TRACTATUS VI

QUID SIT PER DIFFINITIONEM FELICITAS, ET QUÆ INGREDIANTUR DIFFINITIONEM EJUS SICUT DIFFERENTIAE ?

CAPUT I.

Quod felicitas est optimum bonum.

manum bonum desiderant. Aliud enim in medicinali est, et aliud in militari, et in reliquis operationibus et artibus est similiter, quod scilicet aliud et aliud sem- per est in alia operatione et arte. Nec aliquis miretur quod nos medicinalem ponimus inter civilia, quia licet alia prin- cipia sint artis medicinae, et alia civilis : tamen quamvis scientia separetur medi- cinalis a civili, tamen operativa a medico ad civilia refertur. Sanitas enim quam inducit in corpore civium, expeditas facit operationes. Et cum secundum antedi- cta politicus civilium' gubernator in hoc Deo similis est, quod omnium gerit pro- videntiam et curam, et quoad hoc insti- tuit in politicis esse medicinam.

Quæramus igitur quid sit unicuique bonum arti et operationi, et quæramus quid sit illud bonum, cujus gratia reli- qua operata sunt omnia quæcumque exi- guntur ad illam artem vel operationem. Hoc autem in medicinali quidem sanitas est. Omnia enim quæcumque facit medi- cus corpora alterando, purgando, præ- servando, conficiendo, potando, cibando, ad finem referuntur sanitatis, quæ per hæc omnia intenditur. In militari vero finis est victoria : quia ad victoriam om-

  1. Rursus autem (quia digressionem fe- cimus ad opiniones aliorum) redeamus ad propositum investigantes a principio hujus libri quæ sint. Bonum investigabi- mus quid sit per diffinitionem. Hæc au- tem investigatio valde necessaria est : quia multa bona inveniuntur, et oportet scire quid sit optimum illorum. Quod enim multa sint, probatur ex hoc quod consideratione expressa videtur et aliud in alia et alia operatione et arte, quæ in quantum operationes et artes civile et hu-

<--- Page Split --->

nia militaria negotia referuntur quæcumque fiunt equum parando, sellando, frænando, armando, hostem insiliendo, acies ordinando, hostem inclamando: omnia enim hæc ad victoriam ordinantur et vitiva finis est domus: quia quæcumque fiunt securi, dolabra, ascia, terebro, fundendo, elevando, contiguando, et quæcumque talia sunt, ad facturam domus referuntur. Et generaliter loquendo in omni operatione et electione talis est aliquis finis: quia hujusmodi finis gratia omnia reliqua operantur et artes et operationes.

Ergo si aliquis est omnium operatorum ultimus finis, ad ultimum illum referentur omnes operationes et artes. Illud igitur erit operatum bonum hominis ultimum et optimum. Hoc ergo primum est diffinitivum felicitatis. Si vero plura sint talia bona transcendendo per rationem ordinis unius ad hoc aliud, ad hoc ipsum perveniemus, quod ultimum bonum stat resolvendo, et illud erit ultimum et optimum: hoc enim modo, sicut superius determinatum est, omnes artes referuntur ad civilem.

Quod autem nos dicimus quærentes si plura bona sint hominis bona, nemo miretur. Diximus enim in antehabitis, quod principium omnium operationum nostrarum est intellectus practicus, et instrumentum ejus est manus, et quod aliter est in homine: et aliter in aliis animalibus. In aliis animalibus etsi vires sint animales, tamen ad naturam referuntur, et aguntur potius quam agant: et ideo fiunt uno modo. Una enim hirundo sicut alia nidum facit et pullificat et cibum procurat: cujus conformitatum non est causa anima, sed potius natura per instinctionem agens in animam. Non autem est sic in homine: animales enim vires hominis non ad naturam sed ad intellectum referuntur, et persuasibiles ab ipsa et multarum operationum efficiun-

tur principia, et in omnibus illis propter libertatem ab intellectu acceptam homo dominus est suarum operationum. Inteltectus autem duplex est facies, scilicet ad intelligentiam agentem, a^qua intelligentia ad ipsum fluit illuminatio : et illa facies quae est ad inferiores potentias, in quas ab ipso fluit forma per quam efficiuntur persuasibiles et obedibiles. Quia autem inferiores potentiae multae sunt, oportet quod ex parte intellectus efficiatur compositivus et ordinativus et operativus multorum. In duplici ergo facie actus intellectus, necesse est quod duos fines habeat: unum scilicet operationum, et alterum contemplationum. Cum igitur felicitas operativa perficiens hominem et purgans a passionibus, operetur ad impassibilitatem intellectus, ne passione alterius ducatur et abducatur : passionibus autem non subjacens, sed aversus ab eis et depuratus et liber, perfectus sit ad contemplandum : constat quod felicitas civilis operativa ulterius ordinatur ad felicitatem contemplativam, quae est ultimum omnium bonorum. Hoc autem probatur ex hoc, quod omne utens virtute purgatoria ad perfectionem purgationis ordinatur : felicitas autem civilis purgatoria virtute utitur: ordinatur igitur ad perfectionem purgationis. Minor hujus syllogismi probatur ex hoc quod omne utens moderante virtute passiones et non abstergente, purgatoria utitur virtute: civilis autem moderatur et non abstergit passiones : purgatoria igitur virtute utitur. Politicus enim abstergere non potest passiones vivens in domo, in civitate, sed excellentias passionum sufficit in talibus moderari: et id quoad singulas est medium. Bonum igitur hominis modo quodam est plura, simpliciter autem unum ultimum et optimum.

<--- Page Split --->

ea perfectissimum in boni ratione, hoc erit quod quaeritur bonum et optimum. Videamus igitur quid sit in humanis perfectum secundum boni rationem.

Perfectius bonum in humanis.

CAPUT II.

De differentia felicitatis quae est perfectum.

Hoc autem adhuc magis explanare tentandum est. Videbimus enim quod felicitas optimum operatorum est, si invenerimus quod perfectissimum est : quomodo enim plures videntur esse operatorum nostrorum fines, et ex praemissis satis manifestum est.

  1. Omnium autem illorum finium haec prima diversitas est, quod quosdam eligimus propter se, et quosdam propter alterum, ut puta divitias quae organicae sunt felicitati : et ideo eliguntur : et sic eligimus fistulas et omnino sive universaliter organa musica : haec enim ad civium referuntur jucunditatem. Manifestum est igitur quod omne tales fines ad aliud relati non sunt perfecti in ratione boni.

Perfectius autem dicimus in ratione boni, quod secundum seipsum ex propria natura diligibile est et persequibile, quam id quod propter alterum diligimus et persequimur. Et iterum dicimus hoc esse perfectius inter ea quae per se diliguntur et eliguntur, quod nunquam propter aliud eligitur, sed semper et ubique eligitur propter se : hoc autem dicimus esse perfectius quam sint illa bona, quae aliquando sunt eligibilia secundum seipsa, et aliquando eliguntur propter alia. Hac igitur ratione simpliciter et universaliter loquendo, perfectum est quod secundum seipsum semper elegibile est, et nunquam propter aliud : tale autem perfectum bonum inter omnia bona humana maxime videtur esse felicitas : hanc enim eligimus semper propter seipsam et nunquam propter aliud. Si enim detur quod per aliud eligatur : omne autem quod propter aliud eligitur, ad quoddam ultimum extra se fertur. In praecedenti autem capitulo probatum est quod felicitas est ultimum : sequitur ergo quod aliud sit ultimius ultimo ad quod ultimum refertur : et hoc est impossibile : ex hoc enim sequitur quod ultimum simpliciter : quod si concedatur, contradictoria erunt simul vera. Quia autem diximus, quod quaedam sunt quae secundum se et propter aliud expetuntur secundum diversas rationes et comparationes, ut manifestior sit doctrina, damus exemplum. Honorem enim qui praemium virtutum et finis est vitae civilis secundum Stoicos, et voluptatem quae est finis vitae secundum Epicureos, et intellectum qui constituitur ex influentia luminis intelligentiae ad contemplationem, et omnem virtutem quae pars honestatis est, et similia eligimus quidem propter seipsa : quia in sui natura sinceram et puram

  1. Optimus autem finis videtur esse perfectum quid. Ergo nihil eorum quae referuntur ad aliud, est finis optimus, quia non est perfectus in ratione boni : quapropter siquidem est aliquid aliquod unum solum in ratione boni perfectum, hoc utique erit quod quaeritur bonum. Si vero plura talia in operationibus hominum perfecta sunt, tunc quod est inter

<--- Page Split --->

habent bonitatem, quam eligeremus etiamsi nihil aliud adveniret nobis per ipsa : sed tamen ista etiam eligimus felicitatis gratia, suspicantes per hoc felices fore : ad felicem enim vitam substantiale praestant auxilium : felicitatem autem nullus eligit"horum gratia. Nec universaliter loquendo felicitatem aliquis eligit propter aliud : sequeretur enim quod ultimi finis esset alius finis : et hoc abiret in infinitum. In ratione ergo boni felicitas sola perfectum quid est.

