EPISTOLA VII

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Polycarpo hierarchæ.

Polycarpo autistili.

SYNOPSIS EPISTOLÆ :

I. Docet, adversus infideles non esse contentionis agendum, sed veritatem stabiliendam, qua stabilita falsitas per se corruet.

II. Convicia infidelium parum esse curanda, et in ipsos retorquenda. Et simul argumenta suggerit Polycarpo quibus contra Apollophanem uti debeat, præsertim a prodigiosa eclipsi, quam Apollophanes una cum Dionysio spectavit tempore crucifixionis Christi.

III. Ex ipsiusmet confessione ostendit ipsum ista eclipsi convictum.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Ego quidem non sum adversus Graecos aut adversus alios dicens, sufificere arbitror sanctis viris, si verum ipsum in seipso possint et cognoscere et dicere, secundum quod vere habet.

Equidem haud scio me adversus gentiles aut alios invectum, ratus viris probis esse satis, si ipsam in se veriatam et agnoscere et proferre possint, prout revera se habet. Ubi enim

<--- Page Split --->

Hoc enim quodcumque est secundum legem veritatis recte demonstrato et puro existente, omne quod aliter habet, et veritatem similat, reprehendetur, et alterum existens a vere existente, et dissimile et apparens illud magis quam existens. Superfluum igitur est veritatis manifestatorem adversus istos aut illos dimicare : dicit enim unusquisque se habere numisma regale, et forsan quidem habet quamdam deceptivam imaginem cujusdam veri numismatis : et si istum redargueris, et alius et rursus alius de eodem litigabit. Vera autem ipsa posita ratione, et ab omnibus aliis irreprehensibili manente, omne quod non ita secundum omnia se habet, ipsum in seipso invincibili statione vere veri deponitur. Igitur haec quidem, sicut arbitror, vere cognoscens non studui adversus Graecos aut adversus alios dicere : sed sufficiens mihi, et hoc Deus donet, de veritate scire primum postea scientem dicere ut oportet.

quidquid est lege veritatis demonstratum fuerit, clareque constiterit, quidquid aliter se habet,ac veritatem simulat, arguetur etiam aliud esse ab eo quod vere est, et potius esse dissimile et apparens, quam revera existens. Supervacaneum igitur est, ut is qui demonstrat veritatem, adversus hos aut illos dimicet; quilibet enim affirmat se habere regium numisma, et fortassis habet particulae cujusdam vere fallacem aliquam imaginem; quam si confutaveris, alius iterum atque alius de eadem dimicabit. At si vera ratio rite fuerit stabilita, caeterisque omnibus irrefragabilis persistat, quidquid cum ea non eodem modo per omnia se habet, id ipsum per se, insuperabili ejus quod omnino verum est stabilitate, dejicitur. Hoc itaque cum, mea quidem sententia, probe nossem, minime dedi operam ut adversus gentiles aliosve dicerem, sed mihi satis est, si mihi donet Deus, ut de veritate primum quidem recte sentiam, ac deinde scite cloquar ut oportet.

dam promittentes, circa fidem exciderunt. I ad Tim. vi, 20 et 21.

In verbis istis exhortatur Apostolus dicit discipulum suum ad tria, scilicet ad custodendam fidem, quae est thesaurus nobis a Deo commissus et apud nos depositus : ut quantum possumus, custodiamus eam, et in nobis et in aliis, et maxime ad quos pertinet ex officio praelationis. Et hoc notatur in hoc quod dicit, depositum custodi.

Secundo, hortatur ut abstineat a contentiosa disputatione, quae ad nihil valet, nisi ad subversionem audientium : haec enim litigia sunt, profanae vocum novitates : quia sunt praeter Ecclesiae consuetudinem.

A O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et opiniones falsi nominis scientiae, quam qui-

Tertio, hortatur ut iis qui sub nomine scientiae fidem impugnant, resistatur, et hoc est quod dicit, et opiniones, etc.

<--- Page Split --->

Unde ex verbis istis potest intelligi materia istius epistolae, quam Polycarpo hierarchae, id est, Episcopo, scribit. Hic autem Polycarpus fuit martyr quidam Joannis Evangeliste discipulus, hic familiaris fuit cujusdam Apollophani qui fuerat in philosophia magister Dionysii, qui cum visitaretur a Polycarpo, et praedicaret sibi fidem, arguebat Dionysium, quod scientia quam a Philosophis didicerat, contra Philosophos uteretur : et hoc Polycarpus significavit Dionysio, petens etiam ab eo, ut scriberet aliqua quibus posset trahi ad fidem : et ideo Dionysius rescribit per hanc epistolam, in qua fidem custodire principaliter intendit, excusando se a contentione sibi imposita et invitando illum ad fidem ex propriis disciplinis ejus.

Unde dividitur in duas partes. In prima negat contentionem sibi impositam. In secunda ex oppositione contra se facta, invehitur contra alios Philosophos, et maxime contra Apollophanem, trahendo eum ad fidem, ibi (§ 2), Tu autem dicis improperare mihi, etc.

dit propositum, ibi, Igitur haec quidem (ut arbitror), etc.

Circa primum duo facit. Primo dicit, quod sufficit veritatem dicere et cognoscere. Secundo ostendit, quod superfluum est niti contendere contra errorem singulorum, ibi, Superfluum igitur est, etc.

Ratio ergo sua prima talis est. In cognitione alicujus rei non sunt inquirenda, nisi ut ponatur veritas, et reprehendatur falsitas, et detegatur apparentia ejus quod non est verum : sed haec duo ultima sufficienter habentur ex primo. Quia si verum demonstraretur, quidquid sit illud, secundum legem veritatis, id est, secundum propria principia, recte, ut principia debito modo ordinentur, in conclusiones, et existat purum ab omni suspicione contrarii, qualis est in opinionibus, simul etiam hic reprehendetur omne quod aliter habet, id est, falsum, et quod veritatem simi lat, id est, apparens, esse alterum a vero, quantum ad falsum, et esse dissimile et magis apparens illud, scilicet verum, quam existens : similitudo enim ad veritatem causa est apparentie.

Prima dividitur in duas. In prima ponit quod intendit. In secunda ostendit rationem ejus, ibi, Sufficere arbitror, etc.

Primo ergo dicitur, quod ipse non intendit ad contradicendum neque Philosophis neque aliis a fide errantibus sicut idololatre, qui etiam irridentur a Philosopho in tertio Metaphysicorum. Unde deridet opinionem Platonis, quia similis est sermoni fingentium Deos esse. Graecos autem appellat Dionysius Philosophos : et quamvis philosophia fuerit primo apud eos et Ægyptios, cum tamen fuerit apud eos secundum multos errores, apud Græcos fuit primo correcta, a quibus exercitia correcta in omnes alias nationes translata sunt.

Deinde concludit partim ex dictis, et partim ex dicendis, quod superfluum est contra diversos errores contendere : motus enim ille superfluus est si aliter in illum finem deveniatur sufficienter : per ostensionem autem veritatis sufficienter depellentur omnes errores, ut ostensum est, ad quod per contentiones non potest deveniri. Et hoc probat per exemplum : sicut si aliquis haberet unum numisma, in quo esset imago regalis, et vellet redarguere aliquem quod haberet falsum numisma, in quo esset aliqua pars verae imaginis (quia alias non esset imago deceptiva) quamvis tamen convinceret, insurgeret alius qui haberet aliquam aliam partem, et oporteret iterum cum eo contendere, et hoc numquam haberet finem : sed ostenso quod suum numisma verum esset, ostenderetur quod omnia alia falsa essent. Similiter cum omne verum sit

<--- Page Split --->

imago veritatis, sententia vera habet perfectam imaginem : apparentes autem et falsae habent aliquid imaginis per aliquam apparentiam, alioquin non deciperent : et quia infinitis modis contingit errare a veritate, nusquam disputando contra singulos, omnes poterunt comprehendi : sed hoc optime fit per unam veritatem fundatam, per quam omnes errores manifestantur : ergo superfluum est insistere contentione contra singulos errores.

