EPISTOLA III

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

I'idem Caio monacho.

Eidem Caio.

SYNOPSIS EPISTOLÆ :

Quid significet vox ἐξαίφνης, seu repente, et quam vim habeat de Incarnatione pronuntia.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Subito est, quod est præter spem, et non ex apparente ad manifestum eductum. In benignitate autem secundum Christum, et hoc arbitror Theologiam significare 1, ex occulto super-

Repente est, quod præter spem, et ex eo quod hucusque obscurum erat, profertur in lucem. In Christi autem humanitate, arbitror hoc etiam sermonem divinum voluisse insinuare,

<--- Page Split --->

substantiali ad nostram manifestationem humane substantiam factum pervenisse. Occultus autem et post manifestationem : aut, ut divinius dicam, et immanifestationem. Et hoc enim Jesu absconditum est, et nullo sermone, nulla mente quod secundum ipsum est eductum, est mysterium, sed et dictum ineffabile manet et intellectu ignotum.

ex abdito suprasubstantialem illum in conspectum nostrum humanitus substantiatum prodiisse. Attamen occultus etiam est post ipsam manifestationem ; aut, ut divinius dicam, in ipsa manifestatione : etenim hoc Jesu mysterium occultum est, nec ullo sermone vel intellectu expressum ; quinimo dum profertur, arcanum ; et dum intelligitur, ignotum manet.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

venit. Huic ergo quaestioni respondet Dionysius in hac epistola : et quia in responsione oriebatur alia quaestio, ideo illi quaestioni respondet in secunda parte epistolae, ibi, Occultus autem, etc.

Subito est, quod est praeter spem, etc.

Prima pars autem dividitur in duas. In prima diffinit ly subito. In secunda adaptat ad propositum, ibi, In benignitate autem secundum Christum, etc.

Dicit ergo primo, quod illud dicitur subito fieri et esse, quod est praeter spem, et quod educitur de non apparente, id est, ex occulto ad manifestum : sicut dicitur, aliquis subito venit, cujus adventus non exspectabatur, qui manifestatur nobis per praesentiam suam, qui prius non apparebat in sua absentia.

In superioribus epistolis respondet Dionysius quaestionibus Caii monachi de divinitate : nunc incipit respondere quastionibus ejus de Christi Incarnatione, et hoc in duabus epistolis, in quarum prima respondet quaestioni factae de Incarnatione quantum ad ipsum fieri : in secunda quaestioni de Incarnatione quantum ad factum esse, quae incipit, ibi (epist. IV), Quomodo dicis, etc.

Quaestio prima occasionabatur, Malach. III, 1 : Statim veniet ad templum suum Dominator, etc. Pro quo habet Graeca littera quae est septuaginta interpretum, « Et subito veniet. » Videbatur enim Caio de hoc esse dubitandum : quia quod per longa tempora differtur, non dicitur subito accidere : sed Christi Incarnatio fuit longo tempore post illam prophetiam : ergo non subito

Deinde dicit : Et hoc arbitror Theologiam, id est, sacram Scripturam significare in benignitate secundum Christum, et materialiter sumatur, id est, in benigna Christi Incarnatione, quando dicit eam subito affuturam, id est, ipsum Christum, factum substantiam humane, id est, factum in natura humana, supervenisse ex occulto supersubstantiali, id est, ex occulto divinitatis, ad nostram manifestationem, qua nobis vel in nostra natura visibilis apparuit : « Eo enim est « missus et venit, quo factus, » ut dicit Augustinus.

<--- Page Split --->

Damascenus ; quia sciens refertur ad suppositum, secundum quod actus suppositorum sunt : si ergo acciperet aliquid ut subitum, tunc ipsum suppositum æternum divinæ acciperet aliquid subitum : hoc autem est impossibile : ergo Christo non fuit aliquid subitum.

Ad oppositum :

  1. Luc. ii, 32, dicitur quod puer Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines : sed ei qui prolicit in sapientia, venit in manifestum quod prius erat occultum, hoc autem est subito : ergo Christo fuit aliquid subito.

  2. Præterea, Magister dicit 1, quod « in « Christo fuit passio tristitiae : » sed passio est subitus motus : ergo in Christo fuit aliquid subiti.

