TRACTATUS II

DE BONO.

CAPUT I.

In quo primo quæritur quid sit bonum : hoc enim necessarium est scire, antequam sciatur bonum hominis.

quod bona in diffinitio boni.

'rima ratio.

Quia autem de moribus inquirimus secundum quod solus homo dicitur bonus vel malus, oportet nos altius ordientes de bono inquirere. Bonum enim hominis determinari non potest, nisi quid sit bonum intelligatur. Dicit Avicenna quod bonum est, quod ultimam sui perfectionem adeptum est : et hujusmodi dicti assignat rationem dicens, quod bonum determinatur a fine. Finis autem ultimus est, quo adjecto ad perfectionem res nullius indiget. Nihil enim est quod ultra illud propter quod sunt singula, aliquid adjici sibi aliquis appetat. Si enim aliquid adjici sibi appeteret, illud non fuisset ul-

timum. Intentione autem est ultimum : igitur ultra illud quid non est appetendum : et sic concluditur quod bonum est, quod ultimum finem secundum naturam adeptum est.

Adhuc, Perfectum bonum non est id Secunda ratio. quod malitiam habet admixtam. Quidquid autem est quod ultimum non est adeptum, adhuc malitiam habet privationis, et quantum habet de malitia, tantum deest in bonitate. Bonum ergo non est quod ultimam perfectionem non est adeptum.

Adhuc, Ultra bonum uniuscujusque Tertia ratio. rei non potest intelligi aliquid rei esse adjungendum : et cum sint quatuor causae, efficiens, materialis, formalis, finalis, sola finalis est qua? ultima est in adjectione rei perficiendae. Sola igitur finalis est post quam nihil adjici potest. Perfectum autem est unumquodque, ut dicit Aristoteles, cum ei nihil deest. Nihil ergo deest est ei qui causam finalem jam adjectam habet. Sic igitur illud bonum est, quod per finem ultimum sibi adjunctum perfectum est.

Adhuc autem, Ab omnibus dicitur Quarta ratio. Stoicis et Peripateticis, quod bonum est in quo est appetitus omnium. Hoc autem necesse est esse ultimum : quia si

<--- Page Split --->

non esset ultimum, appetitus aliquis esset in aliquid post ipsum : quamdiu enim aliquid deest de adjiciendis ultimis, non cessat appetitus. Aut igitur nullum est bonum, aut est hoc solum bonum quod perfectum est ultimo complemento.

Qinta ratio. Adhuc autem, Ens verum et bonum secundum supposita quidem convertuntur : differunt tamen secundum nomen rationis. Ens enim dicitur, ut dicit Boetius, quod aliquo modo attingit entis quamcumque differentiam. Verum autem quod per formam attingit entis veritatem et ratitudinem, quod non saepe in virtute et operatione imperfectum est. Post ens ergo ratum et verum oportet adhuc addi quod secundum virtutem et operationem perfectum sit in ultima sua perfectionis intentione : et tunc primo bonum est. Videtur igitur, quod hoc bonum sit quod per ultimam adjectionem finis perfectum habet. Et hoc in exemplo est videre. Semen enim hominis ad hominem primo est potentia, cum habeat forma nihil in actu, turpe est. Determinatum autem ad formam hominis in generatione veritatem humanam attingit : sed tamen mollibus adhuc membris et virtute fluit vita quasi imperfecta et impotente perficere hoc ad quod nata est, non debet esse perfectum, sed potius quando potest perficere tale alterum quale ipsum est. Unumquodque igitur perfectum est, quando secundum suam naturam tale alterum potest facere quale ipsum est. Generaliter ergo dicendo in omnibus ex quo bonum est ab ultima perfectione, unumquodque bonum est, quando optime potest perficere ea qua sunt secundum naturam. Bonum est igitur quod ab ultimo fine sua operationis naturae perfectum est, ita quod omnia secundum sua natura optimum perficere potest.

num igitur ab ultima perfectione non dicitur, ut videtur. Ad hoc autem facilis Responsio, responsio est, quod verum quidem est, quod unumquodque in eo quod est, bonum est. Si enim habet entitatem simplicem, habet bonum inchoatione. Entitas enim simpliciter est in potentia et in primis principiis entis. Si autem attingit veritatem perfectionis entitatis per formam, habet bonitatem ad esse in specie determinatam. Si autem habet entitatem per speciem in forma speciei et consequentibus ad formam perfectam, tunc habet bonitatem perfectam. Unumquodque enim in forma et consequentibus ad formam illam, perfectum et determinatum, quod omnia qua sunt secundum naturam perfecta operatur virtute non impedita secundum proprium et connaturalem habitum. Consequentia enim formam in unaquaque specie sunt virtus connaturalis et propria, et operatio non impedita. Ex quo patet quod unumquodque in eo quod est, bonum est : tamen quantum habet esse, tantum habet de esse bono, sicut patet per praedicta.