DUBIUM.

Deinde concludit propositum, et dicit, quod ipsemet cognoscens ea quae dicta sunt, non studuit ut contradiceret Graecis aut aliis : sed hoc reputat sibi sufficere si veritatem primo sciat, et postmodum dicat aliis, sicut oportet, et hoc a Deo sibi dari petit, et dicit, sicut arbitror, causa humilitatis, non propter dubitationem.

Unde dicit Philosophus in secundo Cæli et Mundi, quod hoc fuit causa erroris Philosophorum, quod non studebant ad inveniendum veritatem, sed ad contradicendum aliis : et hoc sibi sufficere putabant, si deducebant quaestionem ad hoc, quod non posset eis resisti : et ideo non videtur, de quibusdam (quorum tota ratio et intentio est ut contradicant dictis aliorum, quidquid sit illud) quod ad veritatem, quam non conquirunt, umquam attingant : sed detinenfur in quibusdam apparentibus.

Hic est dubitatio, utrum in theologica cognitione sufficiat cognoscere et dicere veritatem sine contradictione errorum.

  1. Et videtur, quod non : quia, sicut dicit Boetius, « Bono scientia mali deesse « non potest : » sed scientia mali est ad reprehendendum malum : ergo oportet quod sciatur etiam reprehensio mali.

  2. Ad idem, In scientiis habetur simpliciter instrumentum procedendi, scilicet syllogismus ostensivus et deducens ad impossibile, et uterque necessarius est : sed per syllogismum ducentem ad impossibile improbantur errores, et ad hoc est : ergo non est superfluum insistere contradicendis erroribus.

  3. Praeterea, Eadem scientia est sanitatis et aegritudinis corporalis, scilicet medicina : sed veritas est sanitas animae, falsitas autem est quaedam infirmitas ejusdem : ergo videtur, quod Theologiae sit arguere falsitatem, et non solum fundare veritatem.

  4. Praeterea, Scientiae nobilissimae, cui omnes aliae famulantur, est probare principia : sed principia non possunt probari, nisi per destructionem errorum, qui sunt contra principia, sicut facit Philosophus in quarto Metaphysicorum : ergo Theologi est non solum fundare veritatem, sed etiam arguere errores.

  5. Praeterea quaeritur, quare aliae scientiae communicantur malis, cum Theologia praecipiatur non communicare malis,

<--- Page Split --->

Matth. vii, 6 : Nolite sanctum dare canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos.

Sed ad hoc ultimum dicendum est, quod veritas aliarum scientiarum trahitur per connexiones syllogisticas necessarias, quae habent ordinem ad principia rationis, ex quibus deducitur, et ideo habet virtutem coactivam, et etiam « resisten- « tes invitos trahit ad se, » sicut dicit Philosophus in V Metaphysicorum : et ideo potest communicari malis et resistentibus : sed veritas sacrae Scripturae est supra principia rationis, unde non deducitur ex illis per aliquas connexiones argumentorum, sed manifestatur quodam simplici lumine divino, quod est quaedam res informans conscientiam ut sibi consentiatur : et ideo non communicatur nisi iis qui devote se convertunt ad ipsam. Hujusmodi autem devotio impeditur duobus, scilicet per intentionem resistendi : et ideo prohibetur dari canibus, per quos significantur ii qui fidei veritatem corrodere nituntur. Impeditur etiam per immunditiam corporis : unde dicit Apuleius, quod « Deum sapientes « vix intelligere possunt, cum a carne « etiam, quantum possibile est, se abs- « traxerunt : » et ideo prohibetur dari porcis, per quos significantur voluptatibus carnis dediti : et ideo dicitur, Sap. 1, 4 : In malevolam animam non introibit sapientia, quantum ad primum : nec habitabit in corpore subdito peccatis, quantum ad secundum.

Et per hoc etiam patet solutio quantum ad primum quaesitum : quia propter hoc quod veritas Theologiae non deducitur ex principiis rationis, non possunt per eam convinci errores, nisi ipsa prius fundetur : in aliis autem scientiis quae procedunt ex principiis rationis, potest haberi via ad removendum aliquid ex erroribus, et per hoc ducitur ad veritatem : quamvis etiam in aliis non debeat esse tota intentio ad contradicendum : quia propter contradictiones tales devenerunt Philosophi aliqui in hunc errorem, quod dicerent nihil esse verum, quia quodlibet habet contradictionem.

Ad primum dicendum, quod Theologus per scientiam boni habet scientiam mali ad reprehendendum : quia rectum est index suiipsius et obliqui. Et similiter dicendum ad tertium.

Ad secundum dicendum, quod quamvis ita sit in aliis scientiis, tamen in Theologia hoc non potest fieri ratione praedicta : et ideo signanter datur sanctis viris.

Ad quartum dicendum, quod Theologia de qua nunc loquimur, non est principalis universalitate subjecti sub quo ordinentur subjecta aliarum scientiarum sicut sub universali : et ideo non est suum probare principia aliarum scientiarum, sed metaphorice : aliae autem famulantur ei in quantum ipsa utitur eis ad suum obsequium.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Tu autem dicis improperare mihi sophistam Apollophanem, et patrum verberatorem appellare, et sicut his quae sunt Graecorum contra Graecos non sancte utentem. Et quidem adversus ipsum esset verius nos dicere, quod Graeci divinis non sancte contra divina utuntur, per sapientiam Dei, tentantes expellere divinam venerationem. Et non multorum ego dico opinionem affectu materiae, et passibiliter in dictis poetarum permanentium, et creature praeter creatorem divinum cultum exhibentium. Sed et ipse Apollophanes non sancte divinis contra divina utitur: etenim existentium cognitione pulchre dicta ab ipso philosophia, et a divino Paulo sapientia Dei appellata, ad causam et istorum existentium et cognitionis ipsorum oporteret sursum agi veros Philosophos. Et ut non aliorum quam ipsius propter hoc quod videtur opinionem reprehendam, oporteret Apollophanem sapientem existentem cognoscere, non aliter aliquando posse aliquid converti coelestis ordinationis et motus, nisi contentorem essentiae ipsius et causam

Tu autem ais, sophistam Apollophanem me conviciari, ac parricidam appellare, ut qui gentilium dictis adversus ipsos non sincere utar. Atqui nos illi verius objicere possemus, gentiles illos, adversus divina divinis sacrilege abuti, dum per Dei sapientiam, divinae religionis cultum abolere moliuntur. Neque vero hic de multitudinis opinione loquor, quae poetarum fictionibus materialiter tenaciterque adhaerens, creature potius quam creatori famulatur; verum etiam ipsemet Apollophanes divinis adversus divina nefarie utitur ; nam per hanc ipsum rerum scientiam, quae ab ipso recte philosophia dicitur, et a divo Paulo sapientia Dei nominatur, ad rerum ipsarum scientiaeque illius auctorem, veros philosophos ascendere oportebat. Ac ne praeter institutum meum, aliorum potius quam ipsius sententiam a veritate deflectere convincam, scire debebat Apollophanes, cum sapiens esset, nihil umquam coelestis ordinis ac motus immutari ullo modo potuisse, sine instinctu autoris sui, a quo et ut esset accepit, et cujus potentia conservatur,

<--- Page Split --->

haberet ad hoc moventem, qui facit omnia, et mutat secundum sanctum sermonem 1.

qui, secundum Scripture testimonium, cuncta perficit ac mutat.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

DUBIUM.

