TRACTATUS V
DE DETERMINATIONE FELICITATUM SECUNDUM OPINIONES DIVERSAS DIVERSORUM.
doctrina autem methodalis dirigit in ratione viae quae ab illo est accepta. Unde ars et doctrina non sunt directiva omnium, sed doctorum et artificum : propter quod cum hic velimus loqui de felicitate secundum quod cadit in opiniones diversorum, non possumus uti arte vel doctrina : quia multi ducuntur cognitione quae nec ars nec doctrina est, sicut illi qui cognitionem accipiunt a propria experientia : et quando differt cognitio, sequitur electio differens, quia eligibilia per cognitionem proponuntur, licet per appetitum unum alteri praeoptetur. Actus autem sive operatio ad opinionem non refertur : et ideo cum superius posuerimus quatuor, artem, doctrinam, electionem, et actum, per quae probavimus quod omnis homo bonum aliquod desiderat : hic tamen quaerentes de felicitate secundum quod est opinabilium bonorum, non indigemus nisi cognitione et electione : per hoc enim quod omnium cognitiones practicae et omnium electiones bonum aliquod desiderant, ostenditur quod felicitas ab omnibus opinata est esse illud bonum quod ab omnibus est desideratum.
Oportet igitur nos dicere secundum
CAPUT I.
De quo est intentio ?
- Determinatis autem his, consequens est dicere quod diversi opinantes de felicitate senserunt, secundum quod ipsa est civile bonum, et secundum quod summum bonum omnium operatorum. Ad hoc autem resumere oportet id quod superius est dictum, scilicet quod omnis cognitio et omnis electio bonum aliquod desiderat. Cognitionem autem dicimus, omne quod dirigit in opere hominis. Et hoc generalius est quam ars vel doctrina : quia ars factivorum principium est,
<--- Page Split --->
opiniones diversorum quid intelligitur nomine et diffinitione felicitatis, et sub-jecto sive supposito quod hic homo, quod in praehabitis diximus, civilem architectonicam desideret, quae omnium architectonicarum praecipua et ultima est, et quomodo illud bonum sit summum bonum omnium operatorum. Non enim diffinitione et nomine dicemus si quid est et substantiam ipsius, nisi dicamus quomodo omnium operatorum sit summum bonum, nec declarabimus ipsum secundum perfectionem suae potestatis. Summum enim bonum quod ultimum est per analogiam, ipsum est ratio et causa quare omnia bona sunt, et omnium bonorum virtus virtualiter est in ipso, sicut in duce exercitus virtualiter colligitur virtus cujuslibet eorum qui sunt in exercitu. Propter quod dicit Aristoteles in primo magnorum Moralium, quod felicitas bonum compositum est ex omnibus bonis quæ sunt sub ipsa. Dico autem compositum non collective, quod discrete singula contineat, nec integraliter, sed quod essentialiter partes in se multas habeat ordinatas ad unum, sed sicut totum potestativum, in quo virtualiter potestates omnes particularium virtutum et potentiarum perficiunt operationes. Omne enim quod ex multis fluit causaliter se habentibus ad ipsum, quamvis in essentia sit simplex, in se tamen habet omnium antecedentium virtutes. Causa enim primaria influit super secundariam, et secunda causa habet a prima, et quod est, et quod causa est: et in hoc modo ultimum bonum semper summum est, et in hac compositione simplicitatem suæ substantiæ non amittit, sicut dicitur in libro de Causis. Sed potius per talem compositionem efficitur indivisibile simplex: quia per talem compositionem non recedit ab uno primo, sed potius appropinquat uni primo bono. Nec autem ipsa componentia sunt in ipso per ipsorum diversitatem, sed per analogiam ad unum in quo salvantur virtualiter et excellenter et simpliciter. Hoc autem a nobis in prin-
cipio istius scientiæ determinatum est. Dicamus ergo resumentes, quoniam omnis cognitio et electio bonum aliquod desiderat. Dicamus autem terminando quid est hoc bonum per diffinitionem et suppositum, quod dicimus civilem architectonicam desiderare, quæ princeps est et præceptiva omnium, et quid est omnium operatorum summum bonum.
CAPUT II.
In quo opinantes conveniunt ?
Conferentes autem omnium Antiquorum opiniones, omnes invenimus consentire in nomine fere, valde paucis exceptis qui iniqua de felicitate cogitaverunt, vel propter diversitatem quam ex consuetudine habebant, in qua detenti a contrariis, de felicitate cogitare non poterant, vel non curabant: vel forte de fine moralium non moraliter tractaverunt, felicitatem ponentes fructum alicujus boni, quod moribus hominum non est conjungibile, sicut Platonici, vel etiam Hesiodistæ felicitatem ponentes post mortem, quæ in hac vita haberi non potest. Plato enim felicitatem ponit conjungi ad comparem stellam. Hesiodistæ autem conversationem inter deos habere, et cum diis vivere, et in divinitatem transmutari summam dixerunt esse felicitatem. In nomine tamen convenerunt, quia summum bonum dixerunt esse felicitatem: et cum opiniones omnium in duas vias dividantur, scilicet secundum
<--- Page Split --->
quod videtur pluribus, et secundum quod videtur excellentibus et sapientibus, utrique in nomine convenerunt. Et hujus causa est, quia felicitas duas habet intentiones. Unam quidem, quia summum bonum est. Secundam autem in quantum refertur ad operationem : quia scilicet omnem operationem expeditam et perfectam ad nutum facit, et in quantum summum bonum est, omnium bonorum est ratio et causa. In quantum autem operationem facit expeditam, ab omnibus desideratur et quaeritur. Omnes enim ad votum et nutum vivere quaerunt, et propter illud agunt quidquid agunt : et cum dicunt haec essentialia esse felicitati, omnes in nomine conveniunt : quia nomen nihil aliud est, nisi implicita diffinitio, et diffinitio est nominis per singula explicatio : et ideo ab ipsa veritate coacti in nomine convenerunt.
Conveniunt autem et in aliquam nominis diffinitionem. Bene enim vivere dicunt esse idem ei quod est ad votum et nutum vivere. Cum autem vivere sit animae actus, et animae actus non sit perfectus nisi per potentias determinetur, sicut in praehabitis determinavimus, ideo dicunt quod bene vivere et bene operari sint idem quantum ad felicitatem. Ut enim logice loquamur, nihil est in genere quod non sit in aliqua specierum : et secundum hunc modum nihil convenit animae, nisi quod convenit secundum aliquam potentiarum. Bene igitur vivere quod est animae actus, ad operationes potentiarum animae refertur. Propter quod dicit Aristoteles in magnorum Moralium libro primo, quod vivere quidem animae est actus, bene autem vivere virtutis animae, sicut in omnibus aliis. Cithariste enim citharizare est : bene autem citharizare virtutis artis est citharistae. Ita et hi omnes opinionem acceperunt, quod sicut bonum summum felicitatem dixerunt, ita felicitatis diffinitionem secundum aliquem, licet obscure, modum perceperunt. Felicem enim dixerunt bene viventem secundum animam,
et bene operantem secundum potentias : bene autem viventem dixerunt bonum sive felicem. Et haec videtur fuisse opinio Tullii dicentis in Hortensio dialogo, quod « beatus est cui omnia optata succedunt.» Nomine igitur quidem fere a pluribus confessum est tamquam hoc ex principio sit suppositum quid nomine sit summum bonum. Felicitatem enim et multi et excellentes dicunt summum bonum esse, propter hoc quod felicitatem supponunt esse summum bonum et omnium bonorum causam. Et cum nihil bene intelligatur per nomen, maxime quod est habitus vel virtus, cujus tota et substantialis diffinitio est ad actum et operationem, nisi etiam videatur propria operatio ipsius : et ideo multi et excellentes concorditer dicunt, et bene vivere et bene operari idem esse cuique quod felicem esse. Multi autem dicunt plebeii qui ex substantia inducti parum utentes ratione dicunt hoc quod dicunt. Excellentes autem dicimus quos carientes dicunt, quod sonat gratiosos, qui aliqua gratia praefulgent rationis, qui rationi adhaerentes aliquid melius quam sensui apparet, summum bonum esse dixerunt. Licet enim homo sit animal per naturam, tamen animalitas non facit hominem ut homo est, sed rationabilitas. Et ideo cum animal sensibile sit, bonum hominis ultimum non potest esse in sensu, sed in ratione : quod excellentes consideraverunt. In hoc tamen convenerunt cum plebeiis, quod summum bonum felicitatem esse arbitrati sunt, et quod hanc in actu bene vivendi esse supposuerunt.
<--- Page Split --->
trinsecus impeditur, non potest impediri nisi ex contrario habitu ligante potentiam operantis, vel ex imperfectione habitus potentiam non perficientis ad actum : et utroque istorum modorum natura operantis tristatur et constringitur, et constricta ab opere retardatur. Perfecta autem et remoto habitu disligatur et dilatatur et distenditur. Dicit autem Aspasius, quod voluptas nihil aliud est nisi naturae diffusio et effusio super actum et operationem ex proprio et connaturali habitu : et hac ratione moti voluptatem summum bonum dixerunt.
Si autem ab exterioribus expeditur quod diviti homo ad operationes, non potest esse nisi tant felici altero duorum modorum, scilicet ab his quae organice deserviunt, aut ab his quae subjective. Nihil autem naturaliter deserviendo organice, omnes expedit operationes ad nutum, nisi divitiæ quæ universaliter sufficientiam repromittunt, et omnium fortunarum incontradici biles sunt fidejussores : et ideo divitiæ opinionem acceperunt, quod essent summum bonum, quod facit esse felicem.
Si autem expeditur a subjectis ad Quod hom res sint fe operationem : tunc est sicut modius milli licitas. qui facit sonum, quem granorum quodlibet facere non potest : et sicut tractus navis, quem nullus singulorum movere potest, sed omnibus relatis ad tractum primi trahentis perficitur : et sicut in duce exercitus est victoria, quæ ab omni virtute subjectorum completur : sicut reges et potentes expeditam habent operationem, eo quod omnes subjecti ad voluntatem deserviunt. Et tales dixerunt honores esse summum bonum, honorem, gradum dignitatis et prælationis appellantes : eo quod honor præmium virtutis est : gradus autem dignitatis, sicut dicit Tullius, virtuosis pro præmio virtutis olim attribuebantur.
Nec potest aliquis cogitare quartum quod ad omnes expediat operationes. Universaliter enim expediens in exterioribus vel expedit relata inferiorum potestate ad superiorem, vel organice.
CAPUT III.
De differentia opinionum circa felicitatem.