CAPUT II.

Quid sit per se bonum ?

Sunt autem quidam qui contra praedicta omnia hic objiciunt, dicentes quod unumquodque in eo quod est, bonum est, sicut dicit Boetius. Multa autem sunt qua? perfectionem sua? natura? ultimam non attigerunt : et tamen bona sunt. Bo-

Oportet autem determinare utrum aliquid per se bonum sit : et cum per se Per se duplicitur. dicatur duobus modis, sicut dicit Aristoteles (est enim per se quod non est per accidens, et est per se quod non est per aliud),oportet inquirere utrum per se bo-

<--- Page Split --->

num sit per substantiam bonum, et non per accidens, vel sit per seipsum bonum Prima ratio. et non per aliud. Multis enim bonis existentibus secundum documenta Aristotelis , oportet quod adhuc sit unum bonum quod sit causa omnium bonorum : aliter enim non omnis multitudo reduceretur ad unitatem, nec omnis multiplicitas ad unionem : nec id quod est per accidens, ad id quod est per se reduci posset : quae omnia contraria sunt philosophiae. Est igitur aliquid per se bonum, quod et substantialiter et non propter aliud bonum est.

Secunda ratio. Adhuc, In omnibus participantibus sic est, quod aliquid necesse est esse, quod per se habet id quod participans habet per accidens, sicut est videre in disgregatione visus, quod albus habet per accidens, et non haberet illud per accidens, nisi albedo quam participat, illud per se haberet. Cum igitur homo bonus habeat actum boni participative, necesse est aliquid esse, quod eumdem actum habet per se, et illud est per se bonum.

Tertia ratio. Adhuc autem, Quodcumque per aliud est bonum, illud aliud per quod istud est bonum, aut est bonum per se, aut per aliud. Si est bonum per aliud, ibitur in infinitum. Si autem est bonum per se, tunc aliquid est bonum per se, quo participato omne participans bonum efficitur. Unum igitur est bonum per se, per quod omnia bona efficiuntur, quod per easdem rationes probavit et concessit Plato.

Objectio. Sunt tamen qui contra ea quae dicit Plato, objiciunt dicentes, quod si unum aliquod bonum participat omnia quae bona sunt, hoc erit unum individuo, vel specie, vel genere. Constat autem quod individuo non est unum, nec specie unum esse potest. Non enim omnium bonorum bonitate in specie unum sunt. Bonitas enim equi vel est suaviter esse vectivum, vel laboris juvativum, vel in prælium hos-

stis esse territivum : et hæc bonitas non est asini, vel domus, vel alicujus hujusmodi una in specie. In genere etiam non est una : quia quot sunt genera entium, tot sunt bonitates singulorum diversæ genere, sicut dicit Aristoteles. Si igitur nec individuo, nec specie, nec genere est unum bonum, videtur nullum esse primum bonum.

Ad hoc autem secundum Aristotelem Responsio. dicendum est, quod in veritate, sicut dicit Avicenna nono primæ philosophiæ suæ, primum habet relationem ad omnia continentia, et quo aliquid prius relationibus est multiplicius. Unde primum potPrimum capitur dupliest accipi dupliciter, proportione scilicet, citer. tet natura. Et bene concedimus. quod natura quæ sit generis vel speciei vel individui nihil est per se bonum a quo omnia bona dicantur : proportione autem aliquid est per se bonum, et non per accidens bonum est, nec per aliud, ad quod respiciendo per similitudinem quamdam habitudinum omnia bona sunt : et in hoc bona vel meliora vel optima dicuntur, quo illi sunt similiora. Hoc autem est primum bonum quod secundum substantiam perfectam omnia perficit,et secundum proprias et connaturales attributiones, et secundum propriam operationem non impeditam. Ad proportionem enim illius omne dicitur bonum, melius, et optimum. Et per hoc patet solutio quorumcumque objectorum, vel etiam objiciendorum. Hoc enim quod fit per se, et non per accidens et non per aliud est, per se bonum esse dicimus. Non autem esse bonum per aliud dicitur, scilicet quod non sit per aliud sicut per causam efficientem, vel non sit per aliud sicut per formam suæ bonitatis : et utroque modo primum bonum est per se bonum, quia non habet causam efficientem suæ bonitatis, nec formam ante se quam participet. Ipsum tamen causa est efficiens om-

<--- Page Split --->

nis boni : et ad rationem bonitatis quae in ipso est, et quae per ipsum est,proportionaliter esse bonum est omne bonum.

utroque una est. Cum igitur talis similitudo in omnibus una sit, quod unum sit primum bonum ad cujus proportionem et similitudinem alia bona dicuntur, videtur esse unum primum bonum quod essentialiter bonum est, et causaliter in omnibus facit bonum, et proportionaliter forma bonitatis ejus salvatur in omnibus.