Hic sunt duo dubia.

Primo, Utrum in Christo fuerit aliquid subitum ?

Secundo, Utrum Incarnatio ejus fuerit subita ?

m 1. Circa primum sic proceditur.

  1. Videtur, quod in Christo nihil fuit subitum : quod enim non est præter præscientiam, non est præter spem, vel exspectationem : sed Christo, qui omnium præscientiam habuit ab æterno, nihil accidit præter præscientiam : ergo in Christo nihil fuit subitum.

  2. Ad idem, Ei qui omnium plenam semper scientiam habuit, nihil est occultum : sed Christus etiam secundum quod homo, ex primo instanti suæ conceptionis, omnium plenam scientiam habuit, sicut et modo habet : ergo nihil potuit educi sibi de occulto in manifestum, et ita nihil fuit factum sibi subito secundum diffinitionem hic positam.

Sed dicendum, quod subito tribus modis sumitur. Uno enim modo dicitur illud subito, quod est in nunc temporis, sicut generatio vel quilibet terminus motus dicitur subito esse. Alio modo dicitur subito, quod fit quidem in tempore, sed imperceptibili propter brevitatem, sicut motus sagittæ. Tertio modo dicitur subito aliquid, non ex parte temporis, sed ex parte cognitionis, quando scilicet aliquid apparere incipit, vel secundum sensum, vel secundum intellectum quod prius non exspectabatur, neque inquirebatur : sicut dicitur, quod venerunt subito dolores partus non præexspectati : et sic diffinitur hic subito. Primis igitur duobus modis potuit esse aliquid subito in Christo, sed tertio modo non, sicut probant quatuor primæ rationes : unde eas concedimus.

  1. Ad idem, Nihil præordinatum, est subitum : sed Christus ab æterno præordinavit omnia sua et quæque aliorum : ergo nihil potuit esse sibi subitum.

  2. Præterea, « Quamvis in Christo sint « duæ voluntates et duæ scientiæ, tamen « est unus sciens et unus volens, » ut dicit

Ad quintum dicendum, quod secundum unam viam solutionis dicitur Christus profecisse sapientia, quia ad modum proficientis se habuit, dum sapientiam suam quam a principio conceptionis perfectam habuit, magis ac magis manifestavit ad instructionem hominum, et laudem Dei.

<--- Page Split --->

Vel aliter dicamus et melius, quod non profecit sapientia per incrementum habitus sapientiae, sed per experientiam particularium sensibilium, dum aliquid sensibili cognitione acciperet quod prius expertus non fuerat : ex tali autem experimento in addiscente generatur scientia : non autem sic fuit in Christo, sicut nec in scibilibus generatur habitus scientiae experimento sensibilium : quia duae qualitates ejusdem rationis non possunt esse in eodem, sicut nec duae albedines.

Ad ultimum dicendum, quod passio tristitiae non fuit in Christo prout dicitur secundum privationem praeviae conceptionis in patiente, quia ipse totum praevidit quod passus est : sed fuit in Christo passio secundum quod dicit privationem more : dicitur enim passibilis qualitas, quæ diu manet, passio autem quæ non manet, sed facile transit : proposasio vero adhuc minus habet, quia solum tangit et non manet : tristitiae enim motus solum tangebat Christum, sed quid naturale erat non deducens neque obtenebrans in aliquo rationem, sed ordinata erat ab ipsa ratione.

aliquid exspectatur secundum ordinem gratiae tantum, et sic Incarnatio Christi fuit tantum exspectata. Sed spes naturae dicitur, quando aliquid exspectatur secundum ordinem principiorum naturalium, et secundum hoc Incarnatio Christi praeter spem et subita est.

Ad secundum dicendum, quod quamvis Deus operetur occulte in omni opere naturae, cum tamen operetur per principia aliqua nobis apparentia, in quibus praecognitiones et prae xspectationes rerum possumus accipere, propter hoc non dicuntur subita.

EXPOSITIO TEXTUS.

Occultus autem, etc.

C CIRCA secundum sic proceditur.

