EPISTOLA IX

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Tito hierarchæ interroganti per epistolam quæ est sapientiæ domus, quis crater, quis cibus est et potus ?

Tito episcopo. Roganti per epistolam quæ sit domus sapientiæ, quis crater, et quinsam cibus ejus ac potus.

SYNOPSIS EPISTOLÆ :

I. Ostendit, symbolicam theologiam rudioribus et ignaris multas absurdas imagines atque cogitationis ingenerare; et hac occasione exempli causa diversa symbola exponit, quae in Scripturis reperiuntur. Deinde theologiam dividit in mysticam ac demon-

strantem, et quæ cujusque partes sint exponit.

II. Docet, symbola diversa diversimode esse explicanda, et simul declarat, quomodo ignis de Deo et angelis accipiendus sit. Item quid esca designet.

III. Exponit, quid crater mystice significet.

IV. Quid cibus solidus et liquidus designet.

V. Quid item Dei ebrietas, quidque discutibus beatorum in cœlis.

VI. Quid Dei somnus et evigilatio.

<--- Page Split --->

Sanctus quidem Timotheus, o pulcherrime Tite, nescio si aliquid est cognitorum mihi theologicorum signorum quod non audierit : sed in Theologia symbolica bene discrevimus ipsi eloquiorum omnes de Deo visas multis esse prodigiales locutiones.

Sanctus quidem Timotheus, optime Tite, nescio si quidpiam symbolorum theologicorum a me traditorum non audierit ; quoniam in Symbolica theologia distincte ipsi exposuimus, quaecumque in oraculi prodigiosa plurimis visa de Deo enuntiantur.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII , S. J. INTERPRETATIO.

Etenim omnem incongruentiam duram imprimunt imperfectis animabus, quando secretæ sapientiæ Patres per quædam occulta quidem et præsumpta

Gravis etenim absurdi speciem animis rudioribus imprimunt Patres illi qui arcanam tradunt sapientiam, dum divinam illam mysticam et profanis

<--- Page Split --->

aenigmata manifestant divinam et mysticam et inviam immundis veritatem. Propter quod et increduli sumus multi sermonibus et divinis mysteriis : videmus enim illa cum sensibilibus signis assistentibus illis. Oportet autem et reddentes ipsa in seipsis nuda et munda facta videre : ita enim videntes honoremus fontem vitae ad seipsum effusum, atque in seipso stantem videntes, et unam quamdam virtutem simplicem, per se mobilem, per se operantem, seipsam non relinquentem, sed cognitionem omnium existentem, et semper per seipsam inspici entem.

inaccessam veritatem sub arcanis quibusdam audacioribus aenigmatibus proponunt. Quapropter etiam in divinis mysteriis quandoque verbis ipsis vix credimus, dum illa dumtaxat per agnata symbola sensilia conspicimus. Verum his amotis, ipsa in seipsis nuda puraque intuenda sunt ; sic enim contemplantes venerabimur fontem vitae, in seipsum effusum, et in seipso consistentem videntes, et unam quamdam potestatem simplicem, per se mobilem, per se agentem, seipsam non deserentem, sed notionem notionum omnium, ac semper se per seipsam contemplantem.

3

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Igitur arbitrati sumus oportere et ipsi, et aliis a nobis, sicut possumus, reserare largissimas formationes significativae de Deo sanctae compositionis : nam exteriora ejus quam incredibili et compositivo adimplentur prodigio? sicut in supersubstantiali Dei fecunditate ventrem Dei corporaliter Deum gignentem componentis 1, et verbum

Censuimus igitur tum ipsi, tum aliis, quoad fieri poterat, exponendas esse omnis generis formas, symbolicae illius quae de Deo est sacra effigationis ; hujus enim exteriora, quam plena sunt incredibilis et commentitii monstri ? v.g. dum in suprasubstantiali Dei generatione, uterum Dei corporee generantem effingit, et cor hominis eructans

<--- Page Split --->

i n aera a corde virili eructuante ipsum', et spiritum emissum ab ore distribuens, et sinus deigenos in ulnis portantes Dei filium, ut decet corpus nobis laudantis, aut ad modum plantarum ista componentis, et arbores quasdam, et surculos, et flores, et radices proponentis : aut fontes aquarum emanantes, aut splendorem productivas lucis generationes, et alias quasdam supersubstantialium theologiarum manifestissimas sanctas Scripturas.

verbum in aerem effusum, et spiritum ex ore spirantem describit, ac sinus deigenos Filium Dei complectentes, in modum corporis collaudat, aut in modum stirpis haec ipsa depingit, et arbores quasdam, et surculos, et flores atque radices proponit; aut fontes aquis manantes, aut lucigenas splendorum fecunditates, aut quasdam alias supernaturales sacras rerum divinarum explanatorias descriptiones.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Intelligibilibus autem Dei providentiis, aut donis, aut manifestationibus, aut virtutibus, aut proprietatibus, aut finibus, aut mansionibus, aut processibus, aut discretionibus, aut unitione, hominis compositione Deo, et ferarum et animalium aliorum, et plantarum et lapidum variam formationem componentis : et ornatus ipsi muliebres, aut barbaricas armaturas circumponentis : et figulariam et fusoriam, sicut operanti in igne cuidam apponentis : et equos

In spiritualibus autem Dei providentiis, vel donis vel manifestationibus, vel virtutibus, aut proprietatibus, aut statibus, aut mansionibus, aut emanationibus, aut secretionibus, aut unionibus formam viri Deo et ferarum, aliorumque animantium et stirpium atque lapidum multiformitatem affingit, quin etiam ornatus muliebres et barbaras armaturas illi circumponit; et figlinam conflatariamque artem, tamquam opifici cuipiam mechanico attribuit: et equos

<--- Page Split --->

ipsi, et currus, et thronos substernentis, et cibos pulmentificos construentis, et potatum et inebriatum et dormientem et crapulatum componentis.

ipsi, et currus, et sedes supponit, et convivia quaedam epulis instructa apparat, atque bibentem et ebrium, et dormiturientem ac crapulantem exhibet.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quid si dicat quis iras, tristitias, omnimoda juramenta, pœenitentias, maledictiones, insanias, multiformia et obliqua peccati promissionum sophismata : in Genesi gigantium pugnam insidiari ex timore dicitur potentibus illis viris, et hoc ad aedificationem, non ad injuriam quorumdam aliorum, sed pro salvatione suiipsorum machinatis : et concilium illud in cœlo, in dolo et deceptione Achab constructum 4 : et Canticorum materiales et amatorias et multas passiones 5, et quaecumque alia sunt omnia audentis Dei compositionis, sanctae compositiones apparentes occultorum, propositae et multiplicata et divisibiles singularum et indivisibilium, et figurativae et multiformes infigurabilium et informabilium 6.

Quid attinet dicere iras, dolores, varia juramenta, pœenitentias et maledictiones, iras inveteratas et multiplices, et obliquas rationes frustrandi promissiones; item illam in Genesi cum gigantibus pugnam, in qua dicitur Deus robustis illis viris propter metum insidiatus, cum alioquin, non ut alios laederent, sed ut se incolumes servarent, illud aedificium moliti essent : et concilium illud in cœlo ad decipiendum Achab fabricatum; et illas Canticorum veluti corporeas et meretricias illecebras: et quaecumque alia sacra signa in Deo audaci fictione format, potentia occultis; multiplicata et partita simplicibus atque individuis figurativa et multiformia, figuræ formæque expertibus obducens:

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quorum si quis posset videre intus absconditum decorem, inveniet mystica et deiformis omnia, et multo theologico lumine adimpleta. Non enim aestimamus apparentes compositiones pro seipsis esse compositas, sed esse propositas causa secretæ et invisibilis multis scientiæ, quod non ab immundis facile capiantur sanctissima : solum autem revelantur sanctitatis propriis amatoribus, sicut omnem puerilem phantasiam in sanctis signis destruentibus et sufficientibus transire mentis simplicitate et contemplativæ virtutis bonitate ad simplicem et supernatnralem et præcollocatam signorum veritatem.

Quorum pulchritudinem intus latentem si quis intueri possit, reperiet omnia mystica et divina et multo lumine theologico repleta. Neque vero existimemus signa formarum apparentium sua tantum causa et ratione efficta esse, sed potius integumenta esse scientiae arcanae, et vulgo hominum occultae, ut ea quae sanctissima sunt, non sint profanis facilia ad intelligendum ; sed tantum vere studiosis sanctitatis aperiantur, utpote expeditis ab omni puerili cogitatione in sacris symbolis, et qui acie mentis et ingenii facultate ad contemplandum idonea, veritatem simplicem, et supra naturam symbolorum collocatam, assequi possint.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Et aliter et hic intendere oportet duplicem esse Theologorum traditionem, hanc quidem secretam et mysticam, illam apparentem et notiorem : et hanc quidem significativam et perfectivam, illam autem mysticam et receptivam : et complicitum est, dicendo non dicendum. Et hoc quidem persuadet et ligat veritatem, illud autem operatur et collocat in docibilibus mysteriorum perfectionibus.

Caeterum hoc advertendum est, duplicem esse traditionem theologorum, unam quidem arcanam et mysticam, alteram vero apertam et manifestationem; illam quidem symbolicam et ad mysteria pertinentem, hanc vero philosophicam ac demonstrantem; estque arcanum cum aperto connexum. Atque hoc quidem fidem facit, et adstringit veritatem eorum quae dicuntur, illud vero efficit et in deo, iis quae non docentur institutionibus firmat.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Et quidem neque] in sanctorum mysteriorum perfectionibus, nostrae aut legalis traditionis sancti Magistri a Deo convenientibus abstinuerunt signis : sed et sanctissimos Angelorum per ænigmata mystice divina producentes videmus, et ipsum Jesum in parabolis theologizantem et deifica mysteria per figurativam ccenam tradentem.

Atqui nec in sanctissimis mysteriis sancti magistri sive nostrae sive Mosaicæ disciplinæ a symbolis Deo convenientibus, abstinuerunt; quin potius videmus angelos omni sanctitate plenos, per ænigmata res divinas mystice promere, et Jesum in parabolis, de divinis loqui, ac deifica sacramenta per typicum mensæ apparatum tradere.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Etenim conveniens erat non solum incontaminata servari a multis sancta sanctorum, sed et ipsam humanam vitam indivisibilem simul et divisibilem existentem, juxta proprietatem suam divinis illuminari cognitionibus : et impassibile animae quidem ad simplices et intimas deiformium insignium segregare visiones, passibile autem ipsius connaturaliter currere, simul et extendere ad divinissima ingenioseante compositionis figurativorum signorum figurationibus, cui cognita talia naturaliter sunt velamina.

Par enim erat, ut non solum Sancta sanctorum servarentur vulgo intemerata, sed ut ipsa vita humana, quae individua simul et dividua est, lucem divine cognitionis convenienter sibi caperet; et ea pars animae quae a patiendi necessitate libera est, simplicibus et intimis divinarum imaginum speciebus contemplandis destinaretur, illa vero quae passionibus subjecta est, ut nature ejus convenit, curaretur simul, et in divinissimas res per typica symbola, eis artificiose abducta protenderetur, ut cui istiusmodi integumenta cognata sint,

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BAI.TH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Et monstrant quicumque et ante velamina extra Theologiam planam cum audierint,in seipsis componuntfiguram quamdam ad intellectum dictae Theologiae ipsos manuducentem.

Quemadmodum declarant, etiam qui, audita aperta theologia sine involucris, effingunt in se typum quemdam, qui illos ad praedictae theologiae intelligentiam manuducat.

Et etiam ipsa apparentis omnis mundi operatio est invisibilium Dei propositio, quemadmodum dicit et Paulus et verus sermo. Propter quod et Theologi quaedam quidem civiliter et legaliter inspiciunt, quaedam autem mundative et incontaminate, et quaedam quidem humane et medie, quaedam autem supermundane et perfective. Et aliquando quidem a legibus apparentibus, aliquando quidem ab occultis legibus, secundum hoc quod convenit subjectis sanctis rebus, et mentibus, et animabus. Non enim historiam habet vacuam, sed vivificam perfectionem, propositus ipsis et universis et per omnia sermo.

Quin et ipsius quoque mundi adspectabilis fabrica invisibilibus Dei obducta est, sicut Paulus et vera ratio testantur. Quamobrem etiam theologi alia quidem civiliter legaliterque considerant, alia vero pure et intemerate ; atque illa quidem humano medioque modo, haec autem supramundiali ac perfecto. Atque interdum quidem ex apparentibus legibus, interdum vero ex occultis oraculis, prout subjectis rebus sacris, mentibusque et animis congruit; omnis enim sermo, qui illis ubique propositus est, non exilem aliquam historiam, sed vivificam continet perfectionem.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Oportet igitur et nos pro litigativa de ipsis suspicione intra sancta signa, ut decet, sanctos transire, et neque inhonorare ipsa divinorum characterum existentia germina et expressiones et imagines manifestas secretas et supernaturalium visionum. Etenim non sola supersubstantialia lumina, et intelligibilia, et simpliciter divina figurativis variantur signis, sicut supersubstantialis Deus ignis dictus, et intelligibilia1: simul et intellectualium Angelorum deiformes ornatus formis vafiis describuntur et multiformibus et igneis formationibus.