CAPUT III.

Utrum hoc sit primum bonum, ante quod nihil est,et quod est causa boni in omnibus aliis ?

Secunda ratio est per illud arithmetiSecunda ratio. cae, scilicet, omnis multiplicitas ad unum revertitur quod est primum principium totius multiplicationis. Cum videamus ergo magnam esse multiplicitatem bonorum, et propter nimiam multiplicitatem quasi ad infinitatem tendere, quod apud omnem intellectum et apud omnem artem fugiendum est, oportet hanc infinitatem restringi. Nihil autem restringi potest, nisi quod ab uno procedit, et ad unum est ordinatum : quod enim a pluribus est, non restringitur, sed dilatatur. Igitur oportet esse primum bonum a quo est ipsa similitudo essentialis boni, et nomen boni in omnia diffundatur.

Prima ratio. Prima ratio fundata est super id quod dicit Aristoteles in II Metaphysicorum, quod quidquid est in multis, non æquivoce existens in illis, est in uno aliquo primo quod est causa omnium aliorum, sicut omne calidum in eo quod primum calidum est causa omnium aliorum. Cum ergo bonum sit in multis non penitus æquivoce existens in illis, necesse est quod sit in uno primo quod causa sit omnium aliorum in bono. Non enim æquivoce est in multis, quod in omnibus est secundum proportionem ad unum. Æquivoca enim proportionem ad unum non habent. Proportio enim ad unum, est similitudo habitudinum ad unum, quod in diversa specie et in una proportione participatur, sicut est gubernatio navis ad nautam, et civitatis ad judicem. Nec enim eisdem regulis nauta prosequitur navis gubernationem, quibus consequitur judex civitatis gubernationem : nec idem in specie est gubernatio navis et civitatis : et tamen similitudo habitudinum in

Tertia ratio est, quia omnis resolutio Tertia ratio. stat in uno, sive sit resolutio posterioris in prius, sive compositi in simplex, sive causati in causam. Cum igitur multa bona sint quae constat non esse priora, nec simplicia, sed composita, nec causas esse sed causata, oportet illa in unum resolvi secundum omne genus resolutionis. Stabit igitur resolutio in uno primo quod vere primum omnium bonorum est.

Quarta autem ratio est, quod omne Quarta ratio. quod est in unoquoque ordine, vel est primum, vel a primo. In ordine ergo eorum quae bona sunt, unumquodque est primum, vel a primo : cum unumquodque non possit esse primum, oportet quod sit a primo. Oportet igitur ponere unum quoddam primum, quod omnium causa sit aliorum. Et hoc quidem Plato concessit istis et multis aliis rationibus.

Contra hoc quidam objecerunt PeripaObjectio contra Plateticorum sophisticae objicientes. Dicunt tonem. enim quod primum quod est causa consequentium, est in consequentibus ens de

<--- Page Split --->

ratione eorum. Nihil autem unum est quod sit de ratione bonorum omnium, quae diversa sunt numero, specie, et genere. In diversis enim generibus nullo modo est ratio una. Si ergo sic est, non videtur esse aliquid primum bonum, quod sit causa et ratio omnium aliorum. Ad hoc autem Stoicorum est responsio, quod primum dicitur duobus modis, scilicet secundum rationem principii, et secundum rationem generis. Primum quidem secundum rationem generis de ratione est omnium consequentium, et est causa eorum, quia essentialiter principiantur de ipso. Primum autem quod est in ratione principii, non est necesse quod sit aliquid de essentia vel substantia ipsius, sicut patet quod punctum est principium lineæ, nec tamen aliquid est lineæ, nec aliquid de substantia ipsius, secundum quod substantia est subjectum: sed est principium in quo est lineæ inchoatio : sed hæc inchoatio nec est determinata ad esse lineæ, nec ad subjectum. Ita etiam in omni alia natura est principium, quod est de esse illius generis, et hoc vocatur genus : et est principium quod est simpliciter formæ inchoatio, nec ad esse, nec ad subjectum determinata, et hoc vocatur principium non genus. Hoc igitur modo unum principium dicunt esse bonorum, quod tamen nec in genus, nec in speciem incidit cum aliquo bonorum : et sub hoc contineri bona dicunt communitate principii, non generis.

CAPUT IV.

Utrum aliquid sit summum bonum ?

Hoc autem quidam dicunt esse summum bonum. Ante enim bonum hoc nihil est. Omne enim ante quod nihil est, primum et summum et causa boni est in omnibus bonis : dicitur igitur illud summum esse.

