EPISTOLA IV

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Eidem Caio monacho.

Eidem Caio.

SYNOPSIS EPISTOLE :

Quod Christus et verus homo fuerit, et simul supernaturali ratione naturam humanam assumpserit Deus homo.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quomodo dicis, Jesus qui est super omnia omnibus est hominibus substantialiter ordinatus. Non enim sicut causa hominum hic dicitur homo, sed sicut ipse secundum substantiam totam vere homo existens.

Quomodo, inquis, Jesus, cum sit omnibus superior, caeteris hominibus substantialiter aggregatus est? Non utique ut auctor hominum, hoc loco homo dicitur, sed in quantum est revera homo, secundum totam hominis substantiam. Nos autem Jesum non

<--- Page Split --->

Nos autem Jesum non humane diffinimus (neque enim homo est tantum, neque supersubstantialiter secundum quod homo tantum): sed secundum quod homo vere qui differenter est amator hominum super homines, et secundum homines ex substantia hominum, qui est supersubstantialis substantia factus. Est autem nihil minus supersubstantialitate superplenus, qui semper est supersubstantialis, videlicet hujus abundantia : et ad substantiam vere veniens, super substantiam est substantia factus, et super hominem operatur ea quae sunt hominis. Et monstrat Virgo supernaturaliter concipiens : et aqua instabilis, materialium et terrenorum pedum sustinens gravitatem,et non succedens, sed supernaturali virtute ad indiflusum consistens. Quid quidem aliquis reliqua existentia multa pertranseat? per quae divinius videns, super mentem cognoscit et ea quae sunt in benignitate Jesu affirmata, virtutem excedentis negationis habentia. Etenim, ut colligentes dicamus, neque homo erat, non sicut non homo, sed sicut ex hominibus ultra homines et supra hominem vere homo factus. Et reliquum non secundum Deum divina faciens, non humana secundum hominem, sed Deo homine facto, nova quadam Dei et hominis operatione nobis conversatus.

humanitus definimus, neque enim ille homo tantum est (quia nequaquam suprasubstantialis existeret, si solus homo foret) ; sed revera homo praecipuo quodam hominum amore captus supra homines, et secundum homines, ex hominum substantia, cum supra substantiam existeret, substantiam assumpsit. Verumtamen suprasubstantialitate supra modum plenus est, ut qui semper supra substantiam sit, abundantia quadam suprasubstantialitatis ; etiam ad substantiam vere veniens supra substantiam substantiatus est, et supra hominum conditionem gessit ea quae sunt hominis. Quod declarat et Virgo quae supra naturam parit : et aqua profluens, quae pedum ex materia terraque concretorum gravitatem sustinet, neque cedit ; sed virtute supernaturali, sine diffusione subsistit. Quid vero caetera, quae valde multa, quis memoret? in quae si divinus quispiam intueatur, supra mentem etiam cognoscet ea quae de humanitate Jesu affirmantur, excellentis quoque negationis virtutem continere. Nam, ut summatim dicamus, ne homo quidem erat, non quod non esset homo, sed quod ex hominibus natus, homines longe superaret, et supra hominem vere homo factus sit. Caeterum divina non qua Deus patrabat, neque humana quatenus homo gerebat ; sed quatenus erat Deus et homo, novam quamdam nobiscum conversando deivirilem operationem exhibebat.

<--- Page Split --->

aliquis dicere, quod dicitur homo, quia est causa hominum, et ideo non est coordinatus hominibus nisi sicut causa, et sic est super omnia : sed hoc dicit esse falsum : quia non dicitur homo propter hoc quod sit causa hominum, eo quod sic etiam diceretur lapis : sed quia est vere homo habens totam substantiam humanam, id est, carnem et animam. Potest etiam intelligi, quod haec verba sint objicientis, qui removet hanc solutionem.

