1. Et adducam eos, et habitabunt in medio Jerusalem : et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, in veritate et in justitia.

  2. Hæc dicit Dominus exercituum : Confortentur manus vestræ, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum ædificaretur.

  3. Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces jumentorum erat : neque introeunti, neque exeunti erat pax præ tribulatione : et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum.

  4. Nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum,

  5. Sed semen pacis erit : vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et coeli dabunt. rorem suum : et possidere faciam reliquias populi hujus universa hæc.

  6. Et erit : sicut eratis maledictio in gentibus, domus Juda, et domus Israel, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere, confortentur manus vestræ.

  7. Quia hæc dicit Dominus exercituum : Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus,

  8. Et non sum misertus : sic conversus cogitavi, in diebus istis, ut benefaciam domui Juda et Jerusalem. Nolite timere.

  9. Hæc sunt ergo verba quæ facietis : Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo 1 : veritatem, et judicium pacis judicate in portis vestris.

  10. Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris : et juramentum mendax ne diligatis : omnia enim hæc sunt quæ odi, dicit Dominus.

  11. Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens :

  12. Hæc dicit Dominus exercituum : Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et laetitiam, et in solemnitates præclaras. |Veritatem tantum, et pacem diligite.

  13. Hæc dicit Dominus exercituum : Usquequo veniant populi, et habitent in civitatibus multis :

  14. Et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes : Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quæramus Dominum exercituum : vadam etiam ego.

  15. Et venient populi multi, et gentes robustæ, ad quærendum Dominum exercituum in Jérusalem, et deprecandam faciem Domini.

  16. Hæc dicit Dominus exercituum : In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, dicentes : Ibimus vobiscum, audivimus enim quoniam Deus vobiscum est.

<--- Page Split --->

IN CAPUT VIII ZACHARIAE

tionem, restat ut ostendam amorem, qui altera pars zeli est. Hieronymus: « Quan- « tum prius indignatus sum, quod a mul- « tis amatoribus corrupta, thorum meum « maculaverat : tanto nunc amplius zelo « eam, quia egit pœenitentiam. »

« Et factum est verbum Domini.» Hic tangit promissiones factas vere sanctificatis : et dividitur haec pars in duo, scilicet in praemissam de beneficiis conferendis, et conclusionem deconfortatione ad opus, ibi, y. 9 : « Confortentur manus vestrae. »

In prima tria sunt, scilicet ex quo sicut inclinante faciat bona, et in quibus sint promissa bona, ibi, « Hæc dicit Dominus exercituum : Adhuc habitabunt senes. » Ad hæc tertio, quomodo implebuntur promissa bona, ibi, « Hæc dicit Dominus exercituum : Ecce ego salvabo. »

« Et factum est verbum Domini exercitum, dicens. » Confirmatio est sequentis sermonis, et intelligitur factum ad Zachariam per inspirationem. II Petr. 1, 19 : Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefaciis attendentes.

2 Zelus magnus.

« Hæc dicit Dominus exercituum. » Luce, x, 16 : Qui vos audit, me audit. Zelus sum Sion zelo magno. » Telus est amor boni cum indignatione contrarii. Magnus zelus est nihil relinquens de contrario impunitum, et purgato contrario, nihil relinquens de bonis quod non conferat. Isaie, ix, 7 : Zelus Domini exercituum faciet hoc. « Et indignatione magna zelatus sum eam, » puniens scilicet omnia quae deliquit, et purgans per captivitatem. Proverb. vi, 34 : Zelus et furor viri non par cet in die vindicate. Zachar. 1, 14 et 15 : Zelatus sum Jerusalem, et Sion zelo magno. Et ira magna ego irascor super gentes opulentas. Et ex quo complevi iram per peccati purga-

