EPISTOLA VIII

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Demophilo monacho, de propria operaDemophilo monacho. De propria operatione et bonitate. tione et clementia.

SYNOPSIS EPISTOLE :

I. Ostendit præcipuos Dei amicos, Moysem, Davidem, Jobum, Abelem, Josephum, mansuetudinis laude claruisse; et in ipsomet Christo præ caeteris virtutibus vel maxime clementiam et mansuetudinem emicuisse. Unde a contrario Demophilo suam exprobrat immanitatem quod penitentem a sacerdote absolutum immaniter tractasset, et in sacerdotem quoque temerarie debacchatus fuisset, eo quod penitentem absolvisset; et exemplis eorum qui ob similem temeritatem puniti fuerant, eum deterret.

II. Proponit Demophili objectionem, quam probabiliter posse facere videretur, eamque elidit.

III. Ostendit nequaquam convenire ut inferiores, qualis erat Demophilus, superiores suos increpent.

IV. Docet ordinem et subordinationem ubique servandam esse, eique Christi boni ac mansuetissimi pastoris exemplum ob oculos ponit.

V. Dicit Christi mansuetudinem potius imitandam esse, quam Eliae zelum ; etsimul ostendit quae sit mansuetorum et crudelium retributio.

VI. Rem totam confirmat visione mirabili sancti Carpi, quam describit.

<--- Page Split --->

Hebraorum historiae dicunt, o nobilis Demophile, et sanctum illum Moysen propter multam mansuetudinem Dei apparitione dignum habitum. Et si aliquando ipsum extra divinam visionem describunt, non ante a Deo excludunt quam a mansuetudine. Dicunt autem, quod valde superbienti et divinis consiliis resistenti iratus est furore Dominus. Quando autem ipsum commendabilem faciunt a Deo indicatis dignitatibus, ex praeminente mansuetudine boni Dei imitatione commendatur : etenim erat mansuetus valde, et propter hoc dicitur famulus Dei, et ad Dei inspectionem universis Prophetis dignior. Sed et quando adversus ipsum et Aaron crudeles quidam pro principatu sacerdotii et principatu gentis litigabant, excessit quidem universam jactantiam et ambitionem, et concedebat a Deo indicato populi prælationem 4. Postquam autem et surrexerunt in ipsum, et de prioribus improperan-

Hebraeorum Historiae tradunt, genersoe Demophile, sanctum illum etiam Moysem, propter magnam suam mansuetudinem, Dei conspectu dignum fuisse judicatum. Ac si quando ipsum divina visione frustratum scribunt, non prius eum a Deo, quam a mansuetudine excludunt. Ipsi scilicet insolescenti admodum, et divinis consiliis reluc tanti iratum asserunt furore Dominum. Ubi vero decretis illi a Deo dignitatibus illustrem praedicant, a praeminente benigni Dei imitatione commendatus ; erat enim admodum mansuetus, atque ideo Dei famulus nuncupatur, caeterisque prophetis dignior ad videndum Deum. Quinimo cum adversus eum et Aaronem de pontificatu ac gentis principatu impudentes aliqui proterve dimicarent, omne sane honoris ac primatus ambitione celsior, ei qui a Deo eligeretur, populi praefecturam deferebat. Caeterum ubi in ipsum conjurassent, pristinaque exprobrando mi-

<--- Page Split --->

tes minabantur, et jam pene prævaluerant, invocabat quidem mansuetus bonum ad salvationem, confidebat autem valde mansuete, quod agressio nullorum erat causa malorum : sciebat enim, quod oportet colloquentem Deo bono ac quam maxime simillimum, sicut est possibile, figurari et sibi ipsi conscium esse Deo amabilium operationum.

nas intentassent, jamque fere impetum fecissent, tum demum mansuetus ille bonum quidem Deum in salutem advocabat, magna vero constantia singularique modestia contestatus est, se insontem esse calamitatum omnium quae subditis obvenissent ; quippe noverat, ei qui bono Deo familiariter utitur, pro viribus conandum, ut eidem, quantum potest fieri, simillimus evadat, sibique bonorum operum conscius exsistat.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTEPRETATIO.

Quid autem Dei patrem Dávid faciebat Dei amicum ? Etenim de isto bono existente et contra inimicos bono dicit superbonus et amator boni : Inveni virum juxta cor meum 1. Et quidem et lex bona data est, jumentis inimici providere 2. Et Jacob sicut innocentiam habens, justificatus est 3. Et Joseph de insidiatoribus fratribus non se vindicavit 4. Et Abel simpliciter et sine suspicatione ambulabat cum fratre occisore 5. Et omnis Theologia bonos com-

Quid porro David illum Dei progenitorem, amicum Deo reddidit ? Nempe quod esset bonus, et in hostes benignus. Inveni, inquit ille praebenignus benignitatis amator, hominem secundum cor meum. Quinimo benigna lege sancitum erat, ut jumentorum quoque inimici cura gereretur. Job etiam, ut innocentiae tenax, justificatus est. Atque Joseph insidiatores fratres non est ultus, Abelque simpliciter, nec quidquam suspicans, comitatus est fratricidam,

<--- Page Split --->

mendat, non præintendentes mala, sed neque ab aliorum malitia ex bono transmutatos, sed e contrario defiormiter malis bene facientes, et extendentes ad ipsos multam ipsorum bonitatem, et ad simile mansuete vocantes.

Omnes denique theologia bonos prædicat, qui neque mala præsagiunt, neque simulant, sed ne aliorum quidem malitia bonum deserunt, sed e diverso deiformis pravis benefacientes, magnamque benignitatis suæ copiam in eos effundentes, benigne illos ad simile quoque provocant.

3

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Sed et ad superius respiciamus, non virorum sanctorum mansuetudines, non homines amantium Angelorum bonitates enuntiantes miserantium gentes, et pro ipsis bonum deprecantium, et perditas et malum operantes multitudines increpantium, et contristatorum quidem in malum, laetantium autem in salvatione ad bona transductorum 1, neque quaecumque alia de beneficiis Angelis tradit Theologia.

Caeterum ad altiora contendamus, sanctorum mansuetudines virorum atque amicorum hominibus angelorum benignitates omittentes,quomodo scilicet illi gentibus misereantur, ac pro ipsis divinae bonitati preces offerant, perniciosasque ac perditas turbas increpent; ac malis quidem nostris condoleant, saluti vero eorum qui ad bona conversi sunt congratulentur ; et quaecumque alia de beneficis angelis theologia tradit;

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Sed vere boni et superboni Christi beneficos radios in silentio recipientes, ab ipsis ad divinas ejus operationes illuminemur. Numquid enim non est ineffabilis et super intellectum bonitatis, et quod existentia esse facit, et quod omnia ipsa ad esse perduxit, et omnia vult semper fieri similia ipsi, et participantia his quae sunt ejus secundum singulorum opportunitatem? Quid autem et quod recedentes amabiliter habet, et contrectat et rog at non despici ab amatis et conterentibus seipsos, et vane incusantes sustinet, et ipse excusat, et magis promittit se curaturum, et adhucipsis longe existentibus, tamen accedentibus occurrit et obviat, totus totos 'amplectens osculatur, et non accusat de prioribus, sed diligit praesentem, et festum facit, et convocat amicos, videlicet bonos 1, ut sit lætantium omnium habitatio 2.

Sed penitus benigni ac præbenigni Christi beneficos radios tranquillo animo suscipientes, ab iisdem ad divinas ejus beneficentias luculenter adducamur. An non ineffabilis incomprehensibilisque bonitatis, quod ea quae sunt, esse faciat, eaque omnia ad esse produxerit, cunctaque velit sibi semper esse similia, et pro cujusque captu communicare ? quid quod a se deficientes amore prosequatur, contendatque ac roget, ne dedignentur amores ; quin et deliciosos ipsos ac temere provocantes sustinet, atque ipsemet excusat, eoque magis se recipit illos curaturum, ipsisque jam adhuc distantibus, simul tamen adventantibus occurrit et obviat ; totusque totos amplectens osculatur, neque de pristinis eos arguit, sed diligit præsentia, festumque diem agit, ac convocat amicos, videlicet bonos, ut sit omnium lætantium habitatio.

<--- Page Split --->

Demophilus autem, et si quis alius bonis inimicatur, valde juste in crepatur, et edocetur bona, et bonum ei impenditur. Quomodoenim oportebat, dicit, bonum in salvatione perditorum laetari, et vita mortificatorum? Siquidem et super humeros levat, difficulter ab errore conversum, et bonos Angelos ad laetitiam congregat, et bonus est ingratis, et oriri facit solem suum super bonos et malos, et ipsam animam suam ponit pro refugientibus1.

Porro Demophilus, et si quis alius bonis adversatur, jure merito corripitur, bonaque docetur ut emendetur. Quomodo enim, inquit, non oportebat eum qui bonus est, de eo qui perierant salute, nec non eorum qui defuncti erant vita laetari? Siquidem etiam in humeros tollit vixdum ab errore conversum, et bonos angelos ad laetitiam excitat, quin et ingratis benignus exsistit, et oriri facit solem suum super bonos et malos, atque ipsam suam animam pro profugis ponit.

Tu autem sicut litterae tuae monstrant, et procidentem sacerdoti, ut dicis, impium et peccatorem, nescio quomodo contra ipsum praesens retrusisti : postea ille quidem deprecabatur et ad medicinam malorum confitebatur, tu autem non solum horruisti, sed et bonum sacerdotem temere cum injuria corporis repulisti, dicens, miserabilem esse qui pœenitentem et impium

Tu vero, ut tuae litterae declarant, accidentem sacerdoti, illum quem impium ac peccatorem dicis, nescio quomodo per te praesens repuleris ; tum ille quidem deprecabatur et fatebatur se ad malorum medicinam advenisse ; tu autem, nihil veritus, bonum insuper sacerdotem cum quadam insolentia conviciatus es, quod miseratus esset pœenitentis, atque impium justificasset ; ac tandem. « Exi, » inquiens sacerdoti,

<--- Page Split --->

Justificavit : et ad finem dixisti sacerdoti : « Exi, cum similibus, » et insiluisti, cum non esset fas, ad adita et sancta sanctorum confregisti : et scribis nobis, « Corrumpenda sancta, pro- « visive salvavi, et adhuc immaculata « custodio. »

cum tui similibus contra fas in adyta irrupisti, ac Sancta sanctorum contaminasti, et scribis nobis te sancta, cum violanda essent, summa cura providentiaque servasse, eaque hactenus illibata custodire.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Nunc igitur audi nostra : Non est fas sacerdotem a ministris qui sunt super te, aut coordinatis tibi monachis corrigi, quamvis impie agere contra divina videatur, etsi aliquid aliorum prohibitorum fecisse redarguatur. Si enim inornatus et inordinatio divinissimarum et diffinitionum et legum sunt excessus, non habet rationem pro Deo a Deo traditum perverti ordinem. Non enim in seipso Verbum divisum est. Quomodo enim stabit regnum ejus 1 ? Et si Dei est judicium, ut eloquia dicunt 2, Sacerdotes autem post hierarchas sunt Angeli et recitatores divinorum judiciorum, ab ipsis, sicut tibi

Nunc ergo audi nostram sententiam : Nefas est sacerdotem a te dignioribus ministris, tufve ordinis monachis corripi, quantumvis in divina impius videatur: et etiamsi quid aliud vetitum egisse convincatur. Nam si distincrionis ordinisque confusio, divinissimarum constitutionum legumque transgressio est ; nulla certe ratio est propter Deum traditum divinitus ordinem intervertendi. Neque enim in se Deus divisus est, alioquin quomodo stabit regnum ejus ? Et si Dei est judicium, ut Eloquia testantur, sacerdotes autem angeli sunt, et post antistites divinorum interpretes judiciorum, et ab iis ordine,