Deinde ponit veram solutionem : et primo ponit eam, secundo probat, ibi, 'Et monstrat Virgo, etc. Est ergo solutio sua, quod Deus non est tantum homo, sed homo et Deus : et in quantum Deus est super omnia, in quantum homo est coordinatus hominibus.

Primo ergo ponit hanc solutionem : secundo ostendit quod in humanitate sua, est super homines, ibi, Videlicet hujus abundantia, etc.

DUBIA.

AD EVIDENTIAM eorum quæ dicuntur in littera, quæruntur hic duo :

Primo, Utrum Christus secundum humanitatem sit ejusdem rationis cum aliis hominibus et coordinatus eis?

Secundo, Qualiter dicatur Deus factus homo?

CIRCA primum sic proceditur.

  1. Videtur, quod non sit coordinatus Dut aliis : quæcumque enim sunt coordinata, communicant in aliqua natura communi, quæ invenitur in utroque : sed sicut

Quomodo dicis, Jesus qui est super omnia, etc.

In hac quarta epistola, respondet Dionysius quaestioni Caii de ipso Christo incarnato, qui est terminus incarnationis : et ista quaestio oritur ex verbis Dionysii in libro de Divinis hypotyposibus, vel de Divinis nominibus, cap. II, ubi dixit, quod « Christus secundum quod homo « coordinatus est nobis. » Contra hoc objicit Caius : quia quod est super omnes homines, non est coordinatus hominibus : sed Christus est super omnia, sicut dicitur, Joan. 111, 31 : Qui de cœlo venit, super omnes est : ergo non est coordinatus hominibus.

Et huic quaestioni respondere intendit in hac epistola : unde dividitur in duas partes. In prima movet quaestionem : in secunda ponit solutionem, ibi, Non enim sicut causa, etc.

Quærit ergo primo Caius, Quomodo, o Dionysi, dicis, quod Jesus qui est super omnia, ut in Evangelio legitur, est ordinatus omnibus hominibus substantialiter, id est, secundum substantiam vel naturam assumptam.

Deinde solvit, et primo movet falsam solutionem, secundo ponit veram, ibi, Nos autem Jesum, etc. Posset autem

<--- Page Split --->

dicit Damascenus, « In Domino Jesu « Christo non est communem speciem « accipere : » ergo ipse non est coordinatus aliis hominibus.

  1. Ad idem, Quidquid coordinatur his quæ sunt in aliqua specie, recipit differentiam speciei : sed, sicut dicit in littera, Jesum non diffinimus humane : ergo non coordinatur aliis hominibus.

  2. Ad idem, Coordinatio aliquorum ad invicem fit gratia naturae : sed in Christo non fuit tantum natura humana, sed et divina quæ exaltavit humanam : ergo ipse non est coordinatus aliis.

  3. Ad idem, Quæ univocantur in una forma, secundum propagationem ab uno principio habent illam formam : propter quod stellæ non sunt ejusdem speciei : sed Christus non accepit naturam per actionem principii a quo propagantur alii homines, quia non est conceptus ex semine : ergo natura humana in ipso non est unius speciei vel rationis cum aliis hominibus.

  4. Ad idem, « Omnis natura habet « propriam operationem, » sicut dicit Philosophus : quod ergo non habet operationem unius rationis, non habet naturam unius rationis : sed Christus operabatur humana super hominem, ut dicitur hic in littera : ergo Christus non habuit naturam humanam unius rationis cum aliis hominibus.

Sed dicendum, quod Christus fuit verus homo, et ejusdem speciei cujus nos sumus.

Ad primum dicendum quod communis species potest considerari dupliciter, aut quantum ad naturam, aut quantum ad hypostases. Quantum ad naturam dicitur communis species secundum quod terminat omnia principia naturalia in unam formam totius, et sic non fuit accipere communem speciem in Christo : quia oportuisset quod una forma terminasset utramque naturam in Christo, et quod utraque fuisset in potentia respectu illius. Quantum autem ad hypostases di-

citur communis species secundum habitum prædicationis, et hoc modo fuit communis species in Christo : quia sic univoce prædicatur de ipso et de Petro et Martino : quia compositionem animæ et corporis consequitur in ipso natura humana, sicut in aliis.

