, et non natura. Tali autem sive in tali qualitate existente universali sermone de moribus, oportet quod sufficiant typicae qualescumque ostensiones.

Adhuc autem sermo qui de singulis est virtutibus et operationibus et hominibus et humanis viribus non habet certitudinem, si in universali tremit, multo magis tremit quando singularibus adaptatur. Neque enim sub arte perfecta communi, neque enarratione determinata quae certa sit, cadere potest. Quia

Quamvis igitur talis sit sermo praesens de moribus, tamen tentandum auxiliari. Quod enim perfecte juvare non possumus ad summum, non propter hoc negligere volumus, sed potius tentando et conando ponimus ipsum in bono quo possumus. Auxilium autem nullum recipit, nisi quod ad minus secundum singulos reducibile est ad rationem rectam, non in universali, sed ad singulos determinatam. Determinabilitas igitur sermonis ad rectam rationem singulorum qualitas secunda est considerata in operationibus generantibus virtutem : cujus qualitatis si contrarium inveniatur, corruptiva erit genere, et nullius boni generativa. Propter quod dicit Avicenna quod secundum prudentiam oportet operari operationes per quas assuefiamus ut fiat et sit in nobis habitus virtutis.

<--- Page Split --->

portio sanitatis, corrumpunt sanitatem. Quæ autem commensurata sunt sanitati, et faciunt sanitatem si non est, et augent si imperfecta est, et salvant ab alterantibus si perfecta est. Ita ergo et in temperantia et in fortitudine quæ sunt virtutes animæ, et aliis virtutibus moralibus se habet. Qui enim omnia timet et fugit ex consuetudine, et nihil periculorum sustinet, timidus efficitur. Eo enim quod protendit spiritum ad aliquid difficile aggrediendum vel sustinendum, retractus congelatur spiritus et efficitur timidus. Et qui nihil omnino timet, sed ad omnia pericula vadit intrepidus ex assidua protensione caloris et spiritus ad ardua et periculosa, efficitur audax præcipiti et stulta audacia. Similiter autem et qui omni voluptate petitur, et neque ab una recedit, propter assiduam protensionem caloris et spiritus in desiderabilia, efficitur intemperatus dementi et amenti concupiscentia. Qui autem omnes voluptates fugit, quemadmodum illi qui dicuntur insensibiles, similes sunt radicibus arborum vel aliorum vilium vitam miseram sustentates, et nullum sensum delectationis in humanis habentes. Hoc autem non fit : quia temperantia et fortitudo corrumpuntur tam a superabundantia quam a defectu, a medietate autem salvantur. Qualitas igitur tertia in operationitus quæ generant virtutem, considerata est, quod ad medium reducibiles sint, medium (inquam) factivum et augmentativum virtutis.

Quarta vero qualitas est, quod in talibus operationibus non solum generatiolias. nes et augmentationes et corruptiones fiunt virtutum tamquam ex eis et ab eisdem in genere, sed quod etiam operationes virtutum postquam generatæ sunt, in eodem genere erunt. Etenim in aliis manifestioribus et corporalibus virtutibus ita se res habet, puta in fortitudine corporali. Fit enim hæc ex multum cibum sumere, et multos labores sustinere:

CAPUT VI.

De tertia et quarta qualitate operationum.

Hoc autem principium est speculandum et principaliter, quoniam talia in quibus nostræ sunt operationes innata sunt et ab indigentia et a superabundantia corrumpi : sed quia hoc in virtutibus animæ non est manifestum, eo quod quædam illarum organicae non sunt : propterea oportet nos de immanifestis et occultis loquentes, manifestis signis et testimoniis uti sumptis de virtutibus corporalibus : quemadmodum in fortitudine quæ est robur corporis, et sanitate quæ est complexionantium et componentium temperantia harmonica, videmus ad sensum. Superabundantia enim gymnasia et deficientia corrumpunt fortitudinem quæ robur est corporis. Gymnasia enim luctæ sunt et pugnæ, quæ cum labore fiunt. In Græco γυμνάσιον, Latine luctam sonat : et si lucta multitudine et violentia excedat vires luctantis, cum labor colligativus fit,sicut dicitur in libro Somno et Vigilia, liquescit virtus et spiritus luctantis, et virtus corrumpetur, si omnino deficiat tunc ad membra virtus, et spiritus non extenderetur, et congelabuntur in seipsis, emollesceret luctator et deficeret fortitudo ejus. Similiter autem est et in sanitate quæ est quædam temperantia corporis : quia potus et cibus amplius et minus effecti quam sit pro-