Quamvis contra hoc opponant dicentes, quod perfectum est, sicut dicit Aristoteles in quarto"Physicorum, cui nihil deest. In humanis autem operibus nihil est cui nihil desit : nihil ergo in humanis operibus quod imperfectum non sit.

Præterea, Ex quo omnia bona ad perfectionem requiruntur, et omnium bonorum concursus non possit esse'in uno : nemo enim est qui sit faber, et panifex, et coriarius, et sic^de aliis similibus : videtur quod nemo possit perfectus esse. Hoc quidam nituntur persuadere ex dicto Boetii, qui in quinto de Consolatione philosophiae dicit, quod beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Non est autem homo in quo talis status sit ex omnium bonorum aggregatione perfectus. Frustra igitur hic videtur quaerere de perfecto quod homini convenire non potest.

ultimus est humanorum. Et quod dicit Boetius, quod beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus, de tali aggregatione bonorum intelligitur, qualem diximus in praecedentibus, scilicet quod omnia bona quae sunt ad finem ultimum, aggregentur in illo : eo quod virtualiter operantur in illo relata ad ipsum, sicut ad victoriam omnia operantur. Non enim victoriam consequeretur miles, nisi virtus in ipso esset coquinaria, et pistoria, equestris, armativa, et omnes aliae quae referuntur ad ipsam. Omnia enim quae ad finem referuntur, fini conjuncta et finem concludentia, in statu sunt, ultra quem agere nihil possunt : et hoc modo considerata beatitudinem perficiunt sive felicitatem. Beatitudo igitur sic intellecta, status vel actus est omnium bonorum aggregatione perfecctus : et hujus perfectionis homo perceptibilis est, et ipsa perfectio bonum est operatum ab homine.

CAPUT III.

Quod felicitas per se sufficiens bonum est.

Ad haec et similia respondere non est difficile, si ea quae dicta sunt ad memoriam revocentur. Est enim perfectio simpliciter, et perfectio secundum statum. Perfectio autem simpliciter, quod simpliciter nihil desit, non nisi in Deo est. Perfectio autem secundum statum dupliciter est, scilicet particulariter, et universaliter. Particulariter quidem perfectus est, quando sine impedimento sui officii vel suae artis vel sui status attingit ultimum, nihil omisso de omnibus his quae ad ultimum ordinantur : et sic dicimus fabrum perfectum et medicum perfectum. Universaliter autem perfectum dicimus, cui nihil deest ad finem qui simpliciter

Videtur autem et est per se sufficientia : quia scilicet felicitatis per se sufficiens bonum est idem accidere, scilicet quod felicitas est ultimum et optimum perfectum inter bona : perfectum enim per se sufficiens esse videtur. Per se autem sufficiens dicimus, quo habito nullo indiget homo ad boni operationem hu-

<--- Page Split --->

manam. Bonum autem humanum in optimo statu suo non consideratur in hoc quod vivat sibi soli vitam solitariam, sed quod vivat sufficienter et parentibus et filiis et uxori : et universaliter loquendo, quod vivat amicis et civibus ad sufficientiam : quia homo et natura homo est, ut sibi vivat : et natura conjugale animal et domesticum, ut parentibus et filiis et uxori vivat : et ut amicis et civibus vivat, natura civile animal homo est. Tamen quando homo refertur ad multitudinem vel domus vel civitatis vel gentis, oportet assumere terminum aliquem qui facultatem non excedat. Si enim extendet ad parentes et propinquos et amicos amicorum tam in linea ascendentium quam descendentium tam directe quam transversaliter, et non stet in aliquo, in infinitum procedet.

Suffciens in economicis et civilibus. erit in economicis et civilibus. Per se enim sufficiens hic dicitur quod omnia inter se habet quae pertinent ad boni perfecti et ultimi operationem. Hoc autem non potest esse nisi concurrentibus quatuor virtutibus. Una quidem virtute ultimi secundum quod ultimum est, quae est virtus sicut tractus navis, vel sicut sonus quem facit modius milii cadens, et sicut bonum quod est in duce exercitus : quae virtus licet sit ex antecedentibus et constituentibus potestative, tamen ita est ultimi et totius, quod non potest attribui partibus sigillatim, et pars ejus non potest attribui partibus divisim : et si totum attribuitur partibus, sicut sonus grani milii, et tractus navis trahentibus, non potest eis attribui, nisi secundum quod unitae sunt in toto. Et sic est de ordinatis ad felicitatem, in qua collectio virtutum quatuor operatur, scilicet virtus ultimi secundum quod ultimum est, et triplex virtus ordinatorum ad ipsum, sicut virtus subjective operantium organice et essentialiter : et hoc modo in monastica, economica, et civili. In monastica quidem subjective operantur vires inferiores, a ratione persuasibiles et

rationi obedi biles. In economica autem subjective operatur familia ad patremfamilias. In civilibus autem subjective operantur senatores, artifices, et milites. In omnibus autem his organice deserviunt bona extrinseca, sicut robur corporis et divitiae : essentialiter autem deserviunt virtutes in omnibus tribus. Et unitis virtutibus istis ad omnia sufficiens est felicitas. Sufficientia enim hominis non simpliciter est, quia sufficientia simpliciter soli Deo convenit. Ex ista igitur sufficientia procedens dicimus, quod per se sufficiens esse ponimus : quod etiam solitariam vitam, quamvis nihil aliud sibi adjunctum sit, eligibilem facit, et nullo indigentem eorum quae pertinent ad bonum hominis. Tale autem bonum nullo indigens aestimamus esse felicitatem : qui enim aliquo indiget ad sui boni perfectionem, non attingit statum omnium congregatione bonorum perfectum : et ideo talem felicem esse non dicimus. Felicitas ergo bonorum ultimum et optimum bonum est perfectum eter se sufficiens.

CAPUT IV.

Quod felicitas ultima per se eligibilis est, et nulli bonorum conumerabilis.

Amplius autem omnium bonorum maxime eligibile dicimus felicitatem aliis bonis connum eratam. Duas enim diximus esse felicitates hominis, contemplativam scilicet, et civilem. Et civilem di-

<--- Page Split --->

ximus ad contemplativam esse ordinativam : ultima autem omnium bonorum antecedentium in se habet bona virtualiter et potestative : et omnia bona partes ejus sunt potestative et virtuales : et ideo nullam in eo faciunt comparationem, sicut in antehabitis nos meminimus determinasse : et sicut totum non est connumerabile partibus, ita ipsa non est connumerabilis alicui bonorum. Alia autem est felicitas, quae in potentia est ad felicitatem contemplativam, de qua manifestum est quod connumerabilis est cum minimis bonorum : et connumerata cum minimo eligibilior est quam illud. Illud enim bonum quod appositum est, facit quod in apposito superabundantia bonorum est, et majus bonum est. Et majus bonum est minimum cum maximo, quam quando accipitur sine illo. Et quod majus bonum est, eligibilius est semper, eo quod perfectius est et sufficiens. Minimum autem dicimus bonorum quod nec ultimi in quantum ultimum est, virtus est, nec ad ipsum deservit essentialiter vel subjective vel organice relatum : quia cum illis connumerari non potest cum omnia in se contineant, sed extrinsecus est : unde solum quod minimam habet influentiam ad felicitatem, nec auxilium fert ad actum felicitatis, sed ad decorem et pulchritudinem facit felicitatis, sicut est decenter comatum esse, pulchre vestitum, composito gradu incedentem, generosum esse, fortunatum, et hujusmodi. His enim connumerata felicitas decenter est, et ideo eligibilior, sed proprie melior. Legitur enim de Hippocrate quod pellicientes habuit oculos et faciem : et tamen castissimus fuit. Speusippus etiam horribilis erat aspectu : et tamen omni virtute plenus. Ex omnibus igitur praemissis concluditur quod felicitas est ultimum et perfectum et per se sufficiens bonum, et omnium operatorum finis existens, nulli aliorum bonorum connumerabile nisi per accidens cum minimo.