Quare etiam nos oportet, omissa populari de his opinione, ipsamet sacra signa, sacra, uti par est, ratione penetrare, neque eadem inhonorare, cum nativa sint et expressa rerum divinarum simulacra, nec non imagines perspicue arcanorum et supranaturalium spectaculorum. Etenim non solum suprasubstantialia, et intellectualia, et simpliciter divina lumina symbolis figuratis variegantur, ut cum suprasubstantialis aequis ignis dicitur, et quae intellectu percipiuntur Eloquia aeei ignea, sed praeterea etiam divini ordines angelorum, qui simul sunt intellectiles et intelligentes, variis formis ac multiplici specie, et igneis figuris depinguntur.

<--- Page Split --->

Et aliter oportet eamdem ignis imaginem de Deo quidem super intellectum dictam accipere : aliter autem de intelligibilibus ipsius providentiis aut rationibus. Et quidem hanc secundum causam, illam autem secundum essentiam quamdam, aut secundum participationem, et alia aliter, sicut secundum ipsa contemplatio et sapiens ordinatio constituit : et non sicut casu sancta signa confundere, sed convenienter ipsa causis, aut essentiiis, aut virtutibus, aut ordinationibus, aut dignitatibus aperire, quorum sunt manifestativa compositiones.

Aliterque eamdem imaginem ignis accipere oportet, cum de Deo dicitur qui intelligentiam superat; aliter cum de providentiis ejus, quas intelligentia percipimus, aut de sermonibus; et aliter cum de angelis. Atque illam quidem imaginem ignis de Deo dictam, secundum causam accipere oportet; aliam secundum exsistentiam, aliam vero secundum participationem; et alia aliter, ut eorum contemplatio et constitutio scienter facta praescribit. Nec enim oportet fortuito ac temere miscere symbola, sed potius explanare ea convenienter causis aut existentiis, aut potestatibus, aut ordinibus, aut dignitatibus, quae omnia signis declarantur.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BAI.TH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Et ut non infra quam convenit epistolam faciamus, ad ipsam propositam a nobis quaestionem jam est eundum. Et dicimus, quod omne alimentum perfectivum est eorum quae aluntur, imperfectionem ipsorum et indigentiam adimplens, et infirmum curans, et vitam ipsorum servans, et reflorere faciens, et renovans, et vivificum ipsis bonum affectum donans, et simpliciter a tristante et imperfecto liberans, et laetitiam ipsi et perfectionem largiens.

Caeterum ne epistolae modum excedamus, jam ad ipsam propositam a nobis quaestionem veniamus. Dicimus itaque, omnem escam vim habere perficiendi illos quos nutrit, dum imperfectum eorum et indigentiam replet, et infirmitatem curat, vitamque servat, et reflorescere facit ac renovat, et vitalem illis affectum donat, simpliciterque tristitiam et imperfectionem abigit, atque laetitiam perfectionemque conciliat.

Unde ergo supersapiens et bona sapientia ab eloquiis laudatur, cratera mysticum statuens, et sanctum ipsius potum propinans. Magis autem ante haec fortia alimenta proponens, et cum alta predicatione ipsam rogantibus ipsa benigne immittens. Duplex igitur alimentum divina sapientia proponit, unum quidem forte et manens, aliud autem humidum et profusum, et in cratere donat provisivas ipsius bonitates.

Quamobrem recte supraquam sapiens juxta ac benigna sapientia in eloquiis divinis perhibetur craterem mysticum proponere, ac sacram ejus potionem propinare, prius tamen cibos solidos apponere, atque elata voce omnes ejus indigos benevole invitare. Duplicem ergo escam divina sapientia proponit, scilicet unam solidam atque durabilem, aliam vero liquidam ac fusilem in cratere propinat, quae beneficas ejus providentias designant.

<--- Page Split --->

Igitur crater quidem rotundus existens et apertus signum fit existentis simul et ad omnia circumeuntis carentis principio et interminabilis totorum providentiae: sed quoniam ad omnia procedens manet in seipsa et stat immobili identitate et perfecte, inegressibili a seipsam collocata, singulariter et fixe et ipse crater stat.

Crater igitur cum sit rotundus et apertus, symbolum est generalis providentiæ quæ principio fineque caret, atque omnia continet penetratque. Sed quoniam dum ad omnia procedit, in semetipsa quoque manet, immobili, a qua numquam excidit, identitate formata, crater etiam constanter immotus persistebat.

<--- Page Split --->

ANTIQUA - TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Ædificans autem et sapientia domum sibiipsi dicitur, et ipsa fortia alimenta et potus et craterem proponens, quod fit divina, sicut decet Deum, conferentibus manifestum quidem est et providentia perfecta est, quæ est causa ut sint omnia, et ad omnia procedit, et in omni fit, et continet omnia, et rursus ipsa in seipsa secundum excessum nihil in nihilo secundum quod nihil est, sed segregatur a totis ipsa in seipsa eodem modo et æternaliter existens, et stans et manens, et semper secundum eadem et eodem habens, et numquam extra se ipsam facta, neque a propria sede et immobili mansione et essentia deficiens, sed in seipsa totas et perfectissimas providentias optime operans, et proveniens in omnia et manens in seipso et stans semper motus. Sed sicut aliquis dicat provisivas operationes in mansione et mansionem providendo et naturaliter simul et supernaturaliter habens.

Dicitur autem sapientia sibi domum ædificare, in qua cibos solidos, et pocula, crateremque proponit, ut omnibus divina rite conferentibus perspicuum sit, eum, cujus est providentia, perfectum esse causam, ut sint et bene sint omnia, eumque ad universa pertingere, et in omnibus exsistere, atque omnia continere, rursusque eumdem, cum sit in se excellenter, nihil in ulla re, ulla ex parte esse, sed secretum esse ab omnibus, cum in se ipso eodem æternoque modo sit, perstetque et maneat, atque semper idem sit, eodemque modo se habeat, nec ullo modo se ipse deserat, neque sedem suam immobilemque mansionem, et quasi larem relinquat, sed in ea omnia perfectaque providentiae suæ munera perficiat, et procedat ad omnia, et in se maneat ; et insistat semper ac moveatur ; et neque insistat neque moveatur ; sed ac si quis dicat, ut qui actiones suæ providentiæ in perseverantia, et perseverantiam in providentia connaturaliter simul ac supra naturam habeat.

<--- Page Split --->

ANTIQUA - TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Sed quod est forte alimentum, et quod humidum. Ista enim bona sapientia dare simul et providere laudatur. Igitur forte quidem alimentum compositionem fore arbitror intellectualis et manentis perfectionis et identitatis secundum quam divina secundum fortem et stantem et unitivam et indivisilem cognitionem participantur ab intellectualibus sentiendi instrumentis illis quibus divinissimus Paulus ex sapientia accipiens vere forte alimentum tradit.

Verum quinsam solidus cibus, et IV quis liquidus est ? hos enim benigna sapientia largiri simul et providere praedicatur. Arbitror itaque, solidum illum cibum intellectilis ac perseverantis perfectionis et identitatis signum prae se ferre, quo spiritales isti sensus secundum constantem ac potissimam et singularem illam individuam scientiam divina participant, quos divinissimus quoque Paulus solidi vere cibi a sapientia accepti participes facit.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Humidum autem diffusive simul et omnia procedere studentis affluentiae, et adhuc per varia et multa et divisibilia ab istis ad simplicem et non tremulam Dei cognitionem nutritos juxta proprietatem suam bonitate manuducentis: Propter quod et rori et aquae divina et intelligibilia eloquia, et lacti et melli et vino assimilantur, propter vitae generativam ipsorum sicut in aqua virtutem, et augmentativam sicut in lacte, et revivificativam sicut in vino, et mundificativam simul et servativam sicut in melle. Haec enim divina sapientia donat accedentibus copiose ipsis et indeficienter alimentorum affluentiam largiens et supermanans. Hoc igitur vere alere, et propter ista vivificata simul et puerorum nutritiva et renovativa et perfectiva est laudata.

Liquidum vero cibum significare doctrinam illam profusam, quae dum per omnia vagatur, simul etiam per varia illa multipliciaque signa ad simplicem et constantem Dei cognitionem, eos quos nutrit, per accommodatam cujusque captui bonitatem manuducit. Hanc ob causam eloquia illa divina spiritualiaque, et rori, et aquae, et lacti, et vino ac melli merito assimilantur, quia vivificandi ac fecundandi ut in aqua, et ad incrementum perducendi ut in lacte, et recreandi ut in vino, purgandique simul ac conservandi ut in melle vim habent: ista nimirum divina sapientia donat suis asseclis, dum redundantium et indeficientium deliciarum suarum affluentiam eis praebet, et adhuc supereffluit. Istud nempe veraciter est epulari: et idcirco, ut vivificans simul et parvulos nutriens, renovansque ac perficiens celebratur.

<--- Page Split --->

Secundum istam autem sanctam alimenti reserationem et ipse omnium optimus inebriari dicitur proter superplenam et super intellectum alimenti, aut ut magis proprie dicatur, bonae habitudinis Dei perfectam et ineffabilem immensurationem. Sicut enim in nobis secundum pejus ebrietas incommensurabilis adimpleto est, et mentis et sensuum excessus : ita secundum melius in Deo ebrietatem non aliud aliquid oportet cogitare quam superplenam secundum causam praeexistentem in ipso omnium bonorum incommensurationem,sed et excessum sciendi qui consequitur ebrietatem, et excessum Dei qui est super intellectum convenit arbitrari, secundum quem segregatur ab intellectu, qui est super intelligere et intelligi et ipsum esse : et simpliciter ab universis quaecunque sunt bona inebriatus simul et exstasim passus est Deus, omnibus ipsis simul et superplenus existens immensurationis omnis excessum, et rursus extra et ultra tota sursum positus.

Nempe juxta hanc sacram convivii expositionem, etiam ipsemet bonorum omnium auctor Deus inebriari dicitur, propter plenissimam, et, quae omnem intelligentiam superat, divinae epulationis, vel, magis proprie loquendo, bonae habitudinis Dei perfectissimam et ineffabilem immensitatem. Sicut enim ea quae apud nos est ebrietas, in deteriorem partem capitur, estque immodica repleto, propter quam mente sensuque destituimur ; sic in Deo si meliorem in partem capitur ebrietas, nihil aliud est intelligenda, quam plenissima bonorum omnium immensitas, quae dum emanat, in ipso secundum causam praeexsistit. Quin et ipsum sensus excessum qui ebrietatem comitatur, accipere oportet pro ista Dei praecellentia quae exsuperat omnem sensum, per quam ab intelligendi ratione secernitur, cum sit supra id quod intelligit et intelligitur, imo supra id quod est. Et cum simpliciter Deus bonis omnibus quae sunt, inebriatus esse dicitur, omniaque excedere, utpote qui eis omnibus, totius immensitatis suae praecellentia supraquam plenus sit, et extra omnia, et supra omnia sursum habitet :

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Ab istis quidem moti et convivia sanctorum in regno Dei secundum eumdem accipiemus modum. Transiet enim tunc ipse rex et recumbere faciet ipsos, et ipse ministrabit illis 1. Manifestant enim haec communem quamdam et consentientem sanctorum in divinis bonis adimpletorum et reclinatorum communionem et Ecclesiam primitivorum descriptorum in coelis, et spiritus justorum omnibus bonis perfectos, et omnibus bonis adimpletos.

Hisce loquendi rationibus inducti, sanctorum etiam in regno Dei convivia, eodem modo accipiemus. Transiens enim, inquit, ipse rex, faciet eos discumbere, et ministrabit eis ; quae utique declarant communem quamdam et concordem sanctorum in divinis bonis societatem, et Ecclesiam primogenitorum qui conscripti sunt in coelis, et spiritus justorum bonis omnibus esse consummatos, bonorumque omnium plenos.

1 Luc. xii, 37 : Amen dico vobis, quod dominus praecinget se,et faciet illos discumbere,et transiens

ministrabit illis.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Et recitationem quietem opinamur a multis laboribus, et vitam sine laesione, et conversationem divinam in lumine et regione viventium, universo bono affectu sancto adimplelam, et copiossisimorum et beatissimorum donorum copiosam donationem, secundum quam laetitia universa sunt adimpleta. Hoc idem est laetari Jesu recumbere facientis ipsos et ministrantis, et aeternam quietem et adimpletionem bonorum distribuentis simul et infundenti.