De subjecto autem felicitatis sive supposito quid sit in numero, et specie, et genere, altercantur multi plebeii cum sapientibus, quos carientes et excellentes diximus : quia non similiter et secundum unam rationem multi qui dicuntur plebeii, tradiderunt de hoc cum sapientibus et excellentibus : eo quod plebeii ex sensu, sapientes autem ex ratione procedunt. Plebeii enim propterea quæ apparent in sensu, bona admittunt, aperta sive apertam delectationem ferentia, et manifesta, ita scilicet quod in veritate rei se habeant sicut apparet in sensu, felicitatem esse dixerunt : et illi ut in pluribus divisi sunt. Quidam enim voluptatem esse dixerunt, quidam autem divitias, alii autem honorem.
Hujusmodi autem diversitatum causa est, quia felicitas quæ expetitur, in duplici intentione oportet quod expetatur : aut enim ut summum bonum quod in omni movet bono : et hoc competit ei secundum substantiam : et secundum effectum expetitur, quo humanam expeditam faciat operationem. Secundum utrumque enim modum felicem dicimus, cui ad votum optata succedunt. Si autem operatio impedita sit, aut ex parte intrinseci in ipso operante impeditur, aut ex parte deficientis extrinseci : et si in-
<--- Page Split --->
Intrinsecus autem expediens est laxans potentiam et operationem. In apertis ergo summum bonum quaerentes, aut voluptatem, aut divitias, aut honorem posuerunt. Et si alii aliter dixerunt, non est curandum : quia parvam rationem dicti sui habuerunt, vel forte nullam. Voluntas enim aliquando etiam nulla ratione eligit et operatur : ratione, inquam, quae aliqua veritatis regula gubernetur. Secundum particularem autem appetitum, quo aliquis desiderat expediri ad operationes quasdam, nihil prohibet quin idem a se in felicitatis appetitu discordet, secundum quod a diversis suis sentit impediri operationes : et sic aegrotans a votis impeditus, sanitatem reputat felicitatem. Mendicans autem qui dicitur quasi manu dicens propriam inopiam, cum manum extendit ad quemlibet, felicitatem dicit esse divitias, non quidem secundum quod fidejussores sunt omnium organice ad virtutem deservientium, sed secundum quod sunt supplementa necessitatis. Qui autem soli conscii sunt ignorantiae, et ex hoc ab operationibus intellectus impediuntur, omnes qui magnum aliquid et admirabile quod super facultatem cognitionis eorum est, dicunt, tamquam felices et beatos admirantur.
Ergo colligamus dicta eorum qui in apertis et sensibilibus felicitatem esse posuerunt. Dicimus, quod de felicitate quae est secundum subjectum altercantur, et non similiter multi plebeii sapientibus qui rationem sequentes tradiderunt de subjecto felicitatis. Plebeii quidem enim aliquid de numero apertorum in sensu et de numero manifestorum in proprietatibus sensibilibus dixerunt esse felicitatem, ut puta voluptatem, divitias, aut honorem. Alii autem aliter dixerunt in sensibilibus opinionem accipientes, de quibus non est curandum : quia parva ratione inducti sunt. In particularibus autem appetitibus idem frequenter a se dissentit in positione felicitatis, secundum quod a diversis suas sentit impediri operatio-
nes : et sic aegrotans sanitatem dicit esse felicitatem, mendicans autem divitias : conscii sibiipsi ignorantiae, eos qui magnum aliquid et super omnes ipsos dicunt, admirantur.
CAPUT IV.
De his qui felicitatem dixerunt omnium bonorum causam.
Inter excellentes autem de quibus superius diximus, quos Graeci carientes vocant, quidam existimaverunt quod summum bonum quod est felicitas, quoddam bonum est divinum et separatum, quod est praeter haec bona sensibilia, quae in multitudine existunt. Alii quiddam et separatum ab eis, quod secundum seipsum et secundum suiipsius substantiam bonum est, et pura bonitas, a nullo suae bonitatis habens causam, et quod omnibus bonis formalis causa est suae bonitatis, ex quo sicut ex quodam sigillo procedunt omnia quae participatione bonitatis sunt informata. Hoc enim necesse fuit dicere Stoicis, qui dixerunt quod non est bonum nisi virtus, et quod virtus nec assuescibile nec discibile sive scibile bonum est, sed Dei donum quod a bonitate divina hominibus imprimitur, ut diis similes efficiantur : quod licet Socrates dixerit et ante eum Pythagoras qui ad numeros omnia moralia induxit, tamen post ambos illos veniens Plato hoc dictum articulavit et distinxit, dicens principium ideam esse bonorum sive
<--- Page Split --->
formam, ad quam omnia quae participatione bona sunt, sigillantur et formantur : et felicitas uniuscujusque eorum est, si ad comparem formam referantur : hanc tamen formam ante rem esse dixerunt praebantem simpliciter et naturaliter omne quod formatum est ad ipsum, sicut lignum quod est paradigma calceorum praebabet et simpliciter sine compositione corii omnes habet formas calceorum formatorum ad ipsum : et sicut sigillum praebabet omnes formas sigillatorum, praebabet enim formali et optima, et non secundum effectum.
Idea autem haec sive forma duo in se habet, scilicet respectum ad causam, et respectum ad effectum quem format. Et secundum respectum ad causam qui est primus metonomasticae artis, est omnia reducens ad effectum. Secundum respecctum autem quem habet ad formata, infusus est motibus stellarum et orbibus et figuris et radiationibus et in prelationibus elementorum et seminibus generabilium quae formantur. Sic enim articulatur et determinatur ut informet generata. Quam implexionem causarum ex prima causa usque ad ultimum effectum per omnia media articulativa et determinativa Antiqui fatum vocaverunt : et potentiam quae generato adhaeret ad successus felicitatis, ex hujusmodi causarum determinatione vocaverunt eufortunium. Impotentiam autem oppositam infortunium appellaverunt. Propter quod etiam multi fortunam felicitatem esse dixerunt. Omnes autem alii sensibilia non sequentes in idem consueverunt.
Patet igitur, quod quidam existimaverunt praeter multa bona quae sensibilia sunt, aliud aliquid esse secundum seipsum bonum, existens quidem omnibus causa essendi bonum. De opinionibus diversorum haec dicta sufficiant : quia omnes opiniones quae de hac materia cum hac ratione vel nulla dictae sunt, perscrutari inutile est : cum diversitas opinionum aliquid utilitatis conferat scientiae vel arti, ad operationem autem
nihil confert. Cum autem, sicut praediximus in ante habitis, haec scientia superficialis sit, sufficiens est in hac materia opiniones ponere, quae superficie tenus apparent vel existimari possunt aliquam habere verisimilitudinis rationem. Cum enim opinionum collectio aliquid deserviat scientiae, nihil deservit electioni, sed forte impedit. Ex hoc enim quod diversorum opiniones recitantur, nescitur quid eligatur, nisi opinio valde verisimilibus rationibus adjuvetur : et ideo omnes quidem perscrutari opiniones inane fortasse est. Fortasse autem dicimus, quia si conferat electioni, sufficiens est eas maxime ponere quae superficie tenus apparent, vel existimantur aliquam habere rationem, per quam verisimiliter ostendatur quid sit eligibile.
CAPUT V.
De via qua circa istas opiniones est disputandum.
Quamvis autem in omnibus scibilibus 15- verum sit, quod rationes ex quibus a principiis ad principiata proceditur, differant ab illis rationibus quibus a principiatis proceditur ad principia : tamen in hac scientia praecipue est hoc advertendum. Differentia autem existit in duobus. Primum quidem est, quod rationes quae a principiis et causis ad principiata et causata cognoscendo deducunt, sunt ex prioribus secundum naturam sumptae et simplicibus, et per viam resolutionis sunt
<--- Page Split --->
acceptae, et demonstrant propter quid : et ideo primo loco certam faciunt scientiam omni necessitati subnixam. Rationes autem quae fiunt e contrario ad principia manifestanda, sunt ex prioribus quoad nos in sensu et ex compositis, et non demonstrant nisi quia : nec accipiuntur per viam resolutionis, sed compositionis : propter quod non faciunt scientiam quae stet omnino, quia post demonstrationem quia adhuc quaeritur de causa propter quid.
Propter quod et Plato dubitavit in agonisticis, quid melius esset in his qui currunt et pugnant in stadio, quod a principiis stadiorum vel spatiorum cursum vel pugnam inciperent, et sic ad finem tenderent : vel a terminis, et sic ad principium venirent. In termino enim sedens athloteta dicebatur, qui adolescentibus in stadio currentibus et pugnantibus bravium ostendebat et vincentibus dabat, et ostensione bravii currentes et pugnantes provocabat, ut omnia transeundo cito venirent ad bravium. Si autem incipiendum esset a principio ubi sedit athloteta, bravium ut videretur nec in continua contemplatione esset currentis et pugnantis, et hoc posset retardare cursum vel pugnam : quamvis forte naturalius esset ab athloteta currere quam ad ipsum : quia via indicium et rationem dat athloteta.
Similiter est in moribus in quibus sicut bravium est felicitas : via autem virtutum est exercitium, et operationes ex quibus inducitur virtus, cursus sunt principium : et ideo quamvis naturalius esset a felicitate incipere tractatum, et ex ipso pervenire ad determinationem virtutum, et tandem ad operationem determinationem facere et delectationem : tamen quia bravium ostensum multum provocat, nobis utilius est ab exercitio operationum incipere, et sic virtutes adipisci, et adeptione virtutum perfectam felicitatem acquirere. Prima enim via magis deserviret contemplationi moralium bonorum. Finis autem in moribus
principium est motus, movens ex seipso : et ideo secunda via melior est ad hoc quod aliquis efficiatur bonus. Si autem aliquis vellet demonstrare propter quid homo inter alia felicitatur animalia, oportet incipere a principiis, qualiter scilicet anima hominis est imago Dei et instrumentum intelligentiae, et per hanc naturam felicitatem habet summo bono similem, sicut Plato processit in dictis suis. Et ideo non lateat nos in hac scientia, quoniam differunt rationes quae a principiis deductae sunt ad principium, a rationibus quae a principiis deducunt ad principia.
Bene autem et Plato dubitavit de hoc, et quaesivit utrum a principiis ad principiata, vel a principiatis ad principia esset una et eadem via : quemadmodum in stadiis una et eadem via est in substantia spatii ab athloteta, qui in principio conducti stadii sedet, ad terminum cursus, vel e contrario. Platoni enim videbatur quod una esset via terminis et habitudine differens, et ideo utroque modo aequalter posset procedi.