<--- Page Split --->

convenit, per medios ministros divina edocere, per quos et esse monachus habitus es.

prout te decet, mediantibus ministfis, dum erit opportunum, divina disce, per quos etiam, ut monachus esses, habuisti.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO

An non sancta signa istud clamant? Etenim non simpliciter ab universis quidem segregata sunt sancta sanctorum : appropinquat autem magis ipsis sanctitatis perfectorum ornatus, postea Sacerdotum ornatus, post illos autem consequenter ornatus ministrorum : ordinatis autem monachis portae aditorum sunt segregata, juxta quas perficiuntur et assistunt, non ad custodiam ipsorum, sed ad ordinationem et cognitionem suiipsorum magis quam populus sacerdotibus propinquantes. Unde sanctorum sanctus ordinationis principatus sancte statuit, ipsos sumere de divinis, aliis videlicet interioribus ipsorum traditionem imponens : etenim circa divinum altare stantes, ut significative dicatur, vident et audiunt divina dare ipsis revelata, et procidentes boniformiter ad ea quae sunt extra divina velamina, subjectis monachis et sancto populo et ordinibus qui purgantur, manifestant secundum dignita-

An vero non id ipsum sacra signa proclamant ? neque enim simpliciter Sancta sanctorum ab omnibus segregata sunt ; verum ad haec proxime accedit ordo pontificum, deinde distinctio sacerdotum, quos deinceps ministrorum gradus sequitur ; ordinatis autem monachis adytorum postes sunt assignatae, juxta quas etiam initiantur et adstant, non ad custodiam earumdem, sed ut agnoscant tam se quam ordinem suum magis populo prae sacerdotibus propinquare. Unde sacrorum sacer ordinis principatus, rerum eos divinarum participes reddi sancte statuit, aliis videlicet, qui iis interiores sunt, earumdem administrationem cedens ; illi siquidem qui symbolice semper divinum altare circumstant, intuentur et audiunt divina clare sibi revelata, procedentesque benevole ad ea quae sunt extra divina velamenta, morigeris religiosis, sacroque populo, et iis qui purgantur, ordinibus, sacra mysteria pro

<--- Page Split --->

tem sanctam incontaminata pulchre custodita.

meritis pandunt ; quae profecto rite immaculata tamdiu servata sunt,

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Donec tyrannice ipsis insiliens, educi tibi sancta sanctorum non volentia coegisti, et dicis te habere sancta et custodire : et quidem neque novisti, neque audivisti, neque habes aliquid convenientium sacerdotibus, sicut nec veritatem eloquiorum cognovisti, unaquaque ipsa die verbo impugnans in perversionem audientium.

Donec ipse tyrannice in ea irrupisti, et Sancta sanctorum vel invita tibi publicari ccegisti, et habere te jactas et custodire sacra, cum ea neque videris, neque audieris, neque quidquam habeans eorum que sacerdotem decent, siquidem ne veritatem quidem Scripturarum nosti, cum eas quotidie verbis impugnes ad subversionem audientium.

<--- Page Split --->

Et quidem si de principatu gentis aliquis invasisset quod sibi a rege ordinatum fuisset, juste puniretur : et si principem justificantem quosdam aut condemnantem, assistens aliquis sub ipso ordinatorum redarguere ausus esset, non enim dico contumelia, contactu corporis repellere, simul et a principatu expellere videtur. Tu autem homo audax es contra mansuetum et bonum et hierarchicam ipsius legislationem.

Etenim si quis gentilem principatum a rege sibi nequaquam demandatum usurparet, jure merito puniretur. Quid si, principe quempiam vel absolvente vel damnante, quispiam ex adstantibus subditis praesumeret latam a Domino sententiam retractare, nedum dicam proculcare ac de principatu deturbare visus esset ? Tu autem, o homo, ita temerarius es in iis quae clementis benignique (Dei) sunt, et pontificium ipsius instituitum attingunt.

<--- Page Split --->

Et hoc oporteret dicere, quando super dignitatem aliquis praesumens, tamen convenientia facere videretur: etenim neque hoc desiderabile est ulli. Quid enim inconveniens Ozias faciebat, Deo incensum offerens 1 ? Quid autem Saul sacrificans 2 ? Quid autem tyrannici daemones vere theologizantes Jesum 3 ? Sed interdictus est a Theologia omnis alicnus Episcopus; et unusquisque erit in ordine suae ministrationis, et solus princeps sacerdotum ad sancta sanctorum ingredietur, et semel in anno, et hoc in omni secundum legem hierarchica munditia 4 . Et sacerdotes cooperiunt sancta, et levitae non tangent sancta ut non moriantur 5 . Et iratus est furore Dominus in protervitatc Oziæ 6 , et Maria leprosa fit, legislatori legem ponere conata 7 : et in filios Scevæ insiluerunt daemonia 8 . Et,

Atque hæc quidem dicenda essent, si quis, cum majora meritis suis ættenaret, æqua tamen sibi afferre videtur.; nam neque hoc cuiquam fas est: Quid enim absurdi Ozias gessit, cum incensum Deo obtulit? Quid Saul, dum sacrificavit? Quid truculenti daemones, cum Jesum Dei Filium verissime prædicarunt? Verum in theologia ejiciendurs omnis qui aliena spectat, sed quilibet ordinis sui ministeriis vacabit, solusque pontifex in anno semel ad Sancta sanctorum introibit, idque cum omni quam lex præscribit pontificali puritate. Sacerdotes vero Sancta circumtegunt, verum Levitæ ne sancta quidem attingunt, ne moriantur. Et iratus fuit furore Dominus ob Oziæ temeritatem Mariaque leprosa fit, legislatorilegem ponere conata: et in filios Scevæ insilierunt daemonia, et: Non mittebam

<--- Page Split --->

Non mittebam eos, dicit, et ipsi currebant : et non loquebar ad eos, et ipsi prohetabant 1 : et impius qui sacrificat mihi vitulum, sicut qui occidit canem 2. Et ut simpliciter dicatur, non sustinet perversores legis perfecta Dei justitia. Dicentibus autem rursus ipsis. In nomine tuo virtutes multas fecimus. Non novi vos, respondetur, discedite a me, qui operamini iniquitatem 3.

eos, dicit, et ipsi currebant ; et non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant ; et, Impius qui mihi immolat vitulum, sicut qui occidit canem. Atque, ut simpliciter dicam, non tolerat legum violatores perfecta Dei justitia, dicentibusque illis: In nomine tuo virtutes multas fecimus, respondet : Nescio vos, recedite a me omnes operarii iniquitatis.

1

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quare non est fas, sicut sancta eloquia dicunt 4, neque ea quae sunt justa, non secundum dignitatem exsequi: Oportet autem unumquemque sibiipsi attendere, et non altiora et profundora intendere, deliberare autem ea sola quae sunt secundum dignitatem ipsis ordinata 5.

Nefas itaque, uti sacra testantur eloquia, ea etiam quae justa sunt; non secundum dignitatem exsequi. Oportet autem unumquemque sibi ipsi attehdes re, ne se altiora profundioraque sapiat, solumque intendat iis quae ipsius meritis fuerint coordinata.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quid igitur, dicis, non oportet sacerdotes impie agentes, aut de alio quodam inconvenientium reprehensos castigari, solis autem gloriantibus in lege licebit per transgressionem legis Deum inhonorare 1 ? Et quomodo sacerdotes Dei sunt manifestatores ? Quomodo enuntiant primo divinas virtutes, ipsarum potestatem non cognoscentes ? Aut quomodo illuminabunt qui sunt obtenebrati ? Quomodo enim divinum tradent spiritum, cum si est Spiritus sanctus, habitu et veritate non crediderint 2 ?

Quid igitur, inquis, non oportet sacerdotes, qui vel impie vel perperam aliquid facere deprehensi fuerint, corrigi, solisque licebit gloriantibus in lege per praevaricationem legis Deum inhonorare? et quomodo sacerdotes Dei sunt interpretes? quo enim pacto divinas populo virtutes enuntiant, cum earumdem vim ignorent? vel quomodo illuminabunt qui sunt obtenebrati? quae ratione divinum Spiritum impertientur, qui neque affectu neque veritate Spiritum sanctum crediderunt.

<--- Page Split --->

Ego autem respondebo tibi ad hæc : etenim non est inimicus Demophilus, neque sustinebo te acquiri a satana. Etenim unusquisque ornatus eorum qui sunt circa Deum, est divinior magis absistente, et luculentiora simul et magis illuminantia, sunt magis vero lumini propinqua. Et non localiter accipias appropinquationem, sed secundum recipiendi Deum idoneitatem. Si igitur sacerdotum ornatus est illuminativus, perfecte cecidit a sacerdotali ordine et virtute qui non est illuminativus, magis autem qui non est illuminatus. Et audax quidem mihi videtur talis, sacerdotalibus manum apponens, et non timet neque verecundatur, divina præter dignitatem exsequens, putans Deum ignorare quæ ipse in seipso cognovit, et decipere æstimat falso nomine ab ipso patrem appellatum, et audet ipsius immundas infamias (non enim dicam orationes) super divina signa Christiformiter enuntiare. Non est iste sacerdos, non est iste, sed inimicus dolosus, delusor suiipsius, et lupus super divinum populum pelle ovina armatus.

Ad hæc tibi ipse respondebo : Neque enim inimicus Demophilus est, neque patiar te a Satana circumveniri. Etenim quilibet circa Deum versantium ordo, deiformior est eo qui magis distat ; nec non lucidiora simul sunt ac luculentiora, quæ veræ luci magis appropinquant. Nolim autem ex loco sumas propinuitatem, sed ex capacitate recipiendi Deum. Quod si itaque sacerdotum ordo illustrandi vim habet, profecto penitus abhorret a sacerdotum ordine ac facultate, quisquis illustrandi vi caret ; multoque magis is qui necdum illustratus est. Ac mihi quidem nimis temerarius videtur hujusmodi, si sacerdotalia sibi vindicet, neque metu neque pudore a divinis supra dignitatem suam consectandis arceatur, putetque ea latere Deum, quorum sibi ipse conscius sit ; et se Deum fallere existimat, quem falso nomine appellant Patrem, audetque scelestas blasphemias suas (neque enim preces dixerim) in divinis mysteriis Christiformiter pronuntiare. Non est iste sacerdos, non est, sed inimicus, dolosus, illusor sui, et lupus in Dominicum gregem ovina pelle armatus.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTÉRPRETATIO.

Sed neque Demophilo est fas ista castigare. Si enim Theologia justa juste praecipit exsequi (justa autem exsequi est quando attribuere velit aliquis uni cuique secundum dignitatem), juste hoc est omnibus exsequendum, non praeter dignitatem ipsorum aut ordi nem : quoniam et Angelis justum est determinare ea quae sunt secundum dignitatem, et determinantur, sed non a nobis, o Demophile, sed per ipsos no bis ex Deo ex ipsis per praeminentes amplius Angelos. Et ut simpliciter di catur, in omnibus existentibus per primos secundis attribuuntur ea quae sunt secundum dignitatem in omnibus bene ordinata et justissima providen tia. Igitur qui sunt ordinati a Deo ut aliis principentur, distribuunt sequen tibus et obedientibus ea quae sunt se cundum dignitatem.