<--- Page Split --->

et factus jam fortis, maxima potest facere. Ita autem et in virtutibus animae se habet. Ex recedere enim a voluptatibus sive ab excellentiis voluptatum efficimur temperati, et effecti jam temperati, maxime possumus recedere ab his voluptatibus. Similiter autem in fortitudine. Assueti enim contemnere terribilia et sustinere ipsa, efficimur fortes, et jam fortes effecti, maxime poterimus sustinere terribilia. Sed haec est differentia, quod imperfectae sunt operationes virtutem generantes, quamvis ex imperfectione non generent, sed ex actu quem accipiunt a primo generante, quod est intellectus practicus. Operationes autem virtutem sequentes ab ipsa virtute elicita sunt perfectae secundum formam virtutis. De his autem in praecedentibus satis dictum est.

CAPUT VII.

De quinta qualitate qua est signum jam generati habitus.

hoc ipso recessu gaudet, est temperatus : qui tristatur in ipso recessu et absentia delectabilium, est intemperatus : quia voluntate delectabilibus fruitur, quamvis opere molestus recedat. Et qui quidem sustinet pericula, vel ipsa sustinentia gratia boni gaudet vel non tristatur, est fortis : qui autem tristatur, ita quod tristitia deducitur, ut bonum propter quod patitur, periclitari mallet quam tristitias pati ex periculis, timidus est.

Circa voluptates autem quas habet quis fruendo praesentia delectabilium, et circa tristitias quas habet in delectabilium absentia, est moralis virtus. Propter voluptatem quidem enim qua frui desideramus, mala operamur, libidine voluptatis allecti. Per tristitias 'autem quas concupiscimus in absentia delectabilium, a bonis recedimus : eo quod bonum circa difficile sit : et quamvis bonum desideremus secundum rationem, tamen propter sensuum difficultatem recedimus ab ipso : propter quod oportet ad qualitatem virtutis duci confestim ex juvenibus, ut Plato ait. Habentium enim symbolum faciliter est transmutatio. Et ideo prima natura habilitas facilius transponitur in bonum, quam natura disposita per contrarium. Et ideo oporteret ab ineunte aetate et teneris unguibus et gaudere et tristari in quibus oportet. Recta enim disciplina haec est virtutis consuetudinalis : quemadmodum etiam Poeta dicit '

Quod nova testa capit, inveterata saepit.

Signum autem oportet faceret habituum geueratorum supervenientem voluptatem seu delectationem vel tristitiam in operibus. Qui enim recedit a corporalibus voluptatibus sive delectationibus, et

Habitus enim generatus, eo quod de potentia naturae eductus est, et ideo perfectus, connaturalis et propria perfectio est potentiae. Connaturalis autem est propria forma quae nullo modo impeditam

1 Horatius scilicet, qui etiam in alio loco ait :

Quo semel est imbuta recens, servabit odo- [rem

Testa diu.

<--- Page Split --->

habet generationem. Non enim impeditur nisi ex permixtione potentiae et privationis, quae privatio ex contrariis causatur admixtione : et si admisceatur adhuc contrarium, non est perfectus habitus et purus. Ponitur autem esse perfectus habitus et purus. Igitur nulli contrariorum immixtus. Cum ergo de se per substantiam sit habitus operativus, sine impedimento erit in omni operatione sua : et quia connaturalis est, natura congaudet ut convenienti et in tali delectatur operatione. Si vero tristatur, connaturalis non factus, sed potius habitus vitii vel passione in contrariam formam natura inclinata est. Et ideo in dissimili e contrario contristatur natura, sicut aegrota et corrupta. Morales enim virtutes secundum potentias sensibiles insunt. Et ideo oportet harmonicas esse virtutes et operationes ad medium harmoniae determinatas : et si excellent et deficiant, adhuc corrumpunt et naturam et virtutes.

Iste igitur qualitates in operationibus virtutum considerandae, quarum prima accipitur secundum operationem relatam ad formam primi generantis secundum actum. Ultima autem secundum compositionem operationis ad virtutem generatam. Tres autem mediae accipiuntur secundum ea quae considerantur in ipsa operatione. Si enim consideratur operatio in se secundum possibilitatem quam habet ad formam rationis, est qualitas secunda. Si autem consideratur secundum rationem medii, est qualitas tertia. Si vero consideratur secundum similitudinem quae est in ea secundum convenientiam formae primae generantis ad generatam et perfectam virtutem, est qualitas quarta. Cum enim similes formae similium sint operationum, et forma generata conveniens sit formae primi generantis, sequitur necessario, quod generata virtus ex eisdem operationibus sit secundum convenientiam formae, ex quibus generata est secundum formam et actum primi generantis.