Deinde invehitur ex objectione sibi facta contra aliquos Philosophos, et primo contra Philosophos in communi. Secundo contra idololatras, ibi, Et non multorum ego dico, etc. Tertio contra ipsum Apollohanem ex propriis suae scientiae, ibi, Sed et ipse Apollophanes, etc.

Circa primum duo facit. Primo ponit objectionem contra seipsum. Secundo invehitur contra oppositis, ibi, Et quidem adversus, etc.

Erat ergo objectio Apollophanis, talis: Injustum est ut aliquis utatur aliquo contra illud a quo accepit : sed Dionysius accepit scientiam a Graecis : ergo non juste facit, quod utitur philosophia in reprehensionem Graecorum : et ideo vocabat eum patrum, verberatorem : quia illos a quibus scientiam acceperat (qui patres dicuntur) arguendo verberabat. Nominat autem Dionysius Apollohanem sophistam, propter istam objectionem quae superposita est, quamvis esset magnus Philosophus.

  1. SED VIDETUR, quod hoc non sit arguendum, scilicet quod aliquis philosophia utatur in assertionem fidei : quia Exodi, xii, 33, dicit Glossa, quod in auro et argento et vestibus Ægyptiorum, quæ Deus præcepit filiis Israel ut peterent ab Ægyptiiis, significantur Ægyptiorum doctrinae, scilicet sæculares scientiae, quæ ex ipsa consuetudine Gentium utiliter quæruntur : et ideo non videtur esse inconveniens si quis philosophia utatur ad assertionem fidei.

  2. Præterea, Dan. 1, 4, super illud, Ut doceret eos litteras, etc. dicit Glossa, « Liberales scilicet artes : » sed illi parvi proposuerunt, sicut ibi dicitur, ne contaminarentur: ergo dicendo liberales artes non contaminabantur : et sic licitum est eis uti et discere et docere.

  3. Præterea, Augustinus in libro de Civitate Dei, in primis decem libris disputat contra paganos de scriptis eorum : similiter facit hic Dionysius contra Apollophanem, et omnes alii sancti utuntur philosophia et rhetorica ad affirmationem fidei : ergo videtur quod hoc licite possit fieri, et debeat.

<--- Page Split --->

Sed dicendum, quod in asserenda fidei veritate non sunt introducendae rationes philosophicae : sed probatur tamquam ex priori ex inspiratione Spirituus sancti, tamquam vero ex posteriori ex miraculis, quae divinam ostendunt potentiam et philosophiae veritatem, sicut dicit Petrus in Itinerario Clementis : et ideo ad Heb. ii, 4, dicit Paulus Apostolus : Contestante Deo signis et portentis..., et Spiritus sancti distributionibus : sed sicut secundariae induci possunt, et sunt maxime utiles contra Philosophos, qui propter hoc quod sunt nutriti in verbis perscrutatis, versum est eis quasi in naturam, quod non possunt recipere sine sermone perscrutato : et ideo sancti utuntur contra eos ad assertionem fidei rationibus propriis ipsorum, nec hoc est inconveniens, et concedimus rationes ad hoc. Et per hoc patet etiam ratio omnium quae contra objici possunt : quamvis quidam qui nesciunt, omnibus modis volunt impugnare usum philosophiae, et maxime in praedicatoribus, ubi nullus eis resistit, tamquam bruta animalia blasphemantes in iis quae ignorant.

nifestavit, utuntur contra eum, et per eam volunt repellere divinum cultum, dum fidem veram impugnant, quantum possunt.

Deinde prætermittendo arguit poetas, transiens ad Apollophanem specialiter, et dicit quod ipse non curat dicere esse reprobandam opinionem multorum, id est, popularem et idololatrarum, qui permanent in dictis poetarum, et serviunt creaturæ, impendentes ei cultum debitum Creatori, propter affectum quem habent ad res materiales et passiones vitiorum quæ ei idolorum cultum non prohibent, sed magis permittunt et præcipiunt. Poetæ enim enim non sunt Philosophi nisi secundum quid : finis enim poetæ est persuadere vel dissuadere aliquid ex iis quæ præveniunt judicium rationis, inducendo terrorem vel etiam abominationem aliquorum, ex aliquibus fabulosis, quæ vel terrorem vel abominationem incutiunt, et postea reditur ad rationem : sicut si aliquis velit persuadere ne comedatur mel, et dicat mel esse choleram quam aliquis vomuit, et ex hoc antequam per rationem discernat hoc esse falsum quod dicitur, subito generatur tanta abominatio, quod etiam post judicium rationis abominetur illud. Idolorum autem cultura non habebat aliam persuasionem ex iis quæ probare possunt in judicio rationis, quam fictiones poetarum, dum dicebant unum conversum in solem, et alterum in stellam. Et ideo idololatras dicit permanere in dictis poetarum : quia detinebantur in iis quæ præveniunt rationem, et non veniebant ad judicium rationis.

EXPOSITIO TEXTUS.

Deinde ex propria objectione arguit eum, quod istam objectionem verius potest facere ipse contra Philosophos, quam e converso, qui sapientia divina, id est, a Deo eis data, sicut dicit Apostolus ad Rom. 1, 19 : Deus enim illis ma-

Deinde specialiter arguit ipsum Apollophanem ex propriis ejus invitans eum ad fidem, et primo ponit multa quæ possunt eum trahere ad fidem. Secundo committit Polycarpo, ut ipse addat secundum quod sibi videbitur expedire, ut trahat eum ad fidem, ibi, Tui autem erit sufficienter, etc.

<--- Page Split --->

Prima dividitur in duas. In prima ostendit per dicta ipsius Apollophanis, quod Philosophi debent sursum agi in Deum per suam philosophiam. In secunda ostendit quomodo Apollophanes per propriam sapientiam, scilicet per viam astrorum, quam doctus erat, in Deum duci poterat, ibi, Et ut non aliorum, etc.

DUBIUM.

Primo ergo dicit, sic non oportet me dicere de multis aliis qui non sunt Philosophi, sed et ipse Apollophanes, qui est magnus Philosophus, non sancte, id est, indecenter utitur divinis, id est, scientia philosophiae, contra divina, id est, contra fidem.

Quod sic probat : quia Apollophanes diffinienis philosophiam, dixit quod philosophia est cognitio existentium, et hoc est quod philosophia dividitur secundum divisionem entis : et Paulus vocat philosophiam Dei sapientiam, I ad Cor. 1, 24 : Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus, etc. : sive quia a Deo data est, sive quia in Deum ducit, quod invisibilia Dei... per ea quae facta sunt intellecta, etc. (Ad Rom. 1, 20) : et ideo oportebat quod veri Philosophi sursum agerentur in Dei cognitionem, ex his de quibus est philosophia, quia est existentium, de quibus possunt venire in causam existentium : et ex ipsa philosophia, quia ex cognitione debet devenirii in datorem et causam cognitionis.

  1. Sed videtur hoc esse falsum : quia veros Philosophos non oportet sursum agi nisi ad ea ad quae sufficiunt principia philosophiae, sed ad veritatem divinorum non sufficiunt principia philosophiae, quia divina sunt supra principia rationis ex quibus philosophia procedit : ergo Philosophos non oportet sursum agi in Deum.

