TRACTATUS I
DE COMMUNIBUS QUÆ ANTE SCIENTIAM PRÆNOSCI OPORTET.
CAPUT I.
De nobilitate hujus scientiae.
Cum omnis scientia sit de numero bonorum et honorabilium, tamen quando
una comparatur ad alteram, una alia melior est et honorabilior, quanto illa est de melioribus et honorabilioribus, sicut tradit Aristoteles in primo de Anima i. Cum igitur omnes scientiae aliae hoc modo sint de bonis et honorabilibus, quia sunt de his quae per denominationem et informationem bona et honorabilia dicta sunt : sola autem moralis sit de bono et honorabili per essentiam dictis, cujus ipsa substantia est bonitas et honestas, constat moralem alias omnes scientias excellere in bono et in honorabili.
Adhuc autem, scientiae in hoc excellunt se invicem quod mirabiliorum sunt :
<--- Page Split --->
mirabilia autem sunt quae secundum suam causam difficulter ab homine agnoscuntur : et etiam illa scientia mirabiliorum est, et quae altiorum est, et quae difficile est homini cognoscere. Constat illam scientiam mirabilissimorum esse, quae secundum sui ultimam perfectionem non nisi altissima et firmissima in ipsis mirabilibus contemplatur. Hoc autem habet moralis scientia sola inter omnes, quod quantum ad ultimam sui perfectionem quae est hominis in quantum homo est, secundum intellectum simplicem et divinum in solis admirabilibus firmis et puris versatur et negotiatur. Et primum quidem istius rationis scribitur in primo de Anima 1. Secundum autem est dictum Aristotelis in X Ethicorum 2, ubi loquens de intellectu divino sic dicit : « Admirabiles habet philosophia delectationes firmitate et puritate.»
His etiamaluagitur. Socrates quidem dicit quod virtus omnium bonorum totiusque prosperitatis causa est. Sola quoque virtus est, quae res impossibiles ad mirabilem redigit facilitatem. Nobilior igitur aliis est secundum Socratem, in quantum ipsa causa est omnis nobilitatis. Utilior, in quantum est omnis prosperitatis causa, in qua quilibet adipiscitur quod sperat. Ad singulas autem videtur esse adminiculum, eo quod singulas redigit ad facilitatem.
Avicenna hanc scientiam dicit esse ultimam partem scientiae divinae quae ultimam addit perfectionem : propter quod et ipse ultimam partem prime philosophiae suae facit esse moralem.
Quod autem maxime ea quae dicta Ethica ordinat omnia sunt constare facit, hoc est, quod nulla quae in honime sunt. scientia hominis secundum omnia quae de natura hominis sunt, ordinativa est et perfectiva nisi sola moralis. Haec enim secundum virtutem moralem ordinativa est animalitatis, secundum intellectualem ordinativa discursae rationis. Discursam autem rationem dico quae in quaerendo et ponderando res de uno discurrit in alterum. Secundum eam autem quae heroica dicitur virtus, ordinativa et perfectiva est mentis. Mens autem vocatur vis animae rationalis omnibus inferioribus secundum rationem boni et honesti metas imponens. Secundum virtutem autem contemplativam perfectiva est intellectus divini tam in contemplando quam in delectando.
Ad hoc autem cum virtus ultimum sit potentiae in unoquoque : ultimum autem in unoquoque completum est et perfecctum : constat illam scientiam optimorum esse quae est de ipsa ratione virtutis, qua unumquodque dicitur esse completum et optimum. Sola autem moralis habet hoc : propter quod Socrates dixit quod laus virtutis est, quod omnium rerum perfectio consistit in ipsa.
Ad hoc etiam facit, quod aliae omnes scientiae ad quaedam perficiunt cognoscendo tantum. Nulla autem secundum bonum et honestum perficit scientem secundum esse, ita scilicet quod ipse bonus et honestus sit. Hanc autem praerogativam sola habet moralis, quod sui possessorem secundum esse perficit boni et honesti. Haec autem est causa, ut dicit Apuleius, quod antiqui Philosophi omnibus aliis scientiis decursis, in ista vitam finierunt. Haec etiam est causa, quod
CAPUT II.
An de virtute possit esse scientia ?
De virtute igitur intendentes, primo
<--- Page Split --->
oportet solvere dubitationem Socratis quam Plato ponit in libro qui dicitur Mennonis, ubi probat quod virtus nec discibilis nec assuescibilis est. Et quod non est discibilis et scientia de ipsa esse non potest, sex confirmatur rationibus : Prima ratio. quarum prima est, quia omne quod discibile est et scibile, ratione accipitur quae stat ad causam vel signum. Omnes autem rationes morales stant ad opus, sicut dicit Aristoteles in libro tertio de Anima 1, Et ideo videtur multis de secta Stoicorum, quod virtus non sit scibilis nec discibilis : et si nec scibilis nec discibilis est, nulla scientia potest esse de ipsa.
Adhuc, Scientia est de his quae habentur ex praeexistenti cognitione principiorum. Principia autem sunt intelligibilia. Cognitio autem virtutis nullo modo procedit ex talibus, sed potius ex perseverare in difficilibus quae nullo modo sunt alicujus cognitionis principium. Cum igitur scibile sic ex principiis scibilium procedit, et virtus ex talibus non procedit, videtur Stoicis quod virtus non sit scibilis.
certia ratio. Ad hoc autem objiciunt adhuc tres alias rationes : quarum duae sunt penes consequentiam argumentationis sumptae, et tertia penes effectum. Prima penes consequentiam sumpta est haec : quia quod discibile est, per argumentationem probatur. Si ergo virtus scibilis est, oportet quod scientiam habeat argumentativam. Aut igitur perfectam habet argumentationem, aut imperfectam. Perfectam habere non potest. Cum enim substantia virtutis sit medium : medium autem virtutis determinatum sit quoad nos et non simpliciter : universalis propositio de medio virtutis accipi non potest. Et cum omnis discursus syllogisticus perfectus sit ab universali, constat quod perfecta argumentatio haberi non potest ubi universale deest. Imperfectam etiam habere non potest. Illa enim
esset vel enthymema, vel exemplum, vel inductio. In enthymemate autem quod est argumentatio rethorica, ad minus minor vera esse ponitur, et major quae subticetur, probabilitatem habet. Sed de virtute loquendo minor nulla est, et major esse non potest. Ex quo enim stat ad opus, et affectus est. Affectus autem nec major nec minor est in discursu syllogistico. Exemplum etiam haberi non potest : quia quod in uno valet, in alio nocet, sicut dicit Socrates, et ex quo unus accipit virtutem, alius deturbationem. Inductio etiam nulla est. Inductio enim est singularium in quibus mixtum est universale ad probationem universalis. Illatio autem talis et inductio hic esse non potest : quia quod in uno est, in alio non est, quoad virtutis adoptionem.