At Demophilo fas non est ista cor rigere. Nam si divinus sermo justa juste prosequi jubet (juste vero prose qui, est unicuique quod suum est pro meritis reddere), juste illud omnibus prosequendum, non praeter suam dig nitatem aut ordinem ; nam et angelis justum est officia secundum merita tribui, ac definiri, non tamen a nobis, o Demophile, sed per eos nobis ex Deo, et ipsis ab angelis superioribus. Ac sim plicitcr loquendo, in omnibus rebus per primas secundis, a recta æquissi maque omnium providentia; cuique justa pro meritis tribuuntur, ut nimi rum ii qui a Deo ordinati sunt præsi des aliorum, inferioribus quoque sub ditisque suis pro meritis distribuunt.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Demophilus autem sermoni et furori et concupiscentiæ ea quæ sunt secundum dignitatem determinet, et non injuriam faciat ipsi ordinationi, sed principetur subjectis superposita ratio. Si enim in foro videntes servum Domino, et juniotem seniori, aut et filium patri naledicentem simul et supervenientem, et plagas imponentem, impie agere videremur nisi supercurrentes melioribus auxiliaremur, etsi illi forsitan quidem prius injuriam accepissent, quomodo non verecundabimur, sustinentes a furore et concupiscentia injuriarum factum verbum, et a principatu a Deo dato expulsum, et in nobisipsis impiam et injustam inordinationem et litem inordinatam excitantes? Convenienter beatus noster ex Deo legislator non dignatur Ecclesiæ Dei præponere eum qui propriæ domui bene jam non præfuit 1 : etenim qui ordinavit seipsum, et alium ordinabit : et qui alium, et domum : et qui domum, et

Demophilus itaque sermon! furori concupiscentiaequc suæ, sicut decet, modum statuat, neque ordinem violet, sed ratio superior inferioribus dominetur. Nam si, cum in foro videmus famulum domino, seniori adolescentulum, sive etiam filium patri maledicere, simulque impetu facto plagas infere, pietutem violare videmur, nisi acurentes, præstantioribus opem ferre studeamus, quantumlibet illi fortasse prius intulerint injuriam ; cur non erubescimus, qui rationem ab ira et concupiscentia violari, et a tradito sibi divinitus principatu deijci videmus atque negligimus, atque intra nosmetipsos, impiam injustamque temeritatem ac seditionem contusionemque excitamus? Merito sane divinus noster legifer, Ecclesiæ Dei præfici prohibet eum qui antea domui suæ non bene præfuit: qui enim seipsum regere novit, et alterum reget ; qui alterum, etiam domum ; qui domum, etiam civitatem ; et qui

<--- Page Split --->

civitatem : et qui civitatem, et gentem. Et ut simpliciter dicatur, ut eloquia dicunt, qui est in minimo fidelis, et in multo fidelis erit : et qui est in minimo infidelis, et in multo infidelis erit 1.

Igitur ipse quidem concupiscentiae et furori et sermon! secundum dignitatem determina.

civitatem, etiam gentem ; atque, ut summatim dicam, juxta vocem Veritatis, qui in modico fidelis est, etiam in multo fidelis erit ; et qui in modico infidelis, et in multo quoque infidelis erit.

Ipse ergo cupiditati ac furori, rationique uti par est, sua cuique munia praescibe,

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Tibi autem divini ministri, et istis sacerdotes, hierarchae vero sacerdotibus, et hierarchis Apostoli et Apostolorum successores. Et si aliquis in illa conveniente deficiat, a coordinatis sanctis corrigetur, et neque pervertetur ordo super ordinem, sed unusquisque in ordine suo et in ministratione sua erit. Tanta igitur a nobis ut scias et facias quae ad te pertinent.

Tibi interim diaconi, et his sacerdotes, praesules vero sacerdotibus, atque praesulibus apostoli, successoresque apostolorum. At si quis forte etiam inter illos a decoro aberrarit, is a sanctis sui ordinis corrigatur, sic neque ordo ordin! permiscebitur, verum in ordine quisque suo et officio versabitur. Atque haec quidem tibi a nobis dicta sunt, ut et scias et facias quae tui sunt muneris.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Sed de inhumanitate in virum (sicut dicis) impium et peccatorem, nescio quomodo plangam contritionem dilecti mei. Etenim cujus arbitraris famulum te esse a nobis ordinatum ? etenim nisi boni omnino, et a nobis et a famulatu toto qui est secundum nos, necesse est te esse alienum : et vide tibi et Deum quaerere, et sacerdotes alios, et ab illis depraedari magis quam perfici, et esse amicae inhumanitatis inflexibilem ministrum. Numquid enim nosmetipsi ad omnino sanctum perfecti sumus, et non indigemus divina nobisipsis benignitatis ? Aut duplex peccatum, sicut eloquia dicunt, secundum impios committimus, nescientes in quo offendimus, sed et justificantes nospisos, et arbitrantes videre, vere autem non videntes. Stupuit caelum in hoc, et horrui ego, et incredulus sum mihiisi. Et bene scias, nisi tuas nactus essem, sicut nollem, litteras, sed alii quidam persuadere dignarentur, non persuassissent, quod Demophilus putat Deum qui est bonus ad omnia, non esse et amatorem hominum, neque se indigere miserentis aut salvantis : sed

Porro de illa in virum (ut ais) impium ac perditum immanitate, nescio quo fletu plangam contritionem dilectissimi mei, cujus scilicet cultorem te arbitraris a nobis constitutum esse, nisi certe illius summi boni cultor es, profecto et a nobis, omnio et ab omni nostrae religionis cultu alienus sis necesse est: tibique jam Deus alius quarendus est, atque alii sacerdotes, ut apud illos effereris potius quam initieris, evadasque amicae tibi crudelitatis minister implacabilis. Scilicet nos ipsi plane sancti et perfecti sumus, et divinae clementia minime egemus. Numquid duplici peccato (ut oracula loquuntur) impiorom more delinquimus, dum nescientes in quo offendimus, nosmetipsos insuper justificamus, putamusque nos videre, cum minime videamus ? Obstupuit coelum super hoc, et exhorrui ego, mihique ipsi vix credo. Illudque tibi certum sit, nisi tuas ipse litteras legissem (quas utinam vidissem numquam), nemo sane ullis argumentis de te id mihi persuasisset, ut crederem Demophilum non arbitrari Deum super omnia (in omnes)

<--- Page Split --->

et sacerdotes degradat, dignatos bonitate portare ignorantias populi, et bene scientes, quod et ipsi circumvallantur infirmitate.

bonum et benignum esse, sibique putare Dei miserantis aut salvantis gratia non opus esse; quinimo sacerdotes degradare, qui meruerunt pro sua benignnitate plebis ignorantias tolerare, probe cognoscentes, quoniam et ipsi circumdati sunt infirmitate.

18

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Caeterum thearchicus sanctitatis perfector alia perfectus est via, et hoc cum a peccatoribus, ut eloquia dicunt, fuit segregatus 1, et suae dilectionis demonstrationem fecit ovium pascendarum mansuetum officium. Et malignum quidem vocat non dimittentem conservo debitum; neque particulariter donantem de donata sibi multa bonitate 2. Judicat autem ipsum propria recipere, quod necessarium est timere et me et Demophilum. Etenim et ipsis in eum impie agentibus in ipsa passione, remissionem producit a Patre. Increpat autem et discipulus qui immisericorditer precati sunt judicare de

At divinoprincipalis ille Pontifex longe aliam viam ingressus est, idque cum, ut sacra testantur eloquia, segregatus esset a peccatoribus, et hoc eximiae erga se dilectionis argumentum statuit, si oves ejus mansuetissima gubernatione pascamus. Atque nequam eum appellat, qui conservo suo debitum minime dimiserat, neque in partem saltem indulte sibi largissime benignitatis sibi venire permiserat ; justeque eum propriis contentum esse jubet, quod et mihi etiam Demophilo metuere necesse est. Quippe suis etiam occisoribus Christus passionis tempore veniam a Patre precabatur, discipulos

<--- Page Split --->

impietate Samaritanos ipsum persequentes 1.

vero increpabat, quod persequentes se Samaritanos impietatis crudeliter condemnari petivissent.

19

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Hæc quidem multiplex est locutio tuæ quidem temerariæ epistolæ. Sursum enim et deorsum fremis, quod non teipsum, sed Deum vindicasti. Per malitjam, dic mihi bonum ? Absit. Non habemus pontificem non valentem compati infirmitatibus nostris, sed et innocens est et misericors 2. Non contendet neque clamabit : et ipse est mitis et propitiato de peccatis nostris 3. Quare non recipimus tuos non zelabiles motus, sed neque similes resumas Phineen et Eliam : hæc enim audienti Jesu non placuerunt : tunc enim mitis et boni spiritus non participes erant discipuli. Etenim divinissimus nostræ sanctitatis perfector in mansuetudine docet resistentes doctrinæ Dei 4. Doceri enim non puniri convenit ignorantes, sicut et cæcos manuducimus,

Hoc millies in utique impudenti ista epistola tua inculcatur, dum susque deque repetis, te non teipsum, sed Deum ultum esse. Verum dic amabo, per malitiam eum qui summe bonus est vindicas ?

Absit ! non habemus pontificem qui V compati non possit infirmitatibus nostris, sed et innocens misericors est. Non contendet, neque clamabit ; atqui ipse mitis est, imo ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Nequaquam itaque probabimus minime zelandos conatus tuos, etiamsi millies Phineem et Heliam jactites : hæc enim Jesu, a discipulis mansueti adhuc benigneque spiritus expertibus, audienti minime placuerunt. Quin et noster quoque divinissimus Præceptor in mansuetudine

<--- Page Split --->

sed non punimus. Tu autem et viro respicere ad] lumen] incipienti contra maxillam dans impegisti, et cum multa verecundia accedentem, temerarie repulisti (hoc igitur multo horrore dignum) quem Christus bonus existens in montibus errantem inquirit, et fugientem advocat, et inventum difficulter super humeros levat 4.

docet docet eos qui Dei doctrinae adversantur : doceri quippe ignaros decet, non suppliciis affici; quemadmodum et caecos minime cruciamus, sed manuducimus. Contra vero tu viro respirare in lucem inchoonti colaphum impingendo obstitisti, accedentemque summa verecundia, temerarie repulisti illum, quem (quod horrore dignum est) Christus in montibus errabundum fugientemque revocat, vixque repertum in humeros tollit.

20

ANTIQUA TRANSIATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Ne, rogo, ne male de nobisipsis consiliemur, neque in nosipsos ensem impingamus : etenim qui injuriam quidem aliquibus facere, aut e contrario proficere nituntur, illis quidem omnino non fecerunt quibus volunt, sibiiipsis aut malitiam aut bonitatem conquirentes, aut divinis virtutibus aut inhumanis pleni sunt passionibus. Et isti quidem Angelorum bonorum sequaces erunt, et coambulantes et hic et ibi cum omni pace et liberatione ab om-

Ne, quæso, tam male nobis ipsis consulamus, neque gladium in nosmetipsos impellamus : siquidem qui alios injuriis violare vel contra fovere beneficiis nituntur, si forte quæ voluerint, facere nequiverint, sibi tamen aut malitiam, secundum propositum suum, aut bonitatem consciscunt, adeoque vel virtutibus divinis, vel ferocibus passionibus implebuntur. Atque illi quidem sanctorum angelorum sectatores ac comites et hic et ibi cum omni

<--- Page Split --->

nibus malis, in ævo semper existente beatissimos hæreditabunt fines, et cum Deosempererunt, qui est omnium bonorum maximum. Illi vero cadunt a divina simul et sua pace, et hic et post mortem simul cum crudelibus erunt dæmonibus. Cujus quidem gratia nobis est multum studium cum Deo bono fieri, et est semper cum Domino, ct non cum malis a judice segregari, secundum meritum ex ipsis sustinentes, quod ego plus quam omnia timeo, et rogo non particeps esse omnium malorum.

pace, atque a malis omnibus libertate, in sempiterno saeculo beatissimam illam requiem hæreditabunt, quodque maximum est bonorum omnium, cum Deo semper erunt ; hi vero, qui a divina simul ac sua pace decidunt, cum hic, tum post mortem cum atrocibus istis dæmnibus futuri sunt. Quamobrem nobis summo studio curandum est, ut bono Deo adhæreamus, semperque cum Domino versemur, et non cum malis justissimo Dei judicio segregemur atque ex nobis ipsis pœnas debitas subeamus, quod ego maxime omnium timeo, malorumque omnium exsors esse percupio.