Adhuc,Summum quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit : non autem videtur convenire nisi illi cui impossibile est aliquid addi in bonis : nullum autem bonum est quod sine additione penitus intelligatur, nisi id quod primum est : et ideo hoc summum est.

Adhuc, Cum dicitur bonum, melius, et optimum esse, comparatio fit respectu alicujus : et non potest dici quod fiat comparatio nisi ad veram nominis impositionem accedendo. Vera autem nominis impositio boni est illius naturae, quae pura bonitas est. Videtur igitur illud simpliciter bonum, quod primum est et causa boni, summum esse.

Quod enim quidam dicunt primum bonum esse quod colligit omnia bona, non videtur posse stare : quod enim colligt, est compositum : quod autem compositum est, ex principiis componentibus pendet, et malitiam habet privationis, potentia in resolutione compositi : et quod malitiam habet, summum non est : quod ergo colligit bona, summum non est. Adhuc, quidquid colligendo bona

Opinionis impugnatio.

<--- Page Split --->

dicitur bonum esse, multas bonitates habet extra se. Cum enim dicantur omnia bona et sint, sicut unum non potest tolli ex omnibus, ita necesse est quod multa remaneant bona non collecta : quod autem aliquid habet extra se, non potest collectione omnium bonum summum esse : collectivum igitur summum bonum esse non potest.

Antiphona. Si forte aliquis velit dicere, quod summum bonum Deus est, cui nihil deest in bonitate, et omnium bonorum fons est. Videtur nihil esse ad propositum : hoc enim bonum per naturam particulare non est : quaerimus autem hic particulare bonum. Praeterea, cum dicitur bonum unum, medium, summum, necesse est quod haec comparatio sit comparatio in aliqua una natura diversimode participata. Nulla autem una natura est quae sit a Deo, et ab aliis bonis participatur : quia ex hoc sequeretur de necessitate, quod aliquid secundum naturam esset bonum quod est Deus, et quod bonum divinum esset compositum : quae omnia sunt impossibilia. Summum igitur bonum Deus esse non potest.

Summum Ad haec autem et similia per distinbonum dicitionem solvendum est, quod scilicet tur triplicisummum bonum tripliciter dicitur, sumnum scilicet in ordine, et summum in comparatione, et summum in quantitate. Summum in ordine oportet quod sit aliquid coordinatorum in forma boni, sicut est coordinatio omnium generum a primo ad ultimum, et ab ultimo ad primum. Et sic cum resolutio bonorum stet in eo quod est pura bonitas, primum per se bonum est, et nihil nisi ipsa bonitas pura est summum bonum et optimum, sicut Aristoteles dicit in secundo Metaphysicorum, quod causa omnes resolvuntur ad causa primas, quae per se et substantialiter causa sunt, sicut omnia calida ad primum quod est causa caloris per se : et hoc dicit esse summe calidum, quia hoc est ipse calor simplex et purus nihil habens nisi quod calor est. Summum autem in comparatione est, quod maxime

accedit ad puram bonitatem : et hoc non simpliciter, sed in comparatione accipitur : et ideo non simpliciter summum est, sed ad aliquid summum, ad aliquid non summum. Summum autem in quantitate tripliciter dici potest, scilicet in quantitate discretionis secundum numerum bonorum, et in quantitate virtutum secundum bonorum differentias. Differentia enim boni possunt accipi per additionem : et sic sumitur quod bonum est cui omnes differentia boni addita sunt. Dicitur etiam summum bonum, cui per attributionem et non per additionem omnes differentia boni primo et per se conveniunt. Sic ergo tripliciter dicto summo bono, dicimus nihil esse summum quod discrete et singulariter omnes omnium colligat bonitates : aliquid tamen est summum bonum quod per additionem actus ad potentiam, omnes omnium bonorum colligit differentias. Cum enim prima differentia sint eorum quae natura bona sunt, ens, unum, sensatum, rationale, intellectuale: constat quod primum semper est in secundo, et secundum in tertio, et sic deinceps, sicut trigonum in tetragono : et id quod ultimam boni differentiam attingit, summum et optimum est : quia in illa sunt omnes alia differentia bonorum : et secunda semper se habet ex additione ad priorem, hoc modo quo actus additur potentia : quia potentia per actum ad esse determinatur : et sic ultimum bonum in ordine illo summum est. Sic simpliciter simplex non est, nec primum, nec per se est, et essentialiter bonum est. Per attributionem autem dicitur summum bonum, cui omnes omnium bonorum bonitates, sicut causa efficienti et formali et finali attribuuntur excellenter et eminenter : et sic summum bonum est Deus. Quia licet Deus simpliciter sit, tamen omnes omnium bonitates primas formas exemplares in ipso habent, quas quantum imitantur, bona sunt : et quanto plus decidunt ab ipsis, tanto plus malitia permiscentur.