Adhuc quaedam objicit Socrates : quia Quarta ratio. principia scibilis sub uno aliquo accipiuntur : medium enim refertur ad majorem extremitatem, et minor ad medium. Principia autem virtutis nullo modo sic se habent. Si enim demus principia virtutum secundum Aristotelem, sunt scire et velle perseverare in difficilibus quae nullo modo sic ordinabilia sunt : quia scire et velle perseverare non sunt unius generis, nec alicujus proximae communitatis. Et aliquando etiam contraria sunt inter se : quia quod scire determinat, velle aspernatur, et opus aliquando non consentit. Ex talibus igitur non potest procedere aliquod scibile. Si autem principia secundum Stoicos dentur, principia virtutis sunt hominis ad animum conversio, animi depurgatio, et virtutis a diis donatio, quae iterum nullum influxum habent ad aliud scibile. Virtus igitur nullum discibilium nec scibilium est bonorum.
Objicit etiam penes effectum argumenQuinta ratio tationis. In omni enim argumentatione per scientiam conclusionis consequentiae homo suum adipisicitur intellectum, qui
<--- Page Split --->
secundum Socratem etiam actu ante fuit apud ipsum, licet non claresceret. Secundum Aristotelem autem ad minus potentia fuit apud ipsum. Et dico potentiam habitualem, quamvis non distinctam. In rationibus autem de virtute propriis nihil penitus talium adipiscitur, sed potius patiendi vel agendi facilitatem : quae facilitas nullius argumentationis potest esse. Virtus igitur non est discibilis. Sexta aio. Adhuc, Eadem existente acceptorum memoria vel oblivione interveniente aliqua, et perditur et acquiritur virtus. Quod sic perditur et acquiritur, ab his quae sunt in memoria non causatur. Et sic ulterius sequitur quod scibilis non sit per disciplinam acquisita virtus, cum ad omnem acceptionis partem nullam habeat dependentiam.
Propter rationes inductas Socrati placuit, quod virtus nec discibilis, nec assuescibilis sit, sed sit donum deorum. Et hoc quod homo per multam puritatem assimilationem ad deos consequitur : et tunc bona quae in diis radicantur, hominibus infundantur. Et haec dona dicit esse virtutes, quae quidem in diis radicabiliter sunt, in hominibus autem participaliter : propter quae etiam sacra et orationes instituit : eo quod dixit ista non immobiliter, sed potius elective consistere in voluntate deorum.
Nos autem quia de morali virtute intendimus, et secundum Aristotelem et de sectae quae dicitur Peripateticorum intentione quantum ad praesens sufficit, dicimus virtutem esse scibilium bonorum, si secundum substantiam et ea quae substantiae insunt, consideretur : sic enim est quoddam ens particulare subjectum cui passiones insunt, et differentiae quae per propria principia scibilium sibi probantur inesse. Si autem virtus accipiatur secundum esse quod habet in virtuoso, sic bene concedimus quod quantum ad proxima principia non est discibilis, sed
vel assuescibilis, ut dicit Aristoteles, vel donum Dei, sicut dicit Socrates. Et hoc est quod quidam dixerunt, quod in omni scientia duo sunt : doctrina, et usus. Doctrina est sicut informans et dirigens, usus autem sicut exsequens et faciens. Scientiam quae est doctrina de re, vocant scientiam docentem. Illam autem quae est de usu, vocant virtutem. Et quantum ad doctrinam considerando virtutem, scientia est de ipsa et ipsa est scibilis.
Nec obstat quod primo objicitur, quod Ad 1. moralis stat ad opus : dicitur enim stare dupliciter scientia ad aliquid, scilicet sic- ut ad terminum operis, vel sicut ad finem intentionis. Et scientia moralis docens, licet stet ad conclusionem vel ad medium quod est causa vel signum sicut ad terminum operis sui sicut decursus syllogisticus,tamen non stat in ipso sic- ut in fine intentionis, sed refertur ad opus quod est operatio virtuosi. Haec so- lutio confirmatur per hoc quod dicit Aristoteles in II Topicorum1, quod una scientia est plurium velut amborum finium : unius tamquam finis, alterius tamquam ejus quod est ad finem. Hujus exemplum est quod Avicenna ponit, quod duae scientiae exiguntur ad viellare. Una quidem quae est chordarum compo- sitionis, et altera quae est de motu vel tactu chordarum. Scientia enim compo- sitionis chordarum docet componere et dividere chordam ad sonum gravis vel acuti vel medii, et hoc per causas et ra- tiones hujus compositionis. Alia autem scientia utens quae ex frequenti motu di- gitorum et chordarum tactus est acquisi- ta. Et sic est in moribus duplex scientia, sicut patet per antedicta. Simile est in medicina secundum illas duas partes scientiae, quas vocant theoricam et pra- cticam, sicut est in scientia molendini, et scientia ejus quod est molere : et in om- nibus scientiis quae de ingeniiis vocantur.
<--- Page Split --->
Nec hoc mirum, quia etiam in disciplinalibus est. Sic enim se habet geometria ad cosmimetriam secundum omnes sui partes, scilicet planimetricum, profundimetricum, et altimetricum : sic arithmetica ad calculativam : sic astronomia ad divinativam : sic musica ad omnes musicas operationes.
Quod autem secundo objicitur, quod scilicet cognitio virtutis ex scibilibus non procedit : Dicendum, quod cognitio virtutis duplex est, scilicet experimentalis, et quæ est effectus demonstrationis. Et experimentalis quidem cognitio virtutis est, qua scitur virtus inesse per conscientiam virtutis et inclinationem virtutis ad motum, et per vigorem virtutis intelligendo medium. Et hæc agnitio non procedit ex scibilibus immediate : sed illa quæ est effectus demonstrationis, ex scientia quæ docet de virtute haberi potest.
Quod autem ulterius objicitur, quod in scientia de virtute consequentia rationis esse non potest, non tenet nisi de virtute quæ secundum esse consideratur quod habet in virtuoso. Quia et ipse Socrates hoc dicendo disputabat, argumentationes perfectas et imperfectas proferebat, quas in universalibus et intelligibilibus radicari oportebat.