  2. Ad idem, Ad causam quae non tota manifestatur in effectu, non potest deveniri per suum effectum : sed Deus cum sit in infinitum excedens creaturam, non manifestatur totus in aliquo effectu ; ergo ex affectibus ejus, de quibus est philosophia, non potest sursum agi in ipsum.

  3. Ad idem, Ubi est processus de effectu ad causam, ibi est e converso processus de causa ad effectum : sed per causam primam non potest concludi aliquis effectus : ergo nec ex effectibus potest devenirii in ipsam.

  4. Praeterea, Omnis relatio effectus stat in causa proportionata : sed talis causa non est Deus : ergo ex effectibus non potest devenirii in ipsam.

Sed dicendum, quod sursum agi in aliquid, stat dupliciter : vel simpliciter, sicut in id quod demonstratione concluditur, et sic Philosophi non possunt sursum agi in divina : vel per admirationem, dum probatur aliquid in cujus comprehensionem ratio non potest, et sic oportebat: eos sursum agi in divina :

<--- Page Split --->

quamvis enim philosophia nihil probet contra divinam veritatem, quam tradit fides, cum non pertingat ad ipsam, habet tamen aliquem terminum in quem deveniat, et scit se non comprehendere totum : et ideo debet admirari, non impugnare, sicut per philosophiam probatur, quod in Deo sunt perfectiones omnium generum, et quod in eo est summa simplicitas, et quod ipse est sua actio, et multa hujusmodi quae non videntur inter se posse compati secundum principia rationis ex quibus procedit in aliis rebus : et ideo dicit Philosophus, quod causa prima est supra narrationem et rationem. Et per hoc patet solutio.

suo sancto : et ita cum aliquando transmutatus fuerit ordo et motus cœelestium, non est dubium, quod ille qui transmutavit, Deus est, et ipsum venerari et colere debemus.

DUBIUM

Sed ad evidentiam eorum quae hic dicuntur, quaeritur de ista subversione cœelestis ordinis. Et videtur, quod non potuerit subverti.

  1. Universali enim causa subversa pervertitur causatum universaliter: sed ordo cœelestis est causa universalis inferiorum : ergo cum inferiora omnia non fuerint subversa, videtur quod non fuerit perversus ordo cœelestis.

Deinde dicit quomodo ex scientia astrorum in qua peritus erat, poterat Apollophanes sursum agi in Deum : et primo in generali, secundo specificat in tribus exemplis, ibi, Quomodo igitur non veneratur, etc.

Dicitur ergo primo, quia non est quod ipse immoretur ad reprehendendum aliorum opinionem, quam ipsius Apollophanis. Propter hoc quod videtur, id est, propter id quod manifeste verum est, oporteret quod Apollophanes sciret, sicut sapiens in astris, quod ordo cœeli (quantum ad hoc quod ordo unius est sub alio) et motus orbium non potest perverti nisi per operationem causae quae continet cœelum in se, et causat ipsum per creationem quae facit omnia et mutat solo verbo

  1. Ad idem, Philosophus dicit in VIII Physicorum, quod « motus cœeli est ut « vita quaedam natura omnibus subsisten- « tibus : » sed hoc non est, nisi quia continet ea : ergo si motus cœeli fuit subversus, omnia fuissent destructa : cum igitur hoc non contigerit, videtur quod motus cœeli nunquam fuerit subversus.

  2. Præterea, Sicut dicit Philosophus, « Ea quæ sunt raro, descendunt ab iis « quæ sunt frequenter, et ea quæ sunt « frequenter, accipiunt ab iis quæ sunt « semper : » et hoc quod est semper, ponunt in motibus : ergo si motus cœeli fuisset subversus, nihil remansisset, neque frequenter, neque raro : constat autem hoc esse falsum : ergo non fuit motus cœeli subversus.

  3. Præterea, Si aliquid est uniformiter

<--- Page Split --->

mobile,et motor uniformis motus ejus,non potest perverti : sed sicut probat Philosophus, « Cœlum est uniformiter mobile, « quia non recipit peregrinas impressio- « nes, et motor suus est omnino uni- « formis : » ergo non potest accedere aliqua diversitas vel subversio in motu suo.

  1. Præterea quæritur, cum Deus potuerit aliter dare victoriam Josue, et sanitatem Ezechia, et manifestare pendentem in cruce Deum esse, quare hoc voluit facere per mutationes coelestium, scilicet per statum solis, et eclipsim, et retrogradum ?

  2. Præterea, Augustinus dicit, quod « Deus non facit contra rationes quas « rebus inseruit, sicut nec contra seip- « sum : » cum ergo hoc fuerit contra rationes ordinis et motus coelestium, videtur quod hoc Deus facere non potuerit.

Solutio . Adprimumdicendum , quodduplexestuniversaliscausa , ingenerecorporum , etsimpliciter . Ingenerecorporumnotusastrorumestuniversa - liscausa : simpliciterautemDeusestuniversaliscausa . Etquidemsicausauniversalisquæsimpliciterestuniversa - l i s , perverteretur , tunccausatumperver - tereturuniversaliter : sednoncontigithocneecssario , quandopervertiturcausauniversalisingenerecorporum : quiaprimacausanonindigetmotuastrorum , sedsineeispotestuniversalitersupplerecausatisesseetcontinentiametordinem .

Ad secundum dicendum, quod motus superiorum non est vita existentibus, nisi ex virtute motoris : unde ad potentiae suae demonstrationem, haec vita communicari potest etiam sine motibus superiorum.

Ad tertium dicendum, quod hoc est secundum cursum causarum naturalium ad propagationem mundi ordinatarum : sed miracula non accipiunt causam in iis nisi obedientialem : causam autem veram accipiunt in voluntate et sapientia divina.

Ad quartum dicendum, quod hoc intelligitur de motore intraneo et essentiali ipsi mobili : sed primus motor non sic se habet, sed potius ad voluntatem movet omnia, et idcirco stare possunt quandoque secundum suam voluntatem.

Ad quintum dicendum, quod causa perversitatis, est generalitas utilitatis miraculi : causa enim fuit utilitatis miraculi, susceptio legis et Evangelii, quæ ad omnes derivari debebat : et ideo necesse fuit ut miraculum fieret in superioribus, ubi omnibus innotescere posset.

Ad sextum dicendum, quod Augustinus ibi vocat naturam in communi prout abstrahit a cursu naturali et miraculoso : sic enim naturae in prima creatione indidit ut obediat Creatori, et ad naturae propagationem, et ad potentiae suæ in miraculis demonstrationem : et contra hanc nihil fecit. Quod autem hoc non sit irrationalabile, accipitur a Ptolemæo, lib. XIII Almagesti, ubi sic dicit : « Non est in cœlis natura prohibens ne- « que impediens ad negandum aliquem « motum, imo tota natura eorum est « conveniens ut obediat et aptetur et offe- « rat se unicuique motuum naturalium, « quamvis contrarii esse videantur 1. » Et sicut obedit naturali motori naturaliter, rationabile est ut obediat in miraculosis.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quomodo igitur non veneratur cognitum nobis, et ex hoc et vere existentium Deum, mirans ipsum de omnium causa et superineffabili virtute, quando ab ipso sol et luna secundum virtutem et stationem supernaturalissimam simul cum omni ad omnino immobile diffiniuntur, et tota die in eisdem signis stant omnia 1 ? aut tanto quidem amplius si totis et melioribus et continentibus ita portatis non circumagebantur contenta. Et quando alius quidem dies secundum continuitatem fere triplicatur 2, et in viginti omnibus horis aut omne tanti patris contraria portatione regreditur et convertitur, ita naturalissimis contrariis circumactionibus : aut sol proprio cursu motum ipsius omnimodo in horis decem collignes resolutive rursus toto illo novam viam quamdam terens in aliis. Hoc quidem fuit quod et Babylonios convenienter in stuporem movit, et sine pugna Ezechiae subjecit sicut cuidam