De comparatione felicitatis ad opus nostrum, et quod felicitas est opus hominis in quantum homo est.

Sed forte concessum quid videretur ab omnibus, quod felicitas est optimum perfectum per se sufficiens et non connumerabile aliis bonis. Desideratur autem manifestius dici adhuc quae est felicitas, ut scilicet non describatur tantum ex essentialibus sibi, sed in comparatione ad opus nostrum : propterea quia nos non quærimus felicitatem nisi secundum quod operatum et possessum a nobis bonum est. Hoc autem forte fiet manifestum si sumatur opus hominis secundum quod homo est. Quod enim aliquod sit tale, probatur ex hoc quemadmodum tibicinis, hoc est, cantantis in fistulis, et statuifici qui facit imaginum statuas, et universaliter omnium artificum est opus aliquod : ita videtur hominis secundum quod homo aliquod opus est. Quorum autem est opus aliquod et actus proprius, illorum bonum et optimum et bene eorum quantum ad modum virtutis, est in operatione eorum et actu. Similiter igitur videbitur, quod sit aliquod opus hominis secundum quod homo est, quod bene et bonum hominis sit in opere et actu illo. Quæramus igitur utrum probabile sit quod tectoris sive tectonici, hoc est, ædificatoris, et coriarii, et aliorum artificum, sunt opera quaedam et actus

Certum quoddam hominis est opus secundum quod homo.

<--- Page Split --->

proprii, hominis non secundum quod homo ullum sit opus et actus proprius secundum quod homo est, ita quod homo naturaliter sit otiosum quid secundum naturam, nullum habens opus. Et hoc enim omnino improbabile est. Artes enim invenit homo ad operandum, et in artibus operatur homo, et ars homini potentiam operativam non confert, sed (sicut dicit Victorinus) potentiam facit facilem, quam tamen ante artem habuit homo : et cum haec potentia quam ars facit facilem, insit homini per intellectum practicum,qui omnium artium principium est : intellectus autem sit natura hominis in quantum est homo : constat quod omnes artes indicant quod hominis in quantum homo, est aliquis actus et opus, propter quod omnes artes inventae sunt. Aut ergo dicemus, quod hominis non sit opus proprium : vel dicemus quod quemadmodum oculi et manus et pedes, et universaliter loquendo unumquodque partium organicarum corporis videtur aliquod opus esse proprium, sicut oculi videre et pedis incedere : ita et hominis per naturam qua est homo, videtur aliquod opus proprium quod fit praeter omnia opera partium organicarum, et praeter opera partium particularium.

ratione destituitur, sicut est lucis lucere, et intellectus intelligere, et ligni operationem ligni facere: et hanc operationem superius diximus esse energiam. Hac igitur operatione homo non destituitur: quinimo (sicut in praehabitis determinatum est) anima hominis totum potestativum est, et hoc quod est in partibus, in toto nobilius et eminentius est: unde cum partes hominis organicae non sint nisi ex toto et propter totum, oportet quod homo per naturam qua homo est, propriam et eminentem omnibus aliis habeat operationem, quaest actus perfectus et perfecti: et ideo non habet rationem motus proprie loquendo.

CAPUT VI.

Quæ sit illa natura qua homo est operativus secundum quod homo est ?

Nec obstat quod aliqui irrationabiliter objiciunt, quod hominis in quantum homo est, forma non est activa : et sic videtur eis quod hominis non sit opus vel actio : quamvis enim substantia non habeat contrarium, sed sit subjectum utriusque contrariorum, et sic non sit activa physice et per se : tamen operativa est. Perfectum enim est (sicut in antehabitis diximus) quod operatur secundum seipsum et agit. Agens enim physice actionem habet quaen motu est : et quia motus est actus imperfecti, ideo actio ejus imperfecti est : et de tafi actu nos hic non quaerimus, sed de actu qui est actio non physica, nec imperfecti, sed potius perfecti agentis secundum seipsum : eo quod nulla natura perfecta propria ope-

Queramus igitur quid utique hoc sit quo homo efficitur propria operatione operativus. Hoc enim principium in homine non potest esse vivere, secundum quod vivere viventis est esse. Vivere enim convenit homini per naturam quae communis est homini et plantis.

Sed hic quaeritur quid convertibile sit cum homine : ergo nutritiva et augmentativa vita separantur ab hac inquisitione. Sequens autem naturam vegetativam est natura sensitiva : sed haec etiam communis equo et bovi et omni animali est cum

<--- Page Split --->

homine : per eamdem ergo rationem et ista separatur ab hac inquisitione.

  1. Relinquitur ergo cum in homine non sit nisi tertia natura quae est rationalis, quod illa natura operativa sit natura quaedam rationem habentis in quantum rationem habens est. Sed adhuc rationem habens dupliciter est. Quoddam enim rationale : quia secundum suiipsius naturam ratiocinativum est. Aliud autem rationale, non quod ratiocinativum sit secundum seipsum, sed quia ratione excitatur et informatur ad opus : et ideo dicitur rationale sicut persuasibile a ratione et obedibile rationi, sicut partes sensibilis animae quae dicuntur concupiscibilis et irascibilis. Et hujus exemplum est, quod rectivum duplex est. Unum quidem quod propriis oculis rectam viam discernit. Aliud autem quod alii obedit ducent, sicut caecus obedit duci. Cum ergo quaerimus opus hominis secundum quod est homo, quaerimus opus rationalis principii quod principium operis est, sicut habens in se et ex seipso ratiocinari. Hoc tamen adhuc dicitur dupliciter, scilicet secundum habitum, et secundum actum. Et cum quaerimus opus hominis secundum naturam hominis, quaerimus quidem quid sit ratiocinativi opus secundum operationem dicti, et non secundum potentiam vel habitum. Hoc enim principaliter videtur dici secundum ea quae in antehabitis probata sunt.

bjeetio. Si autem quis objiciat, quod non videtur hoc esse ratiocinativum natura hominis in quantum homo est, sed potius intellectivum, Dicimus, quod secundum solutio. Aristotelem et secundum omnes Peripateticos, intellectuale quod ex propria natura intellectuale est, non convenit homini secundum influentiam. Quod ut intelligatur, oportet scire quod totum opus nec est opus intelligentiae sive primae causae per lumen intelligentiae propriae : quia intelligentia et scientia primae causae constituit omne ens. Et si quaeratur

quomodo constituit, invenitur de necessitate, quod non constituit nisi lumine intellectualitas suae, quod refulget in totam naturam : quod tamen indivisum est determinatum per hoc quod descendit per ordines motorum qui sunt moventes et moti usque ad ultimum, quod non nisi motum est. Et hujus exemplum est in principio corporali, quod formarum corporalium omnium constitutivum est in generabilibus et incorruptibilibus quod est sol. Nec potest dici quod sol formas constituat nisi lumine : unde lument solis seipso formae constitutivum est. Quod autem hujus et illius formae constitutivum est, hoc habet quantum admissum est huic vel illi. Unde lumen solis constituit semper formam : sed quod hanc vel illam constituat et hoc habet secundum quod immissum est vel luminari, vel perspicuo, vel corpori terminato. Luminare autem dicimus, quod in profudum sui et recipit et continet lumen secundum plenam sui capacitatem, sicut stella. Perspicuum autem est, in quo et per quod est inundatio luminis. Terminatum vero est, in cujus superficie concipitur lumen et tenetur ad constitutionem colorum : et ideo in omni visibili unum solum motivum est visus quod est lumen. Et si hoc est in omni visibili movens, oportet quod ipsum sit actus omnis visibilis : et si resolvantur visibilia, id quod colligitur ex omnibus, non est nisi lumen in ratione essentiae unum. Divisum autem secundum esse omnium eodem modo secundum Peripateticos intellingitiae lumen, est constitutivum omnium formarum. Nec esset forma principium intelligendi aliquam rem et cognoscendi, nisi ipsa forma esset lumen intelligentiae. Intelligentiae enim lumen primum principium est intelligibilitatis in omni re, sicut lumen est primum principium visibilitatis. Quidquid autem est in secundis, necessario est per influentiam primi. Intelligibilitas ergo in rebus, necessario est a lumine intelligigentiae quod est primum principium intelligibili-

