TRACTATUS IV
DE MODO PROCEDENDI IN HAC SCIENTIA ET DE AUDITORE.
CAPUT I.
Quod in hac scientia non debet exquiri certitudo, sed sufficit figuralis osten- sio.
Quid sit materia mo ralis ?
De hac autem materia sufficienter nos reputamus dixisse, si manifestaverimus eam per tales propositiones et rationes quas materia subjecta, de qua intendi- mus, admittit. Materia enim hujus scien- tiae sunt res pertinentes ad vitam secun- dum quod ad felicitatem deserviunt: et actiones voluntarie quae sunt circa res illas quibus injunctae sint, tamen uniun- tur per analogiam ad unum, sicut saepius dictum est. Cum autem in omnibus scien-
tiis ex diffinitionibus procedatur, pro- cessus manifestationis rei est, secundum quod numeratur diffinitio. Et ideo alius est modus demonstrandi in naturalibus, ubi diffinitio concipit materiam sensibi- lem: et alius in mathematicis, ubi con- cipit diffinitio materiam intellectualem: et alius in mechanicis, ubi nullam conci- pit, sed ex simplicibus substantiae princi- piis diffinitio componitur. Et similiter alius modus erit in moralibus, ubi omnia pendent ex voluntate, et nihil est per- manens in modo uno. Quamvis enim sermo in communi enuntiatione rerum non mensuret res ut sunt: tamen sermo diffinitivus ex propria rerum natura ac- ceptus, mensura est rei et per propriam rei formam et rationem. Et ideo dicitur quod non sermonis res, sed rei sermo sub- jectus est: quia sermo diffinitivus da- tur ex primis rei principiis: nec potest esse, quod res contingens et mutans in se et in causa, aliquid certum et necessa- rium habeat per quod ostendatur, nisi forte per abstractionem in universali ac- cepta. Sed ille modus logicus est et va- nus, et morali scientiae non proprius. Ergo de hac scientia dicetur utique suffi- cienter, si secundum subjectam mate- riam manifestetur. Non enim habet de-
<--- Page Split --->
monstrationem, sed qualemcumque manifestationem. Sicut enim diximus, illa quae simpliciter est certitudo quae est ex necessariis quae impossibile est aliter se habere, non in omnibus est requirenda. Quædam enim contingentia sunt nullam habentia necessitatem, de quibus non accipiamus scientiam, tamen quacumque accipiamus existimationem et conjecturam quam valde nocivum esset negligere, cum in talibus tota sit conversatio humana. Ex talibus ergo in moralibus procedere oportet, quae habent certitudinem quam permittit materia, nec ultra exigendum est.
Hujus simile in conditis : condita autem dicimus quaecumque per operationes conduntur et constituuntur apotelesmata. Si enim ars in communi acceptione sumatur, erit quaedam speculativa, quaedam operativa. Et speculativa quidem est, quae rationes rerum non relatas ad opus considerat: quae rationes cum ad res referantur, necesse est talem habere certitudinem, qualem permittit rei natura. Operativa autem ars est, in qua nihil nisi operatio intenditur, sicut viellatio, et hujusmodi. Factiva vero est, quae est apotelesmatis constitutiva, quam paulo ante diximus conditivam esse. Quamvis enim ars factivum sit principium cum ratione, tamen in omni arte haec tria sunt, scilicet comprehensio principiorum dirigentium, et hoc est speculationis, et operationes artis, et res circa quas operantur : et secundum diversitatem materiae actuum diversae requiruntur ab artibus perfectiones, et praecipue in artibus quae dicuntur conditivae. In illis enim est opus stans, in quo relucet artificis diligentia. Cujus exemplum ponit Eustratius in arte quae est factiva imaginum : haec enim potest fieri per pictoriam, vel incisoriam, vel illam quae est ars latomorum. Pictor autem faciens imaginem, pincello utitur, cujus extremitas ad subtilitatem pili terminatur, et paulatim curvabile est in grossos et subtiles tractus secundum quod pictor voluerit. Colore autem utitur pro