2 1

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Et si vis et divinam visionem sancti cujusdam viri memorabor, et non rideas, vera enim dicam.

Quod si placet, divinam quoque, sancti cujusdam viri visionem memorabo; neque vero rideas, vera enim dicam.

Me existentem aliquando in Creta sanctus hospitio recepit Carpus vir, et si aliquis alius propter multam munditiam mentis ad Dei inspectiones aptissimus. Et quidem neque sanctis mysteriorum perfectionibus manum apponebat, nisi prius in

Cum aliquando in Cretam venissem, sanctus Carpus me hospitio excepit, vir, si quis alius, ob insignem mentis puritatem, ad Dei contemplationem aptissimus. Neque enim sacros mysteriorum ritus auspicabatur, nisi prius ipsi inter praeparatorias oratio-

<--- Page Split --->

orationibus quae sunt ante perfectionem, ipsi sancta et amica visio inferretur. Dicebat igitur, quod cum contristasst eum quidam infidelium, tristitia autem haec erat, quod ab Ecclesia ille quemdam ad infidelitatem errare fecerat : adhuc laetis diebus ipsi factis oportebat pro utrisque benigne orare, et Deum salvatorem susceptorem sumentem : hunc quidem convertere, illum autem bonitate vincere, et non deficere admonentem per vitam omnem usque hodie, et ita ad divinam ipsos rursum agere cognitionem, sicut jam et his quae erant dubia ipsis indicans, et quae irrationabiliter temerarie fecerant, legali justitia castigari compulsis.

nes sacra quaedam et propitia visio ap paruisset. Ipsum ergo (uti referebat) infidelis quispiam contristaverat ali quando, tristitiaeque causa erat, quod ille ab Ecclesia quemdam ad infidelita tis errorem seduxisset ; cum adhuc ce lebritatis quae ab hilaritate nomen ac cepit, dies agerentur. Ac pro utrisque benevole Deus fuisset exorandus utau xilio salutari alterum quidem ab errore converteret, alterum vero bonitate su peraret ; neque desistendum fuisset ab eorum per totam vitam admonitio ne, donec tandem hodie vel sic ad divi nam cognitionem promoverentur, tum que demum illis quae ambigua videban tur et obscura, patescerent, et ab iis quae praeter rationem temerarie com miserant, resipiscere legitima veritate cogerentur ;

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Sed in seipso non prius haec patiens, nescio quomodo multas quasdam inimicitias et amaritudinem intexens : infirmatus est quidem ita male habens (vespera enim erat) circa medias vero noctes, consuevit enim in hoc tempore ipse apud se ad divinos hymnos evigilare, consurgit quidem neque a somnis

Nescio quo pacto, cum id illi antea nunquam evenisset, tunc vehementi quadam indignatione ad amaritudine concepta obdormierat (vesper enim erat) ; circa mediam vero noctem, quo tempore ad divinos hymnos evigilare consueverat, exsperrectus quidem surgit cum sumnos parum quietos crebro-

<--- Page Split --->

multis quidem ipsi existentibus et semper incisis extra turbationem exspergiscens, stans tamen ad divinam locutionem, non religiose tristabatur et molestatus est, dicens non esse justum si vivant homines impii et pervertentes vias Domini rectas. Et hoc dicens rogabat Deum, ut combustione quadam amborum simul immisericorditer abrumperet vitas.

que interruptos, nec absque perturbatione cepisset : stans tamen ad divina colloquia, non satis religiose tristabatur, graviterque ferebat, iniquum esse dicens impios adhuc homines, rectasque Domini vias pervertentes vivere.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Hæc autem dicens, dicebat apparere videre subito domum, in qua stabat, commotam prius ex vertice in duo media divisam, et quamdam fornacem multi luminis in conspectu ejus : et hinc videbatur ei postea (sub æthere locus) ex cœlesti throno usque ad ipsam descendentem : cœlum autem ipsum apertum, et super dorsa cœli Jesum infinitis humana specie ipsi assistentibus Angelis. Et hæc quidem videre desuper et ipsum mirari.

Et hæc dicens, precabatur Deum ut simul amborum vitam fulgetro quopiam immisecorditer abrumperet. His dictis, repente se vidisse referebat domum, in qua consistebat, primum conquassatam a summo vertice bifariamque divisam et quemdam ante se ingentis luminis rogum, eumque (sub dio enim jam locus ille videbatur) e cœlo ad se usque delatum ; cœlum autem ipsum apertum, et in cœli cardine Jesum innumeris illi humana specie angelis adstantibus. Atque ista quidem sursum conspexisse, miratumque fuisse.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

Porro deorsum respectando Carpus se vidisse asserebat, ipsum quoque pavimentum instar vastae cujusdam tenebricosissimaeque voraginis diffissum, illosque viros quos diris devoverat ante se ad os voraginis trementes stare, ac miserabiles, tamquam jamjamque prae pedum lubricitate collapsuros : inferni autem e voragine serpentes emergere cernebat, circa tam labiles illorum pedes, modo quidem in gyrum actos, et implicitos simul pertrahentes, modo quoque dentibus et caudis incendentes ac demulcentes, omnibusque modis eos in voraginem praecipites dare molientes : fuisse autem et viros quosdam in medio, qui adversus eos una cum serpentibus impetum facerent, exagitando una, et impellendo atque feriendo ; visos autem esse viros illos lapsui appropinquare, partim quidem invitos, partim vero sponte, a malo ita sensim coactos et simul persuasos.

Deorsum autem inclinatum se Carpus dixit videre et solum ipsum ad tristem hiatum et obscurum, et viros quidem illos quibus calumniabatur, ante ipsum juxta hos adstare hiatus tremulos, miserabiles, jam pene deponendos propriorum pedum instabilitate. Deorsum autem ab hiatu serpentes sursum repere, et circa pedes ipsorum suppositos, aliquando quidem abstrahere involutos simul aggravantes et trahentes, aliquando autem dentibus aut palatis percutientes aut suburgentes, et per omne ad tristitiam mittere machinatos : esse autem et viros quosdam in mediis serpentibus contra viros constitutos commoventes simul et subimpingentes et percutientes. Videbantur autem esse casuri illi, partim quidem inviti, partim autem et voluntarii, aut a malo aut coacti paulatim simul et persuasi.

<--- Page Split --->

Dicebat autem Carpus seipsum delectari et deorsum inspicientem, superiora vero negligere : molestari autem et pusillanimem esse, quoniam nondum ceciderant et rei, multotiens superpositum et debilitatum et contristatum fatigari : et respicientem difficulter videre quidem rursus coelum sicut ante viderat.

Referebat autem Carpus, se, dum inferiora respiceret, fuisse delectatum, superiora negligendo ; cum vero graviter et indigne ferret illos necdum cecidisse, atque ad hanc rem saepe frustra incubuisset, indignatum iis et imprecatum esse. Et cum vix tandem revocatis ad superna luminibus, vidisset quidem denuo sicut prius coelum,

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Jesum autem, miseratum quod fiebat, consurgere ex superccelesti throno, et usque ad ipsos descendentem, manum bonam extendere, et Angelos cum ipso accipientes alium aliunde tenere viros, et dicere Carpo Jesum : « Manu jam « extenfa percute contra me, de caete- « ro paratus enim sum et rursus pro « hominibus salvandis pati : et hoc « amicum mihi, non quod alii peccent « homines. Sed vide si bene habent ti- « bi mansionem in hiatu et cum ser- « pentibus commutare pro mansione « cum Deo et bonis amatoribus homi- « num Angelis. » Haec sunt quae ego cum audierim, credo vera esse.

Jesum vero, miseratum quod fiebat desuper cœelesti throno descendisse, atque ad ipsos accedentem benignam iis manum porrexisse, angelosque una opem conferentes, alterum virorum ex altera parte retinuisse, Jesumque ipsi Carpo dixisse : Manu jam extensa per- cute me, siquidem adhuc paratus sum denuo pro hominibus salvandis pati, illudque libentissime, ne demum alii homines peccent. Caeterum considera, num tibi expediat hanc istiusmodi hia- tus et et cum serpentibus mansionem Dei ac bonorum clementissimorumque angelorum consortio praeferre. Haec sunt, quae ego cum audierim, vera es- se credo.

<--- Page Split --->

sanctorum, et scripsit Dionysio commendans se de hoc facto, quasi liberantem sancta loca ab immunditia.

Et Dionysius arguit eum in hac epistolla de duplici temeritate : quia sacerdotem arguere ausus fuerit : et quia in sancta intravit, cum hoc non liceret monachis, sed debent stare ad ostium chori. Arguit etiam eum de impietate, qua pecnientem petentem veniam exclusit.

Hebraeorum historiae dicunt, o nobilis Demophile, etc.

Altiora te ne quaesiteris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Eccli. iii, 22. In his verbis praecipitur, ne aliquis assumat sibi ea quae sunt supra suam potestatem, quae altiora dicuntur : et ne ingerat se in digniora, quia proprie stulto convenit : quae dicuntur sortiora, quia incrustabilia debent esse his qui non sunt digni habiti ad participationem eorum.

Unde ex verbis istis potest trahi materia hujus epistolae, in qua Beatus Diony- sius arguit Demophilum de temeritate et impietate. Cum enim quidam peccator ad pœenitentiam conversus venisset ad sacer- dotem quemdam, absolutionis causa, sa- cerdos induxit eum in sancta sanctorum, qui erat locus ubi sacerdotes intererant divinis mysteriis : et quia hoc erat con- tra consuetudinem (quia tunc de novo pœenitentes computabantur inter ordines purgandorum qui excludebantur a sacris, et non licebat eis accedere ad sacra loca, ut patet ex Ecclesiastica hierarchia) ira- tus Demophilus monachus intravit in sancta sanctorum, et cum injuria corpo- rali et verbis injuriosis exclusit sacerdo- tem simul et pœenitentem, quamvis pce- nitentes precarentur ne hoc fieret, et ex- cluso sacerdote retinuit sibi custodiam

Dividitur ergo ista epistola in duas partes. In prima arguit cum ex sacris Scripturis. In secunda ex visione cujusdam sancti viri, ibi (§ 21), Et si vis et divinam visionem, etc.

Prima autem dividitur in duas. In prima arguit ipsius impietatem ex testimoniis Scripturae. In secunda arguit temeritatem ejus ex ordine hierarchico, ibi (§ 6) Nunc igitur audi nostra, etc.

Prima dividitur in duas. In prima contra ipsius impietatem ponit testimonia Scripturae, quibus mansuetudo vel pietas commendatur. In secunda arguit eum de hoc quod contraria fecit, ibi (§ 3) Demophilus autem, etc.

Prima dividitur in tres. In prima commendat mansuetudinem ab exemplis Patrum Veteris Testamenti. In secunda, ab exemplis Angelorum, ibi (§ 3), Sed ad superius respiciamus. In tertia, per exemplum ipsius Christi, ibi (§ 4), Sed vere boni, etc. Circa primum ponit sex exempla, primum de Moyse, secundum de David, ibi (§ 2), Quid autem et Dei patrem, etc. Tertium de quodam praecepto veteris legis, ibi, Et quidem et lex bona, etc. Quartum de Jacob, ibi, Et Jacob, etc. Quintum de Joseph, ibi, Et Joseph, etc. Sextum de Abel, ibi, Et Abel simpliciter, etc.

Circa primum duo facit. Primo commendat mansuetudinem Moysis. Secundo ostendit in quo fuit mansuetus, ibi, Sed et quando adversus, etc.