Ad secundum dicendum, quod littera legenda est cum præcisione, id est, non humane tantum diffinitur, quia est Deus et homo : unde alia translatio habet, « segregamus, » quasi separando unionem naturarem in persona una.

Ad tertium dicendum, quod natura humana secundum quod in se consideratur, est unius rationis in Christo et in aliis : sed secundum quod circumincedunt eam proprietates divinae propter unionem ejus, communicant sibi prædicata sua, ita quod id quod potest dici de homine, possit dici de Deo, et e converso sine confusione naturarum, et secundum hoc non coordinatur aliis, sed est supra.

Ad quartum dicendum, quod illa ratio bene procedit in naturalibus, in quibus agentia sunt determinate virtutis ad inducendam hanc formam et non aliam : unde per accidens consideratur unitas agentis ad univocationem in quantum consequitur ex ea unitas formæ et naturæ, quæ per se facit univocationem. Unde si ars posset inducere formam humanam veram, nihilominus ille diceretur univoco homo cum aliis qui a natura producti essent : et sic dicimus Christum operatione divina habuisse naturam humanam ejusdem rationis cum aliis hominibus qui generantur ex semine.

Ad quintum dicendum, quod hoc, quod Christus in humanis operabatur supra hominem, erat ex hoc quod circumincedebant naturam humanam proprietates divinae, et sic erat supra hominem.

Circa secundum sic proceditur.

  1. Videtur quod hoc sit falsum, « Deus « factus est homo. » Omne enim factum Dubium 2.

<--- Page Split --->

est terminus alicujus fieri : sed Deo non convenit aliquod fieri : quia omne quod fit, est imperfectum et in potentia ad suum fieri : ergo Deo non convenit factum esse, et sic non est factus homo.

  1. Ad idem, Quod dicitur aqua facta vinum, oportet quod aqua subjecta sit ipsi fieri, et quod succedant sibi in ipsa formæ contrariæ : sed hoc non potest dici de Deo, quia nullius rei subjectum est : ergo non potest dici, quod sit factus homo.

  2. Præterea, Cum dicitur, « Deus fa- « ctus est homo, » ly Deus aut stat pro natura divina, aut pro supposito, aut pro natura in supposito. Si pro natura, tunc esset subjectum factionis, quod non potest esse. Similiter propter idem inconveniens non potest stare pro supposito, nec pro natura divina in supposito : sed nec pro natura humana in supposito divino, quia ipsa est terminus fieri, et idem non potest esse subjectum fieri et terminus : ergo videtur quod hæc propositio omnibus modis sit falsa.

  3. Præterea, Omne quod dicitur fieri, mutatur de forma in formam : sed hoc Deo non convenit : ergo non potest dici factus homo.

Si dicas, quod locutio est convertenda, ut intelligatur, Deus factus homo, quia homo factus est Deus. Contra :

  1. Omne quod fit aliquid, ipsum erat ante factionem : sicut si aqua fit vinum, prius erat aqua : sed Christus non fuit homo ante unionem : ergo non potest dici, quod sit factus Deus.

  2. Præterea, Idem non est subjectum factionis et terminus : sed homo est terminus istius factionis : ergo non est subjectum, quod tamen significatur in locutione, cum dicitur, « homo factus est Deus. »

Si dicatur, sicut quidam dixerunt, quod hæc est impropria, « Deus est fa-

ctus homo, » vel e converso, sed quod est resolvenda hoc modo, « Deus factus est homo, » id est, factum est quod Deus esset homo. Sed contra : In qualibet factione oportet invenire aliquod factum quod sit subjectum factionis, et sic redibit eadem difficultas.

