TRACTATUS VIII

DE PRÆMIO FELICITATIS QUOD EST HONOR : ET QUOD LAUS NON EST PRÆMIUM.

CAPUT I.

Quod felicitas non est de numero laudabilium.

  1. Determinatis his, scrutemur de felicitate, utrum sit de numero laudabilium bonorum, vel magis sit de numero honorabilium? Ex praecedentibus constat et manifestum est, quod non est de numero virtutum.

  2. Quod autem non sit de numero laudabilium, videtur, quia omne laudabile in hoc laudabile est, quod ipsum est quale

esse videtur, et quod qualiter se habet ad aliquid : in hoc enim laudari videtur : sic enim laudamus justum, vel virilem, et universaliter loquendo omnem qui bonus est secundum virtutem : omnes tales laudamus in hoc quod quales sunt : et ipsam virtutem laudamus ut bonum aliquid : laudamus enim propter opera et actus. Hoc autem inductione probatur : fortem enim et cursorem et aliorum unumquemque laudamus, quod qualis quis est natus esse : fortem enim laudamus in hoc quod magnas habet extremitates, brachia extrita, nervos proportionate duros, carnem non laxam et mollem : et hæc omnia qualitatem dicunt, quæ ad robur disponit : et ubi talem invenimus qualitatem, laudamus tamquam robustum. Similiter cursorem per qualitatem innatam sibi laudamus, scilicet si longa crura habeat, non spissum corpus, et corpus extrusum non multum inflammabile : talis enim naturalem potentiam habet currendi. Laudamus autem tales qui sic quales sunt in hoc quod nati sunt se habere aliqualiter ad aliquod bonum et ad aliquod studiosum bonum in vita : sicut cursus bonus est et pugna bona. Cum enim qualitas sit secundum quam

<--- Page Split --->

quales dicimur, habitus qualitates sunt : et omnis habitus bonus laudatur in hoc, quod quales facit infirmando ad bonum : et cum omnis habitus sit, quo quis agit aliquid cum voluerit, ut dicit Commentator super II de Anima, constat quod omnis habitus diffinitur per operationem et actum, et laudatur in quantum est elicitivus et informativus operationis et actus quem elicit. Si ergo omne quod laudatur, laudatur in quale quid, et ad aliquid, et qualiter se habere. Dico autem quale quid, non secundum quod differentia vel forma substantialis est quale quid, sed secundum quod quid habere aliquid qualitatem quae est in ipso, quale esse dicitur. Forma enim substantialis quale quid est : quia licet praedicetur in quale ut forma est, facit quid, et est quidditas substantialis ejus cujus est forma. Qualitas autem non facit quale quid, sed id quod est quid, et subjectum in actu existens facit, quale per esse quod qualitas habet in ipso. Qualitas enim dispositio est ejus in quo est : et omne tale est ad aliquid, non secundum quod relatio est aliquid, cujus ipsum quod est ad aliud est, sed quia disponit ipsa sua qualitate subjectum ad aliquem actum vel operationem, sicut albedo ad disgregationem visus, et hoc proprie loquendo non est ad aliquid, sed est qualiter se habens ad aliquid. Congregemus ergo quae dicta sunt : quia si omne laudabile laudatur in hoc quod est quale, felicitas quae est operatio et non est qualitas faciens quale, non est laudabilium.

Adhuc si omne laudabile est qualiter se habens ad aliquid, et felicitas est summum et ultimum bonum nullo modo referibile ad alia, felicitas non erit laudabilium bonorum. Tamen mirabile videtur si laus etiam virtutis praemium dicatur non modo felicitatis. Laus enim praeconium est ore alieno celebratum. Laus enim secundum quod in proverbio antiquo dicitur : « In proprio ore sordescit. » Ore autem alieno celebratum vanum : et quod vanum virtutis sit praemium, irra-

tionalbile videtur. Adhuc quod ore alieno est celebratum, in voluntate consistit alicujus, utrum fiat vel non fiat : et quod hoc virtutis sit praemium, valde videtur extraneum. In potestate enim alterius est, utrum conferatur digno vel indigno.

Adhuc autem in praehabitis dictum fuit, quod honor est virtutis praemium. Si ergo hic dicimus quod honor non est virtutis praemium, sed laus, contradicere videremur nobis ipsis.