Dicit ergo primo (§ 1), quod Hebraica historia tradunt Moysen dignum factum

<--- Page Split --->

Dei apparitione, propter multam mansuetudinem. Et hoc probat dupliciter : primo quia si aliquando Scriptura perhibet eum exclusum a visione divina, prius excludit ipsum a mansuetudine, sicut dicitur, quod Moysi superbienti et divinis consiliis resistenti, iratus est Dominus furore. Hoc quidem nostra littera non habet, sed sumitur de circumstantia littere, Num. xx, 12, ubi dicitur ad eum et Aaron : Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos, etc. Mansuetudinem quidem amiserat, quando propter tumultum populi in dubietatem versus, non sanctificavit Dominum, dicens (xx, 10) : Audite rebelles et increduli : num de petra hac vobis aquam poterimus ejicere ? Et Deut. 1, 37, dicitur : Mihi quoque iratus propter vos est Dominus.

Secundo probat : quia quando commendatur sicut dignus dignitatibus praelationis populi, per indicationem divinam sibi collatis, laudatur ex eminenti Dei imitatione, scilicet ex mansuetudine super omnes homines : quia dicitur Matth. xt, 29 : Discite a me, quia mitis sum, etc. Dicitur enim (quando Maria et Aaron jurgati sunt contra ipsum, de prelatione populi) quod erat mansuetus valde super omnes homines qui morabantur in terra (Num. xii, 3). Et propter hoc statim in eodem capitulo vocabatur famulus Dei, et magis dignus ad visionem Dei, quam aliquis aliorum Prophetarum : unde ibi dicitur (xii, 6 et seq.) : Si quis fuerit inter vos Propheta, in visione apparebo ei :... at non talis servus meus Moyses :... ore enim ad os loquor ei : et non per ænigma et figuras Dominum videt. Unde patet per hoc, quon mansuetudo facit dignum Dei visione : quia ea amota, amovetur, et posita, ponitur.

DUBIUM.

  1. Sed videtur hoc esse falsum : quia mansuetudine componitur corpus vel quietatur : sed visio Dei est perfectio animae : ergo videtur, quod non debeatur mansuetudini visio divina.

  2. Præterea, Matth. v, 8, promittitur visio mundis corde, mitibus autem possessio terræ : ergo non debetur mansuetis divina visio.

Sed dicendum, quod in anima (cum sit simplex) non est aliqua differentia ex ipsa, sed tantum ex corpore, cujus turbatione turbatur anima : et ideo ad compositionem vel quietem corporis, sequitur quies in anima, et fit potens ad intelligendum, sicut dicit Philosophus, quod in sedendo, et quiescendo, id est, in residentia et quiete humorum fit anima prudens et sciens. Et ideo dicimus, quod mansuetudo est dispositio remota, ad visionem Dei præparans animam per compositionem corporis sive quietationem : sed cordis munditia est propinqua. Et per hoc patet solutio ad objecta.

<--- Page Split --->

possibile est, vel melius figurari : et oportet quod sit sibi conscius operationum quas Deus amat, quae sunt mansuete operationes. Unde dicit Philosophus in Ethicis, quod « si aliquae operationes « humana amarentur a Diis, illae maxi- « me sunt in quibus homines imitantur « Deos. »

Deinde (§ 2) ponit secundum exemplum de David, qui dicitur Dei pater, quia ex ipso natus est Christus secundum carnem : et de hoc quidem dicit Dominus : Inveni virum secundum cor meum : quasi ita misericors et mansuetus sicut et ego : quia erat in se bonus et inimicis bonus : quia Saul persequentem ipsum noluit occidere, ut patet in primo Regum (xxiv, 5 et seq.).

Deinde ponit tertium exemplum de lege, quae praecipit jumentis inimici providere, Exod. xxiii, 4 : Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduce ad eum.

Deinde ponit quartum exemplum de Jacob, qui per innocentiam justificatus est, dum ad fratrem persequentem mansuete se habuit, fugiendo eum, et verba pacifica loquendo (Genes. xxvii et xxxiii).

Deinde ponit quintum exemplum de Joseph, qui non se vindicavit de fratribus qui eum vendiderant, sicut patet, Genes. r., 19 et seq.

Deinde ponit sextum exemplum de Abel, qui ambulavit cum fratre homicida sine suspicione (Genes. iv, 8 et seq.).

Deinde colligit universaliter, quod omnis sacra Scriptura laudat bonos, qui non praëtendentur aliis facere malum, neque per malitiam aliorum transmutantur a prima bonitate (sicut enim dicit Glossa in Matth. v, 4, « Mitis est, quem « nec rancor nec ira afficit, sed omnia « « equanimiter sustinet », sed ad similitudinem Dei malis et inimicis benefaciunt, et extendunt etiam in eos suam bonitatem, et provocant eos per mansuetudinem ad similem bonitatem.

Deinde ostendit in quo fuerit mansuetus, et ponit duo in quibus apparuit ejus mansuetudo. Primum est, Num xvi, 7 et seq., quando Core et Dathan et Abiron ac Hon de tribu Ruben insurrexerunt contra eum, pro principatu sacerdotii et principatu gentis : volebant enim principarum populi sibi vindicare Hon, qui erat de tribu Ruben, et Core qui erat de tribu Levi, volebat enim esse summus sacerdos. Sed ipse excessit, id est, dimisit omnem jactantiam et ambitionem. Non enim prætulit se illis, neque pugnavit pro principatu : sed concessit, quod acciperet populi prælationem quemcumque Dominus judicaret. Unde dixit : Quemcumque elegerit Dominus, ipse erit sanctus. Secundum est, Num. xiv, 1 et seq. Et consurrexerunt in ipsum multitudo filiorum Israel, murmurantes contra eum et Aaron et conminabantur improperantes priora, dicentes : Vos interfeccistis populum Domini : et jam orta seditione et tumultu populi crescente, pene prævaluerant contra eum, nisi quod fugit ipse et Aaron in tabernaculum : et Moyses invocabat Dominum ad salvationem populi, et dixit ad Aaron, quod acciperet thuribulum et iret ad populum, et rogaret pro eis. Confidebat enim, quod ipse non esset causa in agressis, id est, in malis quæ populus inchoaverat : et sciebat quod ille qui dehet loqui Deo, oportet eum fugari a contrariis ad similitudinem Dei quantum

<--- Page Split --->

Deinde (§ 3) manifestat (quasi transeundo) per exemplum Angelorum, et dicit, quod vult respicere ad superius quasi ad ipsius Dei mansuetudinem, et non curat dicere mansuetudines sanctorum virorum, neque bonitates Angelorum, qui amant homines et miserantur gentium, sicut patet in Dan. x, quod Angelus egressus est in auxilium populi Hæbreorum : et deprecantur etiam Deum pro hominibus, sicut patet Zach. 1, 12, de Angelo qui clamavit ad Deum, et dixit : Usquequo Domine non ædificabuntur civitates Judæ ? Et etiam increpant multitudines, id est, populos malum operantes, sicut patet in libro Judicum, quando apparuit Angelus, et reprehendit filios Israel. Et etiam tristantur in malis hominum : unde dicitur Isa. xxxiii, 7 : Angeli pacis amare fiebunt. Et gaudent in salvatione hominum, qui convertuntur ad salutem, sicut dicit Luc. xv, 7 : Gaudium erit in cælo super uno peccatore pænitentiam agente. Nec oportet alia dicere quæcumque sacra Scriptura tradit de beneficiis Angelorum, et commemorat.

dentes ab ipso, amat, et certat revocare ad se, et vult quod non despiciantur ab amicis suis : etiam amabiliter se habet, conterentibus seipsos, id est, eos qui sua bona deliciose vivendo consumunt, sicut dicitur de filio prodigo : Et vane incusantes patienter sustinet sicut fratrem majorem : et ipse excusat, dicens : Perierat, et inventus est : et promittit quod curabit eos, et restituet in propria bona, etc. Prosequitur enim parabolam de filio prodigo recepto a Patre, ut sit omnium lextantium habitatio. Hoc sumitur de Psal. lxxxvi, 7 : Sicut latentium omnium habitatio est in te.

Deinde (§ 5) arguit Demophilum de hoc quod contraria prædictis fecit, dicens, quod Demophilus recte increpatur, et quicumque alius, non solis malis, sed et bonis mala inferens, et in hoc bonum ei impeditur, dum provocatur ad Dei similitudinem. Inquam, id est, dico, vel « inquit » secundum aliam translationem, id est, aliquis vere potest dicere, quod Deum bonum decet lætari in perditorum salvatione et vita morientium, sicut Deus dicit de filio prodigo : Mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est.

Deinde (§ 4) ponit exemplum de mansuetudine Christi, et primo respectu omnium causatorum, secundo etiam respectu eorum, qui ab ipso recedunt, ibi, Quid autem et quod recedentes, etc.

Dicit ergo primo : ita non oportet dicere de bonitate hominum et Angelorum, sed ipsius Christi radios beneficos, id est, emanationes, suæ bonitatis ostensivas, quibus nobis bonum facit, in silentio, id est, in quiete mentis tacentis, recipientes, ab ipsis, id est, ut per ipsos illuminemur ad videndum et imitandum divinas Dei operationes : ex ineffabili enim bonitate ejus est, quod omnia ad esse perduxit, et quod omnia esse facit conservando in esse, et omnia vult assimilare sibi, communicans eis propria sua, secundum eorum capacitatem.

Deinde ostendit mansuetudinem ejus circa inimicos, dicens, quod etiam rece-

Et super humeros levat difficulter conversum, et convocat bonos Angelos ad. lætitiam. Hoc sumitur de parabola de centum ovibus, Luc xv, 4. Et ingratis est bonus, et solem suum, etc. Matth. v, 43. Et animam suam ponit pro refugientibus, id est, inimicis, ad Rom. v, 6 et seq. Sed tu non ita fecisti : sed, sicut scripsisti mihi, retrusisti, id est, exclusisti peccatorem pænitentem procedentem ad pedes sacerdotis, nescio quomodo præsens : quia non licebat tibi intrare locum illum : et ille pænitens precabatur te, et confitebatur se venisse ad pænitentiam, et tu non horruisti, id est, non miseratus es ejus : sed et sacerdotem temere repulisti a sacro loco, cum injuria corporis, injecisti enim ei manus violentas, et dixisti eum esse miserabilem, quia justificavit impium. Et dixisti ad ulti-

<--- Page Split --->

mum : Exi cum similibus, id est, cum peccatoribus, sicut tu es : et insiliusti ad adita, id est, ad portas sanctorum, scilicet chori, cum non esset tibi fas, et saneta sanctorum confregisti, id est, locum, ubi colebantur divina, et ubi sunt clerici : et tamen commendasti te, quod salvaveris loca sancta, quae corrumpenda erant, et quod adhuc custodias ea.

DUBIUM.

Deinde (§ 6) arguit temeritatem ipsius, ex ordine hierarchico, et primo ostendit propositionem. Secundo inducit similitudinem in principatibus humanis, ibi, Et quidem de principatu gentis, etc.

Circa primum tria facit. Primo ostendit quomodo secundum ordinem hierarchicum non liceat sibi arguere sacerdotem. Secundo ponit quomodo hoc significatur ex ordine hierarchico, ibi (§ 7), An non sancta signa istud clamant, etc. Tertio ostendit, quod ipse totum pervertit, ibi (§ 8) Donec tyrannice, etc.

Circa primum duo facit. Primo ponit propositionem, secundo removet quamdam excusationem illius, ibi, Si enim inornatus, etc.

Dicit ergo primo : Nunc audi quid ego rescribo ad tuas litteras : dico scilicet, quod non est fas ministris, id est, diaconis, qui sunt supra te, et multo minus tibi, et monachis qui sunt de ordine tuo, redarguere sacerdotem, etiamsi fecerit aliquid contra legem Dei impie vel contra ordinationem Ecclesiae.