<--- Page Split --->

tatis. Aliud enim est intellectuale, et aliud intelligibile. Intelligibile enim est, quod intellectuali lumine intelligibile efficitur : intellectuale autem, quod intellectualitate constituentis intelligibile. Inundatio ergo primi et intellectualis luminis in totam diversitatem materie, constituit omnes formas. Differentias autem formarum secundum esse a proximis et propriis principiis est, quibus influxum est lumen intellectuale primum : et si resolvantur secundum essentiam in intellectualitates suas, non inveniretur in eis nisi primi luminis intellectualitas : quæ quidem per essentiae rationem est una, sed per esse et substantiam quæ subjectum est et per rationem diffinitivam quæ indicat hoc esse, differens est. Ex quo patet, quod cum anima hominis sit unum de constitutis, non est intellectualis secundum naturam, sed potius intelligibilis. Et hoc dictum est Commentatoris, cujus dicto nos adhibuimus expositionem. Adhuc autem constat quod anima hominis perfectio est organici corporis. Organum autem ipsis organicis diversitatem ostendit et actuum et officiorum. Principium ergo vitæ talium necessario multipartium est, quia aliter diversarum operationum non esset principium. Intellectuale autem secundum quod intellectuale, simplex et unum est. Anina igitur hominis de numero intellectualium non est.

Quæstio.

Responsio.

Si autem quæritur, quomodo Arisoteles dicat quod hoc est solus, et quod in homine est intellectus practicus principium omnium operationum ? Dicendum videtur, secundum Peripateticos, quod quamvis lumen intellectuale omnium formarum constitutivum sit : tamen secundum esse diversum efficitur in constitutis, sicut et lumen solis divisum est in stella, et perspicuo, et colorato : et quædam ad imaginem sui constituit, quædam autem ad similitudinem, et quædam ad obscuram resonantiam. Similiter est de lumine causæ primæ : et quædam constituit ad imaginem sui,

quædam autem ad resonantiam obscuram. Et hujus diversitatis Avicenna dat causam : quia cum intellectiva motrix sit orbis, secundum accessum ad æqualitatem orbis et recessum ab excellentia contrariorum, secundum esse diversas constituit formas. Unde in materia quæ nullo modo subjicitur contrarietati, constituitur secundum naturam intellectualis, sicut in orbibus secundis. In materia autem quæ quidem subjicitur contrarietati, sed maxime recedit ab excellentiis contrariorum ad medium, constituitur secundum modum imaginis imitantis. In aliis autem recedentibus minus a materialibus, tamen ad æqualitatem accedentibus constituitur secundum modum similitudinis. In ultimis vero ab æqualitate distantibus constituitur secundum modum resonantiae abscuræ. Ab imagine ergo dicitur homo intellectus et intellectum habens et non proprie ab intelligibilitate : quia secundum Peripateticos anima rationalis in umbra causatur intelligentiæ, et non in sincero intellectualitatis lumine. Per hoc patet, quod intellectus qui est in homine, in omni actu intelligendi, connaturale sibi lumen adipiscitur intelligentiæ influentis super ipsum. Et ideo dicit Aristoteles quod hoc vocatur intellectus adeptus. Et dicit quod secundum prudentiam dictus intellectus non æqualiter inest omnibus, sed neque hominibus. Cum vero omne quod adipiscitur aliquid, adipiscatur illud secundum potentiam proportionatam ipsi adepto, et intellectus hominis adipiscatur ipsum incorporaliter (adipiscitur enim separatum a materia et appendiciis materiæ), oportet de necessitate quod intellectus hominis incorruptibilis sit : quia aliter incorruptibili non proportionaretur. Et hoc est quod dicit Alfarabius, quod intellectus adeptus radix est immortalitatis. Ex hoc etiam patet quod intellectus adipiscitur seipsum : quia intellectualitate quam adipiscitur, constitutus est ad imaginem intelligentiæ primæ : et de perfectione hujus in-

<--- Page Split --->

tellectus est felicitas contemplativa, de qua in sequentibus faciemus tractatum. Hic autem de intellectu loquimur secundum quod ad exteriora et inferiora refertur : quia sic compositivus est, et causa hominis in quantum homo est, propria natura est, et convertibilis cum ipso : et ideo operatio rationis eadem est cum operatione hominis.

Quod autem quidam objiciunt, quod ratio non operatur nisi per inferiores potentias : et sic operatio hominis immediatius sit inferiorum potentiarum quam rationis, risibile est : quia hoc in nulla natura est verum. Ubicumque enim plura respiciunt ad unum, omnia operantur virtute illius : quia illud unum formale est respectu illorum : sicut dicit Aristoteles de similibus partibus ad sensum communem, et de comparatione omnium sensibilium virtutum ad ipsam naturam sensibilem. Et similiter est comparatio inferiorum potentiarum ad rationen. In omnibus enim illis ratio principium motus est et forma : propter quod operatio inferiorum, operatio rationis est, et non e converso : quia quod potentia inferior potest, potest superior : sed non quod potest superior, potest inferior : et quod operatur inferior, operatur superior excellenter et eminenter. Constat igitur operationem hominis ut homo est, operationem esse rationis.

CAPUT VII.

Quod operatio hominis ut homo est, secundum virtutem hominis ut homo est, bona et bene efficitur.

Si autem secundum prædicta opus hominis ut homo est, est operatio animæ, secundum rationem vel non sine ratione : tunc opus hominis semper est rationis opus : quia vel ratio per se operatur ipsum, vel inferior potentia quæ rationem participat secundum persuasibile esse a ratione. Quærarnus igitur propter quid illud opus bonum et bene efficitur et optime. Hoc in similibus considerare possumus quæcumque sunt rationis opera sicut artes. In his enim idem dicimus esse opus hujus artificis et hujus studiosi artificis : hoc enim specie artis idem est, licet secundum esse differat, quemadmodum citharistæ et studiosi citharistæ idem est opus specie artis determinatum. Et simpliciter sive universaliter est hoc in omnibus, quæ proprias habent operationes. In omnibus enim talibus si ad potentiam operativam apposita sit abundantia secundum virtutem et opus, trahetur potentia operativa ad ultimum suæ potestatis : et tunc efficitur opus ejus : unde enim citharistæ quidem est citharizare, studiosi autem citharistæ bene citharizare. Virtus enim artis cujuslibet est ultimum potestatis ejus, quo

<--- Page Split --->

adepto perfectus et studiosus est artifex.

Iste enim modus est in natura tota : alius est enim processus ad esse, et alius ad perfectum secundum virtutem. Ex semine enim hominis fit homo : sed homo in quo stat generatio, ad virtutem non deductus est, sed natura operativa in ipso fluctuat in multo humido quod ad perfectas operationes non sufficit. Et ideo procedit natura et facit de puero virum, qui constante humido constantes habet potentias ad suae potestatis ultimum reductas : et tunc ad perfectas sufficit operationes. Et sicut dicit Galenus, non alia et alia potentia est in puero et viro nisi secundum esse : quia in puero est fluitans, in viro est coadunata et constans : propter quod pueri nihil operantur humanorum : sed cum viri efficiuntur, consurgunt ad humanas operationes. Et patet quod in tali operatione nihil alienum natura accipit, sed in proprio perficitur ad ultimum deducto. Sicut enim in antehabitis diximus, lumen intellectuale emanans a fonte primae causae, omnium est constitutivum : hoc enim, ut dicit Dionysius, per omnem expandit se mundum, tria conferens omni naturae, scilicet formationem intellectus, illuminationem, et constitutionem in esse : idem enim principium est in esse rei quod est illuminativum ad cognoscere : et nisi hoc lumen continentiae inundet res quae sunt, destruuntur.