Si autem aliquis dicat, quod virtutis Cavillationis diutio. actus dupliciter consideratur, scilicet secundum comparationem ad virtuosum a quo exit sicut ab agente, et secundum comparationem ad finem felicitatis. Et in prima comparatione quidem est laudabilis, in secunda autem honorabilis. Istud penitus nihil est ab absurdum : quia id quod est bonum ad aliud, rationem boni non habet nisi per ordinem ad aliud, sicut patet in omnibus quae sunt bonum per se et bonum propter aliud, in quibus ea quae per se sunt bona, propriam et connaturalem habent bonitatem : ea autem quae propter aliud sunt bona, non sunt bona nisi quia sunt eorum quae per se sunt bona operativa, vel contrariorum prohibitiva, vel aliter se habentia ad illa. Virtus autem et virtutis actus ad felicitatem sunt. Ergo bonitatem non habent nisi in ordine quo ordinatur ad felicitatem : non autem laudabilia sunt nisi secundum quod bona sunt : ergo laudabilia non sunt, nisi secundum ordinem ad felicitatem. Propter quod et Tullius diffinienis virtutem dixit, quod « virtus est dispositio perfecti ad optimum. » Propter hoc videtur nobis dicendum cum Laus dicitur dupliciter. Aspasio, quod laus dicitur dupliciter, scilicet large, et stricte. Large quidem laus est praeconium ore alieno celebratum, sicut dictum est. Stricte laus est praemium quo politicus qui omnium civilium est ordinator, praemiat virtuosum. Et illa laus in tribus consistit, scilicet quod demonstretur in gloria, quod laudis titulos accipiat, et memoriam sempiterna recordationis. Propter quod antiqui politici

<--- Page Split --->

imperatores et reges eos qui strenue secundum virtutem fecerunt, in equis niveis, ut dicit Titus Livius, qui de sella regis erant, undique circumdati, praeconem fecerunt publica voce clamantem et exponentem virtutes eorum et virtutum operationes quibus hoc meruerunt. Titulos etiam inscribi fecit in templum et aulam, ut etiam non praesentibus eis, virtus eorum nota foret. Memorias etiam acceperunt in statuis et fornicibus, ut etiam post mortem eorum virtus illa non deleretur oblivione. Propter quod adhuc picti inveniuntur victores scutis rotundis retro ad caput alligatis, ut in scuto videretur quam strenue pro republica decertaverunt : scutum enim sectum est ubi suscipit ictus inimici : et ideo miles protectus scuto coronatus, significatur strenue sustinuisse hostium insultus et ictus. Propter quod etiam David Deo attribuens victoriam militum suorum, dicit : Scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos 1, hoc est, quia bona voluntate tua per auxilium nobis a te præstitum cessit nobis victoria, ideo ut gloriosi victores procedimus in publicum scuto coronati. Hinc est, quod in templis capita deorum et sanctorum pinguntur in figura circulari per modum scuti posterioris capitis aptati 2. Tales igitur laudes sunt præmia virtutis : et illæ in politicis non vanæ sed veræ sunt : nec est in voluntate aliorum hæc præmia concedere vel non. Non enim sunt in ore vulgi istae laudes, sed sunt in ordinatione politici : quia (sicut dicit Eustratius) in politicis est sicut Deus, et ex immobilitate honestatis suæ omnia depromit, sicut dignum est.

Et quod quidam dicunt, quod nihil præmiatr viliori se, et quod tales laudes viliores sunt quam virtus vel operationes virtutum, risu dignum est. Omnis enim virtus liberalis est : et quod liberale est, causa sui est, et non causa alterius. Liberali enim et magnifico redo-

nari non contingit: sed ipse libertatis actus et delectatio in actu sibi causa operis est super omne præmium: et sic est de qualibet virtute: propter quod dicit Tullius, quod « honestum sua propria dignitate allicit ». Laudes igitur istae cum in sublimiori gradu virtutis ponant, expeditores faciunt et delectabiliores operationes virtutum, et sic sunt præmium virtutum. Præmium (inquam) quod ex ipso thesauro virtutum extrahitur: et cum provocatio sit ad ulterius secundum intentionem politici, constat quod non competenter attribuitur optimo laus: quia optimum ad ulteriora provocari non potest.

CAPUT II.

Quod divini boni et optimi tantum est honor, et quod deridetur laus si attribuatur ei.