SED VIDETUR, hoc esse falsum : quia a correctione nullus excluditur : ergo etiam sacerdotes et prælati corrigendi sunt a subditis.

Dicendum ad hoc, quod non intendit prohibere correctionem, quae est ex charitate, cujus ordinem Deus in Evangelio docet, Matth. xvii, 15, scilicet quod prius arguas eum inter te et ipsum solum, etc., sed correctionem quae est ex auctoritate, quae est superiorum in subditos, et non e contrario : et hanc sibi iste assumpsit, quia imposuit pœnam excludendo eum a sacris.

EXPOSITIO TEXTUS.

Et tunc quia posset dicere, quod hæc fecerit propter Deum, consequenter dicitur, quod nullam rationem habet ut sit pro Deo illud quod est contra ordinem traditum a Deo : quia inornatus, id est,

<--- Page Split --->

vitium, quod opponitur virtuti quae ornat animam, et inordinatio contra ordinem hierarchicum, est excessus divinissimarum et diffinitionum, id est, determinationum ad statuendum, et legum quae sunt scriptae. Verbum enim Dei non est divisum in seipso, quia non posset stare regnum Dei : Omne enim regnum divisum contra se desolabitur, Matth. xii, 23. Est autem divina lex talis, quod judicium omnium est Dei per auctoritatem, sicut dicitur Deuter. 1, 17. Sacerdotes autem post Episcopos, quos vocat hierarchas, sunt Angeli, id est, nuntii, et recitatores divinorum judiciorum, sicut dicitur Malach.ii, 7 : Angelus enim Domini exercituum est. Ab ipsis, scilicet sacerdotibus edocere, passivum, id est, disce, divina per medios ministros, id est, diaconos, sicut tibi convenit, id est, secundum dispositionem tui ordinis : quia diaconi sunt medii inter sacerdotem et populum, per quos, scilicet sacerdotes, et esse monachus dignus habitus e : quia sacerdotes consecrabant monachos ut dicitur in Ecclesiastica hierarchia : et ita fuit transgressio divinae legis, quando exercuisti judicium in sacerdotes, per quos in te debuit devenire : et sic non potuit esse pro Deo.

in locis suis, quod per principatum sanctorum ordinationis, scilicet per Deum, vel per Apostolos, statutum est, quod monachi sumant divina mediantibus illis qui sunt intra chorum, scilicet sacerdotibus et diaconis, ita quod illi sumant, et illi interiores tradant ea : quia illi adstant circa altare et vident divina sine velatione : in quo significatur, quod debent ea tradere illis, qui sunt extra, scilicet monachis, qui sunt in ordine perficiendorum : et populo, qui est in ordine illuminatorum : et purgandis sicut catechumenis, et aliis, de quibus dictum est in Ecclesiastica hierarchia.

Deinde (§ 8) ostendit qualiter ipse transgressus est istum ordinem, dicens : Hæc quæ dixi, hactenus observata sunt, donec tu violenter eduxisti ad tuam potestatem sancta sanctorum non volentia, id est, non decentia re : et tamen laudas te de hoc ; quod custodis ea, cum tamen nihil dignum sacerdotio habeas, cui ordini commissa est corona : et cum veritatem sacræ Scripturæ non didiceris, non times quotidie impugnare ipsam, per aversionem audientium, dum.eam male exponis, assumens sacerdotum officium, quorum est docere legem.

Deinde (§ 7) probat hunc ordinem, per ea quae symbolice fiunt in-Ecclesia. Quia sancta sanctorum, id est, altare, sunt separata ab omnibus, quibus significatur Deus, et eis appropriqnant perfectores, id est, Episcopi, et post sacerdotes, et post diaconi : et vocat ornatus ordines, propter characterem, quo anima ornatur : et post eos ordinantur monachi juxta portas chori, juxta quas, et perficimtur, id -est, consecrantur, et stant juxta eas dum divina peraguntur, non tamquam custodes ipsarum (quia hoc potius est diaconorum, vel ostiariorum) sed ut cognoscant seipsos esse medios inter populum, qui est extra, et sacerdotes qui intus sunt. Unde patet per ipsam dispositionem, qua stant in Ecclesia singuli

Et quidem si de principatu, etc. Hic (§ 9 et seq.) ostendit per similitudinem principatus humani, quod non debuit usurpare ea quae non erant sui gradus. Et dividitur in duas partes. In prima ostendit eum reprehensibilem de temeritate, etiamsi licitum actum exercuisset. In secunda autem arguit eum de inhumanitate actus, ibi (§ 17), Sed de inhumanitate, etc.

Prima dividitur in duas : in prima arguit eum de hoc quod usurpat alienum officium, etiamsi rem licitam fecisset. In secundaponit excusationem ejus, et removet eam, ibi (§ 12), Quid igitur dicis, etc.

Circa primum tria facit. Primo ostendit per similitudinem humani principa-

<--- Page Split --->

tus, quod reprehensibile est superioris officium usurpare. Secundo per exaggérationem ejus ostendit, quod etiamsi licitum sit quod exercetur, et bonum in se, tamen reprehensibile est, ibi (§ 10), Et hæc oporteret dicere, etc. Tertio excludit propositionem, ibi (§ 11), Quare non est fas, etc.

Circa primum tria facit. Primo ponit quomodo ponitur transgressio, quae est contra officium humanum. Secundo, quomodo punitur transgressio, quae est contra ipsum principem, ibi, Et si principem, etc. Tertio, concludit ex hoc, eum esse reprehensibilem, ibi. Tu autem homo audax, etc.

Dicit ergo primo (§ 9), quod in humanis officiis si aliquis sibi usurparet aliquid de principatus potestate, quod sibi non esset commissum a Rege, juste puniretur, quasi transgressor contra usurpatum officium : ut si miles tribuni officium usurparet : est enim officium, secundum Tullium, « congruus actus per- « sonæ, secundum statuta patriæ, quæ « principis auctoritate firmantur : » et ideo officium per se invadens, juste a principe punitur : et multo magis si in ipsum principem insiliat, arguens eum, quod quosdam absolvit et quosdam condemnat : quia si verbis, necdum injuria corporis, eum arguat, videtur quod auferat ei principatum, dum super eum se exaltat, eum arguendo : et ideo juste punitur.

Deinde quod concludendo miratur quomodo ipse cum sit homo, ita præsuptuosus fuerit contra ipsum bonum Deum, et ejus legis ordinationem, quæ supra posita est.

Deinde (§ 10) ostendit, quod si licitum actum fecisset, reprehendi debebat : quia alienum officium usurparet. Et dicitur : Et hoc oportet dicere, contra eum qui supra suam dignitatem præsumens, recta ageret. Quasi dicat : Ego contra te habeo graviorem reprehensionem : quia

etiam non convenientem, sed illicitum actum perpetrasti, quiam etiam hoc nullus debet considerare quasi bonum, scilicet facere bona quæ sunt supra suam dignitatem. Quia Ozias nihil inconveniens facere volebat, cum assumpto thuribulo thus adolere volebat : tamen quia non erat sui officii, lepra percussus est. Legitur II Paral. xxvi, 20. Et similiter Saul sacrificans, bonam rem fecit : tamen quia non erat suum, a Samuele reprehensus est (I Reg. xm, 13). Similiter dæmones evangelizantes Christum, inquietantur a Christo, quia non erat ipsorum, Luc. iv, 41. Et similiter in lege interdicitur ne sit aliquis Episcopus vel summus sacerdos alienus a semine Aaron. Exodi, xxvii, et Ezech. xliv. Et ibidem dicitur, quod unusquisque sit in ordine sui ministerii. Et ad Hebr. ix, 7, et Exod. xxx. 10, dicitur, quod solus ingrediebatur semel in anno ad sancta sanctorum princeps sacerdotum, et tunc dicebatur esse mundatus secundum omnem ritum legis. Et Num. iv, 13, dicitur, quod sacerdotes cooperiant sancta, et levitis non licet tangere ea, ne moriantur. Et similiter Dominus iratus in protervitate Oziæ qui volebat offerre incensum, ut dicitur II Paral. xxvi, 16 et seq.: vel forte debet esse Ozæ, et tangitur historia quæ est in II Reg. vi, 6 et 7, quando Oza tetigit arcam, et iratus est ei Dominus. Et Maria soror Moysis facta est leprosa, quia voluit imponere legem Moysi (Num. xii, 10). Et in filios Scevæ insiluerunt dæmonia, quando ad invocationem nominis Christi et Pauli conjurabant ipsa, sicut legitur Actuum xix, 16, et Jerem. xxiii, 21: Non mittebam eos, et ipsi currebant, etc. Et Isa. lxvi, 3 dicitur, quod qui sacrificat vitulum, sicut qui occidit canem. Et Matth. vii, 22, dicens, In nomine tuo virtutes multas fecimus : respondetur, Non novi vos, scilicet per approbationem, etc.

Deinde ( § 11) concludit, quod ex omnibus iis quæ dicta sunt ex sacris Scrip-

<--- Page Split --->

turis, patet quod nulli licet exsequi ea quae non competunt suae dignitati, etiamsi sint sancta et justa : sed unusquisque debet intendere et cum deliberatione explere ea quae sunt secundum gradum, et non quaerere altiora, sicut dicitur Eccli. 11, 22 : Aliora te ne quaesieris. Unde bene dicit, quod intromittere se iis quae ad ipsum non pertinent, est occulta superbia : etsi videatur quaedam obsequiositas.

R

Deinde (§ 12) ponit excusationem vel objectionem illius : et secundo ponit responsionem ejus, ibi (§ 13), Ego autem respondebo, etc.

Objectio autem fundatur contra duo quae dixerat, scilicet quod a sacerdotibus sunt recipienda divina, et quod non sunt a subditis arguendi correctione auctoritatis. Contra hoc secundum, primo objicit : si sacerdotes aliquid impie agunt contra Dei cultum, aut in aliquo alio offendunt, et nullus arguat eos, relinquitureis gloriari delege, inhonorando Deum per legis transgressionem, quod irridet Apostolus ad Rom. 11, 23. Contra aliud objicit, quod ignorans, et obtenebratus, et impius scilicet non credens, non potest annuntiare quod nescit, neque illuminare, neque Spiritum sanctum dare : sed sacerdotes mali non cognoscunt potestatem divinarum virtutum, sicut dicit Dominus, Ezech. xxii, 26 : ergo non possunt eas annuntiare populo : sunt autem obtenebrati, sicut dicitur in prima canonica Joannis, 11, 10 : Qui odit fratrem suum, in tenebris est : ergo non possunt illuminare. Iterum nec si Spiritus sanctus est credunt (sumitur de Act. xix, 2) habitu virtutis, et veritate operis : ergo non possunt eum dare.

velit. Secundo incipit solvere quod dictum est, ibi, Etenim unusquisque, etc.

Dicit ergo primo (§ 13), quod vult sibi respondere : quia cum non sit sibi inimicus, sed specialis amicus (quia fecit eum monachum) non vult pati quod acquiratur a satana, quod posset contingere, si dicte objectioni inhaerens, et in temeritatem et in haeresim laberetur.

Deinde concedit quae concedenda sunt, quod malus sacerdos est multum arguendus : et primo ponit quid debeat esse in sacerdote : secundo increpat sacerdotem qui in contrarium labitur, ibi, Si igitur sacerdotum, etc.

Dicit ergo primo, quod ordo eorum qui sunt immediate circa Deum et divina, est dignior eo qui est absistens et magis remotus : et quanto sunt propinquiora divino lumini quod est Deus, tanto magis sunt luculenta in se, et magis illuminantia alios. Et ista appropinquatio non debet accipi secundum situm loci, sed secundum idoneitatem recipiendi a Deo. Magis enim debent esse idonei Episcopi quam Sacerdotes, et sic de aliis.