Cur igitur non colit eum, quem hinc quoque cognovimus veraciter esse omnium Deum, admirando ejus, a quo cuncta subsistunt, admirabilem potestatem? Quandoquidem ab ipso sol et luna, potentia statuque mirabili, simul cum hac rerum universitate, ad omnimodam immobilitatem redacta sint, nec non ad integri diei spatium, in iisdem universa signis constiterint; vel quod amplius est, etiam cunctis orbibus primariis, qui caeteros complexu suo continent, more suo gyrantibus, ea quae illorum complexu continebantur, non una in orbem circumlata sint; quin et alius quidam dies continuatione fere triplo longior effectus, et totis viginti horis, universum æquali omnino temporis spatio, motu contrario supra quam admirandis retrogyrationibus retrogressum ac reversum sit : vel ipse sol in cursu suo, quinqueformem istum motum ad decem horas contractum, denuo gradu

<--- Page Split --->

æquali Deo et homines excedenti. Et non dico eas quæ fuerunt in Ægypto magnas operationes, aut alia quædam alibi Dei signa facta, sed communia et cœlestia in omni et in omnibus triumphantia.

Dicit autem omnino Apollophanes, non esse ista vera. Igitur maxime quidem hoc Persarum sacerdotibus eftertur memoriiis, et adhuc magi memorialia triplicati solis perficiunt, sed ipsi propter ignorantiam aut inexperientiam non credere volunt. Dic autem ipsi : Quid dicis de defectu facto in cruce salvatoris? Ambo enim apud Heliopolim tunc præsentes et coadstantes, inopinabiliter soli lunam incidentem videbamus (non enim erat conventus tempus) et rursus ipsam a nona hora usque ad vesperam ad solis diametrum supernaturaliter restitutam. Rememora autem et quiddam aliud ipsi : novit enim, quod eclipsim ipsam ex Oriente vidimus inchoatam, et usque ad solarem terminum venientem, postea regredientem, et rursus non ex eodem et defectum et repurgationem, sed e contrario secundum diametrum factam. Talia sunt ejus temporis supernaturalia, et soli Christo qui est omnium causa possibilia, qui facit magna et mirabilia quorum non est numerus 1.

retrogrado, aliis item decem horis novam quamdam semitam ineundo, reperierit; quod utique Babylonios jure merito consternavit, et eos Ezechiae tamquam Deo suppari similive, atque hominibus præstantiori, sine pugna subegit. Omitto quæ in Egypto magnifice gesta sunt, atque alia quædam signa, quæ alibi divinitus patrata sunt; hæc tantum memoro quæ sunt obvia cœlestiæque, et per universum orbem ab omnibus celebrata. Sed omnino dicet Apollohanes, ista minime vera esse; attamen id vel maxime sacris Persarum monumentis celebratur, atque etiamnum magi triplicis Mithri, sive solis, memoriam recolant. Verum illi liceat sive per ignorantiam, sive per inscitiam, istis fidem derogare : sed dic illi : Quid sentis de illa solis defectione, quæ accidit in cruce salutari? Tunc enim ambo juxta Heliopolim præsentes simul et adstantes, mirabili ratione soli lunam coincidere cernebamus (neque tamen tempus conjunctionis erat), ipsamque rursus, sub horam nonam vespertinam, diametro soli opposito supernaturaliter restitui. Quin etiam in memoriam illi revoca quiddam aliud; scit enim, quomodo viderimus illum lunæ occursum ab oriente cœpisse, et usque ad solis extremitatem pervenisse, ac tum demum resiliisse, et rursum, non ex eadem parte occursum illum et recessum exstitisse, sed ex adverso diametri. Ista sunt, quæ tunc supra naturam omnino contigerunt, et a solo rerum omnium conditore Christo fieri possunt, qui facit magna ac stupenda quorum non est numerus.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Hæc hic non licet tibi : et si possibile est, Apollophanes, reprehende, et contra me tunc compraesentem tibi, et simul inspicientem, et simul judicantem, et simul admirantem. Siquidem et divinationem tunc nescio. Unde Apollophanes incepit et ad me sicut quæ fiunt conferens dixit: Hæc, o bone Dionysi, sunt mutationes divinarum rerum. Tanta sicut in epistola a nobis sunt dicta. 'Fui autem erit sufficienter et deficientia adimplere et adducere perfecte Deo virum sapientem in multis existentem, et forsitan non dedignaturum mansuete discere supersapientem religionis nostræ veritatem.

Hæc, si fas est, ei dicito, tuque, Apollophanes, refelle si potes, idque adversum me, qui tunc præsens una tecum adfui, et simul adspexi, et observavi omnia cum admiratione. Denique tunc nescio quo spiritu afflatus, in divinationem quoque Apollophanes prorupit, et ad me conversus : Iste, in quiebat, o præclare Dionysi, divinarum sunt viiiissitudines rerum. Hæc a nobis tamquam per epistolam dicta sint satis. Potes porro ipse supplere quæ desunt, et ad Deum perfecte virum adducere, multis sane in rebus sapientem ; neque fortasse dedignabitur mansuete ac humiliter discere plus quam sapientem religionis nostræ veritatem.

<--- Page Split --->

quia Jerusalem non dicitur habere nisi latitudinem duorum et triginta graduum, et Ægyptus triginta gradus habet, secundum quod colligitur ex tabulis longitudinis civitatum : adjectio autem duorum graduum per latitudinem, quantitatem sensibilem non ponit in longitudine diei : Ægyptus enim est in tertio climate, cujus longior dies est quatuordecim horarum æqualium : Jerusalem autem est in principio quarti climatis, cujus latitudo est triginta sex graduum, et dies longior est quatuordecim horarum æqualium, et triginta minutorum : Jerusalem autem deficit a tringinta sex gradibus, quatuor gradibus : et ita longior dies Jerusalem non vincit longiorem diem Ægypti nisi decem minutis unius horæ, quæ non est quantitas sensibilis : unde patet, quod secundum Rabbi Moysen textus salvari non potest, qui sic dicit, Josue, x, 13 et 14 : Stetit itaque sol in medio cæli, et non festinavit occumbere spatio unius diei. Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis.

Hoc dicens Dionysius particulariter tangit miracula facta in motibus astrorum, et primo quidem statum qui fuit sub Josue, x, 13. Secundo triplicationem sub Ezechia, ibi, Et quando alius quidem dies, etc.

Item, objicitur super hoc, quod tota die in iisdem signis stant omnia : hoc enim non videtur inconveniens, cum luna quæ velocioris est motus quam sol, et aliæ stellæ duobus diebus etiam et plus stent in eodem signo : motus enim ejus diurnus est tredecim gradus, et decem minuta, et triginta quinque secunda : motus autem solis diurnus est quinquaginta et novem minuta, et octo secunda.

Sed ad hoc dicendum, quod signum hoc dicitur figura, secundum quod stellæ in cœlo reducuntur ad figuras quasdam, sicut dicimus Cossiopeiam et Herculem, et hujusmodi.