Hujus simile est in homine, in quo vitae principium cor est : participantia autem vitae membra, et vita actus continuus est et emanatio cordis in membra : et ideo vita in homine est actus continuus, sicut dies et agon. Sicut enim dies est continua emanatio luminis a sole in mundum, ita vita continua emanatio est principii vivifici in vita : et sic continua emanatio luminis intellectualis a fonte primae causae est faciens existentia : et nisi continue manaret, existentia ad non esse deciderent. Emanatio enim in esse fundat et tenet universa.

Habitum est quod ratio hominis et intelligentia, imago illius intellectualis est luminis, et est uniuscujusque summum. Sic attingere suum superius quantum potest, erit rationis summum. Assimilatio quantum potest per intellectum adeptum ad intellectuale lumen purum et sincerum. Nec in hoc ratio proficiens aliquid a se diversum accipit : sed in hoc quod est, coadunatur et depuratur, ut ad ultimum veniat suae potestatis : et tunc est in virtute, et potest et operari et bene operari : maxime tamen secundum contintentiam et influentiam intellectualis luminis ex omnibus intellectualibus inundantis super eam. Et sic est in arte. Ars enim cum a principio ad ultimum deducitur, non aliam formam assumit : sed ipsa species artis in se ad artificiata considerata, depuratur secundum omnia principia sua : et sic ad ultimum deducitur suae potestatis. Similiter particulares vires quae organis affixae sunt in corpore hominis, hoc modo deducuntur ad ultimum suae perfectionis, sicut patet ex praehabitis, ubi diximus de profectu pueri in virum. Et haec est causa, quod Stoici dixerunt quod habitus consuetudinales non perficerent animam ad operationem, sed depurarent tantum, ut remotis impedimentis valeat operari secundum seipsam.

<--- Page Split --->

CAPUT VIII.

Quod perfecta hominis ut homo est operatio viri studiosi ut vir studiosus est.

Si autem sic est ut diximus, et ponimus opus hominis vitam quamdam, eo quod est in operatione vitae : vitam autem dicimus animae et operationem et actum cum ratione, quia aliter non esset vita hominis ut homo est : tunc studiosi viri erit haec operatio bene optime. Unumquodque autem ad bonum suae operationis perficitur secundum propriam connaturalem virtutem : oportet quod et homo ad propriam suam operationem propria et connaturali virtute perficiatur. Operationem autem illam jamdudum esse diximus felicitatem et humanum bonum. Ergo humanum bonum est operatio animae secundum propriam connaturalem virtutem. Videamus igitur quid sit illa virtus : propria enim virtus rationis ut ratio est, videtur esse illa quae in ipsa forma rationis est et in operatione et in operante et eo circa quod operatur. Hoc autem non est justitia, sicut Tullius videtur dicere in libro de Officiis, ubi dignissimam probat esse virtutem justitiam : justitiae enim forma (sicut Philosophus dicit) aequalitatis forma est : ad par enim sive aequale reddit unicuique quod suum est. Similiter hoc temperantia non est, nec fortitudo, sicut per se patet : proprius enim et connaturalis ha-

bitus est in forma per se agentis et secundum seipsum. Ratio autem ex propria forma luminis se constituentis ratiocinans est, et est lumine diffuso in rebus circa quas ratiocinatur. Ratiocinatur ut intelligit : et cum ratiocinatur id circa quod agit, ad aliquid examinat utrum rectum sit : quia aliter nunquam sciret se invenisse quod quaerit. Et non potest dici quod inventum ad aliud examinet, nisi ad lumen intellectuale essentialiter constituens eam : hoc enim semper rectum et aptum et principium omnis rectitudinis est. Oportet igitur quod illa virtus prudentia sit : prudentia enim secundum rationem est principium activum.

Tamen quia etiam sunt quae participant rationem secundum persuasibile et obedibile : et quantum participant de ratione, tantum participant de rationis operatione : et sic et inferiorum, operationes rationis operationes sunt, et virtus eorum hoc modo rationis virtus est : et sic plures sunt virtutes rationis. Si autem sic plures sunt virtutes, operatio rationis ut ratio est, per se erit secundum optimam et perfectissimam virtutem. Perfectissima autem est, secundum hunc modum quo hic loquimur de perfectione, quae in ipso lumine et forma rationis, rationalem naturam operatam ponit in ultimo. Quod autem nos diximus lumen rationis semper esse rectum, non intelligimus de lumine quod ratio infundit in ratiocinationinis actum : quia haec frequenter occumbit propter umbram eorum circa quae operatur ratio, et tunc incidit error : sed intelligimus de ipso lumine constituente rationem in esse rationis prout imago intellectualis luminis est. Hoc enim propter hoc quod intellectus et ratio separata sunt a materia, nunquam occumbit, sed semper mutat ad illuminationem : propter quod unumquodque malum conscientia redarguit, et omni bono quod quis operatur, congaudet secundum proprium ipsius.

<--- Page Split --->

bonum deturpans. Purgati autem animi utitur virtute homo perfecte in vita : et hæc est quæ non moderatur passionem tantum, nec ordinat : sed ita elevat animum, ut passionibus non tangatur et efficiatur passionibus inalterabilis : propter quod talem Stoici impassibilem esse dixerunt. Quod autem nos dicimus non tangi passionibus talem animam, de tactu metaphysico intelligitur ad analogiam tactus physici, qui tactus ad imitationem est ejus qui tangitur, sicut dicit Aristoteles in primo de Generatioe et Corruptione : per quem modum dicimus quod frigus tangit nos. In colligendo igitur quædam sic dicimus, quod felicitas est operatio hominis secundum rationem secundum perfectissimam virtutem et in vita perfecta.

CAPUT IX.

Quod operatio hæc est secundum perfectam vitam.

Amplius autem vita perfecta erit hæc optima operatio. Una enim hirundo ver non facit nec una dies : ita utique neque bonum nec felicem facit una dies vel paucum tempus. Si enim una hirundo indicaret vernum tempus, aliquando in hyeme una hirundine veniente ex aliquo casu vernum tempus indicaretur : si etiam una serena dies vernum tempus produceret, in hyeme vernum tempus esset. Vernum igitur tempus producitur, quando continua successione venit hirundo post hirundinem, et serena dies succedit serenæ diei. Sic etiam est in operatione : nisi virtus enim nubilum passionum expulerit, impeditur bonum rationis et intercipitur. Si autem ad impassibilitatem purgati animi proficit ratio et sine impedimento totam usque in finem continuet vitam, non una die, vel uno anno, nec in una operatione, sed in totum spatium vitæ perfectas dat omnes operationes secundum rationem : si enim recedat in vita, hoc non contingit nisi per impulsum rationis. In eo autem qui passionibus ducitur, perfecta virtus non est : purgante enim virtute utitur moderans passiones in seipso, et reducens eas ad medium. Purgatoria autem politicus utitur in civitate vel gente, ordinans passiones in civibus, ne excellat rationis

CAPUT X.

Qualiter circumscriptiorem hanc oportet describi secundum omnia quæ ponuntur in ea ?

Circumscribatur quidem igitur bonum 37. hominis in quantum homo est, ita sicut diximus : sed forte hoc non sufficit : sed oportet figuraliter dicere primum, et figuraliter descriptione data oportet deinde iterum posterius rescribere. Diximus enim in præhabitis, quod in ista scientia circumscriptiones sufficiunt figuraliter datæ, quæ tamen intra sui terminos totum concludunt descriptum per modum cujusdam circuli totum descriptum am-

<--- Page Split --->

bientis et continentis : et hoc ad perfecctam notitiam rei non sufficit, sed oportet id quod posterius est descriptum resolvere in describentia et examinare singula describentia utrum sine errore conveniunt. Quia ea quae justa sunt et casta et universaliter moralia, tantam habent differentiam et errorem, ut videantur esse lege posita et non natura : et ideo in his praecipue necesse est dispositionem resolvendo rescribere, ut posteriori resoluto in prius diligenter error caveatur.