DUBIUM.

SED VIDENTUR hoc esse falsum : quia sicut dicit Augustinus, « Idem facit in spi- « ritualibus ordo, quod in corporalibus « situs : » sed in corporalibus illud quod est inferius, illuminat superius, sicut sol omnes superiores stellas : ergo videtur, quod ita sit in spirituali lumine.

<--- Page Split --->

Ad illud dicendum, quod illuminatio corporalis est situalis et ad determinatam distantiam, cum lumen sit finitæ virtutis : et ideo oportet, quod fons luminis ut possit undique illuminare, scilicet sol, sit in medio et non in summo : sicut etiam cor in animali, quod est principium vitæ : sed hoc non oportet esse in lumine spirituali, cujus virtus est infinita, et actio non situalis : et ideo fons spiritualis luminis non ordinatur post quaedam alia.

Deinde concedit, quod mali sacerdotes sunt valde increpandi.

DUBIUM.

Ad evidentiam eorum quæ hic dicuntur, quæritur utrum mali sacerdotes possint conficere Ecclesiastica sacramenta? Et videtur, quod non.

  1. Quia ille qui perfecte cecidit ab ordine, non habet actus illius ordinis : sed malus sacerdos perfecte cecidit a sacerdotali ordine, ut in littera dicitur : ergo non potest conficere Ecclesiastica sacramenta, quod est actus sacerdotalis ordinis.

  2. Ad idem, Sacramenta non consecrantur blasphemiis : sed orationes quas faciunt mali sacerdotes super symbola, sunt blasphemiæ, sicut in littera dicitur : ergo non consecrant Ecclesiastica sacramenta.

  3. Ad idem, Malach. ii, 2, Dominus malis sacerdotibus dicit : Maledicam be-

nedictionibus vestris : sed illa quibus Deus maledicit, non consecrantur : ergo per benedictiones malorum sacerdotum nihil consecratur.

  1. Praeterea, Deus dedit potestatem consecrandi Apostolis et Apostolicis viris : sed cum Apostolici sint magis vita quam potestate, mali sacerdotes non sunt Apostoli, et ita non possunt consecrare.

Sed dicendum, quod in sacerdote debent esse tria, ordo, jurisdictio, vita. Ordo datur sibi per impressionem characteris, jurisdictio in commissione plebis, vita facit idoneum ad consecrandum. Quia igitur ordo potestas quaedam est, eo manente ordine, manet essentialis actus qui est conficere sacramentum, sive sit extra Ecclesiam, sive intra, dummodo formam servet : sed in hunc actum non potest aliquis sine ordine, etiamsi alia duo habeat. Sed tamen differentia est : quia si cum ordine alia duo habeat, conficit sacramenta ad salutem animæ suæ : si autem altero eorum careat, acquirit sibi perditionem, quamvis conficiat. Et hoc est intelligendum in iis in quibus requiritur jurisdictio, sicut in collatione ordinum : sed in sacramento Eucharistiae non requiruntur hæc tria : sed sufficit bona vita cum ordine.

Ad primum vero dicendum, quod malus sacerdos cadit a re ordinis, quæ est gratia : sed non a sacramento quod est character.

Ad secundum dicendum, quod dicuntur blasphemiæ, non secundum substantiam, sed secundum effectum : quia propter malos sacerdotes blasphematur nomen Dei : vel propter suam virtutem, quia efficiunt reatum in sacerdote, sicut blasphemiæ.

Ad tertium dicendum, quod benedictiones quibus sacerdotes consecrant sacramenta, non sunt ipsorum, sed Dei : et ideo illis non maledicit Deus. Vel dicitur maledicere benedictionibus eorum, id est, iis quos benedicunt, quia benedi-

<--- Page Split --->

cunt dignos maledictione. Vel benedictionibus, id est, primitiis et decimis, quae pro benedictionibus accipiebant.

Ad quartum dicendum, quod non dedit potestatem Apostolicis vita tantum : quia nec omnibus Apostolis dedisset, sed Apostolicis potestate, quantum ad necessitatem sacramenti, et vita, quantum ad idoneitatem. Dicit ergo, quod ex quo ordo sacerdotum est illuminativus, ut Deo propinquus, qui non est illuminans, cadit a sacerdotalis dignitatis idoneitate, et multo magis qui non est in se illuminatus : et iste sacerdos malus si apponat manum sacerdotalibus rebus, audax est præsumptione, quæ est peccatum mortale. Ex quo confirmatur sententia Magistrorum dicentium, quod Sacerdos qui est in mortali peccato, quandocumque tangit sacras vestes, aut cantat, aut facit aliquid de ordine suo, peccat møtaliter. Alia plana sunt ex dictis.

Sed sciendum, quod indumenta vocat vestem sacerdotalem sive exteriorem sive interiorem, scilicet characterem.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

alta justa exsequi, ibi (§ 16), Tibi autem divini ministri et istis, etc.

Dicit ergo primo (§ 14), quod quamvis (ut dictum est) justum sit reprehendi malum sacerdotem, non tamen fuit justum, quod Demophilus monachus eum castigaret : quia lex divina præcipit, Deuter. xvi, 20, quod justa non quolibet modo, sed juste mandentur exsecutioni : et hoc fit quando datur unicuique secundum meritum suum, a quibus convenit dare secundum dignitatem et ordinem suum, non ab aliis : sicut justum est, quod Angelis distribuuntur divinæ illuminationes et divina officia secundum eorum proportionem : sed non est justum, ut determinentur eis a nobis, sed e contrario : et etiam in Angelis per superiores determinantur inferioribus, et non e converso.

Deinde (§ 13) dicit, quod Demophilo justum est ut exsequatur justa in vires animæ : et hoc erit, quando supponit aliquis vires rationi : tunc enim reddit rationi quod sibi debetur, scilicet dominium, et aliis subjectionem. Et ponit exemplum : sicut si litigaret servus in foro contra dominum, aut filius contra patrem, aut minor contra seniorem, impie faceremus si non auxiliaremur domino, et patri et seniori, quamvis eis subjecti etiam ab ipsis injuriam passi essent : multo magis debemus verecundari, quando in pugna inferiorum virtutum contra rationem, non juvamus rationem, restituentes eam in dignitatem divinam sibi a Deo collatam. Et quia talem justitiam quisque in seipso debet exercere, Paulus I ad Tim. in, 3, dicit, quod non debet superponi ad custodiam Ecclesiae Dei, qui domui suæ non præfuit bene : quia qui seipsum bene ordinat, potest unum hominem bene ordinare : et qui unum ordinat, et domum potest : et qui domum, et civitatem : et qui civitatem, et gentem breviter, ut dicitur Lucæ, xvi, 10 : Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis erit : et e contrario.

<--- Page Split --->

Sciendum vero, quod ista translatio, et etiam antiqua in hoc loco vitiosa est : quia transtulerunt loco rationis, verbum, vel sermonem : quia λόγου apud Græcos utrumque significat. Et in fine concludit, quod suum erat determinare de viribus animæ : quod justum est.

EXPOSITIO TEXTUS.

DUBIUM.

  1. SED VIDETUR, quod hæc nulla sit justitia. Philosophus enim dicit, quod « unius ad seipsum nulla est justitia 1 : » et reprehendit de hoc Platonem, qui contrarium dicebat : ergo videtur, quod de hoc etiam hic reprehendendus sit.

  2. Præterea, Justitia est reddere unicuique quod suum est : sed sicut dicit Philosophus, « Concupiscentiæ et furoris « nihil est suum nisi nomine rationis, « sicut servus nihil possidet nisi nomine « domini : » ergo videtur, quod non sit justitiæ subjicere concupiscibilem et irascibilem rationi.

  3. Præterea, Hoc magis videtur esse fortitudinis et temperantiæ, quarum est refrænare inordinatos motus virium harum : et sic non videtur esse justitiæ.

Ad hoc breviter dicendum, quod unius ad se non est justitia proprie dicta, sed justitia metaphorica, de qua concedit Philosophus, quod sit unius ad se, vel domini ad servum.

Deinde (§ 16) ostendit quibus sit justum, in alios justa exercere. Et dicit, quod Demophilo et aliis monachis debent determinare justa diaconi, et his sacerdotes, quibus hierarchæ, id est, Episcopi, et his Apostoli, vel Apostolorum successores, sicut Primates et Patriarchæ. Et si unus ex istis erraverit, debet corrigi ab aliis : et sic non pervertetur ordo Ecclesiæ. Et demum recapitulat quod dixerat de ordinatione etiamsi justa fecisset, ut per se patet.

Sed de inhumanitate in virum, etc. Hic (§ 17) arguit eum de inhumanitate actus, et primo ostendit inhumanitatem actus ipsius esse reprehensibilem per se, secundo per oppositionem ad Christum, ibi (§ 18), Cæterum thearchicus, etc.

Dicit ergo primo (§ 17), quod nescit quomodo sufficienter possit plangere contritionem, id est, casum ejus quem specialiter sibi dilectum dicit, quia consecravit eum in monachum ad expiationem pro enormitate delicti. Etenim cujus famulum te esse a nobis ordinatum arbitraris : etenim nisi boni, scilicet Dei : antiquitus enim monachus, alio nomine therapeuta dicebatur, ut dictum est in Ecclesiastica hierarchia, quasi famula-

<--- Page Split --->

tor, quia in obsequium Dei deputatus erat, relictis saecularibus curis. Et dicit, quod nisi se corrigat, necesse est quod sit alienus et ab ipso diacono ordinante ipsum, et a monachatu in quo ordinatus erat. Et tunc maxime dicit, quod quaerat sibi alium Deum et sacerdotes qui magis depraedentur animam ipsius quam perficiant : et tunc erit inflexibilis monachus, aut minister amicae inhumanitatis, id est, daemonum, quibus inhumanitas amica est. Et ut continuet se ad exaggerationem criminis, subjungit, quod cum non simus ex toto perfecti, indigemus etiam in nobis divina benignitate : aut nos qui sumus a populo segregati, sicut eloquia dicunt 1, duplex peccatum committimus secundum impios, id est, quantum pertinet dicere ad illos, qui mali sunt : quia et nobis ipsis et aliis qui nos imitantur, causa perditionis sumus. Et tamen nescimus in quo offendimus.

Et deinde invehitur contra eum, et dicit, quod de facto suo stupuit caelum. Metonymia est, et ponitur continens pro contento, id est, Angeli qui sunt in celo : et sumitur ex Jerem. n, 12. Et dicit, quod ipse totus exhorruit, et quod non credit sibiipsi : et si ipse non suis litteris scripsisset, nullus potuisset ei persuadere quod Demophilus faceret aliquid, in quo ostenderet se putare, quod Deus qui ad omnia bonus est, solos homines non amet : aut quod ipse non indigeat misericordia Dei. Sed sacerdotes qui condesecundut infirmitatibus populi, scientes etiam se circumdatos infirmitate, degradat, pellendo eos de Ecclesia. Et sumitur ex epistola ad Hebr. v, 2 et seq.

cundam excusationem ipsius et dicit se eam non recipere, ibi (§ 19), Hæc quidem multiplex est locutio, etc. Tertio ostendit, quod per usum humanitatis in aliis, sibi primo benefacit, et quod contrarium est de usu inhumanitatis, ibi (§ 20), Ne, rogo, ne male, etc.