Objicitur autem ex dictis Rabbi Moysi, qui dicit, quod sol non steterit tunc, sed causa longioris diei fuit, quod Josue de Ægypto veniens a meridie in terram promissionis, quæ est ad Aquilonem respectu Ægypti, invenerit latius clima, et per consequens longiorem diem.

Quod autem hoc falsum sit, probatur :

<--- Page Split --->

« dum Astronomos quatuor tempora « sunt, mutationes solis in unaqua- « que quadra circuli signorum, a pun- « cto incipientes vernali. Secundum « medicos vero, ver in terris tempe- « ratis est tempus in quo non tantum « sunt necessarie res cooperientes vel « calefacientes propter frigus, ut inde sit « multum curandum, neque eventatio in « eo est necessaria, de qua sit curandum « propter calorem. Et in ipso quidem est « principium frondendi arbores. Unde « incipit sole existente in Piscibus circa « medietatem, sicut et autumnus sole « existente in Virgine, hiems sole existen- « te in Sagittario. »

C Et quando alius quidem dies, etc. Nota quod cum in hemisphaerio sint sex signa, et motus horae secundum revolutionem aequationalis sit quindecim gradus, oportet quod dies sit quindecim horarum secundum divisionem alterius hemisphaerii : quia diei signa continent centum et octoginta gradus, qui faciunt duodecies quindecim. Propter quod etiam in astrolabio duodecim horae limantur : et secundum hoc horologium Achaz habuit duodecim lineas, et descenderat jam sol per decem, et reascendit per decem, et iterum redivit per decem, quod faciebat decem horas : remanserant autem duae lineae quas non descenderat dies : ergo totus habuit triginta duas horas, nec defuerunt a tribus diebus artificialibus, nisi quatuor horae : quod notate quando dicitur, fere triplicatur.

. Aut sol proprio cursu, etc. Alia translatio : « quinquiformem suum motum : » et Commentator dicit, quod loquitur secundum quosdam Philosophos, qui dividebant annum in quinque partes, in hiemem, ver, aestatem, pomarium, et autumnum : et hoc nihil est : Philosophi enim non loquuntur de divisione anni nisi dupliciter, secundum mutationem superiorum, et secundum mutationes inferiorum, sicut dicit Avicenna in primo canone, et ait in quadam epistola quae intitulatur, de Regimine divinorum : unde Avicenna dicit haec verba : « Secun-

Dicendum ergo, quod sol habet circulum extrinsecum, qui habet duos motus, scilicet æqualem, quem Astronomi vocant medium : et motum augis, id est, summe elevans a centro terræ : et secundum primum quidem una die møvetur quinquaginta novem minuta, et octo secunda. Juxta secundum autem, ut dicit Ptolemæus, centum annis· movetur uno gradu. Habet etiam circulum signorum, sub quo movetur, ad quem cum appropinquet, elevando et deprimendo plus vel minus, necesse est quod diversimode moveatur, quare vocatur motus ejus divisus. In signis enim quæ sunt ab Arcite ad Cancrum, moratur nonaginta quatuor diebus, et triginta minutis, quibus contingit de circulo signorum nonaginta tres gradus et novem minutis. In signis autem quæ sunt a Cancro ad Libram, moratur nonaginta duobus diebus, et triginta minutis, quibus contingunt nonaginta unus gradus et duo minuta : totus autem semicirculus ab Ariete ad Libram secundum moram solis in ipso centum octoginta quatuor gradus habet et viginti minuta. Quarta autem quæ est a Libra in Capricornum, dies octoginta octo habet et octavam diei, et comprehendit de gradibus signorum octoginta sex et unum et quinquaginta minuta. Et quarta residua a Capricorno in Arietem,

<--- Page Split --->

dies habet nonaginta et octavam diei, et de gradibus signorum octoginta octo et quadraginta novem minuta ; et totus semicirculus a Libra in Arietem centum septuaginta sex gradus viginti minutis minus. Ex quo patet, quod motus solis in quartis circulis signorum non est æqualis. Hic ergo motus ejus dicitur divisus,et est circulus motus solis. Præterea sol habet motum octavi, qui est motus capitis Arietis et Librae, et motus accessivus et recessivus, et multipliciter motum diurnum ab Oriente in Occidentem, qui vocatur motus totius : et isti sunt duo motus, de quibus Dionysius dicit, et Astronomi non ponunt plures.

Dic autem ipsi : Quid dicis de defectu, etc. Circa eclipsim tria considerat Dionysius, scilicet tempus, et modum, et modum repurgationis.

Tempus : quia repurgatio incepit ex Occidente. Ad hoc autem verificandum in revolutionibus annorum secundum doctrinam Ptolemaei reduxi stellas quantum ad modum conjunctionis, id est praeventionis humanum, abjectis omnibus circulis integris qui fuerunt in mille ducentis et sexdecim annis. Et quia Deus noster Jesus Cristus in Martio noscitur esse passus trigesimo quarto aetatis suae anno,et annus secundum astronomos incipiat a Martio, in quo ipse de anno trigesimo quarto transiverat tres menses, dimisi tres menses,et a Martio primum annum nativitatis suae computando, accepi triginta tres annos perfectos : quia hoc est idem ac si acciperentur a die nativitatis triginta tres menses. Inveni autem in tempore praventionis solis et lunae tempus oppositionis lunae aequatum, et diversum nullum mensem viginti tres dies, quindecim horas, quinquaginta quinque minuta hora, et quatuordecim secunda. Et cum dies secundum astronomos incipiat a meridie, fuit oppositio solis et luna in nocte quae sequitur decimam quartam diem Martis, novem horis a crepusculo, scilicet tribus horis post mediam no-

ctem : ergo novem horis ante meridiem, vigesima quinta die Mercurii, secundum Calendas autem vigesima quinta die Martii passus fuit Deus in meridie, et tunc luna non cecidit ab angulo plenitudinis nisi motu novem horarum, quicst motus quatuor graduum, quinquaginta sex minutorum et viginta octo secundorum. Et hoc concordat alteri epistolae Dionysii, in qua dicit ad Appolophanium, « Cum « lunae deesset, et non esset coitus ipsi : » et concordat Calendatio, in quo scribitur, quod « octavo calendas aprilis, passus est « Deus, » qui est dies vicesimus quintus Martii : in quo luna secundum Evangelistam fuit decima quinta. Illo autem tempore, unus motus solis fine motu octavi fuit, vel in signis octo in gradibus, tria in minutis, et viginti sex in secundis : motus autem in eodem tempore lunae novemdecim horis ante meridiem, vicesima sextae diei fuit, sex signa, octo gradus, tria minuta, et viginti tria secunda : ergo sol in nono gradu Arietis fuit, et luna in nono gradu Lunae : ergo diametraliter opponebantur : et hoc concordat verbo Dionysii hic dicentis, quod « ad vesperam luna ad solis diametrum « supernaturaliter fuit restituta : » luna enim non est in vespera opposita soli, nisi quando est plena : motus autem octavi illo tempore habuit octo gradus et quatuordecim minuta, et unum secundum, et secundum doctrinam fuit ex arcubius qui diminuuntur in meridie, hoc est, quod caput Arietis ultra æquinoctialem in meridie fuit, secundum quantitatem prædicti spatii : et ideo diminuendus prædictus motus fuit a motibus stellarum : qui si diminuantur a motu solis superius habito, remanebit motus solus undecim signa, et triginta gradus, novemdecim minuta, et viginti quinque secunda. Motus autem luna e si ab eo removeatur prædictus motus, erunt quinque signa, viginti novem gradus, novemdecim minuta, et viginti quinque secunda : ergo secundum hoc sol fuit in trigesimo gradu Piscium, et luna in trige-