Videbitur autem utique omnis artificis describentis suum artificium esse proprium officium circumscriptum producere in describentia per resolutionem, et ipsam descriptionem particulatim disponere, et videre quae bene habent. Adhuc autem tempus talium inventor et cooperator bonus videtur esse. Unde per experientiam temporis artium additamenta facta sunt plurima. Omnis enim artificis est apponere suae arti quod deficit.« Ars enim, ut dicit Tullius, est collectio principiorum ad eumdem finem operis sui tendentium.» Et cum operationes in particularibus sint, oportet quod principia experimenti singularium colligantur. Experimenta autem haec temporis accipiuntur prolixitate, et maxime in moralibus : quia haec secundum tempus plurimum variantur : et quae utilia sunt in tempore uno, nociva sunt in alio : et ideo addendo semper principium principio colligitur ars. Et quamvis tempus relatum ad motum cujus est mensura distare faciat, et sic sit causa corruptionis et oblivionis quodammodo : ita idem tempus relatum ad temporalia : in tempore enim genus inventivum et cooperativum est ad cognitionem principiorum artis per experientiam.

Sed in tali rescriptione meminisse oportet praedicta a nobis, scilicet quod certitudinem non in omnibus oportet exquirere secundum unam similitudinem, sed in singulis secundum unam materiam, et in tantum in quantum proprium est

doctrinae quam quisque intendit. Cujus exemplum est, quod rector sive tectonicus qui aedificator dicitur, et geometra differenter inquirunt idem quod est figura triangularis rectangula quae Graece orthogonalum dicitur. Tectonicus enim inquirit orthogonum in quantum utile est ad opus quod facit. Geometra autem orthogonum inquirit quale quid sit per diffinitionem, per quam passiones propriae de subjecto possunt concludi. Et hoc ideo est, quia geometra speculator est mundi. Tectonicus autem intendit opus, et ad orthogonum triangulum eligit columnas et parietes : quia si columna recte eligatur ad latus orthogoni quod rectum anguli terminat, est illud latus perpendiculare : sic etiam columna perpendiculariter erigitur. Perpendiculariter autem erecta parte superiorum quamlibet imprimit inferiorem : et per hoc solidatur super basim. Si autem non perpendiculariter, sed oblique erigatur, statim recedit a latere orthogoni super fundamentum basis ab una parte faciens angulum acutum, et ab altera parte expansum : et tunc una pars non premit aliam, sed pars superior pondere suo declinat in casum. Geometra autem non sic considerat trigonum, sed potius secundum quod constituitur lineis inter alias parallelas protractas, quae angulos altrinsecus factos duobus rectis habent aequales. Sic unumquodque quaerendum est in quantum ad propositam refertur intentionem, et praecipue in moralibus. Et secundum eumdem modum et in omnibus aliis artibus faciendum, ut non extra opera operibus plura fiant. Quia si deberemus omnia accipere secundum ea quae possunt speculari in ipso, oporteret nos multa bona fecere et dicere quae ad opus non pertinerent : et sic quae sunt extra opera, plura oportet assumi quam sint ea quae ad opus pertinent, sicut est in proximo exemplo : si enim tectonicus praecipiat erigi columnam ad orthogonum, et docere velit quid sit orthogonum per diffinitionem, plures

<--- Page Split --->

oporteret eum sermones facere quam sint necessarii ad opus. Sufficit ergo secundum propriam intentionem unumquodque inquirere, et etiam in tantum certificari de ipso.

CAPUT XI.

moribus præcipue est, in quibus nos domini sumus operationum : ei ideo notissimæ sunt nobis : et ideo ab eis incipimus inquirentes principia virtutum : licet ipsæ operationes non causæ sint virtutum, sed causentur a virtutibus. Dico autem operationes hominis quæ sunt secundum perfectam vitam, et non illas quæ per consuetudinem disponendo generant habitum. Illæ enim operationes sunt imperfectæ, et sunt imperfecti exeuntis de potentia ad actum. In talibus igitur ex ipso quæ principia sunt colligendo : hoc enim quoad nos primum et principium, licet secundum naturam rei sit e converso.

Quod in talibus est, quia declarare, et non propter quid quaerere.

CAPUT XII.

Similiter autem non in omnibus inqui renda causa propter quid secundum unam similitudinem : sed in quibusdam est sufficiens demonstrari et hoc quod dicimus quomodo, sive quia, dummodo hoc bene demonstretur. Verbi gratia circa principia. Quamvis enim in omnibus principiis in quantum principia sunt, ita sit quod causam non habeant : quia si causam haberent, principiata et non principia essent : tamen in principio quod est diffinitio quæ medium est demonstrationis, præcipue hoc verum est : quia si hoc causam haberet, esset principium principii, et procederet hoc in infinitum. Unde etiam philosophari incipit ab effectu. Volentes enim scire si luna sphærica sit, ascensiones ejus consideramus, et videntes quod omnes crescunt secundum proportionem circuli, scimus quomodo luna sphærica est, et devenimus a scientia quia est, in scientiam propter quid. Hoc autem quia quoad nos primum et præcipuum est, quia per ipsum devenimus in scientiam propter quid. Licet autem in omnibus sic sit, hoc in

Quibus modis accipiantur principia ?

Principiorum autem quaedam de inductione contemplata sunt, quaedam autem sensu, quaedam vero consuetudine, et alia aliter. Inductione quidem sive in mathematicis principium est, quod totum majus est sua parte. Et si de aequalibus aequalia demas, quæ relinquuntur, æqualia sunt. Et si inæqualibus aequalia addas, erunt inæqualia. Hoc enim contemplamur in omnibus numeris canum et ovium et hominum, et in omnibus contiguis sigillatim per inductionem acceptis. Sensu vero contemplamur principia in naturis, sicut quod calidum est separativum heterogeniorum et congregativum homogeniorum, sensu cognoscimus : et

<--- Page Split --->

similiter frigidi, humidi, sicci, proprias operationes sensu percipimus. Consuetudine autem principia morum accipimus : quia tantam habent diversitatem et errorem, quod non acquiescitur nisi per consuetudinem facta sint cognita et amica. Aliter autem accipiuntur alia et alia principia. In medicina enim experientia accipiuntur, sicut quod scamonea choleram purgat : hoc enim acceptum est, quia in Callia et Socrate et aliis ex eadem causa laborantibus, scamonea choleram purgavit. Per syllogismum etiam ad impossibile certificantur principia, sicut Aristoteles facit in X prime philosophiae. Unum autem principium quod est diffinitio dicens quid, non propter quid, bene certificatur syllogismo : quia illa diffinitio est diffinitio sicut conclusio, et non sicut demonstratio : sicut si velimus concludere diffinitionem nigri, dicemus quod contrariorum contrariae sunt diffinitiones : est autem album disgregativum visus per diffinitionem : ergo nigrum per diffinitionem visus est congregativum.

tions qua cognoscimus incomplexum, principium quod est diffinitio virtutis cognoscere facientis habet plus quam dimidium : sua enim virtute cognoscitur incomplexum. Demonstratio autem quae facit scire complexum, virtutem trahit a diffinitione : quia diffinitio dicens propter quid, medium ejus est, et virtutem consequentiae accipit ab ipsa.

Scrutandum itaque diligenter de isto 38. principio, non solum ex conclusione qua probatur quod diffinitio dicens quid conclusio est, et non solum ex his ex quibus componitur sermo diffinitivus : sed rescribenda est diffinitio, sicut diximus, et conferenda ad omnia quae de ipsa dicta sunt ab Antiquis. Vera enim omnia consonant existentia, quia vera sunt : falso autem cito dissonant vera : in tali enim collatione cito deprehenditur quid sit.

Modus in iquisitione principio- um obser- vandus.

'erminatio principio- rum pluri- mum con- fert.