Quærit autem forte aliquis, si ex frequentibus operibus virtus generatur, et frequentia opera divisa sunt et tempore et substantia, utrum divisa sint quæ in potentia relinquuntur, ex sic divisis operibus? Si enim divisa sit virtus, habitus videtur esse constitutus ex multis divisis et discretis. Si autem unum sunt et conjunctum : tunc unum et indivisum relinquitur ex multis divisis tempore et substantia, quod est contra omnem intellectum.

Adhuc autem cum operationes omnes Secund unum sint in forma primi generantis, quod est recta ratio, et ejusdem formae erit dispositio quod relinquit operatio prima, cum eo quod relinquit operatio secunda et tertia, et sic deinceps, et omnes istae dispositiones erunt in eadem potentia animae. Secundum idem ergo in eodem secundum idem multae formae sunt ejusdem speciei, quod omnis abhorret intellectus.

Hoc autem secundum praeinducta non Soluti est difficile solvere. Sicut enim dicit Avicenna in Sufficientia, in omni eo quod exit de potentia ad actum in tempore continuo et non subito, est forma post formam secundum esse et esse, et non secundum essentiam et essentiam : et ideo sicut in naturis principia disponentia materiam, frequenter iterantur super naturam, et non divisa relinquunt secundum eamdem formam ad priorem, et dominationem actuum secundum esse et esse educunt, donec in ultimo sui educunt ad perfectum et purum : ita et frequentium operationum rationabile, quod diximus esse seminarium virtutum deductum ad perfectivum virtutum : et ideo non relinquunt in substantia diversa secundum essentias, sed secundum esse tantum : et quia etiam illud esse est imperfecti exsequentis aliquid ad actum, omnia illa esse uniuntur in ultimo et perfecto esse, quod esse est secundum actum purum, et determinatum non est esse existentis in potentia.

Quod ergo dicitur, quod operationes Ad prim

<--- Page Split --->

tempore et substantia divisae sunt, hoc est verum de substantia materiae operationum, sed non est verum de substantia formae. Omnes enim agunt et generant in substantia et forma primi generantis : et id quod relinquunt in substantia, non est esse et esse quod divisum sit per formam, sed est esse et esse, ita quod ulterius secundo est in potentia ad sequens et perfectum et determinatum. In potestate autem simpliciter sunt unum et non multa nisi secundum potentiam.

Ex hoc patet solutio sequentis : et secundum hoc non idem secundum idem subjectum erit diversorum, sed potius unius et ejusdem, quod secundum continuum tractum de potentia ad actum potentialiter fuit in esse et esse. Et hoc nihil est inconveniens. Hoc enim secundum eumdem modum in omni natura est generabilium et corruptibilium.

CAPUT VIII.

Quod omnis virtus est circa delectationes optimorum operativa.

tiae : penea enim quaedam sunt medicinae. Medicinae autem per contrarium innatae sunt fieri. Repletus enim vacuatur, vacuus impletur, et infrigidatus calefit, et e contrario, et sic est in aliis. Et ita faciunt legulmatores. Volentes enim cives a quibusdam delectationibus prohibere, ponunt tristitias ad operationes delectationis per diversa genera tormentorum : et volentes pro movere ad operationes quae sibi sunt tristes, adjungunt delectationes praemiorum vel laudum : quod non facerent, nisi virtutes essent circa tales delectiones vel tristitias.

Adhuc autem, sicut in antehabitis paulo ante diximus, omnis animae habitus a quibuscumque operationibus innatus est fieri deterior et melior circa contrarias formas acceptus ad easdem, et circa easdem naturam habet operandi. Propter voluptates et tristitias omnes pravi fiunt vel boni, scilicet in prosequendo has vel fugiendo aliqualiter secundum quod non oportet, vel quando non oportet, vel ut non oportet prosequendo vel fugiendo, vel qualiter actione recta rationabiliter determinantur istae circumstantiae. Et ideo Stoici virtutes esse dicunt impassibilitates quasdam et quietes, quamvis non in totum bene dicant, propter quod simpliciter vel passibilitates et quietes, cum virtus moralis non sit passionum ablativa, sed moderativa. Non ergo quietes sunt simpliciter vel passibilitates, sed secundum quid : quia scilicet pati non permittunt ut non oportet quando non oportet: et quaecumque alia talia de circumstantiiis rhetoricis apponi consueverunt. Supponatur ergo vitus esse talis quae moralis dicitur, circa voluptates vel tristitias sensibiles optimorum operativa. Malitia virtuti opposita, quae vitium est, per contrarium malorum est operativa. Delectationem autem hic vocamus omnem appetitus diffusionem et fructum super id quod reputat conveniens sibi. Tristitiam autem dicimus omnem contractionem appetitus, vel quae ex absentia talis delectabilis causatur, vel ex praesentia contrarii. Virtus

