EPISTOLA II

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Eidem Caio.

Eidem Caio monacho.

SYNOPSIS EPISTOLÆ :

Explicat quo sensu dicatur Deus esse supra principium divinitatis et bonitatis, scilicet participatae et creatae.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quomodo quidem est super omnia, et super thearchiam est et super boni principatum ? Si deitatem et bonitatem intellexeris, id quod est usus benefici et deifici doni, et non imitabilis imitationem et superdei et superboni, secundum quam deificamur et boni effici-

Quomodo qui est supra omnia, etiam supra principium divinitatis et supra principium bonitatis exsistit ? Si divinitatem et bonitatem intelligas, rem ipsam deifici et bonifici doni, et inimitabilem inimitatiorem supraquam Dei et supraquam boni, secundum quam

<--- Page Split --->

mur. Etenim si hoc principium sit deificandi et bonos faciendi deificatos et bonos factos, qui est superprincipalis omni principio, ita ut supra praedictam deitatem et bonitatem est, sicut thearchiam et boni principatum : in quan tum non imitabilis et incomprehensibilis, excedit imitationes et habitudines et imitantium et participantium.

deificamur et boni efficimur. Etenim cum hoc etiam principium sit deificationis ac bonificationis eorum qui deificantur et boni efficiuntur, qui est omnis principii supraquam principium, etiam sic dicta divinitate ac bonitate, tamquam principium divinitatis, et principium bonitatis superior exsistit ; in quantum inimitabilis et incomprehensus, antecellit inimitationibus et comprehensionibus, et eis qui imitantur et participes fiunt.

et super thearchiam, id est, super principalem deitatem, quomodo est super boni principatum, id est, super principium omnium bonorum, cum ipse sit principalis deitas, et principalis bonitas.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Quomodo qui est super omnia et super thearchiam, etc.

DUBIUM.

Hæc est epistola secunda Dionysii, in qua respondet quæstioni ejus de esse divino, et occasionatur ejus quæstio ex verbis Dionysii in libro de Divinis nominibus, ubi dixit, quod « Deus est super « divinitatem principalem, et super bo- « nitatem principalem : » videtur enim, quod si Deus est thearchia, et ipse sit super thearchiam, quod sit super seipsum.

Dividitur ergo ista epistola in duas partes. In prima ponit quæstionem : in secunda, responsionem, ibi, Si deitatem, etc.

Quærit ergo primo Caius, quomodo Deus qui est super omnia, id est, in esse,

SED VIDETUR, quod objectio Caii procedat :

  1. Eorum enim quæ sunt in una coordinatione, est tantum unum primum principium : sed principalis bonitas vel deitas dicit primum principium in genere bonorum et deificatione : ergo est una principalis bonitas tantum : si ergo Deus est principalis deitas et super principalem deitatem, videtur quod sit super seipsum.

  2. Ad idem, Principalis deitas est, qua omnes deificati deificantur : sed, sicut

<--- Page Split --->

dicit Hugo de sancto Victore, « Deus dei- « ficat et beatificat omnes seipso, et non « alio : » ergo si est super principalem deitatem, Deus erit supra seipsum.

  1. Præterea, Ipse idem Magister Hugo ponit exemplum de ferro ignito : quod sicut nihil aliud est simile igni nisi per ignem, ita deificati per nihil aliud sunt similes Deo quam per ipsum Deum : sed id quod assimilat Deo, est principium deificationis : ergo tantum Deus est principalis deitas, et sic idem quod prius.

EXPOSITIO TEXTUS.

Si deitatem, etc.

Si dicatur, quod aliquid aliud est deificans sicut dispositiones. Contra :

  1. Omnis dispositio disponit ad aliquid aliud: sed nullum tale est ultimum : ergo illud non erit ultimum et principale deificans, sed tantum Deus.

  2. Præterea, Apostolus dicit, I ad Cor. xv, 28, quod erit Deus omnia in omnibus : et sic verum videtur, quod per se beatificat ipsos beatos : et sic idem quod prius.

Sed dicendum, quod aliquid est principium deificationis dupliciter, scilicet effective, et sic solus Deus est principium deificans : est etiam aliud deificans formaliter, sicut ipsa participatio deitatis assimilans Deo, vel per gratiam, vel per gloriam, et hoc est aliud quam Deus. Si igitur thearchia dicatur principium deificans effective, sic Deus non est super thearchiam, sed solum super thearchiam quae est principium formaliter beatificans : et secundum hoc procedit solutio Dionysii : et per hoc patet solutio ad omnia objecta.

Dicit ergo, quod cum Deus dicitur esse super omnem bonitatem et deitatem, si intellexeris bonitatem et deitatem, id quod est usus benefiei et deieiei doni, id est, ipsam participationem divini muneris, qua formaliter efficiuntur dii et boni : et sic intelliges per eamdem imitationem ipsius superdei et superboni non imitabilis, id est, naturam ipsam formalem quam imitamur, secundum quam effieimur formaliter boni, et deificamur, nullum accidet inconveniens, supponendum est. Et hoc probat : quia cum ipse Deus excedat omne principium, erit etiam super bonitatem et deitatem formalem, quae dicuntur principalitatis nomine in quantum sunt principia formalia : et hoc convenit, quia cum ipse non sit perfecte capacitibilis, vel comprehensibilis, neque imitabilis, excedit omnes participationes imitantium ipsum : et haec sunt formalis deitas et formalis bonitas. Unde per ista patet, quod pars in qua solvit, dividitur in duas, scilicet in solutionem, et in probationem, quae probatio incipit, ibi, Etenim si hoc principium, etc. Et littera per se plana est.

<--- Page Split --->