<--- Page Split --->

simo Virginis : et iterum hoc concordat superioribus : et iterum ibi opponuntur : conventus autem in eodem mense praecesserat solis et luna, qui quidem fuit secundum diligentissimam aequationem undecima die Martii : habuit enim tempus nullum mensem, decem dies, quindecim horas, triginta sex minuta, et viginti tria secunda. Luminaria autem ambo simul, sine ablatione motus octavi habuerunt undecim signa, viginti duos gradus, quadraginta sex minuta, quinquaginta unum secunda : ergo vel steterunt in vigesimo tertio gradu Piscium : ablato autem octavo fuit motus lunarius undecim signa, quatuordecim gradus, triginta duo minuta, et quinquaginta secunda : et secundum hoc in quintodecimo gradu Piscium simul steterunt : si igitur tempus conjunctionis subtrahatur a tempore oppositionis, erit differentia inter oppositionem et conjunctionem tredecim dies et una hora fere : cum autem decimus tertius dies terminetur in meridie quartadecimae diei, patet quod aetas lunae fuit a conjunctione ad tempus, in quo Deus pependit in cruce, quindecim dies fere, et ad noctem captivitatis hora quartadecima, quia post oppositionem (ut prius habitum est) pependit in cruce. Et hoc concordat Evangelio et dictis Sanctorum : quia decima die nensis lunaris agnus ferebatur in castra,et illa fuit dies palmarum, quando praesentavit se Deus in Jerusalem, et ita luna fuit undecimo die luna post palmas, duodecimo vero feria tertia, et decimotertio feria quarta, et decimoquarto feria quinta quando captus fuit : cum ergo sol non possit eclipsari nisi a luna ex conjunctione, ut probatum est in astronomia, et tunc non fuit conjunctio, sed praeventio, patet quod eclipsis fuerit miraculosa : licet enim Mercurius et Venus sint sub sole, tamen numquam in iis eclipsis contingit : secundum Geber autem et suos sequentes sunt supra solem, et secundum hoc patet, quod non possunt eclipsare, quia non eclipsat solem nisi quod est

sub eo, cum eclipsis solis non contingat nisi ex oppositione alicujus corporis inter nos et solem.

Novit enim, quod eclipsim ipsam ex Oriente vidimus, etc. Hic notat Dionysius modum eclipsationis miraculosum : cum enim eclipsis solis, ut habitum est, non contingat nisi in conjunctione solis et luna, conjunctio autem non contingit nisi ex hoc quod luna velociorem motum habeat quam sol, et consequatur solem motu naturali qui est ab Occidente in Orientem, patet quod luna numquam conjungitur soli, nisi veniendo per arcum qui est inter solem et Occidentem : ergo omnis naturalis eclipsis incidit ex parte Occidentis : miraculosa ergo ostenditur, quae tunc ex Oriente inchoavit, ut dicit Littera. Naturalis autem eclipsis notatur per hoc quod dicitur in littera, Usque ad solarem terminum venientem, hoc est, quod diametra solis tota obscuretur, quae secundum Astronomos habet duodecim puncta.

Postea regredientem. In hoc notatur triplex miraculum, quorum quodlibet majus fuit quam ipsa eclipsis. Primum est, quod lunam oportuit moveri ad solem in arcu, qui fuit inter solem et Orientem, quod est contra naturam ipsius. Secundum, quod infra nonam et vesperas, ut dicit in Littera, luna bis ivit octoginta quinque gradus : tempore enim oppositionis distabat centum et octoginta gradbus, quibus si addatur motus novem horarum, quas habuit ultra oppositionem, erunt gradus in praedicto numero, quo luna sola ivit accedendo ad solem et sola recedendo inter sextam et vesperas : complevit ergo infra sex horas motum fere quindecim dierum. Tertium miraculum est, quia sicut probat Ptolemaeus, in auge est in oppositione, et in auge cum conjunctione, oportuit ergo quod aux circuli lunae in eodem spatio temporis cum luna ad solem accederet, et cum luna recederet, quod est contra naturam, cum aux circuli lunae ad oppositum moveatur.

<--- Page Split --->

Et rursus non ex eodem et defectum et repurgationem. Hic notat modum repurgationis. Notandum autem, quod secundum naturam quando repurgatur eclipsis et soli claritas pristina restituitur, eadem extremitas solis quæ prius obtenebratur, primo illuminatur : cum enim luna moveatur ad solem, ut prius dictum est, per arcum qui est inter solem et Occidentem, primo obscurabit partem occidentalem corporis solaris, deinde velocitate motus sui transeundo sub sole prævenit solem, et ita retrahit se a parte occidental corporis solaris : ergo illa prius illuminatur, et successive aliae, donec totus sol illuminetur, quando se tota luna subtraxit : tunc autem quia luna venit ad solem per arcum qui fuit inter solem et Orientem, ultimo obscuravit partem occidentalem corporis solaris, et quia redivit ad diametrum solis per eumdem arcum, primo illuminabatur pars occidentalis, quæ ultimo fuit obscurata, et hoc est contra naturam, ut patet ex præhabitis : et hoc notat Dionysius circa eclipsim. Secundum æquationem autem diligentem latitudo lunæ in illo tempore fuit sex signa, quatuordecim gradus, viginti quinque minuta, et quatuor secunda, quæ dicitur in astronomia argumentum meridionale minus : in hoc autem argumento lunaria non sunt infra gradus eclipsis, nisi latitudo habeat sex signa, minus tredecim gradibus : cum igitur habuerit plus, patet quod non habuit gradus eclipsis : ergo si tunc conjunctio fuisset solis et lunæ, nulla eclipsis fuisset : quod si daretur quod tunc fuisset infra gradus eclipsis, cum argumentum sit meridionale, tenebræ eclipsis non fuissent directæ nisi in meridie, et ad septentrionem nullæ fuissent in quarto et quinto climate et in tertio, et forsan parvæ et parum in secundo et primo : est autem Jerusalem in quinto climate : ergo nullæ tenebræ ibi apparuissent. His habitis, redeundum est ad Litteram.

mutari in cœli motu nisi moveat ad hoc causa quæ facit omnia : quomodo igitur Apollophanes non veneratur Deum cognitum a nobis, ex hoc scilicet quod motum in ordine cœli mutat quando vult : vere existentem Denm, id est, qui per hoc apparet quod verus Deus : quomodo, dico, non veneratur ipsum, mirans ipsum de omnium causa, id est, de hoc quod est omnium causa, et superineffabili virtute, id est, quæ exprimi non potest, propter abundantiam infinitatis suæ, non enim posset alia causa virtutis finitæ cœli ordinem mutare : quomodo dico, sic non miratur ipsum, quando sol et luna diffininetur, id est, determinantur ab ipso Deo ad omnino immobile, id est, quod nullo modo moveantur, simul cum omni, id est, cum universo, quantum ad illam opinionem quæ ponit, quod omnia simul steterunt : et hoc secundum supernaturalissimam virtutem facientis illam quietem, et stationem supernaturalissimam, quantum ad immobilitatem ipsorum corporum, et quando stant omnia corpora cœlestia in eisdem signis, id est, in imaginibus, tota die ? Usque huc pendet interrogatio. Quasi dicat : Mirum est quod non veneratur. Et tangitur hic miraculum Josue factum, quod ponitur Josue, x, 13. Dicitur enim ibi : Stetit itaque sol in medio cœli, et non festinavit occumbere spatio, etc.