Si autem virtutes sint circa actiones et passiones, sicut diximus, ad omnem passionem et ad omnem actum si connaturales sunt, vel ad similitudinem connaturalitatis per consuetudinem redactae, sequitur delectatio vel tristitia, etiam propter hoc utique consequens erit virtutem moralem esse circa delectationes et tristitias. Hoc etiam demonstrant penea factae propter delectationes, scilicet tristi-

<--- Page Split --->

enim moralis delectationum et tristitiarum moderativa est et ordinativa, et ex talibus nata est fieri melior et deterior per contrarium modum se habentibus : nec facit quod simpliciter passiones non sentiantur, sed quod non sentiantur ad rationis deductionem, et hoc est quod non sentiantur nisi quando oportet et quantum oportet, et sic de aliis circumstantiis operationum. Virtus igitur quamvis non simpliciter operetur optima : tamen circa illas delectationes, circa quas etiam optimorum est in genere operativa.

Hoc autem et alia ratione probatur. Fiet enim utique hoc manifestum etiam ex his quae adhuc dicturi sumus ex eisdem : tribus enim existentibus quae circa electiones attenduntur, et tribus quae attenduntur in fugis. In electionibus quidem conferente delectabili, et tribus contrariis quae attenduntur in fugis, malo scilicet, et nocivo, et tristitia, circa omnia haec quidem bonus secundum omnem virtutem directivus est, malus autem peccans. Quicumque enim eligit per rationem eligibilia, disponit et ponderando ordinat quid cui præferendum sit. Hoc autem faciens vel inspicit ad rationem boni simpliciter, vel ad rationem boni sibi ut nunc, vel ad rationem conferentis ad utrumque istorum, vel ad alterum conferentis : aut vel boni simpliciter, vel ut non factivum, vel contrarii prohibitivum. Ergo in electione non nisi triplex ratio boni consideratur, boni scilicet simpliciter, et boni delectabilis, et boni conferentis. Et cum fuga non sit nisi mali vel simpliciter, vel sibi, vel adminiculantis ad utrumque vel ad alterum, oportet quod fugiens in fugiendo, aut consideret rationem mali simpliciter quod opponitur bono simpliciter, aut rationem tristis quod opponitur delectabili, aut rationem nocivi quod opponitur conferenti. Omnis ergo virtus quae est electivus habitus, est circa delectationes boni delectabilis et conferentis, optimorum operativa, et circa tristitias mali tristis et nocivi nihilominus operatur optima, maxime tamen

circa delectationem est. Et quia magis difficile est moderari delectationem : communis enim haec omnibus animalibus est, et in hominibus secundum animalitatem connaturalem radicata, et est etiam communis omnibus quae sub electionem assequuntur, hoc est, bono delecatibili et conferenti. In quolibet etenim horum est delectatio. Bonum enim et conferens delectabilia esse videntur. Bonum quidem ex propria natura, conferens autem in quantum est factivum boni. Tristitia autem non sic in animali natura radicata est, et nihil sub electionem alicujus animalis assequitur. Et ideo facilius est moderari iram quae nec secundum naturam est nec secundum electionem, quam moderari delectationem quae in utroque istorum secundum omnem modum radicata est. Adhuc autem ex puero omnibus nobis delectatio connutritur et non tristitia : propter quod etiam ex consuetudine, et non tantum ex natura arduum est conterere hanc passionem vitæ comparatam.

Adhuc autem quia omnes nostras operationes regulamus secundum delectationes et tristitias : propter majores enim delectationes et quidem magis et ferventius et instantius operamur, et propter majores tristitias magis ab operationibus retrahimur secundum omnem viam humanæ conversationis. Propter hoc ergo necessarium est, quod omne morale negotium sit circa delectationes et tristitias : non enim parum est bene vel male gaudere vel tristari in operationibus. Delecationes autem et tristitias moderando bene facit habere hominem secundum virtutem : delectationes enim et tristitiæ illatæ sunt in animam, et exagitant appetitivam ejus potentiam ad excessum et diminutionem : et cum potentia appetitiva sit harmonica et organica, medium delectationum et tristitiarum erit boni naturalis generativum et augmentativum et salvativum, extrema autem corruptiva. Medium autem inspici non potest, nisi conjectetur ex extremis : moralis

<--- Page Split --->

autem virtus conjectans medii est, et igitur circa delectationes et tristitias corporales optimorum operativa.