<--- Page Split --->

Summum igitur bonum quadrupliciter dicitur, summum scilicet simplex absque comparatione cui omnia bona attribuuntur, et omnes omnium bonorum differentias habet per attributionem, et non per collectionem vel compositionem, sed simpliciter et excellenter et eminenter. Simpliciter autem dicimus quod sine determinatione actus ad potentiam est : in eo enim nihil est in potentia quod sit determinabile per actum. Excellenter autem dicimus : quia bonitates suae non sunt determinatae ad unum, sicut bonitates causatorum, sed excellentes in omnibus et ad omnia : causae enim sunt et non causatae. Causa autem, ut dicit Dionysius, excellenter habet id quod est causati. Eminenter autem dic oscendum nominis rationem : non enim in eadem nominis ratione bonum est in Deo, et bonum est in causatis. Bonum enim in causatis obumbratum est, et privationibus multis impeditum est, et determinatione ad unum contractum est. Et ideo si diffinitur secundum quod est in causatis, cum nomen ipsum in se concipiat umbrosum et impeditum et contractum, per illam diffinitionem non potest attribui bonum summo bono, quod est Deus. Et si ratio ejus ponatur secundum quam Deo attribuitur, erit non umbrosi nec impediti nec contracti, sed boni quod eminet super hoc, et ante ista habet rationem boni : et talem eminentiam attribuitur summo bono quod est Deus. Hoc igitur est simplex, et secundum naturam summum bonum : sed hoc bonum ad praesentem non pertinet speculationem.

ultimas differentias dictas bonitatis, summum bonum dicitur.

In comparatione autem summum bonum dicitur respectu ejus quod primam dicit formalis boni positionem, et respectu ejus quod gradum bonitatis ponit super illud, et summum dicitur quod maxime ad veram accedit nominis impositionem. Sed hoc non dicitur summum bonum simpliciter, sed bonum in comparatione quadam.

Quarto modo dicitur summum bonum in quo stat resolutio bonorum. Utrum autem illud in quo sicut in primo stat resolutio bonorum, sit aliqua forma idealis praeexistens et praebabens omnia bona,sicut forma calcei lignea praebabet virtute omnes calceos formatos ad ipsam, quae sit forma prima secundum rationem adepta, quae tamen secundum ens non sit extra bona, sed potius in ipsis sit forma et ratio bonitatis in eis, ad praesentem tractatum non pertinet. De hoc enim est inter Peripateticos et Stoicos contentio. Cum autem fit comparatio bonorum, sicut praedictum est, oportet quod illa comparatio fiat in aliqua natura una quae sit in comparatis. Illa tamen natura non oportet quod sit generis, vel speciei, sed potius ejus quod secundum proportionem convenit omnibus. In talibus autem natura in qua comparatio fit, primo et per se essentialiter est in uno, et in aliis est per quemdam respectum ad illud. Et ideo pura bonitas est in summo bono quod est Deus vel idea boni, sicut dicit Plato. Alia autem bona sunt, quia quaedam imitationes et resonantiae sunt illius.

Secundo dicitur summum bonum in comparatione bonorum ad invicem, scilicet quod omnes differentias nobiles boni attingit, sicut diximus prius de intellectuali. Hoc enim in se habet et rationale et sensibile et unum et ens : et ideo in tali ordine imperfectum est primum et unum bonum perfectum ad aliud, hoc est, ex quibusdam differentiis bonorum est medium bonum : attingens autem

<--- Page Split --->

CAPUT V.

De natura mali, et quod nihil sit per se malum, vel summum malum, vel malum essentialiter.

Cum autem malum in omnibus non determinetur per formam, sed per privationem formae, vel privationem habitudinis ad formam, non potest aliquid esse essentialiter malum 1 : quia privatio non dicit essentiam qua aliquid malum sit, sed potius deficientiam ab essentialibus perficientibus ad esse et bene esse. Et si non est aliquid essentialiter malum, non potest aliquid esse primum malum. Primum igitur malum essentialiter malum non est.

