EPISTOLA PRIMA.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Caio monacho.

Caio monacho.

SYNOPSIS EPISTOLE :

Docet, illam Dei ignorationem, quam in libro de Mystica theologia supra omnem cognitionem commendat, non privative sed superlate intelligendam esse. Et simul ostendit, omnem notitiam, quam per cognitionem de Deo habemus, ex creaturis accipi.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Tenebræ occultantur lumine, et magis multo lumine : ignorantiam occultant cognitiones, et magis multæ cognitiones.

Tenebræ abolentur lumine, et præsertim copioso lumine; ignorationem abolent cognitiones, præsertim amplæ cognitiones. Hæc superlate et non pri-

<--- Page Split --->

Hæc excessive, sed non secundum privationem accipiens, enuntia supervere, quod latet habentes existens lumen et existentium cognitionem, secundum Deum ignorantia: et suppositæ ipsius tenebræ et cooperiuntur omni lumini, et absconduntur omni cognitioni. Et si aliquis videns Deum, intellexerit quod vidit, non ipsum vidit, sed aliquid eorum quæ sunt ejus, quæ existunt et cognoscuntur : ipse autem super mentem et super substantiam supercollocatus, in ipso universaliter non cognosci neque esse, et esse supersubstantialiter et super mentem cognoscitur. Et secundum melius perfecta ignorantia, cognitio est ejus qui est super omnia quæ cognoscuntur.

vanter accipiens, plus quam vere enuntia, quod sui possessores verum lumen, et rerum cognitionem, latet ignoratio illa quæ est secundum Deum ; et tenebræ ejus supereminentes omni quoque lumini occultuntur, omnem abscondunt cognitionem. Et si quis, viso Deo, cognovit id quod vidit, nequaquam ipsum vidit, sed aliquid e rebus ejus quæ exsistunt et cognoscuntur ; ipse autem supra mentem et substantiam constanter manens, per hanc ipsam cognitionis et essentiae negotionem et supra substantiam exsistit, et supra mentem cognoscitur. Et illa perfectissima in bonam partem ignoratio, notitia est ejus qui est supra omnia quæ in cognitionem cadunt.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

A In hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me (Jerem. ix, 24). Ex verbis istis sumi potest occasio scribendi istas epistolas quas Dionysius scribit Caio monacho. Iste enim Caius, ut dicit Commentator, fuit cui Joannes etiam Evangelista tertiam suam Canonicam scripsit: ex quo datur intelligi, quod fuit quidam a principio hospes sanctorum, et postmodum in virtute crescens factus est monachus. Dicitur autem monachus sicut in cap. VI Ecclesiasticae hierarchia 1

dictum est, « unius custos », scilicet Dei: quia a rebus mundanis divisus et saecularibus curis et carnalibus desideriis, se Deo custodiebat, et Deum sibi, quasi id in quo solum gloriabatur. Custodire autem Deum est dupliciter, et secundum esse et secundum scire, ut scilicet in supereminentia esse ipsius, gloriam quis habeat, et in cognitione ipsius. Cognitio autem Dei est vel in se, vel in natura humana assumpta, quod etiam potest significari in auctoritate dicta : quia scientia cum sit de intellectualibus, potest referri ad cognitionem Dei in se : notitia autem nostra est de sensibilibus : et ideo id quod dicit nosse, potest referri ad cognitionem deitatis in natura humana sensibili assumpta, secundum quod visibilis mundo apparuit.

Et quia Caius iste vere monachus in Deo tantum gloriam habebat, quasi verus Dei custos, de esse Dei et ejus notitia quaesivit, cujus quaestionibus respon-

<--- Page Split --->

det Dionysius in quatuor epistolis : quaestionibus enim de Deo in se factis respondet in prima parte, quae continet duas epistolas : quaestiones vero de divinitate in humanitate, in secunda parte determinat, quae incipit ibi (epist. III), Subito est quod est praeter spem, etc.

Prima pars dividitur in duas epistolas, in quarum prima respondet quaestioni illius de cognitione divina, in secunda, quaestioni de esse divino, ibi (epist. II), Quomodo quidem est super omnia, etc.