Dicit ergo primo (§ 18), quod non solum illi qui sunt circumdanti infirmitate, sustinent infirmitates aliorum, cæterum, id est, sed, thearchicus, id est, divinus principalis, perfector, id est, magister, sanctitatis, alia sanctitate perfectus est, quam alii : quia alii sanctificantur per remotionem a peccato vel actuali vel saltem originali : sed Christus numquam fuit non sanctus : sed est in sanctitate factus, et segregatus a peccatoribus, sicut ad Hebr. vn, 26, dicitur : et tamen in mundum veniens facit mansuetum officium pascendarum ovium demonstrationem suæ dilectionis ad nos. Dicit enim, Joan. x, 11 : Ego sum pastor bonus. Et ad Petrum : Pasce oves meas, Joan. xxi, 17. Et sicut legitur Matth. xvni, 22, servum qui noluit conservo suo dimittere debitum, neque in toto, neque in parte, etsi ei totum dimissum esset, vocat malignum. Serve, inquit, nequam, etc. Et indicat, quod debeat recipere propria, id est, pœnas, quas meruit. Hoc timendum est et mihi et tibi. Unde in sua passione impetrat veniam a Patre impie eum crucifigentibus. Pater, inquit, dimitte illis, etc. Lucæ, xxm, 34. Et etiam increpat discipulos, id est, filios Zebedæi, qui rogabant eum, ut judicaret de impietate Samaritanorum persequentium ipsum, in quantum nolebant ipsum recipere, sicut legitur Lucæ, ix, 33.

Deinde (§ 19) ponit excusationem ipsius dicens, quod hoc multum replicabat, sursum et deorsum, id est, ex omni parte in sua epistola, ejus temeritatem osten-

<--- Page Split --->

dere, quod non facit ad vindictam suam, sed ad vindictam Dei. Contra quod dicit : Dic mihi : numquid debet bonum fieri per malitiam ? Absit, imo per misericordiam exemplo pontificis quem habemus, qui potest compati infirmitatibus nostris, sicut dicitur ad Hebr. iv, 13. Sed et innocens est. Matth. xii, 19 : Non contendet neque clamabit 4. Ipse est mitis. Discite a me, quia mitis sum, Matth. xi, 29. Et propitiatio pro peccatis nostris. I Joan. ii, 2. Et ideo dicit, quod non recipit excusatos motus suos non zelabiles, id est, non approbabiles, etiamsi millies ad sui excusationem exemplum de Phinees qui, ut dicitur Num. xxv, 8, zelo Dei commotus perfodit Zambri concubantem cum Madianite, resumeres. Et exemplum Eliae, qui ut dicitur IV Reg. i, 10 et 12, fecit venire ignem de cœlo, qui consumpsit duos quinquagenarios cum suis militibus. Quia quando discipuli dixerunt ad Jesum, quod similiter faceret, ipse non recepit : quia tunc illi discipuli non erant participes boni et mitis spiritus. Unde dixit eis : Nescitis cujus spiritus estis, Lucae, ix, 35. Et etiam Paulus docet in mansuetudine docere resistentes veritati, II ad Tim. ii, 23, quia ignorantes convenit doceri, non puniri, sicut nec cæcos punimus, sed manu ducimus. Sed tu non ita fecisti, imo peccatorem, qui per pœnitentiam incipiebat respicere ad verum lumen, percussisti in maxilla, et repulisti eum qui cum verecundia accesserat confiteri peccata sua. Et hoc est dignum multo horrore, quod talia feceris ei quem Christus in montibus errantem quaerit, etc. et sumitur de parabola centum ovium, Lucae, xv, 4 et seq.

9 Deinde (§ 20) hortatur eum ad humanitatem per bona quae eam consequuntur, et per mala quae consequuntur ex

contrario : et primo quantum ad damnum et lucrum virtutum, secundo quantum ad præmia, ibi, Et isti quidem, etc.

Dicit ergo primo (§ 20) : Rogo ne contra nosipsos consiliemur malum, neque impingamus contra nosipsos ensem exercendo inhumanitatem contra eos : et ingeminat verba ad majorem confirmationem. Connumerat autem seipsum ei, ut facilius admonitionem suscipiat : quia qui vult aut injuriam, aut misericordiam exercere in alterum, non semper proficere potest in ipsum, sed in se semper reportat lucrum virtutum per humanitatem, aut per inhumanitatem passionum inhumanarum, sicut sunt invidia, odium, etc.

Deinde dicit, quod illi qui humanitatem exercent in alios, erunt comites æqualium et sequaces superiorum Angelorum, et in hac vita per similitudinem virtutis, et in futura per similitudinem gloriae, ubi cum omni pace, liberati a malis, in ævo, id est, in æternum hæreditabunt beatissimos fines, id est, cœlestis regni terminos, et quod est omnium optimum, semper erunt cum Deo habentes Deum, qui est omnium bonum maximum. Et sumitur de epistola prima ad Thess. iv, 16. Sed illi qui inhumanitatem exercent in alios, cadent a pace divina, et a sua : quia non est pax inpiis, sicut dicitur Isa. lvii, 21 : et erunt semper cum dæmonibus hic et in futuro sæculo, ut habeant ibi tortores in pœnis, quos habent hic incentores in culpis. Et ideo debet esse nobis magnum studium, ut simus cum Deo, ne segregemur cum malis ex meritis nostris a judice Christo. Et hoc sumitur Matth. xxv, 32 et 33. Et hoc dicit se super omnia timere, et rogat se non fieri participem illorum malorum, quæ segregati patientur.

<--- Page Split --->

Et si vis et divinam visionem, etc. In parte ista arguit eum per quamdam visionem : et primo ponit occasionem visionis : secundo visionem ipsam, ibi (§ 25), Hæc autem dicens, etc.

Circa primum duo facit. Primo ponit actionem ex parte eorum, de quibus videbatur visio, et qualiter Carpus debuisset se habere ad eos. Secundo ponit actionem ex parte Carpi, qui visionem vidit, scilicet quia non se habuit ad illos sicut debuit, ibi (§ 22), Sed in seipso non prius, etc.

Dicit ergo primo (§ 21); quod vult ad correctionem suam recitare visionem cujusdam sancti viri, et dicit de ipsa visione, quod vere fuit, non somnium, sed visio in oratione ostensa imaginarie.

Dicit ergo primo, quod cum ipse esset in Creta, hospitatus est apud quemdam sanctum virum nomine Carpum, qui postea martyr fuit : et hic erat multum aptus ad divinas visiones, propter munditiam suæ mentis, quamvis et aliqui alii essent apti sicut ipse : et ob hoc nusquam voluit sumere mysteria corporis et sanguinis Domini, nisi in oratione, quae consuevit fieri ante consecrationem, quam perfectionem vocat, quia est teleta perfectionis, sicut dicitur in Ecclesiastica hierarchia : ut prius divina visione sibi amica et familiari consolaretur.

Dicebat ergo, quod quidam infidelis contristabat eum ex hoc, quod quemdam fidelem a fide averterat, et faciebat sibi lætos dies in festis paganorum vel in aliis solatiis. Et dicit Dionysius, quod Carpus tunc debebat orare Deum, ut reduceret fidelem aversum ad conversionem, et infidelem avertentem vinceret sua bonitate, et quod debuisset eos monere per totam vitam ipsorum, usque hodie, id est, usque dum præsentis vitæ dies durant et sic duceret eos ad cognitionem. Similiter indicans his, quæ erant dubia ipsis, id est, circa eos, id est, non debebat diffidere de salute ipsorum, sed indicare dubium, quia « de venia non est desperan-

« dum, quando in hac vita est, » sicut dicit Augustinus. Et sicut compulsis eis, id est, debebat exhortationibus compellere eos, castigari legali justitia, id est, ut castigrantur per justitiam legis Dei, quæ irrationabiliter fecerant, unus recedendo, et alius avertendo a fide.

Deinde (§ 22) ponit actionem ex parte videntis, et dicit, quod Carpus non patiebatur in se quod hoc faceret, sed multas inimicitias intexebat animo suo contra eos, et ita male habens in corde suo, infirmatus est et in corde circa vesperas : et in media nocte, sicut solitus erat surgere ad divinas laudes, surrexit magis a turbatione quam a somno, quæ intercidebat somnum ejus : et dum Deo orando loqueretur, tristabatur non sancte, dicens non esse justum, quod homines impii vivant, et illi qui pervertunt vias Domini rectas : et sumitur de verbis Pauli ad Eliman Magum, Act. xiii, 10. Et rogabat eum, ut interficeret eos ambos fulguris combustione. In Graeco enim est, πρηστησί, quod tantum valet sicut ignis turbinis.

Deinde (§ 23) ponit visionem, circa quam quatuor facit. Primo ponit quomodo vidit superiora : secundo, quomodo vidit inferiora, ibi (§ 24), Deorsum autem inclinatum, etc. Tertio, qualiter ipse se habebat ad visionem, ibi (§ 23), Dicebat autem Carpus, etc. Quarto, qualiter visio terminata fuit, ibi (§ 26), Jesum autem miseratum, etc.

Dicit ergo primo (§ 23), quod cum illa talia oraret, visum est ei imaginaria visione dum vigilaret, quod domus concuteretur, et aperiretur in parte superiori, et aperiretur in duas partes : et apparebat quædam fornax multi luminis in conspectu ejus : et dicitur fornax propter multitudinem luminis, et ista fornax descendebat usque ad ipsum de choro cœelesti, qui est locus sub æthere, id est, sub cælo : et videbatur sibi, quod cælum aperiretur, et quod Jesus staret supra

<--- Page Split --->

dorsa cæli, id est, in convexo ipsius, et circumdabant ipsum infiniti Angeli in similitudine humana, et ipse videns mirabatur.

Deinde (§ 24) dicit, quod respiciebat deorsum, et terra videbatur sibi aperta, et videbat quamdam obscuram et tristem aperturam, vel profunditatem, vel hiatum : et videbat illos duos viros, quibus calumniabatur, stare juxta illum hiatum, tremulos, et miserabiles, qui jam ad demersionem parati erant : tum propter instabilitatem propriorum pedum, in qua significabatur ipsorum infirmitas : tum quia serpentes quidem ascendebant de illo profundo, et involvebant se pedibus eorum, et trahebant eos, in quo significabatur suggestio dæmonum : et quandoque etiam mordebant eos, et quasi vi trahebant omnibus modis in illam tristitiam, in quo significabatur violentia dæmonum in eos quos jam captivos vinculis peccatorum tenent : et etiam quidam homines stabant juxta eos inter serpentes, qui impingebant et percutiebant eos, in quo significatur malorum hominum conversatio, qui exemplis et verbis alios in malum trahunt, dæmonum cooperatores : et sic illi miseri casuri erant partim inviti, et partim voluntarii, in quantum persuadebantur quantum ad principium peccati, et cogebantur postquam peccati servitio adducti erant.

in pœnas eorum, quod negligebat inspicere in superioribus, et dicebat multum gravari, quod nondum ceciderant : et huic rei quam videbat de pœnis eorum, totus per inspectionem superpositus, tristis et debilis fatigabatur, et difficile erat sibi videre cœlum sicut prius viderat.

Deinde (§ 26) dicit, quod videbat Jesum miseratum de hoc quod fiebat circa illos, et surgebat de solio suo, et descendebat usque ad illos per misericordiae officium : et Angeli descendebant cum ipso, ut tenerent viros illos ne caderent, quidam unum, et quidam alium. Et videbatur sibi, quod Jesus extendebat manum ad tenendum eos, et dicebat Carpo : « Percute me. » Quasi dicat : Eripui quos eripi nolebas : et dicebat, quod rursus paratus erat pati pro hominibus salvandis si esset necessarium, non quod futurum sit Christum iterum pati secundum Origenis errorem : et dicebat, quod non erat sibi carum, quod homines peccarent, quamvis peccatores liberare paratus esset. Et dicebat : Sed vide si bonum est tibi commutare habitationem cum isto hiatu cum serpentibus, id est, dæmonibus, pro mansione cœlesti, in qua homines manent cum Deo et Angelis amicis hominum : quod tibi continget, si ab hac immisericordia non resipiscas.

Deinde subjungit Dionysius, quod cum hæc audiverit a sancto viro, credit ea esse vera.

<--- Page Split --->