Inquirens ante bene novi divulgatum somnum Dei et evigilationem reserari. Et quando dicimus divinum somnum esse segregatum Dei et incommunicabile a provisis, evigilationem autem attentionem ipsius ad providendum indigentibus disciplina aut salvatione ad alia theologica signa transibis.

Porro discubitum illum putamus significare requiem ex multis laboribus, et vitam inviolatam, conversationemque divinam in lumine ac regione vivorum, omni sacra jucunditate plenam, et omnigenorum beatorumque donorum abundantem elargitionem, qua omni gaudio replentur, Jesu eos exhilarante, et in mensa collocante, et ipsis ministrante, et aeternam quietem largiente, ac perfecta bonatribuente atque infundente.

Postulabis utique, probe scio, expliCIARI tibi celebrem illum Dei somnum et evigilationem ; cumque dixerimus, divinum quidem somnum esse id quod in Deo arcanum est et incommunicabile rebus iis quae Providentia gubernantur ; evigilationem vero esse ipsius Providentiae attentionem circa eos qui disciplinae vel salutis indigi sunt, illico ad alia signa theologica transibis.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quapropter et superfluum esse arbitrati eadem eisdem revolventes, alia videri dicere simul aut et nos cognoscentes ad credendum bona,ea quidem quae sunt epistolae in dictis finiemus, cum exposuerimus, sicut arbitror, plura quam nostris litteris debeantur.

Ipsam autem totam nostram symbolicam I theologiam mittimus, in qua invenies cum sapientiae domo et columnas septem discretas; et forte alimentum ipsius in sacrificia et panes divisim, et quae vini mixtio, et rursus quae ab ebrietate Dei et crapula, et ipsa etiam non dicta, diffusius in ea sunt discreta, et est, ut arbitror, omnium symbolicarum Theologiarum inventio bona, et conveniens eloquiorum sanctis traditionibus et veritatibus.

Itaque supervacaneum rati eadem iisdem de rebus repetendo alia videri dicere, simulquenobis conscii, quod vobis, uti æquum erat, morem gessimus, epistolæ quidem hic finem facimus, cum plura putem nos persolvisse, quam litteris tuis deberemus.

Symbolicam porro theologiam nostram totam mittimus, in qua una cumdomo sapientiae columnas septem explicatas reperies, et solidum ejus cibum, in hostias panesque divisum, praeterea, quae sit vini mixtio, quae item crapula ex Dei ebrietate proveniens, et ea ipsa etiam quae modo retulinus, ibidem fusius invenies pertractata. Est enim, ut opinor, optima symbolicarum inventrix theologiarum, atque sacris sancturam Scripturarum traditionibus ac veritatibus conveniens.

<--- Page Split --->

tangitur multitudo ipsa, in hoc quod dicitur, Visiones multiplicavi. Multiplicantur autem visiones dupliciter, scilicet quoad videntes, quorum « alius videt « sensibili visione, alius imaginabiliter, « alius intellectualiter, » ut dicit Augustinus : et hoc potest trahi de hoc quod dicitur a Domino de Moyse, Num. xii, 6, et seq. : Si quis fuerit inter vos Propheta Domini, in visione apparebo ei, in quo tangitur corporalis visio, aut sensibilis, a qua transfertur primo nomen visionis : vel per somnium loquar ad illum, in quo tangitur visio imaginaria, quia in somno sensus exteriores vacant, et imaginatio intenditur in suo actu. At non talis servus meus Moyses, etc. Et infra : Palam,et non per ænigma et figuras Dominum videt, in quo ostenditur altissimus modus conceptionis secundum statum viae : et hæc est intellectualis visio, quia ad contemplationem patriæ non pervenit. Secunda multiplicatio est ex parte visorum secundum quod diversis figuris ipsum diversi viderunt, vel hominis, vel ignis, etc. Quæ in littera tanguntur, de hac intelliguntur : quia dicitur ad Hebr. i, 1 : Multifariam, multisque modis, etc. Proportionalitas autem eorum ad nos tangitur in hoc quod dicitur, Eis, quia nec propter eum, nec propter Angelos qui sine velamine vident, fuit necessarium tales figurationes adinvenire sed propter nos, quibus connaturale est per sensibilia accipere divina : unde dicitur Exod. xxxiii, 23 : Videbis posteriora mea. Et Isaïæ, vi, 1 : Ea, quæ sub ipso erant, replebant templum : et dicuntur posteriora et inferiora, ipsius effectus, quibus impleta militans Ecclesia manuducitur in ipsius Dei cognitionem. Modus autem expositionis est per inspectionem similitudinis, sicut etiam dicit Philosophus de expositionibus sophismatum, quando inspectis proprietatibus rerum sub quarum figura describitur Deus, per similitudinem proportionalitatis in divina conscendimus : et ideo dicitur Dan. x, 1 : Intelligentia est opus in vi-

Ego visionem multiplicavi in eis, et in manu Pophetarum assimilatus sum, Osee, xii, 10. Ex verbis istis potest trahi materia istius epistolæ, in qua Dionysius tradere intendit succincte et breviter artem de symbolica Theologia Tito Episcopo Dalmatiae (cui et Paulus epistolam scribit) quaerentia Dionysio per suam epistolam, quæ sit sapientiae domus, cibi, et alia quae in titulo habentur.

Tanguntur enim duo in verbis præpositis, in quibus consistit integritas artis symbolicea Theologiae, scilicet multiplicitas sigurarum et symbolorum, quæ notatur in hoc quod dicit, Ego visiones multiplicavi, et modus expositionis symbolorum ex hoc quod sequitur, Et in manu, etc.

Circa primum iterum duo notantur, scilicet multitudo symbolorum, et proportio eorum ad nos. Circa primum etiam duo notantur, scilicet auctor multitudinis dictæ qui est Deus, in hoc quod dicitur. Ego, quia ipsius auctoritate tradentes sacram Scripturam variis signis contradicunt, signantes ipsum multipliciter, propter multas ipsius virtutes, quæ in ipsius effectibus relucent. Secundo

<--- Page Split --->

sione, quæ scilicet visio similitudines in Deum referat. Et hoc notatur in hoc quod dicit, In manu Prophetarum assimilatus sum : et dicitur assimilari in manibus, quia Prophetae non solum verbis, sed etiam operibus occulta Dei significabant : sicut de Osee, 1, 2, patet, qui duxit fornicatam uxorem, et in multis aliis 1.

His igitur visis, sciendum est, quod ista epistola dividitur in duas partes. In prima ponit generalem artem exponendi symbolica de Deo dieta. In secunda exponit specialiter ea de quibus Titus quærit, ibi (§ 13,) Et ut non infra quam convenit epistolam faciamus, etc.

Prima dividitur in duas.In prima ponit necessitatem. In secunda ponit ipsum generalem modum, ibi (§ 3 circa principium), Nam exteriora ejus, etc.

Circa primum tria facit. Primo remittit eum ad symbolicam Theologiam, quam Timotheo scripsit, in qua fusius istam artem tradidit. Secundo, ponit necessitatem artis, ibi (§ 2), Etenim omnem incongruentiam duram, etc. Tertio concludit propositum, ibi (§ 3,) Igitur arbitrati sumus, etc.

est per symbolica, conveniat sacre Scripturae? Et videtur, quod non :

  1. Altissimae enim scientiae convenit altissimus tradendi modus : hic autem est quando res per propria traduntur : unde etiam in problematibus reprehenduntur metaphoricae locutiones, sicut patet in secundo capite. Ergo cum Theologia sit altissima scientia, et maxime quantum ad partem illam quae tractat de Deo, quam solam Theologiam Dionysius vocat, videtur quod non sit modus ejus per figuras et symbola procedere.

  2. Ad idem, Modus infima scientiae non debet attribui suprema scientiae : sed modus per hujusmodi figuras tradendi, est poeticae artis, quae inter omnes est minus nobilis, quia finis ejus est etiam rhetoricae debilior : ergo non debet iste modus esse Theologiae, quae est altissima scientia.

  3. Praeterea, Nullius scientiae est praevenire judicium rationis, nisi ejus quae non habet unde rationem persuadeat : talis autem scientia est imperfectissima : cum igitur per hujusmodi symbola praeveniatur judicium rationis, videtur quod iste modus non sit Theologiae, quae est perfectissima scientiarum.

  4. Praeterea, Nullius doctrinae modus debet esse occultans propositum, cum omnis doctrina sit] ad manifestationem alicujus : sed per haec symbola occultantur ea quae in ipsis traduntur : unde etiam in littera dicitur,"quod propter hoc 'multi non credunt divinis eloquiis : ergo videtur, quod iste modus non sit conveniens Theologicae doctrinae.

Ad oppositum.

  1. Quod non habet aliquid prius, per quod manifestari possit, si ejus differentiae et passiones ignorantur a nobis, oportet quod per posteriora et similia manifestetur : talis autem est Deus, ut per se patet : ergo oportet quod per similia

<--- Page Split --->

nobis nota manifestetur, et haec sunt symbola.

  1. Præterea, Dionysius dicit in secundo capite Cælestis hierarchiæ, quod « quanto similitudines sumuntur a rebus « vilioribus, tanto sunt convenientiores « nobis ad significandum spiritualia, « cum in eis minus possimus detineri, et « tamen non sint omnino vacua a nobili- « bus proprietatibus : » sed inter omnia entia, sensibilia et corporalia sunt minus nobilia : ergo per ea convenientissime nobis manifestantur divina.

Solutio. Sed dicendum, quod de Deo verius scimus quid non est, quam quid est, sicut patuit ex mystica Theologia : et ideo ea quæ sunt manifestioris remotionis ab ipso, sunt convenientia ad reducendum nos in Deum : et ideo modus per symbola est maxime conveniens Theologiae : et concedimus rationes ad hoc.

Ad primum autem dicendum, quod scientiæ altissimæ proportionatæ nobis (qualis est metaphysica) modus debet esse altissimus per prima principia : sed Theologia est altior excedens nostram proportionem : et ideo oportet, quod manuducamur in ipsam per connaturalia nobis.

Ad secundum dicendum, quod modus symbolice Theologiae est alius a modo poesis : quia modus poesis est falsus : est enim modus poetæ, ut inhaereat anima suis figmentis, in quibus accipiat vel horrorem vel delectationem ejus quod intendit persuadere vel dissuadere : et si per illa figmenta in aliquid ducatur, totum est proportionatum nobis : sed Theologia non proponit nobis symbola ut eis adhaereatur, sed intendit removere ab eis, et per similitudines in eis repertas manu ducere in id quod est supra nostram proportionem.

Et per hoc etiam patet solutio ad tertium. Quia Theologus non intendit prævenire judicium rationis, sed ratione manifestare ea quæ sunt supra proportionem ipsius per connaturalia sibi. Poeta au-

tem proponit ea quæ deficiunt a ratione' quibus ratio non consentiret : et ideo prævenit quibusdam motivis stuporem excitantibus, quibus anima detineatur.

Ad quartum dicendum, quod quanvis hujusmodi symbola occultant veritatem in quantum sunt sensibilia quædam, tamen in quantum sunt relata ad spiritualia, manifestant ea : referuntur autem symbola sensibilium in spiritualia per similitudinis inspectionem (ut dictum est), non quæ sit secundum participationem ejusdem qualitatis, quia omnino differentes sunt qualitates corporalium et spiritualium, neque secundum proportionem ad illa quæ improportionabilia sunt, nec est eis quantitas ejusdem rationis, sed per similitudinem proportionalitatis, in qua oportet quatuor facere, scilicet accipere proprietatem rei sensibilis, et comparare eam ad suum actum, et similem comparationem invenire proprietatis rei spiritualis ad suum actum : sicut proprietas leonis est animositas per quam vincit omnia animalia resistentia : similiter Deus sua virtute superbos et sibi resistentes dejicit. Non est igitur neque virtus neque actus victoria ejusdem rationis in Deo et leone sed tantum comparatio : quia sicut se habet virtus leonis ad suam victoriam, ita virtus divina ad suam : et haec est similitudo proportionalitatis, quæ semper est ad minus inter quatuor, vel re, vel ratione quando uno utitur ut duobus : sicut si dicatur : sicut se habet quatuor ad duo, ita sex ad tres : vel sicut sex ad quatuor, ita decem ad sex.

Alia autem quæ hic essent quærenda, expedita sunt in primo et secundo Cælestis hierarchiæ et in mystica Theologia.

<--- Page Split --->

sed devotione acquiritur. Per quaedam occulta, id est, per quasdam alterationes et similitudines : quia priora licet non natura, tamen sunt minus nota nobis et praesumpta aenigmata, id est, quasdam allegorias qua de Deo dicere, videtur praesumptio, sicut quando manifestatur per symbola imperfectionem habentia : ut quando dicitur ebrius, vel dormiens, vel iratus : aenigma enim sumitur hic pro quolibet modo allegoriae, non secundum quod definitur in barbarismo, quod est quaestio in obscuritate verborum implicata : quia hoc non multum usitatum est in sacra Scriptura.