Pertransire autem tentandum singula principiorum secundum quod innata sunt, et studendum est qualiter bene ter- minentur secundum quod innata sunt terminari per inductionem, vel sensum, vel consuetudinem, vel per alium mo- dum. Bene enim terminari principia ma- gnum habet auxilium ad sequentia. Se- quentia enim haberi non possunt, nisi ex principiis et per principia : quae si appro- priata sint, perfecta habetur cognitio se- quentium. Videretur ergo quod princi- pium sit plus quam dimidium totius in- quisitionis et cognitionis. Et multa eo- rum quae quaeruntur, viderentur mani- festa fieri per ipsum principium bene co- gnitum et terminatum. Quamvis enim principium quantitate sit parvum secun- dum syllogismorum numerum, tamen potentia est valde magnum : et ideo ip- so cognitio, cognitio sua causa est et aliorum. Et cum duas vias habeamus ad cognoscendum, scilicet demonstrationis qua cognoscimus complexum, et diffini-

CAPUT XIII.

De rescriptione circumscriptionis dictae ad divisionem bonorum.

Rescribendo igitur quae dicta sunt de 39. felicitate, primo rescribendo videamus si concordant ad partes bonorum. Bonum autem hic accipimus communiter id circa quod est conversatio hominis et quae referuntur ad usum nostrum. His igitur bonis divisis tantum, ita quod quaedam sint de exterius dictis bonis, sicut sunt bona fortunae quae organice ad conversa-

<--- Page Split --->

tionem hominis deserviunt : et quaedam terminantur bona circa animam, quae in ipsa sunt ad operationem perficientia, sicut sunt virtutes : et tertia bona sunt circa corpora, sicut sanitas, et robur, et pulchritudo, et sensuum vivacitas. Inter haec tria bona, maxime bona dicimus et principalissime ea quae sunt circa animam : quia propter illa, alia duo genera bonorum requiruntur. Actus autem et operationes omnes animales, hoc est, quae animae sunt, ponimus in numero bonorum circa animam existentium. Actus ergo et operationes animales de numero principalium et meliorum bonorum sunt, quia actus et operationes meliores sunt habitibus. Ergo secundum hanc opinionem a Philosophis ab antiquo confessam, quae dicit quod felicitas optimorum est, bene dictum est quod felicitas est animae operatio : quia sic ponitur in numerum bonorum optimorum.

Hoc autem adhuc alia probatur ratione. Recte enim optimorum bonorum est, quia dictum est in antehabitis quod operationes et actus sunt fines. Finis autem ultimum et optimum est. Per hoc igitur quod felicitas esse finis dicta est operationum, probatur quod ipsa est de numero bonorum circa animam existentium, et est optimorum bonorum, et non eorum quae exterius sunt bonorum. Felicitas igitur bene dicta est animae esse operatio et finis. Huic autem rationi consonat, quod omnes dicunt felicem secundum quod felix est, et bene vivere, et bene operari, et operari secundum perfectam vitam : quia secundum praedicta felicitas bona est operatio et fere vita bona. Dico autem fere propter quosdam felicitatem fortunae committentes : et ideo dicentes quod felicitas sit de numero exteriorum bonorum.

CAPUT XIV.

Consona sunt dictis opinionum Antiquorum superius inductorum.

Videntur autem sic determinata feliciAntiquorum opiniones de tate, ut diximus, existere omnia secunfelicitate. dum convenientiam quae superius inducta sunt de opinionibus Antiquorum. Quidam enim ex Antiquis videntur dicere quod felicitas est virtus : et illi dividuntur in tres partes. Quidam enim dixerunt quod sit virtus secundum se. Alii autem, quod sapientia quae est dignissima virtutum intellectualium. Tertii vero dixerunt quod esset scientia, quae certior est inter virtutes intellectuales : et illi fuerunt Stoici. Dicebant enim nihil esse bonum nisi virtutem, et nihil malum nisi vitium. Videntes autem quod virtutis operatio est secundum rationem, ratio autem imago luminis intelligentiae : rationem ergo referentes ad lumen intellectuale, sapientiam dixerunt esse felicitatem. Rationem autem ad inferiora comparantes secundum quod ordinat causam in causatum : scientiam dixerunt esse felicitatem et summum bonum. Alii autem, sicut Epicurei, eorum quae dicta sunt aliquod cum voluptate adjuncta vel non sine voluptate dixerunt esse felicitatem. Alii autem, sicut plebeii, dixerunt haec esse felicitatem quae dicta sunt. Sed cum dictis comprehendunt exteriorum abundantiam, sicut et divitiarum copiam, et potentatus, et honores. Videntes autem

<--- Page Split --->

quod incommodis a praeclarissimis operationibus retrahitur felix, dixerunt voluptatem cum interioribus bonis esse felicitatem. Adhuc autem videntes quod exteriora bona organice subserviunt felicitati, sine quibus secundum optimum suum posse felix non operatur, cum interioribus conjunxerunt exteriorum abundantiam. Sed in hoc differebant quod quaedam istorum multi et veteres dixerunt. Veteres enim sicut dicitur in primo Metaphysicae, omnes in materia speciem se contulerunt, parum ultra sensum considerationis habentes : et ideo similiter multis, hoc est, plebeiis judicabant de felicitate, ponentes eam esse vel voluptatem, vel non sine voluptate, et ponentes eam de numero exteriorum bonorum. Quidam autem istorum felicitatem esse dixerunt animae, pauci et gloriosi viri, sicuti illi qui dixerunt felicitatem vel sapientiam vel scientiam, quae sunt de numero interiorum et animalium bonorum. Neutros autem horum Philosophorum rationale est peccare in universis ut nihil congruum dicant : sed rationabile est unum quemque istorum Philosophorum secundum unum aliquid vel secundum plura dirigere aut dicere. Quamvis enim in supposito non concordant, tamen in ratione ponendi hoc quod ponunt, concordant cum rationibus introductis a nobis.

Rescribentes ergo ea quae de felicitate dicta sunt, invenimus quod dicentibus omnem virtutem vel quamdam esse felicitatem concors est ratio cum dictis nostris : etsi dictum discordet. Diximus enim quod felicitas est operatio secundum ipsam virtutem, virtutis existens, hoc est, quod virtutis est essentialis operatio : essentialis enim operatio per se convenit. Et secundum ipsum ad idem retulerunt intentionem nobiscum. Virtus enim secundum habitum et actum potest considerari : et ideo forte non parum differt utrum felicitas virtus est et optimum in possessione vel usu considerata, vel considerata in habitu vel operatione.

Dicit autem hic Eustratius, quod possessio refertur ad exteriora instrumentaliter virtuti deservientia : usus antem ad instrumentorum illorum exercitium : habitus autem ad qualitatem animae refertur difficile mobilem : operatio vero ad actum qui est secundum habitum. Et licet hoc verum sit, subtilius tamen dicitur quod virtus comparata ad subjectum in quo est, secundum se, vel secundum potentiam consideratur. Ad subjectum quidem comparata, dupliciter consideratur, scilicet secundum subjecti depurationem quam facit virtus, vel secundum subjecti facultatem quam dat virtus. Et secundum primum modum virtus est possessio, secundum quod possessio dicitur a Boetio quod ad nutum habetur sine omni impedimento. In consideratione autem secunda virtus habetur in usu. In usu habetur enim in quo facilis potestas habetur ad omne quod habens operari voluerit. Si refertur ad potentiam : tunc dupliciter dicitur sicut et videre, sicut Aristoteles dicit in Topicis, quod videre dicitur habere visum, vel visu uti, hoc est, visu agere : ita et virtutem habere in habitu est habere, et in operatione est habere habitu et uti.

In hoc ergo peccaverunt Antiqui quod Felicitas in usu et actu ponitur. hoc non distinxerunt, quando felicitatem summum bonum esse posuerunt : habitum quidem enim virtutis habentem contingit aliquando nullum bonum perficere secundum operationem et actum, ut puta si dormiat, vel alia de causa otiosus sit et non operetur. Non autem possibile est quod operatio non aliquod bonum operetur. Operatio enim optima ex necessitate operatur et bene operatur. Operationem autem operari dicimus, sicut generationem dicimus generare, quia via geniti est ad genitum esse. Et similiter operatio optima via est, qua producitur bonum civilis regiminis in politico, vel bonum purissimae delectationis in contemplativo : hoc enim bene operatione felicitatis de necessitate ad esse conducitur dum felix operatur. Melius ergo est

<--- Page Split --->

dicere quod felicitas est operatio quam habitus : quemadmodum enim in Olympiis decertantes, non coronantur optimi et fortissimi secundum habitum, sed potius coronantur agonizantes in operatione et actu (quia quidam illorum vincunt), et per operationem coronam merentur : ita et operantes secundum actum ea quae sunt de numero honorum et optimorum, quae sunt in vita et conversatione hominis, recta ratione fiunt illustres gloria et honore ab athloteta coronati. Illustris enim est gloria et honore coruscans. Virtus igitur secundum habitum optimorum non est, sed potius operatio secundum virtutem.