Sed dicendum, quod utraque est vera, et « Deus factus est homo, » et « homo factus est Deus. » Et si quæratur quo factus est, dicendum quod unione : sicut enim probatum est in prima philosophia, « fieri est terminus motus : » motus autem in philosophia dicitur dupliciter, scilicet proprie, et sic est in tribus generibus, quorum est motus per se. Dicitur etiam motus communiter, et sic est in omnibus generibus, quia in omnibus est motus per accidens, ut dicitur in quinto Physicorum, quia res cujuslibet generis nascitur ex motu, vel per se, vel per accidens : sic enim dicimus esse motum in genere, quando est ad rem illius generis : quia in motu oportet, quod sit illud ad quod est influxus, et sic in relatione est motus.

Dicimus ergo, quod fieri, quod importatur in hoc quod dicitur, « Deus factus, » non est terminus motus per se et proprie dicti, sed motus communiter accepti : potest enim hic motus esse in relatione, et hunc motum dicit unio, cujus terminus est unitum esse : secundum hoc enim dicitur Deus factus homo, quia natura humana unita est vel associata divinæ, vel e converso. Nec oportet, quod fieri illius præcedat factum esse tempore, sed natura tantum, etiamsi esset terminus motus per se, quia fieri in generabilibus etiam est in instanti. Iste autem motus non ponit aliquam transmutajonem in Deo, sed in humana natura, quæ decisione a reliqua carne Virginis et operatione Spiritus sancti formata est : tamen ex istis mutationibus non relinque-

<--- Page Split --->

retur natura unionis, nisi ipsa divina natura associaret se humanae quae elevatur ad unionem in persona divina, natura divina semper similiter se habente. Contingit enim innasci relationem in uno extremorum sine sui mutatione, sed tantum per mutationem alterius : et tunc in illo erit relatio quaedam tantum rationis, in altero autem erit realis. Et sic dicimus, quod relatio unionis in natura divina est rationis tantum, in humana autem est realis relatio. Et per hoc patet solutio ad omnia objecta quae procedunt de fieri quod est terminus motus per se.

eminentia, qui est semper supersubstantialis, id est, qui numquam desiit esse Deus.

Deinde ostendit, quod in humanis est super homines non tantum in quantum Deus, dicens : Abundantia quae est videlicet hujus, scilicet divinitatis, id est, ex redundantia plenitudinis divinitatis in humanam naturam, vere veniens factus est substantia,id est, hypostasis humanae naturae, super substantiam, id est, eminens aliis qui sunt ejusdem naturae, et operatur ea quae sunt hominis super hominem, in quantum in operatione humana operatur etiam virtus divina : quamvis enim distinctae sint operationes sicut et naturae, tamen circumincedunt se.

Deinde probat tribus argumentis, quod in humanis sit super hominem. Primum est ex partu Virginis, Secundum ex ambulatione super aquas, ibi, Et aqua instabilis,etc. Tertium communiter ex omnibus operibus ipsius, ibi, Quid quidem aliquis, etc.

EXPOSITIO TEXTUS.

Nos autem Jesum, etc.

Littera sic exponitur : Nos autem non diffinimus Jesum humane tantum, neque enim est homo tantum, neque tantum supersubstantialiter, id est, Deus secundum quod homo, ita scilicet quod dicat unitatem suppositi et non commixtionem naturae, sed est vere homo, quia amator hominum, id est, ex amore quem habuit ad homines, differenter est super homines et secundum homines, id est, in specie naturae coordinatus, qui est supersubstantialis, id est, Deus, et secundum hoc super homines. Et quamvis sit factus homo, est autem superplenus supersubstantialitate, id est,

DUBIUM.

AD EVIDENTIAM primae partis quaeritur, utrum Beata Virgo naturaliter genuerit Christum ?