« Hæc dicit Dominus exercituum : Reversus sum ad Sion. » Osee, xiv, 5 : Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee : quoniam aversus est furor meus ab eis. « Et habitabo in medio Jerusalem, » templo scilicet ædificato, vel in Ecclesia. Joan. xiv, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. « Et vocabitur Jerusalem, » a conversatione civium nominata, « civitas veritatis, » triplicis scilicet, vitæ, justitiæ, judicii et doctrinæ. Isaie, 1, 26 : Post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. « Et mons domus Domini exercituum, » supple vocabitur : « mons sanctificatus. » quadruplici sanctitate, scilicet munditiæ a carnali concupiscentia, virtutis in confirmatione boni operis, spiritualitatis in abjectione appetitus terrenorum, religionis in scientia et custodia divinorum ad cultum Dei pertinentium. « Sanctitas « enim, ut dicit Dionysius, est ab omni « inquinamento libera munditia. » Levit. xix, 2 : Sancti estote : quia ego sanctus sum. Sanctum enim est edicto principis confirmatum. Eccli. xxiv, 16 : Inplenitudine sanctorum detentio mea. Sanctum etiam est idem quod ayoç, hoc est, sine terra, terra enim polluit. Ad Hebr. vn, 26 : Sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus. « Sanctitase tiam est, ut dicit « Philosophus, scire faciens quæ ad « Deum justa. » Sapient. x, 10 : Dedit illi scientiam sanctorum : honestavit illum in laboribus. Mons autem est per eminentiam vitæ intellectus et affectus, domus Domini fide fundata, spe erecta, charitate consummata. Jerem. xxxi, 23 : Benedicta tibi Dominus pulchritudo justitiæ, mons sanctus. Genes. xix,17 : Non

<--- Page Split --->

stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac.

6 Et subdit in quibus bonis sit promissio : « Hæc dicit Dominus exercituum.» Ad Titum, i, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus. « Adhuc habitabunt senes, » non tantum canitie corporis, sed etiam mentis, « et anus, » mulieres scilicet, in quibus defecit lascivia. Tobiae, ii, 17 : Numquam cum ludentibus miscui me : neque cum his, qui in levitate ambulant, participem me præbui. « In plateis Jerusalem, » in omni scilicet latitudine civitatis, vel Ecclesiæ. Sap. iv, 8 et 9 : Senectus enim venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata : cani autem sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata. Sicut dictum est Danieli, xiii, 50, cum esset puer : Sede in medio nostrum, et indica nobis, quia tibi Deus dedit honorem senectutis. « Et viri bæculus in manu ejus. » Hieronymus : « Tanta erit « prosperitas omnium rerum, ut nullo « hoste remanente, uterque sexus usque « ad ultimam ætatem perveniat, et tre- « mentes artus baculo regente susten- « tet. »

mæ, pudicitiam diligentes. Ludentes dicuntur in jucunditate laudis divinæ. Jerem. xxx, 18 et 19 : Ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur. Et egredietur de eis laus, voxque ludentium.

Et respondet objectioni quæ posset fieri, quod tam miseram gentem difficile esset tantum exaltari.

« Hæc dicit Dominus exercituum, » qui omnia potest : « Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi hujus, » qui scilicet omnia secundum humanam infirmitatem judicat, « in diebus illis, » futuræ scilicet prosperitatis. Unde, Isa. xlix, 24, dicit : Numquid tolletur a forti præda ? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ? « Numquid in oculis meis difficile erit, dicit Dominus exercituum ? » Esther, xiii, 9 : Non est qui possit tuæ resistere voluntati. Genes. xviii, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile ? Luc. i, 37 : Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.

Quomodo autem hoc fiat, subdit : « Hæc dicit Dominus exercituum, » qui omnia potest : « Ecce ego salvabo populum meum, » ab hoste scilicet captivante liberabo, et litteraliter et spiritualiter. Jerem. xxxi, 11 : Redemit Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris. « De terra orientis, » hoc est, ab Orientali plaga, « et de terra occasus solis, » hoc est, ab Occidentali plaga. Isa. xlii, 5 et 6 : Ab oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni : Da : et Austro : Noli prohibere. Matth. viii, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac, et Jacob in regno caelorum.

« Et adducam eos » ad patriam scili-

<--- Page Split --->

cet, vel ad fidem. Deuter. xxxii, 12 : Dominus solus dux ejus fuit. Isaïe, lxiii, 14 : Sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriæ. « Et habitabunt in medio Jerusalem, » litteraliter, vel spiritualiter in Ecclesia undique stipati suffragiis Sanctorum: Psal. lxxxiii, 5 : Beati, qui habitant in domo tua, Domine : in sæcula sæculorum laudabunt te. Tobiæ, xiii, 20 : Beatus ero, si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem. « Et erunt mihi in popultum,» obedientem scilicet, « et ego ero eis in Deum, in veritate et in justitia : » in Deum, propitium scilicet, et exaudientem preces eorum. Apocal. xxi, 3 : Ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus.