Ex dictis autem colligitur quod inciCognita sunt piendum est a cognitis. Cognita autem duplicita. dupliciter sunt : quaedam enim nobis sunt cognita, quae propinqua sunt sensui : quaedam simpliciter cognita sunt, sicut principia et causae, quibus demonstratur principiatum et causatum. Et quidquid sit in aliis scientiis, in ista scientia forte melius est et utilius incipere a nobis cognitis. Si enim finem consideremus, pro certo finis est principium. Quantum enim ad ea quae speculationis sunt in hac scientia, necesse est esse finem principium : eo quod ea quae ad finem sunt, speculari non possunt, nisi ex finis ratione. Cujus exemplum dat Eustratius in speculatione domus, in qua qui aedificare vult, domus compositionem et figuram considerat, et per rationem domus venit ad speculationem tecti, et per figuram tecti considerat qualiter ponantur parietes. Totam vero altitudinem considerat ex dispositione fundamenti quod tantam
<--- Page Split --->
altitudinem possit continere. Unde speculatio finis prior est et totius speculationis principium, sine quod nihil aliorum posset speculari. In operatione autem quae praecipue attenditur in arte et moribus, e contrario proceditur. A positione enim fundamenti venitur ad erectionem parietum, et sic proportionatum tectum superponitur : et per hoc finis ædificii attingitur, qui est domus perfecti o : et in hac via finis causa est omnium eorum quae sunt ad finem. Et hoc est quod communiter dicitur, quod finis est primum in intentione et ultimum in exsecutione. Et ideo dicit Plato quod solus finis inter causas est principium et causa. Principium quidem secundum rationem, quia omnia diriguntur ad ipsum. Causa autem secundum esse, secundum quod unicuique adducit ultimum suæ perfectionis. Quia tamen speculatio est ante operationem et quodammodo causa ejus, sicut necessitans et informans et dirigens eam, ideo finis simpliciter dicitur esse principium, sicut omnem ordinans decursum eorum quae ordinata sunt ad ipsum : sicut et athloteta in agonisticis et cursibus principium est totius cursus et agonis, sicut ordinans et disponens. Terminus autem est unde agonistæ vel cursores cursum incipiunt ad athlotetam : quamvis interjacens spatium unum sit subjecto penes terminos differens, sicut ascensus et descensus in scala. Talis enim spatii signatio est inter principium et principiatum in moralibus : quia felicitas et virtus principium sunt omnium nostrarum operationum et causa : et tamen non acquiritur felicitas et virtus nisi per operationes : et hæ nobis notiores sunt, quia nos sumus domini earum, et a nobis procedunt et fiunt.
Propter quod oportet in operatione consuetudinibus bene duci et assuesci circa bona et justa et universaliter circa omnia civilia, eum qui auditurus est de
moribus dicentem sufficienter, eo scilicet auditu quem in antehabitis determinavimus. Ex consuetudine enim amabilis fit operatio virtutis, et amore facile audit et acquiescit. Si autem assuetus non sit, abominatur ea quæ audit et contradicet. Propter quod etiam dicit Sapiens, quod non recipit stultus verba prudentia, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus 1. Talis autem processus ex causatis ad causas, est principium cognitionis quia est, et non propter quid est.
CAPUT VI.
Quod maximus est in moribus profectus.
Ex tali tamen processu maximus est in moribus profectus. Qui enim assuescit in operationibus, ex assuetudine in naturam quamdam ponitur. Propter quod virtutes ut vere modum habentes efficiuntur amabiles : et talis si consuetudo perfecta sit, jam habet in se operationum principia, quæ sunt virtutes. Et si consuetudo perfecta non sit, tamen quia jam dispositus est, libenter audit et facile suscipit ab alio virtutis doctrinam, quæ principium est operationum. Et sic talis vel habet vel suscipit utique principia faciliter. Ponit enim in animo perfectum in virtute, et doctrinam ejus, in-
<--- Page Split --->
dignans sibi et irascens quod non similiter perfectus est. Si autem nec per se habet principium, nec per alium in animo ponit a quo suscipiat, inutilis est ad honestam conversationem, quia nihil humanorum unquam perficiet. Unde dicit Aristoteles : « Cui autem neutrum existit horum, audiat quod Hesiodi, hoc est, bona carmina. Iste quidem optimus est, qui ex se habet principium. Bonus autem et ille rursus est, qui dicenti obediat. Qui autem nec ipsemet intelligit, neque alium audiens in animo ponit, hic prorsus inutilis est vir. » Animum vero vocat Homerus, quod Graeci τυμήν, id est, iram vocant, secundum quod animus ab impetu animositatis dicitur, et non ab anima : sicut etiam Aristoteles dicit in tertio de Anima, quod in rationali voluntas fit, in sensibili autem desiderium et animus : animum vocans irascibilem partem animæ.
procedendi dicere oportuit : eo quod hæc scientia leges opponentium et respondentium et argumentationum in Logics determinatas servare non potest : et ideo hic specialem doctrinam horum fieri oportuit, qua jam perfecta quantum sufficit ad propositum, unde discessimus redeamus. Primum ergo in quo omnes opiniones superius inductæ concordant in hoc quod quærentes felicitatem tamquam bonum humanum, non irrationabiliter movebantur quando existimaverunt, quod bonum humanum et felicitas est aliquid de numero eorum circa quæ est humana vita. Hoc autem est illud ad quod artes omnes et artificiata et generaliter operationes humanæ referuntur. Differunt tamen in hoc multi ab excellentibus, quod multi qui plebeii sunt et populares, sunt gravissimi. Graves quidem, quod a sensibilibus bonis intellectum non elevant, sed voluptate carnali detenti, circa sensibilia tantum conversantur, proni in terrena ad modum pecundum prospicientes : quod contra naturam hominis est, teste Ovidio qui dicit 1 :
Os homine sublime dedit, cælumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
CAPUT VII.
De disputatione contra opiniones dictas : primo contra eam quæ voluptatem dicit esse summum bonum.
Graviores autem sunt, quia nulla virtute purgante vel purgatoria vel purti animi intellectum depurant, ut vera bona valeant contemplari. Gravissimi au tem in hoc, quod ita delectatione illecti sunt, quod etiam per exprobationem evelli non possunt. Exprobrabile enim est, quod de multis sunt : exprobrabilius, quod gravissimi : exprobrabilissimum autem, quod turpia diligunt et persequuntur. Hi ergo sunt qui voluptatem, bonum humanum esse dixerunt : et ideo etiam illecti voluptate, vitam diligunt et persequuntur illecebrosam et voluptuosam, omnes opiniones suas ad voluptatem referentes.
<--- Page Split --->
De ista ergo positione loquentes, redeamus unde discessimus, ut in antehabitis pro suppositione utamur. Bonum enim et felicitatem non irrationabiliter videntur Philosophi ex his rebus, quae hujus vitae sunt et conversatione humana acquiri possunt, aestimare. Moralia enim, sicut ante diximus, post aestimationem quantum syllogismo accipiuntur. Hac autem aestimatione ducti, multi quidem et gravissimi voluptatem bonum humanum esse dixerunt : ideo et vitam diligunt et voluptuosam. Est autem haec positio Philosophorum qui Epicurei dicuntur, qui omnia ad materiae speciem retulerunt. Aliae autem opiniones fuerunt aliorum.
Inter omnes enim vitas hominum tres maxime excellentes fuerunt, et sequaces habuerunt : quia non sine ratione dixerunt quod dixerunt. Has autem dicimus excellentes, non quia excellens bonum humanum omnes attigerint, sed quia excellenti modo, hoc est, per rationem dixerunt quod dixerunt. Harum trium vitarum ea est una quae antedicta est, quam propter hoc quod vitanda est, nomine proprio hic non repetimus. Secunda autem est civilis, et tertia contemplativa. Triplicis autem hujusmodi differentiae causa est, quod principium quo homo progreditur ad operationes humanas intellectus activus et operativus sive practicus est,quo est omnia facere : eo quod nulli materiae in numero vel genere vel specie conjungitur, cum ipse sit actus. Separatum autem ab omnibus, omnia potest facere si activum est, et omnia potest fieri si passivum est. Practicus autem intellectus, non nisi tribus modis principium esse potest humanarum operationum, scilicet aut secundum sui puritatem, aut secundum sui ad sensus reflexionem, aut secundum comparationem unius ad alterum, secundum quod homo sibi soli vivit per intellectum, sed ut civis opera sua refert ad civilitatem. Et primo quidem modo opera perficit contemplationis, secundo vero voluptatis, et
tertio civilitatis. Adhuc bonum humanum quod quaeritur vel est unius hominis in se, vel unius in comparatione ad alterum : et quod est unius in se, aut secundum sensum, aut secundum intellectum est. Et in sensibili quidem hoc est voluptas : in intellectuali autem bonum contemplativum : in comparatione unius ad alterum bonum est civile.
Quamvis trium sectarum una, Epicuri scilicet, voluptatem dicat esse summum bonum, et Peripateticus delectationem in contemplatione admirabilium purorum et firmorum ponat esse summum bonum : tamen distinctio sectarum non facit distinctionem vitarum humanarum. Vita humana enim ad alios quam ad Philosophos extenditur. Multi enim et plebeii aliquod bonum obtinere nituntur, ad quod sine omni philosophia suas referunt actiones. Accidit ergo Epicuro voEx quo accidit Epiculuptatem summum bonum dicere ex eo ro voluptatem dicere summum bonum.
Hoc autem supposito, hoc solum dicimus circa opinionem inductam, quod multorum est et omnino bestialium, qui formam bestialitatis secundum animam induerunt : et sicut omnis potentia operatur per formam quae in ipsa est, ita de caetero operationes non habent nisi ad formam bestiarum : et ideo videntur isti pecudum vitam eligere et per se electiones pecudum facere : quod exprobrabilius est quam si pecudes essent per naturam. Propter quod Homerus dicit de talibus, quod in eis est gravis labor culture, in quo cultor plus laboris ponit quam
<--- Page Split --->
inveniat utilitatis. Tres ergo, sicut dictum est, vitae sunt maxime excellentes, scilicet et quae nunc paulo ante dicta est, et ea quae civilis est, et tertia quae contemplativa est.