materia qui liquidus est, et ubique tingit et variat ad omnem pictoris voluntatem. Et ideo a diligentia pictoris requiritur, quod perfectam faciat imaginem prototypum repræsentantem in omni dispositione lineamentorum. In figura autem incisionis : quia pars a parte non eruitur, nisi per instrumentum forte et acutum, et non potest esse subtile et parvum, ideo subtilissimis inhabile est. Materia etiam dura in minima non divisibilis sine fractione. Propter quod non obedit ad minimorum membrorum repræsentatonem. Unde a diligentia incisoris non requiritur, quod in omnibus repræsentantem prototypum imaginationem faciat instrumentum. In arte vero latomorum materia lapis'est, qui comminubilis est. Instrumentum vero malleus hebetem angulum habens : quia aliter ad duritiam lapidis retunderetur. Propter quod a latomo non requiritur, nisi quod faciat imaginem ut in majoribus repræsentantem : et sic est in omnibus. Non justum esset quod in moribus requireretur certitudo quam rei natura non permittit : hoc enim esset destruere naturam rei propriam, et ignorare rerum principia. Sicut enim jam diximus, in uno genere non unus modus certitudinis, sicut diximus de imaginativa quae aliquo modo statuaria vocatur. Patet igitur quod certum simpliciter non in omnibus sermonibus est quaerendum, quemadmodum neque medicis unus requiritur modus certitudinis : cum etiam in uno eodemque genere non unus modus certitudinis et diligentiae requiratur.
<--- Page Split --->
CAPUT II.
Quod maximae variationi subjacent quae sunt de conversatione hominis : et ideo certum simpliciter non est in eis.
Ea autem quae sunt de hominis conversatione, in quibus per se bonum quaeritur, tantam habent variationem et apud diversos errorem, quod ea quae dicuntur justa et casta non ex natura rei, sed lege per voluntatem humanam videantur esse determinata. Quod enim hi dicunt justum, alii autem dicunt esse injustum : et quod apud istos est castum, ab aliis incestus reputatur. Nec potest esse sine errore quod dissonum est. Et quae tantae subjacent variationi, quod variatio eorum causa erroris est, certitudinem non habent : et ideo in talibus non est requirenda. Bona enim justa de quibus civilis intendit, tantam habent differentiam apud homines, et ex differentia tantum errorem, ut videantur lege sola esse, natura vero non. Cum enim natura unum sit apud omnes et naturae ratio : si constans esset natura justorum et castorum, eadem essent justa et casta apud omnes. Nunc autem diversa sunt et lege diversorum diversimode determinantur. Concubinatus enim in incestum ab antiquis legibus non determinabatur, qui tamen secundum nostras leges incestus est. Nec hoc est tantum in his quae apud diversos legibus diversis diversimode determinantur et statuuntur, sed
etiam quae apud omnes sunt bona. Apud omnes enim divitie instrumentalter deserviunt ad obtinendum quod quisque appetierit : et fortitudo quae est robur corporis quae Graece txyo; vocatur, apud omnes valet ad difficilium operationum et contrariorum repulsationem, sicut et ipsa vera fortitudo valet ad defensionem patriae et civitatis : et tamen haec quae apud omnes bona sunt,mala sunt quibusdam per occasionem : contingunt enim ex ipsis multa detrimenta. Multi enim jam perierunt propter divitias, vel per latronum insidias, vel tyrannorum violentias, vel proditione civium. Multis etiam fortitudo propria causa fuit interitus. Et sic etiam ea quae apud omnes bona sunt, errorem accipiunt, et mala quibusdam efficiuntur : sicut et in proverbio dicitur, quod aliquando in bonis periclitatur natus lamento parentum, scilicet quando bona perduntur et vita salvatur, quae non salvaretur si bona non perderentur.
Ex praedictis igitur patet, quod talem quemdam errorem habent etiam bona quae apud omnes bona sunt : quia multis contingunt detrimenta ex ipsis. Jam enim quidam perierunt propter divitias, alii vero propter fortitudinem. In talibus igitur certe necessaria principia et propositiones ex quibus demonstrentur, haberi non possunt. Sicut enim diximus, ea etiam quae videntur vel sunt bona, multis fiunt detrimenti causa, praecipue in corporalibus. Quatuor enim sunt in corpore virtutem corporis perficientia, videlicet sensuum vivacitas, pulchritudo, robur, et sanitas, quae respondent quatuor virtutibus cardinalibus in anima. Sensuum enim vivacitas prudentiae, pulchritudo temperantiae, robur fortitudini, sanitas justitiae aptatur : quia utraque in quadam mensuratione consistit : quia licet bona sint, tamen ex ipsis quidam in periculum inciderunt1.