Et subdit conclusionem ex omnibus his :

« Hæc dicit Dominus exercituum : Confortentur, » supple, ergo, « manus vestræ, » ut scilicet operi Dei fortiter insistatis. Eccle. ix, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare. Ad Hebr. xii, 12 et 13 : Remissas manus, et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris. « Qui auditis in his diebus sermones istos, » de ædificatione scilicet templi, « per os prophetarum, » Aggæi scilicet, et Zachariæ. Lucæ, i, 70 : Sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt. Prophetarum ejus. « In die qua fundata est domus Domini exercituum. » In die enim illo, secundo anno Darii, prophetae prophetabant. Matth. vii, 24 : Assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram. Locuti sunt, inquam, Prophetae, « ut templum ædificaretur, » supple, velociter. Jerem. xlviii, 10 : Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter. Prov. xxii, 29 : Vidisti virum velocem in opere suo ? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.

Et ut hoc fiat, subdit rationem ex infortunio scilicet temporis præteriti ante ædificationem, et prosperitate temporis futuri post ædificationem, et ex hoc redit ad confortandum ad opus :

« Siquidem, » pro, certe, « ante dies illos, » id est, antequam templum fundaretur, « merces hominum non erat, nec merces jumentorum, » hoc est, labores hominum ad mercedem non convertebantur. Aggæi, i, 6 : Seminastis multum et intulistis parum : comedistis, et non estis satiati. Et post pauca : Et qui mercedes congregavit, misit eas in saccum pertusum. « Neque introeunti, » supple, in civitatem, « neque exeunti erat pax præ tribulatione, » hostium scilicet. Isa. xlviii, 22 : Non est pax impiis, dicit Dominus. « Et divisi 1 omnes homines » hoc est, corde divisos feci, « unumquemque contra proximum suum, » scilicet matrem in filiam, et patrem in filium, et e converso. Matth. x, 34 : Nolite arbitrari, quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium. Apocal. vi, 4 : Datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant.

« Nunc autem non juxta dies priores, » patrum scilicet antiquorum, quibus multa beneficia contuli, « ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum, » reversis scilicet de captivitate. Joel, ii, 19 : Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis.

« Sed semen pacis erit, » hoc est, cujus fructus in pace congregabitur. Isa. ix, 7 : Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. « Vinea dabit fructum suum, » plantata scilicet de viris spiritualibus, dabit fructum æternorum gaudiorum. Osee, x, 1 : Vitis frondosa

<--- Page Split --->

Israel, fructus adæquatus est ei. « Et terra dabit germen suum, » hoc est, ex semine verbi Dei corda germinabunt. Isa. iv, 2 : Erit germen Domini in magnificentia, et fructus terrae sublimis. « Et cæli, » hoc est, cœlestes sancti, et Angeli per impetrationem gratiae, « dabunt rorem suum. » Isa. xlv, 8 : Rorate,cœli,desuper, et nubes pluant justum : aperiatur terra, et germinet Salvatorem. Alia translatio, « salutem. » Genes. xxviii, 39 et 40 : In pinguedine terra, et in rore cæli desuper erit benedictio tua. « Et possidere faciam, » hoc est, ad nutum habere, « reliquias populi hujus, » revertentis de captivitate Babylonis, vel diaboli, « universa hæc. » Jerem, xxxi, 14 : Inebriabo animam Sacerdotum pinguedine : et populus meus bonis adimplebitur.

I « Et erit. » Tangit hic qualiter malerum dictionem convertet in benedictionem. nio dic- « Sicut eratis maledictio, » hoc est, macon- . ledicti, « in Gentibus, » hoc est, inter Gentes. Gentes enim maledicebant eis, quod ad iracundiam provocaverant Deum. Unde, Thren. iv, 15 : Recedite, polluti, clamaverunt eis : recedite, abite, nolite tangere. « Domus Juda, » hoc est, o duæ tribus, « et domus Israel, » hoc est, o decem tribus, « sic salvabo vos, » ab hostibus scilicet liberando. Psal. cv, 47 : Salvos fac nos, Domine Deus noster : et congrega nos de nationibus. « Et eritis benedictio, » hoc est, benedicti. Sic ergo convertitur malediction in benedictionem. Glossa vult, quod tempore persecutionis maledicuntur Sancti : quæ maledictio postea tempore pacis in benedictionem convertitur. Matth. v, 11 : Beati estis cum maledixerint vobis, homines scilicet. Genes. xxvii, 29 : Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus : et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.

Ex his revertitur ad conclusionem, inferens : « Nolite timere, » adversarios

scilicet rebellantes. Matth. x, 28 : Nolite timere eos qui occidunt corpus. Psal. cxvii, 6 : Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo. « Confortentur manus vestræ, » ut scilicet impleant opera quæ cœperunt. Proverb. xxxi, 19 : Manum suam misit ad fortia.