D Dicit ergo primo (§ 1) : O Tite pulcherrime, pulchritudine virtutum, nescio si aliquid scio de Theologicis symbolis (quaë signa vocat quia Deus in eis significatur nobis) quod sanctus Timotheus non audiens a me, in libro symbolicea Theologiae, qui translatus non est, in quo sigillatim et discrete determinavit omnes locutiones de Deo symbolice dictas : quaë in multis videntur esse prodigiales ad modum poematum, quaë dicuntur quaëdam insueta : et ejus non est alia ratio nisi ut producantur homines in admirationem : dicitur enim prodigium, quod procul a digito, id est, ab ostensione est.

E Deinde (§ 2) ponit duas causas necessitatis hujus artis. Prima est ex parte ipsorum symbolorum. Secunda ex parte ipsius veritatis, quae in symbolis traditur : et haec incipit, ibi, Oportet autem et reddentes, etc.

Circa primum duo facit : primo ponit causam necessitatis, secundo manifestat per effectum, ibi, Propter quod et increduli, etc.

Dicit ergo primo, quod ideo necessarium est istas locutiones exponere : quia faciunt quamdam incongruentiam in animabus imperfectorum, quibus videtur incongruum, quod sancti Patres tradentes occultam Dei sapientiam, manifestant divinam virtutem, ad quam non est via aliqua immundis, quia non argumentis,

Deinde manifestat hanc incongruentiam per effectum, et connumerat se aliis, et dicit, quod propter ea multi, scilicet non sapientes, sunt increduli divinis eloquiis, videntes ea tradita per quaedam sensibilia, a quibus non se separant, sed in eis immorantur.

Deinde ponit secundam causam necessitatis, et dicit, quod etiam ex parte ipsius veritatis necessaria est expositio symbolorum : quia necessarium est ut per expositionem reddamus ea munda, et nuda a symbolis, et sic videamus ea non remanentes in symbolis, sicut Deus dicitur fons vitae, sicut in Psal. xxxv, 10 : Apud te est fons vitae : vel sapientiae,Eecli. i, 5 : Fons sapientiae, verbum Dei in excelsis. Videmus enim in fonte aquae materialis, qui est principium fundens aquam per se, quod tamen semper habet aquam in se stantem propter perpetuam scaturitionem : et ideo principium fontis accipitur in Deo, quod est quaedam virtus simplex : quia quod non est'primum, est compositum, sed primum simplex est, quod non est in alio, sed per se movetur, et per se operatur, et numquam se relinquit, semper manens in altitudine suae naturae. Et quod dicitur fons sapientiae, significat quod ipse est cognitio omnium cognitionum, et quod per se et non ab alio principio habet quod inspiciat omnia, sicut fons per se fundit totam aquam fluminis.

<--- Page Split --->

narum in divinis, in quibus Pater fundit Filium non extra suam substantiam.

Ad tertium dicendum, quod translator male transtulit : posuit enim potentiam passivam loco activae : unde per se 'mobile idem est quod per se movens, non motum ab alio : vel dicitur per se mobile, secundum quod procedit per effectus, in quibus est similitudo suorum attributorum, sicut in libro de Divinis nominibus dictum est.

  1. SED VIDENTUR esse falsum, quod dicit : quia sicut dicitur in primo cap. Calestis hierarchiae : « Impossibile est aliter no- « bis divinum radium superlucree, nisi « varietate sacrorum velaminum circum- « velatum : » ergo videtur, quod in statu viae non possumus nudam veritatem divinam inspicere.

  2. Præterea, Omnis effusio fit ad aliquid aliud : et ita videtur falsum dicere, quod fons sit effusus ad seipsum.

  3. Præterea, Philosophus probat in VIII Physcorum, quod « nihil est movens seipsum : » ergo falsum dicit, quod est per se mobile.

  4. Præterea quæritur, secundum quid sumuntur illa quatuor quæ dicit.

  5. Præterea, Diversorum cognoscentium sunt diversæ cognitiones : et ita videtur quod una non sit omnium cognitio.

Ad quartum dicendum, quod ipsa divina veritas potest considerari secundum suam essentiam, et sic dicit virtutem simplicem, in quantum est prima : vel secundum potestatem, et sic dicit per se mobilem : vel quantum ad operationem, et sic dicit per se operantem : vel ad proprietatem consequentem omnia, et sic dicit seipsam non relinquentem.

Ad quintum dicendum, quod dicitur una cognitio omnium cognitionum divina cognitio quantum ad se, in quantum ipse cognoscendo se cognoscit omnia alia, quia est principium uniuscujusque rei vel etiam omnium cognitionum quibus alia cognoscunt : et dicitur una cognitio omnium cognitionum sicut principium efficientis et forma universalis existentis a qua fluit omnis cognitio : quia quae sunt in multis, oportet inveniri in uno primo a quo omnia alia fluunt.

Sed dicendum ad primum, quod quantum ad principium contemplationis, oportet quod in statu viae per symbola luceat nobis radius divinae veritatis : sed in fine per symbola in ipsam nudam veritatem venimus.

Ad secundum dicendum, quod dicitur fons effusus ad se : quia non habet aliud principium suae effusionis, sed a se sibi est : vel a se, quia in simile sibi secundum formam effunditur : quia aqua est ejusdem rationis in fluvio et in fonte. Vel potest referri ad emanationem perso-

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Deinde concludit propositum, quod propter istas causas voluit et ipsi Timo.

<--- Page Split --->

theo et aliis aperire, sicut potest, significationes symbolicas largissimas, id est, multas compositionis, qua significatur Deus.

Deinde (§ 3) ponit modum generalem symbolicea Theologiae : et dividitur in duas partes. In prima ponit ipsas significationes symbolorum : in secunda, modum exponendi symbola, ibi (§ 6), Quorum si quis posset videre, etc.

EXPOSITIO TEXTUS.

Sed videtur pervertere ordinem, quia per symbola ducimur in significationes : et ita prius debuit ponere modum exponendi symbola quam significationes ipsorum.

Ad quod dicendum quod in tradendo artem symbolorum oportet prius ponere propria quam ipsam symbolorum expositionem : quia in expositione symbolorum attenditur similitudo ad propria quia ignoratis propriis non possemus eis adaptare symbolica : sed in usu artis est e contrario sicut procedit objectio : quia per symbola ducimur in propria.

Prima autem pars dividitur in duas. In prima ponit significationes symbolorum cum symbolis quae non important aliquam differentiam. In secunda, cum symbolis quae important defectum qui est ex peccato, ibi (§ 3), Quid si dicat quis, etc.

Circa primum duo facit. Primo ponit significationes symbolorum quibus significantur processiones divinarum personarum : secundo, quibus significantur processiones creaturarum, ibi (§ 4), Intelligibilibus autem, etc.

Dicit ergo primo (§ 3), quod rationabile est reserare multiformes formationes : nam quam prodigio, id est, admiratione, incredibili quantum ad ea quae foris patent, et compositivo, id est, ficto vel adinvento adimplentur exteriora ejus ? scilicet symbolice compositionis, cujus exteriora sunt ipsa spiritualia, interiora significationes intelligibiles ipsorum. Interrogative legendum est. Quasi dicat : Multum : sicut compositionis componentis, id est, fingentis in supersubstantiali fecunditate, id est, ad exprimendam virtutem generativam Dei Patris, ventrem Dei quasi corporaliter gignement Deum, sicut in Psal. cix, 3 : Ex utero ante luciferum, etc.Et compositionis distribuentis Dei filium sicut verbum prolatum in aera a corde virili, id est, humano, eructante ipsum, ut in Psal. xliv, 2 : Eructavit cor meum verbum

<--- Page Split --->

bonum : et distribuentis Spiritum sanctum sicut Spiritum emissum ab ore, ut in Psal. xxxii, 6 : Spiritu oris ejus omnis virtus eorum : et laudantis nobis deigenos sinus, id est, Dei Patris (qui est generans) portantes in ulnis Dei Filium, ut decet corpus, id est, ad similitudinem corporis. Joan. 1, 18 : Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, etc. Et componit divinas processiones personarum ad modum plantarum, et etiam florum, de quibus omnibus Exod. xxiv. Et similiter ad modum productionis lucis, sicut ad Hebr. 1, 3 : Qui cum sit splendor gloria. Et Sapientia, vii, 26 : Cador est lucis æternæ. Et similiter multa similia qua sunt manifestissima in sacris Scripturis.

I Deinde (§ 4) ponit significationes sym- bolorum quibus significantur processio- nes creaturarum, dicens: Et compositio- nis componentis intelligibilibus Dei pro- videntiis, de quibus in libris de Divinis nominibus actum est, quibus de creatu- ris providet : aut donis, quia per provi- dentiam suam dantur dona : aut manife- stationibus, quia in illis manifestatur no- bis Deus sicut in suis similitudinibus : aut virtutibus, quibus communicat Deus posse operari : aut aliis proprietatibus, secundum quod unaquæque res non ex- cedit metas a Deo impositas : aut man- sionibus, secundum quod rebus dat in seipsis manere : aut processionibus, se- cundum quod dat causis procedere in sua causata : aut discretionibus, secun- dum quod una res distinguitur ab aliis : aut unitione, secundum quod reordinan- tur in finem : componentis Dei in istis omnibus, Deo compositionem, id est, figuram, hominis, sicut in Canticis,vii, 4, describit : Nasus tuus, et omnia alia membra. Et Ezech. 1, 5. Et super simi-

litudines throni adspectus hominis desuper 1. Et ferarum, sicut Osee, xiii, 8 : Quasi ursa raptis catulis. Et aliorum animalium, in Apoc. iv, 6, in figura Agnì. Et plantarum, Eccli. xxiv, 17 et sequ. Et lapidum variam formationem, sicut Ezech. 1, 4 : Quasi species electri : et compositionis circumponentis sive ornatus muliebres, quando loquitur de Sapientia ad modum mulieris, Prover. ix, 13, et seq. Aut barbaricas armaturas, sicut in secundo Machab. xi, 8, Vidit equitem hasta fulgentem aurea 2. Apoc. ii, 12 : Hæc dicit qui habet rhomphæam, etc., quod est barborum armatura, ut hic Commentator dicit. Et apponeutis ipsi figulariam artem, Jerem. xviii, 3. Et fusoriam sicut operanti in igne, Jerem. vi, 29. Et substernentis sibi thronos, Isa. vi, 1 et 2. Et construrentis cibos pulmentificos, Prover. ix, 5. Et componentis, scilicet eum compositione figurarum, dicentis eum potatum, etc. In Psal. lxxvii, 65 : Tamquam potens crapulatus a vino. Et, Psal. xlii, 23 : Exsurge, quare obdormis Domine.

Deinde (§ 3) ponit significationes symbolorum sumptorum ex defectibus peccati, dicens : Quid dicendum erit, si dicat quis iras Dei, sicut in Psal. vi, 2 : Ne in ira tua corripias me. Tristitias, sicut Isaiae,lxiii, 10 : Ipsi afflixerunt spiritum, scilicet Domini.Thren.ii, 11 : Conturbata sunt viscera mea super eum. Omnimoda juramenta, in Psal. cix, 4 : Juravit Dominus,et non pænitebit eum.Pænitentias, Gen.vi,6: Pænituit eum quod fecisset hominem. Maledictiones, Malach.ii,2: Maledicam benedictionibus vestris. Insanias, id est, stultitias : sicut in I ad Cor. i, 18. Multiformia et obliqua peccati, id est, ostendentia in se obliquitatem peccati,

<--- Page Split --->

sophismata, id est, deceptiones promissionum, sicut David promisit, quod regnum suum perpetuum esset, quod non ad literam impletum est : et Jerem. XVIII, 9 et 10, Si promisero repente ad gentem aliquam quod construam, ipsam vero feriam si avertatur a me 1 : et in Gen. xi, 1 et seq., pugnam gigantium, contra quos visus fuit pugnare quasi ex timore insidians eis, cum tamen non ædificarent turrim in nocumentum aliorum, sed in salvationem suam : et consilium illud in cælo constructum, quod vidit Michaëas in dolo et deceptione Achab, id est, ad decipiendum dolose Achab, sicut legitur in III Reg. xxii, 17 et seq. : et multas passiones materiales et amatorias, id est, quas carnaliter armantes patiuntur, Canticorum, id est, de Deo dicuntur in Canticis Canticorum, iv et v, sicut, Vulnerasti cor meum, etc. : et quid dicetur si dicat alia similiter dicta, et quæcumque aliae sunt sanctæ compositiones, id est, figurationes vel fictiones, non ad decipiendum, sed ad ducendum in veritatem, compositionis Dei, id est, quibus figuratur Deus, audientis omnia, id est, super qualibet figura præsumit describere Deum in hoc similis poesi, sicut dicit Horatius 2, compositiones, dico, propositæ occultorum, id est, de occultis, apparentes, id est, per apparentium symbola, et multiplicatæ singularum, id est, de singularibus rebus, sicut Deus unus tantum est, qui et pluribus describitur figuris, et divisibiles et indivisibilium et figurativæ et infigurabilium, id est, eorum quæ carent formis : et dicitur hic forma quæ est idem quod figura, sed differt ratione.

