EPISTOLA VI

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Sosipatro sacerdoti.

Sosipatro sacerdoti.

SYNOPSIS EPISTOLE :

Suadet Sosipatro, ut non tam in falsis opinionibus arguendis, quam in veritate stabilienda se occupet.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Ne opineris hoc victoriam, sancte Sosipater, quod contra religionem aut opinionem non bonam apparentem facies contumeliam : neque enim oportet, si judicare ipsam redargueris, jam ea quae sunt Sosipatri bona : possibile enim est te et alios in multis falsis et apparentibus unum existens et occul-

Noli hoc putare victoriam, venerande Sosipater, quod in eam religionem vel opinionem inveheris, quae non bona videatur; neque enim, si illam recte coraguas, continuo Sosipatri res bene habent ; potest enim tam te quam alios, inter multa falsa et apparentia unum illud et occultum et verum late-

<--- Page Split --->

tum verum latere. Neque enim si aliquid non est rubcum, jam est album : neque si aliquis non est equus, de necessitate est homo. Ita autem facies mihi credens, abstinebis quidem ne dicas contra alios, pro veritate autem vere dicas, sicut omnino esse irreprehensibilia quae dicuntur.

re. Neque enim ut quid rutilum non sit, jam continuo album est ; neque, si quis non equus, necessario est homo. Sic itaque, si me audies, facito : desistes quidem adversus alios dicere, sed omnino ita pro veritate dices, ut et ea quae dicuntur refelli non valeant.

Ne opineris hoc victoriam, sancte Sosipater, etc.

SED VIDETUR, quod non recte arguat eum :

  1. Apostolus enim ad Titum dicit de sacerdote, quod debeat esse potens exhortari in doctrina sana et contradicentes arguere : sed idololatre contradicunt doctrina sane : cum ergo ille esset sacerdos, debebat arguere, et non erat de hoc arguendus.

  2. Ad idem, Nullum opus sapientis est reprehensibile : sed manifestare mentientem est opus sapientis : idololatre enim sunt maxime mentientes : quia « menda- « cium quod est contra fidem, est maxi- « mum », ut dicit Augustinus : ergo non debet reprehendi de hoc quod manifestabat eis errorem suum.

  3. Ad idem, Sicut dicit Philosophus, « Omni malo est injuriandum : » sed idololatria est maximum malum : ergo non debet argui, quod idololatrie injuriabatur.

<--- Page Split --->

  1. Praeterea, « Si dicitur oppositum « de opposito, ut dicit Philosophus, et « propositum de proposito : » sed omnis virtus est laudabilis : ergo omne vitium est vituperabile : et sic iste bene respondebat vituperando idololatriam.

Sed dicendum, quod ille in hoc quod arguebat idololatras, non peccabat, sed ex modo quo movebatur : unde Dionysius reprehendit eum de insufficientia : quia dum aliorum sectas reprobavit, fidem suam non persuadebat : et etiam de ordine : quia prius erat eis ostendenda virtus Dei, ut sic allicerentur : postmodum erant eis eorum errores demonstrandi. Iste autem e contrario volebat facere : et ideo non convertebantur, sed trahebantur : quia ad fidem non convertuntur per coactionem rationis, sed per voluntatem, et ideo sunt alliciendi ad amorem veritatis : quamvis contrario modo sit procedendum quando veritas cogit per demonstrationem : tunc enim sunt prius reprehendenda falsa opiniones, ut dicit Philosophus in primo Cæli et Mundi : et per haec patet solutio ad objecta.

partes: In prima reprehendit eum : in secunda ponit rationem reprehensionis, ibi, Neque enim oportet si judicare, etc.

Dicit ergo primo, quod non debet hic reputare victoriam si contra alienam religionem faciat contumeliam increpando eam aut reprehendendo: et vocat eum sanctum propter rectitudinem intentionis, quamvis erraret in modo. Religio autem hic dicitur, secundum quod diffinit eam Tullius, dicens 1, quod « religio est qua « superioris cujusdam naturae, quam di- « vinam vocant, curam caeremoniamque « affert. » Sed quia per idololatriam non colitur aliqua res divina, ideo non potuit recte dici religio, sed falsa opinio, et propter hoc corrigit se, et dicit, Aut opinionem, etc.

Deinde ponit rationem reprehensionis primo, et secundo probat rationem illam, ibi, Neque enim si aliquid non est rubeum, etc.

Dicit ergo primo, Neque enim si redargueris, id est, si contingat te redarguere, judicare ipsam, id est, quod illa opinio judicio toto sit condemnanda, sequitur quod tua sit bona. Alia translatio habet, « judicatam redarguas : » quia potest esse, quod tu et alii multi detenti in falsis opinionibus fuerint, et verum sit omnibus nobis occultum : et ideo non sequitur, si opinio illorum sit falsa, quod tua sit vera.

EXPOSITIO TEXTUS.

Deinde hoc probat per exemplum : quia non sequitur, si hoc non est rubeum, quod sit album : neque sequitur, si non est equus, quod sit homo : quia potest esse, quod utraque opinio sit falsa, quamvis una repugnet alteri.

Dividitur autem haec epistola in duas

Et in fine consulit sibi, ut abstineat a contradictione aliorum, sed primo loqua-

<--- Page Split --->

tur ad persuadendam veritatem, et taceat de falsitate aliorum, ac si essent irreprohensibilia quae ab aliis dicuntur. Vel aliter : Loquaris pro veritate, ut quae tu dicis, sint omnino irreprehensibilia : si

enim prius persuadeant veritatem, placebunt : si autem provocentur per contradictionem, reprehendent rationem et non consentient veritati.

<--- Page Split --->