  1. Et videtur, quod sic : quod enim habet virtutem fecundativam, generat

<--- Page Split --->

naturaliter t : sed Spiritus sanctus (ut dicit Damascenus) dedit Virgini virtutem fecundativam et verbi generativam : ergo ipsa naturaliter genuit.

  1. Ad idem, Quamvis caecus miraculose accipiat visum, tamen postea habens visum, naturaliter videt : sed sicut visus est principium videndi, ita potentia generativa quae data est Virgini, est principium generandi : ergo ipsa naturaliter genuit Christum.

  2. Item, Ad hoc quod mater concipiat naturaliter et gignat filium, non exigitur nisi quod virtus generativa ipsius excitetur : sed virtus generativa Virginis fuit excitata per operationem Spiritus sancti : ergo naturaliter genuit.

  3. Ad idem, Mater non dicitur nisi quia genuit : sed Virgo naturaliter est mater, quia Christus naturaliter est filius hominis et filius Dei : ergo naturaliter genuit.

ammeliorationem conceptus propter dispositionem matricis, sicut dicit Avicenna in libro de Diluvii : tota autem actio est in semine maris qui dat animam sensibilem.

Ad secundum dicendum, quod illud non est simile nisi in caeco maneret cacitas : sic enim totus actus est miraculosus.

Ad tertium dicendum, quod a gratia collatum est Virgini, ut naturaliter esset mater Christi, ut patet ex prædictis.

Ad quartum dicendum, quod sicut aliquid potest moveri per se in loco, cum non sit in loco nisi per accidens, sicut cælum, ita potest esse mater naturaliter, quæ non generat naturaliter : quia ad hoc quod sit mater naturaliter, non oportet quod habeat in se nisi dispositiones passivas, ut dictum est, et hoc fuit in Beata Virgine perfecte.

Ad oppositum :

  1. Omnis operatio quae egreditur ab aliquo, manente impedimento illius operationis, est supra naturam, sicut si cæcus manens cæcus videat : sed virginitas quæ semper mansit in Virgine, est impedimentum conceptionis : ergo non concepit naturaliter, sed supernaturaliter.

  2. Ad idem, Operatio naturalis dicitur, quæ est ex principio activo naturali : sed principium activum generationis in animalibus est in semine maris et non in matre : cum ergo Christus non fuerit conceptus ex semine maris, sed ab agente supernaturali, sua conceptio fuit supernaturalis, et nativitas.

Unde dicit :

EXPOSITIO TEXTUS.

Et monstrat Virgo, etc.

Et hoc quidem concedendum est, et contrarium pro haeresi habendum.

Unde ad primum dicendum, quod Spiritus sanctus dedit Virgini virtutem feccundativam, quae est matris, cujus est tantum ministrare materiam et facere

Virgo sbernaturaliter mönstrat, quod humana sunt in Christo superminenter : quod enim concipiatur, ex natura humana est, sed quod ex Virgine virtute divina, est super naturam.

<--- Page Split --->

Deinde ponit secundum argumentum ad idem, dicens : Et monstrat idem aqua instabilis secundum suam naturam, quia non continetur terminis propriis : sustinens gravitatem pedum Christi super ipsam ambulantis, materialium et terrenorum, quia ejusdem compositionis sicut in nobis : et aqua, dico, non succedens, id est, non diffusa in seipsam, sed consistens ad indiffusum supernaturali virtute, id est, virtute divina : quod enim ambulavit, humanum fuit : sed quod sibi ambulanti aqua substitit, divinum fuit et supra naturam. Et sic patet, quod in humanis operatus est supra naturam nostram humanam virtute divina : unde operatio sua dicitur theandrica, quasi divina, sicut dixit saepe Dionysius in Ecclesiastica hierarchia.

Vigilia : sed Christus habuit actionem dotis agilitatis cum ambulavit super aquas : ergo habuit et dotem.