Et multi quidem omnino bestiales facti videntur esse, pecudum vitam eligentes. Tales autem potius ex seipsis usurpant sui dicti rationem, quam accipiant rationem ab ipsa re. Videntes enim eos qui in dignitatibus sunt constituti, a vulgo felices appellari (et in loco felicium sunt, eo quod rerum civilium gerendarum summa potestas apud eos), putant quod vita illorum felicitas sit. Vident autem quod voluptatibus subjacent, et tales concupiscentiis subjacentes sibi assuescunt ministros, et fere omnes similia patiuntur, sicut Sardanapalus de quo in Persarum historiis scripta sunt haec verba : « Sardanapalus rex Cirnio et Semiramide procreatus, continuam in vino habuit habitationem, manens intus in palatiis : arma quidem nunquam attigit, nec ad venationem exivit quemadmodum antiqui reges : unxit autem faciem et oculos subpinnit, cum concubinis de pulchritudine et ornatus compositione decertans, omnino muliebri consuetudine utens. Iste interfectus est a Perseo, in cujus sepulchro gulosi et adulatores scripserunt pro epitaphio : Hic tanta habeo, quanta comedebam et bibebam. » Tamen Persius dicit quod duo fuerunt Sardanapali : unus bonus, et alter malus. Bonus quidem uno die ad fortificationem regni, tres fundavit civitates, scilicet Anakiadataxi, Tarum, et Achararim. Alter vero malus in sepulchro scriptum habuit : Comede, bibe, epulare. Nulla enim tam digna sunt in vita, sicut digitorum detentione facere bolos. Ille autem malus multos habuit imitatores, quorum unus statuam fecit in sepulchro suo, confertas manus super caput habentem, in qua scriptum erat hoc proverbium : Sole stas, o qui jaces defunctus, Tithono profundior, Chinino dulcior, Sardanapalo delicatior, profundatus, et depauperatus,
deliciis destitutus jaces hic. Fabulamenta poetarum dicunt quod Tithonus senectute ultima deposita, merito profundi cordis a deis in cicadam mutatus est. Chinimus autem nepos fuit Farciabis regis Cyprorum, qui divitiis excellebat. Sardanapalus autem Assyriorum rex in luxuria et deliciis vivens dissolvit proprium principatum : nunquam etiam a familiaribus visus, nisi ab eunuchis et puellis. Isti ergo adipiscuntur rationem, quia multi eorum qui in potestate sunt constituti, similia patiuntur Sardanapalo.
CAPUT VIII.
Contra eos qui honorem civilis vitae finem esse posuerunt.
Qui autem in operativis excellentes 19. sive carientes fuerunt, aliquid ultra sensum advertentes, finem humanae vitae dixerunt esse honorem. Civilis enim vitae fere honor est finis. Fere autem dico, quia cum finis vitae duo habeat, scilicet quod per se, et propter se appetitur, honor quidem per se appetitur, sed non propter se. Propter se autem appetuntur, quae non per accidens sed ex sui naturali et essentiali bonitate movent appetitum. Nec est credendum quod aliquis unquam inclinationem vel assurrectionem praemium virtutis esse crediderit : sed potius honorem dixerunt esse dignitatem prælationis. Dignitates enim antiquitus virtuosis pro præmio virtutis concedebantur. Dicit autem Commentator quod
<--- Page Split --->
honor hic dicitur gloria. « Gloria autem est » late patens praeconium, ut dicit Tullius. Quam gloriam multi etiam praesenti vitae praelegerunt, sicut Achilles (ut dicit Homerus) praehonoravit ad brevi mori quam in longum sine gloria vivere. Aliqui etiam virtutem tamquam bodum aliis praehonoraverunt : et datur exemplum de Socrate, qui in virtute et sapientia vivens mortem praeposuit temporali saluti, quam ex injusta vindicta consequi poterat. Dicimus ergo quod hujusmodi honorem vel virtutem summum bonum esse posuerunt. Videtur autem honor magis superficie tenus esse bonum quoddam, eo quod quaeritur tamquam summum bonum humanae vitae. Superficie tenus autem dico, quod extrinsecus est extra operantem, quamvis sit directivum et procedens ad ipsum. Videtur enim honor magis esse in honorantibus quam in honorato. Sive autem honor dicatur collatio dignitatis sive exhibitio reverentiae, semper est procedens ab honorante in honoratum. Bonum autem humanum quod ultimum et perfectio humanae vitae est, proprium quidem est et non extra eum cujus est bonum. Alienum enim, ut olim diximus, non est perfectio alieni.
Alia ratio est etiam, quia bonum uniuscujusque tale est, quod divinamus conjecturando quid difficulter auferibile. Honor autem facillime aufertur: eo quod in alio est, qui si vult, tribuit: et si non vult, non tribuit: honor igitur hominis in quantum homo non est. Quod autem diximus,divinamus: et nemo miretur quia, in hac scientia, sicut ex praehabitis patet, divinando et conjecturando et non demonstrando procedere oportet.
Amplius autem omnes qui de honore loquuntur, concorditer dicunt quod illi qui dicuntur honorem quaerere, propter hoc quaerunt ut credant seipsos bonos esse. Hujus autem signum est, quia honorari quaerunt a prudentibus qui sciunt quem honorari oportet, ut testimonio
illorum conscii sibi sint de opinione virtutis: et quaerunt honorari apud eos a quibus cognoscuntur, ne honor impensus his, per errorem vel ignorantiam credatur esse impensus. Maxime autem quaerunt honorari a quibus cognoscuntur. In virtute autem cognoscitur qui in virtutis et probitatis operibustestimonium habet, sive honorare sit conferre dignitatem, sive reverentiam exhibere. Manifestum igitur est, quoniam secundum hos Philosophos virtus melior est honore : quia ipsi appetitum honoris referunt ad testimonium virtutis secundum regulam Aristoteles quam dat: Propter quod unumquodque tale et illud magis. Unde si honor appetitur propter virtutem, virtus magis appetitur. Ultimum autem bonum nunquam propter aliud appetitur. Honor ergo non est ultimum bonorum.
CAPUT IX.
Contra eos qui virtutem posuerunt summum bonum.
Melius autem opinatus est, qui virtutem summum bonum esse in vita dixit, quam qui honorem. Virtus enim essentialiter in beatitudine salvatur et substantiali virtute bonum operatur ad felicitatem quod non facit honor: et tamen virtus imperfection est, quam quod sit summum bonum. Hujus autem duo sunt signa. Unum quidem, quod virtus est habitus : habitus autem (ut dicit Averroes) qualitas est perficiens potentiam,
<--- Page Split --->
qua quis aliquid agit cum voluerit. Ultima autem perfectio non est in habitu, sed in agere. Ultimum enim in esse et posse non potest amplius. Qui autem in habitu est, amplius potest : agere enim potest. Unde habitus perfectio est sicut somnus, agere autem sicut vigilia. In omnibus autem melior est vigilia somno : propter quod dicit Aristoteles in secundo de Anima, quod duplex est diffinitio animæ. Una quidem, quod est perfectio corporis organici potentiam vitæ habentis : quæ est perfectio sicut somnus, et diffinitio sicut conclusio. Alia autem qua anima est principium et causa hujus vitæ secundum actum et operationem : et sic perfectio corporis anima est sicut vigilia, et est diffinitio sicut demonstratio dicens propter quid. Sic enim actiones vitæ semper emittit et influit in corpus, sicut sol semper evomit luces et emittit in hemishærium. Virtus ergo habetur et in dormiente et non in operante. Felicitas autem cum operatio sit, eo quod ultimum bonum non potest esse nisi in operatione cum sit perfectio sicut vigilia, patet quod virtus non est felicitas.
Secundum signum est, quia virtus in eodem subjecto secum compatitur miseriam : felicitas autem secum miseriam non compatitur : et ideo non uni et eidem opponuntur. Virtus et felicitas non sunt idem. Virtuosus enim et infortunatus et miser esse potest salva ratione virtutis. Paupertas enim non impedit castitatem, nec exprobatio et humiliatio impediunt humilitatem vel justitiam. Tales autem talibus infortuniis snjbacentes dicimus esse infelices : et sicut infelicitas et felicitas in eodem esse non possunt, ita nullus dicet felices talibus infortuniis subjacentes, nisi forte non propter amorem veritatis aliquam quaerat defendere positionem, hoc est, opinionem extraneam alicujus notorum secundum philosophiam, sicut Heraclitus omnia moveri et dixit et defendit. Zeno autem nihil moveri asserebat. Et alii alias extraneas defenderunt opiniones animi, ex re ratio-
nem sumentes, inducti quod forsitan magis utique aliquis finem civilis vitæ virtutem ultimum bonum humanæ vitæ existimet, quam honorem.
Videtur et virtus imperfectior esse Expositio textus littequam quod sit humanum bonum. Videralis. tur enim quod habens virtutem dormiat, vel non operetur aliquid per vitam humanæ operationis, quod felicitati non convenit, quæ est operatio perfecta humanæ vitæ. Et cum his quæ dicta sunt, est aliud signum quod contingit virtusum, virtutem perfectam habentem, mala pati et infortunatum esse, et plurimum in injuriis, damnis, et pænis : ita autem viventem in sua felicitate nullus utique felicitabit, hoc est, felicem esse dicet, nisi positionem extraneæ opinionis custodiat vel defendat, sicut est opinio eorum qui in felicitate præsenti dicunt se devenire ad summam alterius felicitatem sæculi. Et de his quidem opinionibus satis dictum est : sufficienter enim de his in encycliis est determinatum. Encyclia autem dicuntur carmina, in quibus unum coincidit cum principio, et dicuntur ab iv quod est in, et xóxlóç quod est circulus, hoc est, carminibus circulæribus, in quibus determinatum est quod felicitas et miseria in eodem esse non possunt. Patet igitur ex dictis, quod virtus et honor non sunt ultimum et summum bonum humanæ vitæ. Tertia vita est contemplativa, de qua breviter pertransire non possumus : et ideo de ipsa in sequentibus in ultimo libro hujus scientiæ perscrutationem faciemus.
<--- Page Split --->
quam inutili, quia exteriorum bonorum acquiritur nihil per philosophiam : pecunias autem amant tamquam in ipsis sit summa beatitudo. Et iste appetitus non est tantum in plebeiis, sed etiam in solemnibus personis, regibus scilicet, et principibus, sicut fabulae poetarum dicunt de Mida rege Phrygiae, quod Pactolus fluvius fluebat ei aurum continue, et quod oravit quod quidquid tangeret, in aurum verteretur. Haec omnia pro pecunia fecit, ita quod etiam sententias Jovis pro pecunia pervertit : propter quod Jupiter dedit ei aures asininas, quia non nisi asinino sensu divitias ponit esse summum bonum : cum summum propter se et semper, et divitiae propter alterum desiderentur : non enim habet bonum per se, sicut est virtus et philosophia, aliquid ad quod referatur, cum sit ipsum optimum, et hoc ipsum quod non refertur ad alterum : non igitur sit causa inhabilitatis, sed potius perfectionis in bonitate cujus est. Propter quod dicit Eustratius, quod apud veteres in pace civitatum viri illustres et politici de communibus providebant studentibus in philosophia, ut ab omni sollicitudine liberi intenderent speculationi. His rationibus una additur ex ethica Eudemia sumpta, scilicet quod divitiae sunt exteriorum bonorum : et ita sunt accasio mali frequenter sicut et boni. Bonum autem quod quaeritur, intrinsecum est et super omne boni causa.