CAPUT IX.

Quod difficilius est moderari delectationem quam iram.

Adhuc autem difficilius est voluptati repugnare quam ira, quemadmodum ait Heraclitus, qui dixit quod ira qua cum voluptate est, difficilius expugnatur quam ira simpliciter : quia voluptas quemadmodum fumus quidem multo dulcior est melle stillante in virorum pectoribus, ita ut etiam iram quae in se amara est, dulcem faciat reputari. Circa difficilius autem semper et ars fit et virtus. Facile enim est sub naturae facultate : difficile autem, quod ultra naturae facultatem est elevatum, si debeat esse facile vel delectabile vel saltem non triste, altioribus indiget principiis quibus natura juvetur ad facilius, et tales operationes vel delectabiliter vel non tristanter operetur : et ideo bene quod est forte in facili, melius est in hoc quod est difficile. Quare etiam propter hoc quod nunc dictum est, omne negotium virtutis moralis et politicae totius est circa delectationes et tristitias. Qui quidem enim bene his delecationibus et tristitiis utitur, bonus erit : qui autem male his utitur, malus erit. Usus enim horum in potestate nostra est per operationes quarum nos domini sumus : et quamvis ita et impetu impug-

gnetur et lege, tamen propter nimiam radicationem delectationis in natura animalitatis et electione, magis difficile est expugnare delectationem quam iram. Dicit enim Aristoteles quod delectatio legibus non utitur, nec utenti legibus assimilatur : et ideo a Dionysio demens vocatur : est enim ligans et cacca et demens: ligan s quidem ex radicatione : cacca vero ex inconsideratione, in quo vel quando vel quantum delectetur : demens autem ex hoc quod nullius recipit legem vel regulam vel moderationem. Ira autem assimilatur quidem legibus utenti malis, aut utenti legibus quibuslibet ut leges ligant et trahunt, tamen ut male a se revocant electionem : et ideo nisi voluptas sit causa ira, quando scilicet aliquis irascitur ei quod suas impedit delicias, ira facile expugnatur. Mellita autem voluptas ut fumus omnibus intimis infunditur, ut dicit Heraclitus: et tamquam bitumen et gluten fortissime omnia interiora virorum sibi tenet assi gnata. Quoniam igitur quidem virtus circa delectationes et tristitias est : et quoniam ex quibuscumque operationibus fit virtus et augetur, ab eisdem non similiter, sed per contrarium modum corrumpitur. Et quoniam ex illis operationibus fit per generationem, circa has etiam jam generata operatur, in tantum a nobis dictum sit.

<--- Page Split --->

sicut et Avicenna aliquando loquitur grammaticum. Intentionem autem dico eam, qua aliquis intendit grammaticum facere : præter enim illam multi loquuntur grammaticum quasi per imitationem grammaticorum. Contingit etiam facere grammaticum alio supposito : ut si forte non ad scientiam grammaticæ, sed ad exemplar extra adhibitum recta fiat orthographia, vel alio formante voces in aure alicujus grammatica loquitur : in his enim non sequitur quod grammaticum faciens, sit grammaticus. Tunc igitur grammaticus est grammaticus faciens, si grammaticum aliquid faciat et grammatice. Hoc autem est si secundum eam quæ in ipso est grammaticam, grammaticum aliquid faciat : tunc enim per se facit et non per accidens. Per instantiam est ergo soluta objectio : non enim sequitur, si justa faciat et casta, quod justus et castus sit, nisi juste faciat et caste. Hoc autem est quando justa facit et casta secundum eam quæ in ipso est justitiam et castitatem. Forte autem et hæc solutio non est sufficiens : neque casu enim, nec alio supposito, nec omnino per accidens justa et casta operatur, etiam qui justus et castus non est. Diximus enim quod operatur ab intellectu practico, qui primum formans est in omnibus moralibus, et operatur intendens generationem virtutis : quod non faceret si casu vel alio supposito operaretur. Operatur igitur secundum aliquid quod est in ipso, quod operationes informat. Et similiter est in operationibus grammaticorum et musicorum, quibus dicitur grammatica et musica.

Aliter igitur solvendum est ad hoc, dicendo quod neque simile est in artibus et in virtutibus. In artibus enim ea quæ ab ipsis artibus fiunt, operationes scilicet et operata bene et optime habent in eis ipsis operatis et operationibus præter hoc quod aliquid talium sit in operante. Viellare enim et si bene habet et bene et harmonica resonantia in seipso habet et non in artifice : et si est in artifice aliquid

CAPUT X.