« Quia hæc dicit Dominus exercituum. » Glossa, « qui potest implere « quod promittit. » « Sicut cogitavi ut affligerem vos, » captivitate scilicet, et fame, et peste, et gladio, « cum ad iracundiam provocassent me patres vestri, » peccatis scilicet, « dicit Dominus, » qui omne quod dicit, implebit.

« Et non sum miser tus, » misericordia scilicet liberante, quamvis miser tus sim, misericordia relaxante : quia scilicet citra condignum punivi. « Sic Punit i deus citra conversus, » modo scilicet, hoc est, condignum. placatus, « cogitavi in diebus istis, » purgato scilicet peccato per captivitatem et pœnitentiam, ut benefaciam « domui Juda, » hoc est, duabus tribubus, « et Jerusalem, » regno scilicet et sacerdotio. Jerem. xxix, 11 : Ego scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis, et non afflictionis. Sic promittitur Sanctis, Joan. xvi, 20 : Tristitia vestra vertetur in gaudium. « Nolite timere » Isaie, LI, 12 : Quis tu, ut timeres ab homine mortali ?

« Hæc sunt ergo verba, quæ facietis, » ex præcepto scilicet Domini. « Loquimini veritatem, » corde, ore, et opere : ita scilicet, quod hæc faciat « unusquisque cum proximo suo. » Ad Ephes. iv, 23 : Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra. « Veritatem » judicii, vitæ, et doctrinæ : « et judicium pacis, » hoc est, judicium

<--- Page Split --->

quod discordes ad pacem reducit per aequitatem justitiæ, « judicate in portis vestris. » Præcepti sunt enim judices constitui in portis 4, eo quod in portis de facili forenses judicium invenirent. Proverb. xxxi, 23: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.

« Et unusquisque malum contra amicum suum. » Amicus dicitur quemcumque diligere debemus. Levit. xix, 18, et Matth. xxi, 39 : Diliges proximum tuum, sicut teipsum. « Ne cogitetis in cordibus vestris, » quia si non cogitatis, nec dicitis, nec facitis. Isa. 1, 16 : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. « Et juramentum mendax ne diligatis. » Exod. xx, 7 : Non habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. « Omnia enim hæc sunt, quæ odi, dicit Dominus. » Tanta enim est justitia divina, quod peccatum amare non poterit. Habæcu, 1, 13 : Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris.

de causis jejunabant Judæi. Una quidem fuit, quia exploratoribus missis a Moyse, et terrorem nuntiantibus facta est tristitia populi 4. Secunda, quia illa die combusta est civitas a Nabuzarðan 5. « Et jejunium septimi, » qui apud nos October dicitur. Tunc enim jejunabant Judæi pro interfectione Godoliæ, de quo sperabatur quod deberet congregare reliquias populi 6. « Et jejunium decimi, » qui apud nos Januarius dicitur. Tunc enim jejunabant Judæi, eo quod tunc Ezechiel et cæteri concaptivi in Babylone, nuntio sibi misso audierunt, quod Jerusalem capta esset, et destructa 7.

Et subjungit responsum : « Erit domui Juda, » hoc est, duabus tribubus, « in gaudium » cordis, « et lætitiam » corporis, « et in solemnitates præclaras, » supple, in condenso populi communiter celebratas. Psal. cxvn, 27 : Constituite diem solemnem in condensis. Ex hinc instituta jejunam suor temporum, quæ in finibus quatuor quartarum anni celebrat Ecclesia. Judæi enim initia mensium jejunabant pro primitiis illius mensis, et hæc erant dies duodecim in anno, quos duodecim Ecclesia per quatuor ternos dividit, ne judaizare videatur : in tertio mense cujuslibet quartæ anni, tres dies jejunandas instituens, hoc est, à Januario in tertio, ab Aprili in tertio, a Julio in tertio, ab Octobri in tertio, ut in primitiis quartarum, primitias Deo exsolvat, sicut decimam solvit jejunio Quadragesimæ. Jerem. ii, 3 : Sanctus Israel Domino, primitiæ frugum ejus. « Veritatem tantum, » hoc est, rectitudinem oris et operis, « et pacem » ad proximum, « diligite. » Isaieæ, xxxvii, 3 : Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Ad Hebr. xii, 14 : Pacem

Judex in porta cur constituus

17

Jejunium quarti cur observatum

Jejunium quinti.