Quorum si quis posset videre, etc. In hac parte positis significationibus sym-

bolorum et symbolis, intendit ponere modum communem symbolice Theologiae, quomodo in corporalibus symbolis accipiuntur spiritualia et divina : et dividitur in duas partes. In prima assignat causas istius modi. In secunda, ex causis illis concludit modum intentum, ibi (§ 11) Oportet igitur et nos, etc.

Prima dividitur in partes tres. In prima assignat causam quare divina traduntur in symbolis sensibilibus ex parte audientium. In secunda, ex parte ipsius theologici negotii, ibi (§ 7), Et aliter et hic intendere, etc. In tertia, ex parte ipsius animæ quod dicit propter quid respectu secundæ causæ, ibi (§ 8), Et quidem neque in sanctorum mysteriorum, etc.

Circa primum duo facit. Primo proponit quid intendit : secundo reddit rationem propositi, ibi, Non enim aestimamus etc.

Dicit ergo primo (§ 6) : Quorum, scilicet enumerandorum symbolorum, si quis posset videre intus absconditum decorem (in quo notatur difficultas propter occultationem) inveniet omnia, scilicet symbola Ecclesiæ, mystica et deiformia, id est, in se occultantia divinas proprietates per quasdam similitudines, et adimpleta multo lumine theologico, id est, divino, id est, veritate divina. Deinde assignat causam hujus, et dicit, quod non est credendum, quod hujusmodi significationes sint compositæ a Scriptura propter se : et ideo si eis mens nostra adhæreat, vel aliud in ipsis quærat, seducitur : sed proponitur causa divinæ occultæ scientiæ, quæ multis est invisibilis, qui supra sensus se non extendunt, ut divina sic occultata symbolis non possint capi ab immundis, qui derident divina, quia non percipiunt quæ Dei sunt : sed

<--- Page Split --->

manifestantur solis illis qui amant veritatem, et non impugnant, qui in symbolicis locutionibus destruunt omnem puerilem phantasiam, scilicet non imaginantes Deum esse hoc modo figuratum, quod puerile esset, sed remotis a Deo omnibus figuris sunt sufficientes, propter simplicitatem mentis, et bonitatem contemplationis, transire per intellectum ad reritatem symbolorum, id est, per ea significatam, simplicem, secundum quod est separata a materia et appendiciis materiae, supernaturalem, quia scilicet ad eam rationes naturales non attingunt, praecollocatam, id est, ante collocatam, quia licet secundum ordinem doctrinae symbola sunt priora significatis, quia ex illis devenimus ad ista, tamen secundum ordinem naturae significata veritas prior est symbolis : quia non componuntur symbola, nisi propter inspectionem ad veritatem rei, ut per similia figuretur.

Scripturae, elephas autem est, qui magnitudine intellectus levatur ad mysteria, quorum profundum non potest attingere : sed illud in quo convenit esse refectio, non est abjiciendum : ergo symbula quae ad sensum litteralem pertinent, non sunt destruenda.

  1. Praeterea, Hieronymus in Prologo galrato dicit, « Ne offenderis in Scriptu- « ris sacris simplicitate verborum, quae « editae sunt, ut simplicem plebem in- « struerent, in quibus aliter multum sa- « pieus et simplex vident : » et vult quod simplices videant litteralem sensum, et sapientes intueantur mysteria : ergo idem quod prius.

  2. Praeterea, Sapientibus non sunt proponenda metaphoricae locutiones, unde Philosophus reprehendit eos qui platanum hominem appellabant, sed magis proponuntur simplicibus : ergo videtur, quod accipere et adaptare metaphoras, non sit difficile, neque perfectorum, ut hic dicitur.

  3. Praeterea, Simplex dicitur, quod caret compositione partium : sed omnis mens est hujusmodi : ergo non videtur simplicitas mentis proprium spiritualium virorum, ut hic innuit.

  4. Praeterea, Bonitas contemplativa virtutis videtur esse tantum subtilitas : sed haec non est tantum necessaria in symbolis, sed etiam in spiritualibus, et magis in istis : ergo non debuit appropriare cognitioni symbolorum.

Sed videtur, quod amatores veritatis non debeant destruere haec signa symbolorum.

  1. Nulli enim sensui sacrae Scripturae subest falsum : sed haec signa pertinent ad sensum historicum : ergo non subest eis falsum, et sic non sunt destruenda.

  2. Praeterea, Gregorius dicit, quod « sacra Scriptura est fluvius in quo ag- « nus peditat et elephas natat : » et agnum dicit mansuetum et humilem fidelem, qui reficitur in sensu litterali sacra

Sed dicendum ad primum, quod sensus litteralis est dupliciter in sacra Scriptura : quandoque enim est quem verba primo adspectu faciunt, sicut dicitur, quod David vicit Goliath : quandoque vero non est sensus litteralis quem verba faciunt, sed qui accipitur ex proprietatibus eorum, quae per verba significantur, in aliud relatis : quia hoc est quod scribens intendit : et secundum hunc modum dicimus, quod sensus metaphoricus est litteralis, sicut cum dicitur Isai. xxxvii, 29 : Ponam circulum in naribus

<--- Page Split --->

tuis, et frænum in labiis tuis, et reducam te in viam, per quam venisti. Intendit Propheta significare Sennacherib, non bubalum aliquem, in terram Assyriorum reducendum. Et sic dicimus, quod ipsa signa symbolorum non pertinent ad sensum litteralem, sed potius id quod ex eis per similitudinem quamdam significatur : et ideo sunt abjicienda, et veritas tantum significata retinenda. Et per hoc patet solutio ad secundum et tertium.

Ad quartum dicendum, quod adinvenire adaptations non est difficile : sed facere proprias adaptations est valde difficile : quia oportet, quod adaptans sciat proprietates utriusque rei, scilicet significatae et significantis.

Ad quintum dicendum, quod mens dicitur actus mentis, et ipsa mens quae in omnibus aequalibus simplex est, et dicitur actus simplex, quando stat super simplex, sicut super objectum : et hoc est illud quod est separatum a materia, id est, ab appendiciis materia : et hoc convenit tantum spiritualibus.

Ad sextum dicendum, quod bonitas contemplativa virtutis, non dicitur dispositionis bonitas qua est subtilitas, sed potius veritas in actu ipsius, ut scilicet spiritualia non accipiantur esse ad modum corporalium quibus describuntur : et haec maxime necessaria est in symbolicis.

DIVISIO TEXTUS.

Deinde (§ 7) ponit secundam causam ex parte theologici negotii, quod dividitur in duo : et ideo duobus modis significantur nobis divina, non tantum per propria : et circa hoc ponit tres divisiones, quibus duo modi diversimode significantur. Secunda incipit, ibi, Et hanc quidem significativam, etc. Tertia, ibi, Et hoc quidem persuadet, etc.

DUBIUM.

SED AD EVIDENTIAM litterae dubitatur de istis divisionibus : et videtur, quod sint insufficientes :

  1. Quia in mystica Theologia assignavit quatuor theologica negotia, tria affirmativa, scilicet de divinis personis, de divinis nominibus, et de symbolis, et quartum negativum : cum igitur assignet hic tantum duo, videtur insufficientes membrum.

<--- Page Split --->

  1. Præterea, Idem membrum non cadit in duplici differentia : sed mysticum posuit ibi in negativo negotio, hic autem ponit in affirmativo, quia cum symbolicis : ergo videtur, quod id quod dicit, non sit competens.

  2. Præterea, Ibidem dictum fuit, quod theologicum negotium tanto magis est apparens, quanto magis sermones minus contrahuntur : sed ibidem dictum fuit, quod in symbolica Theologia sermones maxime multiplicantur : ergo est maxime apparens : et ita non debuit hic dici secretum.

  3. Præterea, Philosophicum dicitur illud ad quod per rationes philosophicas potest deveniri : sed hoc non potest fieri in aliquo theologico negotio : quia in Theologia quæ tradit propria, quam philosophiam dicit, dicit quod Deus est super vitam, et super ens : cum ergo per philosophiam non accipiatur nisi vita, vel ens, videtur quod male dicat illud negotium philosophicum.

  4. Præterea, Symbolica Theologia plura recipit quam ea quæ per propria traditur, quia sermones in ipsa sunt plures, et a pluribus potest recipi : quia per connaturalia nobis : ergo symbolica magis debet dici receptiva quam altera.

  5. Præterea, Ad id quod est supra rationem, non videtur esse aliqua persuasio vel ligatio argumenti, neque syllogistica, neque per habitudines locales : ergo cum doctrina divina quæ est per propria, sit supra rationem, videtur quod non persuadeat, neque liget ad veritatem quam tradit.

  6. Præterea, Per indoctrinabilia nihil constituitur in veritate : ergo videtur impossibile. quod dicit, scilicet quod in symbolica Theologia collocat in Deo per indoctrinabilia.

Sed dicendum ad primum, quod si dividatur theologicum negotium materialiter, quasi quantum ad ea quæ dicuntur de Deo, sic erit quadruplex, secundum quod in mystica Theologia dictum est :

si autem dividatur formaliter, quasi quantum ad modum dividendi aliquid de Deo, sic erit tantum duplex, ut hic dicitur : quia nihil dicitur de Deo quin sit sine signis vel per signa : et hæc divisio est per affirmationem et negationem, et ideo non habet medium.

Ad secundum dicendum, quod negationes divinæ dicuntur mysticæ simpliciter, quia removentes nos a manifestis nobis, relinquunt nos in quodam occulto quod est supra rationem, ut ibi dictum est : sed symbolica dicuntur mystica, quantum ad modum, quia traduntur spiritualia non secundum sensum quem verba faciunt, sed in quibusdam figuris.

Similiter etiam dicendum ad tertium, quia materialiter aperta est symbolica Theologia : quia proponit nobis sensibilia nota nobis : sed quantum ad modum occulta est præ aliis, ut dictum est.

Et similiter dicendum ad quartum : quia Theologia quæ est per propria, non est philosophica materialiter quasi rationibus philosophiæ concludens : sed quantum ad modum quo philosophia utitur, quæ per propria procedit.

Ad quintum dicendum, quod receptiva ponitur pro receptibili : quia propria Theologia recipitur secundum quod significatur per nomen : sed in symbolica refutatur illud quod significatur per nomen, et ex illo accipitur quidquam aliud : unde alia translatio habet, « approbati- « va. »

Ad sextum dicendum, quod Theologia propria persuadet per principia fidei, quamvis non per principia rationis : et illa sunt nota per lumen divinum infusum, sicut principia rationis per lumen naturale intellectus agentis : sed ex symbolicis nullo modo traditur argumentatio, sicut dicit Magister in tertio Sententiarum.

Ad septimum dicendum, quod symbolica sunt indocibilia simpliciter, sed secundum quid docibilia : quia non docentur secundum quod significant nomina, sed secundum eorum significata.

<--- Page Split --->

pria divina tradit, persuadet veritatem, quantum ad ipsas conclusiones, et ligat quantum ad convictiones argumentorum ex principiis fidei : sicut si sint relationes originis distinguentes in divinis, oportet esse plura supposita : illud autem, scilicet symbolicum, operatur discurrendo de proprietatibus sensibilium in spiritualia, et in perfectionibus mysteriorum, id est, occultatorum in eis, docibilibus quantum ad sensum quem faciunt verba, collocat in Deo, id est, in inspectione divinae veritatis.

Littera sic exponitur (§ 7) : Et aliter potest assignari causa ejus, quod dictum est, et hic oportet intendere, id est, considerare, duplicem traditionem, etc., id est, dupliciter nobis tradi divina, hanc quidem, scilicet symbolicam, esse secretam et mysticam, quantum ad ea quae ipsi occultantur : illam autem quae per propria tradit divina, apparentem et notiorem, quia in primo adspectu verba exprimunt quod intenditur per ea significari. Et hanc quidem, scilicet symbolicam, esse significativam, quantum ad symbola : quia sicut dicit Augustinus, « Signum est, quod praeter speciem « quam ingerit sensibus, facit aliquid « aliud in cognitionem venire : » et perfectivam, quantum ad veritatem, quae in symbolis continetur : illam autem, scilicet propriam philosophicam, quia per modum philosophiae procedit ex propriis, et receptivam, id est, approbativam quae in ipsa approbatur. Et dicendo quod de Deo congrue dici potest, complicitum, id est, conjunctum, non dicendum, hoc potest referri ad symbolicam Theologiam, in qua sunt sensibilia quae non sunt dicenda, et figurata quae dicenda sunt : et potest etiam ad propriam referri, in qua figuratur Deus per suas processiones, quae quidem dicuntur de Deo quantum ad rem significatam eminenter, sed non secundum modum quo nomen significat. Et hoc quidem negotium, quod per pro-

Et quia adhuc restat quaerere quare theologicum negotium est dupliciter, ideo subjungit convenienter tertiam causam, quae reddit propter quid hujus : et dividitur in partes duas. In prima manifestat, quod Scriptura utitur symbolis. In secunda significat causam ejus, ibi (§ 9), Etenim conveniens, etc.