Qualiter justa operantes justi dicuntur fieri et non esse.

  1. Quæret autem utique aliquis, qualiter Dubitatio. dicimus quoniam oportet quidem justa operantes justos fieri, et temperata operantes fieri temperatos ? Hoc enim irrationabile videtur. Si enim aliqui operantur justa et temperata, jam videntur esse justi et temperati. Quemadmodum si aliqui operantur grammatica et musica, grammatici videntur et musici. In talibus enim operationibus operatio formam trahit ab operante : et ideo non forma esse videtur in generatione quæ non est in operante : justa ergo et casta non sunt, nisi operans justius et castius sit. Adhuc autem nugis hoc videtur esse in virtutibus moralibus, quam in artibus. Virtutes enim morales in appetitu sunt, Appetitus autem immediatior est operationi quam intellectus. In omnibus autem sic est, quod forma proximi moventis, actum et operationem ipsius informat : et sic iterum videtur quod justa et casta non potest esse operatio, quæ a justo et casto non procedit appetitu.

Hæc autem solventes quæramus, utrum vel neque in artibus ita se habet, quod operatio semper sit in forma operantis ? Contingit enim grammaticum aliquem facere a casu et alio supposito. A casu quidem quando præter intentionem aliquid grammaticum facit vel loquitur,

<--- Page Split --->

de hoc, non est nisi secundum scientiae determinationem. Et similiter est in gladio vel in alio operato : non enim bene habet gladius ex hoc quod ab optimo artifice factus est, sed ex hoc quod est ex ferro optimo temperato et figura ensis ad incidendum optime composita : propter quod bene ensis non perit pereunte artifice. Similiter viellatio bene suum habet ad harmoniam chordarum ex percussione conveniente : propter quod a multis bona fit viellatio, qui tamen rationem reddere nesciunt consonantis harmoniae : eo quod ex usu magis quam ab arte operantur. Ars enim cum ratione est principium factivum. Usus autem in modum naturae facit quod facit. Et sic patet quod bene in his quae fiunt ab arte in ipsis artificiatis est principaliter, et non in artificibus. Sufficit igitur hic quae sunt artificiata, fieri in tali forma qualiter habentia sunt innata secundum artem, quamvis etiam in artifice non sit bene secundum formam eamdem. Quae autem secundum virtutes fiunt, scilicet juste et caste, non sunt operata juste et temperate in hoc quod ipsa operata in seipsis qualiter habeant secundum formam justitiae et temperantiae : sed considerari oportet quod ille qui operatur, sic se habens qualiter secundum justitiam et temperantiam a quibus virtutibus opera dicuntur qualia. Opera enim justitiae et temperantiae ab habitu sunt temperativo et appetitivo : propter quod bene earum totum est in operante, et in operationibus non est nisi sicut in signo. Et intendens opera justitiae et temperantiae non intendit ad hoc, quod bene ponat in opere, sed potius quod bene ponat in seipso : et ideo operatio bene non habet nomen quod est in operante. In artificiatis autem nullo modo est simile nisi totum bene artifex ponit in artificiato ad bene alterius et non sui ipsius. Quod patet in domo, cujus bene est, quod sit cooperimentum ab imbribus et caumatibus, et conservatio rei familiaris, et quieta habitatio familiae. Hoc autem bene to-

tum est in opere et non in operante. In virtutibus autem nullo modo sic est. Opera enim virtutis totum suum bene ponunt in operante, et in se non habent nisi sicut signa quaedam et effectus : et ideo qui operatur justa et casta, non est justus et castus, nisi bene justitiae et castitatis ponatur in operante.

Hoc autem in tribus est. Principium Tria requiruntur ad quidem, quod sciens operetur quae opebene operari. ratur. Deinde si eligens propter hoc operetur. Tertium autem et si firme et immobiliter habeat et operatur. Si enim sciens non operetur : tunc principium operationis non erit in ipso consciente singularia in quibus est actus, sed vel casu operabitur, vel per ignorantiam : et tale quid non potest esse opus virtutis. Si autem non et eligens operaretur (cum omnis electio voluntatis sit) involuntarius operaretur : et sic iterum non esset dominus operationis illius, sed vel coacte vel ignoranter faceret quod facit. Iterum si non eligeret facere caste et justa propter ipsum bene castorum et justorum, sed eligeret ea facere propter lucrum vel laudem populi, per accidens operaretur et per occasionem aliam : et hoc non est perfectum, etiam bene operatum. Adhuc si non firme haberet et immobiliter operams in habitu castitatis et justitiae : tunc tremet potentia operans, in virtute suae potestatis non sufficienter posita per habitum : iterum imperfecta esset operatio. Adhuc si non inmobiliter se haberet operans secundum habitum, vi passionis moveretur, et cum difficultate fieret, et esset opus iterum imperfectum. Cum igitur ex his quinque bene accipiat omne opus virtutis, et omnia haec quinque in operante sint et non in opere nisi secundum quid, ut ante determinavimus, constat quob bene in opere virtutis in operante est plus quam in opere, si scilicet sciens, et si eligens, et eligens propter hoc, et si firme sine tremore potentiae, et si immobilis a passione ab opere quod operatur. Haec enim quinque laudantur in virtutis opere : et cum non laude-