« Et unusquisque malum contra amiccum suum. » Amicus dicitur quemcumque diligere debemus. Levit. xix, 18, et Matth. xxi, 39 : Diliges proximum tuum, sicut teipsum. « Ne cogitetis in cordibus vestris, » quia si non cogitatis, nec dicitis, nec facitis. Isa. 1, 16 : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. « Et juramentum mendax ne diligatis. » Exod. xx, 7 : Non habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. « Omnia enim hæc sunt, quæ odi, dicit Dominus. » Tanta enim est justitia divina, quod peccatum amare non poterit. Habæcu, 1, 13 : Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris.

« Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens. » Hic incipit respondere ad quæstionem principum : « Hæc dicit Dominus exercituum, » qui potens est complere omne quod dicit : « Jejunium quarti, » qui apud nos Julius dicitur. Tunc duabus de causis jejunabant Judæi. Una, quia tunc Moyses descendens de monte propter idololatriam populi tabulas conscriptas digito Dei ad radices montis confregit 2. Secunda causa fuit, quia tunc rupti fuerunt muri Jerusalem 3. « Et jejunium quinti, » hoc est Augusti apud nos. Tunc etiam duabus

<--- Page Split --->

sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.

« Hæc dicit Dominus exercituum. » Confirmatio sermonis est : « Usquequo veniant populi, » de omnibus scilicet terrarum finibus ad Ecclesiam. Isa. ii, 3 : Ibunt populi multi, et dicent : Venite, et ascendamus ad montem Domini. » « Et habitent in civitatibus multis, » supple, prius desolatis, hoc est, in diversis vivendi modis Ecclesiae. Isa. lxii, 4 : Terra tua inhabitabitur.

« Et vadant habitatores, » terræ scilicet, « unus ad alterum, » supple, invitans eum, « dicentes. » Apoc. xxi, 17 : Qui audit, dicat : Veni. « Eamus, et deprecemur faciem Domini, » hoc est, præsentiam gratia ejus. Isa. ii, 3 : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob. « Et quæramus Dominum exercituum, » hoc est, gratiam ejus. Osse, vi, 1 et 2 : Venite, et revertamur ad Dominum : quia ipse cepit et sanabit nos : percutiet, et curabit nos. Et, supple, ille respondit sic invitatus : « Vadam etiam ego. » Cantic. i, 3 : Trahe me : post te curremus in odorem unguentorum tuorum.

« Et venient populi multi. » Isa. ii, 2 : Fluent ad eum omnes gentes. « Et gentes robustæ, » reges scilicet, et principes, et martyres. Isa. lx, 12 : Gens et regnum, quod non servierit tibi, peribit. « Ad quærendum Dominum exercituum in Jerusalem, » in Ecclesia scilicet. Glossa interlinearis : « Non est locus sacrifi- « cii extra Ecclesiam. » Isa. lv, 6 : Quærite Dominum, dum inveniri potest. « Et ad deprecandam faciem Domini. » Psal. civ, 4 : Quærite faciem ejus semper.

« Hæc dicit Dominus exercituum, » de frequentia scilicet venientium : « In diebus illis, » quando scilicet clara gratia lucebit in Christo, « in quibus apprehendent decem homines, » Hieronymus, « qui quinque sensibus geminatis « bene utuntur. » Quinque enim sunt sensus exteriores, visus, auditus, olfatotidem inteciles, gustus, et tactus : et quinque interiores, sensus communis, imaginatio, phantasia, aestimativa, et memoria. Qui ergo sensibus exterioribus nihil illicitum haurit, et sensibus interioribus nihil illicitum cordi repræsentat, bene utitur sensibus, et ille est decem homines : vel decem homines sunt, decalogum implentes. Baruch, iv, 28 : Sicut fuit sensus vester ut erraretis a Deo : decies tantum convertentes, requiretis eum. « Ex omnibus linguis Gentium.» Act. x, 34 et 35 : Non est personarum acceplor Deus, sed in omni gente qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi. « Et apprehendent fimbriam viri Judæi. Hoc non est impletum nisi de Christo. Matth. xiv, 36 : Rogabant ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Christus Christus solus vir Judas. venim solus fuit vir. Eccle. vii, 29 : Virum de mille unum reperi. Solus fuit Judæus confitens et glorificansPatrem. Joan. xvii, 4 : Ego te clarificavi super terram ; opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam. « Dicentes : Ibimus vobiscum. » Cato: « Cum bonis ambu- « la. » Eccli. xvii, 23 : In partes vade sæculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo. « Audivimus enim, » per Prophetas et Apostolos prædicantes. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. « Quoniam Deus vobiscum est. » Isa. vii, 14 : Vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est nobiscum Deus 1. Ad Roman. viii, 31 : Si Deus pro nobis, quis contra nos ?

<--- Page Split --->