Dicit ergo primo (§. 8) quod sancti Magistri nostrae traditionis, id est, Evangelii, sicut Apostoli, et ipse Christus, aut legalis, id est, veteris legis, sicut Propheta, et alii sapientes, in perfectionibus, id est, in doctrinis divinorum non abstinuerunt, sed usi sunt quibusdam sensibilibus signis, vel aliqua similitudine, Deo convenientibus, ad ipsum significandum : sed et videmus ipsos Magistros mystice producentes, id est, proponentes nobis Angelos per ænigmata divina, id est, per allegorica symbola, quibus consueverunt Deum proponere : et etiam Jesus docet in parabolis quibusdam divina, sicut patet Matth. xiii, 3 et seq. : et tradidit etiam divina mysteria per figurativam cænam, id est, parabolam cænæ, sicut patet in Lucaæ. xiv, 16 et seq. : vel hoc dicit de corpore et sanguine suo, quod discipulis in cæna dedit.

Deinde ponit tertiam causam acceptam ex parte animæ : et primo ponit causam, secundo probat eam, ibi (§ 10), Et monstrant quicumque, etc.

<--- Page Split --->

currit per signa probabilia et communia et contingentia colligendo ea ut per ea inquirat veritatem, est divisibilitas.

Ad secundum dicendum, quod ratio per inquisitionem et collationem exteriorum venit ad interiora rei, ubi attingit intellectum sicut inferior potentia vel natura attingit superiorem in ultimo sui : alioquin frustra, esset inquisitio rationis : et secundum hoc etiam potest quantum ad ultimum sui perfici divinis.

Ad tertium dicendum, quod si anima ponatur substantia composita ex quo est et quod est, facile erit respondere, quod indivisibile procedit ab ipso quo est, quod est formale in ipsa, et divisibile ipsius ex ipso quod est : si autem anima rationalis sit simplex forma, per admixtionem et separationem a materia cui est conjuncta, consequitur ipsa divisibile et indivisibile : sicut enim ex parte qua conjungitur lux combustibili, consequitur ipsam obscuritas et densitas, quae non sunt lucis secundum quod lux : ex parte vero altera secundum quod est magis remota, consequitur ipsas proprietates ipsius, claritas, et manifestatio cœlorum : ita animam ut rationalem ex parte illa qua est immersa corpori, consequitur ipsam potentia quae versatur in collatione corporalium intentionum et contingentium : ex parte vero altera secundum quod remanet immixta, consequitur ipsam potentia indivisibilis, quae accipit simplices quidditates rerum, et in ista attingit intelligentias in sua summitate.

Ad quartum dicendum, quod tres isti motus sunt duorum perfectibilium : et ideo non oportuit esse nisi duo perficientia de divinis : motus vero circularis animae est, secundum quod retrahit se in seipsam et convolvitur in simplicitate sui intellectus : motus autem rectus est, secundum quod per causata discurrit, et fertur in causam, et hoc proprie est rationis : motus autem obliquus est, secundum quod intellectus obliquat se a sua simplicitate ad rationem procedens ex consideratione causae in causata.

DUBIUM.

Sed quod causa ista est, quod oportet esse duplex theologicum negotium ad perfectionem utriusque partis animae, scilicet divisibilis, vel indivisibilis, quaeratur utrum hoc possit esse verum? Et dicitur, quod non.

  1. Quia impossibile est idem esse divisibile et indivisibile : sed anima est unum quid : ergo non potest esse divisibilis et indivisibilis. Si dicatur, quod est divisibilis secundum inferiorem partem, et indivisibilis secundum superiorem. Contra : Inferior pars est, cujus est inhaerere inferioribus rebus : sed ista non potest elevari ad inspiciendum divina : si ergo Theologia inititur istam perficere, videtur niti ad impossibile.

  2. Praeterea, Quaeritur unde veniat divisibile et indivisibile in anima, et maxime si anima sit forma quaedam simplex?

  3. Praeterea, Videtur quod tres debeant esse Theologiae : quia in libro de Divinis nominibus, cap. IV, assignavit tres motus animae, scilicet circularem, rectum et obliquum : et secundum omnes illos ponit perfici divinis : ergo videtur quod debeant esse tria negotia.

Sed dicendum ad primum, quod in anima non secundum idem est divisibile, et indivisibile, sed secundum superiorem partem ejus quae est intellectus accipiens simplices quidditates rerum est indivisibilitas, quia stat in uno : sed ad inferiorem partem quae est ratio quae dis-

<--- Page Split --->

de signis exterioribus ad interiora percurrat : et ideo fuit conveniens, ut perficeretur per symbola, quibus discurrit in simplicem veritatem perquirendo proprietates symbolorum : et ideo sequitur, cui, scilicet rationi, talia velamina, scilicet exteriora symbola, naturaliter sunt cognata, id est, proportionata. Et notandum, quod dicit tantum compositionis, quia venire de simplici veritate in compositionem symbolorum, est potius intellectus obliquantis se ad rationem, quam rationis cujus est proprie motus rectus, ut dictum est.

S Dicit ergo primo (§ 9), quod non solum fuit necessarium, quod divina traderentur per symbola, ut ipsa divina removerentur a multitudine, quod fuit prima causa : sed et conveniens erat ipsam humanam vitam, quae est principium vitae, simul existentem indivisibilem quantum ad intellectum, et divisibilem quantum ad rationem, illuminari divinis cognitionibus, utramque juxta proprietatem suam : et segregare, id est, reservare divinum impassibile animae, scilicet intellectum, qui omnino secundum actum a materia separatus est, ad visiones simplices, quia sine corporalibus compositionibus, intimas de/formium insignium, scilicet processiones, quae sunt imagines divinorum attributorum, sicut in vita creaturae a Deo procedente repraesentatur prima vita, sicut quoddam intimum ut exemplar in exemplato : et hoc est secundum proprietatem intellectus, qui accipit simplices et intraneas quidditates rerum : et ideo perficitur iis quae de Deo proprie dicuntur : autem, id est, sed et inconveniens est passibile ipsius animae, scilicet rationem quantum ad objectum, quia per exteriora et materialia procedit, connaturaliter currere sibi simul et extendere se a formationibus, id est, figurationibus signorum, scilicet symbolorum, aut compositionis ingeniose, id est, artificialiter, quia per assimilationem, ad divinissima, id est, naturale rationi, ut

Deinde (§ 10) ponit probationem hujus quod immediate dictum est, scilicet quod oporteat dupliciter nostram animam divinis perfici : et dividitur in partes tres, secundum quod tres probationes ponit. Secunda incipit ibi, Et etiam ipsa apparentis, etc. Tertia ibi, Propter quod et Theologi, etc.

Prima probatio sumitur ex parte eorum qui sine velationibus accipiunt divina sicut intellectuali visione : et tamen quod plane audiunt non velatum figuris, ipsi in figuris componunt : sed hoc non facerent, nisi figurae necessariae essent animae secundum aliam partem sui, ut perficeretur de divinis : ergo necessarium est animae proponi divina per symbola quantum ad divisibile sui perficiendum.

<--- Page Split --->

lis : ergo videtur, quod ipsa aperte prolata sine figuris magis manuducunt in cognitionem Dei : quia post propositionem nude veritatis confitentur eum omnia scire. Et quod sit perfectorum, patet ex secunda auctoritate. Et ita superfluum est habita nuda veritate, quaerere figuras.

DUBIUM.

  1. SED VIDETUR, quod qui accipit per intellectum divina sine symbolis, non debeat ea velare figuris : figurae enim symbolorum sunt ad accipiendum intellectum eorum quae ipsis proponuntur : sed habito fine non egemus iis quae sunt ad finem : cum igitur talis habeat intellectum de divinis, videtur superfluum quod figuris intellecta involvat.

  2. Praeterea, Ipse supra dixit, quod « ad « perfectionem intellectus qui est indivisi- « bile animæ, proponitur nobis theologi- « cum negotium quod est apertum :» sed iste habet perfectionem intellectus : ergo non debet divina in figuris accipere.

  3. Praeterea, Quamvis via sit nobis naturalis veniendi de posterioribus naturae in priora, tamen quia jam devenimus in priora, illa magis sunt nobis nota, et certius per illa scimus : sed in symbolica cognitione divina non velata sunt priora et notiora simpliciter ipsis symbolis : ergo acceptis ipsis divinis non velatis, si figura circumponatur, erit processus ad minus notum, et occultatio quaedam, quod respuendum est in omni cognitione.

  4. Praeterea, Joan. xvi, 29 et 30, Discipuli dicunt ad Jesum : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis : nunc scimus, quia scis omnia. Et Matth. xii, 11, dicit Dominus discipulis : Vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, caeteris autem in parabo-

Sed ad hoc potest esse duplex responsio : una secundum opinionem Philosophorum omnium qui de viribus animae loquuntur, et etiam sanctorum Graecorum, qui omnes ponunt quod memoria non est pars intellective, sed sensitivae : et ideo ille qui accipit divina nuda, oportet quod componat ad formas quasdam sensibiles quae conserventur in thesauro formarum vel intentionum sensibilium, ut per eas manuducatur ad intelligendum actu quod vult : sicut docet Tullius, « Ad conservandum in memoria ea quae « aguntur in causis, ut figurentur qui- « busdam sensibilibus, sicut obscuritas « in obscuritate loci, et actor per arie- « tem, et reus per hedum, et sic de « aliis : » quia sicut dicitur in quodam tractatu de Memoria et Reminiscentia : « Formae quanto sunt spiritualiores, tan- « to difficilius reducentur ad memo- « riam. » Et sic facile patet solutio ad objecta : quia non componit figuras ut manuducatur in acquisitionem intellectus divinorum, sed tantum in conservationem.

Aliter potest dici, quod in anima sunt duæ partes quædam quæ accipit ipsa simplicia secundum se, ut intellectus simplex : quædam vero quæ accipit a phantasmatibus, et ista est magis connaturalis animæ secundum naturam ejus, et in actu ejus frequentius scimus, quia accipimus scientias ex sensibilibus : sed secundum primam partem attingit intelligentias : nihilominus quamvis divina sine symbolis accepta sint, ut melius ea possimus inspicere, reducimus ad sensibilia consueta nobis et connaturalia cognitioni nostrae.

<--- Page Split --->

Hoc ergo dicendum ad primum, quod quia in hac vita non sumus in perfecto actu intellectus quantum ad superiorem partem animae, superfluum non est si ea quae simplicia sunt, reducamus ad inferiorem partem, ut perfectius intueamur. Et per hoc patet solutio ad alia duo.

Ad quartum dicendum, quod discipuli adhuc rudes erant, et nesciebant Seripturae metaphoras, et ideo suspicabantur in verbo Christi non latere magnam sapientiam : et ideo quando elucidabat eis, cognoscebant magnitudinem sapientiae ejus.

Similiter ad aliud dicendum, quod perfectorum non tantum est accipere parabolas, sed mysteria parabolarum : multitudinis autem est accipere tantum parabolas, et maxime quantum ad infideles quibus occultanda est veritas sacrae Scripturae, de quibus ibi loquitur : unde sequitur : Quia videntes non vident, etc. 1.

sibilia Dei... per ea quae facta sunt, etc. Et melius ad Hebraeos, xi, 3 : Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Et ita patet, quod necessarium est, quod occulta divinitatis sensibilibus symbolis proponantur.

Deinde ponit tertiam probationem sumptam ex divisione sacra Scripturae, et dicit secundum expositionem Commentatoris, quod propter hoc, scilicet quod necessarium est etiam sensibilia accipere, vel quia invisibilia Dei manifestantur in his quae sunt operata in mundo, Theologi inspiciunt quaedam civiliter, et legaliter : quia assumunt et loquuntur de civili scientia, sicut in qua manifestatur divina justitia. Et quaedam inspiciunt mundative et incontaminate, et hoc quantum ad ea quae accipiuntur sine materia in philosophia, quae etiam Theologi assumunt, et quaedam humane quantum ad naturalia ex quibus scientias accipimus, et medie quantum ad mathematica quae sunt separata secundum rationem et non secundum esse, et quaedam supermundane et perfective quantum ad metaphysica in quibus ultimo perficitur intellectus humanus.

EXPOSITIO TEXTUS.