<--- Page Split --->

tur nisi bene, constat quod laudabilitas operationis est in operante et non in opere nisi parum. In artificiatis autem totum est per contrarium, sed patet ex praedictis.

CAPUT XI.

Quod in virtutibus scire ad bene virtutis parum vel nihil prodest.

Hæc autem quinque quæ diximus, ad alias quidem habere artes non connumerantur præter ipsum scire : non enim laudamus opus in hoc quod ab eligente, vel propter hoc quod est ab eo qui firme se habet in arte, vel ab eo qui immobiliter se habet in passione : sed solum commendamus in hoc si a sciente factum est, non attendentes utrum libera electione factum sit, et utrum propter hoc vel propter aliud factum sit, et utrum firme factum sit, vel utrum factum sit vel ab immobili secundum passionem vel mobili : quia si etiam omni fluxui subjacet, opus suum bene habebit secundum solum scire quod est in arte. Ad virtutes autem et virtutum opera scire quidem parum aut nihil prodest ad bene et optime virtutum. Alia autem quatuor non parum, sed omne possunt : quia alia quatuor adveniunt operanti ex multoties operari justa et temperata. Cum enim moralis virtus de qua hic loquimur, non laudetur ut sapiens vel intelligens vel sciens, sicut diximus in fine primi libri, sed potius ut mitis et humi-

lis, constat quod laudabilitatem et bene quod est in ipsa, non contrahit ab eo quod est scire vel sapere vel intelligere : quia etiam a non sapiente, et non intelligente et non sciente aliquando melius fit : et sic scire nihil confert quantum ad laudabilitatem operis, sed ad hoc quod opus sit, parum confert, tantum scilicet ne ignoratum sit vel involuntarium per ignorantiam : et hoc non est nisi prima dispositio operis ad bene, et valde imperfecta : propter quod et parum scire sufficit ad hoc quantum in simplici conscientia actus et circumstantiarum consistit, quod scire non est scientia nisi secundum quid : nec moralis scientia vocari potest, nec est virtus intellectualis : quia nec magnam considerationem requirit operabilium sive subtilem, sed sufficit qualitercumque considerare. Alia autem quatuor adveniunt ex multoties operari : quia (sicut in primo libro dictum est) ex multoties conservari in justis et castis, et amabilia fiunt justa et casta et ex amore eligibilia, et eligibilia propter seipsa : et ex ipsa frequentia firmiter stans potentia operativa non tremit ad inconstantes actus, usualem habitum in modum naturae retinens firmiter ab ipsa confirmata : ex ipsa etiam frequentia longe recessit a passionibus, et sic quieta est et immobilis, a passionibus non perturbata. Hoc commendamus in opere si quid et quiete et firme et propter seipsum electione sit operatum. Ab his igitur contrahit virtus et opus virtutis bene et laudabilitatem, quae omnia in operante sunt, et non in opere nisi secundum quid.

Quod autem quidam aliquando dixeScire triplex. runt, quod triplex est scire, scilicet speculativum, et morale, et id quod est scire in particulari, volentes dicere quod scire speculativum est illud quod nihil prodest ad virtutem. Scire autem morale in universali, est scire quod parum prodest. Scire autem in particulari, scire est quod multum prodest. Hoc enim est scire actum et circumstantias in quibus est actus. Dictum vanum est et nihil ad