Ut ergo colligamus quae dicta sunt, pecuniosus etiam violentus aliquis est. Et adhuc divitiae non sunt bonum quod quaeritur : utiles enim sunt, sed et alterius gratia quaeruntur. Adhuc autem in exterioribus existentes occasio sunt boni et mali. Ideo magis?quae prius dicta sunt de virtute et honore et rationabilius fines humanae vitae esse utique existimaverunt : haec enim honesta vel honestatis partes propter se diliguntur. Si quis tamen subtiliter consideret, neque illa sunt humanae vitae fines : quamvis multi sermones ab Epicureis et Stoicis ad hoc
CAPUT X.
Contra eos qui pecuniam posuerunt summum bonum.
Irrationabilius autem dixerunt, qui divitias pecuniarum summum bonum esse dixerunt duabus rationibus. Quarum una est, quod pecunia violentia et acquiritur et amittitur : latrone enim spoliante latronem, quod violenter acquisitum est, violenter amittitur. Summum autem bonum in vita nec acquiritur nec amittitur, nisi operatione voluntaria. Divitiae ergo non sunt summum bonum.
Secunda ratio est, quia divitiae nunquam quaeruntur nisi alterius gratia. Summum bonum nunquam autem quaeritur nisi per seipsum et propter seipsum. Divitiae ergo non sunt summum bonum. Propter hoc ea quae antedicta sunt de voluptate et virtute et honore, rationabilius dicta sunt : quia illa ad minus sunt fines per se desiderai. Bonum autem divitiarum in ratione sua claudit, quod finis esse non potest. Divitiarum enim bonum est instrumentaliter deservire, et omnem necessitatem redimere. Quaecumque autem sic appetuntur, propter aliud appetuntur : et ita fines esse non possunt.
Ratio tamen quare summum a quibusdam rudibus ponebantur, est quia universalem ad omnia promittunt sufficientiam : et tales nullam boni rationem considerant, nisi illam quae est utilis : propter quod philosophiae detrahunt tam-
<--- Page Split --->
probandum compositi sint. Hæc quidem igitur relinquantur : quia quantum ad propositam intentionem sufficit, satis dictum est de eis.
CAPUT XI.
utilitatis non interveniret. Adhuc autem nos trepidamus et propter eos quorum est ista opinio, qui amici nobis sunt. Nos autem in hac scientia docemus quod præcipuum in moribus est, subservire amicis et in nullo offendere eos : et ideo quaestio obvia huic doctrinæ et doctrina offenders in hac quaestione a principiis suis eadem videntur : quia (sicut diximus) principia dat amicis benefacere et amicos non offendere.
Hanc autem fluctuationem consolatur triplex ratio. Quarum prima sumitur ex parte veritatis : quia veritas vincit et invalescit super omnia. Argumentes ergo a minori dicimus, quod minus videtur quod familiaria et propria destruenda sunt propter salutem veritatis, quam destruenda aliena quæ amicorum. Sunt autem destruenda propria et familiaria, si per eas et in eis periclitetur veritas. Multo ergo magis destruenda sunt ea quæ amicorum sunt, si ducant in periculum veritatis.
Relictis autem his, utilis est forte quaerere de illo universali de quo supra diximus, quod quidam existimaverunt præter hæc multa bona sensibilia et rationabilia esse quidam secundum se bonum ab omnibus istis separatum, quod omnibus istis causa est essendi bonum : hæc enim perscrutatio forte utilior est et melior, quam quod detineamur disputando contra eos qui summum bonum vel voluptatem vel pecunias vel honorem vel virtutes esse posuerunt.
Secunda ratio est, quæ nos consolatio.
Tertia ratio est, quod ambo amica tertia ratio. sunt et veritas et Philosophus : et cum omnis amicitia in fundamento aliquo fundetur, oportet quod nisi amittat amicitia. Amicitia quæ est inter nos illos, fundatur in amore veritatis : contra veritatem dictum non amicitiæ est : contraria conciliativum et non impeditivum1.
Quod autem forte dicimus, ideo dicimus, quia inter duo trepidat noster animus : propositam enim materiam transgredi nolentes, videmus quod hic nisi a principiis primæ philosophiæ terminari potest, quæ si inducimus, transgredimur propositam intentionem, quod peccatum est. Ab altera parte videmus hoc esse ad doctrinam utile. Auditor enim facile a nobis accipiet cujus non habet cognitionem : et ideo utilitati doctrinæ intendentes, metas scientiæ istius excedere oportet : quod non fieret si casus istius
Revertamur ergo et dicamus, quod forte melius est perscrutari universale et quaerere qualiter dicitur bonum, quamvis facta tali quaestione quaedam nobis sunt obvia, et aliquo modo retrahentia. Obvia autem sunt fpropter amicos viros inducere ideas sumi : et quia amici nostri sunt qui ideas induxerunt, videbitur utique forsitan melius esse, et etiam oportere ex ipsis legibus amicitiæ pro salute veritatis etiam propria et familia-
<--- Page Split --->
ria destruere, non tantum aliena. Aliter etiam videtur hoc, quia videmus eos Philosophos existentes. Et adhuc quia ambobus existentibus amicis, veritate scilicet et Philosophis, sanctum est praehonorare veritatem. Veritas enim de numero divinorum est : sanctitas autem, ut dicit Aristoteles in libro de Laudabilibus bonis, est virtus scire faciens quae ad Deum et divina, justa sunt, et ideo cultus veritatis sanctitas est.
CAPUT XII.
multa habet formata ex ispa. Totum autem, quia totum terminat et omnes partes et ordinem partium ad invicem et ad totum.
Quartum est, quod has rationes intellectuale esse non dixit et non intelligibiles : intellectuale vocans ipsum lumen illustrans ad intelligendum : intelligibile vero id quod illo lumine illustratur ut intelligi possit.
Quintum est, quod has rationes dixit esse divinas, et quasdam quidem inferiores, quasdam autem superabundantes : nullam autem esse quae non sit efficax ad propriam operationem secundum omnem progressum quem habet in omnia ea quae ordinantur sub ipsa : et tamen eas esse superstantes et supererectas, corporibus non immixtas : corporibus autem et numeris dare numerum et mensuram et modum, per quae referuntur ad ipsas ideas.
De expositione positionis Platonis.
Platonici autem ferentes in medium hanc opinionem, positione sua non faciebant ideas, in quibus prius et posterius dicerent. Propter quod neque numerorum ideam constituebant aliquam. Quod ut intelligatur, oportet nos positionem Platonis exponere. Ad hoc autem sex notanda sunt, quorum primum est, quod Plato posuit unum et universale principium, quod est omnia prehabens, sine consilio et deliberatione faciens per seipsum, et quod illud est agens et forma et finis universorum.
Secundum est, quod rationes factivi principii dixit esse enhypostatas, hoc est, per se existentes et separatas et divinas, in mente divina existentes, ad quas omnias alia referuntur.
Tertium est, quod has rationes dicebat esse universalia et tota. Universalia quidem, quia unum in se ens idea,
Sextum est, quod dicebat has ideas esse exemplaria praeacentia conditoris menti, ad quae aspiciens velut praesentia ad par figuret materialia : propter quod dicebat, quod illa exemplaria sunt rationis conditores, et quae notionem faciunt de rebus et speculationem : nec dicebat eas esse qualitates, quasdam vel scientias ab extra supervenientes, sed dicebat eas esse principaliter entia, et per se subsistentia, et per se operativa, et per se intellectualia : et eorum quae sunt in materia sunt archetypa.
Quia autem Plato dicit in praedicta positione, quod principium universorum est universale, intellige quod triplex est universale. Unum quidem ante rem, et unum in re et unum post rem. Illud quod est ante rem, est unum quidem in se principium et causa formalis rei, ex quo multa formantur. Illud autem quod est in re, natura rei est, sicut forma natura rei dicitur : sed ab alia est natura,et ab alia universale. Natura enim rei per hoc quod est rei quidditas est et essentia : universale autem per hoc quod ponitur essentialis similitudo subjectorum. Post rem autem
<--- Page Split --->
universale est abstractionis. Illud enim non est universale nisi abstractione : non abstrahitur autem nisi rebus existentibus a quibus abstrahitur. Hoc autem universale, universale dicitur per relationem ad multos : et ideo istud universale a Philosopho accidens dicitur : ab accidentali enim relatione naturae simplici accidit quod in multis sit. Relatio autem haec est sine differentia sui potentiae existendi in multis : accidit enim rei quod sit in multis. Et de hoc universali dicitur in primo de Amima, quod universale est, aut nihil est, aut posterius est.
Primo autem modo ideam Plato esse dixit universale, et de hoc universali, quia formale principium est, dixit quod omnia praebabet causata. Formale enim principium activum in se praebabet quidquid de esse formali est in principiato : ad se enim trahit omne quod per formam deducitur in esse. Nihil autem trahit nisi per similitudinem et proportionem tracti ad trahens : propter quod necesse est quod tractum praebabetur per similitudinem attrahentem. Praebabet autem simpliciter composita, et immaterialiter materialia, et unite partita, et universaliter particularizata. Simpliciter enim composita praebabet, quia non praehabet ea nisi secundum formam : compositio autem tota causatur ex materia : forma enim esse non indiget materia compositione, et ideo forma verius est in simplici quam in composito. Materia autem ad esse indiget forma sine qua non est in actu. Et ideo cum praebabet secundum formam, et non secundum materiam, simpliciter praebabet : quia simplicitas proprietas est forma et non materiae. Haec eadem causa est, quare prahabet materialia immaterialiter : quia praehabet materialia secundum formam sine materia et appendiciiis materia acceptam. Ulterius haec eadem causa est, quare multa unite praebabet : multorum enim sub eadem forma existentium essentialis similitudo est forma. Similitudo autem est unitas, quae si referatur ad
principium, nullam habet differentiam, sed indivisibilem et simplicem unitatem. Differentia autem est causa numeri, ut dicit Damascenus : numerus autem causa multidinis, ut dicit Pythagoras. In principio ergo in quo nec est causa numeri nec multitudinis, necesse est quod impartibile et unite sit quidquid in ipso est. Per eamdem rationem habet universaliter particularizata : particularitatis enim una est causa et duo signa : causa quidem individuatio per materiam : individuativum autem entis scilicet est et esse praebabet : mensura autem entis est locus, et mensura esse est tempus, sicut dicit Philosophus : et ideo signum particularis quod sit hic et nunc. Si ergo et esset individuatio, non erit ens determinatum : et ideo nec hic nec nunc, sed ubique et semper est, ut dicit Aristoteles in primo Posteriorum. In primo autem quod non praebabet nisi formam et simpliciter, nihil est individuativum. Primum ergo praebabet particularizata universaliter. Hoc dicit esse sine consilio faciens : eo quod non indiget deliberatione et consilio, quae in solis dubiis sunt et possibilibus aliter fieri. Primum autem determinata diffinitiones et immobili omnia perficit. De hoc dicit, quod est faciens et forma et finis. Faciens quidem per activam potestatem, forma autem per ideae rationem, finis vero per omnem ad ipsum relationem secundum uniuscujusque propriam analogiam : omnia enim ad suum desiderant redire principium secundum naturam.