Prima epistola dividitur in duas partes. In prima parte ponitur epistola Caii, in secunda, responsio Dionysii, ibi, Haec excessive, etc.

Occasionatur autem quaestio istius Caii ex dictis Dionysii in libro de mystica Theologia : dixerat enim ita Dionysius, quod « cum maxime proficimus in divi- « na cognitione, intramus in quasdam « tenebras, quibus nobis occultatur idip- « sum quod est.» Contra hoc objicit Caius, sic quaerens : Luminis est destruere tenebras, sed et majoris luminis, magis destruere : sed cognitio est quoddam lumen spirituale, ignorantia autem tenebrae : ergo cognitio destruit ignorantiam, et plures cognitiones magis destruunt : ergo secundum quod plus cognoscimus de Deo, minus invenimus de ignorantia et tenebris.

Sciendum autem, quod alia littera habet « quid », quod est signum interrogationis : et tunc legetur sic littera : Quid est quod dicis, nonne tenebra occultantur lumine, id est, destruuntur, etc.: ergo ignorantiam Dei cognitiones occultant, id est, destruunt, etc. Secunda autem ista translatio legatur remissive, et distinguatur tamen in positionem, et conclusionem.

ET ADHUC objicitur de quaestione Caii.

  1. Joan. 1, 3, dicitur : Lux in tenebris lucet, supple, Christus, ad destructionem tenebrarum : sed « simpliciter « sequitur ad simpliciter, et magis ad « magis, et maxime ad maxime, » ut dicit Philosophus : ergo multiplicato lumine multiplicatur destructio tenebrarum, et ita multiplicatis negationibus de Deo per accessum in ipsum imminuntur tenebrae, et in perfecta unitione penitus annulantur.

  2. Ad idem, Sicut dicit Avicenna, « Unum oppositorum non juvat aliud ad esse : » tenebra autem et lumen, sive ignorantia et cognitio sunt opposita : ergo ex multitudine luminis vel cognitionis non confortantur tenebra vel ignorantia.

  3. Ad idem, In multiplicatione luminis multiplicatur virtus ejus : sed virtus luminis est pellere tenebras : ergo multiplicato lumine magis poterit super tenebras, et sic idem quod prius.

  4. Ad idem, Quæ est proportio luminis corporalis ad tenebras corporales, eadem est proportio luminis spiritualis ad spirituales tenebras : sed corporale lumen multiplicatum magis destruit tenebras : ergo et cognitiones multiplicatae magis destruunt ignorantiam, et hoc est exemplum suum, per quod exemplum corporalis luminis concludit de spirituali.

<--- Page Split --->

Sed ad hoc dicendum est, sicut dicit ipse Dionysius, quod tenebræ causantur dupliciter: aut ex defectu luminis, et sic verum est quod multiplicato lumine attenuantur tenebræ: sed quando tenebræ causantur ex abundantia luminis et per excessum super virtutem cognoscitivam: et tunc quanto majus est lumen, tanto magis multiplicantur tenebræ: ex lumine enim divino obtenebratur oculus, sicut ex lumine solis: similiter quanto majorem ignorantiam habemus de Deo, tanto magis cognoscimus eminentiam ipsius super nos, et sic magis invenimus intellectum nostrum deficere a comprehensione Dei. Unde dicit Gregorius, quod « tunc magis se æstimat longe a Deo, quando sibi magis prope est. » Et per hoc patet solutio ad primum : quia lumen dissipat tenebras, quando na- scuntur ex defectu luminis.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Deinde solvit et ponit solutionem quæ modo dicta est: dividitur autem in duas partes. In prima solvit, in secunda confirmat solutionem per experimentum, ibi, Et si aliquis videns Deum, etc.

Ad secundum dicendum, quod oppositum non conducitur a suo opposito ad esse per se, sed per accidens, sicut dicit Philosophus in VIII Physicorum quod « frigidum calefacit quodammodo cor- « pus quod ambit, in quantum constrin- « gendo poros, includit intus calorem, et « sic calor multiplicatur, cum non possit « exire : similiter et calidum per accidens « juvat ad majorem infrigidationem, in « quantum patefacit meatus, et frigus « vehementius intrat : propter quod aqua « calefacta citius congelatur, et in æstate « fiunt majores grandines ». Similiter multum lumen inducit per accidens tenebras, in quantum excedit proportionem videntis. Et per hoc patet solutio ad duo alia.