X Deinde, (§ 10) ponit secundam probationem sumptam ex ipsa divina operatione : quia ipsa operatio mundi sensibilis, est quaedam propositio sensibilium et visibilium quibus invisibiles rationes quae in mente divina sunt, probantur, sicut dicit Apostolus ad Rom. 1, 20 : Invi-

<--- Page Split --->

nes divinorum : philosophia autem est de ente, sicut ipse dicit in epistola ad Polycarpum : ens autem vel est ab opere nostro, et sic de istis est civilis : vel est a natura, et hoc vel est in materia secundum esse et rationem, et de istis est physica : vel in materia secundum esse et non secundum rationem, et de istis est mathematica : vel separatum secundum esse et rationem, et de iis est metaphysica.

  1. SED CONTRA hoc objicitur, quod sicut dicit Philosophus in sexto primae philosophiae, « Sunt tantum tres, scilicet « naturalis, mathematicus, et divinus : » cum igitur ipse ponat plures, videtur ponere superfluos.

  2. Si dicatur, quod Dionysius intendit dividere philosophiam non tantum in partes essentiales, quae sunt de rebus quas natura proponit nobis, quae sunt tantum scientiae rerum, sed quantum ad omnia de quibus est philosophicum negotium, quocumque modo, secundum hoc iterum erit diminutus: quia sit debuisset facere mentionem de rationali philosophia, de qua nihil dicit.

  3. Praeterea, Moralis philosophia dividitur in tres partes, scilicet in civilem, economicam, et monasticam vel moralem : sed ipse tantum facit mentionem de civili : ergo videtur diminutus.

  4. Praeterea, In Theologia non servatur neque modus naturalis philosophiae, neque mathematicae : quia non proceditur per principia illarum scientiarum : ergo cum Dionysius hic intendat dicere, « quae sunt de consideratione Theologi, » videtur quod ista divisio non sit ad propositum, etsi in se vera esset.

Sed dicendum, quod si velimus sustinere expositionem Commentatoris, quod ipse intendit ponere divisionem philosophiae, quia ea quae considerantur in philosophia, accipit Theologus sicut imagi-

Ad primum ergo dicendum, quod non tantum in operibus naturae sunt imagines divinorum, sed etiam in operibus nostris, et maxime in operibus virtutum : et ideo cum omnibus his utatur Theologus ut imaginibus divinorum, non posuit tantum illos tres modos.

Ad secundum dicendum, quod logica potius est modus philosophiae et instrumentum quam pars, ut dicit Commentator, et ut dicit Aristoteles in II Metaphysicae, et ideo non numeratur hic inter partes philosophiae. Vel potest dici, quod per emundativam tangitur rationalis philosophia, secundum quam anima denudatur a sensibilibus, secundum quod docet resolvere causata in causas, et ex signis venire in quidditates rerum.

Ad tertium dicendum, quod moralem vel monasticam tangit in hoc quod dicit mandative : quia per virtutes mundatur anima. Unde etiam ponunt virtutes heroicas et virtutes animi purgati : sed ecconomicum comprehenditur sub civili : quia eadem ratione regitur regnum, vel civitas, vel domus : regimini enim patris in domo assimilatur regimen regis : regimen autem fratrum aristocratiae, quae est regimen divitum, ut dicit Philosophus.

Ad quartum dicendum, quod quamvis non servetur modus naturalis philosophiae in Theologia, tamen proponuntur in ipsa naturalia : et propter hoc philosophica consideratio convenit sibi, scilicet quia Theologia, etsi utatur rebus naturalibus, non tamen utitur eis in quantum naturalia sunt, quia non considerat modos ipso-

<--- Page Split --->

rum, sed tantum in quantum est in ipsis vestigium, nec iterum per modum naturalis philosophiae procedit : et multo minus etiam assumit mathematica, etsi aliquando utatur figuris regularibus, quas solas considerat mathematicus, non enim considerat mensuras et figuras irregulares, sicut sunt figurae animalium, de quibus non possunt fieri demonstrationes, nec modum mathematicae servat in demonstrando divina : etiam non accipit per modum philosophiae prime ut manifesta ex motibus cœeli, sed secundum quod de ipsis sunt articuli fidei : virtutes etiam non considerat per modum civilis scientiae, quia considerat illas secundum quod sunt infuse, et secundum quod habent efficaciam merendi, quae non considerat civilis. Nec etiam videtur divisio quam ponit Commentator, competere sacrae Scripturae, sed potius philosophiae.

Et ideo aliter dicendum, quod ea qua traduntur in sacra Scriptura, aut sunt ad emundationem vitae, aut ad instructionem fidei. Ad emundationem vitae sunt vel ipsi actus virtutum, vel sacramenta : actus etiam virtutum sunt duobus modis, quidam de quibus sunt praecepta legis, secundum quod aliquis ordinatur ad alterum, et hoc est quod dicit legaliter : quidam autem sunt secundum quod aliquis voluntarie assumens praecepta, praeparat se in seipso ad beatitudinem, et quantum ad hoc dicitur civiliter : quia sicut dicit Philosophus, « Civitas est dis- « positio ad felicitatem. » Sacramenta autem omnia novae legis purgant a peccato, quantum ad ipsum opus operatum, et hoc tangit cum dicit, mundative : et quia est quoddam sacramentum, in quo est omnis munditia, scilicet Eucharistia, quae habet rem in se existentem, scilicet Dominum Jesum Christum, et non solum in verbis, gratia hujus adjungit, et incontaminate. Quae autem proponuntur ad instructionem fidei, quaedam proponuntur sub symbolis. quorum quaedam accipiuntur a rebus infimis sicut a lapide

et hujusmodi, et quantum ad hoc dicit humane, quia a rebus nobis manifestis : quaedam a rebus nobilioribus quae habent quasdam proprietates spiritualium, cum ipsa sint corporalia, sicut lux, ut dicitur in secundo capite Calestis hierarchicae, et quantum ad hoc dicit medie. Alia proponuntur aperte, et hoc vel de spiritibus creatis, et quantum ad hoc dicit supermundane, quia sunt supra modum mundanarum rerum : vel de ipso spiritu creatore, et quantum ad hoc dicit perfective, quia in ipso perficitur noster intellectus sicut in ultimo fine.

EXPOSITIO TEXTUS.

Et quia praecepta quandoque sumuntur ex rationibus humanis, quandoque ex rationibus divinis, sic dicitur duplex justum : justum fori, et justum poli, sicut patet in matrimonio, in quo consensus assumitur ex legibus humanis, et indivisibilitas ex legibus divinis. Et ideo subdit de hoc quod dixit legaliter, dicens (§ 10) : Et aliquando inspiciunt legaliter a legibus apparentibus, sicut sunt leges humanae, aliquando ab occultis, sicut sunt leges divinae. Vel possunt intelligi per leges occultas, quae proponuntur de exemplis historialibus, vel in aliis signis : et apparentes, quae per propriatraduntur. Et haec inspiciunt secundum quod convenit rebus sanctis, quas tradit : quia quaedam sunt tradenda aperte, quaedam autem in symbolis : et mentibus, scilicet Angelis, quibus sine velaminibus proponuntur divina, et animabus nostris, qui-

<--- Page Split --->

bus necessaria sunt symbola. Non enim propositus sermo ipsis, scilicet Theologis, et universis quantum ad totam sententiam, et per omnia : quia sicut dicit Hieronymus, « Singula pene verba ha- « bent sua mysteria : » habet vacuam historiam, id est, nihil spirituale in se continentem, sed perfectionem, id est, doctrinam, vivificam : unde Joan. vi, 64, dicitur : Verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.

Deinde concludit modum symbolicea Theologiae : et primo concludit, quod in symbolis sunt alia perscrutanda, secundo quid in eis quaerere debeamus, ibi (§ 12), Et aliter oportet eamdem, etc.

Dicit ergo primo (§ 11), quod sacra Scriptura tradit spiritualia in symbolis. Oportet igiturnos (ut decet) sanctos transire intra sancta signa, id est, in contenta in sanctis signis pro ligativa suspicione de ipsis : alia translatio habet, « pro populari, » id est, ad removendam suspicionem quam habet populus, vel litigantes contra sacram Scripturam de symbolis quae credunt, ut propter se posita sint : et neque oportet inhonorare, id est, despicere, germina divinorum characterum, id est, intelligentiam spiritualem, quae est fructus et germen symbolorum : vel aliter, « germinationes, » per quas significantur divinarum personarum distinctiones, non sunt despiciendae, in charactere enim significantur : et non oportet despicere manifestas, id est, sensibiles, expressiones et imagines supernaturalium, id est, spiritualium visionum, id est, intellectuum, scilicet ipsa symbola, in quibus exprimuntur, id est, representantur divina. Etenim figurativis signis, id est, symbolis variantur, id est, diversimode repraesentantur divina, non sola lumina supersubstantialia et intelligibilia et simpliciter divina, id est, divine personae, sicut supersubstantialis Deus dictus est ignis. Deut. iv, 24 : Deus noster ignis consumens est : et intelligibilia Dei eloquia dicuntur etiam ignita

in Psal. cxvii, 140 : Ignitum eloquium tuum, etc. Sed praeterea etiam deficactiones ornatus Angelorum intellectuum quantum ad superiores, et intellectualium quantum ad inferiores (ut in cap. IV de Divinis nonnibus expositum est) describuntur variis formis, tamen semper in igne, sicut dictum est in ultimo capite Caelestis hierarchiae.

Deinde (§ 12) ostendit quid sit accipiendum in istis symbolis, et dicitur, quod in eadem figura ignis aliter accipitur ipse Deus, aliter providentiae ipsius intelligibiles : et dicuntur providentiae materialiter ipsa dona provisa, sicut sapientia, vita, etc., quae quidem per comparationem ad principium enanationis dicuntur providentiae : per comparationem autem ad res in quibus recipiuntur, dicuntur rationes. Est enim vita participata ratio viventis : sed significatur Deus sicut causa amoris, qui significatur in igne, et ipsum donum in se consideratum ante participationem, significatur ut essentia quaedam : et secundum quod est receptum, significatur ut participatio quaedam : et similiter de aliis sicut unicuique secundum rationem ordinatur a natura et sapienti contemplatione : quia non oportet confundere sancta symbola sine ordine attribuendo diversis, sed convenienter aperive ipsa symbola, id est, exponere adaptando causis, sicut quando de prima vita et sapientia, etc., quae Deus est, exponuntur, aut essentis quantum ad ipsa dona in se accepta, aut virtutibus secundum quod participantur in spiritualibus essentis, aut ordinationibus secundum quod in aliis tantum, aut dignitatibus secundum quod ex diversis participationibus in diversis gradibus constituuntur vicinitates ad primum, quorum, scilicet dignitatum, etc. praedicta signa, sunt mativenifestae compositiones id est, figurationes manifestantes ea diversis rationibus.

Et ut non infra quam convenit, etc. In parte ista accedit ad propositum, re-

<--- Page Split --->

spondens specialiter ad quaestionem Titi : et dividitur haec pars in duas.

In prima exponit quaedam symbolorum de quibus Titus quaesiverat quae sumuntur de libro Proverb.ix.In secunda ex custa se ab expositione aliorum per hoc quod mittit sibi symbolicam Theologiam quam Timotheo fecit et licentiat se ab eo, ibi (§ 21), circa medium. Ipsam autem totam nostram symbolicam, etc.

Prima dividitur in duas. In prima exponit quaedam quae circumstant potum et cibum et convivium sapientiae, de quibus ab illo quaesiverat. In secunda exponit specialiter praedicta symbola, ibi (§ 16), Sed quod est forte alimentum, etc.

Circa primum tria exponit quae circumstant ea de quibus intendit, scilicet alimentum in generali, sub quo continentur spiritualia alimenta. Secundo, craterem, ibi (§ 14), Igitur crater quidem, etc. Tertio, ipsam domum, ibi (§ 15), Ædifcans autem, etc.