Adhuc ulterius, non potest esse aliquid quod sit causa omnis mali. Illud enim quod esset causa omnis mali, oporteret quod esset forma quaedam, quae in omnibus existens formaliter causaret malum. Hoc autem probat Dionysius inducendo 2 : Omne enim malum, aut est malum corporis, aut malum animae, vel malum Angeli. Et malum quidem corporis, est contra naturam esse. Malum autem animae, contra potentiam esse. Malum Angeli, contra deiformem intellectum esse. Contra naturam autem esse in corpore non contingit in aliqua forma

quae posita sit in corpore, sed potius ab effectu privante formam vel habitudinem principiorum formae, quae determinat corpus ad perfectum, sicut est videre in paralysi vel alio morbo. Perfectio enim motiva in principio motus quod est posterior pars cerebri, et in organis motus quae sunt nervi motivi, et in membris quae moventur, est forma sanitatis consistentie corporis. Paralysis autem non est forma, sed dissolutio et defectus habitudinis et perfectionis : et ideo contingit inordinatus motus : quia quando appetitiva movere vult, dissociata principia motum ad intentionem suam consequi non possunt : et sic accidit motus inordinatus, natura movente, et morbo retrahente : et sic est in omnibus corporibus tam animatis quam inanimatis. Similiter malum animae scitur ex bono animae. Bonum enim animae est in regimine rationis esse secundum ordinem omnis virtutis. Malum autem non est aliquid positivum, sed defectus ordinis, id est, est in his quae ordinari habent a ratione : et tunc etiam malum animae privatio est. Similiter est in malo Angeli, quod est contra deiformem intellectum esse. Intellectus enim deiformis est, qui ex primis luminibus sine umbra et inquisitione principia accipit veri et boni, et sine inquisitione et studio. Malum autem Angeli est furor irrationalis, demens concupiscentia, phantasia proterva, ut dicit Dionysius. Furor autem irrationalis fit ex indignatione boni : et haec indignatio non est nisi ex principiis boni et veri per voluntatem aversis. Similiter demens concupiscentia est eorum quae inseparabiliter conjuncta sunt malo : quae quia mala sunt, de mente nihil habent : et si concupiscentia manet, de mentis forma nihil habet : contrarium est enim in mente : et quia sic mentis forma privatur, demens vocatur : et hoc est ma-

<--- Page Split --->

lum concupiscentiae : non enim dicitur mala concupiscentia, quia concupiscentia, sed quia demens est. Sic etiam est de phantasia proterva : haec enim non est mala, quia phantasia est, sed quia proterva est. Proterva autem, quia a veritate principiorum ex quibus veritas probatur, non ex ignorantia, sed ex affectu falsitatis avertitur, et ideo veritati contradicit. Cum igitur in omnibus malum privatio sit, constat quod nihil est essentialiter primum in causa mali.

Ideo Pythagoras tria dixit de malo, scilicet quod locus mali bonum est, et quod malum infinitum est, et quod malum omnifariam est. Per hoc enim quod privatio est, et nulla privatio salvatur nisi in opposito habitu, oppositum autem bonum est, dixit quod malum non locatur in subjecto nisi in bono. Cæcitas autem privatio est, quæ nullo modo est in eis quæ nihil habent visus sive visionis, sed in his quæ aliquid visionis habent. Omnia enim sunt visivæ virtutis, quæ a prima potentia videndi usque ad ultimum actum exiguntur ad visivam virtutem, sicut, verbi gratia, figura faciei, foramina sive concavitaes quæ sunt loca organorum visus, palpebræ, supercilia, figura oculorum, tunicæ, humores, et dispositio tunicarum et humorum in humiditate, nervi visivi, spiritus visus, et cætera quæ ad perfectionem visus concurrunt. In quibus autem nihil horum est, cæcitas esse non potest : et ideo lapis non est cæcus, nec lignum. Similiter malum non est in quo nihil boni est, vel per formam boni, vel per ordinem principiorum ad illam. Et hæc est causa dicti Pythagoræ, quod bonum sit locus mali.

Malum infinitum.

Infinitum autem dicit esse malum : quia cum malum et pejus non dicantur per positionem nec per accessum ad aliquid quod sit per se malum, sed per recessum a bono, recessus ille cum non habeat terminum, per accessum ad aliquid nunquam stat, ita quod non possit plus procedere. Quod autem nunquam stat, semper plus et plus a bono distans,

fine caret recessus sui, et sic per privationem finis infinitum est, non quod aliquid actu infinite sit malum, sed quia nihil ita recedit a bono, quod non ulterius recedere possit.

Omnifariam autem dicit esse malum : quia ex una unius corruptione principii ordinati ad bonum, malum efficitur : corruptio autem omnium omnino non potest esse. Non enim est principium ad malum nec habitudo aliqua, quæ non multis modis omnimode et infinite corrumpi possit. Bonum autem non sic : hoc enim non nisi uno modo efficitur, scilicet ex consonantia principiorum et habitudinum et ipsius boni forma ad bonum-

Ex hoc ulterius duo habentur, scilicet quod malum nullius rei est principium, quia ex privatione nihil entium constituitur. Et quod nihil est summum malum : nihil enim est adeo malum, quod non possit fieri pejus.