Et quod consequenter objicit, quod in principiis virtutis ordo esse non potest medii ad majorem, vel minoris ad medium, eodem modo solvitur : quia hoc intelligitur de virtute secundum esse quod habet in virtuoso. Hoc enim, sicut Tullius dicit, in modum naturae est, et non in modum scientiae vel rationis. Et ideo per pura agentia disponentia et facientia inducitur sicut forma naturalis. Aliter tamen theorica scientia haberi potest de virtute sicut et de alio ente ex principiis intelligibilium et scibilium.
aliquem modum adipiscitur intellectum : et sic est scientia de virtute. Principia enim quæ sunt de virtute, per naturam sunt apud nos, sicut principia aliorum entium particularium de quibus sunt scientiæ particulares. Non enim plus quam alia animalia perceptibiles essemus scientiarum nisi principia scibilium essent apud nos, quibus tamquam instrumentis ad scientias rerum procedimus. Et hæc scientia quidem de virtute, licet non sit proximum principium virtutis secundum esse perfectum, tamen est principium primum : et secundum quod est proximum et intrinsecum, quod ipsius virtutis generativum est, quod est in difficilibus perseverare, sui regiminis et informationis habet influxum : et sic virtutis primum et formale est principium : quod tamen in procedendo per velle et perseverare circa formam influit regimen, et efficitur proximum et immediatum.
Ad hoc autem quod ultimo inducunt, jam patet responsio per antedicta : quia licet virtus non dependeat ad accepta secundum sui generationem in subjecto, tamen forma agentium ipsam in subjecto, accipitur de scientia docente : quia velle et perseverare in difficilibus non generant virtutem nisi informata ratione recta quam sapiens determinavit. Et sic scientia docens principia forma est, cujus virtute velle et perseverare virtutem generant.
CAPUT III.
Cui parti philosophiae supponatur?
Ad id quod ulterius objicit penes argumentationis effectum, Dicendum, quod absque dubio verum est, quod cum argumentatio sit instrumentum quo scientia accipitur in ea, hoc proprium per
Si autem secundum prædicta concedi-
<--- Page Split --->
tur quod de virtute est scientia, consequenter quaerendum est, cui parti philosophiae supponatur? Et de ista quaestione valde diversa sentiunt Peripatetici et Stoici. Videbatur enim Stoicis, quod nulla esset philosophia nisi moralis, tribus rationibus. Et una est : quia dixerunt quod haec est perfecta philosophia, qua homo per omnem puritatem animae adipiscitur seipsum. Hic enim est intellectus adeptus, propter quem (sicut dicunt) anima posita est in corpore. In adeptione autem virtutis moralis, intellectualis, heroicae, et divinae, sive contemplatione secundum omnem partem sui adipiscitur seipsum. Per virtutem igitur acquiritur perfecta intentio totius philosophiae. Et sic adeptio virtutis vera est philosophia. Primam hujus argumentationis propositionem supponunt quasi per se notam. Tamen ratio ejus est, quia finis uniuscujusque in ipso est, et non in alio : et si intellectus philosophando adipisceretur alienum, ex illo alieno non esset perfectus. Nihil enim perficitur ex alieno. Si ergo perficitur philosophando, ex adeptione proprii oportet quod perficiatur. Minorem vero probant ex partibus sufficienter enumeratis. In animalibus enim virtutibus perficitur homo secundum bonum animalitatis. In rationalibus perficitur ratio secundum verum rectae rationis. In heroicis perficitur homo in inferioribus ordinatis ad superiora secundum optimum bene constitutae mentis. In admirabilibus autem et contemplativis perficitur homo et adipiscitur seipsum in omni sua parte : et cum philosophia non sit ad aliud, videtur Stoicis non alia esse philosophia nisi de virtute.
principiorum est, quod attingit ultimum. Ultimum autem est virtus. Sicut igitur perfectio uniuscujusque est in virtute, ita scientia uniuscujusque est virtutis ejus scientia. Eadem enim sunt principia sciendi et essendi, sicut probatur in prima positione philosophiae.
Tertio objiciunt ad idem, quod nulla Tertia ratio, scientia secundum omnem partem hominis colligit omnia perfectiva nisi sola moralis. Aliae enim secundum quasdam Scientia meralis perficipartes, existimationis sicut poetica, opihominem secundum nionis sicut rethorica, rationis sicut loomnes partes ejus. gica, vel intellectus, demonstrativa secundum solum scire perficiunt, et non secundum esse. Ethica autem secundum partem illam quae persuasibilis est ratione, et secundum partem rationis, et secundum mentem, et secundum intellectum, secundum scire et esse perficit. Facit enim scire tam sapientialia quam intellectualia et rationalia tam in agendis quam faciendis, et scientificia, et in omnibus his facultatem perfectam ministrat ad agendum : et sic ipsa sola perfecta philosophia, est ut videtur Stoicis.
Et ideo dixit Plato, sicut recitat Isaac Primo philosophiae diin libro de Diffinitionibus, quod prima finitio sesecundum Platonen, est sulipsius piotio. Quod exponens Isaac in eodem, dicignitio. cit quod homo cognoscens seipsum perfecte, cognoscit omne quod est. Seipsum autem perfecte non cognoscit, nisi unumquodque eorum quae sunt in ipso cognoscat secundum ultimum et optimum quod est virtus ipsius.
Hoc est etiam quod dicit Democritus, pians secuquod homo sapiens est mensura omnium erum deerum quae sunt : per sensum enim est mensura sensibilium, et per intellectum sunt. mensura intelligibilium. Mensuratur enim unumquodque sui generis primo et simplicissimo. Primum autem et simplicissimum uniuscujusque generis, virtus ejus est. Virtus ipsius igitur est principium cognoscendi unamquamque rem. Cognitio igitur omnis rei perficitur in cognitione virtutis ejus.
Sunt autem quidam his rationibus in-
Homo sepians secudum Deum erium est mensura omnium eo rum quasunt.
Contra opinionem Stocorum.
<--- Page Split --->
stantes, volentes solvere prædicta per æquivocationem nominis, dicentes quod alia est virtus quæ est pars honesti in moribus, et alia est illa quæ est ultimum rei uniuscujusque. Dicunt enim illam quæ est pars honesti in moribus, non esse extremum, sed medium : propter quod etiam in medietate consistere dicitur. Virtus autem quæ ultimum uniuscujusque extremum potestatis ejus est, quando aliquid ultimum sui nominis attingit et rationis. Hi autem quod dicunt non bene intelligunt : quia dicit Aristoteles quod virtus etiam moralis in passionibus quidem est medium, sed in bono est extremum. Et ibidem adaptat ei diffinitionem quam in secundo Cali et Mundi dedit, scilicet quod virtus est extremum potentiae in re. Socrates autem princeps philosophiae Stoicorum dicebat quod una ratio virtutis est in omnibus, scilicet quando quælibet res secundum suas potentias et principia attingit perfectum et ultimum. Tunc enim nullo indiget, et agere potest secundum operationem sibi connaturalem propriam et non impeditam. Secundum hoc enim accipitur virtus uniuscujusque rei. In hac igitur communi ratione, scientia virtutis est scientia perfectionis uniuscujusque rei in esse, et in agere et pati secundum actiones et passiones proprias consequales et non impeditas. Philosophia quantum uniuscujusque rei est philosophia de virtute ipsius : sive enim sit philosophia communis, vel propria, non nititur cognoscere rem nisi in se et in partibus et secundum actiones et passiones proprias quæ insunt ei.