  1. Videtur, quod Incarnatio Christi non fuerit subita. Quia secundum quod hic dicitur, subitum est, quod est praeter spem : sed Incarnatio Christi fuit exspec tata a sanctis Patribus : ergo non fuit subita.

  2. Praeterea, Omnia procedunt ex occulto divinae sapientiae, ut dicitur ad Hebr. xi, 3 : Ut ex invisibilibus visibilia fierent : si igitur propter hoc dicatur subita, quia venit ex occulto divinitatis in esse sensibile, videtur quod omnia sensibilia debeant dici subita, quod falsum est.

Sed dicendum ad primum, quod spes ponitur hic large pro exspectatione : dicitur autem exspectatio vel spes dupliciter, scilicet gratiae, et naturae, sicut dicitur ad Rom. iv, 18, quod contra spem, in spem gratiae : dicitur enim spes gratiae, quando

Deinde facit antipophoram, respondens tacitæ questioni, quæ ex posita solutione videtur oriri : quia enim dixerat, quod venit Christus per Incarnationem de occulto ad manifestum, posset aliquis quærere, utrum post Incarnationem fuerit omnino manifestus ipse et sua unio et incarnatio. Et ad hoc respondet dicens, quod venit quidem ad manifestationem, occultus autem mansit et post manifestationem, aut, ut divinius dicam, et immanifestationem, id est, post Incarnationem, quæ manifestatio ipsius dicitur, quia per illam nobis visibilis apparuit, sed dignius dicitur immanifestatio, propter occultum unionis. Et hoc enim Jesu,

<--- Page Split --->

id est, ipsum etiam sacramentum Incarnationis Jesu Christi non solum mysterium divinitatis ipsius est absconditum, et mysteriam, id est, occultum, quod est secundum ipsum, scilicet Christum incarnatum, nullo sermone, nulla mente est eductum, id est, explicitum : sed et, id est, etiam dictum manet ineffabile, et intellectu manet ignotum : quia nec sufficienter dici, nec sufficienter intelligi potest.

DUBIUM.

  1. SED VIDENTUR hoc esse falsum : hæc enim sunt opposita, dictum et ineffabile, et intellectum et ignotum : sed opposita non sunt vera de eodem : ergo falsum dicit.

  2. Præterea, Super illud Isa. LII, 8 : Generationem ejus quis enarrabit ? dicit Hieronymus quod « si intelligatur de « generatione æterna, quis, ponitur pro « impossibili : si autem intelligatur de « generatione temporali, quis, ponitur « pro difficili : » sed quod difficile est, fieri potest : ergo ipsius Incarnatio dici potest.

  3. Præterea, Christus fuit unius rationis in humanitate cum aliis hominibus qui sunt dicibiles : sed quod est unius rationis cum dicibili, est etiam dicibile : ergo Christi Incarnatio est effabilis.

Sed dicendum, quod humana natura in Christo potest dupliciter considerari, aut in se, et secundum quod est substantia quaedam, et sic est ejusdem rationis cum humana natura, quae est in aliis hominibus, et dici et effari potest : si autem consideretur secundum quod ipsa est alterum membrum unionis, « cum illa « compositio inexplicabilis sit, quae non « est partium ratio, » ut dicit Augustinus, quia divina natura non potest esse pars, cum omnis pars sit imperfecta, nec etiam humana natura, quia completa est, erit ineffabilis et non intelligibilis, quia inveniuntur in ea plura quae sunt contra principia, ex quibus accipimus rerum scientiam, scilicet quod sit unum suppositum divisarum naturarum, scilicet genere et specie differentium, et multa hujusmodi.

Ad primum ergo dicendum, quod dicitur secundum quid, et est simpliciter ineffabile, et hæc non sunt opposita.

Ad secundum dicendum, quod Hieronymus dicit generationem humanam, genealogiam, quae descendit a Patribus : et non loquitur de ipsa Incarnatione.

Ad tertium dicendum, quod naturam humanam in Christo, secundum quod consideratur ut alterum extremum unionis, circumincedunt proprietates divinae, quamvis non misceantur, et sic est supra alios homines, ut in sequenti epistola plenius patebit.

<--- Page Split --->