Dicit ergo primo : O Caii, tu accipiens hæc excessive, sed non secundum privationem, id est, si accipis. tenebras quæ causantur ex excessu et non ex defectu luminis, enuntia, id est, dicere potes sine impedimento posita objectionis, quod lumen divinum supervere existens, id est, omnem veritatem superans, latet habentes, et ignorantia secundum Deum, id est, Dei quæ causatur in nobis ex abundantia sui luminis, latet habentes cognitionem existentium proportionatam eis, et tenebræ ipsius, scilicet Dei, superposita, id est, ex eminentia ipsius in nostro intellectu relictae, et cooperiuntur omni lumini, id est, nullum lumen sufficit ad palpandas eas, et ideo absconduntur omni cognitioni.

<--- Page Split --->

« juvenis : » cum igitur intellectus Angeli nullo modo sint obligati ad materiam, videtur quod non accidat eis victoria vel debilitas ex abundantia luminis divini.

  1. Ad idem, « Quod maxime mani- « festa sint nobis ignota (ut dicit Philo- « sophus) 2 non contingit ex parte ipso- « rum, cum ipsa sint in se maxime nota, « sed ex adjunctis, quia scilicet accipiun- « tur in - intellectu nostro cum continuo « et tempore : » sed intellectus angelicus non accipit cum continuo et tempore, et non accipit neque a sensibus neque ab imaginatione : ergo manifestissima natuturæ quæ sunt divina, non erunt eis aliquo modo tenebrosa.

Hic quaeritur : Si ex abundantia divini luminis relinquantur tenebræ in intellectu nostro, et utrum hoc etiam sit verum in intellectibus Angelorum. Et videtur, quod non.

  1. Ex abundantia luminis non relinquuntur tenebræ, nisi propter victoriam objecti super potentiam visivam, sive visu interiori, aut exteriori : sed potentia omnibus modis separata non vincitur ab objecto, quia victoria talis non fit nisi in quantum objectum excellens solvit harmoniam quæ est in organo : intellectus autem angelicus, non utitur organis, neque secundum se, sicut virtutes sensitivæ neque quantum ad virtutem a qua accipit, sicut intellectus noster, qui accipit a virtutibus affixis organis, ex qua parte accidit sibi fatigatio in sua operatione : ergo in intellectu Angeli non relinquuntur tenebræ ex abundantia divini luminis.

  2. Ad idem, Quorum est symbolum, facilis est transitus et unio : sed intellectus separatus omnino, sicut intellectus Angeli, habet convenientiam symbolorum cum Deo, in hoc quod uterque separatus est : ergo potest maxime Deo uniri : sed tenebræ non proveniunt ex abundanti lumine nisi propter defectum participationis vel unionis : ergo intellectus angelicus non habet tenebras ex abundantia divini luminis.

Ad oppositum :

  1. Illud quod est connaturale alicui, numquam aufertur, quantumcumque res illa perficiatur, quia natura substat perfectioni : sed lumen intellectus angelici quo constituitur in esse intellectuali, est sibi naturale : ergo quantumcumque illuminetur, semper sub illo videbit quidquid videbit : hoc autem constat quod est deficientius quam lumen divinum : cum igitur majus lumen non manifestetur perfecte in minori, videtur quod intellectus angelicus sit. aliquis intellectus terminatus, et quantumcumque perficiatur per gratiam vel gloriam, numquam lumen divinum perfecte inspiciet, et sic

<--- Page Split --->

semper relinquetur ignorantiae tenebrositas.

  1. Ad idem. Secundum proportionem luminis est proportio visus in claritate : unde in lumine candela non ita clare videtur res sicut in lumine solis : sed lumen naturale intellectus angelici vel cujuscumque alterius creati, a quo numquam absolvitur, est minus quam lumen divinum in infinitum : ergo quilibet intellectus creatus in infinitum distat a limpiditate qua Deus suo lumine clare se videt, et sic quod prius.