Peripateticis e contra videtur quod nulla penitus sit de morali virtute scientia. Et hoc quatuor nituntur probare rationibus, ante quatuor tamen rationes supponentes quamdam distinctionem, scilicet quod alia est scientia quæ rationes rerum cognoscit, et alia quæ utitur. Utens tamen instrumenta et principia accipit ab ea quæ rationes rerum cognoscit. Verbi gratia : Quod rotundorum vulnerum dif-
ficilis sit c ra, propter quid agnoscit geometra : assignat enim quod facilius est reducere centrum ad circumferentiae extremum, quam extremum circumferentiae ad aliud : et medicus formam hujus rationis habens apud se, consolidationem vulneris rotundi producere nititur per ebullitionem carnis a medio paulatim ante dilationem usque ad extremum. SiPrima ratio. militer igitur si moralis scientia est scientia usualis, ejus formam debet tenere actualis ejus. Doctrinalis autem cum consistat in intellectu et decursu syllogistico, tota est in intellectu. Intellectui autem in conceptione majoris et minoris et consequentia conclusionis nullo modo attendit moralis usualis, nec concedit. Quod per hoc patet, quia idiota efficitur virtuosus, nullam conceptionem habens de intellectualibus. Patet ergo quod usualis non respondet ei quæ docet causas et rationes : et ita videtur quod moralis nullum modum habet philosophiae.
Adhuc de quibuscumque est philososecunda ratio. phia, oportet quod habeant causam stantem, et ordinatam. Nihil autem eorum habet scientia moralis, cum sit de his quæ sunt subjecta voluntati hominis et electioni. Et sic videtur quod scientia moralis non sit in genere philosophiae.
Adhuc autem in omni scientia princiTertia ratio. pali et utente, utens utitur instrumento quod præparavit et docuit principalis, quæ rationes et causas novit operis. In scientia autem morali utens nullo doctrinali præparato instrumento utitur. Instrumenta vero ejus sunt velle et perscverare in difficilibus, quæ in nulla doctrinali præparantur scientia.
Ad hoc autem videtur dicendum esse secundum si cut dicit Avicenna, quod philosophia philosophia in communi dicta dicitur duobus modis, dicitur dupliciter. scilicet quia est de re philosophica, vel de modo. De re autem philosophica in communi dicta sunt tres, scilicet secundum triplicem rationem medii in demonstrativo syllogismo. Aut enim hoc est simplex ex solis principiis substantiae
<--- Page Split --->
dependens : et hæc est metaphysica. Aut est concretum in sui ratione concernens subjectum vel materiam. Et si concernit subjectum quod quantitatis est tantum, est mathematica secundum quatuor mathesis differentias. Si autem concernit materiam contrarietati subjectam, est physica. Et sic sunt tres philosophiæ partes essentiales. Ea autem quæ propter philosophiæ modum philosophia dicitur, dupliciter dicitur, scilicet aut propter modum extra rem, aut propter modum in materia positum. Propter modum quidem extra rem logica philosophia est. Propter modum autem in materia positum, omnis scientia particularis philosophia est. Et sic moralis modum philosophiæ ponens in his quæ sunt virtutis, et in actibus humanis proponendo, assumendo, et concludendo philosophiæ modum, philosophus appellatur.
Ad hoc ergo quod objicitur, quod usuális formam non habet principalis scientiae in moribus, Dicendum, quod falsum est. Omnis enim forma cum sit in formato a formante potest attendi secundum potestatem formantis, vel secundum potestatem formati : etsi proprie et secundum esse accipitur prout esse habet in formato, quia secundum potestatem formati operatur, reducens tamen in id quod operatur in quantum possibile est ad rationem et formam operantis. Diximus autem in praecedentibus, quod principia proxima efficientia virtutem sive sint velle et perseverare in difficilibus secundum Aristotelem, sive depurare mentem et assimilare diis secundum Socratem, non generarent virtutem, nisi mutuata sibi forma a ratione virtutis, quæ determinata est a scientia docente. Et ideo hoc modo philosophia est de principiis virtutis, quia de ratione virtutis est quod informata principia virtutis generant virtutem.
Cavillatio. Et si dicatur quod idiota efficitur virtuosus qui non concipit rationem virtuResponsio. tis, Dicendum, quod concipere duobus modis est : per modum naturae, et per
modum scientiae. Per modum enim naturae concipit, qui nihil rationis habet, sicut herisipila concipit ignis actionem, et febris caloris naturalis concipit actionem, Et ideo dicit Tullius in fine primae Rhetoricae, quod « virtus est in modum naturae rationi consentaneus habitus.»
Quod autem dicunt, quod virtus non habet causam stantem et ordinatam, nullius valoris est argumentatio : quia ea quæ nec stantia sunt nec ordinata in esse, rationem tamen habent stantem et ordinatam, sicut omnia naturalia quæ omnia fluctuantia sunt, et opinioni, et non scientiæ subjecta sunt, sicut dicit Plato in secunda parte Timæi : tamen de rationibus eorum est vera scientia. Ex forma enim et ratione non habent fluctuationem, sed ex materia in qua sunt.
Ad id quod objicitur de instrumento quod non videtur scientia principalis praeparasse, Dicendum, quod est praeratio duplex, scilicet praeparatio substantiae, et praeparativo formæ quæ substantiam informat. Omnis autem scientia particularis sibi parat substantiam instrumenti sui : formam autem accipit ab ea quæ est forma omnium, sicut a logica. Et sic facit ethica. Substantiam enim principiorum suorum propriorum ipsa parat. Formam autem secundum quam agunt, a docente accipit. Sed in hoc est differentia, quod cum principia proxima uniuscujusque rei sint de substantia et genere ipsius cujus sunt principia, oportet quod propria principia scibilium sint scibilia, et propria principia operabilium sint operabilia. Et tam causa scibilium quam operabilium principia, secundum formam radicatam in scientia docente oportet quod sint activa.