Quod autem laudes non sint optimi, manifestum est ex his laudibus quae sunt circa deos. Laudes enim illæ largo nomine laudis, laudes vocantur, secundum quod laudem diffinimus, quod laus est præconium ore alieno celebratum. Hac igitur laude laudati dii derisibiles videntur si laudentur ad nos relati, hoc est, quod præmiis laudum ad altiora provocentur: hæc enim derisio, quod dii cum sint in summo, ad altiora provocari

<--- Page Split --->

non possunt: hoc ideo contingit, quia laudes semper fiunt per relationem ad aliud melius el altius, ut diximus. Si autem laus est talium, manifestum est quod optimorum in statu optimo existentium non est laus proprium præmium, sed aliquid majus et melius laude, quemadmodum autem-ex ratione videtur. Nos enim deos beatificamus et felicitamus virorum divinissimos, sicut id summo statu boni existentes, et ad alterius bonum non provocabiles. Beatificamus et non laudamus: et si laudamus, deridemus: quia laude ipsa significamus quod a statu summi boni destiterint. Sicut autem facimus in hominibus, sic facimus in bonis hominis. Ea enim quæ sunt de numero bonorum optimorum ulterius non referibilium, sicut est felicitas, nullus laudat, quemadmodum laudat justum vel castum sive justitiam vel castitatem: sed beatificant tale bonum, sicut id quod divinius vel melius est omnium virtute: hæc autem bona honorabilia sunt. Sed sicut diximus de laude, ita et honor dupliciter dicitur, scilicet communiter, et proprie. Communiter honor diffinitur, quod est exhibitio reverentiae in testimonium virtutis: et hunc honorem in antehabitis diximus esse præmium virtutum: quia iste est provocativus ad ulteriora, et quædam pars et conditio laudis. Stricte autem honor est exaltatio honorati: et hoc est quando ponitur in throno tantæ majestatis, quod omnes intuentes habent in admiratione: et quilibet intuens reveritus est in seipso a gloria majestatis in consideratione suæ parvitatis reductus. Felici enim talis bonor debetur, ut præsideat et ordine et disponat divisim, boni sui super omnes influens operationes. Hoc genus præmii, quia in summo est, ad ulteriora non est provocativum.

Utile ergo est, quod laus attribuatur

inferiori bono, ut ad altius et melius provocetur, sicut dicit Ovidius :

Excitat auditor studium laudataque virtus Crescit, et immensum gloria calcar habet 1.

Hoc etiam videtur: quia etiam Eudoxus, licet Epicureus, et voluptatem dixerit esse summum bonum in vita: tamen in hoc bene dixit, quod voluptati secundum summum bonum debet attribui de primitiis. Primitias vocans prima et summa præmia: quia sicut in primitiis natura nobilior est, ita optimis bonis nobiliora bona et perfectiora bona gustantur: nec perfecte scitur dulcedo nisi per gustum experientia accipiatur, sicut dulcedo primitiarum sentitur per gustum, et non perfecte sciri potest quantum distat dulcedo primitiarum a sapore eorum quæ non perfecte matura sunt. Sic ergo primitivus gustus in optimis honus est. Et Eudoxus intenditur et existimatur per dictum suum annuntiare, quod summum bonum determinetur in non laudari: quoniam melius est laudationibus. Tale autem summum bonum divinius esse. Et tale dicimus esse id quod per se bonum est, et nullo modo per alterum, sicut felicitas. Ad Deum enim et felicitatem omnia alia dicimus referri: ad Deum sicut ad causam et exemplar, ad felicitatem sicut ad principium et finem. Laus quidem enim virtutis et operatoris bonorum et operationum finit ad hanc. Virtus enim perficit ad operationes. Laudes enim primo et principaliter sunt operationum, et per consequens habituum. Hoc autem probatur per similitudinem. Sicut enim in corporalibus virtutibus, ita se habet in virtutibus animæ proportionaliter. In præcedentibus autem diximus, quod et cursorem et robustum ita laudamus ab opere cursus et pugnae: et

<--- Page Split --->

propter opus cursus et pugnae laudamus, quomodo laudamus habitus, in quantum potestatem faciunt ad opera, ita laudamus etiam habitus et dispositiones cursoris et robusti. Et ita est in virtutibus animae quae a quibusdam animales dicuntur. In talibus etiam propter opera laudamus, et habitus laudamus in quantum potestatem faciunt ad opera. Tamen quid sit laudabile, et quid non, forte magis proprium est ad certitudinem determinare his quae circa laudes insudaverunt : et isti sunt poetae qui ex laudationibus provocant ad meliora 1. Nobis au-

tem manifestum est ex his quae dicta sunt, quoniam felicitas est honorabiliorum et perfectorum bonorum et non laudabilium. Videtur autem hoc ita habere sicut dictum est : etiam propter hoc quod felicitas est principium et causa omnium bonorum, quia gratia felicitatis reliqua omnia operamur omnes. Hoc autem quod est principium et causa omnium bonorum, cum ad aliquid aliud referibile non sit, ponimus quasi ex suppositione honorabile quid esse et divinum et non laudabile.

1 S. Thomas dicit ibidem ad rhetores per-

<--- Page Split --->