1 Nota in hoc cap. pulchra de firmitate et mutabilitate bonorum et justorum a civili con-
<--- Page Split --->
liter est ad esse quamvis non sit ars, tamen rationes sunt ad electionem vel fugam inducentes ex talibus propositionibus ambiguis ambas partes contradictionis ambientibus, ex quibus saepe ostenditur aliquid ad vitam conferens, vel ut nunc, vel ut simpliciter. Circa hoc autem quod est in paucioribus non potest esse ars vel ratiocinatio, sed casus et fortuna, ut secundum hoc quod est pulchre et decenter fortunas vel infortunia ferre, homo moralis ex ratione rationalium principiorum ordinatur. Ex omnibus igitur inductis constat quod amabile est de talibus, et ex talibus dicentes (potius quam docentes) grosse et figuraliter veritatem ostendere, et de his qua frequentius contingunt, et ex talibus principiiis dicentes, amabile est talia etiam concludere. In moralibus enim non est opponens, qui aliquas leges oppositas in aliis scientiis sequi possit. Et ideo non docet, quia docens assignat causam : unde posse docere signum scientis est, sicut dicit Aristoteles in primo Metaphysice. Sciens autem non est moralis. Igitur moralis nec docet, nec vere probat, sed persuadet quacumque ostensione.
Seneca et Tullius grosse scripserunt de moralibus. non pura ostensio veritatis. Figuraliter enim dicimus, quando ex exterioribus rei qua exterius rem terminant et essentialia non sunt, aliquid ostenditur, in signis scilicet et proprietatibus aliquid quasi pingendo ostenditur de veritate, de his scilicet qua et frequentius contingunt, etsi aliquando interrumpantur. Et quando ex talibus principiiis et propositionibus procedimus, sufficere dicunt quod talia concludantur.
Non enim omnia semper sunt in una necessitate : et interruptio necessarii facit contingens ex ipsa materiae variatione. Et contingens tribus modis est, scilicet ut in pluribus, ut sunt opera opinionem efficientia. Circa hoc autem quod equa-
CAPUT IV.
Qua e concedere debeat auditor, qui loco respondentis est in moribus ?
Eodem autem modo intelligendum est de auditore, qui vice respondentis audit dicentem et persuadentem in moribus,
<--- Page Split --->
ex officio suo tenetur recipere per consensum unumquodque supradictorum secundum probabilitatem vel æstimationem quam habere potest ex talium principiorum persuasione. Quod si non faciat, protervus est et malus socius, impediens commune opus. Uniuscujusque enim viri disciplinati in quacumque discipina officium est, ut de unoquoque genere tantam ab opponente requirat certitudinem, quantam patitur natura rei cujus requirit ostensionem. Et si ultra urget opponentem, sophisticus est et protervus : moribus enim non competunt deceptiones sophisticæ et protervæ contentiones : quinimo per hoc corrumpitur conversatio humana. Propter quod ex parte auditoris qui vicem habet respondenti, per peccatum est, si acceptat per consensum opponentem in mathematicis quæ demonstrabilia sunt, persuasiones ponentem ex probabilibus, et si exspectat a rhetore demonstrationes quas in rhetoricis habere impossibile est. Rhetorica enim omnia præsupponit et suspicioni instititur et non demonstrationi. Auditor ergo si bonus sit, non est auditor tantum exterius, sed sicut in disciplinis demonstrationis audiens auditum refert ad causæ cognitionem, et stat in necessitate consequentiae conclusionis, et ulterius nihil quærit : et similiter auditor in logicis auditum refert ad considerationum probabilitatem, et stat in consequentia opinata : et sicut in rhetoricis judex qui auditor est, auditum refert ad allegationes, et stat in præsumptione et suspicione sibi facta : ita in moribus auditor omne auditum referre habet ad electionem vel fugam, et stare in opere. Non enim hic loquimur de auditore qui audit scientiam docentem in schola, sed de eo qui auditor est diligens scientiæ utentis : aliter enim finis hujus operis non esset ut boni efficeremur, sed esse alicujus contemplationis gratia. Sicut enim diximus, sicut docenti proprium est ex probabilibus dicere, eodem utique modo etiam recipere debitum est unumquodque dictorum ab
auditore. Disciplinati enim in qualibet disciplina proprium est in tantum certitudinem inquirere ab opponente secundum unumquodque genus, in quantum rei illius generis natura recipit et permittit. Proximum enim videtur esse, ita quod inter unum et alterum in peccando nihil est medium, mathematicum persuadentem auditorem acceptare, et rhetoricum demonstrationes expetere. Disciplinatum autem dicimus eum, qui a magistro eruditur : dicitur et qui de singulis docet et audit prout exigit rei natura. Eadem enim sunt principia cognoscendi et essendi : et quando principia essendi mutant, necesse est mutare cognitionem.