CAPUT XV.

Quod felicitas secundum se delectabilis est.

Concordant autem etiam cum dicentibus felicitatem esse voluptatem vel non sine voluptate. Quod enim nos voluptatem, Græci vocant εὔος : quod nomen est æquivocum ad voluptatem, et ad delectationem. Apud nos enim voluptas delectatio corporalis vocatur. Delectatio autem commune nomen est ad delectationem corporalem, et animalem. Hi ergo qui voluptatem dixerunt esse summum bonum, ad hoc respexerunt, quod delectatio secundum causam provenit ex conjun-

ctione convenientis, ut dicit Dionysius. Secundum effectum autem efficitur ex propria et connaturali operatione proprii et connaturalis habitus non impedita : secundum esse vero delectatio (ut dicit Michael Ephesius) diffusio naturae est et refloritio in conceptu et actu propriæ et connaturalis operationis optimi secundum naturam.

Unde vita felicium in quantum felices sunt, secundum seipsam etiam est delectabilis. Delectari quidem enim animalium est, hoc est, de numero eorum quæ spetant ad animam, et ad intrinseca bona. Unicuique autem est delectabile ad quod dicitur secundum nomen ab amicitia impositum, quod Græce significantius dicitur et intelligitur. Amicus enim talium existens φιλότος vocatur a φίλος quod est amor, et τος quod est articulus præpositus, quod est talium : sicut enim dicit Boetius nihil appetitur vel amatur nisi per similitudinem quam amans habet ad illud : et ideo omne amatum amanti conveniens esse videtur delectabile, ut puta equus delectabilis amanti equum, qui in Græco φίλος quod est amor, et τάππος quod est equus. Et spectaculum est delectabile amanti speculum, qui Græce φιλοθεωρός dicitur a φίλος, et θεωρός quod est speculum. Eodem igitur modo et justum delectabile est amanti justa. Et universaliter virtus delectabilis est amanti virtutem. Amans enim justa φιλοδικαίος dicitur, et amans virtutem dicitur φιλοάρετος : δεκάτα vel δεκή enim justitia, et ἀρετή dicitur virtus : sicut et φιλόσοφος dicitur amator sapientiæ, et φιλονός dicitur amator vini.

Si ergo unicuique est delectabile quod amat, maxime delectabile erit quod sua propria natura et dignitate ad amorem sui allicit. Hoc autem est optimum, quod diximus esse felicitatem. Alia enim quæ ut nunc sunt delectabilia, vel alicui et non sunt delectabilia secundum propriam naturam, sed delectant secundum similitudinem quamdam quam per accidens ea habent ad ipsa, non per se delectabilia

<--- Page Split --->

sunt. Et hoc probatur per hoc quod delectabilia sunt multis qui plebeii et sensum sequentes vocantur. Et haec ad invicem sibi adversantur et in uno, et in diversis. In uno quidem : quia quod hodie est delectabile, forte cras non erit delectabile. In diversis autem : quia quod uni est delectabile, alii est triste. Hoc autem ideo contingit, quod talia non natura propria delectabilia sunt, sed ut nunc et alicui, sicut diximus. Amantibus autem bonum honestum delectabilia sunt quae natura propria secundum se delectant. Talia autem maxime sunt operationes secundum virtutes. Ergo istae operationes secundum virtutes, et his delectabiles sunt qui amant eas, et secundum seipsas delectabiles sunt, et non secundum accidens : quia in natura propria habent unde delectent et amentur : sunt enim partes honesti. « Honestum autem est, ut dicit Tullius in fine prima Rhetoricx, quod sua naturali vi nos trahit, et sua propria dignitate allicit ad amandum et delectandum in ipso. » In accidentibus autem probatum est quod magis delectabile est bonum quod per se est, quam id quod accidens est. Ad hoc respicientes voluptatem dixerunt esse felicitatem, vel non sine voluptate, voluptatem delectationem esse ponentes.

CAPUT XVI.

Quod felicitas substantivatam habet delectationem et non adjunctam.

Ex his quae dicta sunt relinquitur, quod vita felicium nihil indiget voluptate sive delectatione, quasi adjuncto per accidens aliquo vel per aliud, sed habet voluptatem sive delectationem in seipsa. Claudit enim in sua ratione et substantia delectabile esse et simpliciter, et amanti ea. Et hoc probatur sic, quia cum omnibus dictis de felicitate etiamsi omnia in uno conveniant, nullus est bonus qui non gaudet bonis operationibus et delectatur : neque enim justum aliquis diceret non gaudentem justa operatione, neque liberalem aliquis diceret non gaudentem liberalibus operationibus. Similiter autem et in aliis est virtutibus et virtutum operationibus. Est autem gaudium diffusio animi in conceptione boni convenientis. Omnis ergo qui gaudet in justis et castis, delectatur in illis : et rationem quare delectatur, in seipsis habent virtutum operationes. Maxime autem in operatione quae felicitas est, consubstantialis et concepta est delectatio et non adjuncta : quia ipsa optimorum optima est per se, et secundum se delectabilis. Si autem sic est, virtutum operationes secundum seipsas erunt delectabiles.

Et ex hac conditione dua corollariae conditiones habentur, scilicet quod felicitas sit pulcherrima et desideratissima.

<--- Page Split --->

Pulcherrima quidem, quia commensuratissima ad naturam hominis secundum quod homo est. Desideratissima autem, quia optimum bonorum quod in seipsum provocat desiderium. Delectabilissima autem, quia convenientissima est secundum proprium et connaturalem habitum et naturam. In uno ergo conveniunt haec tria delectabilissimum esse et desideratissimum et pulcherrimum. Non ergo tantum delectabilissimum est : quinimo tales operationes et pulchrae et bonae sunt.

Et hoc manifestum est ei qui considerat, si bene horum dijudicat unumquodque studiosus. Judicat autem, ut dixi in praecedentibus, optime de his studiosus. Ergo felicitas est pulcherrimum et optimum et delectabilissimum, in uno et eodem haec tria concludens. Haec enim tria non sunt diversa secundum Deliacam superscriptionem. In Delos enim insula templum fuit consecratum divinationibus Apollinis, in quo templo epigramma descriptum fuit 1, et haec tria ad diversa retulit, et in uno non conjungi, pulcherri-

mum et optimum dicens esse justissimum. Desideratissimum autem dixit esse sanum vel sanitatem. Delectabilissimum vero dixit esse quo quilibet optat frui. Et peccavit epigramma, quod haec in uno non dixit concurrere. Omnia enim haec tria existent consubstantiata et concepta in optimis operationibus. Nos autem dicimus felicitatem esse optimas operationes, vel unam aliquam optimam de numero optimarum operationum. Epigramma autem illud judicium sequebatur multorum. Bonum enim aut consideratur in civilitate, vel in cive secundum seipsum. In civilitate autem nihil pulchrius et melius est quam justitia, quae communicationes facit inter cives. In cive autem secundum corpus desideratissima est sanitas : quia cum sanitate bona jucunda sunt, et amissa sanitate non proficiunt ad jucunditatem. Quo quis autem desiderat frui, illi secundum omnem sui amorem desiderat inhaerere : et hoc ut convenientissimum est assumptum. Et haec ratio potuit esse dicti epigrammatis.

1 En ex antiqua versione Aristotelis Deliacum epigramma : « Optimum justum, desideratissimum autem sanum esse. Delectabilissimum vero quo quis optat frui. » Ex recenti autem

versione : Justitia est res pulchra ; valetudo, optima : [verum est] Suave, frui hoc, cujus pectus amore calet.

<--- Page Split --->