Quod autem secunda positione hasSecundapo - stito . ideas dixit enhypostatas esse. Enhypostatas dicit per se existentes ab i v quod est est in, etonostasis ; quod est per se existens substantia. Propter hoc dixit, quod ad sui esse in pura simplicitate subjecto non indigent cui secundum esse uniantar. Separatas vero dicit, quod nec materia deprimuntur, nec prae omnibus obumbrantur, nec particularizationibus ad minus quam possunt restringuntur. Divinas vero dicit, quia divina virtute,
<--- Page Split --->
quaë prima omnium virtutum est, faciunt quod faciunt, et non aliquo Philosophorum instrumento vel virtute. Has in mente divina dicit esse, quia mens divina artifex est omnium eorum quaë sunt : in artifice autem praeexistunt, ut scilicet rationes artificiorum. Ahas omnia alia debent referri. Omne enim quod imitatur, refertur ad primum quod imitatur. Formaë autem quaë sunt in materiis, imagines sunt ab imitatione dictaë : eo quod per imitationem referuntur ad primas formas quaë sunt causa earum.
Quod autem in tertia positione dicit, quod sunt universalia, intelligit universalia quaë sunt ante rem, quaë non de multis et in multis, sed sunt multorum : sicut sigillum cum sit unum in se, universalis forma est ad omnia quaë sigillantur ad ipsum et ab ipso : sicut Pythagoras dicit masculinum universale, et femininum particulare : quia unus masculus implet multas, foemina autem impletur ab uno, et sistit nisi rursus evacuetur. Totum vero dixit, eo quod illa forma participata trahit et disponit et terminat, ita quod nihil remanet de materia quod non determinetur in formam totius et partis.
Quod autem in quarta positione dicit, ex similitudine oportet nos intelligere : sicut enim lumen solis in Luna et Jove vel Marte vel alia stella, per influxum quidem est a Sole, per determinationem autem ad actionem in Luna vel Jove vel Marte vel alia stella : in omnibus tamen his est ut illuminatio, et non illuminatum. In colore autem est etiam lumen, et est sicut illuminabile, et non sicut illuminatio : propter quod color non movet visum nisi secundum actum lucidi quod est illuminans. Et illuminatio in forma quaë est idea, non aliquid receptum est in lumine primaë causaë vel aliquid additum illi, sed est ipsum lumen mentis divinaë : et ideo est intellectuale et ipsa intellectualitas intelligentiaë.
Quod autem quinta positione dixit esse divinas, apud omnes Antiquos divi-
num dicitur esse creativum. Creativum autem est, ut dicitur in libro de Causis, quod nullo praesupposito causat : hoc enim denuo causare convincitur ex necessitate. Quod vero dicit, quod quaëdam sunt inferiores, et quaëdam superabundantes, non ideo dicit, quod inferioritas et superabundantia sint differentiaë diversitates primarum secundum genus et speciem facientes : sed quia faciunt differentiam in esse formarum, quia a principio istaë formaë per influentiam fluunt in intelligentiam primi ordinis, et per influentiam primaë causaë et primi ordinis intelligentiaë fluunt in intelligentiam secundi ordinis, et sic deinceps : et quanto distant a primo, tanto efficiuntur inferiores secundum esse. Superabundantes autem sunt secundum quod sunt in primo omnium principio : eo quod secundum esse quod habent in illo, omnem superant capacitatem recipientium inferiorum : secundum tamen omnem processum quo sic procedunt, nunquam propria operatione destituuntur. In toto enim processu a primo motore usque ad ultimam materiam omnia formant et assimilant, et per analogiam assimilitionis referunt ad primum quantum possibile est uniuscujusque : et quamvis ita forment, tamen sicut superstantes ad se trahunt, sicut desideratum trahit desiderium, ut dicit Aristoteles, et non trahitur ab ipso desiderio nisi per accidens : sicut avis venativa piscium trahit piscem, et non trahitur ab ipso nisi per accidens, scilicet in quantum est opponens piscis. Hoc etiam modo non immiscentur per se sed per accidens, scilicet quod trahere non possunt nisi tangant et misceantur : tamen quia semper secundum omne dependet a primo, et non e contrario, supererectaë sunt a materia, non depressaë. Has dixit numerum et mensuram et modum praestare rebus : quia per hoc quod formant, terminant et distinguunt in numerum. Terminatio enim et distinctio causa numeri sunt. Materiam enim dant in proportione materiaë ad formam :
<--- Page Split --->
quia commensuratione indigent, ut ibi tantum terminatum sit, quantum potest terminare terminans. Per has autem proportiones omnia formata sub formis concluduntur, et per assimilationem ad primum principium referuntur. Modum autem dant in virtutibus activis et passivis, quibus materiam præparant ad sui participationem. Illæ enim virtutes instrumenta sunt formæ terminantis : et ideo agunt non in ratione suiipsarum, sed potius in virtute formæ cujus sunt instrumenta, sicut calor digestivus agit in virtute animæ, et non in virtute ignis.
Quod autem in sexta dicit positione, quod sunt exemplaria propter relationem quam habent ad exemplata : et cum relatio innascatur ex imitatione, sicut dicit Aristoteles, et imitatio nulla sit in primis, non possunt relationes secundum rem esse in prima forma : sed potius secundum rem sunt in secundis quæ imitantur, et secundum solam respectus rationem in primo sunt ad quod referuntur. Cujus pulchrum dat exemplum Boetius. Columna enim immobili stante, eidem efficitur dextra et sinistra, et superior et inferior, et anterior et posterior, præsens et absens, per mutationem transeuntis de situ ad situm sine omni mutatione quæ fit in columna. Relationis igitur essentia in columna existens quibus dextra et sinistra, superior et inferior, anterior et posterior, præsens et absens est, non est per multitudinem aliquam quæ sit in columna, sed potius per mutitudinem quæ est in differentiis situum ad columnam se præsentantium : propter quod idea una est, et ideæ pluralitas non est in ipsa nisi per rationem : quia diversimode ideata comparantur ad ipsam. Iste ideæ sunt rerum notiones : quia in processu suo sunt rerum formæ. Forma autem notio est et principium cognoscendi. Et quod dicit, quod conditor aspicit ad exemplaria, non est
dictum nisi per methaphoram : quia, sicut in inferioribus artifex operationem dirigens in exemplar, non errat : ita impossibile est errorem incidere in opificem primum, qui seipso suiipsius est exemplat. Has rationes dixit esse conditores, quia sola formæ dicuntur. Condere enim dicitur simul dare. Sola autem forma est, quæ simul totum esse donat. Quod autem dicebant has non esse qualitates advenientes, ideo dixerunt, quia lumen primæ causæ per omnem esse materiam diffundit, et in intimis unumquodque comprehendit, et ex intimis se diffundendo in totum omnia ad esse conducit : et ideo qualitas adveniens non est, sed ex intimis procedens forma ad actum et effectum producta, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter 1. Per hunc modum etiam non sunt scientiæ extraneæ ab exemplari venientes : sed sicut principia essendi, ita sunt principia cognoscendi. Per hoc autem quod formæ sunt et non imagines vel resonantiae, necesse est quod materiae non sint immixtæ, sed puræ et separatæ. Quia et imago per hoc quod refertur ad formam, forma est. Per hoc autem quod habet esse in materia, imago est : quia sic est de numero secundorum primum imitantium. Et ex hoc intelligitur quomodo omnia secunda et tertia et sic deinceps per ideam quæ forma est, referuntur ad primum archetypum. Ex hoc autem sequitur quod formarum participatio est substantiæ participatio sive substantialis formæ. Omnia autem eorum quæ per unum respectum unam etiam substantiam participant, participatio est immediata æqualis, ita quod nec secundum magis et minus, nec secundum prius et posterius : sicut patet in participatione individuorum ad speciem, et participatione specierum ad genus. Hæc igitur est Platonis positio quantum ad præsentem intentionem.
<--- Page Split --->
dum substantiam est, natura prior est bonitate ejus quod est ad aliquid relatio : ergo bonitates illorum sunt accidentia sicut et ipsa. Probatum est autem in septimo Metaphysicorum quod accidens non diffinitur nisi per substantiam. Ergo subjectum talis boni quod est qualitas, in ipsius cadit diffinitione boni : prius ergo est per naturam. Est autem bonum per formam boni, quod est causa omnis boni, sicut dicit Plato. Ergo subjectum natura prius est quam forma boni, quae causa omnis boni est. Ex hoc sequitur quod materiale et sensibile sit extremum quod est formalis idea, quod valde absurdum est : bonum enim in qualitate et quantitate et in ad aliquid et in aliis praeter substantiam, propagini assimilatur et accidenti entis per se : propter quod non erit utique una quaedam communis idea boni quod est in substantia, et boni quod est in aliis praedicamentis. Propago enim deducitur et respicit ad rationem et stipitem : et non est propago nisi per rationem ad illa, nec diffinitur nisi per illa : sicut et accidens non nisi ductum de substantia, nec esse habet nisi in illa, nec diffinitur nisi per illam : propter quod propago non est arbor, sed arboris aliquid : sicut et accidens non est vere ens, sed aliquid vere entis, qualitas vero dispositio est vere entis, et quantitas vere entis mensura, et ad aliquid respectus vere entis, et sic in omnibus aliis est : et similiter bonum aliquid in accidentium praedicamentis, cum accidens sit, in eo dicitur bonum quod est aliquid veri boni, hoc est, substantiae : et non dicitur per participationem formae alicujus quae secundum se bonum sit. Ab una ergo idea non dicitur bonum in substantia, et bonum in accidentibus.
Amplius autem quia bonum in ambitu Secunda 10. praedicationis aequaliter dicitur de ente : etenim bonum est in eo quod quid dicitur et substantia, ut puta Deus bonus, et intellectus sive intellectualis natura bona, et in quali dicuntur virtutes bonae, et in quanto mensuratum sive commensuratum
CAPUT XIII.
Quid sequitur ex opinione praedicta ?
Ex praedictis colligitur, quod secundum opinionem Platonis, omnia dicuntur bona participatione unius formae secundum substantiam et speciem : et sic omnia bona in nomine et ratione boni sunt univoca. Quorumcumque enim participatio est unius formae, si participatio immediata sit, omnia participabunt illud aequaliter, et non secundum prius et posterius. Unde Plato ferens istam opinionem, non posuit prius et posterius : et ideo dixit ideam boni non esse numerorum. Differentia enim causa numeri est : differentia autem in participatione ideae non est : omnium enim stantium sub una forma boni secundum Platonem unius et aequalis respectus est ad formam boni secundum se omnibus : quare causa est quare sunt.