CAPUT V.
Qualem auditorem oportet esse in hac scientia?
Qualis autem auditor esse debeat, ex universali accipere possumus si officium eruditi intendamus. Universaliter enim verum est, quod unusquisque bene judicat eruditus ea quæ cognoscit : et horum quorum cognitionem habet, est bonus judex. Igitur secundum unumquodque genus rerum, verum est quod eruditus in illo genere bene judicat, quod ex inductione eruditorum in qualibet materia probatur. Simpliciter autem qui circa omnia eruditus est, bene judicat : cognitionem enim rerum habet propriam :
<--- Page Split --->
quia, sicut in geometricis, gnomus ut aequiparet quadrangulum, apponitur supplementum quod conveniens est : ita per hanc scientiam mensuratur et assumitur omne quod illi scientiae concordat. Gnomus enim vocatur quadrangulum circa diametrum consistens cum duobus supplementis. Quilibet enim eruditus planum apud se habet per quæ judicat ea de quibus eruditus est : et licet non possibile sit unum aliquem circa omnia esse eruditum, tamen in omnibus ita est divisum, quod eruditus circa omnia divisim bene judicat de ipsis.
Sic igitur etiam in hac scientia omnis auditor in moribus qui judicare debet audita ad electionem vel fugam, dicitur esse eruditus circa moralia. Eruditio autem non provenit alicui in moralibus nisi per experientiam et perseverantiam in difficilibus artibus. Non enim loquimur hic de auditore qui scientiam docentem audit in schola. Talis enim ad rationem confugiens quaerit philosophari et non esse bonus : et sicut dicit Aristoteles, nunquam habebit bene animum sic philosophans : sed illum bonum dicimus auditorem qui in scientia utente auditum ad electionem refert et ad opus. Hic enim non est judex eorum quorum non habet notitiam, nec ea eligit qui dijudicare non potest. Unusquisque enim, sicut diximus, judicat bene quæ cognoscit: et horum est bonus judex secundum unum quodque. Igitur bene judicat eruditus in quolibet. Simpliciter autem, id est, universaliter loquendo, circa omnia bene judicat, qui circa omnia est eruditus: et si non circa omnia simul, tamen in quolibet genere est eruditus : et hoc nihil habet instantiae. Eruditio enim est cognitio sive disciplina per quam aliquis extra ruditatem ponitur sui intellectus : et hoc in minoribus quæ in singularibus sunt operationum et circumstantiarum, non nisi per experientiam fieri potest : eo quod talia in universali ratione doceri non possunt : et ideo auditor proprius
djudicans sermones propositos, debet esse expertus.
CAPUT VI.
Quod nec juvenis nec passionum insecutor, est auditor scientiae moralis.
Ideo politicae sive moralis scientiae non est proprius auditor juvenis : hic enim inexpertus est eorum actuum sive operationum quae sunt secundum vitam humanam. Rationes autem morales omnes sunt in his principiis, et de his conclusionibus. Amplius autem passionum insecutor existens, inaniter audiet quantum ad auditum, et inutiliter quantum audita ad electionem et opus non refert. Et hoc est ideo, quia finis auditus moralis non est cognitio : parva enim cognitio est in his : sed finis ejus est actus sive operatio. Et horum ratio patet ex praeinductis.