Deinde tangit aliam opinionem quæ dicit, quod superioribus motis sol quiescebat, dicens : Aut tanto quidem amplius miraculum fuit, si totis, id est, omnibus aliis corporibus cœlestibus, et melioribus, id est, dignioribus, quam sol et luna, et continentibus ea, quantum ad orbes superiores, portatis ita, id est, suo motu naturali vectis, contenta, scilicet sol et luna, non circumagebantur, id est, non movebantur circulariter.

Deinde ponit retrogradationem solis quæ facta fuit sub Ezechia : et primo ponit ipsum miraculum : secundo, effectum miraculi in Babylonia, ibi, Hoc quidem

<--- Page Split --->

fuit, etc. Et tertio affert sibi alia negando, ibi, Et non dico eas, etc.

Dicit ergo primo, et quomodo non noverat Deum, quando ab ipso alius quidem dies fere triplicatur, sub Ezechia : legitur enim Isaïe.xxxviii, 8, quod reversus est sol decem lineis per gradus, quos descenderat, et ita dies fere fuit triplicatus, ut supra ostensum est : et quia hoc totum fuit sine alia interjectione, dicit, secundum continuitatem. Hoc autem potuit esse duobus modis : quia vel solus sol, vel etiam omnes orbes in tempore illo revertebantur : et ideo dicit, et in omnibus viginti horis superadditis diei, aut omni, id est, totum cœlum regreditur, contraria portatione tanti temporis, id est, contrario motu per tantum spatium quantum motum fuerat in decem horis illarum viginti, et convertitur rursus ad locum unde regredi cœperat in aliis decem : ita supernaturalissimis circumactionibus, id est, miraculosis circumvolutionibus contrariis sibi : si aut solus sol proprio cursu colligens in decem horis de illis viginti, motum sui ipsius, id est, recolligens se ad locum ubi ante decem horas erat, rursus resolutive, id est redeunte iterum regreditur in decem aliis horis toto illo spatio quo alia corpora pertransierat, ut rediret ad eamdem imaginem cum aliis corporibus, quæ esse debuisset si naturaliter motus fuisset, terens quamdam novam viam, id est, rediens per aliam breviorem viam quam illa per quam regressus fuerat, ut per illam posset pervenire in decem horis illuc quo naturali via devenisset in tertio.

Deinde excludit viam contradicendi, et dicit, quod non dicit ibi illa miracula quæ fuerunt facta in alia regione speciali, non quæ fuerunt in plagis Ægypti, aut alia signa, quæ in aliis locis facta sunt, sed signa communia toti mundo et cælestia, quod non potuit aliqua naturali virtute fieri, triumphantia, id est, convincentia ad ostensionem divinæ virtutis, in omni mundo, et in omnibus partibus ejus. Sed Appollophanes forte dicit, quod ista non sunt vera : quamvis substantiale hoc sibi sit, per hoc quod continetur in memoris sacerdotum Persarum, qui colentes solem ex illo die faciunt festum triplicati solis : sed quia aut ignorat, aut per experientiam non didicit hæc, liceat sibi non credere ista. Et nota, quod vocat illos magos : quia magi dicuntur sapientes et maxime in astrologia : quia illa scientia est de maximis rebus. Alia translatio, « Triplasii « mithri, qui dicuntur sacerdotes solis, » mithra enim Persica lingua dicitur sol, et triplasii mithri dicuntur sacerdotes solis, qui prædicta festa triplicati solis colebant.

Deinde ponit tertium miraculum de eclipsi facta in passione Christi : et primo ponit miraculum, secundo aufert sibi omnem materiam negandi, ibi, Hæc hic non licet tibi : et si possibile est, etc.

Dicit ergo primo : Quamvis prædicta sibi liceat negare, o Polycarpe, dic ipsi Apollophani, quid dicis de defectu solis, id est, de eclipsi, facto in cruce Salvatoris, id est, Christo patiente in ligno : quia hoc non potest negare : ambo enim, scilicet ipse et ego, tunc temporis apud Heliopolim quamdam civitatem Ægypti, quæ dicitur civitas solis, tunc præsentes et coadstantes, id est, simul stantes ad videndum eclipsim, videbamus lunam inopinabiliter, id est, non naturaliter, incidentem soli, id est, supponere se soli, et ideo inopinabiliter, quia non erat tempus conventus, id est, conjunctionis, ut ostensum est. Hoc ergo fuit unum miraculum : quia præter tempus fuit universalis eclip-

<--- Page Split --->

sis. Et rursus videbamus ipsam lunam supernaturaliter, id est, divina virtute restitutam a nona hora usque ad vesperam ad solis diametrum : quando enim luna est in plenilunio, sicut tunc erat, in hora vespertina debet esse in Oriente, quia hora nona fuerat sub sole in medio, et adhuc magis in Occidentem reversa est in illo spatio temporis, ita quod die secundo visa fuit in Oriente, quod non potuisset evenire si naturaliter mota fuisset versus Occidentem, nisi fere in uno die naturali : et sic dicitur restituta ad diametrum solis, quia sole existente in Oriente, ipsa ex prima fuit in Oriente.

Deinde ponit aliud miraculum, dicens : Rememora autem ipsi et quiddam aliud miraculum: Novit enim, quod eclipsim ipsam vidimus inchoatam ex Oriente, id est, in orientali parte solis : et venientem usque ad alterum solarem terminum, id est, occidentalem : in quo notatur, quod eclipsis fuit universalis : et postea eclipsim regredientem, quia incepit ex parte orientali et pervenit ad occidentalem, et e converso recessit : vel hoc intelligitur de luna, quae supposita soli eclipsim facit.

Deinde ponit aliud miraculum dicens : Et rursus vidimus non ex eodem, id est, ex eadem parte incepisse defectum, id est, eclipsim, et repurgationem, id est, illustrationem, sed repurgationem factam e contrario secundum diametrum ei a quo incepit eclipsis : unde prius luna submisit se soli, et ab Occidente incepit repurgatio, quia ex illa parte prius separari incepit a sole : et contrario autem est

in eclipsi naturali : quia luna quam partem solis prius occupat, illam prius dimittit. Deinde concludit, quod talia miracula quae fuerunt in illo tempore, fuerunt possibilia soli Christo, qui facit magna quorum non est numerus, et sumitur de Job, v, 9 1.

Deinde removet negationem ejus, dicens : Haec dicta sunt de eclipsi : et ideo licet tibi sicut in praesentia mea reprehendere Apollophanem : et tamen si possibile est, reprehende, et maxime tibi me tunc compraesentem, id est, simul tecum compraesentem in Heliopoli, et simul inspicientem eclipsim, et simul judicantem, quod non erat naturalis, et simul tecum admirantem. Siquidem et tunc Apollophantes incepit quamdam divinationem facere, nescio unde, id est, quo inspirante, et dixit ad me sicut conferens mecum de eclipsi : o bone Dionysi, haec sunt mutationes divinarum rerum, id est, aliqua mutatio accidit contra divina : et ideo motus divinus pervertitur.

Deinde committit Polycarpo, quod supplet illud quod epistolæ deest. Tanta sunt dicta a nobis ut in epistola, id est, sicut decet brevitatem epistolæ : sed tuum erit, o Polycarpe, adimplere ea quæ deficiunt, et reducere ad Deum Apollophanem virum existentem sapientem in multis scientiis; qui non dedignabitur mansuete discere veritatem nostræ religionis, id est, Christianæ fidei. Et sumitur religio hic sicut diffinit Tullius, quæ divinæ naturae cultum affert : quia sapientis est mansuete addiscere omnem veritatem.

<--- Page Split --->