CAPUT VI.

Qualiter bonum pertineat ad naturam ?

Oportet autem determinare si bonum ad naturam pertinet, sicut videtur dicere Boetius in libro de Hebdomadibus. DiPrima ratio. cunt enim objicientes, quod non est eadem diffinitio rei et bonæ rei, ut dicit Aristoteles, sicut non est eadem diffinitio latronis et boni latronis. Cum igitur diffinitio omnia colligat quæ naturæ sunt, et bonum non colligat, videtur bonum non esse de rei natura.

<--- Page Split --->

Sæcunda ratio. Ad idem inducunt dicentes, quod aliud est esse, et aliud est bene esse : bonum autem determinatur secundum bene esse: et sic videtur bonum non esse de essentialibus.

Tertia ratio. Adhuc addunt, quod bonum ex additione se habet ad verum et ad unum et ens. Entitas igitur et unitas et veritas rei, ante bonum sunt : et cum omnis rei natura consistat entitate, et unitate ipsius, videtur bonum nihil de natura rei esse.

Cum tamen Boetius dicat quod bonum pertinet ad naturam, justum autem ad actum. Et si hoc est verum quod jam probatum est, tunc non est verum quod omne in quantum est, bonum est. Item non est verum quod hoc bonum sit quod a bono est. Quorum tamen utrumque et dicit et probat Boetius.

Ad hæc et similia dicendum videtur esse, quod omne quod a bono est, secundum quod a bono est, bonum est : et omne quod est in quantum est, bonum est : et quod bonum ad naturam entis pertinet. Hoc autem est sic probandum. In præhabitis enim dictum est, quod bonum est uno modo, hoc est, omnibus principiis et habitudinibus principiorum convenientibus ad rei perfectionem in esse et posse et agere : tunc enim natura perfecta est uniuscujusque, quando non impedita operatione secundum optimum posse potest agere : et in tali entitate est primum boni subjectum in quo est boni inchoatio, et unitas rei est in re sicut ad bonum ad suum determinatio. Veritas etiam est in ipso sicut ad veram naturam et speciem informatio. Bonitas autem est in ipso sicut ad perfectum agere suum perfectio : et sic in entitate quæ primus rei conceptus est, boni est inchoatio : et sic ens dupliciter bonum, et non potest esse nisi bonum in quantum est ens. In unitate autem principiorum boni ad unum est determinatio : et sic omne quod unum est, bonum est in eo quod unum est. In veritate autem boni ad naturam est specificatio, quod vicinissimum est bono perfecto : et sic iterum omne

quod verum est, bonum est in eo quod verum est. Bonitatis autem forma specificatum et determinatum et inchoatum ultimo perficit, ut in omni posse suo valeat operari secundum seipsum, hoc est, secundum ipsius naturam non impedita operatione. Ratio igitur bonitatis quæ est in ente uno et vero, ratio ordinis est ad bonum secundum quod ordo ad bonum est in inchoatione et determinatione et specificatione. Ratio autem bonitatis in bono est ratio perfectivi ad actum qui est secundum naturae optimum. Ex his patet quod bonum ex principiis natura est secundum naturae optimum. Bonum igitur pertinet ad naturam, et inseparabile est ab ipsa. Justum autem ad actum pertinet operationis cujusdam, qui licet secundum naturam sit, non est tamen completæ naturae actus in eo quod completa natura est. Ex hoc ulterius patet quod bonum est, quia a bono est sicut ens causatum ab habente causante. Inchoatio enim boni in omni ente ab aliquo est. Nihil enim est in causato quod non secundum prius fuerit in causa : et sic id quod est causa exemplariter, est et eminenter omnia illa quæ sunt in causato. In bono tamen plus est, quia primum bonum causando, per ipsam rationem causalitatis bonum est : bonum enim diffusivum est suipsius : et cum causato primo diffusio sui sit in omne causatum in quantum participare potest : constat ergo quod primo causando bonum est. Propter quod dicunt Maximus et Aspasius, quod bonum derivatur a boo, as, quod est voco, as, quia bonum diffundendo se semper vocat ad se. Vocat enim ea quæ non sunt tamquam ea quæ sunt. Et hoc est causa dicti quod dicitur : Quia Deus bonus est, sumus : et in quantum sumus, boni sumus. Bonitas enim causati redundantia est boni quod est in causa, et diffusio boni in causato. Ab ipsa autem causatione est, vel causatio a bono. Propter quod dicit Boetius, quod si paulisper per intellectum supponamus esse primum et

<--- Page Split --->

non bonum esse, erunt causata entia, sed non bona, nec etiam ad bonum ordinata : quia ordinatio ad bonum in omnibus principiis et habitudinibus ordinationis illius est boni aliquid.

ram : licet secundum rationem nominis ex additione se habeat bonum ad verum, et unum ad ens. Ratio autem illa est ordo inchoati et determinati et specificati ad perfectum.