Contra praedicta tamen Eustratius Estratiis obobjicit dicens, quod secundum hoc ignoranti et turpi haec doctrina inutilis est : studiosus autem non indiget ea. Videtur ergo quod omnibus sic inutilis est, studiosis scilicet et bonis et malis. Solvit Response. autem ad hoc duobus modis. Primo quidem quod haec doctrina bonis licet non sit utilis ad fieri bonos, tamen ad hoc est utilis, quod per rationem judicare sciant et velle, quae ante ex sola consuetudine dijudicaverunt et voluerunt. Malis autem etsi non proficiat ad electionem vel voluntatem, tamen ad hoc proficit quod ostendat in quibus et quantis sint mali :
<--- Page Split --->
Scientia moralis est curativa animarum.
et sic omnibus prodest. Secunda solutio est, quod sicut medicinalis est curativa corporum, ita moralis curativa est animarum. Unde sicut in medicina est medicina præservativa, conservativa, curativa : ita est in morali, quod in quibusdam curat et præservat studiositatem ne amittatur, et in quibusdam curat et facit morum sanitatem. Hoc autem facit medicus aliquando ostendendo, aliquando operando. Moralis igitur docens omnibus prodest ostendendo studiositatis viam : quamvis non prosit omnibus operando et perficiendo virtutem.
Hæ Eustratii solutiones solvunt quod objectum est : quia quocumque modo prosit ostendendo omnibus, prodest juvenibus et senibus, et studiosi et pravis : dictum est autem et per hypothesis suppositum, quod juvenibus et pravis non prodesset. Propter quod dicendum, quod auditor moralis scientiæ quæ est in usu morum, est qui audit, et potius ex amore recipit auditum quam ex probatione, et omnem auditum ad electionem refert vel fugam : non autem eligit quod non dijudicat, nec dijudicat nisi de quibus eruditus est. Eruditio autem non est nisi per cognitionem singularium in quibus est actus. Juvenis igitur proprius auditor hujus scientiæ non est, eo quod est inexpertus. Passionum autem insector est motuum irrationalium insector : quia, sicut dicit Aspasius, passio est irrationalis animæ motus, quando scilicet anima irrationaliter movetur ab una quatuor passionum, quæ (sicut ipse dicit) sunt tristitia, timor, concupiscentia, et voluptas. Tristitia enim est motus præ-
sentis mali, timor autem fuga futuri, concupiscentia autem appetitus boni futuri, et voluptas irrationalis fruitio boni præsentis. Talibus enim passionibus detentus, nec experiri potuit oppositum, nec amare potuit auditum.
Et ex his patet, quod nihil differt quantum ad rationem auditoris juvenis secundum aetatem qui inexpertus est, vel ille qui secundum morem est juvenilis, quia vivit secundum passiones, et prosequitur singula ad quæ passionibus propellitur. Talibus igitur inutilis est cognitio ista, quemadmodum his qui incontinentes sunt. Incontinens enim est qui vi passionis semper ad illicita propellitur. His autem qui secundum judicium rectæ rationis omnia sua desideria perficiunt et operantur, multum utile erit de his scire et audire. Et quidem de auditore et de eo qui dicere habet sine operatione, et qualiter demonstrandum est sive ostendendum in ista scientia, et quid proponimus dicere et ostendere, procemialiter tanta dicta a nobis sufficiant. Hoc autem solum dicendum, quod auditor scientiæ civilis est sicut auditor architectonicæ. Si enim architector demonstrando lapides et ligna, dicat quod demonstrantur utilia esse ad domum, et audiat hoc inexpertus in his quæ ad constitutionem domus pertinent, nullatenus sciet auditum judicare, sed vocabit expertum ut consulat et judicet utrum dictum architectoris verum sit : si autem expertus sit, statim dijudicabit. Per omnem eumdem modum de auditore experto simile est in moribus.
<--- Page Split --->