Et ab illo sumitur quarta ratio Peripatuticorum quæ dicit, quod ex operabilibus principiis nihil constituitur in aliqua parte philosophiæ, quæ est de scibilibus, collocandum. Cum igitur totum negotium ethicum quantum ad ultimum finem ex operabilibus principiis constituatur, non potest negotium morale in aliqua
<--- Page Split --->
parte philosophiae rationalis, vel naturalis, vel mathematicae, vel metaphysicae collocari : sed speciali genere continetur, quod philosophia moralis vocatur.
Quamvis autem concedamus moralem scientiam aliquo modo esse de consideratione philosophiae, non tamen cum Stoicis concedimus hanc esse solam philosophiam. Est enim philosophia de quibusdam de quibus essentialiter est, de quibusdam propter modum, sicut diximus in praecedentibus. In his autem in quibus propter modum philosophiae, est distinctio quaedam. Quaedam enim illorum sunt perfectum modum habentia, sicut scientia demonstrativa. Quaedam autem habent imperfectum : et haec quadrupliciter sunt. Imperfecta autem argumentatio sui imperfectione primo deficit, quod non facit certitudinem : et primum quod sub certitudine fieri potest ex argumentatione, est fides, secundum quod Aristoteles in tertio de Anima 1 dicit quod opinio innata rationibus sit iides. Hoc facit argumentatio topica. Deficiens autem plus, non generat fidem, sed praesumptionem, sicut argumentatio rhetorica.
Adhuc autem ulterius deficiens, non generat nisi æstimationem in quibusdam imaginibus sumptam, sicut sunt rationes poeticæ. In omnibus tamen his ex admiratione quadam proceditur : propter quod ordo præmissarum ad electionem disponitur, ut id quod mirabamur ex principiis aliquo modo cadat in notitiam. In ethica autem adhuc minus est : in his enim opus est conclusio, sicut dicit Aristoteles 2, quod practicæ rationes stant ad opus. Minor autem propositio, affectus est impetum faciens in opus. Major autem sola est, quæ ex determinatione rationis proponitur. Tamen quia omnis animæ vis ad hoc opus aliqualiter
movetur, sicut dicit Augustinus 3, et sicut probat Aristoteles in tertio de Anima, oportet affectum qui facit impetum ad opus, informatum accipere forma rationis proponentis. Verbi gratia, dicente ratione in venere esse delectabile secundum naturam, affectus motus delectabili quod proponit ratio, impetum facit, et stat in opere per quod idem delectabile acquiritur. Et sic ratio proponit, affectus assumit in opere sicut in fine, et conclusione stat decursus talis consequentia : et propter modum hunc rationis ethica spectat ad philosophiam.
Et quod Socrates objicit, quod in Ad rationes scientia virtutis tota acquiritur philosophiae intentio, Dicendum, quod hoc non est verum, nisi virtus valde large accipiatur, scilicet pro ultimo quod perfectio est omnis rei quæ est in potentia. Sic autem virtus in multis generibus est, et univoce dici non potest. Et si etiam consideretur de tali virtute esse scientia, illa non esset moralis.
Unde quod dicunt Stoici, quod anima Ad rationes Stoicorum. est in corpore ut adipiscatur seipsam, Dicendum, quod hoc verum est, et bene Ad 1. concedendum videtur, quod per virtutem anima maxime adipiscitur seipsam, sicut Anima adipiscitur seet per intellectum contemplativum. Sed ipsam. hanc adeptionem non potest facere scientia moralis, licet eam faciat virtus et opus virtutis. Virtus enim ad perfectum ducit modum naturae : et ideo est arte certior. Sed practica ratio ab omni ratione deficit, sicut in praecedentibus diximus. Quamvis enim affectus moveatur in visum, tamen non est necesse quod affectus concordet determinationi rationis : imo ratione dicente fugere, forte prosequitur visum : et eadem dicente imitari, forte fugit. Sed hoc forte verum est, quod nunquam movet neque movetur fugiendo, vel imitando, nisi per visum. Et
<--- Page Split --->
ideo talis scientia ab Aristotele non scientia, sed potentia vocatur : quia sicut potentia est indeterminata inter esse et non esse, sic talis scientia inter facere et non facere : cum tamen practica sit et in opere stare debeat. Et ideo per talem modum tam umbrosum intellectus hominis non adipiscitur seipsum, sed aestimationem quamdam accipit. Unde deceptus est Socrates in hoc quod scientiae morali attribuit quod tribuere debuit virtuti secundum esse quod habet in virtuoso.
Ad aliud autem quod objicit, planum est solvere quod generalissima sui significatione accipiunt virtutem secundum quam moralis non considerat de ipsa : nec est specialis scientia de virtute hoc modo dicta.
Ad id quod ulterius objiciunt, dicendum est quod in veritate virtus hominis complete perficit hominem secundum omnem sui partem. Sed secundum hoc oportet quod tunc accipiatur in ultimo posse suo. Verbi gratia, quod sapientia quae est virtus intellectualis, duobus modis potest considerari, scilicet in ratione virtutis, vel in ultimo posse suae actionis. Et si consideratur in ratione virtutis, hoc modo quoddam bonum est hominis ut homo est, perficiens intellectum. Per hanc tamen rationem non est in ultimo posse suae actionis : imo in quantum sapientia est habitus omnium spiritualium perfecte scitorum. Sic enim in omnibus agit sapienter. Sed hoc modo supponit multas scientias, et maxime philosophiam primam. Et sic est videre in aliis virtutibus. Et quantum ad talem considerationem virtutes intellectuales comparantur ad ea de quibus sunt. Et quantum ad illam considerationem, in considerationem moralis scientiae non veniunt. Propter quod etiam sine aliis adoptionem suiipsius et perfectionem animae non faciunt.
fusione, non sic intelligitur : sed cum homo sit animal rationale mortale, diffinitio haec duobus modis potest intelligi, quod unumquodque, scilicet difficilium reducatur in principium, sicut mortale in prima principia mortalitatis, et rationale in prima principia rationalitatis, et animal in prima principia animalitatis : et sic sub principiis illis in communitate acceptis cognoscitur omne quod est. Sed haec est confusa et imperfecta cognitio, et quae non est philosophica. Dicit enim Aristoteles in principio Physicae 1, quod scire et intelligere contingit circa omnes scientias ex cognitione principiorum, causarum, et usque ad elementa quae proxima sunt et propria : et sic determinata ad naturam accepta diffinientia faciunt cognitionem in natura propria. Et hoc modo non sunt principia omnium : imo diversorum diversa sunt principia, quia dicuntur elementa.