Contra hoc autem esse videtur, quod bonum dicitur in eo quod quid sive substantia, et in quali, et ad aliquid. Bonum autem quod secundum seipsum bonum est et substantia, prius natura est eo bono quod est ad aliquid. Sicut enim se habet subjectum ad subjectum, ita forma ad formam, cum omnis forma in subjecto non sit nisi secundum potestatem subjecti. Substantia autem ad id quod est ad aliquid, prior natura est : quia in diffinitione omnis accidentis ponitur substantia. Ergo bonitas substantiae quae secun-
<--- Page Split --->
dicitur bonum, et in ad aliquid utile dicitur bonum, et in tempore sive in quando dicitur tempus sive bonum : propter quod astronomi student in electionibus horarum : et in loco sive ubi dicta sicut ad leucam sive plus venisse, et altera talia sunt, sed omnia prædicamenta bona. Et manifestum est utique, quod bonum prædicatum de omnibus his non est prædicatum commune quod universaliter quid sive quidditas sit ipsorum et unum, ita quod sit una natura in eis vel una forma specie in eis de quidus prædicatur : quia si sic esset, non diceretur prædicari in omnibus prædicamentis, sed in uno solo. Quæ enim prædicantur secundum unum nomen et unam naturam et unam rationem, univoce prædicantur : et hæc non possunt prædicari nisi de his quæ sunt in uno genere. Et cum bonum ad naturam rei quæ est bona pertineat, sicut nos olim in principiis hujus libri determinavimus, oportet quod bonum uniuscujusque de natura sua sit : unde bonum substantiæ substantia est, et bonum qualitatum qualitas est, et sic de aliis. Diversorum natura non potest esse forma una, quæ est causa bonitatum sic in omnibus. Hæc autem omnia inconvenientia contingunt Platoni : quia modum participationis boni non posuit diversum, et quia formas posuit non educi de materia, sed a datore esse extrinsæcus : quæ duo si non posuisset, nihil inconvenientium incurrisset. Bonum enim primum sic causa est bonorum, quod non ex seipso informat omne bonum, sed potius prima causa influit in secundam, et prima et secunda in tertiam, et hæ tres in quartam, et sic usque ad virtutes elementares, quæ proxime movent et generant. Virtutes enim elementares instrumenta sunt motorum et motuum superiorum : et ideo movent prout informantur ab illis, et ad intentionem primi motoris : sed forma influentiæ quæ in primo motore est indeterminata et universalis et separata, recepta in motibus secundis coarctatur. Concepta autem in virtutibus generanti-
bus hanc rem, est juxta propria et proxima : et cum influentia illa semper sit in eo in quo est secundum potestatem subjecti, non est ita purificative in proximo sicut in primo : et ideo proximum non tam puram tribuit bonitatem sicut primum. Differens ergo descensus illuminationum causat diversitatem rerum et bonorum : semper tamen relatio omnium est ad primum, quod est omnium bonorum causa. Hujus autem exemplum est, si faciem claram et venustam opponamus speculo adamantino, quod omnibus speculis pulchrius est : et illi speculo aliud speculum opponamus, quod sit de vitro puro : et illi secundo speculo rursus opponamus tertium, quod sit de ferro fuliginoso bene terso : et illi rursus aliud, quod sit de lapide nigro polito. Una est reflexio in omnibus his quantum ad formam : sed reflexa ab adamante valde est clara : a vitro autem reflexa jam incipit obscurari : a chalybe autem sive ferro reflexa, nube obducta videtur : a lapide autem reflexa, lineamenta nulla repræsentat, sed confusa resonantia est, sicut cinere cooperta scintilla parumper micans per cineres. Item si posuisset de materia educi formas, percepisset quod formarum esset diversitas secundum diversitatem principiorum quæ sunt in materia, et non omnia essent formata ab una forma genere vel specie : et quia hæc omisit, inconvenientia quæ induximus, contingunt ei.
<--- Page Split --->
CAPUT XIV.
CAPUT XV.
Quod secundum Platonem sequitur, quod omnium bonorum sit una scientia.
De objectionibus quæ fiunt contra Platonem in eo quod dicit bonum per se.
Amplius autem omnium eorum quæ sunt secundum unam ideam sive formam, est una scientia, quia eadem sunt principia essendi et cognoscendi, sicut in principio Physicorum probatur. Dicit autem Plato quod omnium bonorum est forma una : et secundum hoc omnium bonorum esset utique quaedam scientia una : nunc autem multæ sunt : et quod minus videbatur, etiam eorum quæ sunt sub uno prædicamento bona, non est scientia una, ut puta temporis sive quando boni. In bello quidem cognoscere bonum tempus, est scientiæ militaris, in ægritudine etiam cognoscere bonum tempus in quo homo exerceatur secundum suorum laborum et officii congruentiam, est scientiæ quæ dicitur exercitativa. Et hoc Græce significantius dicitur. In Græco χρόνος tempus est in communi dictum. Carios autem vocatur tempus omnino congruum ad id quod est in tempore relatum. Ita locus in quo communiter locus dicitur. Diæta autem dicitur ubi congruum. Cum igitur scientiæ sic multæ sint, oportet diffinitiones scibilium multas esse et principia multa. Quorum autem diffinitiones diversæ et principia, eorum non est una participatio unius formæ.
Quæret etiam aliquis, quid volunt dicere Platonici per hoc quod dicunt unumquodque per se, sicut dicunt per se hominem, et per se bovem, et per se asinum? Quæret enim rationabiliter, si una ratio sit diffinitiva ejus quod dicitur per se, et ejus quod dicitur participatione ejusdem, sicut per se in homine, et in homine participante hominem per se, una et eadem ratio est diffinitiva quæ hominis est diffinitio : secundum enim quod homo uterque est, nihil differt participans a participato. Si autem sic est in bono per se et in bono secundum participationem : non enim differunt in eo quod bonum sunt. Sed hoc falsum est, quia secundum hoc perpetuum non esset magis bonum quam temporale. Et hoc per simile ostenditur : quia si duo sint alba æqualis albedinis et inæqualis temporis, non est album quod diuturnius est, quam quod unius diei. Hoc autem totum ideo contingit, quia Plato posuit, quod in mechanica participatione, licet dicatur bonum formatum ab eo quod est per se bonum, non tamen formans in forma differt a formato, sicut nec generans univoce in forma differt a generato, et æternitas vel tempus longum vel breve nullam faciunt differentiam quantum ad for-
<--- Page Split --->
mæ rationem. Sequitur autem ex hoc, quod æternum et temporale, et corporale et incorporale sunt unius et ejusdem rationis, et causa et causatum unius sunt rationis : quæ omnia negavit Plato, quod omni contrariantur veritati. Unde etiam ab ipsa veritate coactus negavit ea.
Propter quod Pythagorici probabilius videntur dicere, ponentes per se unum principium esse et causam entium et bonorum : eo quod naturam unius ostendunt esse perfectam et salvativam : quia unaquæque rerum manens in uno indispersa et indivisa, perficitur et bonificatur et salvatur, dispersa autem abit et dilabitur. Et in bonorum coordinatione unum posuit Pythagoras. Pythagoricos autem Speusippus sequi videtur : et hic Speusippus Platonis philosophi consanguineus : erat enim Surridemontis filius, qui fuit fratruelis Platonis, natus ex Apocone quæ soror Platonis fuit. Platonis autem auditor fuit et successor academiæ in centesima octava Olympiade. Hic autem conscripsit et maxime physica, austerus secundum aspectum et ad summum velocis.
De his quidem quamvis sit alius sermo magis (methaphysici enim est determinare), de his tamen ut facilior sit doctrina, aliquid de his dicere oportet. Cum igitur omne bonum sit in eo quod ultimum finem attingit, quo habito perfectum est ad agere secundum seipsum, Pythagoras principia unius fecit esse boni principia. In ordine autem bonorum decem posuit esse principia, scilicet terminum, perfectum, unum, dextrum, masculinum, rectum, lumen, tetragonum, quiescens, bonum. Ad ultimum enim quod non est terminatum, non procedit : quia principia ejus non sunt terminata ad unum : propter quod in essentia et viribus remanet infinitum. Similiter perfectum est, cui nihil deest et ultimum attingit. Ultimum autem unum est, et omnia alia uniens est. Unum etiam in se indivisum et divisum ab aliis, quod non potest esse, nisi forma uniente et dividen-
te. Forma autem ad actum relata, finis est. Dextrum etiam unde motus est, et ideo perfectam habet virtutem moventis perficit et unit et determinat. Masculinum similiter generans est ex seipso, nec indiget femina nisi per accidens propter locum et materiam : femina autem penitus imperfecta, et ideo appetit masculum, et ad id quod extra se est, dependens est. Similiter rectum in quantitate se ipso participat, nullo indigens, totum stans infra suos terminos,ita quod primo puncto regitur totum. Curvum autem in hac unitate simplicitatis non consistit, quia medium ejus exit ab extremis. Similiter lumen quod hic vocatur processus primea influentiae primea causae, in simplicitate est et unitate : et uniendo de se trahit omne quod illuminat. Tetragonum etiam ab uno simplici oritur, quod est ductus unius et ejusdem lineae in seipsam. Similiter et quiescens non quiescit nisi tangendo unum quod est finis motus : quiescit autem quando sui nihil distat ab illo, cum omnis motus distare faciat. Et ex his ultimum consequitur bonum, quod est finis adeptione. Cum igitur Pythagoras unum dixerit esse principium, et ostendit qualiter omnia referuntur ad unum, participando proprietates unius quae sunt salvativae et bonificativae : multo probabilius dixit causam boni, quam Plato qui posuit quod unum per se bonum causa bonitatis est in omnibus, et articulate non demonstravit qualiter diversa bona participant bonum principium.
Est autem hujus ratio, quam quidem alii assignaverunt : quia scilicet virtus et bonum in unitate consistit, malum et vitium est omnifariam, sicut in antehabitis diximus : et ideo rationabiliter bonum refertur ad unum sicut ad principium, melius quam per se bonum, cujus ratio assignari non potest, qualiter in diversa ratione bonis existentibus, conferat boni participationem.
<--- Page Split --->
bona sunt : et hæc secundum modum alium et alium sunt bona. Aliquando enim mala in se relata ad aliud suut bona, sicut incisio et coctura relata ad sanitatem, bona dicuntur.