  1. Praeterea, Sicut dicit quaedam Glossa super Matth. xvn, 1 et seq. : Christus venit docere beatitudinem corporis : sed non potuit docere nisi in seipso exhiberet : ergo videtur, quid ipse dotes assumpserit.

Ad oppositum :

  1. Corpori habenti dotem agilitatis naturale est ambulare super aquas : sed illa ambulatio fuit supernaturalis, ut hic dicitur : ergo Christus non habuit dotem agilitatis.

  2. Praeterea, Si Christus habuisset dotem, fuisset hoc ex operatione dotis : ergo per hoc non probaretur quod esset divinum, sicut dicitur hic, cum alii habentes dotem possint idem facere, et non sicut uniti divinitati.

DUBIUM.

Ad EVIDENTIAM autem quaeritur, utrum Christus habuerit dotem agilitatis ?

  1. Et videtur, quod sic : Hugo enim de Sancto Victore dicit, quod « Christus as- « sumpsit ante passionem dotes quando « voluit, sicut dotem claritatis in trans- « figuratione, et dotem subilitatis quan- « do egressus de utero virginali claustra « pudoris incorrupta reliquit, dotem im- « passibilitatis in cena quando corpus « suum discipulis masticandum praebuit « sine sui passione, dotem agilitatis « quando super aquas ambulavit. »

  2. Praeterea, « Cujus est actus, ejus « est potentia et habitus, » sicut dicit Philosophus in principio de Somno et

Sed dicendum, quod quidam dicunt, quod Christus assumpserit dotem agilitatis, quando ambulavit super aquas : sed hoc est manifeste contra Dionysium hic, qui dicit, quod fuit supernaturale et divinum : et ideo dicendum, quod Christus non habuit dotem, sed fuit virtute divina illa talis ambulatio : et concedimus rationes ad hoc.

Ad primum ergo dicendum, quod affirmari potest quod Magister Hugo de Sancto Victore in multis male dixit : si tamen debet in hoc sustineri, tunc dicatur, quod loquitur de usus dotis, et non de habitu.

Ad secundum dicendum, quod licet in Christo fuerit operatio dotis, non tamen fuit per modum quo est a dote, sed operatione divina, et ideo non sequitur, quod habuerit dotem, sicut aliquis caste operatur qui non habet habitum castitatis, quia non operatur sicut castus.

Ad tertium dicendum, quod futura beatitudo maxime docetur per miraculi : et ideo decentius fuit, quod doceret miraculose ambulando super aquas quam per habitum dotis.

<--- Page Split --->

liter de multis aliis, per quæ si aliquis divinius facta ipsius consideret, et cognoscit cognitione divina, quæ est super mentem, quod illa quæ affirmantur de benignitate, id est, de humanitate Jesu, quam sua benignitate assumpsit, habent virtutem negationum per eminentiam dictarum, sicut dicitur Deus non sapientia, quia est super omnem sapientiam : similiter cum dicitur Jesus non homo, intelligendum est quod non tamquam desit ei humanitas, aut sicut non esset homo, sed quod est ex hominibus habens naturam humanam ultra homines, in quantum natura humana est in ipso elevata super alios, propter unionem ad naturam divinam. Et reliquum : alia translatio, « caeterum, » non faciens divina secundum Deum, tantum, non humana secundum hominem tantum, sed Deo facto homine, nova quadam operatione Dei et hominis, quæ dicitur theandrica, est nobis conversatus, secundum quod naturae circumincedunt se in suis operationibus : et sic non solum est homo super homines, sed et operatur humana super homines.

EXPOSITIO TEXTUS.

Quid quidem aliquis, etc.

H Deinde ostendit hoc communiter per omnes operationes suas dicens : quare notum sermonem, ut pertranseat aliquis, id est, multa de aliis operationibus Christi, in quibus idem apparet, sicut quod tetigit leprosum, humanum fuit, quod vero tangendo sanavit, divinum fuit, et simi-

<--- Page Split --->