Ad dictum Democriti, dicendum quod nom Dem si sustineri debeat, oportet distinguere criti. Mens quam et rans est di quod dupliciter est mensurans, primum pliciter. scilicet, et proprium. Id autem quod mensurat in omni re et in numerum ponit, est id quod finit et perficit ad esse, quod est species : et hoc est proprium mensurans. Quia tamen sensus est species specierum sensibilium, et intellectus specierum intelligibilium, idcirco sensus et intellectus sunt prima mensurantia. Et hoc modo intellecto dicto Democriti, non sequitur quod homo secundum omnem modum sui perficiatur adeptione virtutis. Et si hoc etiam virtuti concederetur, non sequitur hoc de scientia morali : quoniam valde debilis est, sicut patet per antedicta.
Et quod dicit Plato de philosophiae dif-
<--- Page Split --->
ralis igitur tam docens quam utens practica debet reputari.
Tertio objiciunt, quod in omnibus taliTeria ratio. bus ubi docens est et utens scientia, docens regit utentem. Aut ergo regit sub ratione scibilis, aut sub ratione operabilis. Constat quod non est sub ratione scibilium. Hoc enim est in universali et sub principiis universalibus, quae nulla regula operis esse possunt. Regit ergo sub ratione operabilis et per regulas operabilium. Quæcumque autem regit, practica est, ut dicunt Philosophi. Moralis est igitur practica scientia.
Opinio, quod sit speculativa.
Prima ratio.
Secunda ratio
Opinio, quod sit practica.
Prima ratio
Secunda ratio.
per ipsas suas species practicae sunt. Mo-
His autem habitis, videndum est utrum sit scientia theorica, vel practica, vel etiam mechanica, ut quibusdam placuit. Omnia enim tria acceperunt opinionem : et illi quidem qui dicunt theoreicam esse, confirmatur hoc ex modo scientiae. Diccunt enim quod scientia moralis est quae est docens et doctrina vocatur, doctrinaliter procedens diffiniendo, scilicet et per diffinitionem passiones de subjecto concludendo qui modus totus theoreicus est : et quod plus est, etiam doctrinaliter est de demonstrative. Hoc etiam ostendunt a fine. Finis enim scientia communis quae non est nisi theoricae partis, ut dicunt.
Qui autem dicunt practicam, quatuor nituntur rationibus : quarum una est ex fine sumpta, et innititur dicto Aristotelis 1, quo ipse distinguit inter practicas et speculativas rationes, dicens quod practicæ stant ad opus : et intelligit de moralibus : morales igitur practicae sunt omnes.
Alia ratio est fortior. Omne enim quod ad finem aliquem ordinatur, formam finis concipit per quam ad finem movetur. Docens autem moralis constat quod ad finem ordinetur operabilis. Ergo etiam in docendo tam in principiis quam in conclusionibus semper habet rationes operabilis. Rationes autem operabilium per ipsas suas species practicae sunt. Mo-
Quarto objiciunt : quia scientia moraQuarta ralis et scientia est, et operabilis est. Unde tio. aliquid habet scientiae et aliquid operabilitatis. In omni autem scientia id quod scientiae est, sicut dicit Tullius, collectio praeceptorum est ad eumdem finem tendentium : et hoc videmus in scientia morali, quod colligit omnia praecepta quae tendunt ad finem operabilis secundum morem. Ideo per hoc quod colligit, scientia est : et per hoc quod refertur ad finem operabilis, practica est : propter quod practica et non theorica debet reputari. In speculativis autem non est talis collectio ad finem alium, qui non sit speculationis finis.
Hi autem qui dicunt mechanicam, juvit mechaopinio quod van se per hoc quod in omni mechaninica. cat a id quod artis est, deserviens est operi constituto : sicut patet in lanificio, et in aedificativa, et in omnibus aliis. In scientia autem morali optimus ille est, qui id quod scitur de ea, referat ad opus : mechanicae igitur habet modum.
Ad hoc dicendum videtur, quod scientia moralis practica est tam docens quam utens. Docens enim non docet nisi sub ratione operabilis : quia aliter ex principiis ejus et conclusionibus ad opus procedi non posset. Ad hoc autem quod scibile est de moribus, non volumus propter se sicut in aliis speculativis scientiis :
<--- Page Split --->
et ideo non quaerimus ipsum nisi ad opus.
Et quod primi dicunt esse de modo doctrinali, Dicendum, quod non assumunt talem modum doctrinae propter se, sed ut regina operis esse possit. Et hoc assumere doctrinale non est doctrinaliter.
Et quod dicunt de fine, simpliciter vanum est. Habitum enim est in praecedentibus, quod scire quod acquiritur scientia morali, non est nisi terminus considerationis moralis, et non est terminus considerantis. Hic enim non considerat, nisi ut referat ulterius ad opus quod est finis intentionis ejus.
Ad hoc autem quod dicunt, qui eam mechanicam esse dixerunt, Dicendum, quod nullo modo mechanica est, sed liberalis. Et hoc probat Aristoteles in principio Ethicorum 1. Liberale enim est omne illud quod per se et propter se volumns : hoc autem est in istis operatio maxime.
lia sunt ad mores. Practicus autem intellectus componendo procedit et determinando scilicet actum cum circumstantiis : et hoc sic determinatum affectum ostendit et excitat ad motum, qui sic excitatus impetum facit, et sic per motum affectus intellectus practicus suas rationes in opere ponit. Unde constat quod et finis affectus opus est, a quo fine tam docens quam utens scientia, practica vocatur, large accipiendo practicam, secundum quod practica dicitur rationes operabilium considerans.
CAPUT V.
De quo sit ista scientia sicut de subjecto ?
Et quod objiciunt de modo, dicendum quod hoc non valet. Modus enim communis est, et non proprius mechanicae : et a modo communi speciale non potest inferri : esset enim ibi processus ex affirmativis in secunda figura. Attendendum tamen est, quod secundum dicta Philosophorum non omnis scientia dicitur theorica vel practica, sicut bene probat Avicenna. Et istae partes non conveniunt scientiae nisi quae est operativa. Et hoc modo bene concedimus, quod moralis docens theorica est, et moralis utens pratica : in omnibus enim talibus theorica ad proximum ordinatur. Hoc autem subtiliter probat Avicenna in IX Philosophiae suae, ostendens quod haec speculatio est quae speculando colligit rerum actiones et species reducendo in principia et causas : qui modus resolutionis vocatur. Et cum prima sint in quibus stat ut in utilissima et simplicissima penitus mora-
Cum autem omnis scientia sit de aliquo sicut de subjecto, sicut dicit Aristoteles, oportet investigare quid sit subjectum hujus scientiae. Et de hoc tres inveniutur diversitates. Tullius enim videtur dicere, quod genus quod omnia ambit mo- ralia, honestum est, quod etiam sic diffi- nit : « Honestum est quod suaviter nos trahit, et sua dignitate allicit. » Et sic tractans de moribus, de honesto et par- tibus ejus tractare deberet. Quod si con- cedatur, non satis videtur rationabile, quod accidens alicujus de quo tractatur in scientia, debeat esse subjectum. Ac- cidens enim passio subjecti est, et non subjectum. Honestum autem quod ab honore dicitur, praemium est virtutis, ut dicit Aristoteles, et non virtus. Hone- stum enim est cui honor debet exhiberi.