Manifestum est igitur quod dupliciter utique dicitur bonum : est enim quoddam secundum seipsum, scilicet quod propter se diligimus : aliud autem propter quod alterum bonum est, quo illud quod diligimus obtinemus : sicut utraque sunt quae induximus, scilicet factiva, conservativa, et contrariorum prohibitiva. Ista enim non diligimus nisi propter hæc quæ per se diligimus. Si enim ista non facerent vel conservarent illa, ista non diligeremus. Et sic patet quod illa quæ propter aliud diligimus, rationem bonitatis accipiunt ab his quæ per se diligimus, et non a prime ideæ informatione vel participatione. Si ergo dividentes distinguamus e a quæ sunt bona secundum se sive per se, ab his bonis quæ propter aliud bona sunt, et ideo utilia dicuntur, et intueamur quod secundum se vel per se bona dicantur secundum unam ideam sive formam : tunc clare videbimus inconvenientia quæ sequuntur contra Platonem. Secundum seipsa enim sive per seipsa bona, sunt talia bona qualia aliquis ponit quod et solitaria, scilicet sine omni adjuncto, ut puta est scire sive providere secundum prudentiam, et sicut videre quia dulce est lumen oculis et suave videre solem : et similiter voluptates quædam, sicut est voluptas et delectatio quæ non habent contrarium, sicut delectari in hoc quod est scire quod diameter asimeter est costæ : et honores quidam. Hæc enim sunt partes honestatis, de quibus dicit Tullius quod per se diliguntur : hæc enim quamvis aliqui propter aliud aliquando prosequuntur, tamen ponuntur esse de numero bonorum quæ secundum se bona sunt. Diximus enim in præcedentibus quod propter se opponitur ad accidens, et propter aliud ad id quod per se diligitur, et non per accidens nihil prohibet ad aliud referri quod per ipsum
CAPUT XVI.
Qualiter ex ipsa multiplicitate boni opinio Platonis impugnatur ?
His autem quæ a Platone dicta sunt dubitatio quædam subapparet. Subapparere autem dicimus, quod ex ipsa ratione Platonis habet occasionem. Est autem dubitatio propterea quod sermones Platonis non de omni bono secundum omnem boni multiplicitatem dicuntur. Similiter autem secundum doctrinam Platonis non omne bonum videtur fieri participatione unius ideæ boni. Sermones enim Platonis non dicunt nisi qualiter bonum est, quod a prima idea boni secundum boni formam procedit. Bona autem videntur dici dupliciter, scilicet secundum se, et ad aliud. Secundum seipsa autem videntur bona secundum unam illam speciem boni, qua bonum dicitur per se, et non secundum accidens bonum est. Per se autem et non secundum accidens bona sunt, quæcumque per se sive secundum seipsa et non per accidens prosecuta sunt a nobis et dilecta. Hæc autem sunt, ut dicit Tullius, quæ sua propria vi nos trahunt et propria dignitate naturali nos alliciunt, et non per accidens. Illa vero bona quæ ideo dicuntur bona, quia bonorum quæ propter se diligimus, sunt factiva sive conservativa aliqualiter, vel quia contrariorum prohibitiva, propter hoc oportet dici bona ut relata ad hæc quæ secundum se
<--- Page Split --->
intenditur obtineri. Cum igitur sic multiplex dicatur bonum, in eo etiam quod per se bonum est, quaeramus a Platonicis, unde venit ista multiplicitas bonorum ? aut enim dicunt multa prater ideam, aut nihil prater ideam esse bonum. Si enim multa prater ideam dicant secundum se esse bona ideae : quia prater ideam rationem boni ab idea non accipientia erunt bona : et sic vana est idea quae ponebatur causa quare omne esset bonum. Si autem dicatur quod haec quae secundum se bona sunt, sunt de numero eorum quae ideae secundum se ipsa bona sunt, oportebit boni rationem apparere in omnibus illis, sicut una ratio albedinis in nive et cerusa in eo quod alba sunt. Sed hoc falsum est. Honoris enim et prudentiae et voluptatis aliae et differentes rationes sunt distinctae in eo quod bona sunt. Non est igitur bonum commune in quantum praedicatum in istis, quod secundum ideam unam participatam ab omnibus bonum dicatur. Quorum enim hoc modo est una idea, horum est una forma praedicata, et una ratio diffinitiva in omnibus.
CAPUT XVII.
Quod inutilis est positio idearum ad civilia.
Cum autem multipliciter dicatur bonum, multiplicitas illa oportet quod determinetur. Quaeritur ergo qualiter uti-
que dicatur, sive secundum quod genus multiplicitatis? Non enim videtur multiplicitas puri æquivoci, quia multiplicitas boni non assimilatur his quæ dicuntur casu æquivoca. Casu autem æquivoca dicimus, quæ sola casuali impositione unum nomen acceperunt. Quamvis enim æquivocum ad univocum reducatur, non tamen ita reducitur quod unio sit : sed ad unum reducitur quod secundum proportionem commune est, sicut est mordax esse vel nocivum, ad quod respexerunt qui nomen imposuerunt, unum nomen dantes coelesti et marino et latrabili quod est canis. Mordax tamen esse dentibus latrabili convenit et marino : marino quidem per insidias et defensionem, latrabili autem per iram et custodiae fidelitatem, coelesti autem non convenit nisi per nocumenti immissionem : et hæc non conveniunt nisi in communi effectu, qui est illatio nocumenti. Talibus æquivocis boni multiplicitas non assimilatur : sed certe aut ei assimilatur multiplicitati quæ est multa esse bona, eo quod sunt ab uno quod est eis causa bonitatis : vel ei quod est multa esse bona, eo quod sunt ab uno, quia omnia contendunt ad unum bonum quod eis finis est. Cujus exemplum est, quod medicus Hippocrates vel Galenus medicus dicitur. Medicus autem dicitur apothecarius. Servus commixtione specierum subserviens medico, medicans etiam dicitur imitans medicum, et medicus dicitur clyster vel instrumentum. Omnia autem hæc medici accipiunt nomen per univocationem ad unum medicum, qui vere medicus est : secundum tamen diversos modos ad actum illum referuntur : ita tamen quod solus medicus operatur hunc actum secundum causam quæ in ipsa est medicina : alia autem omnia quantum possunt imitantes medicum, non artem, sed diversas potentias quas habent, imitantur. Exemplum autem eorum quæ contendunt ad unum, est : sanum dicitur animal, et præcipue homo qui inter cætera magis in æqualitate consistit. Sana etiam dicitur crina,
<--- Page Split --->
et sana dicitur medicina, et sanus cibus: et sanitas finis est quem per se appetit homo et medicus. Sanitas autem primo et per se est in homine sicut in subjecto. In urina autem est sicut in indicante. In medicina autem sicut contrarium removente. In cibo autem sicut in faciente vel conservante. Vel forte dicitur secundum similitudinis simplicitatem ad analogiam sive proportionem. Sicut si dicamus, sicut in corpore est visus, ita in anima intellectus : ad unum enim fit proportio quod est illustratio cognitorum, sensibiler quidem in visu, intellectualiter autem in anima.
Et quamvis omnia haec multiplicitas in bono possit inveniri, eo quod multa sunt bona, quia sunt a bono, et multa bona, quia ad bonum : tamen de his relinquendum est nunc. Certificare enim de ipsis proprium est magis alterius philosophiae. Si enim de communi loquamur secundum intentionem qua prædicatur de pluribus, logici est determinare multiplicitatem ipsius. Si vero loquamur de communitate rei, talis multiplicitas determinanda est a metaphysico : in quinto enim illius scientiae de hujusmodi tractatur. De ideis autem disputare relinquendum est : in tertio decimo enim Metaphysicae proprium est loqui de illis.
Ex his autem quae hic dicta sunt, hic relinquitur, quod si illud unum bonum quod communiter de omnibus bonis praedicatur, et quod est quidditas illorum, ut dicit Plato : vel etiam si illud est separabile quid, secundum seipsum existens et materiae non immixtum, sicut dicit Plato : et manifestum est hoc quod nec operatum est ab homine, nec possessum ab eo. Separatum enim homo operatione sua non acquirit. Et quod operatione non acquirit, possidere non potest, ita quod ad usum habeat. Nunc autem videmus quod talem bonum operatum et possessum ab omnibus intenditur civilibus et artibus et doctrinis et electionibus et actibus. Bonum igitur civile separatum secundum se non est.
Forte etiam videbitur alicui civilia bene consideranti, quod melius et universalius sit, quod bonum civile cognoscatur esse de numero bonorum quae sunt possessa et operata : hoc enim movet intentionem operantium : et ideo operata res hoc habentes prae oculis velut exemplum magis sciunt quae sunt in ipsis bona propria. Omnis enim operans per rationem cognitum sibi et certum praestituit finem, ad quem omnes suas operationes et terminat et scit se adeptum esse quod concupiscit : et si finem non praecognosceret, nesciret quando finitam haberet actionem, sed vagaretur in incertum. Patet igitur quod civile non est aliquid separatum bonum, et quod separatum bonum ad civilia penitus est inutile.
CAPUT XVIII.
De infirmitate et inutilitate sermonis Platonis.
Sermo igitur Platonis quamdam et non simpliciter habet probabilitatem. Probabilitas enim simpliciter aliquid habet rationis in re. Quædam autem et non vere probabilitas est, quæ apparentem et non existentem habet probabilitatem. Si enim vere probabilitas esset, ab artibus et doctrinis non discordaret. Videtur autem scientiis et artibus dissonare. Omnes enim artes et doctrinae et electiones et actus quoddam appetentes bonum, et inquirentes bonum quo indigent ad sui perfectionem, derelinquunt tamquam sibi
<--- Page Split --->
inutilem, cognitionem illius boni separati quod posuit Plato. Si autem esset bonum civile, tunc magnum esset auxilium in cognitione ipsius ad totius civilis vitae incrementum et profectum : et non rationale esset quod tale auxilium omnes ignorarent artifices, et nullus requireret cognitionem ipsius. Eo ipso ergo quod relinquant, ostendunt quod inutilis est ejus cognitio ad vitam civilem. Inutile ergo est bonum ideale : quia non posset dicere Plato, in quo rector vel faber juvaretur ad suam artem per cognitionem boni separati idealis. Nec posset dicere qualiter melius militat, et magis miles est, qui ideam militiae sive boni militis contemplatus est separatim in mente divina, quam qui non est contemplatus. Ex contemplatione autem finis proprii et boni multum quilibet juvatur in arte sua.
Bonum igitur proprium bonum civile est, et non bonum universale separatum. Hoc autem et alia ratione videtur. Videtur enim medicus non intendere universalem sanitatem et separatam, sed eam quae est hominis privatam et pro priam : et non tantam eam quae est hominis, sed magis eam quae hujus est hominis Socratis vel Calliae, senis vel juvenis, talis vel talis complexionis, in loco tali vel tali commorantis, et secundum alias dispositiones appropriatam. Medicus enim secundum unumquemque et dispositiones uniuscujusque medicatur differenter : et sic est in aliis artibus. Civilia ergo bona propriissima sunt : et universale separatum nullum profectum facit in eis. De bono igitur humano et civili secundum opiniones aliorum in tantum dictum sit.
<--- Page Split --->