<--- Page Split --->

propositum faciens. Quia etiam in artibus scire speculativum nihil facit, et scire operativum in universali parum facit et forte nihil in eo qui habet artem ab usu et non a ratione doctrinae. Cum igitur hic solvere habeamus ex quo commendabilitas sit in opere virtutis, et ex quo in opere artis, distinctio inducta nihil prodest ad solutionem : propter quod dicit Eustratius, quod judicium commendabilitatis in virtute ab operante est. Judicium autem commendabilitatis in opere artis in ipso opere est et non operante. Res quidem igitur justae et temperatae dicuntur, quando sunt tales in modo, qualis utique justus et temperatus operabitur. Justus autem et temperatus est, non qui haec operatur tantum, sed etiam qui sic operatur ut justi et temperati operantur. Illi enim eligentes et propter hoc eligentes et firme et immobiliter justa et casta operantur : ex quo igitur totum bonum in operante est, bene dicitur, quoniam ex justa operari justus fit, et ex temperata operari temperatus. Ex non operari autem haec nullus utique fit bonus : nec etiam curabit cura sufficienti, cum nec eligat, nec operetur : quorum utrumque posset facere si curaret : sed multi haec quidem non operantur facientes aliquid simile, ac si bene virtutis sit in solo scire. Et ideo ad rationem confugientes existimant philosophari de moribus et sic fore studiosi, neglecta electione et operatione, aliquid simile facientes laborantibus in aegritudine aliqua qui medicos audiunt quidem studiose, non eligentes nec sumentes medicinam, ac si perfectio sanitatis eorum sit in solo scire. Faciunt autem nihil eorum quae praecepta sunt a medicis. Quemadmodum igitur tales aegroti nunquam bene habebunt corpus ita curari per solum philosophari de medicinalibus : ita nec isti bene habebunt secundum animam tantum philosophantes de moribus.

Dubiirio. Est autem hic dubitatio de bene quod est in virtute : si enim bene est eligenter et firmiter contingere medium : con-

tingere autem medium non contingit nisi uno modo : et quod uno modo est, non capit intensionem et remissionem : videtur quod bene virtutis non habeat melius et optime. Hoc autem ex ipso nomine virtutis videtur. Virtus enim, ut dicit Aristoteles, extremum est in bono : et quod extremum est, aliquid ultra se habere non potest, quia aliter extremum esset extremi, et iterut in infinitum.

Sed ad hoc dicendum est, quod in veResponsio. ritate propter difficultatem contingendi medium in moribus sufficit juxta hoc medium esse, ut dicit Aristoteles, et qui juxta medium est, proficere potest in melius et optimum. Si autem in ipso est, adhuc dupliciter consideratur medium, scilicet aut secundum proportionem naturae simplicis, aut secundum proportionem naturae cum virtute. Et primo quidem modo medium uno modo in eodem operante, licet in diversis sit diversimode. Secundo autem modo medium non stat : quia utraque est in potentia per sui radicationem et usum semper magis ferre et magis ferre rationem : major enim confert facultatem : propter quod diximus quod operantes justa et casta, quanto plus operantur, tanto potentiores sunt ad operandum : et sic vera sunt proverbia quae dicit Seneca, quod « ibi desinis esse bonus, ubi desinis vel esse vel fieri melior : » et « ille deficiendi incidit periculum, qui proficiendi deposuit appetitum. » Iste tamen progressus non est in infinitum. Omnis enim uniuscujusque nature virtus tantum habet in quo consistit tanquam in suo facultatis summo et extremo : et propter hoc in antehabitis dictum est, quod non summum simpliciter bonum quaerit, sed summum in bono humano. Nec valet quod dicunt quidam, quod medium contingere est multis modis, scilicet secundum unam vel aliam circumstantiam vel plures vel pauciores : quia nisi secundum omnes tangat, in medio non est, sed juxta medium. Non enim medium accipitur secundum numerum vel modum circumstantiarum, sed

<--- Page Split --->

quoad nos : et illud in uno et eodem est unum et nunc. Nec valet solutio quam quidam ponunt, scilicet quod est considerare virtutem dupliciter, exemplariter ad illud videlicet quod simpliciter est summum bonum et causa omnis boni et secundum seipsum : et dicunt quod exemplaris profectus virtutis est ad infinitum, quia quantumcumque aliquis proficiat, non adæquabit summum bonum : eo quod hoc ab ipso distat in infinitum. Si autem virtus in seipsa consideratur, dicunt quod profectus ejus habet statum. Hoc enim dictum Stoicorum est, qui virtutes

dona deorum esse asserunt, et exempla esse ad exemplaria divina effecta : et hoc non est verum secundum sapientiam Peripateticorum. Ad hoc autem quod secundum non perveniat ad æqualitatem primi, non est sufficiens causa distantiae in infinitum, sed potius, ut dicunt Stoici, imperfectio secundi quod ex hoc ipso quod secundum est, impotens est æquare primum, etiam si non in infinitum distet ab eo quod secundum a primo est per distantiam naturae sicut imago illius vel resonantia.

<--- Page Split --->