<--- Page Split --->
Cum igitur de virtute tractet moralis, cui ex praemio accidit honestum esse, honestum non potest esse subjectum scientiae moralis, sed aliqua passio probata de subjecto.
Stoicis autem placuit, et maxime Socrati, quod virtus secundum hoc quod est ultimum in bono, esset id de quo considerat moralis sicut de subjecto. Sed hoc stare propter hoc non potest, quia ultimum in bono in eodem genere est cum eo cujus est bonum : et talia ultima ad unum genus nullo modo possunt reduci. Scientia autem una est, ut dicit Aristoteles in primo Posteriorum, quae est unius generis subjecti. Adhuc autem, nulla unitate dicta principia possunt inveniri, et per quae unumquodque in boni sui ultimum possit reduci. Ultimum autem uniuscujusque boni, principiis unius particularis scientiae qualis est scientia moralis, non potest determinari.
Propter hoc dixit Plato, quod bonum prout est omnis boni causa et ratio, esset id de quo considerat moralis, sicut sibi videtur imponere Aristoteles in primo Ethicorum. Hoc autem iterum stare non potest, quia si omnis boni bonum dicatur idea boni, hoc in opere poni non potest. Id autem quod considerat ethicus, ad hoc considerat ut in opere ponatur. Consideratio igitur ethica de idea boni non est. Si autem bonum boni dicatur ratio boni, haec ratio boni in diversis generibus boni diversa est, et ideo sub una scientia terminari non potest.
Propter quod secundum Aristotelem, dicendum est quod bonum hominis in quantum est homo, subjectum est moralis scientiae : homo autem in quantum homo est, intellectualis et rationalis est. Hoc autem, sicut dicit Gregorius Nazianzenus est duplex. Est enim rationale et intellectuale, cujus substantia ratio et intellectus est : et est intellectuale et rationale, quod participiat aliqualiter ratione, et hoc est quod est rationi obedi bile et persuasibile ratione, sicut concupiscibilis et irascibilis, quae licet partes sensi-
biles animae sint, tamen dicto modo participant id quod est rationis : et sic sunt hominis in quantum homo est in quo stat perfectio ejus in bono alterius animalis. Hominis igitur bonum in quantum homo est, est ultimum. Haec autem est virtus secundum quatuor differentias ipsius, quae sunt moralis, intellectualis, heroica, et divina.
Rationes inductae contra Tullium et Stoicos et Platonem, satis improbant intentiones eorum. Sic autem dividendo, quod modum hominis in quantum homo est, hujus scientiae sit subjectum, dividitur scientia secundum divisionem boni. Hoc enim bonum accipitur ut perfectum, vel ut dispositio perfecti. Et perfectum quidem est felicitas. Dispositio autem perfecti virtus est, dicente Tullio quod « virtus est dispositio perfecti ad optimum. » Felicitas autem est secundum activam vel contemplativam : et de activa quidem felicitate est liber primus, de contemplativa autem decimus : intermedii autem sunt de dispositione perfecti ad optimum. Hoc autem est dupliciter, scilicet in ordine ad opus, quae est dispositio ad humana : vel in ordine ad delectationem contemplationis non habentis contrarium in delectatione sua : et sic agit de virtute in ordine ad opus in mediis octo libris, et de virtute contemplativa in decimo.
Ad bonum autem hominis tripliciter homo ordinatur et disponitur, scilicet secundum rationem regentem, et secundum affectum consequentem. Et virtus quae est dispositio affectus ad bonum hominis, dupliciter est : una scilicet quae est ordinans : altera quae est in ordine tenens. Et illa quidem quae est ordinans, est circa passiones delectationum et tristitiarum : et haec vocatur proprie moralis, de qua agitur in quatuor consequentibus libris post primum. Illa autem quae est in ordine tenens ne affectus abducatur a meta mentis, heroica vocatur : et de hac igitur in septimo et octavo et in nono. Affectus aliquando ducitur in pas-
<--- Page Split --->
sionibus, et in hoc ductu ordinat eum moralis: et aliquando abducitur, sicut dicit Aristoteles. Et tunc quasi quodam fræno tenetur virtute heroica. Bonum autem quod ordinat rationem motum animæ determinantem, quod est bonum rationis, quod disponit eam ad optimum, virtus est intellectualis secundum omnem sui partem.
CAPUT VI.
primum subjectum differentiarum specierum et formarum. Hoc enim modo primum subjectum est in morali. Bonum autem quod nihil est de bono moris, et sub quo omne bonum moris comprehenditur, est actus voluntarius qui ad propriam materiam ex ratione determinatur. Sicut enim reficere esurientem, vestire nudum, dare indigenti, et in actibus liberalitatis bene facere, divitem largiri superflua, et hujusmodi : quæ omnia, quia primam potentiam habent ad bonum, prima subjecta sunt boni, licet ex diversis circumstantiis possint bene et male fieri.
De fine hujus scientiæ.
Finem autem hujus scientiæ videtur determinare Aristoteles in primo Ethicorum, ubi dicit quod hoc opus non contemplandi est gratia, sed ut boni fiamus. Hoc autem fit si in bono hominis in quantum homo est, attingimus perfectum et ultimum. Et hoc contingit quinque modis. Ex bono enim hominis quod ordinabile est ad perfectum, potestatem habemus operandi ea quæ sunt justa et casta et cæteras actiones materiales virtutum : in quibus tamen, sicut dicit Boetius, sparsa sunt virtutis quædam semina, ex quibus tamquam seminibus seges virtutum exoritur : propter quod dicit Aristoteles 1, quod ex frequenter operari justa et casta, justi et casti efficimur.
Ex bono autem naturae et rationis proficit homo ad perfectius aliquid, hoc est, ad actum vestitum circumstantiis et fine. Ratio enim in agendis ratiocinatur de circumstantiis agentis, et negotii, et loci, et temporis : et haec omnia referuntur ad finem expedientis : et eligit ea quibus juvatur, et refutat ea quibus impeditur ad finem bonum, et ex his potest in actum vestitum circumstantiis, quibus proniorem habet potentiam ad virtutem generandam, eo quod per circumstantias jam appropinquat ad tangendum medium virtutis : et ille actus habet virtutem formativam virtutis moralis in anima, sicut semen generationis virtutem formativam habet ad partum. Et ideo ex frequentibus talibus operationibus virtus consuescibilis in anima generatur : et per hoc tertio loco potens efficitur homo ad agendum secundum virtutem : quæ est tertia perfectio hominis.