Dicit ergo primo (§ 13), quod ut non protendat epistolam vel modum epistolæ, vult transire ad quaestionem scilicet propositam : et proponit primo duodecim proprietates nutrimenti, quæ sic accipiuntur, quia vel sequuntur alimentum secundum quod servit nutritivæ, vel secundum quod servit augmentativæ, quia de generativa non facit mentionem. Si secundum quod servit augmentativæ, aut quantum ad finem sive terminum ad quem, et sic dicit, quod alimentum est perfectivum eorum quæ aluntur, id est, nutriuntur, quia terminus augmenti est quantitas perfecta : aut secundum restitutionem a contrario, vel quantum ad terminum a quo, et hoc vel quantum ad ipsam imperfectionem quantitatis, et sic dicit, imperfectionem adimplens, quia terminus a quo est quantitas imperfecta :

vel quoad deperditi restaurationem, vel quantum ad defectum restaurationis qui consequitur imperfectionem quantitatis, et sic dicit, indigentiam adimplens. Si autem secundum quod servit nutritivæ, aut ex parte subjecti fuit cui primo accidit nutritio, aut ex parte consequentis in anima. Si ex parte subjecti, aut ejus quod alitur, aut ex parte alentis. Si ex parte ejus quod alitur, aut est quantum ad partes materiales quæ fluunt et refluunt, et sic dicit, infirmum curans : aut quantum ad partes secundum speciem quæ permanent, in quibus est integritas viventis, et sic dicit, vitam ipsorum servans. Si ex parte alentis, aut est ex parte formæ, et sic dicit, reflorere faciens, secundum quod in forma inducta, per quam factum est simile, dat decorem et vigorem nutritivæ : aut ex parte materiæ, et sic dicit renovans, quia succedunt variæ partes materiales loco earum quæ defluxerunt. Si autem ex parte consequentis in anima, aut est secundum habitum, et sic dicitur vivificum bonum affectum donans, quia per moderatum et conveniens alimentum efficitur anima bonæ dispositionis ad effundendam vitam in corpus : aut secundum actum, et hoc vel in affectu, vel in operativa virtute : si in affectu, vel secundum remotionem a contrario, et sic dicit, a tristante liberans, vel quantum ad finem, et sic dicit, laetitiam largiens : si autem in virtute operativa, vel per remotionem a contrario, et sic dicit, ab imperfecto liberans, vel quantum ad finem, et sic dicit, perfectionem largiens.

Deinde concludit secundum artem habitam proprietates positas, quod divina sapientia convenienter dicitur, quod proposuit cratera et propinavit vinum, et quod ante hoc proposuit fortia alimenta, scilicet cibum solidum, dum dicitur, quod proposuit mensam, et immittens benigne ipsa se ipsam rogantibus, id est, quærentibus eam, alta prædicatione : quia

<--- Page Split --->

dicitur : Ut vocarent ad arcem 1. Et ita proposuit duo alimenta, unum forte, id est, solidum, et manens infra terminos, quod est proprietas sicci, et alterum humidum profusum, ad extra, scilicet potum, et dat illum potum in cratere.

Deinde (§ 14) ostendit quid significet crater, et accipit tria in cratere sive in scyphos, scilicet quod est apertus, in quo significatur divina providentia, quae extendit se rebus : aliud est, quod est rotundus, in quo significatur per ambitum rotundi, quod divina sapientia circuit omnia per suas providentias : et in hoc quod rotundum est, non habet principium neque finem, significatur interminabilitas divinae providentiae : tertium quod accipit in cratere, est quod stat super mensam, in quo significatur, quod quamvis Deus circumeat omnia per sua dona, tamen manet in se immobilis per suam essentiam.

Deinde (§ 13) dicit quid significetur per domum in qua talia proponuntur, quam sapientia ædificat : et dicit, quod per hoc manifestum fit illis qui circumferunt divina (sicut decet) quod divina providentia causat omnia, et sic ipsum universum est domus quam ædificat, in quam vadit per suas emanationes, et sic in omnibus non sicut contentum, sicut corpus est in loco, sed sicut continens omnia : et quamvis sit in rebus, et per eas, et per sua dona quæ sunt suæ similitudines, ipse tamen per suam eminentiam est separatus ab omnibus : quia non est de essentia alicujus ut suam supersubstantialitatem alicui creaturæ communicet, et manet immobilis in sua essentia nusquam exiens sede sua, quæ est immobilitas suæ essentiae, et sic in seipsa manens, operatur effusionem suorum donorum quæ providentiae dicuntur,

et per ea provenit in omnia, et manet in se per essentiam, et semper motus per providentiam, et tamen immobiliter stans per suam essentiam.

Deinde (§ 16) ostendit specialiter quid significent alimenta, quae divina sapientia proponit : et dividitur in partes tres. In prima exponit ea secundum quod conveniunt hominibus in statu vice. In secunda, secundum quod conveniunt Deo ibi (§ 18), Secundum istam autem sanctam, etc. In tertia, secundum quod conveniunt Angelis et hominibus in patria, ibi (§ 19), Ab istis quidem noti, etc.

Circa primum duo facit. Primo proponit quaestionem : secundo determinat illam, ibi, Igitur forte quidem, etc.

Dicit ergo primo : Diximus proprietates alimenti in communi secundum quas metaphorice potest transferri in spiritualia : et diximus, quod divina sapientia proponit duplex alimentum, restat quærere et determinare quod est alimentum forte, id est, solidum, et quod humidum, scilicet quid spiritualiter significent.

Deinde determinat propositam quaestionem : et primo quid sit solidum alimentum ; secundo quid sit humidum, ibi (§ 17), Humidum autem, etc. Et quia solidum est quod manet in se terminatum terminis suis, ideo potest dicere, quod alimentum forte, id est, solidum, arbitror forte (spiritualiter intellectum) compositionem, id est, traditionem perfectionis, id est, doctrinae, intellectualis et manentis, id est, quae intellectualiter divina tradit secundum modum ipsorum, non transcendens perfectionem ipsorum auditorum, propter quod dicit eam manere, et identitatis, alia translatio habet « immobilitatis, » secundum quam compositionem divina participantur ab in-

<--- Page Split --->

tellectualibus instrumentis sentiendi, id est, participandi quasi experimentali ter, id est, ab iis quorum virtutes sunt parate ad spiritualiter percipiendum, illis quibus divinissimus Paulus, cujus doctrina est ex sapientia Dei accipiens, tradit vere forte alimentum: ad Hebr. v, 14: Perfectorum est solidus cibus. Et I ad Corin. n, 6: Sapientiam loquimur inter perfectos. Participatur dico, secundum cognitionem fortem, in quantum non mutat ad acceptionem spiritualium, et stantem, scilicet in modo ipsorum spiritualium, unitivam, quia per eam unitur intellectus, et indivisibilem, quia non multiplicatur per figuras vel similia.

GG Deinde (§ 17) ostendit quid significet humidum alimentum, et primo in generali, et secundo in speciali, ibi, Propter quod et rori, etc.

Et quia humidum est quod terminatur terminis alienis, ideo primo dicit, quod humidum alimentum significat compositionem copiose doctrinae, quae multis communicabilis est, et habet duplicem diffusionem, et respectu eorum quibus communicatur, quia ad omnia procedit, non tantum ad perfectos, et respectu eorum per quae traditur, quia per diversa et divisibilia sua proponitur : et ab istis ducit eos, quos quasi parvos nutrivit, secundum suam proprietatem, ad simplicem Dei cognitionem, et non tremulam, id est, ad cognitionem qua Deus cognoscitur sine corporalibus similitudinibus, et sine dubietate intellectus.

Deinde exponit humidum alimentum in speciali, dicens, quod eloquia Domini assimilantur in Scriptura rori, sicut Deut. xxxii, 2 : Fluit ut ros eloquium meum : et aquae, Amos, v, 24 : Revelabitur quasi aqua judicium : et vino,sicut

Proverb. ix, 3, quod sapientia miscuit vinum : et melli, sicut in Psal. cxvnii, 103 : Eloquia tua super mel ori meo : et lacti, ad Hebr. v, 13 '. Rori ego et aquae assimilantur propter virtutem vivificandi : quia ros vivificat plantas, et in aquis apparuit primo anima vivens animalium, sicut patet Gen. 1, 24. Lacti autem,propter nutritivam virtutem et augmentativam, quia lacte nutriuntur et augentur parvuli : sed vino, propter virtutem reviviscendi, quia vinum propter sui calorem mortificata membra restaurat : sed melli, propter virtutem mundativam et conservativam, quarum utraque est in melle : et omnia haec proportionaliter de plano conveniunt divinis eloquiis et ideo significatur in specie talium alimentorum.

Deinde (§ 18) ostendit qualiter ista conveniunt Deo, et maxime quantum ad effectum vini qui est ebrietas, et quod ebrietas dicit abundantiam et excessum. Ideo primo ostendit quomodo ebrietas convenit Deo secundum abundantiam : secundo, quomodo convenit secundum excessum, ibi, Sed et excessum, etc.

Dicit ergo, quod abundantia in corporalibus semper sonat in pejus, sed in spiritualibus sonat in melius : et ideo secundum dictam expositionem alimenti dicitur Deus inebriari propter maximam et abundantem copiam prædicti alimenti in ipso, et non commensurati alicui rei : sed sine mensura dicitur : dicitur enim ebrius quod extra biram, id est, mensuram. Et ista abundantia hujus nutrimenti est in ipso sicut in eos quæ effundit ipsum omnibus aliis. Et quia ebrietatem consequitur excessus cognitionis, quo aliquis est extra mentem suam, per illum excessum, qui est defectus in materialiter ebriis, significatur excessus Dei,

<--- Page Split --->

non quo excedat suam cognitionem, sed quo excedit nostram: quia ipse est intellectus, et supra intellectum, et supra esse, et sic dicitur pati exstasim respectu nostri in quantum ipse est positus extra omnia et supra omnia.

Deinde exponit secundum quod conveniunt iis qui sunt in statu patriæ, et allegorizat illud quod dicitur Luce, xii, 37 : Amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.

Dividitur autem haec pars in duas. In prima exponit in generali. In secunda, in speciali unumquodque, ibi (§ 20), Et reclinationem, etc.

Dicit ergo primo (§ 19), quod propter prædictas similitudines moti, eodem modo accipimus convivia sanctorum in patria, quæ tanguntur auctoritate prædicta, in qua figuratur societas sanctorum consentientium sibi invicem, et communio repletorum divinis bonis, et reclinatorum, id est, requiescentium in eis, secundum quod Augustinus dicit, quod « fruun- « tur et gaudent in se invicem,et conve- « niunt omnes in Deo,» et significat Ecclesiam primitivorum, etc., id est, sanctorum qui ita accepti sunt Deo propter suam perfectionem sicut primitiva : et sumitur de Epist. ad Hebr. xii,23 1.

Deinde (§ 20) exponit ista in particulari, et dicit, quod recubitus, seu reclinatio, significat quietem a laboribus, quæ erit in futura patria, sicut dicitur in Apoc. xiv, 13: Ut requiescant a laboribus suis, etc.: et vitam beatam, quæ erit sine omni læsione, et conversationem in lumine viventium et regione, id est, ipsorum habitatione, quæ erit omni sancto affectu plena. Et significat quantum ad distributionem ciborum copiosam do-

nationem vivificantium secundum quod omni lætitia pleni erunt : et iste etiam recubitus est quies et lætitia quam habebunt in Jesu qui facit eos recumbere, collocans eos in quiete illa : et ministrat eis secundum quod scipsum offert eis, et eis dona distribuit et infundit. Et quia effectus cibi est etiam somnus, ideo consequenter exponit quid sit sonnus Dei, et quid ipsius evigilatio, dicens : Inquirens ante ego per studium et contemplationem, bene novi reserari, id est, qualiter explanetur, divulgatum, id est, frequentatum, somnum Dei in Scripturis, et evigilationem ejus, sicut in Psal. xl.ii, 23: Exsurge, quare obdormis. Et quia in somno aliquis non intendit provisioni aliorum, quod facit in vigilia, et in Deo sit aliquid sibi specialiter segregatum, quod non est in aliis communicabile, scilicet eminentia suæ majestatis, hoc erit significatum per somnum ejus : sed evigliatio ejus significat actum et operationem ipsius ad providendum aliis qui indigent disciplina, id est, correctione aut salvatione ab hostibus : unde dicitur evigilari quando humiles ab oppressione superborum eripit, in illos judicans.

Deinde (§ 21) excusat se a determinatione aliorum symbolorum, et dicit, quod ad alia symbola quibus Deus significatur, potest ipse transire, tum per artem communem hic traditam, tum per ea quæ in symbolica Theologia disseruit : et ideo concludit, quod judicavit superfluum eadem quæ libro illo dixerat, repetere eisdem verbis non alia dicens : et simul cum hoc quod cognoscit eum habilem ad credendum et intelligendum bona et vera, vult facere finem epistolæ in iis quæ dicta sunt, ex maxime cum ipse exposuerit plura symbola quam ipse quæsierit per suam epistolam : et dicit, quod

<--- Page Split --->

mittit sibi totum librum de symbolica Theologia, quem ipse fecit, in quo poterit invenire cum expositione domus sapientiae distinctas septem columnas, de quibus ibidem fit mentio, et quid sit solidum alimentum et sacrificia, de quibus ibidem, et quid panes et quae mixtio vini, cum ibi dicatur vinum quod miscui vobis. Et dicit, quod de ebrietate vini et crapula et etiam ea quae in hac epis-

la dicta sunt, fusius exponuntur : et dicit, quod in illo libro est bona inventio expositionis omnium divinorum, et etiam quod expositio symbolorum est conveniens et veritati fidei et sacrae Scripturae, « quae haec duo oportet supponere quasi « fundamentum in allegoriis » ut .dicit Hieronymus in quadam Glossa super Jeremiam contra Origenem.

<--- Page Split --->