  2. Praeterea, Videmus in eclipsibus, quod propter minorationem luminis videntur res minoris claritatis, et sic alba videntur pallida, et similiter in lumine luna e a qua in lumine solis videntur alba : ergo intellectus creatus numquam limpide etiam videbit claritatem divini luminis, sed in quadam obscuritate propter defectum sui luminis naturalis.

Ad quartum dicendum, quod quamvis intellectus angelicus sit separatus, tamen non dicitur habere symbolum ad ipsum Deum, quia non habet aliquam proportionem ad ipsum.

EXPOSITIO TEXTUS.

Et si aliquis videns Deum, etc.

Et hoc concedimus, et rationes ad hoc concedimus.

Ad primum vero dicendum, quod cum objectum sit proportionatum alicui potentia, Deus non potest dici proprie objectum intellectus creati : non enim est possibile alicui intellectui, quod recipiat in se formam ipsius, et ideo quilibet intellectus creatus deficit a cognitione perfecta ipsius. Quod autem objicit, quod illud quod non habet harmoniám, non vincitur objecto : dicendum quod vetum est de victoria dissolutionis proportionis organorum sensuum, sed intellectus Angeli non corrumpitur lumine divino : sed vincitur, quia deficit a comprehensione tanta claritatis. Et similiter dicendum etiam ad secundum.

Ad tertium dicendum, quod manifesta naturae dicuntur a Philosopho principia entium, quae sunt inter nos, et habent proportionem ad lumen intellectus : unde in eis non causatur tenebrositas ex eminentia, sicut est in divina cognitione, sed tantum ex adjunctis, ut dictum est ; et ideo non est simile.

Deinde confirmat solutionem suam per experimentum videntium Deum, dicens quod et si aliquis videns quidem Deum, intellexit quod vidit, non ipsum scilicet Deum, vidit, sed aliquid eorum, id est, de numero eorum qua sunt ejus, id est, qua sunt ab ipso, qua existunt et cognoscuntur, id est, qua sunt coordinata aliis existentibus et cognoscibilibus.

<--- Page Split --->

DUBIUM.

EXPOSITIO TEXTUS.

Sen cum illud quod est ab ipso, sit effectus ejus, videtur quod Deus non possit in se videri, sed tantum in effectibus suis: et hoc est contra Apostolum, I ad Cor. xiii, 12: Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Et ideo Joan. in canonica sua prima dicit : Videbimus eum sicut est1.

Ad hoc dicendum, quod hoc quod dicitur quod videns Deum non vidit ipsum, intelligendum est secundum aliquid quod est ipsius videntis, vel quia non determinate, sed tantum confuse et deficienter, ut dictum est : et hoc est verum tam in via quam in patria. Quod vero dicit, sed aliquid eorum quæ sunt ejus, intelligendum est quantum ad principium cognitionis, quæ quidem incipit semper ab aliquo effectu ejus, vel in quo videt sicut in speculo, vel sub quo videt sicut sub lumine : sed intellectus figitur in ipso Deo sicut in termino visionis : quia intellectus accipiens effectus ejus, profundat se in ipso, et videt ipsum Deum.

Unde subdit :

Ipse autem super mentem, etc.

Ipse autem, Deus scilicet, supercollocatus super mentem et super substantiam, quia non coordinatus existentibus, neque cognoscibilibus, in ipso universaliter non cognosci, neque esse, id est, ex hoc ipso quod non perfecte cognoscitur neque secundum aliquem modum aliorum cognoscitur, super mentem, id est, sicut supra mentem existens, et ex hoc quod non habet esse per modum aliorum, supersubstantialiter, id est, super omne esse. Quasi dicat : Non negatur ab eo esse et cognosci propter suum defectum, sed propter eminentiam.

Et perfecta ignorantia secundum melius, id est, in hoc quod aliquis cognoscit se proficere et deficere a comprehensione ejus propter sui melioritatem, est cognitio ejus quæ est super omnia quæ cognoscuntur, scilicet Dei. Et sic patet, quod non vult quod nullo modo videatur Deus, sed quod in ipsa sui ignorantia videtur.

<--- Page Split --->