- Primum tamen bonum in quo homo sic perficitur, est bonum quod vocatur bonum in genere. Genus autem ibi vocatur non a communitate generis, sed ab ea proprietate generis qua genus dicitur
In his tribus perfectionibus ad extrema perficitur, quæ sunt circa passiones delectionum et tristitiarum.
<--- Page Split --->
- In comparatione autem inferiorum ad superiora perficitur homo dupliciter. Est enim superius et inferius in ipsis partibus animae, et est superius ad animam, ad quod anima dependet in esse et agere, sicut inferior natura dependet ad superiorem. In omnibus autem talibus regulariter verum est quod superius est regens, et inferius rectum : et si aliter fiat, perversitas est, quae est principium mali moris, ut dicit Avicenna. Concupiscentia enim et ira propter vehementem accensionem sanguinis in delectabile, et magnam protensionem spirituum ad fruendum eo quod delectabile esse putatur, retinente 1 indigent, ne in praeepes defluant ad illicitum. Hoc autem retinens et continens est mens, quae secundum virtutem continentiae metas ponit, inter quas continet concupiscientiam et iram : ad quam perfectionem efficitur homo idoneus per frequenter operari secundum virtutem moralem, in qua perfecte homo est nihil habens bestialitatis, ut dicit Hermes Trismegistus. Tunc primum in hac quarta perfectione in gradibus humanitatis recipitur, et heroicam sive divinalem accipit dignitatem, a stabilarii subjectione bestialium passionum exaltatus, et veris et pulchris bonis humanitatis ditatus : et in hac altitudine continetur, ne per appetitum unquam declinet ad stabilaria et subjecta. Hanc autem perfectionem per heroicam consequitur virtute m.
tatem vitae humanae. In hoc enim sparsis per diversa delectabilia concupiscentia quae in diversitate concupiscentiarum ratio sollicitudinem inducit, qualiter concupita acquirantur, et intensa intentione in ista remittitur et revocatur a contemplatione superiorum. Heroica enim continet ab his : et sicut dicit Dionysius, contenta anima et convoluta intentiori contemplatione consurgit ad superiora : et in hoc statu homo perfectus est secundum modum hominis. Et iste finis scientiae moralis.
CAPUT VII.
De titulo et auctore.
Ante litteram etiam de auctore consuevit quæri et titulo. Nomen autem auctoris quem nos suscipimus exponere, est Aristoteles. Quia licet multi tractaverint de virtute, tamen opera illorum prosequi non suscipimus. Auctor autem commendatur in tribus : a nomine, a scientia,et virtutis merito. Aristoteles secundum nomen positio virtutis interpretatur, vel opus : quod congruit ei qui Socrati, sicut legitur in vita sua, duobus et viginti annis adhaesit, qui non nisi de virtute scripsit et docuit.
A scientia autem, quia nullus de omni scibilis scripsit nisi ipse. Socrates quidem in genere multum laudari jubetur, sed ultra virtutes morales tractando non processit. Plato etiam virtutem purgantem, purgatoriam, et purgati animi determinans, effectus virtutis in anima distinxit,
Hermes Trismegistus.
- Ad id autem quod supra est esse extra ipsum per hanc heroicam virtutem dispositus. Adhuc etiam heroica virtus omnia animalia et brutalia infra metas continet humanitatis, quod omnia adunata virtute conferantur in admirabile bonum firmae et purae contemplationis et delecationis existens,super quod homo nihil potest quaerere amplius secundum facul-
<--- Page Split --->
sed non de omni virtute secundum genus et species perfecte tractavit. Iste autem perfectius omnibus tradidit genera virtutum et species, distinguens et antecedentia et consequentia, et opera, et propria, et effectus. Et ideo bonum hominis in quantum homo est, in quatuor voluminibus completur : bonum enim hominis unius in se dupliciter considerabatur, scilicet secundum principia boni et genera et species et accidentia : et in tali consideratione complevit scientiam hominis De divisione in libro qui dicitur Ethicorum. Considemoralis serabatur bonum hominis secundum signa conditum doctrinam antecedentia ipsum in subjecto, et secundum divisionem partium ejus secundum quas distribuitur in partibus subjecti quae sunt animae potentiae, et secundum effectus consequentes et opera quae elicit, et propria quibus distinguitur unumquodque ab alio : et sic determinatur ab ipso de bono hominis in libro qui dicitur de Laudabilibus bonis. Bonum autem hominis secundum quod homo per naturam hominis est animal conjugale domesticum, determinatur ab isto auctore in libro qui dicitur de OEconomieis. Tertia consideratio hominis est secundum quam homo per naturam civile animal est, sine communicatione vitam habere non valens nisi malam, ut dicit Avicenna, et pejorem quam esse possit : et sic bonum hominis terminatur in urbanitatibus, qui liber de Politieis inscribitur, in quo legis potentia docetur, secundum quam cives bene vivunt.
Meritum autem istius est, quod propteriorum autem istius est, quod propteriorum autem istius est, quod proteriorum autem istius est, quod proteriorum autem istiusest, quod propteriorum autem istiusest, quod propteriorum autum istiusest, quod propteriorum autum istiusest.
Titulus vero istius libri est. Incipit Ethica Nicomacha Aristotelis Stagiritæ, quod exponens Commentator dicit, quod Ethica dicitur a Græco 7000, quod Latine sonat mos. Nicomacha autem dicitur, sicut idem Commentator dicit, eo quod ad Nicomachum qui vel pater Aristotelis fuit, vel filius, vel amicus, scripta sit : sicut et liber Platonis dicitur Timæus, qui ad Timæum scriptus est. Scripsit autem et aliam qui dicitur Eudemia, eo quod ad Eudemium amicum suum scripta sit, quæ fere in verbis ab ista non differt. Scripsit autem et librum qui dicitur mag a Moralia, non ideo quod scriptura plus contineat, sed quia de pluribus tractat, sicut de concordia, benegnitate, bonitate, et quibusdam aliis, de quibus hic nullam mentionem facit : sed de quibus hic tractat, perfectius determinans et prolixius quam in libro magnorum Moralium. Dicunt tamen quidam Arabes, quod Nicomacha dicitur a vkvn, quod est victoria : eo quod nicomasticam hic describit, ut dicunt, qua unus homo virtutibus expugnat vitia : sed hoc fictum est et non habet auctoritatem. Stagirita autem dicitur Aristoteles a Stagira quod fuit casale suum unde ortus fuit.
<--- Page Split --->