Responsio id rationes.

Ad 1.

Quod ergo objicitur, quod alia est diffinitio latronis et boni latronis, et rei et bona rei, intelligitur de bono quod est secundum complementum ultimum, et de re significata per nomen. Si enim res non significatur per nomen, non diffinitur nisi per ea quae significantur in nomine. Ultimum autem posse et agere,per nomen non significatur : sed quod est de veritate rei significatur in nomine: et ideo diffiniensponens in diffinitione quod non significatur in nomine, peccat. Si autem deberet diffiniri secundum quod est in ultimo et optimo sui in posse et agere, certe oporteret quod diffiniretur per ultimum et optimum. Unde Socrates diffinienshominem in libro qui dicitur Mennonis, dicit quod « homo est principalis intellectus perfectus, studio humanitatis operam dans, amicis benefaciens, et inimicis male. »

Ad 2.

Similiter quod dicunt, quod bonum sit de bene esse, Dicimus, quod bene esse dupliciter dicitur, scilicet in naturalibus secundum ultimum statum esse : et sic bene esse de natura est. Et bene esse secundum adjuncta sive exteriora bona sive accidentalia : et sic bene esse non pertinet ad naturam sicut constituens, sed pertinet ad naturam sicut adminiculans et adjuvans. Quando autem dicitur quod ea quae sunt in quantum sunt, bona sunt, intelligitur de bono quod est de bene esse secundum naturam.

Iterum quod ulterius dicunt, quod entitas et unitas ante bonum sint, verum est quod sunt ante bonum quod est boni perfectio : sed non sunt ante bonum quod sit boni inchoatio, nec ante bonum quod sit inchoati determinatio, nec ante bonum quod sit determinati specificatio. Et sic patet quod principia bonitatis sunt in principiis entitatis, unitatis, et veritatis secundum esse et substantiam et natu-

CAPUT VII.

Quid sit uniuscujusque bonum ?

Quia igitur nostræ intentionis est bonum hominis eo quod homo est, quaerere oportet nos et videre quid sit uniuscujusque rei bonum. Alia est enim perfectio hominis in eo quod homo est, et alia perfectio asini : et cum uniuscujusque rei perfectio sit bonum et optimum, quæ est adjectio ultimæ causæ, bonum uniuscujusque rei est quando in esse et posse potest agere quæcumque sunt secundum naturam. Sicut enim videmus in animalibus omnibus, quod primo procedunt ex potentia in actum, sicut quod ex semine generatur homo : qui tamen homo nec in quantitate organorum, neque in viribus quæ in organis sunt, perfectus est. Paulatim autem quantitatem accipientibus membris, et siccato humido, et constante spiritu qui discurrit in membris, efficitur perfectum in corpore ad operationem corporis, sicut dicit Aristoteles quod de puero fit vir. Ita est in viribus animæ tam apprehensivis quam motivis, quæ sunt partes animæ naturales, quod in ipsa causatione hominis sparsa sunt in eis semina boni, in quibus est boni humani inchoatio, quæ paulatim experimento et tem-

<--- Page Split --->

pore et assuetudine coadunantur ad perfectum : et tunc agere possunt secundum naturam optimam. Nulla enim potentia ex se perfecta est : sed oportet quod habitu vel naturali vel acquisito perficiatur ad agendum. Hoc autem intelligo de potentiis materialibus possibilibus quae de imperfecto procedunt ad perfectionem, et non de potentiis activorum quae semper perfectae sunt. Bonum igitur hominis est secundum naturam hominis posse perfecta et optima perficere. Sed sicut Aristoteles in II de Anima1 quando diffinit animam, quod anima est endelechia corporis organici physici potentia vitam habentis : et quod est in toto, oportet etiam in partibus accipere : quia sicut anima per se est perfectio corporis, sicut visus

oculi, et gressiva virtus perfectio pedis : propter quod dicit quod si oculus esset animal, visus esset anima ejus : ita etiam in bono hominis est accipere bonum hominis secundum quod homo, et bonum hominis per partes ejus determinatum : et sic aliud est bonum concupiscibilis, et aliud rationalis, et aliud mentis, et aliud intelligentiae. Quaerentes igitur bonum hominis in eo quod homo est, oportet nos determinare cujus bonum secundum quod hominis est, et secundum quod omnium partium ejus : et sic perfecte determinatur de bono hominis, sicut patebit in sequentibus de felicitate et virtutibus : felicitas enim est bonum hominis, et virtus est bonum partis.

<--- Page Split --->